Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DanteAlighieri

DeVulgari Eloquentia
libri duo



Liberprimus

I

1. Cumneminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamustractasseatque talem scilicet eloquentiam penitus omnibusnecessariam videamus - cum ad eam non tantum viri sed etiam muliereset parvuli nitanturin quantum natura permictit -volentesdiscretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci ambulantper plateasplerunque anteriora posteriora putantesVerbo aspirantede celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimusnonsolum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientessedaccipiendo vel compilando ab aliispotiora miscentesut exindepotionare possimus dulcissimum ydromellum.
2. Sed quiaunamquanque doctrinam oportet non probaresed suum aperiresubiectumut sciatur quid sit super quod illa versaturdicimusceleriter actendentesquod vulgarem locutionem appellamus eam quainfantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere vocesincipiunt; velquod brevius dici potestvulgarem locutionemasserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus.
3.Est et inde alia locutio secondaria nobisquam Romani gramaticamvocaverunt. Hanc quidem secundariam Greci habent et aliised nonomnes: ad habitum vero huius pauci perveniuntquia non nisi perspatium temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur inilla.
4. Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quiaprima fuit humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsaperfruiturlicet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tumquia naturalis est nobiscum illa potius artificialis existat.
5.Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.

II

1. Hec estnostra vera prima locutio. Non dico autem 'nostra' ut et aliam sitesse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt omnium soli hominidatum est loquicum solum sibi necessarium fuerit. 2. Non angelisnon inferioribus animalibus necessarium fuit loquised nequicquamdatum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.
3. Si etenimperspicaciter consideramus quid cum loquimur intendamuspatet quodnichil aliud quam nostre mentis enucleare aliis conceptum. Cum igiturangeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeantpromptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectusqua velalter alteri totaliter innotescit per sevel saltim per illudfulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atqueavidissimi speculanturnullo signo locutionis indiguisse videntur.
4. Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibusdupliciterresponderi potest: primo quodcum de hiis que necessaria sunt adbene esse tractemuseos preferire debemuscum divinam curamperversi expectare noluerunt; secundo et melius quod ipsi demones admanifestandam inter se perfidiam suam non indigent nisi ut sciatquilibet de quolibet quia est et quantus est; quod quidem sciunt:cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
5. Inferioribusquoque animalibuscum solo nature instinctu ducanturde locutionenon oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actuset passioneset sic possunt per proprios alienos cognoscere; interea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuitlocutiosed prorsus dampnosa fuissetcum nullum amicabilecommertium fuisset in illis.
6. Et si obiciatur de serpenteloquente ad primam mulieremvel de asina Balaamquod locuti sintad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliteroperati sunt quod ipsa animalia moverunt organa suasic ut vox inderesultavit distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asineillud quam rudereneque quam sibilare serpenti. 7. Si vero contraargumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos depicis loquentibusdicimus quod hoc figurate dicitaliudintelligens. Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locunturdicimus quod falsum estquia talis actus locutio non estsed quedamimitatio soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantumsonamussed non in quantum loquimur. Unde si expresse dicenti 'pica'resonaret etiam 'pica'non esset hec nisi representatio vel imitatiosoni illius qui prius dixisset.
8. Et sic patet soli homini datumfuisse loqui. Sed quare necessarium sibi foretbreviter pertractareconemur.

III

1. Cum igiturhomo non nature instinctused ratione moveaturet ipsa ratio velcirca discretionem vel circa iudicium vel circa electionemdiversificetur in singulisadeo ut fere quilibet sua propria specievideatur gaudereper proprios actus vel passionesut brutumanirnalneminem alium intelligere opinamur. Nec per spiritualemspeculationemut angelumalterum alterum introire contingitcumgrossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sitobtectus.
2 Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter seconceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere: quiacum de ratione accipere habeat et in rationem portarerationale esseoportuit; cumque de una ratione in aliam nichil deferri possit nisiper medium sensualesensuale esse oportuit. Quaresi tantumrationale essetpertransire non posset; si tantum sensualenec aratione accipere nec in rationem deponere potuisset.
3. Hocequidem signum est ipsum subiectum nobile de quo loquimur: namsensuale quid est in quantum sonus est; rationale vero in quantumaliquid significare videtur ad placitum.

IV

1. Solihomini datum fuit ut loquereturut ex premissis manifestum est. Nuncquoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio datasitet quid primitus locutus fueritet ad quemet ubiet quandonec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
2. Secundumquidem quod in principio Genesis loquiturubi de primordio mundiSacratissima Scriptura pertractatmulierem invenitur ante omnesfuisse locutamscilicet presumptuosissimam Evamcum dyabolosciscitanti respondit: 'De fructu lignorum que sunt in paradisovescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi precepitnobis Deus ne comederemus nec tangeremusne forte moriamur'.
3.Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locutarationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamusetinconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius aviro quam a femina profluxisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Adeprius datum fuisse loqui ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
4.Quid autem prius vox primi loquentis sonaveritviro sane mentis inpromptu esse non titubo ipsum fuisse quod 'Deus' estscilicet Elvel per modum interrogationis vel per modum responsionis. Absurdumatque rationi videtur orrificum ante Deum ab homine quicquamnominatum fuissecum ab ipso et in ipsum factus fuisset homo. Namsicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium suelocutionis incipit ab 'heu'rationabile est quod ante qui fuitinciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deumsed totumin Deoet ipse Deus totus sit gaudiumconsequens est quod primusloquens primo et ante omnia dixisset 'Deus'.
5. Oritur et hincista questiocum dicimus superius per viam responsionis hominemprimum fuisse locutumsi responsio fuit ad Deum: namsi ad Deumfuitiam videretur quod Deus locutus extitissetquod contrasuperius prelibata videtur insurgere.
6. Ad quod quidem dicimusquod bene potuit respondisse Deo interrogantenec propter hoc Deuslocutus est ipsa quam dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicquidest ad Dei nutum esse flexibilequo quidem factaquo conservataquo etiam gubernata sunt omnia? Igitur cum ad tantas alterationesmoveatur aer imperio nature inferiorisque ministra et factura Deiestut tonitrua personetignem fulgoretaquam gematspargatnivemgrandinea lancinetnonne imperio Dei movebitur ad quedamsonare verbaipso distinguente qui maiora distinxit? Quid ni?
7.Quare ad hoc et ad quedam alia hec sufficere credimus.

V

1. Opinantesautem non sine rationetam ex superioribus quam inferioribus sumptaad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionemrationabiliter dicimus ipsum loquentem primummox postquam afflatusest ab animante Virtuteincunctanter fuisse locutum. Nam in hominesentiri humanius credimus quam sentiredumunodo sentiatur et sentiattanquam homo. Si ergo faber ille atque perfectionis principium etamator afflando primum nostrum omni perfectione complevitrationabile nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quamsentiri cepisse.
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod nonoportebat illum loquicum solus adhuc homo existeretet Deus omniasine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos- cum illareverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquidiudicamusquod licet Deus sciretimmo presciret (quod idem estquantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentisvoluittamen et ipsum loquiut in explicatione tante dotis gloriaretur ipsequi gratis dotaverat. Et ideo divinitus in nobis esse credendum estquod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
3. Et hincpenitus elicere possumus locum illum ubi effutita est prima locutio:quoniamsi extra paradisum afflatus est homoextrasi vero intraintra fuisse locum prime locutionis convicimus.

VI

1. Quoniampermultis ac diversis ydiomatibus negotium exercitatur humanumitaquod multi multis non aliter intelligantur verbis quam sine verbisde ydiomate illo venari nos decet quo vir sine matrevir sine lactequi nec pupillarem etatem nec vidit adultamcreditur usus.
2. Inhocsicut etiam in multis aliisPetramala civitas amplissima estet patria maiori parti filiorum Adam. Nam quicunque tam obscenerationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse subsolehic etiam pre cunctis proprium vulgare liceturidest maternamlocutionemet per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuitAde.
3. Nos autemcui mundus est patria velut piscibus equorquanquam Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo diligamusutquia dileximusexilium patiamur iniusterationi magis quamsensui spatulas nostri iudicii podiamus. Et quamvis ad voluptatemnostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locusquam Florentia non existatrevolventes et poetarum et aliorumscriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratimdescribiturratiocinantesque in nobis situationes varias mundilocorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatoremmultas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles etmagis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiamunde sumus oriundus et civiset plerasque nationes et gentesdelectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
4.Redeuntes igitur ad propositumdicimus certam formam locutionis aDeo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem 'formam' et quantumad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantumad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingualoquentium utereturnisi culpa presumptionis humane dissipatafuissetut inferius ostendetur.
5. Hac forma locutionis locutusest Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usquead edificationem turris Babelque 'turris confusionis'interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heberqui ab eo dicti sunt Hebrei. 6. Hiis solis post confusionem remansitut Redemptor nosterqui ex illis oriturus erat secundum humanitatemnon lingua confusionissed gratie frueretur. 7 Fuit ergo hebraicumydioma illud quod primi loquentis labia fabricarunt.

