Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


AVIDIUSCASSIUS
VULCACII GALLICANI V.C.



I. 1Avidius Cassiusut quidam voluntex familia Cassiorum fuissedicitur per matrem[homine] novo genitus Avidio Severoqui ordinesduxerat et post ad summas dignitates pervenerat; 2 cuius Quadratus inhistoriis meminitet quidemgravitercum illum summum virum etnecessarium rei p. adserit et apud ipsum Marcum praevalidum; 3 namiam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. 4 Hic ergo Cassiusex familiaut diximusCassiorumqui in C. Iulium conspiraverantoderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomendicebatque nil esse gravius nomine imperiiquod non posset e re p.tolli nisi per alterum imperatorem. 5 Denique temptasse in pueritiadicitur extorquere etiam Pio principatumsed per patremvirumsanctum et gravemadfectationem tyrannidis latuissehabitum tamensemper ducibus suspectum. 6 Vero autem illum parasse insidias ipsiusVeri epistula indicatquam inserui. 7 Ex epistula Veri: "AvidiusCassius avidus estquantum et mihi videtur et iam inde sub avo meopatre tuoinnotuitimperii: quem velim observari iubeas. 8 Omnia einostra displicentopes non mediocres paratlitteras nostras ridet.Te philosopham aniculamme luxuriosum morionem vocat. Vide quidagendum sit. 9 Ego hominem non odised videne tibi et liberis tuisnon bene consulascum talem inter praecinctos habeasqualem militeslibenter audiuntlibenter vident."

II. 1Rescriptum Marci de Avidio Cassio: "Epistulam tuam legisollicitam potius [quam] imperatoriam et non nostri temporis. 2 Namsi ei divinitus debetur imperiumnon poterimus interficereetiamsivelimus. - Scis enim proavi tui dictum: "successorem suum nullusoccidit" -; sin minusipse sponte sinenostra crudelitatefatales laqueos inciderit. 3 Adde quod non possumus reum facerequemet nullus accusat etut ipse dicismilites amant. 4 Deinde incausis maiestatis haec natura estut videantur vim pati etiam quibusprobatur. 5 Scis enim ipsequid avus tuus Hadrianus dixerit: "miseraconditio imperatorumquibus de affectata tyrannide nisi occisis nonpotest credi." 6 Eius autem exemplum ponere [malui] quamDomitianiqui hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bonadicta non habent tantum auctoritatisquantum debent. 7 Sibi ergohabeat suos moresmaxime cum bonus dux sit et severus et fortis etrei p. necessarius. 8 Nam quod dicis liberis meis cavendum esse morteillius: plane liberi mei pereantsi magis amari merebitur Avidiusquam illi et si rei p. expediet Cassium vivere quam liberos Marci."Haec de Cassio Verushaec Marcus.

III. 1 Sednos hominis naturam et mores breviter explicabimus; neque enim plurade his sciri possuntquorum vitam et inlustrare nullus audet eorumcausaa quibus oppressi fuerint. 2 Addemus autemquemadmodum adimperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. 3 ProposuienimDiocletiane Augusteomnesqui imperatorium nomen sive [iustacausa sive] iniusta habueruntin litteras mittereut omnespurpuratosAugustecognosceres. 4 Fuit his moribusut nonnumquamtrux et asper videretur aliquando mitis et lenissaepe religiosusalias contemptor sacrorumavidus vini item abstinenscibi adpetenset inediae patiensVeneris cupidus et castitatis amator. 5 Necdefuerunt qui illum Catilinam vocarentcum et ipse se ita gauderetappellariaddens futurum se Sergiumsi dialogistam occidisset6Antoninum hoc nomine significansquitantum enituit in philosophiaut iturus ad bellum Marcomannicum timentibus cunctisne quid fataleproveniretrogatus sit non adulatione sed seriout praeceptaphilosophiae ederet. 7 Nec ille timuitsed per ordinem paraeneseos -hoc est praeceptionum - per triduum disputavit. 8 Fuit praetereadisciplinae militaris Avidius Cassius tenaxet qui se Marium dicivellet.

