Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


PervigiliumVeneris

 





Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Vernovumver iam canorumvere natus orbis natus est
Vereconcordant amoresvere nubunt alites
Et nemus comam resolvit demaritis imbribus.
Cras amorum copulatrix inter umbrasarborum
inplicat casa virentes de flagello myrteo:
Cras Dioneiura dicit fulta sublimi throno.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Tunccruore de superno spumeo pontus globo
Caeruleas inter catervasinter et bipedes equos
Fecit undantem Dionem de maritis imbribus.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Ipsagemmis purpurantem pingit annum floridis
Ipsa surgentes papillasde Favoni spiritu
Urget in toros tepentesipsa rorislucidi
Noctis aura quem relinquitspargit umentis aquas.
Enmicant lacrimae trementes de caduco pondere:
Gutta praeceps orbeparvo sustinet casus suos.
En pudorem florulentae prodideruntpurpurae:
Umor illequem serenis astra rorant noctibus
Manevirgineas papillas solvit umenti peplo.
Ipsa iussit mane ut udaevirgines nubant rosae:
Facta Cypridis de cruore deque flabrisdeque Solis purpuris
Cras ruboremqui latebat veste tectusignea
Unico marita voto non pudebit solvere.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
IpsaNymphas diva luco iussit ire myrteo:
It puer comes puellis: nectamen credi potest
Esse amorem feriatumsi sagittas vexerit.
IteNymphaeposuit armaferiatus est Amor:
Iussus est inermis irenudus ire iussus est
Neu quid arcuneu sagittaneu quid ignelaederet.
Sed tamenNymphaecavetequod Cupido pulcherest:
Totus est in armis idem quando nudus est Amor.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
ConpariVenus pudore mittit ad te virgines.
Una res est quam rogamus:cedevirgo Delia
Ut nemus sit incruentum de ferinisstragibus.
Ipsa vellet te rogaresi pudicam flecteret
Ipsavellet ut veniressi deceret virginem.
Iam tribus choros videresferiantis noctibus
Congreges inter catervas ire per saltustuos
Floreas inter coronasmyrteas inter casas.
Nec Ceresnec Bacchus absuntnec poetarum deus.
Detinenter tota nox estperviclanda canticis:
Regnet in silvis Dione: tu recedeDelia.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
IussitHyblaeis tribunal stare diva floribus;
Praeses ipsa iura dicetadsidebunt Gratiae.
Hyblatotus funde floresquidquid annusadtulit;
Hyblaflorum sume vestemquantus Aetnae campusest.
Ruris hic erunt puellae vel puellae fontium
Qaequesilvasquaeque lucosquaeque montes incolunt.
Iussit omnesadsidere pueri mater alitis
Iussit et nudo puellas nil Amoricredere.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Etrecentibus virentes ducat umbras floribus.
Cras erit quom primusprimus Aether copulavit nuptias
Ut pater totis crearet vernisannum nubibus:
In sinum maritus imber fluxit almae coniugis
Undefetus mixtus omnis omnis aleret magno corpore.
Ipsa venas atquemente permeanti spiritu
Intus occultis gubernat procreatrixviribus
Perque coelum perque terras perque pontumsubditum
Pervium sui tenorem seminali tramite
Inbuit iusstquemundum nosse nascendi vias.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
IpsaTroianos nepotes in Latinos transtulit:
Ipsa Laurentem puellamconiugem nato dedit
Moxque Marti de sacello dat pudicamvirginem:
Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias
Unde Ramneset Quirites proque prole posterum
Romuli matrem crearet et nepotemCaesarem;
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.
Rurafecundat voluptasrura Venerem sentiunt;
Ipse Amorpuer Dionaerure natus dicitur.
Huncager cum parturiretipsa suscepit sinu:
Ipsaflorum delicatis educavit osculis.
Crasamet qui numquam amavit quique amavit cras amet.

Ecce iamsubter genestas explicant agni latus
Quisque tutus quo teneturconiugali foedere.
Subter umbras cum maritis ecce balantumgreges:
Et canoras non tacere diva iussit alites.
Iam loquacesore rauco stagna cygni perstrepunt:
Adsonat Terei puella subterumbram populi
Ut putes motus amoris ore dici musico
Et negesqueri sororem de marito barbaro.
Illa cantatnos tacemus. Quandover venit meum?
Quando fiam uti chelidonut taceredesinam?
Perdidi Musam tacendonec me Phoebus respicit.
SicAmyclascum tacerentperdidit silentium
.