Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DanteAlighieri

EPISTOLE



Epistula I

Reverendissimo in Christo patridominorum suorum carissimo domino Nicholao miseratione celestiOstiensi et Vallatrensi episcopoApostolice Sedis legatonecnon inTuscia Romaniola et Marchia Tervisina et partibus circum adiacentibuspaciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinatodevotissimi filii A.capitaneus Consilium et Universitas partis Alborum de Florentiasemetipsos devotissime atque promptissime recommendant. Preceptissalutaribus moniti et Apostolica pietate rogatisacre vociscontextuiquem misistis post cara nobis consiliarespondemus. Et sinegligentie sontes aut ignavie censeremur ob iniuriam tarditatiscitra iudicium discretio sancta vestra preponderet; et quantisqualibusque consiliis et responsisobservata sinceritate consortiinostra Fraternitas decenter procedendo indigeatet exarninatis quaetangimusubi forte contra debitam celeritatem defecisse despicimurut affluentia vestre Benignitatis indulgeat deprecamur.

[II] Ceu filii non ingrati litterasigitur pie vestre Paternitatis aspeximusque totius nostri desideriipersonantes exordiasubito mentes nostras tanta letitia perfuderuntquantam nemo valeret seu verbo seu cogitatione metiri. Nam quamferepre desiderio sompniantesinhiabamus patrie sanitatemvestrarumlitterarum series plusquam semel sub paterna monitione polluxit. Etad quid aliud in civile bellum corruimusquid aliud candida nostrasigna petebantet ad quid aliud enses et tela nostra rubebantnisiut qui civilia iura temeraria voluptate truncaverant et iugo pielegis colla submitterent et ad pacem patrie cogerentur? Quippe nostreintentionis cuspis legiptima de nervo quem tendebamus prorumpensquietem solam et libertatem populi florentini petebatpetitatquepetet in posterum Quod si tam gratissimo nobis beneficio vigilatiset adversarios nostrosprout sancta conamina vestra voluerintadsulcos bone civilitatis intenditis remearequis vobis dignas gratespersolvere attentabit? Nec opis est nostrepaternec quicquidflorentine gentis reperitur in terris. Sed si qua celo est pietas quetalia remuneranda prospiciatilla vobis premia digna feratquitante urbis misericordiam induistis et ad sedanda civium profanali.tigia festinatis.

[III] Sanecum per sanctereligionis virum fratrem L. civilitatis persuasorem et pacispremoniti atque requisiti sumus instanter pro vobisquemadmodum etipse vestre littere continebantut ab omni guerrarum insultucessaremus et usuet nos ipsos in paternas manus vestras exhiberemusin totum nos filii devotissimi vobis et pacis amatores et iustiexuti iam gladiisarbitrio vestro spontanea et sincera voluntatesubimusceu relatu prefati vestri nuntii fratris L. narrabituretper publica instrumenta solempniter celebrata liquebit.

[IV] Idcirco pietati clementissimevestre filiali voce affectuosissime supplicamus quatenus illam diuexagitatam Florentiam sopore tranquillitatis et pacis irrigarevelitiseiusque semper populum defensantes nos et qui nostri suntiurisut pius patercommendatos habere; qui velut a patrie caritatenunquam destitimussic de preceptorum vestrorum limitibus nunquamexorbitare intendimussed semper tam debite quam devote quibuscunquevestris obedire mandatis.





Epistula II



[Hanc epistolam scripsit DantesAlagherii Oberto et Guidoni comitibus de Romena post mortem Alexandricomitis de Romena patrui eorum condolens illis de obitu suo].



[1]. Patruus vester Alexandercomes illustrisqui diebus proximis celestem unde venerat secundumspiritum remeavit ad patriamdominus meus erat et memoria eius usquequo sub tempore vivam dominabitur michiquando magnificentia suaque super astra nunc affluenter dignis premiis muneraturme sibi abannosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum. Hec equidemcunctis aliis virtutibus comitata in illosuum nomen pre titulisYtalorum ereum illustrabat. Et quid aliud heroica sua signa dicebantnisi "scuticam vitiorum fugatricem ostendimus"?

