Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DeBacchanalibus





[1]Q.Marcius Luci filiusSpurius Postumius Luci filius consules senatumsonsuluerunt Nonis Octobribus apud aedem |2| Bellonae. scribendoadfuerunt M. Claudius Marci filiusL. Valerius Publi filiusQ.Minucius Gai filius.

de Bacchanalibusqui foederati |3|essentita edicendum censuere:

«ne quis eorumBacchanal habuisse vellet. si qui |4| essentqui sibi dicerentnecesse esse Bacchanal habereei ut ad praetorem urbanum |5| Romamvenirentdeque eis rebusubi eorum verba audita essentut senatus|6| noster decerneretdum ne minus senatoribus centum adessentcumea res consuleretur. |7| Bacchas vir ne quis adisse vellet civisRomanus neve nominis Latini neve sociorum |8| quisquamnisipraetorem urbanum adissentisque de senatus sententiadum ne |9|minus senatoribus centum adessentcam ea res consulereturiussissent.

censuere.

|10| sacerdos ne quis vir esset.magister neque vir neque mulier quisquam esset. |11| neve pecuniamquisquam eorum communem habuisse vellet. neve magistratum |12| nevepro magistratu neque virum neque mulierem quisquam fecisse vellet.|13| neve posthac inter se coniurasse neve convovisse neveconspondisse |14| neve compromisisse velletneve quisquam fideminter se dedisse vellet. |15| sacra in occulto ne quisquam fecissevellet. neve in publico neve in |16| privato neve extra urbem sacraquisquam fecisse velletnisi |17| praetorem urbanum adisset isque desenatus sententiadum ne minus |18| senatoribus centum adessentcumea res consulereturiussissent.

censuere.

|19|homines plus quinque universiviri atque mulieressacra ne quisquam|20| fecisse velletneve interibi viri plus duobusmulieribus plustribus |21| adfuisse vellentnisi de praetoris urbani senatusquesententiaut supra |22| scriptum est.»


haec utin contione edicatis ne minus trinum |23| nundinumsenatusquesententiam ut scientes essetiseorum |24| sententia ita fuit:«si qui essentqui adversum ea fecissentquam supra |25|scriptum esteis rem capitalem faciendam censuere»; atqueut |26| hoc in tabulam aeneam incideretisita senatus aequumcensuit|27| utque eam figi iubeatisubi facillime nosci possit.atque |28| ut ea Bacchanaliasi qua suntextra quam si quid ibisacri est|29| ita ut supra scriptum estin diebus decemquibusvobis tabellae datae |30| eruntfaciatisut dimota sint.

inagro Teurano.