Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DIDIUSIULIANUS
IULI CAPITOLINI

 

 

I. DidioIuliano qui post Pertinacem imperium adeptus estproavus fuitSalvius Iulianusbis consulpraefectus urbi et iuris consultusquod magis eum nobilem fecit. 2 Mater Clara Aemiliapater PetroniusDidius Severusfratres Didius proculus et Nummius AlbinusavunculusSalvius Iulianusavus paternus Insubris Mediolanensismaternus exAdrumetina colonia. 3 Educatus est apud Domitiam LucillammatremMarci imperatoris. 4 Inter viginti viros lectus est suffragio matrisMarci. quaestor ante annumquam legitima aetas sinebatdesignatusest. 5 Aedilitatem suffragio Marci consecutus est. 6 Praetor eiusdemsuffragio fuit. Post praeturam legioni praefuit in Germaniavicensimae secundae Primigeniae. 7 Inde Belgicam sancte ac diu rexit.Ibi CauchisGermaniae populisqui Albam fluvium adcolebanterumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium. 8 Ob quaeconsulatum meruit testimonio imperatoris. 9 Cattos etiam debellavit.inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibusvindicavit. Post Germaniam inferiorem rexit.

II. 1 Posthoc curam alimentarum in Italiam meruit. Tunc factus est reus perquendam Severum clarissiarium militem coniurationis cum Salvio contraCommodum. Sed a Commodoquia multos iam senatores occiderat etquidem nobiles ac potentes in causis maiestatisne tristiusgravareturDidius liberatus est accusatore damnato. 2 Absolutusiterum ad regendam provinciam missus est. 3 Bithyniam deinde rexitsed non ea fama qua ceteras. Fuit consul cum Pertinace et inproconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est etsuccessor appellatus. Maxime eo diecum filiam suam Iulianusdespondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimassetdixit: "Observaque debita reverentiaquia collega et successor meusest." statim enim mors Pertinacis secuta est. 4 Quo interfectocum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iulianus cumgenero ad senatum venissetquem indictum acceperatcumque clausasvalvas invenisset atque illic duos tribunos repperissetPubliciumFlorianum et Vectium Aprumcoeperunt cohortari tribuniut locumarriperet. 5 Quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatumretinentes eum ad praetoria castra duxerunt. 6 Sed posteaquam incastra ventum estcum Sulpiciano praef. urbisocero Pertinaciscontionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentiapollicentem nullus admitteretprimum Iulianus monuit praetorianosnec eum facerent imperatoremqui Pertinacem vindicaret; deindescripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. 7 Atque ita etadmissus est et imperator appellatus rogantibus praetorianisneSulpiciano aliquid noceretquod imperator esse voluisset.