Argenteas etenim scuticas inpurpureo deferebat extrinsecuset intrinsecus mentem in amorevirtutum vitia repellentem. Doleat ergodoleat progenies maximaTuscanorumque tanto viro fulgebatet doleant omnes amici eius etsubditiquorum spem mors crudeliter verberavit; inter quos ultimosme miserum dolere oportetqui a patria pulsus et exul inmeritusinfortunia mea rependens continuo cara spe memet consolabar in illo.

[2]. Sed quanquamsensualibusamissisdoloris amaritudo incumbatsi considerentur intellectualiaque supersuntsane mentis oculis lux dulcis consolationis exoritur.Nam qui virtutem honorabat in terrisnunc a Virtutibus honoratur incelis; et qui Romane aule palatinus erat in Tuscianunc regiesempiterne aulicus preelectus in superna Ierusalem cum beatorumprincipibus gloriatur. Quaproptercarissimi domini meisuppliciexhortatione vos deprecor quatenus modice dolere velitis et sensualiapostergarenisi prout vobis exemplaria esse possunt; et quemadmodumipse iustissimus bonorum sibi vos instituit in heredessic ipsi vostanquam proximiores ad illummores eius egregios induatis.

[3]. Ego autempreter hecmevestrum vestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis;quia nec negligentia neve ingratitudo me tenuitsed inopinapaupertas quam fecit exilium. Hec etenimvelut effera persecutrixequis armisque vacantem iam sue captivitatis me detrusit in antrum etnitentem cunctis exsurgere viribushucusque prevalensimpiaretinere molitur.

Epistula III

Exulanti Pistoriensi Florentinusexul inmeritus per tempora diuturna salutem et perpetue caritatisardorem.Al Pistoiese che vive in esilio il Fiorentino esuleimmeritevolesalute per lungo tempo e perpetuamente ardore d'amore

[I].

Eructuavit incendium tuedilectionis verbum confidentie vehementis ad mein quo consuluisticarissimeutrum de passione in passionem possit anima transformari:de passione in passionem dico secundum eandem potentiam et obiectadiversa numero sed non speciequod quamvis ex ore tuo iustiusprodiredebueratnichilominus me illius auctorem facere voluistiutin declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares.Hoc etenimcum cognitumquam acceptum quamque gratum extiteritabsque importuna diminutione verba non caperent: ideocausaconticentie huius inspectaipse quod non exprimitur metiaris.

[II].

Redditureccesermo Calliopeusinferiusquo sententialiter caniturquanquam transumptive morepoetico signetur intentumamorem huius posse torpescere atquedenique interirenec non huiusquod corruptio unius generatio sitalteriusin anima reformari.

[III].

Et fides huiusquanquam sit abexperientia persuasumratione potest et auctoritate muniri. Omnisnamque potentia que post corruptionem unius actus non deperitnaturaliter reservatur in alium: ergo potentie sensitivemanenteorganoper corruptionem unius actus non depereuntet naturaliterreservantur in alium; cum igitur potentia concupiscibilisque sedesamoris estsit potentia sensitivamanifestum est quod postcorruptionem unius passionis qua in actum reduciturin aliumreservatur. Maior et minor propositio sillogismiquarum facilispatet introitustue diligentie relinquantur probande.

[IV].

Auctoritatem vero NasonisquartoDe Rerum Transformationeque directe atque ad litteram propositumrespicitsuperest ut intueare; scilicet ubi aitet quidem in fabulatrium sororum contemtricium in semine Semelesad Solem loquensquinymphis aliis derelictis atque neglectis in quas prius exarseratnoviter Leucothoen diligebat: "Quid nuncYperione nate"et reliqua.

[V].

Sub hocfrater carissimeadprudentiamqua contra Rhamnusie spicula sis patienste exhortor.PerlegedeprecorFortuitorum Remediaque ab inclitissimophylosophorum Seneca nobis velut a patre filiis ministranturetillud de memoria sane tua non defluat: "Si de mundo fuissetismundus quod suum erat diligeret".



Io sono stato con Amore insieme

da la circulazion del sol mia nona

e so com'egli affrena e comesprona

e come sotto lui si ride e geme.



Chi ragione o virtù contragli sprieme

fa come que' che 'n la tempestasona

credendo far colà dove sitona

esser le guerre de' vapori sceme.