VII

1. Dispudetheununc humani generis ignominiam renovare! Sed quia preferire nonpossumus quin transeamus per illamquanquam rubor ad ora consurgatanimusque refugiatpercurremus.
2. O semper natura nostra pronapeccatis! O ab initio et nunquam desinens nequitatrix! Num fueratsatis ad tui correptionem quodper primam prevaricationem eluminatadelitiarum exulabas a patria? Num satis quodper universalem familietue luxuriem et trucitatemunica riservata domoquicquid tui iuriserat cataclismo perieratet [que] commiseras tu animalia celiterreque iam luerant? Quippe satis extiterat. Sedsicutproverbialiter dici solet 'Non ante tertium equitabis'miseramiserum venire maluisti ad equum.
3. Eccelectorquod veloblitus homo vel vilipendens disciplinas prioreset avertens oculosa vibicibus que remanseranttertio insurrexit ad verberapersuperbam stultitiam presumendo.
4. Presumpsit ergo in corde suoincurabilis homosub persuasione gigantis Nembrotharte sua nonsolum superare naturamsed etiam ipsum naturantemqui Deus estetcepit edificare turrim in Sennaarque postea dicta est Babelhocest 'confusio'per quam celum sperabat ascendereintendens insciusnon equaresed suum superare Factorem.
5. O sine mensuraclementia celestis imperii! Quis patrum tot sustineret insultus afilio? Sed exurgens non hostili scutica sed paterna et aliasverberibus assuetarebellantem filium pia correctione nec nonmemorabili castigavit.
6. Siquidem pene totum humanum genus adopus iniquitatis coierat: pars imperabantpars architectabanturpars muros moliebanturpars amussibus regulabantpars trullislinebantpars scindere rupespars maripars terra vehereintendebantpartesque diverse diversis aliis operibus indulgebant;cum celitus tanta confusione percussi sunt utqui omnes una eademqueloquela deserviebant ad opusab opere multis diversificati loquelisdesinerent et nunquam ad idem commertium convenirent.
7. Solisetenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit: putacunctis architectoribus unacunctis saxa volventibus unacunctis eaparantibus una; et sic de singulis operantibus accidit. Quot quotautem exercitii varietates tendebant ad opustot tot ydiomatibustunc genus humanum disiungitur; et quanto excellentius exercebanttanto rudius nunc barbariusque locuntur. 8. Quibus autem sacratumydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabantsed graviterdetestantes stoliditatem operantium deridebant. Sed hec minima parsquantum ad numerumfuit de semine Semsicut conicioqui fuittertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israelquiantiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.

VIII

1. Exprecedenter memorata confusione linguarum non leviter opinamur peruniversa mundi climata climatumque plagas incolendas et angulos tuncprimum homines fuisse dispersos. Et cum radix humane propaginisprincipalis in oris orientalibus sit plantatanec non ab inde adutrunque latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensapropagodemumque ad fines occidentales protractaforte primitustunc vel totius Europe fluminavel saltim quedamrationalia gucturapotaverunt.
2. Sed sive advene tunc primitus advenissentsive adEuropam indigene repedassentydioma secum tripharium hominesactulerunt; et afferentium hoc alii meridionalemaliiseptentrionalem regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertiiquosnunc Grecos vocamuspartim Europepartim Asye occuparunt.
3. Abuno postea eodemque ydiomate in vindice confusione recepto diversavulgaria traxerunt originemsicut inferius ostendemus.
4. Namtotum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad finesoccidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et Oceanolimitatursolum unum obtinuit ydiomalicet postea per SclavonesUngarosTeutonicosSaxonesAnglicos et alias nationes quampluresfuerit per diversa vulgaria dirivatumhoc solo fere omnibus insignum eiusdem principio remanentequod quasi predicti omnes joaffermando respondent.
5. Ab isto incipiens ydiomatevidelicet afinibus Ungarorum versus orientemaliud occupavit totum quod ab indevocatur Europanec non ulterius est protractum.
6. Totum veroquod in Europa restat ab ististertium tenuit ydiomalicet nunctripharium videatur: nam alii ocalii oilalii sì affirmandolocunturut puta YspaniFranci et Latini. Signum autem quod ab unoeodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur vulgariainpromptu estquia multa per eadem vocabula nominare videnturutDeumcelumamoremmareterramestvivitmorituramataliafere omnia.
7. Istorum vero proferentes oc meridionalis Europetenent partem occidentalema Ianuensium finibus incipientes. Quiautem sì dicunt a predictis finibus orientalem tenentvidelicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriaticimaris incipitet Siciliam. Sed loquentes oil quodam modoseptentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannoshabent et ab occidente et settentrione anglico mari vallati sunt etmontibus Aragonie terminati; a meridie quoque Provincialibus etApenini devexione clauduntur.

IX

1. Nos autemoportet quam nunc habemus rationem periclitaricum inquirereintendamus de hiis in quibus nullius autoritate fulcimurhoc est deunius eiusdemque a principio ydiomatis variatione secuta. Et quia pernotiora itinera salubrius breviusque transiturper illud tantum quodnobis est ydioma pergamusalia desinentes: nam quod in uno estrational[i]videtur in aliis esse causa.
2. Est igitur super quodgradimur ydioma tractando triphariumut superius dictum est: namalii ocalii sìalii vero dicunt oil. Et quod unum fuerit aprincipio confusionis (quod prius probandum est) apparetquiaconvenimus in vocabulis multisvelut eloquentes doctores ostendunt:que quidem convenientia ipsi confusioni repugnatque ruit celitus inedificatione Babel.
3. Trilingues ergo doctores in multisconveniuntet maxime in hoc vocabulo quod est 'amor'. Gerardus deBrunel:

Si-msentis fezelz amics
per ver encusera amor.

Rex Navarre:

Defin amor si vient sen et bonté;

Dominus GuidoGuinizelli:

Néfe' amor prima che gentil core
né gentil [cor] prima cheamornatura.

4. Quareautem tripharie principali[ter] variatum sitinvestigemus; et quarequelibet istarum variationum in se ipsa variaturputa dextre Ytalielocutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisanilocuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendout Mediolanenses et VeronensesRomani et Florentininec nonconvenientes in eodem genere gentisut Neapoletani et CaetaniRavennates et Faventinietquod mirabilius estsub eademcivilitate morantesut Bononienses Burgi Sancti Felicis etBononienses Strate Maioris.
5 Hee omnes differentie atquesermonum varietates quid accidantuna eademque ratione patebit.
6.Dicimus ergo quod nullus effectus superat suam causamin quantumeffectus estquia nil potest efficere quod non est. Cum igitur omnisnostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit anostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuitquam prioris oblivioet homo sit instabilissimum atquevariabilissimum animalnec durabilis nec continua esse potestsedsicut alia que nostra suntputa mores et habitusper locorumtemporumque distantias variari oportet.
7. Nec dubitandum reormodo in eo quod diximus 'temporum'sed potius opinamur tenendum: namsi alia nostra opera perscrutemurmulto magis discrepare videmur avetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis.Quapropter audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nuncresurgerentsermone vario vel diverso cum modernis Papiensibusloquerentur.
8. Nec aliter mirum videatur quod dicimus quampercipere iuvenem exoletum quem exolescere non videmus: nam quepaulatim moventurminime perpenduntur a nobiset quanto longioratempora variatio rei ad perpendi requirittanto rem illamstabiliorem putamus.
9. Non etenim ammiramursi extimationeshominum qui parum distant a brutis putant eandem civitatem subinvariabili semper civicasse sermonecum sermonis variatio civitatiseiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingatet hominum vita sit etiamipsa sua naturabrevissima.
10. Siergo per eandem gentem sermo variaturut. dictum estsuccessive pertemporanec stare ullo modo potestnecesse est ut disiunctimabmotimque morantibus varie varieturceu varie variantur mores ethabitusqui nec natura nec consortio confirmantursed humanisbeneplacitis localique congruitate nascuntur.
11. Hinc moti suntinventores gramatice facultatis: que quidem gramatica nichil aliudest quam quedam inalterabilis locutionis ydemptitas diversibustemporibus atque locis. Hec cum de comuni consensu multarum gentiumfuerit regulatanulli singolari arbitrio videtur obnoxiaet perconsequens nec variabilis esse potest. Adinvenerunt ergo illam nepropter variationem sermonis arbitrio singulariurn fluitantisvelnullo modo vel saltim imperfecte antiquorum actingeremus autoritateset gestasive illorum quos a nobis locorum diversitas facit essediversos.

