Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Priapea



1

Carminisincompti lusus lecture procaces
conveniens Latio ponesupercilium.
non soror hoc habitat Phoebinon Vesta sacello
necquae de patrio vertice nata dea est
sed ruber hortorum custosmembrosior aequo
qui tectum nullis vestibus inguen habet.
autigitur tunicam parti praetende tegendae
aut quibus hanc oculisadspicisista lege.

2

Ludenshaec ego teste tePriape
horto carmina dignanonlibello
scripsi non nimium laboriose.
nec Musas tamenutsolent poetae
ad non virgineum locum vocavi.
nam sensus mihicorque defuisset
castasPierium chorumsorores
auso ducerementulam ad Priapi.
ergo quicquid id estquod otiosus
templiparietibus tui notavi
in partem accipias bonamrogamus.

3

Obscurepoteram tibi dicere: 'da mihiquod tu
   des licetassiduenil tamen inde perit.
da mihiquod cupies frustra dareforsitan olim
   cum tenet obsessas invida barbagenas
quodque Iovi dederatqui raptus ab alite sacra
  miscet amatori pocula grata suo
quod virgo prima cupido dat noctemarito
   dum timet alterius vulnus ineptaloci.'
simplicius multo est 'da pedicare' Latine
  dicere: quid faciam? crassa Minerva mea est.

4

Obscenasrigido deo tabellas
dicans ex Elephantidos libellis
dat donumLalage rogatquetemptes
si pictas opus edat ad figuras.

5

Quampuero legem fertur dixisse Priapus
   versibus hicinfra scripta duobus erit:
'quod meus hortus habetsumas impunelicebit
   si dederis nobisquod tuus hortus habet'.

6

Quodsum ligneusut videsPriapus
et falx lignea ligneusquepenis
prendam te tamen et tenebo prensum
totamque hanc sinefraudequantacumque est
tormento citharaque tensiorem
adcostam tibi septimam recondam.

7

Cumloquoruna mihi peccatur littera; nam te
   pe-dicosemper blaesaque lingua mihi est.

8

Matronaeprocul hinc abite castae:
turpe est vos legere impudicaverba.-
non assis faciunt euntque recta:
nimirum sapiuntvidentque magnam
matronae quoque mentulam libenter.

9

Curobscena mihi pars sit sine vesterequiris?
   quaeretegat nullus cur sua tela deus.
fulmen habet mundi dominustenetillud aperte;
   nec datur aequoreo fuscina tectadeo.
nec Mavors illumper quem valetocculit ensem
  nec latet in tepido Palladis hasta sinu.
num pudet auratas Phoebumportare sagittas?
   clamne solet pharetram ferre Dianasuam?
num tegit Alcides nodosae robora clavae?
   subtunica virgam num deus ales habet?
quis Bacchum gracili vestempraetendere thyrso
   quis te celata cum face viditAmor?
nec mihi sit crimenquod mentula semper aperta est:
  hoc mihi si telum desitinermis ero.

10

Insulsissimaquid puella rides?
non me Praxiteles Scopasve fecit
nec sumPhidiaca manu politus;
sed lignum rude vilicus dolavit
etdixit mihi: 'tu Priapus esto'.
spectas me tamen et subinderides?
nimirum tibi salsa res videtur
adstans inguinibuscolumna nostris.

11

Neprendarecaveprenso nec fuste nocebo
   saeva necincurva vulnera falce dabo:
traiectus conto sic extenderepedali
   ut culum rugam non habuisse putes.

12

Quaedamhaud iunior Hectoris parente
Cumaeae sororut putoSibyllae
aequalis tibiquam domum revertens
Theseus repperitin rogo iacentem
infirmo solet huc gradu venire
rugosasquemanus ad astra tollens
ne desit sibimentulam rogare.
hesternaquoque luce dum precatur
dentem de tribus exscreavitunum.
'tolle' inquam 'procul ac iube latere
scissa sub tunicastolaque rufa
ut semper soletet timere lucem
qui tantopatet indecens hiatu
barbato macer eminente naso
ut credasEpicuron oscitari'.