Però nel cerchio de la suapalestra

liber arbitrio già mai nonfu franco

sì che consiglio invan vi sibalestra.



Ben può con nuovi spron'punger lo fianco

e qual che sia 'l piacer ch'oran'addestra

seguitar si conviense l'altro èstanco.





Epistula IV



[Scribit Dantes domino Moroellomarchioni Malaspine].



[1]. Ne lateant dominum vinculaservi suiquam affectus gratuitas dominantiset ne alia relata proaliisque falsarum oppinionum seminaria frequentius esse solentnegligentem predicent carceratumad conspectum Magnificentie vestrepresentis oraculi seriem placuit destinare.

[2]. Igitur michi a liminesuspirate postea curie separatoin quavelut sepe sub admirationevidistisfas fuit sequi liberatis officiacum primum pedes iuxtaSarni fluenta securus et incautus defigeremsubito heu! mulierceufulgur descendensapparuitnescio quomodomeis auspitiis undiquemoribus et forma conformis. O quam in eius apparitione obstupui! Sedstupor subsequentis tonitrui terrore cessavit. Nam sicut diurniscoruscationibus illico succedunt tonitruasic inspecta flammapulcritudinis huius Amor terribilis et imperiosus me tenuitatquehic feroxtanquam dominus pulsus a patria post longum exilium solain sua repatriansquicquid eius contrarium fuerat intra meveloccidit vel expulit vel ligavit. Occidit ergo propositum illudlaudabile quo a mulieribus suisque cantibus abstinebam; acmeditationes assiduasquibus tam celestia quam terrestria intuebarquasi suspectasimpie relegavit; et deniquene contra se ampliusanima rebellaretliberum meum ligavit arbitriumut non quo egosedquo ille vultme verti oporteat. Regnat itaque Amor in menullarefragante virtute; qualiterque me regatinferius extra sinum presentium requiratis.



Epistula V

Universis et singulis YtalieRegibus et Senatoribus alme Urbis nec non Ducibus MarchionibusComitibus atque Populishumilis ytalus Dantes Alagherii florentinuset exul inmeritus orat pacem.

[1].

"Ecce nunc tempusacceptabile"quo signa surgunt consolationis et pacis. Nam diesnova splendescit ab ortu auroram demonstransque iam tenebrasdiuturne calamitatis attenuat; iamque aure orientales crebrescunt;rutilat celum in labiis suiet auspitia gentium blanda serenitateconfortat. Et nos gaudium expectatum videbimusqui diupernoctitavimus in desertoquoniam Titan exorietur pacificusetiustitiasine sole quasi eliotropium hebetatacum primum iubar illevibraverit revirescet Saturabuntur omnes qui esuriunt et sitiuntiustitiam in lumine radiorum eiuset confundentur qui diliguntiniquitatem a facie coruscantis. Arrexit namque aures misericordesLeo fortis de tribu Iuda; atque ullulatum universalis captivitatismiseransMoysen alium suscitavit qui de gravaminibus Egiptiorumpopulum suum eripietad terram lacte ac melle manantem perducens.

[2].

Letare iam nunc miseranda Ytaliaetiam Saracenisque statim invidiosa per orbem videberisquiasponsus tuusmundi solatium et gloria plebis tueclementissimusHenricusdivus et Augustus et Cesarad nuptias properat. Exsiccalacrimas et meroris vestigia delepulcerrimanam prope est quiliberabit te de carcere impiorum; qui percutiens malignantes in oregladii perdet eoset vineam suam aliis locabit agricolis qui fructumiustitie reddant in tempore messis.

[3].

Sed an non miserebitur cuiquam? Ymoignoscet omnibus misericordiam implorantibuscum sit Cesar etmaiestas eius de Fonte defluat pietatis. Huius iudicium omnemseveritatem abhorretet semper citra medium plectensultra mediumpremiando se figit. Anne propterea nequam hominum applaudet audaciaset initis presumptionum pocula propinabit? Absitquoniam Augustusest. Et si Augustusnonne relapsorum facinora vindicabitet usquein Thessaliam persequeturThessaliaminquamfinalis deletionis?

[4].