X

1. Tripharionunc existente nostro ydiomateut superius dictum estincomparatione sui ipsiussecundum quod trisonum factum estcum tantatimiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partemin comparando preponere non audemusnisi eo quo gramatice positoresinveniuntur accepisse 'sic' adverbium affirmandi: quod quandamanterioritatem erogare videtur Ytalisqui sì dicunt.
2.Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro selingua oil quod propter sui faciliorem se delectabilioremvulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgareprosaycumsuum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumquegestibus compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quampluresalie ystorie ac doctrine.
3. Pro se vero argumentatur aliascilicet ocquod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunttanquam in perfectiori dulciorique loquelaut puta Petrus deAlvernia et alii antiquiores doctores.
4. Tertia quoque[que]Latinorum estse duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidemquod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunthii familiareset domestici sui suntputa Cynus Pistoriensis et amicus eius;secundo quia magis videntur inniti gramatice que comunis estquodrationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
5.Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgarelatium retrabenteset receptas in se variationes dicere nec nonillas invicem comparare conemur.
6. Dicimus ergo primo Latiumbipartitum esse in dextrum et sinistrum. Si quis autem querat delinea dividentebreviter respondemus esse iugum Apeniniquodceufistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquasadalterna hinc inde litora per ymbricia longa distillatut Lucanus insecundo describit: dextrum quoque latus Tyrenum mare grundatoriumhabetlevum vero in Adriaticum cadit.
7. Et dextri regiones suntApuliased non totaRomaDucatusTuscia et Ianuensis Marchia;sinistri autem pars ApulieMarchia AnconitanaRomandiolaLombardiaMarchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero etYstria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni marisvidelicet Sicilia et Sardinianon nisi dextre Ytalie suntvel addextram Ytaliam sociande.
8. In utroque quidem duorum laterumethiis que secuntur ad ealingue hominum variantur: ut linguaSiculorum cum ApulisApulorum cum RomanisRomanorum cum Spoletanishorum cum TuscisTuscorum cum IanuensibusIanuensium cum Sardis;nec non Calabrorum cum Anconitanishorum cum RomandiolisRomandiolorum cum LombardisLombardorum curn Trivisianis et Venetishorum cum Aquilegiensibuset istorum cum Ystrianis. De quo Latinorumneminem nobiscum dissentire putamus.
9. Quare ad minus xiiiivulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que adhuc omnia vulgaria insese varianturut puta in Tuscia Senenses et Aretiniin LombardiaFerrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualemvariationem perpendimusut superius in capitulo immediato posuimus.Quaproptersi primas et secundarias et subsecundarias vulgarisYtalie variationes calcolare velimuset in hoc minimo mundi angulonon solum ad millenam loquele variationem venire contigeritsedetiam ad magis ultra.



XI

1. Quammultis varietatibus latio dissonante vulgaridecentiorem atqueillustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi perviumcallem habere possimusperplexos frutices atque sentes priuseiciamus de silva.
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendosexistimantin hac eradicatione sive discerptione non inmerito eosaliis preponamusprotestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentieratione fore tangendos. Dicimus igitur Romanorum non vulgaresedpotius tristiloquiumytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; necmirumcum etiam morum habituumque deformitate pre cunctis videanturfetere. Dicunt enim: Messurequinto dici?
3. Post hos incolasAnconitane Marchie decerpamusqui Chignamente scatesciatelocuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus.
4. Nec pretereundumest quod in improperium istarum trium gentium cantiones quampluresinvente sunt: inter quas unam vidimus recte atque perfecte ligatamquam quidam Florentinus nomine Castra posuerat; incipiebat etenim

Unafermana scopai da Cascioli
cita cita se 'n gìa 'n grandeaina.

5. Post quosMediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos eruncemusin quorumetiam improperium quendam cecinisse recolimus

Enterl'ora del vesper
ciò fu del mes d'occhiover.

6. Post hosAquilegienses et Ystrianos cribremusqui Ces fas tu? crudeliteraccentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanasloquelas eicimusque semper mediastinis civibus accentus enormitatedissonare videnturut Casentinenses et Fractenses.
7. Sardosetiamqui non Latii sunt sed Latiis associandi videntureiciamusquoniam soli sine proprio vulgari esse videnturgramaticam tanquamsimie homines imitantes: nam domus nova et dominus meus locuntur.

XII

1. Exaceratisquodam modo vulgaribus ytalisinter ea que remanserunt in cribrocomparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviterseligamus.
2 Et primo de siciliano examinemus ingenium: namvidetur sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quodquicquid poetantur Ytali sicilianum vocaturet eo quod perpluresdoctores indigenas invenimus graviter cecinisseputa in cantionibusillis

Ancorche l'aigua per lo foco lassi

et

Amorche lungiamente m'hai menato.

3. Sed hecfama trinacrie terresi rccte signum ad quod tendit inspiciamusvidetur tantum in obproprium ytalorum principum remansissequi nonheroico more sed plebeio secuntur superbiam.
4. Siquidemillustres heroesFredericus cesar et benegenitus eius Manfredusnobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentesdonec fortunapermisit humana secuti suntbrutalia dedignantes. Propter quod cordenobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestaticonati suntita ut eorum tempore quicquid excellentes animiLatinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat;et quia regale solium erat Siciliafactum est ut quicquid nostripredecessores vulgariter protuleruntsicilianum voc[ar]etur: quodquidem retinemus et nosnec posteri nostri permutare valebunt.
5.Racharacha. Quid nunc personat tuba novissimi Fredericiquidtintinabulum secundi Karoliquid cornua lohannis et Azonismarchionum potentumquid aliorum magnatum tibienisi 'Venitecarnificesvenite altriplicesvenite avaritie sectatores'?
6.Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui. Et dicimusquodsi vulgare sicilianum accipere volumus secundum quod prodit aterrigenis mediocribusex ore quorum iudicium eliciendum videturprelationis honore minime dignum estquia non sine quodam temporeprofertur; ut puta ibi:

Tragemid'este focora se t'este a boluntate.

Si autemipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorumemanatut in preallegatis cantionibus perpendi potestnichildiffert ab illo quod laudabilissimum estsicut inferiusostendemus.
7. Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorumsuorum contiguitatequi Romani et Marchiani suntturpiterbarbarizant: dicunt enim

Volzerache chiangesse lo quatraro.

8. Sedquamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniterprefulgenteseorum quidam polite locuti suntvocabula curialiora in suiscantionibus compilantesut manifeste apparet eorum dictaperspicientibusut puta

Madonnadir vi volglio

et

Perfino amore vo si letamente.

9. Quaproptersuperiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esseillud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgarecum eloquentesindigenas ostenderimus a proprio divertisse.

XIII

1. Post hecveniamus ad Tuscosqui propter amentiam suam infroniti titulum sibivulgaris illustris arrogare videntur. Et in hoc non solum plebeiadementat intentiosed famosos quamplures viros hoc tenuissecomperimus: puta Guittonem Aretinumqui nunquam se ad curialevulgare direxitBonagiuntam LucensemGallum PisanumMinum MocatumSenensemBrunectum Florentinumquorum dictasi rimari vacaveritnon curialia sed municipalia tantum invenientur. Et quoniam Tusci prealiis in hac ebrietate baccanturdignum utileque videtur municipaliavulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare.
2. LocunturFlorentini et dicunt

Manichiamointrocque( che noi non facciamo altro.

Pisani:

Beneandonno li fanti ( de Fiorensa per Pisa.

Lucenses:

Fovoto a Dio ke in grassarra
eie lo comuno de Lucca.

Senenses:

Oncherenegata avess'io Siena.
Ch'ee chesto?

Aretini:

Vuo'tu venire ovelle?

De PerusioUrbe VeteriViterbionec non de Civitate Castellanapropteraffinitatem quam habent cum Romanis et Spoletanisnichil tractareintendimus.
3. Sed quanquam fere omnes Tusci in suo turpiloquiosint obtusinonnullos vulgaris excellentiam cognovisse sentimusscilicet GuidonemLapum et unum aliumFlorentinoset CynumPistoriensemquem nune indigne postponimusnon indigne coacti.
4.Itaque si tuscanas examinemus loquelaset pensemus qualiter viriprehonorati a propria diverteruntnon restat in dubio quin aliud sitvulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
5. Siquis autem quod de Tuscis asserimusde Ianuensibus asserendum nonputethoc solum in mente prematquod si per oblivionem Ianuensesammicterent z licteramvel mutire totaliter eos vel novam reparareoporteret loquelam. Est enim z maxima pars eorum locutionis; quequidem lictera non sine multa rigiditate profertur.

XIV

1.Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam contatimvenemur ceu solemusorientaliter ineuntes.
2. Romandiolam igituringredientesdicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria quibusdamconvenientiis contrariis alternata. Quorum unum in tantum muliebrevidetur propter vocabulorum et prolationis mollitiem quod virumetiam si viriliter sonetfeminam tamen facit esse credendum.
3.Hoc Romandiolos omnes habetet presertim Forliviensesquorumcivitaslicet novissima sitmeditullium tamen esse videtur totiusprovincie: hii deuscì affirmando locunturet oclo meo etcorada mea proferunt blandientes. Horum aliquos a proprio poetandodivertisse audivimusThomam videlicet et Ugolinum BucciolamFaventinos.
4. Est et aliudsicut dictum estadeo vocabulisaccentibusque yrsutum et yspidum quod propter sui rudem asperitatemmulierem loquentem non solum disterminatsed esse virum dubitare[sle]ctor.
5. Hoc omnes qui magara dicuntBrixianos videlicetVeronenses et Vigentinoshabet; nec non Paduanosturpitersincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tasutmercò et bontè. Cum quibus et Trivisianos adducimusqui more Brixianorum et finitimorum suorum u consonantem per fapocopando proferuntputa nof pro 'novem' et vif pro 'vivo': quodquidem barbarissimum reprobamus.
6. Veneti quoque nec seseinvestigati vulgaris honore dignantur: et si quis eorumerroreconfossusvanitaret in hocrecordetur si unquam dixit:

Perle plaghe de Dio tu no verras.

7. Inter quosomnes unum audivimus nitentem divertire a materno et ad curialevulgare intenderevidelicet Ildebrandinum Paduanum.
8. Quareomnibus presentis capituli ad iudicium comparentibusarbitramur necromandiolumnec suum oppositum ut dictum estnec venetianum esseillud quod querimus vulgare illustre.

