Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Dante Alighieri



EGLOGHE

 

 

 

 

I

Dantes Alegherii Iohanni de Virgilio

 

Vidimus in nigris albo patiente liturisPyerio demulsa sinu modulamina nobis.Forte recensentes pastas de more capellastunc ego sub quercu meus et Melibeus eramus.Ille quidemcupiebat enim consciscere cantum«Tityrequid Mopsus? Quid vult? Edissere» dixit.RidebamMopse; magis et magis ille premebat.Victus amore suiposito vix denique risu«Stultequid insanis?» inquam: «Tua cura capellete potius poscuntquanquam mala cenula turbet.Pascua sunt ignota tibi que Menalus altovertice declivi celator solis inumbratherbarum vario florumque inpicta colore.Circuit hec humilis et tectus fronde salignaperpetuis undis a summo margine ripasrorans alveolusquiquas mons desuper editsponte viamqua mitis eratse fecit aquarum.Mopsus in hisdum lenta boves per gramina luduntcontemplatur ovans hominum superumque labores;inde per inflatos calamos interna recluditgaudiasic ut dulce melos armenta sequanturplacatique ruant campis de monte leoneset refluant undefrondes et Menala nutent».«Tityre»tunc «si Mopsus» ait «decantat in herbisignotisignora tamen sua carmina possumte monstrantemeis vagulis prodiscere capris».Hic ego quid poteramcum sic instaret anhelus?«Montibus Aoniis MopsusMelibeequot annisdum satagunt alii causarum iura docerise dedit et sacri memoris perpalluit umbra.Vatificis prolutus aquiset lacte canoroviscera plena ferens et plenus ad usque palatumme vocat ad frondes versa Peneyde cretas».«Quid facies?» Melibeus ait: «Tu tempora laurosemper inornata per pascua pastor habebis?».«O Melibeedecus vatumquoque nomen in aurasfluxitet insomnem vix Mopsum Musa peregit»;retuleramcum sic dedit indignatio vocem:«Quantos balatus colles et prata sonabuntsi viridante coma fidibus peana ciebo!Sed timean saltus et rura ignara deorum.Nonne triumphales melius pexare capilloset patrioredeam si quandoabscondere canosfronde sub inserta solitum flavescere Sarno?».Ille: «Quis hoc dubitet? Propter quod respice tempusTityrequam velox; nam iam senuere capellequas concepturis dedimus nos matribus hircos».Tunc ego: «Cum mundi circumflua corpora cantuastricoleque meovelut infera regnapatebuntdevincire caput hedere lauroque iuvabit:concedat Mopsus». «Mopsus» tunc ille «quid?» inquit.«Comica nonne vides ipsum reprehendere verbatum quia femineo resonant ut trita labellotum quia Castalias pudet acceptare sorores?»ipse ego respondiversus iterumque relegiMopsetuos. Tunc ille humeros contraxit et «Ergoquid faciemus» ait «Mopsum revocare volentes?».«Est mecum quam noscis ovis gratissima»dixi«ubera vix que ferre potesttam lactis abundans;rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas.Nuli iuncta gregi nullis assuetaque caulissponte venire soletnumquam viposcere mulctram.Hanc ego prestolor manibus mulgere paratishac implebo decem missurus vascula Mopso.Tu tamen interdum capros meditere petulcoset duris crustis discas infigere dentes».Talia sub quercu Melibeus et ipse canebamparva tabernacla nobis dum farra coquebant.

 

 