Ponesanguis Longobardorumcoadductam barbariem; et si quid de Troyanorum Latinorumque seminesuperestilli cedene cum sublimis aquila fulguris instardescendens afdueritabiectos videat pullos eiuset prolis proprielocum corvulis occupatum EyafaciteScandinavie sobolesut cuiusmerito trepidatis adventum quod ex vobis est presentiam sitiatis. Necseducat alludens cupiditasmore Sirenum nescio qua dulcedinevigiliam rationis mortificans. Preoccupetis faciem eius inconfessione subiectioniset in psalterio penitentie iubiletisconsiderantes quia "potestati resistens Dei ordinationiresistit"; et qui divine ordinationi repugnatvoluntatiomnipotentie coequali recalcitrat; et "durum est contra stimulumcalcitrare".

[5].

Vos autem qui lugetis oppressi"animum sublevatequoniam prope est vestra salus".Assumite rastrum bone humilitatisatque glebis exuste animositatisoccatisagellum sternite mentis vestrene forte celestis imbersementem vestram ante iactum preveniensin vacuum de altissimocadat. Non resiliat gratia Dei ex vobis tanquam ros quotidianus exlapide; sed velut fecunda vallis concipite ac viride germinetisviride dico fructiferum vere pacis; qua quidem viriditate vestraterra vernantenovus agricola Romanorum consilii sui boves adaratrum affectuosius et confidentius coniugabit. Parciteparcite iamex nunco carissimiqui mecum iniuriam passi estisut Hectoreuspastor vos oves de ovili suo cognoscat; cui etsi animadversiotemporalis divinitus est indultatamenut eius bonitatem redoleat aquo velut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestasvoluptuosefamiliam suam corrigitsed ei voluptuosius miseretur.

[6].

Itaquesi culpa vetus non obestque plerunque supinatur ut coluber et vertitur in se ipsamhincutrique potestis adverterepacem unicuique preparariet insperateletitie iam primitias degustare. Evigilate igitur omnes et assurgiteregi vestroincole Latialesnon solum sibi ad imperiumsedutliberiad regimen reservati.

[7].

Nec tantum ut assurgatis exhortorsed ut illius obstupescatis aspectum. Qui bibitis fluenta eiuseiusque maria naviga tis; qui calcatis arenas littorum et Alpiumsummitatesque sue sunt; qui publicis quibuscunque gaudetiset resprivatas vinculo sue legisnon aliterpossidetis; nolitevelutignaridecipere vosmetipsostanquam sompniantesin cordibus etdicentes: "Dominum non habemus". Hortus enim eius et lacusest quod celum circuit; nam "Dei est mareet ipse fecit illudet aridam fundaverunt manus eius". Unde Deum romanum Principempredestinasse relucet in miris effectibus; et verbo Verbi confirmasseposterius profitetur Ecclesia.

[8].

Nempe si "a creatura mundiinvisibilia Deiper ea que facta suntintellecta conspiciuntur"et si ex notioribus nobis innotiora; si simpliciter interest humaneapprehensioni ut per motum celi Motorem intelligamus et eius velle;facile predestinatio hec etiam leviter intuentibus innotescet Nam sia prima scintillula huius ignis re volvamus preteritaex quoscilicet Argis hospitalitas est a Frigibus denegataet usque adOctaviani triumphos mundi gesta revisere vacet; nonnulla eorumvidebimus humane virtutis omnino culmina transcendisseet Deum perhominestanquam per celos novosaliquid operatum fuisse. Non etenimsemper nos agimusquin interdum utensilia Dei sumus; ac voluntateshumanequibus inest ex natura libertasetiam inferioris affectusinmunes quandoque agunturet obnoxie voluntati eterne sepe illiancillantur ignare.

[9].

Et si hecque uti principia suntad probandum quod queritur non sufficiuntquis non ab illataconclusione per talia precedentia mecum oppinari cogeturpacevidelicet annorum duodecim orbem totaliter amplexataquesuisillogizantis faciem Dei filiumsicut opere patratoostendit? Ethiccum ad revelationem Spiritushomo factusevangelizaret interrisquasi dirimens duo regnasibi et Cesari universadistribuensalterutri iussit reddi que sua sunt.

[10].