III. 1Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragiopraetorianorum praef. praetorii fecit stipatusque est catervaimperatoria per Maurentiumqui et ante se Sulpiciano coniunxerat. 2Sane cum vicena quina milia militibus promisissettricina dedit. 3Inde habita contionem militari vespera in senatum venit totumque sesenatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatuset tribuniciam potestatemius proconsulare in patricias familiasrelatus emeruit. 4 Uxor etiam Mallia Scantilla et filia eius DidiaClara Augustae sunt appellatae. 5 Inde se ad Palatium recepit uxoreac filia illuc vocatistrepidis invitis eo transeuntibus quasi iamimminens exitium praesagirent. 6 Praef. urbi Cornelium Repentinumgenerum suumfecit in locum Sulpiciani. 7 Erat interea in odiopopuli Didius Iulianus ob hocquod creditum fuerat emendationemtemporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandamhabebaturque itaquasi Iuliani consilio esset Pertinax interemptus. 8 Et iam hiprimumqui Iulianum odisse coeperantdisseminarunt prima statim diePertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis etaltilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat; 9 namIulianus tantae parsimoniae fuisse perhibeturut per triduumporcellumper triduum leporem divideretsi quis ei forte misissetsaepe autem nulla existente religione holeribus leguminibusquecontentus sine carne cenaverit. 10 Deinde neque cenavitpriusquamsepultus esset Pertinaxet tristissimus cibum ob eius necem sumpsitet primam noctem vigiliis continuavit de tantas necessitatessollicitus.$$IV. 1 Ubi vero primum inluxitsenatum et equestremordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemqueut erataetasvel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. 2Sed populus in rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciislacessebat sperans deponi ab eo posse imperiumquod militesdederant. Lapidationem quoque fecere. 3 Descendenti cum militibus etsenatu in curiam diras imprecati suntrem divinam facientinelitaretoptarunt. 4 Lapides etiam in eum ieceruntcum Iulianus manueos semper placare cuperet. 5 Ingressus autem curiamplacide etprudenter verba fecit. Egit gratiasquod esset adscitusquod etipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. Patrispatriae quoque nomen recepitargenteam statuam respuit. 6 e senatuin Capitolium pergenti populus obstititsed ferro et vulneribus etpollicitationibus aureorumquos digitis ostendebat ipse Iulianusutfidem faceretsummotus atque depulsus est. 7 Inde ad circensespectaculum itum est. Sed occupatis indifferenter omnium subsilliispopulus geminavit convicia in Iulianum: Pescennium Nigrumqui iamimperare dicebaturad urbis praesidium vocavit. 8 Haec omniaIulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit;populus autem in milites vehementissime invehebaturqui ob pecuniamPertinacem occidissent. multa igiturquae Commodus statueratPertinax tuleratad conciliandum favorem populi restituit. 9 De ipsoPertinace neque male neque bene quicquam egitquod gravissimumplurimis visum est. 10 Constitit autem propter metum militum dehonore Pertinacis tacitum esse.

V. 1 EtIulianus quidem neque Brittannicos exercitus neque Illyricos timebatNigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens praecipueSyriacos exercitus. 2 Ergo Pescennius Niger in IllyricoSeptimiusSeverus in Syria cum exercitibusquibus praesidebant a Iulianodescivere. 3 Sed cum ei nuntiatum esset Severum descivissequemsuspectum non habueratpertubatus est: ad senatum venitimpetravitqueut hostis Severus renuntiaretur; 4 militibus etiamqui Severum secuti fuerantdies praestitutusultra quam si cumSevero fuissenthostium numero haberentur. 5 Missi sunt praeterealegati a senatu consulares ad militesqui suaderentut Severusrepudiareturet is esset imperator)quem senatus elegerat. 6 Interceteros legatus est Vespronius Candidusvetus consularisolimmilitibus invisus ob durum et sordidum imperium. 7 Missus estsucessor Severo Valerius Catulinusquasi posset ei succediquimilitem iam sibi tenebat. 8 Missus praeterea Aquilius centurionotuscaedibus senatoriisqui Severum occideret. 9 Ipse autem Iulianuspraetorianos in campum deduci iubetmuniri turressed militesdesides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad exercitiummilitare produxitita ut vicarios operisquod uni cuiquepraescribebaturmercede conducerent.$$VI. 1 Et Severus quidem adurbem infesto agmine veniebatsed Didius Iulianus nihil cum exercitupraetoriano proficiebatquem cottidie populus et magis oderat etridebat. 2 Et Iulianus sperans Laetum fautorem Severicum per eumCommodi manus evasissetingratus tanto beneficio iussit eum occidi.Iussit etiam Marciam unam interfici. 3 Sed dum haec egit IulianusSeverus classem Ravennatem occupatlegati senatusqui Iulianopromiserant operam suamad Severum transierunt. 4 Tullius Crispinuspraef. praetoriocontra Severum missusut classem produceretrepulsus Romam redit. 5 Haec cum Iulianus videretsenatum rogavitut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercituiSeveri prodirent et praetentis infulis rogarentinanem ... contrabarbaros milites parans. 6 Haec tamen agenti Iuliano PlaustiusQuintillus consularis augur contradixit adserens non debere imperareeumqui armis adversario non posset resistere. 7 Cui multi senatoresconsenserunt. Quare iratus Didius milites e castris petitquisenatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. 8 Sed id consiliumdisplicuit. Neque enim decebatutcum senatus hostem SeverumIuliani causa iudicasseteundem Iulianum pateretur infestum. 9 Quaremeliore consilio ad senatum venit petitqueut fieret senatusconsultum de participatione imperii; quod statim factum est.