XV

1. Illudautem quod de ytala silva residet percontari conemur expedientes.
2.Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asseruntpulcriori locutione loquentescum ab YmolensibusFerrarensibus etMutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscuntsicutfacere quoslibet a finitimis suis conicimusut Sordellus de Mantuasua ostenditCremoneBrixie atque Verone confini: quitantuseloquentie vir existensnon solum in poetando sed quomodocunqueloquendo patrium vulgare descruit.
3. Accipiunt enim prefaticives ab Ymolensibus lenitatem atque mollitiema Ferrarensibus veroet Mutinensibus aliqualem garrulitatem que proprie Lombardorum est:hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimusremansisse.
4. Et hec est causa quare FerrarensiumMutinensiumvel Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitatiassuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadamacerbitate venire. Quod multo magis de Parmensibus est putandumquimonto pro 'multo' dicunt.
5. Si ergo Bononienses utrinqueaccipiuntut dictum estrationabile videtur esse quod eorum locutioper conmixtionem oppositorum ut dictum est ad laudabilem suavitatemremaneat temperata: quod procul dubio nostro iudicio sic essecensemus.
6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone solamunicipalia Latinorum vulgaria comparando considerantallubescentesconcordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiensepreferendum existimantdissentientes discordamus ab eis. Non etenimest quod aulicum et illustre vocamus: quoniamsi fuissetmaximusGuido GuinizelliGuido GhisileriusFabrutius et Honestus et aliipoetantes Bononie nunquam a proprio divertissent: qui doctoresfuerunt illustres et vulgarium discretione repleti. Maximus Guido:

Madonnalo fino amore ch'a vui porto;

GuidoGhisilerius:

Donnalo fermo core;

Fabrutius:

Lomeo lontano gire;

Honestus:

Piùnon actendo il tuo soccorsoAmore.

Que quidemverba prorsus a mediastinis Bononie sunt diversa.
7. Cumque deresiduis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (etsi quis dubitatillum nulla nostra solutione dignamur)parum restatin nostra discussione dicendum. Quarecribellum cupientes deponereut residentiam cito visamusdicimus Tridentum atque Taurinum nec nonAlexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas quodpuras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimumhabent vulgarehaberent pulcerrimumpropter aliorum commixtionemesse vere latium negaremus. Quaresi latium illustre venamurquodvenamur in illis inveniri non potest.

XVI

1. Postquamvenati saltus et pascua sumus Ytalienec pantheram quam sequimuradinvenimusut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus deilla utsolerti studioredolentem ubique et necubi apparentemnostris penitus irretiamus tenticulis.
2. Resumentes igiturvenabula nostradicimus quod in omni genere rerum unum esse oportetquo generis illius omnia comparentur et ponderenturet a quo omniumaliorum mensuram accipiamus: sicut in numero cuncta mensurantur unoet plura vel pauciora dicuntur secundum quod distant ab uno vel eipropinquantet sicut in coloribus omnes albo mensurantur; namvisibiles magis et minus dicuntur secundum quod accedunt vel receduntab albo. Et quemadmodum de hiis dicimus que quantitatem et qualitatemostenduntde predicamentorum quolibetetiam de substantiapossedici putamus: scilicet ut unumquodque mensurabile sitsecundum quodin genere estillo quod simplicissimum est in ipso genere.
3.Quapropter in actionibus nostrisquantumcunque dividantur inspecieshoc signum inveniri oportet quo et ipse mensurentur. Naminquantum simpliciter ut homines agimusvirtutem habemus (utgeneraliter illam intelligamus); nam secundum ipsam bonum et malumhominem iudicamus; in quantum ut homines cives agimushabemus legemsecundum quam dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homineslatini agimusquedam habemus simplicissima signa et morum ethabituum et locutionisquibus latine actiones ponderantur etmensurantur.
4. Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorumsunt actioneshec nullius civitatis Ytalie propria suntet inomnibus comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgarequod superius venabamurquod in qualibet redolet civitate nec cubatin ulla.
5. Potest tamen magis in una quam in alia redoleresicut simplicissima substantiarumque Deus estin homine magisredolet quam in brutoin animali quam in plantain hac quam inminerain hac quam in elementoin igne quam in terra; etsimplicissima quantitasquod est unumin impari numero redoletmagis quam in pari; et simplicissimus colorqui albus estmagis incitrino quam in viride redolet.
6. Itaqueadepti quod querebamusdicimus illustrecardinaleaulicum et curiale vulgare in Latio quodomnis latie civitatis est et nullius esse videturet quo municipaliavulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.

XVII

1. Quareautem hoc quod repertum estillustrecardinaleaulicum et curialeadicientes vocemusnunc disponendum est: per quod clarius ipsum quodipsum est faciamus patere.
2. Primum igitur quid intendimus cumillustre adicimuset quare illustre dicimusdenudemus. Per hocquoque quod illustre dicimusintelligimus quid illuminans etilluminatum prefulgens: et hoc modo viros appellamus illustresvelquia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminantvel quia excellenter magistrati excellenter magistrentut Seneca etNuma Pompilius. Et vulgare de quo loquimur et sublimatum estmagistratu et potestateet suos honore sublimat et gloria.
3.Magistratu quidem sublimatum videturcum de tot rudibus Latinorumvocabulisde tot perplexis constructionibusde tot defectivisprolationibusde tot rusticanis accentibustam egregiumtamextricatumtam perfectum et tam urbanum videamus electumut CynusPistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
4. Quodautem exaltatum sit potestatevidetur. Et quid maioris potestatisest quam quod humana corda versare potestita ut nolentem volentemet volentem nolentem faciatvelut ipsum et fecit et facit ?
5.Quod autem honore sublimetin promptu est. Nonne domestici suiregesmarchionescomites et magnates quoslibet fama vincunt?
6.Minime hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriososefficiatnos ipsi novimusqui huius dulcedine glorie nostrumexilium postergamus.
7. Quare ipsum illustre merito profiteridebemus.

XVIII

1. Neque sineratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione secundavidelicet ut id cardinale vocetur. Nam sicut totum hostium cardinemsequitur utquo cardo vertiturversetur et ipsumseu introrsum seuextrorsum flectatursic et universus municipalium grex vulgariumvertitur et revertiturmovetur et pausat secundum quod istudquodquidem vere paterfamilias esse videtur. Nonne cotidie extirpatsentosos frutices de ytalia silva? Nonne cotidie vel plantas inseritvel plantaria plantat? Quid aliud agricole sui satagunt nisi utamoveant et admoveantut dictum est? Quare prorsus tanto decusarivocabulo promeretur.
2. Quia vero aulicum nominamus illud causaest quodsi aulam nos Ytali haberemuspalatinum foret. Nam si aulatotius regni comunis est domus et omnium regni partium gubernatrixaugustaquicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulliconveniens est ut in ea conversetur et habitetnec aliquod aliudhabitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id dequo loquimur vulgare.
3. Et hinc est quod in regiis omnibusconversantes semper illustri vulgari locuntur; hinc etiam est quodnostrum illustre velut accola peregrinatur et in humilibus hospitaturasiliscum aula vacemus.
4. Est etiam merito curiale dicendumquia curialitas nil aliud est quam librata regula eorum que peragendasunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum inexcellentissimis curiis esse solethinc est quod quicquid in actibusnostris bene libratum estcuriale dicatur. Unde cum istud inexcellentissima Ytalorum curia sit libratumdici curiale meretur.
5.Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratumvidetur nugatiocum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Namlicet curiasecundum quod unita accipiturut curia regis Alamanniein Ytalia non sitmembra tamen eius non desunt; et sicut membraillius uno Principe uniuntursic membra huius gratioso luminerationis unita sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalosquanquam Principe careamusquoniam curiam habemuslicetcorporaliter sit dispersa.

XIX

1. Hoc autemvulgare quod illustrecardinaleaulicum et curiale ostensum estdicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddamvulgare est invenire quod proprium est Cremonesic quoddam estinvenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquodquod sit proprium Lombardie[sic] est invenire aliquod quod sittotius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est inveniresicet illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illudlombardum et tertium semilatium dicitursic istudquod totiusYtalie estlatium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctoresillustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytaliaut SiculiApuliTusciRomandioliLombardi et utriusque Marchie viri.
2.Et quia intentio nostraut polliciti sumus in principio huiusoperisest doctrinam de vulgari eloquentia tradereab ipso tanquamab excellentissimo incipientesquos putamus ipso dignos utietpropter quidet quomodonec non ubiet quandoet ad quos ipsumdirigendum sitin inmediatis libris tractabimus.
3. Quibusilluminatisinferiora vulgaria illuminare curabimusgradatimdescendentes ad illud quod unius solius familie proprium est.