Quod si pertinax animus poscitulteriusnondum annuens veritativerba Christi examinet etiam iamligati; cui cum potestatem suam Pilatus obiceretLux nostra desursum esse asseruit qd ille iactabat qui Cesaris ibi auctoritatevicaria ge rebat officium. "Non igitur ambuletis sicut et gentesambulant in vanitate sensus" tenebris obscurati; sed aperiteoculos mentis vestreac videte quoniam regem nobis celi ac terreDominus ordinavit. Hic est quem PetrusDei vicariushonorificarenos monet: quem Clemensnunc Petri successorluce Apostolicebenedictionis illuminat; ut ubi radius spiritualis non sufficitibisplendor minoris luminaris illustret.



Epistula VI



Dantes Alagherii florentinus etexul inmeritus scelestissimis Florentinis intrinsecis.

[I]. Eterni pia providentia Regisqui dum celestia sua bonitate perpetuatinfera nostra despiciendonon deseritsacrosancto Romanorum Imperio res humanas disposuitgubernandasut sub tanti serenitate presidii genus mortalequiesceretet ubiquenatura poscenteciviliter degeretur. Hoc etsidivinis comprobatur elogiishoc etsi solius podio rationis innixacontestatur antiquitasnon leviter tamen veritati applaudit quodsolio augustali vacantetotus orbis exorbitstquod nauclerus etremiges in navicula Petri dormitant et quod Ytalia miserasolaprivatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destitutaquanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperentsed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. Igitur in hanc Deimanifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescuntsiglaudius Eius qui dicit "Mea est ultio" de celo nonceciditex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.



[II]. Vos autem divina iura ethumana transgredientesquos dira cupiditatis ingluvies paratos inomne nefas illexitnonne terror secunde mortis exagitatex quoprimi et soli iugum libertatis horrentes in romani Principismundiregis et Dei ministrigloriam fremuistisatque iure prescriptionisutentesdebite subiectionis officium denegandoin rebellionisvesaniam maluistis insurgere? An ignoratisamentes et discolipublica iura cum sola temporis terminatione finiriet nulliusprescriptionis calculo fore obnoxia? Nempe legum sanctiones almedeclarantet humana ratio percotando decernitpublica rerumdominiaquantalibet diuturnitate neglecta nunquam posse vanescerevel abstenuata conquiri; nam quod ad omnium cedit utilitatemsineomnium detrimento interire non potestvel etiam infirmari; et hocDeus et natura non vultet mortalium penitus abhorreret adsensus.Quidfatua tali oppinione summotatanquam alteri Babiloniipiumdeserentes imperium nova regna temptatisut alia sit Florentinacivilitasalia sit Romana? Cur apostolice monarchie similiterinvidere non libetut si Delia geminatur in celogeminetur etDelius? Atqui si male ausa rependere vobis terrori non estterritetsaltim obstinata precordia quod non modo sapientiased initium eiusad penam culpe vobis ablatum est. Nulla etenim conditio delinquentisformidolosiorquam impudenter et sine Dei timore quicquid libetagentis. Hac nimirum persepe animadversione percutitur impiusutmoriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.



[III]. Sin prorsus arrogantiavestra insolens adeo roris altissimiceu cacumina Gelboevos fecitexsortesut Senatus eterni consulto restitisse timori non fueritnec etiam non timuisse timetis; nunquid timor ille perniciosushumanus videlicet atque mundanusabesse poteritsuperbissimi vestrisanguinis vestreque multum lacrimande rapine inevitabili naufragioproperante? An sep vallo ridiculo cuiquam defensioni confiditis? Omale concordes! o mira cupidine obcecati! Quid vallo sepsissequidpropugnaculis et pinnis urbem armasse iuvabitcum advolaverit aquilain auro terribilisque nunc Pirenennunc Caucasonnunc Athlantasupervolansmilitie celi magis confortata sufflaminevasta marriaquondam transvolando despexit? quidcum adfore stupescetismiserrimi hominumdelirantis Hesperie domitorem? Non equidem spesquam frustra sine more fovetisreluctantia ista iuvabitursed hacobice iusti regis adventus inflammabitur ampliusacindignatamisericordia semper concomitans eius exercitum avolabit; et quo falselibertatis trabeam tueri existimatiseo vere servitutis in ergastulaconcidetis. Miro namque Dei iudicio quandoque agi credendum estutunde digna supplicia impius declinare arbitraturinde in ea graviusprecipitetur; et qui divine voluntati reluctatus est et sciens etvolenseidem militet nesciens atque nolens.



