Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DIADUMENUSANTONINUS
AELII LAMPRIDII

 

 

I. 1Antonini Diadumeni pueriquem cum patre Opilio Macrino imperatoremdixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniananihil habet vitamemorabilenisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda ominasunt facta imperii non diutiniut evenit. 2 Nam cum primum innotuitper legiones occisum esse Bassianumingens maeror obsedit omniumpectoraquod Antoninum in re p. non haberentexistimantiumquodcum eo Romanum esset imperium periturum. 3 Id ubi Macrino iamimperatori nuntiatum estveritusne in aliquem Antoninorumquimulti ex affinibus Antonini Pii erant inter ducesexercitusinclinaretstatim contionem parari iussit filiumque suum tunc puerumAntoninum appellavit. 4 Contio : "Videtiscommilitoneset meaetatis iam provectae et Diamenum puerumquem diu principemsi difaveanthabebitis. 5 Intellego praeterea desiderium ingens Antonianinominis apud vos manerequarequoniam mihi per conditionemfragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitamhuncpuerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninumrepraesentaturum." Adclamatum : 6 "Macrine imperatordi teservent. Antonine Diadumenedi te servent. Antoninum diu vivum omnesrogamus. 7 Iuppiter optime maximeMacrino et Antonino vitam. tuscisIuppiterMacrinus vinci non potest. tu scisIuppiterAntoninus vinci non potest. 8 Antoninum habemusomnia habemus.Antoninum nobis di dederunt. Puer Antoninus dignus imperio.

II. 1"Macrinus imperator dixit : "Habete igiturcommilitonespro imperio aureos ternospro Antonini nomine aureos quinos etsolitas promotiones sed geminatas. Di facientut haec saepius fiant.Dabimus autem per cuncta quiquennia hocquod hodie putavimus."2 Post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit :"Gratias vobiscommilitionesquod me et imperio donastis etnominesiquidem dignos et me et patrem meum duxistisquosimperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem p. 3 Etpater quidem meus curabitne desit imperioego autem elaborabonedesim nomini Antoninorum. Scio enim me Piime Marcime Verisuscepisse nomenquibus satis facere perdifficile est. 4 Interimtamen causa imperiicausa nominis id omne quod pater et tantundempromitto honoribusut et venerandus Macrinus pater praesenspromisitduplicatis. 5 "Herodianus Gracus scriptor haecpraeteriens Diadumenum tantum Caesarem dicit puerum a militibusnuncupatum et cum patre occisum. 6 Hac habita contione statim apudAntiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa estMacriniusque ad iussum senatus dilata est. 7 Missae etiam ad senatumlitteraequibus nomen Antonini indicatum est. Quare etiam senatusimperium id libenter dicitur recepissequamvis alii AntoniniCaracalli odio id factum putent. 8 Paraverat sane paenulas populocoloris russei dare Macrinus imperator in honorem Antonini filii suiquae vocarentur Antoninianaeut caracallae Bassiani dictae suntadserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendumquamCaracallus esset dictus Bassianus. 9 Congiarium etiam per edictumAntonianum promisitut ipsum edictum poterit indicare. 10 Verbaedicti : "VellemQuiritesiam praesentes essemus : Antoninusvester vobis congiarium sui nominis daret. Incideret praeterea etpueros Antoninianos et puellas Antoninianasquae tam grati nominisgloriam propagarent." Et reliqua.

III. 1 Hisita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoniniana iussitfecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septemsupplicatio pro Antonini nomine celebrata est. 2 Puer fuit omniumspeciosissimusstatura longiusculacrine flavonigris oculisnasodeductoad omnem decorem mento compositoore ad oscula paratofortis nuturaliterexercitio delicatior. 3 Hic ubi primum indumentacoccea et purpurea ceteraqua castrensia imperii insignia accepitquasi sidereus et caelestis emicuitut amaretur ab omnibus gratiavenustatis. 4 Haec sunt quae de puero sint dicenda. nunc veniamus adomina imperiiquae cum in aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda.

IV. 1 Diequa natus estpater eius purpurastunc forte procurator aerariimaiorisinspexit et quas claras probavitin id conclave reducipraecepitin quo post duas horas Diadumenus natus est. 2 Solentdeinde pueri pilleo insigniri naturaliquod obstetrices rapiunt etadvocatis credulis venduntsi quidem causidici hoc iuvari dicantur.3 At iste puer pilleum non habuit sed diadema tenuesed ita forte utrumpi non potueritnervis intercedentibus specie nervi sagittari. 4Ferunt denique Diadematum puerum appellatumsed ubi adolevitavisuinomine materni Diadumenum vocatumquamvis non multum abhorruerit abillo signo Diademati nomen Diadumeni. 5 In agro patris eius ovespurpureas duodecim ferunt natasquarum una tantum varia fuerit. 6Eadem diequa hic natus estaquilam ei constat sensim palumbumregium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti acrecessisse sine noxa. Pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt.

V. 1 Hisdiebusquibus ille natus estmathematici accepta genitura eiusexclamaverunt et ipsum filium imperatoris esse et imperatoremquasimater eius adulterata essetquod fama retinebat. 2 Huic eidem aquilapilleum in agro ambulanti tulit etcum comitum infantis clamor essetfactusfertur in monumento regioquod iuxta villam essetin quatunc pater agebatsupra statuam regis posuisse ita ut capiti eiusaptaret. 3 Quod multi ominosum putarunt et morti adcommodumclarumautem eventus ostendit. 4 Natus est praeterea natali Antonini et eahora et signis prope concinentibusquibus et Antoninus Pius; quaredixerunt mathematici et imperatoris illum filium futurum etimperatoremsed non diu. 5 Diequa natus estquod Antonini essetnatalismulier quaedam propinqua dicitur exclamasse "Antoninusvocetur"sed Macrinus timuissequod nullus ex eius genere hocnomine censereturet abstinuisse nomine imperatoriosimul quod iamrumor de vi geniturae illius emanasset. 6 Haec atque alia ominafuisse multi in litteras rettuleruntsed illud praecipue quodcumin cunis esset Diademenus et leo ruptis ruptis vinculisut quidamferus effugisset atque ad incunabula eius venissetpuerum delinxitet inviolatum reliquitcum nutrix se in leonem misisset atque eiusmorsu adfecta perisset; atque sola forte in areola inventa eratinqua infans iacebat.

VI. 1 Haecsunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur. cuiusvitam iunxissem patris gestisnisi Antoninorum nomen me ad edendampueruli specialem expositionem vitae coegisset. 2 Et fuit quidem tamamabile illis temporibus nomen Antoninorumut quieo nomine nonnitereturmereri non videretur imperium. 3 Unde etiam quidam etSeverum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibushonorandos putantunde postea duos Gordianospatremet filiumAntoninos cognominatos putant. 4 Sed aliud est cum praenomenadscituraliud cum ipsum nomen inponitur. 5 Nam Pius verum nomenAntonini habuitcognomen PiiMarcus verum nomen Verissimi habuitsed hoc sublato atque abolito non praenomen Antonini sed nomenaccepit. 6 Verus autem Commodi nomen habuitquo abolito Antonini nonpraenomen sed nomen accepit. 7 Commodum autem Marcus Antoninumappellavit atque ita in publica sedidit die natalis sui. 8 IamCaracallum Bassianum satis constat vel somnii causaquod Severusvideratcum sibi Antoninum successorem praedictum sensissetannodemum tertio decimo Antoninum dixitquando ei etiam imperatoriamaddidisse dicitur potestatem. 9 Getam veroquem multi Antoninumnegant dictumeadem ratione qua Bassianum appellatum satis constatut patri Severo succederetquod minime factum est. 10 Post hoc ipseDiadumenus ut commendaretur exerxitui senatui populoque Romanocumesset ingens desiderium Bassiani CaracalliAntoninum appellatumsatis constat.

VII. 1Extat epistola Opili Macrinipatris Diadumeniqua gloriatur nontamse ad imperium pervenissequi esset secundus imperiiquam quodAntoniani nominis esset pater factusquo clarius illis temporibusnon fuerat vel deorum. 2 Quam epistolam priusquam intexamlibetversus inserere in Commodum dictosqui se Herculem appellaveratutintellegant omnes tam clarum fuisse Antoninorum nomenut illi nedeorum nomen commode videretur adiungi. 3 Versus in CommodumAntoninum dicti :

CommodusHerculem nomen habere cupit
Antoninorum non putat essebonum
expers humani iuris et imperii
sperans quin etiamclarius esse deum
quam si sit princeps nominis egregii.
Nonerit iste deus nec tamen ullus homo.

4 Hiversus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinumtranslati suntquos ego idcirco inserendos putaviut scirent omnesAntoninos pluris fuisse quam deosac trium principum amorequosapientiabonitaspietas consecrata sitin Antonino pietasinVero bonitasin Marco sapientia. 5 Redeo nunc ad epistolam MacriniOpilii : "Opilius Macrinus Noniae Celsae coniugi. Quid boniadepti sumusmi uxorcaret aestimatione. Et fortassis de imperio meputes dicere - non magnum est istudquod etiam indignis fortunaconcessit- : 6 Antonini paterfactus sumAntonini mater es facta. Onos beatoso fortunam domumpraeclaram laudem nunc demum felicisimperii. 7 Di faxint et bona Iunoquam colisut et ille Antoninimeritum effingatet egoqui sum pater Antoninidignus omnibusvidear."

VIII. 1Hac epistola indicaturquantum gloriae adeptus sibi videreturquodvocatus est filius Antoninus. 2 Hic tamen quarto decimo mense imperiiob incivilem patris atquea sperum principatum interfectus est cumpatrenon suo nomine. 3 Quamvis etiam istum ultra aetatem saevissein pleroque repperiamut docent litterae ab hoc eodem ad patremmissae. 4 Nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent et eosMacrinus saevissime punisset filio forte absente atque hic audissetauctores quidem defectionis occisosconscios tamenquorum duxArmeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiaeob antiquamfamiliaritatem dimissoshis litteris convenisse patrem diciturparibus missisetiam ad matremquarum exemplum historiae causainserendum putavi : 5 "Patri Augusto filius Augustus. Non satismi patervideris in amore nostro tenuisse tuos moresqui tyrannidisadfectatae conscios reservasti sperans eos vel ob amiciores tibifuturossi his parceresvel ob antiquam familiaritatem dimittendos: 6 quod nec debuit fieri nec proderit. Nam primum omnium iam teexulcerati suspicionibus amare non possunt. Deinde crudelioresinimici suntqui obliti veteris familiaritatis se inimicissisis tuisiunxerunt. Adde quod adhuc exercitus habent. 7 Si te nulla movettantarum gloria rerumAscanium surgentem et spes heredis Iulirespicecui regnum Italiae Romanaeque tellus debetur. 8 Feriendisunt istisi vis esse securus. Nam vitio generis humani alii nonsunt defuturicui isti servantur." 9 Hanc epistolam quidamipsiusquidam magistri eius Caeliani feruntAfri quondam rhetorisex qua apparetquam asper futurus iuvenissi vixisset.

IX. 1Extat alia epistola ad matrem ab oedem destinata talis : "Dominusnoster et Augustus nec te amat nec ipsum sequi inimicos suosservat. Age igiturut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palumdeligenturnesi occasio fueritnon praetermittant." 2 Etquantum Lollius Urbicus in historia sui temporis dicitistaelitterae per notarium proditae illi puero multum apud militesobfuisse dicuntur. 3 Namcum patrem occidissentquidam hunc servarevolueruntsed extitit cubiculariusqui has epistolas contionimilitum legit. 4 Interfectis igitur ambobus et capitibus pilocircumlatis in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavitexercitus. Is filius Bassiani Caracalli ferebatur. 5 Erat autemtempli Heliogabali sacerdoshomo omniium inpurissimus et qui fatoquodam Romanum deformarit imperium. 6 De quo quidemquia multa suntloco suo disseram.