II

Dantes Alegherii Iohanni de Virgilio

Velleribus Colchis prepes detectus Eousalipedesque alii pulcrum Titana ferebant.Orbitaqua primum flecti de culmine cepitcurrigerum canthum libratim quemque tenebat;resque refulgentessolite superarier umbrisvincebant umbras et fervere rura sinebant.Tityrus hoc propter confugit et Alphesibeusad silvampecudumque suique misertus uterquefraxineam silvam tiliis platanisque frequentem.Et dum silvestri pecudes mixteque capelleinsidunt herbedum naribus aera captantTityrushic annosus enimdefensus acernafronde soporifero gravis incumbebat odori;nodosoque piri vulso de stirpe bacillostabat subnixusut diceretAlphesibeus.«Quod mentes hominum» fabatur «ad astra feranturunde fuerenove cum corpora nostra subirent;quod pisces coeant pelagi pelagusque relinquantflumina qua primum Nerei confinia tangunt;Caucason Hyrcane maculent quod sanguine tigreset Libies coluber quod squama verrat arenasnon mirornam cuique placent conformia viteTityre; sed Mopso mirormirantur et omnespastores alii mecum Sicula arva tenentesarida Ciclopum placeant quod saxa sub Ethna».Dixeratet calidus et gutture tardus anheloiam Melibeus adest et vix «EnTityre» dixit.Inrisere senes iuvenilia gutturaquantumSergestum e scopulo vulsum risere Sicani.Tum senior viridi canum de cespite crinemsustulit et patulis efflanti naribus infit:«O nimium iuvenisque te nova causa coegitpectoreos cursu rapido sic angere folles?».Ille nichil contrasedquam tunc ipse tenebatcannea cum tremulis coniuncta est fistula labrissibilus hinc simplex avidas non venit ad auresverumut arundinea puer is pro voce laboratmira loquarsed vera tamenspiravit arundo:Forte sub inriguos collesubi Sarpina Rheno;ettria si flasset ultra spiramina flatacentum carminibus tacitos mulcebat agrestes.Tityrus et secum conceperat AlphesibeusTityron et voces compellant Alphesibei:«Sicvenerande senextu roscida rura Pelorideserere auderesantrum Ciclopis iturus?».Ille: «Quid hoc dubitas? Quid mecarissimetentas?».«Quid dubito? Quid tento?» refert tunc Alphesibeus:«Tibia non sentis quod fit virtute canoranuminis et similis natis de murmure cannismurmure pandenti turpissima tempora regisqui iussu Bromii Pactolida tinxit arenam?Quod vocet ad litus Ethneo pumice tectumfortunate senexfalso ne crede favoriet Driadum miserere loci pecorumque tuorum.Te iugate saltus nostrite flumina flebuntabsentem et Mymphe mecum peiora timenteset cadet invidia quam nunc habet ipse Pachynus;nos quoque pastores te cognovisse pigebit.Fortunate senexfontes et pabula notadesertare tuo vivaci nomine nolis».«O plus quam media merito pars pectoris huius»(atque suum tetigit) longevus Tityrus inquit«Mopsus amore pari mecum connexus ob illasque male gliscentem timide fugere Pyreneumlitora dextra Pado ratus a Rubicone sinistrame colereEmilida qua terminat Adria terramlitoris Ethnei commendat pascua nobisnescius in tenera quod nos duo degimus herbaTrinacride montisquo non fecundius altermontibus in Siculis pecudes armentaque pavit.Sed quanquam viridi sint postpondea PeloriEthnica saxa soloMopsum visurus adiremhic grege dimissoni tePoliphemetimerem».«Quis Poliphemon» ait «non horreat» Alphesibeus«assuetum rictus humano sanguine tinguitempore iam ex illo quando Galathea relictiAcidis heu miseri discerpere viscera vidit?Vix illa evasit: an vis valuisset amoriseffera dum rabies tanta perferbuit ira?Quidquod Achemenidessociorum cede cruentumtantum prospiciensanimam vix claudere quivit?Amea vitaprecornumquam tam dira voluptaste prematut Rhenus et Nayas illa recludathoc illustre caputcui iam frondator in alta virgineperpetuas festinat cernere frondes».Tityrus arridens et tota mente secundusverba gregis magni tacitus concepit alumni.Sed quia tam proni scindebant ethra iugalesut rem quamque sua iam multum vinceret umbravirgiferisilvis gelida cum valle relictispost pecudes rediere suashirteque capelleinde velut reduces ad mollia pratapreibant.Callidus interea iuxta latitavit Iollasomnia qui didicitqui retulit omnia nobis:ille quidem nobiset nos tibiMopsepoymus.

 

 

 

Componimenti di Giovanni del Virgilioin risposta ai quali Dante ha composto le due egloghe

 

 

I

Iohannes de Virgilio Danti Alegherii

Pyeridum vox almanovis qui cantibus orbemmulces letifluumvitali tollere ramodum cupisevolvens triplicis confinia sortisindita pro meritis animarumsontibus Orcumastripetis Lethemepyphebia regna beatistanta quid heu semper iactabis seria vulgoel nos pallentes nichil ex te vate legemus?Ante quidem cythara pandum delphyna movebitDavus et ambigue Sphyngos problemata solvetTartareum preceps quam gens ydiota figuretet segreta poli vix experata Platoni:que tamen in triviis nunquam digesta coaxatcomicomus nebuloqui Flaccum pelleret orbe.«Non loquor hisymo studio callentibus»inquis.Carmine sed laico: clerus vulgaria tempnitet si non varientcum sint ydiomata mille.Preterea nullusquos inter es agmine sextusnec quem consequeris celosermone forensidescripsit. Quarecensor liberrime vatumfaborsi fandi paulum concedis habenas.Nec margaritas profliga prodigus aprisnec preme Castalias indigna veste sorores;atprecorore cie que te distinguere possintcarmine valisonosorti comunis utrique.Et iam multa tuis lucem narratibus orant:dic age quo petiit Iovis armiger astra volatudic age quos floresque lilia fregit aratordic Frigios damas laceratos dente molossodic Ligurum montes et classes Parthenopeascarmine quo possis Alcide tangere Gadeset quo te refluus relegens mirabitur Hysteret Pharos et quondam regnum te noscet Helysse.Si te fama iuvatparvo te limite septumnon contentus erisnec vulgo iudice tolli.En ego iam primussi dignum duxeris esseclericus Aonidumvocalis verna Maronispromere gimnasiis te delectabor ovantuminclita Peneis redolentem tempora sertisut prevectus equo sibi plaudit preco sonorusfesta trophea ducis populo pretendere leto.Iam michi bellisonis horrent clangoribus aures:quid pater Apeninus hiat? quid concitat equorTirrenum Nereus? quid Mars infrendet utroque?Tange chelimtantos hominum compesce labores.Ni canis hecalios ad te pendendopoetaomnibus ut solus dicasindicta manebunt.Si tamen Eridani michi spem mediamne dedistiquod visare notis me dignareris amicisnec piget enerves numeros legisse prioremquos strepit arguto temerarius anser olorirespondere velisaut solvere votamagister.