[IV]. Videbitis edificia vestra nonnecessitati prudenter instructa sed delitiis inconsulte mutataquePergama rediviva non cingunttam ariete rueretristesquam ignecremari. Videbitis plebem circunquaque furentem nunc in contrariapro et contradeinde in idem adversus vos horrenda clamantemquoniam simul et ieiuna et timida nescit esse. Templa quoquespoliatacotidie matronarum frequentata concursuparvulosqueadmirantes et inscios peccata patrum luere destinatos videre pigebit.Et si presaga mens mea non fallitursic signis veridicis sicutinexpugnabilibus argumentis instructa prenuntiansurbem diutinomerore confectam in manus alienorum tradi finaliterplurima vestriparte seu nece seu captivitate deperditaperpessuri exilium paucicum fletu cernetis. Utque breviter colligamquas tulit calamitatesilla civitas gloriosa in fide pro libertate Saguntumignominiose voseas in perfidia pro servitute subire necesse est.



[V]. Nec ab inopina Parmensiumfortuna sumatis audaciamqui malesuada fame urgente murmurantesinvicem "prius moriamur et in media arma ruamus"in castraCesarisabsente Cesareproruperunt nam et hiiquanquam de Victoriavictoriam sint adeptinichilominus ibi sunt de dolore doloremmemorabiliter consecuti. Sed recensete fulmina Federici priorisetMediolanum consulite pariter et Spoletum; quoniam ipsorum perversionesimul et eversione discussa viscera vestra nimium dilatatafrigescentet corda vestra nimium ferventia contrahentur. ATuscorum vanissimitam natura quam vitio insensati! Quam in noctistenebris malesane mentis pedes oberrent ante oculos pennatorumnecperpenditis nec figuratis ignari. Vident namque vos pennati etinmaculati in viaquasi stantes in limine carceriset miserantemquempiamne forte vos liberet captivatos et in compedibus astrictoset manicispropulsantes. Nec advertitis dominantem cupidinemquiaceci estisvenenoso susurrio blandientemminis frustatoriiscohibentemnec non captivantem vos in lege peccatiac sacratissimislegibus que iustitie naturalis imitantur ymaginemparere vetantem;observantia quarumsi letasi liberanon tantum non servitus esseprobaturquin ymo perspicaciter intuenti liquet ut est ipsa summalibertas. Nam quid aliud hec nisi liber cursus voluntatis in actumquem suis leges mansuetis expediunt? Itaque solis existentibusliberis qui voluntarie legi obediuntquos vos esse censebitis quidum pretenditis libertatis affectumcontra leges universas in legumprincipem conspiratis?



[6]. O miserrima Fesulanorumpropagoet iterum iam punita barbaries! An parum timoris prelibataincutiunt? Omnino vos tremere arbitror vigilantesquanquam spemsimuletis in facie verboque mendaciat que in somniis expergisciplerunquesive pavescentes infusa presagiasive diurna consiliarecolentes.

Verum si merito trepidantesinsanisse penitet non dolentesut in amaritudinem penitentie metusdolorisque rivuli confluantvestris animis infigenda supersuntquodRomane rei baiulus hic divus et triumphator Henricusnon sua privatased publica mundi commoda sitiensardua queque pro nobis aggressusest sua sponte penas nostras participanstanquam ad ipsumpostChristumdigitum prophetie propheta direxerit YsaiascumspirituDei revelantepredixit: "Vere languores nostros ipse tulit etdolores nostros ipse portavit". Igitur tempus amarissimepenitendi vos temere presumptorumsi dissimulare non vultisadesseconspicitis. Et sera penitentia hoc a modo venie genitiva non eritquin potius tempestive animadversionis exordium. Est enim: quoniampeccator percutiturut "sine retractatione moriatur".Scriptum pridie Kalendas Apriles in finibus Tuscie sub fontem Sarnifaustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo.