Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


AELIUS
AELII SPARTIANI

 

 

DiocletianoAugusto Aelius Spartianus suus sal.

I. 1 Inanimo mihi estDiocletiane Augustetot principum maximenon solumeosqui principum locum in hac stationequam temperasretentaruntut usque ad divum Hadrianum fecised illos etiamqui vel Caesarumnomine appellati sunt nec principes aut Augusti fuerunt vel quolibetalio genere aut in famam aut in spem principatus veneruntcognitioninuminis tui sternere. 2 Quorum praecipue de Aelio Vero dicendum estqui primus tantum Caesaris nomen accepitadoptione Hadriani familiaeprincipum adscitus. 3 Et quoniam nimis pauca dicenda suntnec debetprologus inormior esse quam fabulade ipso iam loquar.

II. 1Ceionius Commodusqui et Aelius Verus appelatus estquem sibiHadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragratoiam orbe terrarum adoptavitnihil habet in sua vita memorabilenisiquod primus tantum Caesar est appellatus2 non testamentout anteasolebatneque eo modo quo Traianus est adoptatussed eo propegenerequo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atqueConstantius Caesares dicti suntquasi quidam principum filivisi etdesignati augustae maiestatis heredes. 3 Et quoniam de Caesarumnomine in huius praecipue vita est aliquid disputandumqui hoc solumnomen indeptus estCaesarem vel ab elephantoqui lingua Maurorumcaesai diciturin proelio caeso eumqui primus sic appellatus estdoctissimi viri et eruditissimi putant dictum4 vel quia mortuamatresed ventre caesosit natusvel quod cum magnis crinibus situtero parentis effususvel quod oculis caesiis et ultra humanummorem viguerit. 5 Certe quaecumque illafelix necessitas fuitundetam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit. 6 Hicergode quo sermo estprimum Lucius Aurelius Verus est dictussedab Hadriano ascitus in Aeliorum familiamhoc est in Hadrianitransscriptus et appellatus est Caesar. 7 Huic pater CeioniusCommodus fuitquem alii Verumalii Lucium Aureliummulti Anniumprodiderunt. 8 Maiores omnes nobilissimiquorum origo pleraque exEtruria fuit vel ex Faventia. 9 Et de huius quidem familia plenius invita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antoninifilii huiuscequemsibi adoptare Antoninus iussus estdisseremus. 10 Is enim liberdebet omniaquae ad stemma generis pertinentcontinerequi habetprincipemde quo plura dicenda sunt.

III. 1Adoptatus autem Aelius Verus ab Hadriano eo temporequo iamutsuperius diximusparum vigebat et de successore necessariocogitabat2 statimque praetor factus et Pannonis dux ac rectorimpositusmox consul creatus etquia erat deputatus imperioiterumconsul designatus est. 3 Datum etiam populo congiarium causa eiusadoptionis conlatumque militibus sestertium ter miliescircenseseditineque quicquam praetermissumquod posset laetitiam publicamfrequentare. 4 Tantumque apud Hadrianum principem valuitut praeteradoptionis adfectumquo ei videbatur adiunctussolus omniaquaecuperetetiam per litteras impetraret. 5 Nec provinciae quidemcuipraepositus eratdefuit. 6 Nam bene gestis rebus vel potiusfeliciter etiamsi non summimedii tamen optinuit ducis famam. 7 Hictamen valetudinis adeo miserae fuitut Hadrianum statim adoptionispaenituerit potueritque eum amovere a familia imperatoriacum saepede aliis cogitaretsi forte vixisset. 8 Fertur denique ab hisquiHadriani vitam diligentius in litteras rettuleruntHadrianum Veriscisse genituram et eumquem non multum ad rem publicam regendamprobaratob hoc tantum adoptasseut suae satisfaceret voluptati etut quidam dicuntiuri iurandoquod intercessisse inter ipsum acVerum secretis conditionibus ferebatur. 9 Fuisse enim Hadrianumperitum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstratut eum dicatcuncta de se scissesic ut omnium dierum usque ad horam mortisfuturos actus ante perscripserit.

IV. 1Satis praeterea constat eum de Vero saepe dixisse:

Ostendentterris hunc tantum fata neque ultra
esse sinent.

2 Quosversus cum aliquando in hortulo spatians cantitaretatque adessetunus ex litteratisquorum Hadrianus speciosa societate gaudebatvelletque addere:

Nimiumvobis Romana propago
visa potenssuperipropria haec si donafuissent.

3Hadrianus dixisse fertur "Hos Versus vita non capit Veri"illud addens:

manibusdate lilia plenis;
purpureos spargam flores animamque nepotis
hissaltim accumulem donis et fungar inani
munere.

4 Cumquidem etiam illud dicitur cum risione dixisse : "Ego mihi divumadoptavinon filium." 5 Nunc tamen cum eum consolaretur unus delitteratisqui aderatac diceret : "Quid? si non recteconstellatio eius collecta estquem credimus esse victurum?"Hadrianus dixisse fertur : "Facile ista dicis tuqui patrimoniituinon rei p. quaeris heredem." 6 Unde apparet eum habuisse inanimo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a republica summovere. 7 Sed eius consiliis iuvit eventus. nam cum deprovincia Aelius redisset atque orationem pulcherrimamquae hodiequelegitursive per se seu per sciniorum aut dicendi magistrosparassetqua kalendis ianuariis Hadriano patri gratias ageretaccepta potionequa se aestimaret invarikalendis ipsis Ianuariisperit. 8 Iussusque ab Hadrianoquia Vota interveniebantnon lugeri.

