Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


ANTONINUSPIUS
IULI CAPITOLINI

 



I. 1 TitoAurelio Fulvo Boionio Antonino Pio paternum genuse GalliaTransalpinaNemausense scilicet2 avus Titus Aurelius Fulvusquiper honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbispervenit3 pater Aurelius Fulvusqui et ipse fuit consulhomotristis et integer4 avia materna Boionia Procillamater ArriaFadillaavus maternus Arrius Antoninusbis consulhomo sanctus etqui Nervam miseratus essetquod imperare coepisset5 soror uterinaIulia Fadilla6 vitricus Iulius Lupus consularissocer AnniusVerusuxor Annia Faustina7 filii mares duoduae feminaegenerper maiorem filiam Lamia Silvanusper minorem Marcus Antoninusfuere. 8 Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kl. Oct. FL. DomitianoXII et Cornelio Dolabella conss. In villa Lanuvina. Educatus Lori inAureliaubi postea palatium extruxitcuius hodieque reliquiaemanent. 9 Pueritiam egit cum avo paternomox cum maternoomnes suosreligiose colensatque adeo et consobrinorum et vitrici et multorumadfinium hereditate ditatus est.

II. 1 Fuitvir forma conspicuusingenio clarusmoribus clemensnobilisvultuplacidusingenio singularieloquentiae nitidaelitteraturaepraecipuaesobriusdiligens agri cultormitislargusalieniabstinenset omnia haec cum mensura et sine iactantia2 in cunctispostremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententiaconparatur. 3 Pius cognominatus est a senatuvel quod socerifessiiam aetatem manu praesente senatu levaret ((quod quidem nonsatis magnae pietatis est argumentumcum impius sit magisqui istanon faciatquam pius qui debitum reddat)) 4 vel quod eosquosHadrianus per malam valetudinem occidi iusseratreservavit5 velquod Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atqueinmensos honores decrevit6 vel quodcum se Hadrianus interimerevelletingenti custodia et diligentia fecitne id posset admittere7 vel quod vere natura clementissimus et nihil temporibus suisasperum fecit. 8 Idem fenus trientariumhoc est minimis usurisexercuitut patrimonio suo plurimos adiuvaret. 9 Fuit quaestorliberalispraetor splendidusconsul cum Catilio Severo. 10 Hic inomni vita sua privata in agris frrequentissime vixitsed clarus inlocis omnibus fuit. 11 Ab Hadriano inter quattuor consularesquibusItalia committebaturelectus est ad eam partem Italiae regendaminqua plurimum possidebatut Hadrianus viri talis et honori consuleretet quieti.

III. 1Huiccum Italiam regeretimperii omen est factum. nam cum tribunalascendissetinter alias adclamationes dictum est "Augustediite servent". 2 Proconsulatum Asiae sic egitut solus avumvinceret. 3 In proconsulatu etiam sic imperii omen accepit : nam cumsacerdos femina Trallis ex more proconsules semper hoc nominesalutaretnon dixit "ave pro consule"sed "aveimperator". 4 Cysici etiam de simulacro dei ad statuam eiuscorona translata est. 5 Et post consulatum in virdiario taurusmarmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus estetfulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venitet in Etruriadoliaquae defossa fuerantsupra terram reperta suntet statuas eiusin omni Etruria examen apium replevitet somnio saepe monitus estpenatibus suis Hadriani simulacrum inserere. 6 Proficiscens adproconsulatum filiam maiorem amisit. 7 De huius uxore multa dictasunt ob nimiam libertatem et vivendi facilitatemquae iste cum animidolore compressit. 8 Post proconsulatum in consiliis Hadriani Romaefrequens dixit de omnibusquibus Hadrianus consulebatmitioremsententiam semper ostendens.

IV. 1Genus sane adoptionis tale fertur : mortuo Aelio Veroquem sibiHadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaveratdies senatushabebatur; 2 eo Arrius Antoninus soceri vestigia levans venit atqueidcirco ab Hadriano dicitur adoptatus. 3 Quae causa sola esseadoptionis nec potuit omnino nec debuitmaxime cum et semper rempublicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctumgravemque praebuisset. 4 Ergo cum eum Hadrianus adoptare se vellepublicassetacceptum est spatium deliberandiutrum adrogari abHadriano vellet. 5 Adoptionis lex huiusmodi data estut quemadmodumAntoninus ab Hadriano adoptabaturita sibi ille adoptaret M.Antoninumfratris uxoris suae filiumet L. VerumAelii Veriquiab Hadriano adoptatus fueratfiliumqui postea Verus Antoninus estdictus. 6 Adoptatus est V. kl. Mart. die in senatu gratias agensquodde se ita sensisset Hadrianus. 7 Factusque est patri et inimperio proconsulari et in tribunicia potestate collega. 8 Huiusprimum hoc ferturquodcum ab uxore argueretur quasi parum nescioquid suis largiensdixerit : "stultaposteaquam ad imperiumtransivimuset illudquod habuimus anteperdidimus." 9Congiarium militibus populo de proprio dedit et eaquae paterpromiserat. 10 Et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurumcoronariumquod adoptionis suae causa oblatum fueratItalicistotummedium provincialibus reddidit.

V. 1 Etpatricum advixeritreligiosissime paruit. Sed Hadriano apud Baiasmortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque inhortis Domitiae conlocavitetiam repugnantibus cunctis inter divoseum rettulit. 2 Uxorem Faustinam Augustam appellari a senatupermisit. Pii appellationem recepit. Patri et matri atque avis etfratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit. Circensesnatalisuo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. ClipeumHadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. 3 Factusimperator nulli eorumquos Hadrianus provexeratsuccessorem deditfuitque ea constantiaut septenis et novenis annis in provinciisbonos praesides detineret. 4 Per legatos suos plurima bella gessit.nam et Brittanos per Lollium Urbicum vicit legatum alio murocespiticio summotis barbaris ducto et Mauros ad pacem postulandamcoegit et Germanos et Dacos et multas gentes atque Iudaeosrebellantes contudit per praesides ac legatos. 5 In Achaia etiamatque Aegyptum rebelliones repressit. Alanos molientis saeperefrenavit.

VI. 1Procuratores suos et modeste suscipere tributa iussit et excedentesmodum rationem factorum suorum reddere praecepit nec umquam ullolaetus est lucroquo provincialis oppressus est. 2 Contraprocuratores suos conquerentes libenter audivit. 3 HisquosHadrianus damnaveratin senatu indulgentias petit dicens etiam ipsumHadrianum hoc fuisse facturum. 4 Imperatorium fastigium ad summamcivilitatem deduxit ; unde plus crevit recusantibus aulicisministrisqui illo nihil per internuntios agente nec terrerepoterant homines aliquando nec eaquae occulta non erantvendere. 5Senatui tantum detulit imperatorquantumcum privatus essetdeferri sibi ab alio principe optavit. 6 Patris patriae nomen delatuma senatuquod primo distuleratcum ingenti gratiarum actionesuscepit. 7 Tertio anno imperii sui Faustinam uxorem perdiditquae asenatu consecrata est delatis circensibus atque templo et flaminiciset statuis aureis atque argenteiscum etiam ipse hoc concesseritutimago eius cunctis circensibus poneretur. 8 Statuam auream delatam asenatu positam suscepit. 9 M. Antoninum quaestorem consulem petentesenatu creavit. 10 Annium Verumqui postea dictus est Antoninusante tempus quaestorem designavit. 11 Neque de provinciis neque deullis actibus quicquam constituitnisi quod prius ad amicosrettulitatque ex eorum sententia formas composuit. 12 Visus estsane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens.