VII. 1Tunc omenquod sibi Iulianuscum imperium acciperetfeceratomnibus venit in mentem. 2 Nam cum consul designatus de eo sententiamdicens ita pronuntiasset: "Didium Iulianum imperatoremappellandum esse censeo" Iulianus suggessit "adde etSeverum" quod cognomentum habvi et proavi sibi Iulianusadsciverat. 3 Sunt tamen qui dicantnullum fuisse Iuliani consiliumde obtruncando senatucum tanta in eum senatus consuluisset. 4 Postsenatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectisTulliumCrispinummisit. 5 Ipse autem tertium fecit praefectum VeturiumMacrinum; ad quem Seuerus litteras miseratut esset praef. 6 Sedpacem simulatam esse mandatamque caedem Severi Tullio Crispinopraef. praetoriiet populus locutus est et Severus suspicatus. 7Denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participemconsensu militum. 8 Severus autem statim et ad plurimos Romamscripsit et occulte misit edictaquae proposita sunt. 9 Fuitpraeterea in Iuliano haec amentiaut per magos pleraque faceretquibus putaret vel odium populi deleniri vel militum arma compesci.10 Nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostiasimmolaverunt et carmina profana incantaverunt et eaquae ad speculumdicunt fieriin quod pueri praeligatis oculis incantato verticerespicere dicunturIulianus fecit. 11 Tuncquem puer vidisse dicituret adventum Severi et Iuliani decessionem.

VIII. 1 EtCrispinus quidem cum occurrisset praecursoribus SeveriIulio Laetoauctore a Severo interemptus est. 2 Deiecta sunt etiam consultasenatus Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiisquid factoopus essetcerti nihil comperit a senatu. 3 Sed postea sponte suagladiatores Capuae 0 iussit armari per Lollianum TitianumetClaudium Pompeianum ad participatum evocavitquod et generimperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. Sed hoc illerecusavit senem se et debilem luminibus respondens. 4 Transierant etex Umbria milites ad Severum. 5 Et praemiserat quidem litterasSeverusquibus iubebat interfectores Pertinacis servari. 6 Breviautem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum unode praefectis suis Geniali et genero Repentino. 7 Actum est deniqueut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium. Et abrogatumestappellatusque statim Severus imperatorcum fingeretur quodveneno se absumpsisset Iulianus. 8 Missi tamen a senatuquorum curamper militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidemCaesaris imploranshoc est Severi. 9 Filiam suam potitus imperiodato patrimonio emancipaveratquod ei cum Augustae nomine statimsublatum est. 10 Corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae acfiliae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatummilitario quinto via Labicana.

IX. 1Obiecta sane sunt Iuliano haec : quod gulosus fuissetquod aleatorquod armis gladiatoriis exercitus esset. Eaque omnia senex feceritcum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. Obiecta estetiam superbiacum ille etiam in imperio fuisset humillimus. 2 Fuitautem contra humanissimus ad conviviabenignissimus adsuscriptionesmoderatissimus ad libertatem. 3 Vixit annisquinquaginta sex mensibus quattuor. 2 Imperavit mensibus duobusdiebus quinque. 4 Reprehensum in eo praecipuequod eosquos regereauctoritate sua debueratregendae rei p. sibi praesules ipsefecisset.