V. 1 Fuithic vitae laetissimaeeruditus in litterisHadrianout malivolilocunturacceptior forma quam moribus. 2 In aula diu non fuitinvita privata etsi minus probabilisminus tamen reprehendendus acmemor familiae suaecomptusdecoruspulchritudinis regiaeorisvenerandieloquentiae celsiorisversu facilisin re publica etiamnon inutilis. 3 Huius voluptates ab hisqui vitam eius scripseruntmultae ferunturet quidem non infames sed aliquatenus diffluentes. 4Nam tetrafarmacumseu potius pentefarmacumquo postea semperHadrianus est ususipse dicitur repperissehoc est sumenfasianumpavonempernam crustulatam et aprunam. 5 De quo genere cibi aliterrefert Marius Maximusnon pentefarmacum sed tetrafarmacum appellansut et nos ipsi in eius vita persecuti sumus. 6 Fertur etiam aliudgenus voluptatisquod Verus invenerat. 7 Nam lectum eminentibusquattuor anacliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eumquefoliis rosaequibus demptumesset albumreplebat iacensque cumconcubinis vel amine de liliis facto se tegebat unctus odoribusPersicis. 8 Iam illa frequentantur a nonnullisquod etaccubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidempurgatis. quae etsi non decoranon tamen ad perniciem publicamprompta sunt. 9 Atque idem Ovidii libros Amorum ad verbum memoriterscisse ferturidem Apiciiut ab aliis relatumin lecto semperhabuisseidem Martialem epigrammaticum poetamVergilium suumdixisse. 10 Iam illa leviora quod cursoribus suis exemplo Cupidinumalas frequenter adposuit eosque ventorum nominibus saepe vocitavitBoream aliumalium Notum et item Aquilonem aut Circium ceterisquenominibus appellans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare.11 Idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur :"Patere me per alias exercere cupiditates meas: uxor enimdignitatis nomen estnon voluptatis." 12 Eius est filiusAntoninus Verusqui adoptatus est a Marco-vel certe cum Marco- etcum eodem aequale gessit imperium. 13 Nam ipsi sunt qui primi duoAugusti appellati suntet quorum fastis consularibus sic nominapraescribunturut dicantur nonduo Antonini set duo Augusti. 14Tantumque huius rei et novitas et dignitas valuitut fasticonsulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum.

VI. 1 Proeius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianusdedit. 2 Sed cum eum videret homo paulo argutiormiserrimaevaletudinisita ut scutum solidius iactare non possetdixissefertur: 3 "Ter milies perdidimusquod exercitui populoquedependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui nonipsam rem publicamsed nos ipsos sustentare vix possit." 4 Ethaec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus est. 5 Quae cumprodidisset praefectusac per hoc Aelius Caesar in dies magismagisque sollicitudineutpote desperati hominisadgravareturpraefecto suo Hadrianusqui rem prodideratsuccessorem dedit volensvideriquod verba tristia temperasset. 6 Sed nihil profuit. namutdiximusLucius Ceionius Commodus Verus Aelius Caesar (nam hisomnibus nominibus appellatus est) perit sepultusque est imperatoriofunereneque quicquam de regia ni mortis habuit dignitatem. 7 Doluitergo illius mortemut bonus paternonut bonus princeps. nam cumamici solliciti quaererentqui adoptari possetHadrianus dixissefertur his : "Etiam vivente adhuc Vero decreveram." 8 Exquo ostendit aut iudicium suum aut scientiam futurorum. 9 Post huncdenique Hadrianus diu ancepsquid faceretAntoninum adoptavit Piumcognomine appellatum. Cui conditionem addiditutipse sibi Marcum etVerum Antoninus adoptaret filiamque suam Veronon Marco daret. 10Nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum saepedicens sanum principem mori deberenon debilem.

VII. 1Statuas sane Aelio Vero per totum orbem colossas poni iussittemplaetiam in nonnullis urbibus fieri. 2 Denique illius merito filium eiusVerumnepotem utpote suumqui pereunte Aelio in familia ipsiusHadriani remanseratadoptandum Antonino Pio cum Marcoutiamdiximusdedit saepe dicens : "Habeat res publica quodcumquede Vero." 3 Quod quidem contrarium hisquae de adoptionispaenitentia per auctores plurimos intimata suntcum Verus posteriornihil dignum praeter clementiam in moribus habueritquodimperatoriae familiae lumen adferret. 4 Haec suntquae de VeroCaesare mandanda litteris fuerunt. 5 De quo idcirco non tacuiquiamihi propositum fuit omnesqui [vel] post Caesarem dictatoremhocest divum Iuliumvel Caesares vel Augusti vel principes appellatisuntquique in adoptationem veneruntvel imperatorum filii autparentes Caesarum nomine consecrati suntsingulis libris exponeremeae satisfaciens conscientiaeetiamsi multis nulla sit necessitastalia requirendi.