IV. 1Quoniam de severitate illius dicere coepimusmulta extantcrudelitatis potius quam severitatis eius indicia. 2 Nam primummilitesqui aliquid provincialibus tulissent per vimin illis ipsislocisin quibus peccaverantin crucem sustulit. 3 Primus etiam idsupplicii genus invenitut stipitem grandem poneret pedum octogintaet centum [id est materiam] et a summo usque ad imum damnatos ligaretet ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumocruciatutimore etiam necaret. 4 Idem denos catenatos in profluentem mergiiubebat vel in mare. 5 Idem multis desertoribus manus exciditaliiscrura incidit ac poplites dicens maius exemplum esse adviventismiserabiliter criminosi quam occisi. 6 Cum exercitum duceretetinscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria miliaSarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et cumpraeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemiumquod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis etignorantibus occidissentrapi eos iussit et in crucem tolliservilique supplicio adficiquod exemplum non extabatdicensevenire potuisseut essent insidiae ac periret Romani imperiireverentia. 7 Et cum ingens seditio in exercitu orta essetprocessitnudus campestri solo tectus et ait: "Percutite"inquit"Mesi audetis et corruptae disciplinae facinus addite." 8Tunc conquiescentibus cunctis meruit timeriquia ipse non timuit. 9Quae res tantum disciplinae Romanis addidittantum terroris barbarisiniecitut pacem annorum centum ab Antonino absente peterentsiquidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eosqui contrafas vicerant.

V. 1 Dehoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apudAemilium Parthenianumqui adfectatores tyrannidis iam inde aveteribus historiae tradidit. 2 Nam et virgis caesos in foro et inmediis castris securi percussi qui ita merueruntet manus multisamputavit. 3 Et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militemin expeditione portare prohibuit etsi aliud quippiam repperitluxuriem non levi supplicio adfecit. 4 Extat de hoc epistula diviMarci ad praefectum suum talis: 5 "Avidio Cassio legionesSyriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentesquastotas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit. 6 Etputo me non errassesi quidem et tu notum habeas CassiumhominemCassianae severitatis et disciplinae. 7 Neque enim milites regipossunt nisi vetere disciplina. Scis enim versum a bono poeta dictumet omnibus frequentatum : "Moribus antiquis res stat Romanavirisque." 8 Tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatusquossi bene Avidium noviscio non perituros." 9 Praefecti adMarcum: "Recte consuluistimi dominequod Cassium praefecistiSyriacis legionibus. 10 Nihil enim tam expedit quam homo severiorGraecanicis militibus. 11 Ille sane omnes excaldationesomnes floresde capitecollo et sinu militi excutiet. 12 Annona militaris omnisparata estneque quicquam deest sub bono duce: non enim multum autquaeritur aut inpenditur."

VI. 1 Necfefellit de se iudicium habitum. Nam statim et ad signa edici iussitet programma in parietibus fixitutsi quis cinctus invenireturapud Dafnendiscinctus rediret. 2 Arma militum septima die semperrespexitvestimenta etiam et calciamenta et ocreasdelicias omnesde castris summovit iussitque eos hiemem sub pellibus agerenisicorrigerent suos mores; et egissentnisi honestius vixissent. 3Exercitium septimi diei fuit omnium militumita ut et sagittasmitterent et armis luderent. 4 Dicebat enim miserum essecumexercerentur athletaevenatores et gladiatoresnon exercerimilites; quibus minor esset futurus laborsi consuetus esset. 5 Ergocorrecta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegyptoresoptime gessit amatusque est ab omnibus orientalibus et speciatim abAntiochensibus6 qui etiam imperio eius consenseruntut docetMarius Maximus in vita divi Marci. 7 Nam cum et Bucolici milites perAegyptum gravia multa facerentab hoc retunsi suntut idem MariusMaximus refert in eo libroquem secundum de vita Marci [et] Antoniniedidit.

VII. 1 Hicimperatorem se in oriente appellavitut quidam dicuntFaustinavolentequae valetudini Marci iam diffidebat et timebat ne infantesfilios tueri sola non posset atque aliquis existeretqui captastatione regia infantes de medio tolleret. 2 Alii autem dicunt hancartem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marciamoremut sibi posset consentiriquod diceret Marcum diem suumobisse. 3 Nam et divum eum appellasse diciturut desiderium illiusleniret. 4 Imperatorio animo cum processisseteumqui sibiaptaverat ornamenta regiastatim praefectum praetorii fecit; qui etipse occisus est Antonino invito ab exercituqui et Maecianumcuierat commissa Alexandria quique consenserat spe participatus Cassioinvito atque ignorante Antonino interemit. 5 Nec tamen Antoninusgraviter est iratus rebellione cognita nec in eius liberos autaffectus saevit. 6 Senatus illum hostem appellavit bonaque eiusproscripsit. Quae Antoninus in privatum aerarium congeri noluitquare senatu praecipiente in aerarium publicum sunt relata. 7 NecRomae terror defuitcum quidam Avidium Cassium dicerent absenteAntoninoqui nisi a voluptariis unice amabaturRomam esse venturumatque urbem tyrannice direpturummaxime senatorum causa. Qui eumhostem iudicaverant bonis proscriptis. 8 Et amor Antonini hoc maximeenituitquod consensu omnium praeter Antiochenses Avidiusinteremptus est; 9 quem quidem occidi non iussit sed passus estcumapud cunctos clarum essetsi potestatis suae fuissetparsurum illifuisse.

VIII. 1Caput eius ad Antoninum cum delatum essetille non exultavitnonelatus estsed etiam doluit ereptam sibi esse occasionemmisericordiaecum diceret se vivum illum voluisse capereut illiexprobraret beneficia sua eumque servaret. 2 Denique cum quidamdiceret reprehendendum Antoninumquod tam mitis esset inhostem suumeiusque liberos et adfectus atque omnesquos conscios tyrannidisrepperissetaddente illo qui reprehendebat "quid si illevicisset?"dixisse dicitur: "non sic deos coluimus nec sicvivimusut ille nos vinceret." 3 Enumeravit deinde omnesprincipesqui occisi essenthabuisse causasquibus mererenturoccidi nec quemquam facile bonum vel victum a tyranno vel occisum4dicens meruisse Neronemdebuisse CaligulamOthonem et Vitellium necimperare voluisse. 5 Nam de Pertinace et Galba paria sentiebatcumdiceret in imperatore avaritiam esse acerbissimum malum. 6 Deniquenon Augustumnon Traianumnon Hadrianumnon patrem suum arebellibus potuisse superaricum et multi fuerint et ipsis velinvitis vel insciis extincti. 7 Ipse autem Antoninus a senatu petitne graviter in conscios defectionis animadverteretureo ipsetemporequo rogavitne quis senator temporibus suis capitalisupplicio adficereturquod illi maximum amorem conciliavit; 8denique paucissimis centurionibus punitis deportatos revocari iussit.

IX. 1Antiochensisqui Avidio Cassio consenserant[non punivit]sed ethis et aliis civitatibusquae illum iuverantignovitcum primoAntiochensibus graviter iratus esset hisque spectacula sustulisset etmulta alia civitatis ornamentaquae postea reddidit. 2 Filios AvidiiCassii Antoninus parte media paterni patrimonii donavitita utfilias eius auroargento et gemmis cohonestaret. 3 Nam etAlexandriaefiliae Cassiiet genero Druentiano liberam evagandiubi vellentpotestatem dedit. 4 Vixeruntque non quasi tyrannipignorased quasi senatorii ordinis in summa securitatecum illisetiam in lite obici fortunam propriae vetuisset domusdamnatisaliquibus iniuriarumqui in eos petulantes fuissent. Quos quidemamitae suae marito commendavit. 5 Si quis autem omnem hanc historiamscire desideratlegat Mari Maximi secundum librum de vita Marciinquo ille ea dicitquae solus Marcus mortuo iam Vero egit. 6 Tuncenim Cassius rebellavitut probat epistula missa ad Faustinamcuiushoc exemplum est: 7 "Verus mihi de Avidio verum scripseratquodcuperet imperare. Audisse enim te arbitrorquod Veri statores de eonuntiarent. 8 Veni igitur in Albanumuttractemus omnia disvolentibus.nil timeas." 9 Hinc autem apparet Faustinam istanescissecum dicat Marius infamari eam cupiensquod ea consciaCassius imperium sumpsisset. 10 Nam et ipsius epistula extat advirumqua urget Marcumut in eum graviter vindicet. 11 Exemplumepistulae Faustinae ad Marcum: "Ipsa in Albanumcrasut iubesmox veniam: tamen iam hortorutsi amas liberos tuosistosrebelliones acerrime persequaris. 12 Male enim adsuevereunt et duces[et] militesqui nisi opprimunturoppriment."

X. 1 Itemalia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: "Mater mea Faustinapatrem tuum Pium in defectione Celsi si hortata estut pietatemprimum circa suos servaretsic circa alienos. 2 Non enim pius estimperatorqui non cogitat uxorem et filios. 3 Commodus noster videsin qua aetate sit. Pompeianus generet senior est et peregrinus. 4Videquid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. 5 Noli parcerehominibusqui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostrisparcerentsi vicissent. 6 Ipsa iter tuum mox consequor: quia Fadillanostra aegrotabatin Formianum venire non potui. 7 Sed si te Formisinvenire non potueroadsequar Capuamquae civitas et meam etfiliorum nostrum aegritudinem poterit adiuvare. 8 Soteridam medicumin Formianum ut dimittasrogo. Ego autem Pisitheo nihil credoquipuellae virgini curationem nescit adhibere. 9 Signatas mihi litterasCalpurnius dedit: ad quas rescribamsi tardaveroper Caeciliumsenem spadonemhominemut scisfidelem. 10 Cui verbo mandaboquiduxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur."

XI. 1 Exhis litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non fuisse quinetiam supplicium eius graviter exegissesiquidem Antoninumquiescentem et clementiora cogitantem ad vindictae necessitatemimpulit. 2 Cui Antoninus quid rescripseritsubdita epistulaperdocebit: 3 "Tu quidemmea Faustinareligiose pro marito etpro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formianoquame hortarisut in Avidii conscios vindicem. 4 Ego vero et eiusliberis parcam et genero et uxori et ad senatum scribamne autproscriptio gravior sit aut poena crudelior. 5 Non enim quicquam estquod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam clementia. 6Haec Caesarem deum fecithaec Augustum consecravithaec patrem tuumspecialiter Pii nomine ornavit. 7 Denique si ex mea sententia debello iudicatum essetnec Avidius esset occisus. 8 Esto igitursecura: "Di me tuenturdis pietas mea - cordi es[t]."Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi." HaecAntoninus ad coniugem.

XII. 1 Adsenatum autem qualem orationem miseritinterest scire. 2 Ex orationeMarci Antonini: "Habetis igiturp. c.pro gratulationevictoriae generum meum consulemPompeianum dicocuius aetas olimremuneranda fuerat consulatunisi viri fortes intervenissentquibusreddi debuitquod a re p. debebatur. 3 Nunc quod ad defectionemCassianam pertineretvos oro atque obsecrop.c.ut censura vestradeposita meam pietatem clematiamque servetisimmo vestram nequequemquam ullum senatus occidat. 4 Nemo senatorum puniaturnulliusfundatur viri nobilis sanguisdeportati redeantproscripti bonarecipiant. 5 Utinam possem multos etiam ab inferis ecxitare ! nonenim umquam placet in imperatore vindicta sui dolorisquaesi iustiorfueritacrior videtur. 6 Quare filiis Avidii Cassii et genero etuxori veniam dabitis. Et quid dico veniamcum illi nihil fecerint. 7Vivant igitur securi scientes sub Marco vivere. Vivant in patrimonioparentum pro parte donatoauroargentovestibus fruantur. sintdivitessint securisint vagi et liberi et per ora omnium ubiquepopulorum circumferant meaecircumferant vestrae pietatis exemplum.8 Nec magna haec estp.c.clementiaveniam proscriptorum liberiset coniugibus dari: 9 ego vero a vobis petout conscios senatoriiordinis et equestris a caedea proscriptionea timoreab infamiaab invidia et postremo abomni vindicetis iniuria detisque hoc meistemporibus10 ut in causa tyrannidisqui in tumultu c[a]eciditprobetur occisus."

XIII. 1Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est: 2"Antonine piedi te servent. Antonine clemensdi te servent.Antonine clemensdi te servent.] tu voluisti quod licebatnosfecimus quod decebat. 3 Commodo imperium iustum rogamus. Progeniemtua robora. Fac securi sint liberi nostri. 4 Bonum imperium nulla vislaedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamuspraesentiamtuam rogamus. 5 Philosophiae tuaepatientiae tuaedoctrinae tuaenobilitati tuaeinnocentiae tuae. vincis inimicoshostes exuperasdi te tuentur." Et reliqua. 6 Vixerunt igitur posteri AvidiiCassii securi et ad honores admissi sunt. 7 Sed eos CommodusAntoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussitquasi in factione deprehensos. 8 Haec sunt quaede Cassio Avidioconperimus. 9 Cuius ipsius moresut supra diximusvarii semperfueruntsed ad censuram crudelitatemque propensiores. 10 Qui sioptinuisset imperiumfuisset non modo clemens sed bonussed utiliset optimus imperator.

XIV. 1 Namextat epistola eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: 2"Misera res publicaquae istos divitiarum cupidos et divitespatitur. 3 Miser Marcushomo sane optimusquidum clemens dicicupiteos patitur viverequorum ipse non probat vitam. 4 Ubi LuciusCassiuscuius nos frustra tenet nomen? Ubi Marcus ille CatoCensorius? Ubi omnis disciplina maiorum? Quae olim quidem interciditnunc vero nec quaeritur. 5 Marcus Antoninus philosophatur et quaeritde elementis et de animis et de honesto et iusto necsentit pro re p.6 Vides multis opus esse gladiismultis elogiisut in antiquumstatum publica forma reddatur. 7 Ego vero istis praesidibusprovinciarum - an ego proconsulesan ego praesides putemqui ob hocsibi a senatu et ab Antonino provincias datas creduntutluxurienturut divites fiant? 8 Audisti praef. praetorii nostriphilosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperemsed subitodivitem factum. Undequaesonisi devisceribus rei p.provincialiumque fortunis? Sint sane divitessint locupletes:aerarium publicum refercient; tantum difaveant bonis partibus:reddent Cassiani rei p. principatum." Haec epistola eiusindicatquam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.