13

Perciderepuermoneo: futuere puella:
   barbatum furem tertiapoena manet.

14

Huchucquisquis esin dei salacis
deverti grave ne putasacellum.
et si nocte fuit puella tecum
hac re quod metuasadirenon est.
istuc caelitibus datur severis:
nos vappaesumus et pusilla culti
ruris numinanos pudore pulso
stamussub Iove coleis apertis.
ergo quilibet huc licebit intret
nigrafornicis oblitus favilla.

15

Commissomihi non satis modestas
quicumque attulerit manus agello
is mesentiet esse non spadonem.
dicat forsitan haec sibi ipse:'nemo
hic inter frutices loco remoto
percisum sciet esse me'sed errat:
magnis testibus ista res agetur.

16

QualibusHippomenes rapuit Schoeneida pomis
   qualibusHesperidum nobilis hortus erat
qualia credibile est spatiantemrure paterno
   Nausicaam pleno saepe tulissesinu
quale fuit malum quod littera pinxit Aconti
  qua lecta cupido pacta puella viro est:
taliacumque pius dominusflorentis agelli
   imposuit mensaenude Priapetuae.

17

Quidmecum tibicircitor moleste?
ad me quid prohibes venirefurem?
accedatsine: laxior redibit.

18

Commoditashaec est in nostro maxima pene
   laxa quod esse mihifemina nulla potest.

19

Hicquando Telethusa circulatrix
quae clunem tunica tegentenulla
exstans altius altiusque movit
crisabit tibi fluctuantelumbo:
haec sic non modo tePriapepossit
privignum quoquesed movere Phaedrae.

20

Fulminasub Iove suntNeptuni fuscina telum
   ense potensMars esthastaMinervatua est
sutilibus Liber committitproelia thyrsis
   fertur Apollinea missa sagittamanu
Herculis armata est invicta dextera clava:
  at me terribilem mentula tenta facit.

21

Copiame perdit: tu suffragare rogatus
   indicio nec meprodePriapetuo
quaeque tibi posui tamquam vernacula poma
  de sacra nulli dixeris esse via.

22

Feminasi furtum faciet mihi virve puerve
   haec cunnumcaput hic praebeatille nates.

23

Quicumquehic violam rosamve carpet
furtivumve holus aut inemptapoma
defectus pueroque feminaque
hac tentiginequam videtisin me
rumpaturprecorusque mentulaque
nequiquam sibi pulsetumbilicum.

24

Hicme custodem fecundi vilicus horti
   mandati curamiussit habere loci.
fur habeas poenamlicet indignere'feram'que
   'propter holus' dicas 'hoc ego?' 'propterholus'.

25

Hocsceptrumquod ab arbore est recisum
nulla iam poterit virerefronde
sceptrumquod pathicae petunt puellae
quod quidamcupiunt tenere reges
cui dant oscula nobiles cinaedi
intraviscera furis ibit usque
ad pubem capulumque coleorum.

26

Porro- nam quis erit modus? - Quirites
aut praecidite seminalemembrum
quod totis mihi noctibus fatigant
vicinae sine fineprurientes
vernis passeribus salaciores
aut rumparnechabebitis Priapum.
ipsi cernitiseffututus ut sim
confectusquemacerque pallidusque
qui quondam ruber et valens solebam
furescaedere quamlibet valentes.
defecit latus et periculosam
cumtussi miser exspuo salivam.

27

Deliciaepopulimagno notissima circo
   Quintiavibratas doctamovere nates
cymbala cum crotalispruriginis armaPriapo
  ponit et adducta tympana pulsa manu.
pro quibusut semper placeatspectantibusorat
   tentaque ad exemplum sit suaturba dei.

28

Tuqui non bene cogitas et aegre
carpendo tibi temperas abhorto
pedicabere fascino pedali.
quod si tam gravis et molestapoena
non profeceritaltiora tangam.

29

ObscenispereamPriapesi non
uti me pudet improbisque verbis.
sed cumtu posito deus pudore
ostendas mihi coleos patentes
cum cunnomihi mentula est vocanda.

30

'Falceminax et parte tui maiorePriape
   ad fontemquaesodic mihi qua sit iter.'
vade per has vitesquarum si carpserisuvam
   cur aliter sumashospeshabebis aquam.

31

Donecproterva nil mei manu carpes
licebit ipsa sis pudiciorVesta.
sinhaec mei te ventris arma laxabunt
exire ut ipse detuo queas culo.

32

Uvisaridior puella passis
buxo pallidior novaque cera
collatassibi quae suisque membris
formicas facit altiles videri
cuiusviscera non aperta Tuscus
per pellem poterit videre haruspex
quaesuco caret ut putrisque pumex
nemo viderit hanc utexspuentem
quam pro sanguine pulverem scobemque
in venismedici putant habere
ad me nocte solet venire et affert
palloremmaciemque larualem.
ductor ferreus insularis aeque et
lanternaevideor fricare cornu.

33

Naidasantiqui Dryadasque habuere Priapi
   et quo tenta deivena subireterat.
nunc adeo nihil estadeo mea plena libidoest
   ut Nymphas omnis interiisse putem.
turpequidem factused ne tentigine rumpar
   falce mihiposita fiet amica manus.

34

Cumsacrum fieret deo salaci
conducta est pretio puellaparvo
communis satis omnibus futura
quae quot nocte virosperegit una
tot verpas tibi dedicat salignas.

35

Pedicaberefursemel; sed idem
si deprensus eris bisirrumabo.
quod sitertia furta molieris
ut poenam patiare et hanc etillam
pedicaberis irrumaberisque.

36

Notashabemus quisque corporis formas:
Phoebus comosusHerculeslacertosus
trahit figuram virginis tener Bacchus
Minerva ravolumine estVenus paeto
in fronte cornua Arcados videsFauni
habet decentes nuntius deum plantas
tutela Lemnidispares movet gressus
intonsa semper Aesculapio barba est
nemoest feroci pectorosior Marte:
quod si quis inter hos locus mihirestat
deus Priapo mentulatior non est.

37

Curpictum memori sit in tabella
membrumquaeritisundeprocreamur?
cum penis mihi forte laesus esset
chirurgamquemanum miser timerem
dis me legitimis nimisque magnis
utPhoebo puta filioque Phoebi
curatum dare mentulam verebar.
huicdixi: 'fer opemPriapeparti
cuius tupateripse parsvideris
qua salva sine sectione facta
ponetur tibi pictaquamlevaris
compar consimilisque concolorque'.
promisit forementulamque movit
pro nutu deus et rogata fecit.

38

Simplicitertibi mequodcumque estdicere oportet
   natura estquoniam semper aperta mihi:
pedicare volotu vis decerperepoma;
   quod petosi dederisquod petisaccipies.

39

FormaMercurius potest placere
forma conspiciendus est Apollo
formosusquoque pingitur Lyaeus
formosissimus omnium est Cupido.
mepulchra fateor carere forma
verum mentula luculenta nostraest:
hanc mavult sibi quam deos priores
si qua est non fatuipuella cunni.

40

NotaSuburanas inter Telethusa puellas
   quaeputodequaestu libera facta suo est
cingit inaurata penem tibisanctecorona:
   hunc pathicae summi numinis instar habent.

41

Quisquisvenerit hucpoeta fiat
et versus mihi dedicet iocosos.
qui nonfeceritinter eruditos
ficosissimus ambulet poetas.

42

LaetusAristagoras natis bene vilicus uvis
   de cera facilidat tibi pomadeus.
at tu sacrati contentus imagine pomi
  fac veros fructus illePriapeferat.

43

Vellequid hanc dicasquamvis sim ligneushastam
   osculadat medio si qua puella mihi?
augure non opus est: 'in me' mihicreditedixit
   'aptetur veris usibus hasta rudis'.

44

Noliteomniaquae loquorputare
per lusum mihi per iocumquedici.
deprensos ego ter quaterque fures
omnesne dubitetisirrumabo.