VII. 1Tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexitut omniaet omnesquasi sua essentcuraret. Provinciae sub eo cunctae floruerunt. 2Quadruplatores extincti sunt. 3 Publicatio bonorum rarior quam umquamfuitita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reushoc est Atilius Titianussenatu punientea quo conscios requirivetuitfilio eius ad omnia semper adiuto. 4 Perit et Priscianus reusaffectatae tyrannidissed morte voluntaria. de qua coniurationequaeri vetuit. 5 Victus Antonini Pii talis fuitut esset opulentiasine reprehensioneparsimonia sine sordibuset mensa eius perproprios servosproprios aucupespiscatores ac venatoresinstrueretur. 6 Balneumquo usus fuissetsine mercede populoexhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit. 7Salaria multis subtraxitquos otiosos videbat acciperedicens nihilesse sordidiusimmo crudeliusquam si rem p. is adroderetquinihil in eam suo labore conferret. 8 Unde etiam Mesomedi lyricosalarium inminuit. rationes omnium provinciarum adprime scivit etvectigalium. 9 Patrimonium privatum in filiam contulitsed fructusreipublicae donavit. 10 Species imperatorias superfluas et praediavendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. 11Nec ullas expeditiones obiitnisi quod ad agros suos profectusest etad Campaniam dicens gravem esse provincialibus comitatum principisetiam nimis parci. 12 Et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentesfuitcum in urbe propterea sederetut undique nuntiosmediusutpotecitius posset accipere.

VIII. 1Congiarium populo deditmilitibus donativum addidit. Puellasalimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit. 2 Operaeius haec extant : Romae templum Hadriani honori patris dicatumGraecostadium post incendium restitutuminstauratum amphitheatrumsepulchrum Hadrianitemplum Agrippaepons Sublicius; 3 FarirestitutioCaietae portusTerracinensis portus restitutiolavacrumOstienseAntiatium aquae ductustempla Lanuviana. 4 Multas etiamcivitates adiuvit pecuniaut opera vel nova facerent vel veterarestituerentita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis adfunctiones suas. 5 Hereditates eorumqui filios habebantrepudiavit. primus constituitne poena causa legatum relictummaneret. 6 Successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfitopraefecto urbised petenti. 7 Nam Gavius Maximus praefectuspraetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenitvirseverissimuscui Tatius Maximus successit. 8 In cuius demortui locumduos praefectos substituit Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum.9 Sed Repentinus famosa percussus estquod per concubinam principisad praefecturam venisset. 10 Usque adeo sub eo nullus percussus estsenatorut etiam parricida confessus in insula deserta ponereturquia vivere illi naturae legibus non licebat. 11 Viniolei ettritici penuriam per aerarii sui damna emendo et gratis populo dandosedavit.

IX. 1.Adversa eius temporibus haec provenerunt : famesde qua diximuscirci ruinaterrae motusquo Rhodiorum et Asiae oppida concideruntquae omnia mirifice instauravitet Romae incendiumquod trecentasquadraginta insulas vel domos absumpsit. 2 Et Narbonensis civitas etAntiochense oppidum et Carthaginense forum arsit. 3 Fuit et inundatioTiberisapparuit et stella crinitanatus estet biceps pueret unopartu mulieris quinque pueri editi sunt. 4 Visus est in Arabiamiubatus anguis maior solitisqui se acauda medium comedit. Luesetiam in Arabia fuit. Hordeum in Moesia in culminibus arborum natumest. 5 Quattuor praeterea leones mansueti sponte se capiendos inArabia praeberunt. 6 Pharasmanes rex ad eum Romam venit plusque illiquam Hadriano detulit. Pacorum regem Lazis dedit. Parthorum regem abArmeniorum expugnatione solis litteris reppulit. Abgarum regem exorientis partibus sola auctoritate deduxit. 7 Causas regalesterminavit. Sellam regiam Parthorum regi repetenti quam Traianusceperatpernegavit. 8 Rhoemetalcen in regnum Bosforanum audito interipsum et Eupatorem negotio remisit. 9 Olbiopolitis contraTauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque addandosOlbiopolitis obsides vicit. 10 Tantum sane auctoritatis apud exterasgentes nemo habuitcum semper amaverit pacemeo usque ut Scipionissententiam frequentaritqua ille dicebat malle se unum civem servarequam mille hostes occidere.

X. 1Mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum atque Faustinumappellandos decrevit senatussed id Antoninus respuit. 2 Nuptiasfiliae suae Faustinaecum Marco Antonino eam coniungeretusque addonativum militum celeberrimas fecit. 3 Verum Antoninum postquaesturam consulem fecit. 4 Cum Apolloniumquem e Calchideacciveratad Tiberianam domumin qua habitabatvocassetut eiMarcum Antoninum traderetatque ille dixisset "non magister addiscipulum debet veniresed discipulus ad magistrum"risit eumdicens : "facilius fuit Apollonio a Calchide Romam venire quam adomo sua in palatium." cuius avaritiam etiam in mercedibusnotavit. 5 Inter argumenta pietatis eius et hoc habeturquodcumMarcus mortuum educatorem suum fleret vocareturque ab aulicisministris ab ostentatione pietatisipse dixerit : "permittite"inquit"illiut homo sit. Neque enim vel philosophia velimperium tollit affectus." 6 Praefectos suos et locupletavit etornamentis consularibus donavit. 7 Si quos repetundarum damnaviteorum liberis bona paterna restituitea tamen legeut illiprovincialibus redderentquod parentes acceperant. 8 Ad indulgentiaspronissimus fuit. 9 Edita munerain quibus elephantos et corocottaset tigrides et rhinocero(n)tescrocodillos etiam atque hippopotamoset omnia ex toto orbe terrarum cum tigridibus exhibuit. centum etiamleones una missione edidit.

XI. 1.Amicis suis in imperio suo non aliter usus est quam privatusquia etipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt ; siquidem libertis suis severissime usus est. 2 Amavit histrionum artes.Piscando se et venando multum oblectavit et deambulatione cum amicisatque sermone. Vindemias privati modo cum amicis agebat. 3 Rhetoribuset philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit.Orationes plerique alienas esse dixeruntquae sub eius nomineferuntur; Marius Maximus eius proprias fuisse dicit. 4 Convivia cumamicis et privata communicavit et publica 5 nec ullum sacrificium pervicarium fecitnisi cum aeger fuit. 6 Cum sibi et filiis honorespeteretomnia quasi privatus fecit. 7 Frequentavit et ipse amicorumsuorum convivia. 8 Inter alia etiam hoc civilitatis eius praecipuumargumentum estquodcum domum Homulli visens miransque columnasporphyreticas requissetunde eas haberetatque Homullus ei dixisset: "cum in domum alienam veneriset mutus et surdus esto"patienter tulit. Cuius Homulli multa ioca semper patienter accepit.

XII. 1Multa de iure sanxit ususque est iuris peritis Vindio VeroSalvioValenteVolusio MaecianoUlpio Marcello et Diaboleno. 2 Seditionesubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitatecompressit. 3 Intra urbes sepeliri mortuos vetuit. Sumptum muneribusgladiatoriis instituit. Vehicularium cursum summa diligentiasublevavit. Omniumqua gessitet in senatu et per edicta rationemreddidit. 4 Perit anno septuagesimosed quasi adulescens desideratusest. Mors autem eius talis fuisse narratur : cum Alpinum caseumincena edisset avidiusnocte reiectavit atque alia die febrecommotus est. 5 Tertia diecum se gravari videretMarco Antoninorem publicam et filiam praesentibus praefectis commendavitFortunamque aureamquae in cubiculo principum poni solebattansferri ad eum iussit6 signum tum tribuno aequanimitatis deditatque ita conversus quasi dormiretspiritum reddidit apud Lorium. 7Alienatus in febri nihil aliud quam de re p. et de his regibusquibus irascebaturloquutus est. 8 Privatum patrimonium filiaereliquit. Testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus est.

XIII. 1Fuit statura elevata decorus. Sed cum esset longus et senexincurvareturquetiliaciis tabulis in pectore positis fasciabaturutrectus incederet. 2 Senex etiamantequam salutatores venirentpanemsiccum comedit ad sustentandas vires. Fuit voce rauca et sonoracumiocundidate. 3 A senatu divus est appellatus cunctis certatimadnitentibuscum omnes eius pietatemclementiamingeniumsanctimoniam laudarent. Decreti etiam sunt omnes honoresqui optimisprincipibus ante delati sunt. 4 Meruit et flaminem et circenses ettemplum et sodales Antoninianos solusque omnium prope principumprorsus [sine] civili sanguine et hostiliquantum ad se ipsumpertinetvixit et qui rite comparetur Numaecuius felicitatempietatemque et securitatem cerimoniasque semper obtinuit.