Libersecundus

I

1.Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad calamum frugioperis redeuntesante omnia confitemur latium vulgare illustre tamprosayce quam metrice decere proferri. Sed quia ipsum prosaycantes abavientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibuspermanere videtur exemplaret non e converso (que quendam videnturprebere primatum)primo secundum quod metricum est ipsum carminemusordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
2.Queramus igitur priusutrum omnes versificantes vulgariter debeantillud uti. Et superficietenus videtur quod sicquia omnis quiversificatur suos versus exornare debet in quantum potest; quarecumnullum sit tam grandis exornationis quam vulgare illustrevideturquod quisquis versificator debeat ipsum uti.
3. Preterea: quodoptimum est in genere suosi suis inferioribus misceaturnon solumnil derogare videtur eissed ea meliorare videtur; quare si quisversificatorquanquam rude versificeturipsum sue ruditatiadmisceatnon solum bene facitsed ipsum sic facere oporterevidetur: multo magis opus est adiutorio illis qui paucaquam quimulta possunt. Et sic apparet quod omnibus versificantibus liceatipsum uti.
4. Sed hoc falsissimum est; quia nec semperexcellentissime poetantes debent illud indueresicut per inferiuspertractata perpendi poterit.
5. Exigit ergo istud sibiconsimiles virosquemadmodum alii nostri mores et habitus; exigitenim magnificentia magna potentespurpura viros nobiles: sic et hocexcellentes ingenio et scientia queritet alios aspernaturut perinferiora patebit.
6. Nam quicquid nobis convenitvel gratiagenerisvel specieivel individui convenitut sentirerideremilitare. Sed hoc non convenit nobis gratia generisquia etiambrutis conveniret; nec gratia specieiquia cunctis hominibus essetconveniensde quo nulla questio est - nemo enim montaninis rusticanatractantibus hoc dicet esse conveniens -; convenit ergo individuigratia.
7. Sed nichil individuo convenit nisi per propriasdignitatesputa mercarimilitare ac regere; quare si convenientiarespiciunt dignitateshoc est dignoset quidam digniquidamdignioresquidam dignissimi esse possuntmanifestum est quod bonadignismeliora dignioribusoptima dignissimis convenient.
8. Etcum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostreconceptionis quam equus militiset optimis militibus optimiconveniant equiut dictum estoptimis conceptionibus optima loquelaconveniet. Sed optime conceptiones non possunt esse nisi ubi scientiaet ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi illis inquibus ingenium et scientia est. Et sic non omnibus versificantibusoptima loquela convenietcum plerique sine scientia et ingenioversificenturet per consequens nec optimum vulgare. Quaproptersinon omnibus competitnon omnes ipsum debent utiquia inconvenienteragere nullus debet.
9. Et ubi diciturquod quilibet suos versusexornare debet in quantum potestverum esse testamur; sed nec bovemepiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatumimmo potius deturpatumridemus illum: est enim exornatio alicuius convenientis additio.
10.Ad illud ubi diciturquod superiora inferioribus admixta profectumadducuntdicimus verum esse quando cesset discretio: puta si aurumcum argento conflemus; sed si discretio remanetinferiora vilescunt:puta cum formose mulieres deformibus admiscentur. Unde cum sententiaversificantium semper verbis discretive mixta remaneatsi non fueritoptimaoptimo sociata vulgari non melior sed deterior apparebitquemadmodum turpis mulier si auro vel serico vestiatur.

II

1.Postquam non omnes versificantessed tantum excellentissimosillustre uti vulgare debere astruximusconsequens est astruereutrum omnia ipso tractanda sint aut non; et si non omniaque ipsodigna sunt segregatim ostendere.
2. Circa quod primo reperiendumest id quod intelligimus per illud quod dicimus dignum. Et dicimusdignum esse quod dignitatem habetsicut nobile quod nobilitatem; etsi cognito habituante habituatum cognoscitur in quantum huiusmodicognita dignitate cognoscemus et dignum.
3. Est etenim dignitasmeritorum effectus sive terminus: utcum quis bene meruitad bonidignitatem profectum esse dicimuscum male veroad mali; puta benemilitantem ad victorie dignitatembene autem regentem ad regninecnon mendacem ad ruboris dignitatemet latronem ad eam que estmortis.
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationeset inaliis etiamut quidam bene quidam melius quidam optimequidam malequidam peius quidam pessime mereanturet huiusmodi comparationes nonfiant nisi per respectum ad terminum meritorumquem dignitatemdicimus (ut dictum est)manifestum est ut dignitates inter secomparentur secundum magis et minusut quedam magnequedam maioresquedam maxime sint; et per consequens aliquid dignumaliquiddigniusaliquid dignissimum esse constat.
5. Et cum comparatiodignitatum non fiat circa idem obiectumsed circa diversautdignius dicamus quod maioribusdignissimum quod maximis dignum est(quia nichil eodem dignius esse potest)manifestum est quod optimaoptimis secundum rerum exigentiam digna sunt. Unde cum hoc quoddicimus illustre sit optimum aliorum vulgariumconsequens est utsola optima digna sint ipso tractarique quidem tractandorumdignissima nuncupamus.
6. Nunc autem que sint ipsa venemur. Adquorum evidentiam sciendum estquod sicut homo tripliciterspirituatus estvidelicet vegetabilianimali et rationalitriplexiter perambulat. Nam secundum quod vegetabile quid estutile queritin quo cum plantis comunicat; secundum quod animaledelectabileinquo cum brutis; secundum quod rationalehonestum queritin quosolus estvel angelice sociatur [nature]. Propter hec tria quicquidagimusagere videmur.
7. Et quia in quolibet istorum quedam suntmaioraquedam maximasecundum quod taliaque maxima sunt maximepertractanda videnturet per consequens maximo vulgari.
8. Seddisserendum est que maxima sint. Et primo in eo quod est utile: inquosi callide consideremus intentum omnium querentium utilitatemnil aliud quam salutem inveniemus. Secundo in eo quod estdelectabile: in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod perpretiosissimum obiectum appetitus delectat: hoc autem venus est.Tertio in eo quod est honestum: in quo nemo dubitat esse virtutem.Quare hec triasalus videlicetvenus et virtusapparent esse illamagnalia que sint maxime pertractandahoc est ea que maxime sunt adistaut armorum probitasamoris accensio et directio voluntatis.
9. Circa que solasi bene recolimusillustres viros invenimusvulgariter poetassescilicet Bertramum de Bornio armaArnaldumDanielem amoremGerardum de Bornello rectitudinem; CynumPistoriensem amoremamicum eius rectitudinem. Bertramus etenim ait

Non posc mudarc'un cantar non exparja.

Arnaldus:

L'auraamara fa·l bruol brancuz
clarzir.

Gerardus:

Persolaz reveillar
che s'es trop endormitz.

Cynus:

Dignosono eo de morte.

Amicuseius:

Dogliami reca ne lo core ardire.

10.Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse. Hiis proinde visisque canenda sint vulgari altissimo innotescunt.

III

1.Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt digna vulgarisollicite vestigare conemur.
2. Volentes igitur modum tradere quoligari hec digna existantprimo dicimus esse ad memoriam reducendumquod vulgariter poetantes sua poemata multimode protuleruntquidamper cantionesquidam per ballatasquidam per sonitusquidam peralios inlegitimos et inregulares modosut inferius ostendetur.
3.Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus;quare si excellentissima excellentissimis digna suntut superius estprobatumilla que excellentissimo sunt digna vulgarimodoexcellentissimo digna suntet per consequens in cantionibuspertractanda.
4. Quod autem modus cantionum sit talis ut dictumestpluribus potest rationibus indagari. Prima quidem quiacumquicquid versificamur sit cantiosole cantiones hoc vocabulum sibisortite sunt; quod nunquam sine vetusta provisione processit.
5.Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud ad quod factum estnobilius esse videtur quam quod extrinseco indiget: sed cantiones perse totum quod debent efficiuntquod ballate non faciunt: indigentenim plausoribusad quos edite sunt; ergo cantiones nobilioresballatis esse sequitur extimandaset per consequens nobilissimumaliorum esse modum illarumcum nemo dubitet quin ballate sonitusnobilitate excellant.
6. Preterea: illa videntur nobiliora esseque conditori suo magis honoris afferunt: sed cantiones magisdeferunt suis conditoribus quam ballate; igitur nobiliores suntetper consequens modus earum nobilissimus aliorum.
7. Preterea: quenobilissima sunt carissime conservantur: sed inter ea que cantatasuntcantiones carissime conservanturut constat visitantibuslibros; ergo cantiones nobilissime suntet per consequens modusearum nobilissimus est.
8. Ad hec: in artificiatis illud estnobilissimum quod totam comprehendit artem: cum igitur ea quecantantur artificiata existantet in solis cantionibus ars totacomprehendaturcantiones nobilissime suntet sic modus earumnobilissimus aliorum. Quod autem tota comprehendatur in cantionibusars cantandi poeticein hoc palaturquod quicquid artis reperiturin omnibus aliis et in cantionibus reperitur; sed non convertiturhoc.
9. Signum autem horum que dicimus promptum in conspectuhabetur; nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantiumprofluxit ad labiain solis cantionibus invenitur.
10. Quare adpropositum patet quod ea que digna sunt vulgari altissimo incantionibus tractanda sunt.

IV

1.Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgariet quenec non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimovulgari conveniatantequam migremus ad aliamodum cantionumquemcasu magis quam arte multi usurpare videnturenucleemus; et quihucusque casualiter est assumptusillius artis ergasteriumreseremusmodum ballatarurn et sonituum ommictentesquia illumelucidare intendimus in quarto huius operiscum de mediocri vulgaritractabimus.
2. Revisentes igitur ea que dicta suntrecolimusnos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas: quodprocul dubio rationabiliter eructare presumpsimusquia prorsus poetesuntsi poesim recte consideremus; que nichil aliud est quam fictiorethorica musicaque poita.
3. Differunt tamen a magnis poetishoc est regularibusquia magni sermone et arte regulari poetatisunthii vero casuut dictum est. Idcirco accidit utquantum illosproximius imitemurtantum rectius poetemur. Unde nos doctrine operiintendentesdoctrinatas eorum poetrias emulari oportet.
4. Anteomnia ergo dicimus unumquenque debere materie pondus propriis humeriscoequarene forte humerorum nimio gravata virtute in cenum cespitarenecesse sit: hoc est quod magister noster Oratius precipitcum inprincipio Poetrie 'Sumite materiam ...' dicit.
5. Deinde in hiisque dicenda occurrunt debemus discretione potiriutrum tragicesivecomicesive elegiace sint canenda. Per tragediam superiorem stiluminducimusper comediam inferioremper elegiam stilum intelligimusmiserorum.
6. Si tragice canenda videnturtunc assumendum estvulgare illustreet per consequens cantionem [oportet] ligare. Sivero comicetunc quandoque mediocre quandoque humile vulgaresumatur; et huius discretionem in quarto huius reservamus ostendere.Si autem elegiacesolum humile oportet nos sumere.
7. Sedommittamus alioset nuncut conveniens estde stilo tragicopertractemus. Stilo equidem tragico tunc uti videmurquando cumgravitate sententie tam superbia carminum quam constructionis elatioet excellentia vocabulorum concordat. 8. Qua[re]si bene recolimussumma summis esse digna iam fuisse probatumet iste quem tragicumappellamus summus videtur esse stilorumet illa que summe canendadistinximus isto solo sunt stilo canenda: videlicet salusamor etvirtus et que propter ea concipimusdum nullo accidentevilescant.
9. Caveat ergo quilibet et discernat ea que dicimus; etquando hec tria pure cantare intenditvel que ad ea directe ac puresecunturprius Elicone potatustensis fidibus ad supremumsecureplectrum tum movere incipiat.
10. Sed cautionem atquediscretionem hanc acciperesicut decethic opus et labor estquoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitatescientiarumque habitu fieri potest. Et hii sunt quos poeta Eneidorumsexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad etheradeorumque filios vocatquanquam figurate loquatur.
11. Et ideoconfutetur illorum stultitia quiarte scientiaque immunesde soloingenio confidentesad summa summe canenda prorumpunt; et a tantapresumptuositate desistantet si anseres natura vel desidia suntnolint astripetam aquilam imitari.

V

1.De gravitate sententiarum vel satis dixisse videmur vel saltim totumquod operis est nostri: quapropter ad superbiam carminum festinemus.
2. Circa quod sciendum quod predecessores nostri diversiscarminibus usi sunt in cantionibus suisquod et moderni faciunt: sednullum adhuc invenimus in carmen sillabicando endecademtranscendissenec a trisillabo descendisse. Et licet trisillabocarmine atque endecasillabo et omnibus intermediis cantores latii usisintpentasillabum et eptasillabum et endecasillabum in usufrequentiori habenturet post hec trisillabum ante alia.
3.Quorum omnium endecasillabum videtur esse superbiustam temporisoccupatione quam capacitate sententieconstructionis et vocabulorum;quorum omnium specimen magis multiplicatur in illout manifesteapparet: nam ubicunque ponderosa multiplicantur[multiplicatur] etpondus.
4. Et hoc omnes doctores perpendisse videnturcantionesillustres principiantes ab illo; ut Gerardus de Bornello:

Ara ausirezencabalitz cantarz

(quodcarmenlicet decasillabum videatursecundum rei veritatemendecasillabum est: nam due consonantes extreme non sunt de sillabaprecedenteet licet propriam vocalem non habeantvirtutem sillabenon tamen ammictunt; signum autem est quod rithimus ibi una vocaliperficiturquod esse non posset nisi virtute alterius ibisubintellecte). Rex Navarre:

De fin'amor sivient sen et bonté

(ubisi consideretur accentus et eius causaendecasillabum esseconstabit). Guido Guinizelli:

Al cor gentilrepara sempre amore.

Iudexde Columpnis de Messana:

Amorchelungiamente m'ài menato.

Renaldusde Aquino:

Per fino amorevo sì letamente.

CynusPistoriensis:

Nonspero che già mai per mia salute.

amicuseius:

Amorche movi tua vertù da cielo.

5.Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmenut dignum estvideatur omnium aliorumsi eptasillabi aliqualem societatem assumatdummodo principatum obtineatclarius magisque sursum superbirevidetur. Sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
6. Et dicimuseptasillabum sequi illud quod maximum est in celebritate. Post hocpentasillabum et deinde trisillabum ordinamus. Neasillabum veroquiatriplicatum trisillabum videbaturvel nunquam in honore fuit velpropter fastidium absolevit.
7. Parisillabis vero propter suiruditatem non utimur nisi raro: retinent enim naturam suorumnumerorumqui numeris imparibus quemadmodum materia formesubsistunt.
8. Et sicrecolligentes predictaendecasillabumvidetur esse superbissimum carmen: et hoc est quod querebamus. Nuncautem restat investigandum de constructionibus elatis et fastigiosisvocabulis; et demumfustibus torquibusque paratispromissum fascemhoc est cantionemquo modo viere quis debeatinstruemus.

VI

1.Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentioquodnobilissimum est aliorumet ea que digna sunt illo cantaridiscrevimusque tria nobilissima suntut superius est astructumetmodum cantionarium selegimus illistanquam aliorum modorum summumetut ipsum perfectius edocere possimusquedam iam preparavimusstilum videlicet atque carmennunc de constructione agamus.
2.Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginemdictionumut Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri. Suntenim quinque hic dictiones compacte regulariteret unam faciuntconstructionem.
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quodconstructionum alia congrua estalia vero incongrua. Et quiasiprimordium bene discretionis nostre recolimussola suprema venamurnullum in nostra venatione locum habet incongruaquia nec inferioremgradum bonitatis promeruit. Pudeat ergopudeat ydiotas tantum auderedeinceps ut ad cantiones prorumpant: quos non aliter deridemus quamcecum de coloribus distinguentem. Est ut videtur congrua quamsectamur.
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretiopriusquam quam querimus actingamusvidelicet urbanitate plenissimam.Sunt etenim gradus constructionum quamplures: videlicet insipidusqui est rudiumut Petrus amat multum dominam Bertam.
5. Est etpure sapidusqui est rigidorum scolarium vel magistrorumut Pigetme cunctis pietate maioremquicunque in exilio tabescentes patriamtantum sompniando revisunt; est et sapidus et venustusqui estquorundam superficietenus rethoricam aurientiumut Laudabilisdiscretio marchionis Estensiset sua magnificentia preparatacunctis illum facit esse dilectum; est et sapidus et venustus etiamet excelsusqui est dictatorum illustriumut Eiecta maxima parteflorum de sinu tuoFlorentianequicquam Trinacriam Totila secundusadivit.
6. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamuset hic est quem querimus cum suprema venemurut dictum est.
Hocsolum illustres cantiones inveniuntur contexteut Gerardus:

Si per monSobretots non fos.

Folquetusde Marsilia:

Tan m'abellisl'amoros pensamen.

ArnaldusDanielis:

Sols sui che sailo sobraffan chem sorz.

Namericusde Belnui:

Nuls hom non potcomplir addrechamen.

Namericusde Peculiano:

Si com l'arbresche per sobrecarcar.

RexNavarre:

Ired'amor que en mon cor repaire.

Iudexde Messana:

Anchor chel'aigua per lo foco lassi.

GuidoGuinizeIli:

Tegno de folle'mpresa a lo ver dire.

GuidoCavalcanti:

Poi che dedoglia cor conven ch'io porti.

Cynusde Pistorio:

Avegna che ioaggia più per tempo.

Amicuseius:

Amor che ne lamente mi ragiona.

7. Necmirerislectorde tot reductis autoribus ad memoriam: non enim hancquam supremam vocamus constructionem nisi per huiusmodi exemplapossumus indicare. Et fortassis utilissimum foret ad illamhabituandam regulatos vidisse poetasVirgilium videlicetOvidiumMetamorfoseosStatium atque Lucanumnec non alios qui usi suntaltissimas prosasut Titum LiviumPliniumFrontinumPaulumOrosiumet multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
8. Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem Aretinum etquosdam alios extollentesnunquam in vocabulis atque constructioneplebescere desuetos.

VII

    Grandiosamodo vocabula sub prelato stilo digna consisteresuccessiva nostreprogressionis presentia lucidari expostulat.
    2. Testamur proindeincipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorumhaberequoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus. Namvocabulorum quedam pueriliaquedam muliebriaquedam virilia; ethorum quedam silvestriaquedam urbana; et eorum que urbana vocamusquedam pexa et lubricaquedam yrsuta et reburra sentimus. Inter quequidempexa atque yrsuta sunt illa que vocamus grandiosalubricavero et reburra vocamus illa que in superfluum sonant; quemadmodumin magnis operibus quedam magnanimitatis sunt operaquedam fumi:ubilicet in superficie quidam consideretur ascensusex quolimitata virtutis linea prevaricaturbone rationi non ascensus sedper altera declivia ruina constabit.
    3. Intuearis ergolectoractente quantum ad exaceranda egregia verba te cribrare oportet: namsi vulgare illustre consideresquo tragici debent uti poetevulgaresut superius dictum estquos informare intendimussolavocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis.
    4. Inquorum numero nec puerilia propter sui simplicitatemut mamma etbabbomate et patenec muliebria propter sui mollitiemutdolciada et placevolenec silvestria propter austeritatemutgreggia et cetranec urbana lubrica et reburraut femina et corpoullo modo poteris conlocare. Sola etenim pexa yrsutaque urbana tibirestare videbisque nobilissima sunt et membra vulgaris illustris.
    5. Et pexa vocamus illa quetrisillaba vel vicinissimatrisillabitatisine aspirationesine accentu acuto velcircumflexosine z vel x duplicibussine duarum liquidarumgeminatione vel positione immediate post mutamdolata quasiloquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut amoredonnadisiovirtutedonareletitiasalutesecurtatedefesa.
    6. Yrsutaquoque dicimus omniapreter hecque vel necessaria vel ornativavidentur vulgaris illustris. Et necessaria quidem appellamus quecampsare non possumusut quedam monosillabaut sinometeséàèi'òu'interiectiones et alia multa.Ornativa vero dicimus omnia polisillaba quemixta cum pexispulcram faciunt armoniam compaginisquamvis asperitatem habeantaspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:ut terrahonoresperanzagravitatealleviatoimpossibilitàimpossibilitatebenaventuratissimoinanimatissimamentedisaventuratissimamentesovramagnificentissimamentequodendecasillabum est. Posset adhuc inveniri plurium sillabarumvocabulum sive verbumsed quia capacitatem omnium nostrorumcarminum superexceditrationi presenti non videtur obnoxiumsicutest illud honorificabilitudinitatequod duodena perficitur sillabain vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
    7.Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda per metrainferius instruendum relinquimus. Et que iam dicta sunt defastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.

VIII

1. Preparatisfustibus torquibusque ad fascemnunc fasciandi tempus incumbit. Sedquia cuiuslibet operis cognitio precedere debet operationemvelutsignum ante ammissionem sagipte vel iaculiprimo et principaliterqui sit iste fascis quem fasciare intendimus videamus.
2. Fascisiste igitursi bene comminiscimur omnia prelibatacantio est.Quapropter quid sit cantio videamuset quid intelligimus cum dicimuscantionem.
3. Est enim cantiosecundum verum nominissignificatumipse canendi actus vel passiosicut lectio passio velactus legendi. Sed divaricemus quod dictum estutrum videlicet hecsit cantio prout est actusvel prout est passio.
4. Et circa hocconsiderandum est quod cantio dupliciter accipi potest: uno modosecundum quod fabricatur ab autore suoet sic est actio - etsecundum istum modum Virgilius primo Eneidorum dicit Arma virumquecano -; alio modo secundum quod fabricata profertur vel ab autore velab alio quicunque sitsive cum soni modulatione proferatursivenon: et sic est passio. Nam tunc agitur; modo vero agere videtur inaliumet sic tunc alicuius actiomodo quoque passio alicuiusvidetur. Et quia prius agitur ipsa quam agatmagisimmo prorsusdenominari videtur ab eo quod agituret est actio alicuiusquam abeo quod agit in alios. Signum autem huius est quod nunquam dicimus'Hec est cantio Petri' eo quod ipsam proferatsed eo quodfabricaverit illam.
5. Preterea disserendum est utrum cantiodicatur fabricatio verborum armonizatorumvel ipsa modulatio. Adquod dicimusquod nunquam modulatio dicitur cantiosed sonusveltonusvel notavel melos. Nullus enim tibicenvel organistavelcytharedus melodiam suam cantionem vocatnisi in quantum nupta estalicui cantioni; sed armonizantes verba opera sua cantiones vocantet etiam talia verba in cartulis absque prolatore iacentia cantionesvocamus.
6. Et ideo cantio nichil aliud esse videtur quam actiocompleta dicentis verba modulationi armonizata: quapropter tamcantiones quas nunc tractamusquam ballatas et sonitus et omniacuiuscunque modi verba sunt armonizata vuigariter et regularitercantiones esse dicemus. 7. Sed quia sola vulgaria ventilamusregulata linquentesdicimus vulgarium poematum unum esse suppremumquod per superexcellentiam cantionem vocamus: quod autem suppremumquid sit cantioin tertio huius libri capitulo est probatum. Etquoniam quod diffinitum est pluribus generale videturresumentesdiffinitum iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quodpetimus distinguamus. 8. Dicimus ergo quod cantioin quantum persuperexcellentiam diciturut et nos querimusest equaliumstantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatioutnos ostendimus cum dicimus

Donneche avete intelletto d'amore.

Quod autemdicimus 'tragica coniugatio' est quiacum comice fiat hecconiugatiocantilenam vocamus per diminutionem: de qua in quartohuius tractare intendimus.
9. Et sic patet quid cantio sitetprout accipitur generaliter et prout per superexcellentiam vocamuseam. Satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionemvocamuset per consequens quid sit ille fascis quem ligare molimur.

IX

1. Quiautdictum estcantio est coniugatio stantiarumignorato quid sitstantia necesse est cantionem ignorare: nam ex diffinientiumcognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo consequenter destantia est agendumut scilicet investigemus quid ipsa sit et quidper eam intelligere volumus.
2. Et circa hoc sciendum est quodhoc vocabulum per solius artis respectum inventum estvidelicet utin quo tota cantionis ars esset contentaillud diceretur stantiahoc est mansio capax sive receptaculum totius artis. Nam quemadmodumcantio est gremium totius sententiesic stantia totam artemingremiat; nec licet aliquid artis sequentibus arrogaresed solamartem antecedentis induere.
3. Per quod patet quod ipsa de qualoquimur erit congregatio sive compages omnium eorum que cantio sumitab arte: quibus divaricatisquam querimus descriptio innotescet.
4.Tota igiturscilicet ars cantioniscirca tria videtur consistere:primo circa cantus divisionemsecundo circa partium habitudinemtertio circa numerum carminum et sillabarum. De rithimo veromentionem non facimusquia de propria cantionis arte non est. Licetenim in qualibet stantia rithimos innovare et eosdem reiterare adlibitum: quodsi de propria cantionis arte rithimus essetminimeliceret: quod dictum est. Si quid autem rithimi servare interesthuius quod est arsillud comprehenditur ibi cum dicimus 'partiumhabitudinem'.
6. Quare sic colligere possumus ex predictisdiffinienteset dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudinelimitatam carminum et sillabarum compagem. Quare sic colligerepossumus ex predictis diffinienteset dicere stantiam esse sub certocantu et habitudine limitatam carminum et sillabarum compagem.

X

1. Scientesquia rationale animal homo est et quia sensibilis anima et corpus estanimalet ignorantes de hac anima quid ea sitvel de ipso corporeperfectam hominis cognitionem habere non possumus: quia cognitionisperfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementasicut magistersapientum in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendamcantionis cognitionem quam inhiamusnunc diffinientia suumdiffiniens sub compendio ventilemuset primo de cantudeinde dehabitudineet postmodum de carminibus et sillabis percontemur.
2.Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam recipiendamarmonizata est. Sed in modis diversificari videntur. Quia quedam suntsub una oda continua usque ad ultimum progressivehoc est sineiteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimusdeductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamuscumvulgus alloquimur) -; et huiusmodi stantia usus est fere in omnibuscantionibus suis Arnaldus Danieliset nos eum secuti sumus cumdiximus

Alpoco giorno e al gran cerchio d'ombra.

3. Quedamvero sunt diesim patientes: et diesis esse non potestsecundum quodeam appellamusnisi reiteratio unius ode fiatvel ante diesimvelpostvel undique.
4. Si ante diesim repetitio fiatstantiamdicimus habere pedes; et duos habere decetlicet quandoque tresfiantrarissime tamen. Si repetitio fiat post diesimtunc dicimusstantiam habere versus. Si ante non fiat repetitiostantiam dicimushabere frontem. Si post non fiatdicimus habere sirmasivecaudam.
5. Vide igiturlectorquanta licentia data sit cantionespoetantibuset considera cuius rei causa tam largum arbitrium usussibi asciverit; et si recto calle ratio te duxeritvidebisauctoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
6. Satishinc innotescere potest quomodo cantionis ars circa cantus divisionemconsistat; et ideo ad habitudinem procedamus.

XI

1. Videturnobis hec quam habitudinem dicimus maxima pars eius quod artis est;hec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum etrithimorum relationem consistit; quapropter diligentissime videturesse tractanda.
2. Incipientes igitur dicimus quod frons cumversibuspedes cum cauda vel sirmatenec non pedes cum versibusinstantia se diversimode habere possunt.
3. Nam quandoque fronsversus excedit in sillabis et carminibusvel excedere potest; etdicimus 'potest' quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus.
4.Quandoque in carminibus excedere et in sillabis superari potestutsi frons esset pentametra et quilibet versus esset dimeteret metrafrontis eptasillaba et versus endecasillaba essent.
5. Quandoqueversus frontem superant sillabis et carminibusut in illa quamdicimus

Tragemide la mente Amor la stiva.

fuit hectetrametra fronstribus endecasillabis et uno eptasillabo contexta;non etenim potuit in pedes dividicum equalitas carminum etsillabarum requiratur in pedibus inter seet etiam in versibus interse.
6. Et quemadmodum dicimus de frontedicimus et de versibus.Possent etenim versus frontem superare carminibuset sillabissuperariputa si versus duo essent et uterque trimetereteptasillaba metraet frons esset pentametraduobus endecasillabiset tribus eptasillabis contexta.
7. Quandoque vero pedes caudamsuperant carminibus et sillabisut in illa quam diximus

Amorche movi tua virtù da cielo.