45

Cumquendam rigidus deus videret
ferventi caput ustulare ferro
utMaurae similis foret puellae
'heus' inquit 'tibi dicimuscinaede
uras te licet usque torqueasque
num tandem prior espuellaquaeso
quod suntmentula quos habetcapilli?'

46

Onon candidior puella Mauro
sed morbosior omnibuscinaedis
Pygmaeo brevior gruem timente
ursis asperiorpilosiorque
Medis laxior Indicisve bracis
mallem scilicet utlibenter ires.
nam quamvis videar satis paratus
erucarum opusest decem maniplis
fossas inguinis ut teram dolemque
cunnivermiculos scaturrientis.

47

Quicumquevestrumqui venitis ad cenam
libare nullos sustinet mihiversus
illius uxor aut amica rivalem
lasciviendo languidumprecorreddat
et ipse longa nocte dormiat solus
libidinosisincitatus erucis.

48

Quodpartem madidam mei videtis
per quam significor Priapus esse
nonros estmihi credenec pruina
sed quod sponte sua soletremitti
cum mens est pathicae memor puellae.

49

Tuquicumque vides circa tectoria nostra
   non nimiumcasti carmina plena ioci
versibus obscenis offendi desine: nonest
   mentula subducti nostra supercilii.

50

Quaedamsi placet hoc tibiPriape
fucosissima me puella ludit
et necdat mihi nec negat daturam
causas invenit usque differendi.
quaesi contigerit fruenda nobis
totam cum paribusPriapenostris
cingemus tibi mentulam coronis.

51

Quidhoc negoti est quave suspicer causa
venire in hortum plurimos meumfures
cum quisquis in nos inciditluat poenas
et usque curvosexcavetur ad lumbos?
non ficus hic est praeferendavicinae
uvaequequales flava legit Arete
non mala truncisadserenda Picenis
pirumvetanto quod periculo captes
magisquecera luteum nova prunum
sorbumve ventres lubricosmoraturum.
praesigne rami nec mei ferunt morum
nucemve longamquam vocant Abellanam
amygdalumve flore purpurae fulgens.
nonbrassicarum ferre glorior caules
betasvequantas hortus educatnullus
crescensve semper in suum caput porrum.
nec seminosasad cucurbitas quemquam
ad ocimumve cucumeresque humi fusos
venirecredosessilesve lactucas
acresque cepas aliumque furatum
necut salaces nocte tollat erucas
mentamque olentem cum salubribusrutis.
quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto
nonpauciora proximi ferunt horti.
quibus relictis in mihilaboratum
locum venitisimprobissimi fures:
nimirum apertamconvolatis ad poenam
hoc vos et ipsumquod minamurinvitat.

52

Heustunon bene qui manum rapacem
mandato mihi contines ab horto
iamprimum stator hic libidinosus
alternis et eundo et exeundo
portate faciet patentiorem.
accedent duoqui latus tuentur
pulchrepensilibus peculiati;
qui cum te male foderint iacentem
adpartes veniet salax asellus
nilo deterius mutuniatus.
quare quisapietmalum cavebit
cum tantum sciet esse mentularum.

53

Contentusmodico Bacchus solet esse racemo
   cum capiant altivix cita musta lacus
magnaque fecundis cum messibus areadesit
   in Cereris crines una corona datur.
tuquoquedive minormaiorum exempla secutus
   quamvispauca damusconsule poma boni.

54

CDsi scribas temonemque insuper addas
   qui medium vultte scinderepictus erit.

55

Crederequis possit? falcem quoque - turpe fateri -
   dedigitis fures surripuere meis.
nec movet amissi tam me iacturapudorque
   quam praebent iustos altera telametus:
quae si perdideropatria mutaboret olim
  ille tuus civisLampsaceGallus ero.

56

Deridesquoquefuret impudicum
ostendis digitum mihi minanti?
eheume miserumquod ista lignum est
quae me terribilem facitvideri.
mandabo domino tamen salaci
ut pro me velit irrumarefures.

57

Cornixet caries vetusque bustum
turba putida facta saeculorum
quaeforsan potuisset esse nutrix
Tithoni Priamique Nestorisque
illisni pueris anus fuisset
ne desit sibime rogatfututor.
quidsi nunc rogetut puella fiat?
si nummos tamen haec habetpuellaest.

58

Quicumquenostram fur fefellerit curam
effeminato verminet proculculo;
quaeque hic proterva carpserit manu poma
puellanullumreperiat fututorem.

59

Praedictumtibi ne negare possis:
si fur venerisimpudicus exis.

60

Siquot habes versustot haberes pomaPriape
   essesantiquo ditior Alcinoo.

61

Quidfrustra quereriscolonemecum
quod quondam bene fructuosamalus
autumnis sterilis duobus adstem?
non me praegravatutputassenectus
nec sum grandine verberata dura
nec gemmasmodo germine exeuntes
seri frigoris ustulavit aura
nec ventipluviaeve siccitasve
quod de se quererermalum dederunt;
nonsturnus mihi graculusve raptor
aut cornix anus aut aquosusanser
aut corvus nocuit siticulosus
sed quod carmina pessimipoetae
ramis sustineo laboriosis.

62

Securidormitecanes: custodiet hortum
   cum sibi dilectaSirius Erigone.

63

Parumest quod hic ut fiximus semel sedem
agente terra per caniculamrimas
siticulosam sustinemus aestatem?
parumquod hiemisperfluunt sinus imbres
et in capillos grandines caduntnostros
rigetque dura barba vincta crystallo?
parumquod actasub laboribus luce
parem diebus pervigil traho noctem?
hucaddequod me fuste de rudi vilem
manus sine arte rusticaedolaverunt
interque cunctos ultimum deos numen
cucurbitarumligneus vocor custos.
accedit istis impudentiae signum
libidinosotenta pyramis nervo.
ad hanc puella - paene nomen adieci -
soletvenire cum suo fututore
quae tot figurisquot Philaenisenarrat
non inventispruriosa discedit.

64

Quidammollior anseris medulla
furatum venit huc amore poenae:
fureturlicet usquenon videbo.

65

Hictibiqui rostro crescentia lilia mersit
   caeditur etepida victima porcus hara:
ne tamen exanimum facias pecus omnePriape
   horti sitfaciasianua clausa tui.

66

Tuquae ne videas notam virilem
hinc averterisut decetpudicam:
nimirumnisi quod times videre
intra viscera habereconcupiscis.

67

Penelopesprimam Didonis prima sequatur
   et primam Cadmi syllabaprima Remi
quodque fit ex illismihi tu deprensus in horto
  furdabis: hac poena culpa luenda tua est.

68

Rusticusindocte si quid dixisse videbor
   da veniam: librosnon legopoma lego.
sed rudis hic dominum totiens audirelegentem
   cogor Homereas edidicique notas.
illevocatquod nos 'psolen''psoloenta keraunon'
   etquod nos culum'kouleon' ille vocat.
'merdaleon' certe nisi resnon munda vocatur
   et pediconum mentula merdaleaest.
quid? nisi Taenario placuisset Troica cunno
  mentulaquod caneretnon habuisset opus.
mentula Tantalidae benesi non nota fuisset
   nilsenior Chryses quodquerereturerat.
haec eadem socium tenera spoliavit amica
  quaeque erat Aeacidaemaluit esse suam.
ille Pelethroniam cecinitmiserabile carmen
   ad citharamcithara tensior ipsesua.
nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira
  principium sacri carminis illa fuit.
altera materia est errorfallentis Ulixei;
   si verum quaerashunc quoque movitamor.
hic legitur radixde qua flos aureus exit
  quam cum 'molu' vocatmentula 'molu' fuit.
hic legimus CircenAtlantiademque Calypson
   grandia Dulichii vasa petisseviri.
huius et Alcinoi mirata est filia membrum
  frondenti ramo vix potuisse tegi.
ad vetulam tamen ille suamproperabatet omnis
   mens erat in cunnoPenelopeatuo:
quae sic casta manesut iam convivia visas
  utque fututorum sit tua plena domus.
e quibus ut scires quicumquevalentior esset
   haec es ad arrectos verba locutaprocos:
'nemo meo melius nervum tendebat Ulixe
  sive illi laterum sive erat artis opus.
qui quoniam periitvosnunc intenditequalem
   esse virum scierovir sit utille meus.'
hac egoPenelopepotui tibi lege placere
  illo sed nondum tempore factus eram.

69

Cumfici tibi suavitas subibit
et iam porrigere huc manum libebit
adme respicefuret aestimato
quot pondo est tibi mentulamcacandum.

70

Illusitmihi pauper inquilinus:
cum libum dederat molaque fusa
quadraepartibus abditis in ignem
sacro protinus hinc abitperacto.
vicini canis huc subinde venit
nidoremputopersecuta fumi
quae libamine mentulae comeso
tota nocte mihilitat rigendo.
at vos amplius hoc loco cavete
quicquam ponerene famelicorum
ad me turba velit canum venire
ne dum mecolitis meumque numen
custodes habeatis irrumatos.

71

Sicommissa meae carpes pomaria curae
   dulcia quiddoleam perderedoctus eris.

72

Tutelampomariidiligens Priapefacito:
rubricato furibus minaremutinio.

Quod monearnon estquia si furaberis ipse
  grandia malatibi bracchia macra dabo.

73

Obliquisquid mepathicaespectatis ocellis?
   non stat ininguinibus mentula tenta meis.
quae tamen exanimis nunc est etinutile lignum
   utilis haecaram si dederitiserit.

74

Permedios ibit pueros mediasque puellas
   mentulabarbatis non nisi summa petet.

75

DodonetibiIuppitersacrata est
Iunoni Samos et Mycena ditis
undaeTaenaros aequorisque regi;
Pallas Cecropias tuetur arces
DelphosPythiusorbis umbilicum
Creten Delia Cynthiosque colles
FaunusMaenalon Arcadumque silvas;
tutela Rhodos est beata Solis
GadesHerculis umidumque Tibur;
Cyllene celeri deo nivosa
tardogratior aestuosa Lemnos;
Hennaeae Cererem nurusfrequentant
raptam Cyzicos ostreosa divam
formosam VeneremCnidos Paphosque;
mortales tibi Lampsacum dicarunt.

76

quodsum iam senior meumque canis
cum barba caput albicetcapillis:
deprensos ego perforare possum
Tithonum PriamumqueNestoremque.

77

Immanemstomachum mihi movetis
qui densam facitis subinde saepem
etfures prohibetis huc adire.
hoc est laederedum iuvatis; hocest
non admittere ad aucupem volucres.
obstructa est vianeclicet iacenti
iactura natis expiare culpam.
ergo qui priususque et usque et usque
furum scindere podices solebam
pernoctes aliquot diesque cesso.
poenas do quoquequot satissuperque est
in semenque abeo salaxque quondam
nunc vitamperago - quis hoc putaret? -
ut clusus citharoedus abstinentem.
atvosne peream situ senili
quaesodesinite esse diligentes
neveimponite fibulam Priapo.

78

Atdi deaeque dentibus tuis escam
negentamicae cunnilingevicinae
per quem puella fortis ante nec mendax
et quae solebatimpigro celer passu
ad nos venirenunc misella landicae
vixposse iurat ambulare prae fossis.

79

Priapequod sis fascino gravis tento
quod exprobravit hanc tibi suoversu
poeta nostererubescere hoc noli:
non es poetasarcinosior nostro.

80

At nonlonga bene estnon stat bene mentula crassa
   et quamsi tractescrescere posse putes?
me miserumcupidas fallitmensura puellas:
   non habet haec aliud mentula maiuseo.
utilior Tydeus quisi quid credis Homero
  ingenio pugnaxcorpore parvus erat.
sed potuit damno nobisnovitasque pudorque
   esserepellendus saepius istemihi.
Dum vivissperare decet: turustice custos
  huc ades et nervistente Priapefave.