 

 

II

Iohannes de Virgilio Danti Alegherii

Forte sub inriguos collesubi Sarpina Rhenoobvia fitviridi niveos interlita crinesnympha procaxfueram nativo conditus antro.Frondentes ripas tondebant sponte iuvencimollia carpebant agnedumosa capelle.Quid facerem? Nam solus eram puer incola silve:irruerant alii causis adigentibus urbemnec luci Nisa michi nec respondebat Alexissuetus uterque comes. Calamos moderabar ydraulesfalce recurvellacuncte solaminaquandolitoris Adriaci resonantem Tityron umbraqua dense longo pretexunt ordine pinuspascuaporrecte celo genioque localialida myrtetis et humi florentibus herbisquaque nec arentes Aries fluvialis arenasesse sinitmolli dum postulat equora villoretulit ipse michi flantis leve sibilus Euriquo vocalis odor per Menala celsa profususbalsamat auditus et lac distillat in oraquale nec a longo meminerunt tempore mulsumcustodes gregiumquanquam tamen Archades omnes.Archades exultant audito carmine Nymphepastoresque boves et oves hirteque capellearrectisque onagri decursant auribus ipsi:ipsi etiam Fauni saliunt de colle Licei.Et mecum: «Si cantat oves et Tityrus hircosaut armenta trahitquianam civile canebasurbe sedens carmenquando hoc Benacia quondampastorale sonans detrivit fistula labrum?Audiat in silvis et te cantare bubulcum».Nec moradepostis calami maioribusinterarripio tenues et labris flantibus hysco.Adivine senexa sic eris alter ab illo!Alter esaut idemSamio si credere vatisic liceat Mopsosicut liceat Melibeo.Eheu pulvereo quod stes in tegmine scabroet merito indignans singultes pascua Sarnirapta tuis gregibusingrate dedecus urbihumectare genas lacrimarum flumine Mopsoparce tuonec te crucia crudelis et illumcuius amor tantumtantum complectiturinquamiam teblande senexquanto circunligat ulmumproceram vitim per centum vincula nexu.O si quando sacros iterum flavescere canosfonte tuo videas et ab ipsa Phillide pexosquam visando tuas tegetes miraberis uvas!Ast intermedium pariat ne tedia tempusletitiespectare potes quibus otior antriset mecum pausare. Simul cantabimus ambo:ipse levi calamosed tu gravitate magistrumfirmius insinuansne quem sua deserat etas.Ut veniaslocus ipse vocat: fons humidus intusantra rigatque saxa teguntvirgulta flabellant;circiter origanum redolet; quoque causa soporisherba papaveris estobliviaqualiter aiuntgrata creans; serpylla tibi substernet Alexisquem Corydon vocet ipse rogent; tibi Nisa lavabitipsa pedes accinta libens cenamque parabit;Testilis hec inter piperino polvere fungoscondietet permixta doment multa alliasi quosforsitan inprudens Melibeus legerit hortis;ut comedas apium memorabunt mella susurri;poma leges Niseque genas equantia mandespluraque servabis nimio defensa decore.Iamque superserpunt hedere radicibus antrumserta parata tibi. Nulla est cessura voluptas.Huc ades: hue venientqui te pervisere gliscentParrhasii iuvenesque seneset carmina letiqui nova mirari cupiantque antiqua doceri.Hi tibi silvestres capreashi tergora lincumorbiculata ferenttuus ut Melibeus amabat.Huc adeset nostros timeas nequeTityresaltus;namque fidem celse concusso vertice pinusglandifereque etiam quercusque arbusta cedere.Non hic insidienon hic iniuriaquantasesse putas. Non ipse michi te fidis amanti?sunt forsan mea regna tibi despecta ? Sed ipsidi non erubuere cavis habitare sub antris:testis Achilleus Chyron et pastor Apollo.Mopsequid es demens? Quia non permittet Iollascomis el urbanusdum sunt tua rustica donahisque tabernaclis non est modo tutius antrumquis potius ludat. Sed te quis mentis anhelumardor agitvel que pedibus nova nata cupido?Miratur puerum virgopuer ipse volucremet volucris silvas et silve flamina verna;Tityrete Mopsus: miratio gignit amorem.Me contempne: sitim frigio Musone levaboscilicethoc nescis? fluvio potabor avito.Quid tamen interea mugit mea bucula circum?quadrifluumne gravat coxis humentibus uber?Sic reor: en propero situlas inplere capaceslacte novoquo dura queant mollescere frusta.Ad mulctrale venisi tot mandabimus illivasculaquot nobis promisit Tityrus ipse.Sed lac pastori fors est mandare superbum.Dum loquoren comiteset sol de monte rotabat.