8. Quandoquepedes a sirmate superantur in totout in illa quam diximus

Donnapietosa e di novella etate.

9. Etquemadmodum diximus frontem posse superare carminibussillabissuperatam (et e converso)sic de sirmate dicimus.
10. Pedesquoque versus in numero superant et superantur ab hiis: possunt enimesse in stantia tres pedes et duo versuset tres versus et duopedes; nec hoc numero limitamurquin liceat plures et pedes etversus simul contexere.
11. Et quemadmodum de victoria carminumet sillabarum diximus inter alianunc etiam inter pedes et versusdicimus; nam eodem modo vinci et vincere possunt.
12. Necpretermictendum est quod nos e contrario regulatis poetis pedesaccipimusquia illi carmen ex pedibusnos vero ex carminibus pedemconstare dicimusut satis evidenter apparet.
13. Nec etiampretermictendum est quin iterum asseramus pedes ab invicem necessariocarminum et sillabarum equalitatem et habitudinem acciperequia nonaliter cantus repetitio fieri posset. Hoc idem in versibus esseservandum astruimus.

XII

1. Est etiamut superius dictum esthabitudo quedam quam carmina contexendoconsiderare debemus: et ideo rationem faciamus de illarepetentesproinde que superius de carminibus diximus.
2. In usu nostromaxime tria carmina frequentando prerogativam habere videnturendecasillabum sciliceteptasillabum et pentasillabum; quetrisillabum ante alia sequi astruximus.
3. Horum prorsuscumtragice poetari conamurendecasillabum propter quandam excellentiamin contextu vincendi privilegium promeretur. Nam quedam stantia estque solis endecasillabis gaudet esse contextaut illa Guidonis deFlorentia

Donname pregaperch'io volgl[i]o dire;

et etiam nosdicimus

Donnech'avete intelletto d'amore.

Hoc etiamYspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc:Namericus de Belnui

Nulshom non pot complir adrechamen.

4. Quedam estin qua tantum eptasillabum intexitur unum: et hoc esse non potestnisi ubi frons est vel caudaquoniamut dictum estin pedibusatque versibus actenditur equalitas carminum et sillabarum.
5.Propter quod etiam nec numerus impar carminum potest esse ubi fronsvel cauda non est; sed ubi hec suntvel altera solapari et imparinumero in carminibus licet uti ad libitum.
6. Et sicut quedamstantia est uno solo eptasillabo conformatasic duobustribusquatuorquinque videtur posse contexidummodo in tragico vincatendecasillabum et principiet. Verumtamen quosdam ab eptasillabotragice principiasse invenimusvidelicet [Guidonem Guinizelli]Guidonem de Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:

Difermo sofferire

et

Donnalo fermo core

et

Lomeo lontano gire;

et quosdamalios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimusnon sinequodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur.
7. Depentasillabo quoque non sic concedimus: in dictamine magno sufficitenim unicum pentasillabum in tota stantia conserivel duo ad plus[in pedibus]; et dico 'pedibus' propter necessitatem qua pedibusversibusquecantatur.
8. Minime autem trisillabum in tragicovidetur esse sumendum per se subsistens: et dico 'per se subsistens'quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videturassumptumsicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini

Donname prega

et in illaquam diximus

Posciach'Amor del tutto m'ha lasciato.

Nec per seibi carmen est omninosed pars endecasillabi tantumad rithimumprecedentis carminis velut eco respondens.
9. Hoc etiam precipueactendendum est circa carminum habitudinemquodsi eptasillabuminterseratur in primo pedequem situm accipit ibieundem resumat inaltero: putasi pes trimeter primum et ultimum carmen endecasillabumhabet et mediumhoc est secundumeptasillabum[et pes alter habeatsecundum eptasillabum] et extrema endecasillaba: non aliteringeminatio cantus fieri possetad quam pedes fiuntut dictum est;et per consequens pedes esse non possent.
10. Et quemadmodum depedibusdicimus et de versibus: in nullo enim pedes et versusdifferre videmus nisi in situquia hii antehii post diesim stantienominantur. Et etiam quemadmodum de trimetro pedeet de omnibusaliis servandum esse asserimus; et sicut de uno eptasillabosic depluribus et de pentasillabo et omni alio dicimus.
Satis hinclectorelicere sufficienter potes [qua] qualit[ate] tibi carminumhabituanda sit stantia habitudinem[que] circa carmina consideranda[m]videre.

XIII

1. Rithimorumquoque relationi vacemusnichil de rithimo secundum se modotractantes; proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamuscumde mediocri poemate intendemus.
2 In principio igitur huiuscapituli quedam resecanda videntur. Unum est stantia sine rithimoinqua nulla rithimorum habitudo actenditur; et huiusmodi stantiis ususest Arnaldus Danielis frequentissimevelut ibi:

Semfos Amor de joi donar;

et nosdicimus

Alpoco giorno.

Aliud eststantia cuius omnia carmina eundem rithimum redduntin quasuperfluum esse constat habitudinem querere. Sic proinde restat circarithimos mixtos debere insisti.
3. Et primo sciendum est quod inhoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumuntet ex hoc maximetotius armonie dulcedo intenditur.
4. Sunt etenim quidam qui nonomnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem stantiased easdem repetunt sive rithimantur in aliissicut fuit GottusMantuanusqui suas multas et bonas cantiones nobis oretenusintimavit. Hic semper in stantia unum carmen incomitatum texebatquod clavem vocabat; et sicut de uno licetlicet etiam de duobusetforte de pluribus.
5. Quidam alii suntet fere omnes cantionuminventoresqui nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt quinsibi rithimi concrepantiam reddantvel unius vel plurium.
6. Etquidam diversos faciunt esse rithimos eorum que post diesim carminasunt a rithimis eorum que sunt ante; quidam vero non sicseddesinentias anterioris stantie inter postera carmina referentesintexunt. Sepissime tamen hoc fit in desinentia primi posteriorumquam plerique rithimantur ei que est priorum posterioris; quod nonaliud esse videtur quam quedam ipsius stantie. concatenatio pulcra.
7. De rithimorum quoque habitudineprout sunt in fronte vel incaudavidetur omnis optata licentia concedenda; pulcerrime tamen sehabent ultimorum carminum desinentie si cum rithimo in silentiumcadant.
8. In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandamservatam esse invenimus. Etdiscretionem facientesdicimus quod pesvel pari vel impari metro completur; et utrobique comitata etincomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; inalio verosi quis dubius estrecordetur ea que diximus inpreinmediato capitulo de trisillaboquando pars existensendecasillabi velut eco respondet.
9. Et si in altero pedumexsortem rithimi desinentiam esse contingatomnimode in altero sibiinstauratio fiat. Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimiconsortium habeatin altero prout libet referre vel innovaredesinentias licetvel totaliter vel in partedumtaxat precedentiumordo servetur in totum; putasi extreme desinentie trimetrihoc estprima et ultimaconcrepabunt in primo pedesic secundi extremasdesinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videtcomitatam quidem vel incomitatamtalis in secundo resurgat; et sicde aliis pedibus est servandum.
10. In versibus quoque feresemper hac lege perfruimur; et 'fere' dicimus quia propterconcatenationem prenotatam et combinationem desinentiarum ultimarumquandoque ordinem iam dictum perverti contingit.
11. Pretereanobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huicappendamus capitulocum in isto libro nichil ulterius de rithimorumdoctrina tangere intendamus.
12. Tria ergo sunt que circarithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia sciliceteiusdem rithimi repercussionisi forte novum aliquid atqueintentatum artis hoc sibi preroget; ut nascentis militie diesquicum nulla prerogativa suam indignatur preferire dietam: hoc etenimnos tacere nisi sumus ibi

Amortu vedi ben che questa donna;

secundum veroest ipsa inutilis equivocatioque semper sententie quicquam derogarevidetur; et tertium est rithimorum asperitasnisi forte sit lenitatipermixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedianitescit.
13. Et hec de arteprout habitudinem respicittantasufficiant.

XIV

1. Ex quo duoque sunt artis in cantione satis [sufficienter] tractavimusnunc detertio videtur esse tractandumvidelicet de numero carminum etsillabarum. Et primo secundum totam stantiam videre oportet aliquid;deinde secundum partes eius videbimus.
2. Nostra igitur primorefert discretionem facere inter ea que canenda occurruntquiaquedam stantie prolixitatem videntur appeterequedam non. Nam cum eaque dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus -ut quandoque persuasorie quandoque dissuasoriequandoque gratulanterquandoque yronicequandoque laudabiliter quandoque contemptivecanere contingit -que circa sinistra sunt verba semper ad extremumfestinentet alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum ...