Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DIVUSCLAUDIUS
TREBELLI POLLIONIS

 

I. Ventum est ad principemClaudiumqui nobis intuitu Constanti Caesaris cum cura in litterasdigerendus est. De quo ego idcirco recusare non potuiquod aliostumultuarios videlicet imperatores ac regulosscripseram eo libroquem te tringinta tyrannis edidiqui Cleopatranam etiam stirpemVictorianamque nunc detinet; 2 si quidem eo res processitutmulierum etiuam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. 3 Nequeenim fas erat eum tacere principemqui tantam generis sui prolemqui bellum Gothicum s[t]ua virtute confecitqui manum publiciscladibus victor inposuiqui Gallienumprodigiosum imperatoremetiamsi non auctor consilii fuittamen ipse imperaturus bono generishumani a gubernaculis publicis depulit qui si diutius in hac essetcommoratus re p.Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteressuis viribussuis consiliissua providentia reddidisset.

II. 1 Breve illiusnegare nonpossumin imperio fuit tempussed breve fuissetetiamsi quantumhominum vita suppetittantum vir talis imperare potuisset. 2 Quidenim in illo non mirabile ? Quid non conspicuum ? Quid nontriumphalibus vetustissimis praeferendum ? 3 In quo Traiani virtusAntonini pietasAugusti moderatio et magnorum principum bona sicfueruntut non ille ab aliis exemplum caperet sedetiamsi illi nonfuissenthic ceteris reliquisset exemplum. 4 Doctissimimathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicantneque amplius cuiquam iactitant esse concessosetiam illud addentesMosen solumdeiut Iudaeorum libri locunturfamiliaremcentumviginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenisinteriretresponsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus essevicturum. 5 Quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudiusvixissetne necessariam quidem mortem eius expectandam fuisseutTullius de Scipione sic loquitur [pro Milone]stupenda et mirabilisdocet vita. 6 Quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit ?Amavit parentes. Quid mirum ? Amavit et fratres : iam potest dignumesse miraculo. Amavit propinquos : res nostris temporibus comparandamiraculo; invidit nullimal;os persecutus est. Fures iudices palamaperteque damnavitstultis quasi reglegenter indulsit. 7 Legesoptimas dedit. 8 Talis in re p. fuitut eius stirpem ad imperiumsummi principes eligeretemendatior senatus optaret.

III. 1 In gratiam me quispiamputet Constantii Caesaris loquised testis est et tua conscientia etvita mea me nihil umquam cogitassefecisse gratiosum. 2 Claudiumprincipem loquorcuius vitaprobitas et omniaquae in re p.gessittantam posteris famam dedereut senatus populusque Romanusnovis eum honoribus post mortem adfecerit : 3 illi clypeus aureusvelut grammatici locunturclypeum aureum senatus totius iudicio inRomana curia conlocatum estut etiam nunc videtur expressa thoracevultus eius. 4 Illiquod nulli anteapopulus ROmanus sumptu suo inCapitolio ante Iovis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedemconlocavit. 5 Illi totius orbis iudicio in rostris posita est columnapalmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. 6 Illevelut futurorum memorgentes Flaviasquae Vespasiani quoque etTitinoo autem dicere Domitiani fuerantpropagavit. Ille bellumGothicum brevi tempore inplvit. 7 Adulator igitur senatusadulatorpopulus R.adulatrices exterae gentesadultatrices provinciaesiquidem omnes ordinesomnis aetasomnis civitas statuisvexilliscoronisfanisarcubus bonum principem [aris ac templis]honoraverit.

IV. 1 Interest et eorumqui bonosimitantur principeset totius orbis humani cognoscerequae de illoviro senatus consulta sint conditaut omnes iudicium publicae mentisadnoscant : 2 nam cum esset nuntiatum VIIII. kal. Aprilis ipso insacrario Matris sanguinis die Clauddium imperatorem factum neque cogisanatus sacrorum celebrandorum causa possetsumptis togis itum estad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis haec inClaudium dicta sunt : 3 "Auguste Claudidii te praestent."Dictum sexagies. "Claudi Augusteprincipem aut qualis tu estsemper optavimus." Dictum quadragies. "Claudi Augusteteres p. requirebat." Dictum quadragies. "Claudi Augustetufratertu patertu amicustu bonus senatortu vere princeps."Dictum octogies. 4 "Claudi Augustetu nos ab Aureolo vindica."Dictum quinquies. "Claudi Augustetu nos a Palmyrenis vindica."Dictum quinquies. "Claudi Augustetu nos a Zenobia et aVitruvia libera." Dictum septies. "Claudi AugusteTetricusnihil fecit." Dictum septies.

V. 1 Qui primumut factus estimperatorAureolumqui gravior rei p. fueratquod Gallieno multumplacebatconflictu habito a rei p. gubernaculis depulit tyrannumquemissis ad populum edictisdatis etiam ad senatum orationibusiudicavit. 2 His accepit quod regantem Aureolum et foedus petentemimperator gravis et serius non audivitresponso tali repudiatum :"Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribuspoterat et timere". 3 Denique iudicio suorum militum apudMediolanium Aureolum dignum exitum vita ac moribus suis habuitethunc tamen quidam historici laudare conati suntet ridicule quidem.4 Nam Gallus Antipaterancilla honorum et historicorumdehonestamentumprincipium de Aureolo habuit : "Venimus adimperatorem nominis sui." 5 Magna videlicet virtus ab auro nomenaccipere. At ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribushoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus libellus munerarius hocnomen in indice ludiorum.

VI. 1 Sed redeamus ad Claudium.Namut superius diximus [triginta]illi Gothiqui evaserant eotemporequo illos Marcianus est persecutusquosque Claudius emitinon siveratne [qu]id fieretquod effectum estomnes gentes suorumad Romanas incitaverant praedas. 2 Denique Scytharum diversi populiPeuciGrutungi AustrogotiTervingiVisiGipedesCeltae etiam etErulipraedae cupiditate in Romanum solum inrup[uen]erunt atqueillic pleraque vastaruntdum aliis occupatus est Claudius dumque sead id bellumquod confecitimperatorie instruitut videantur fataRomana boni principis occupatione lentata3 sed credout Claudiigloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbevictoria. 4 Armatorum denique gentium trecenta viginti milia tuncfuere. 5 Dicat nuncqui nos adulationis accusatClaudium minus esseamabilem. Armatorum trecenda viginti milia : quis tandem Xerxes hochabuit ? Quae fabella istum numerum adfinxit ? Quis poeta conposuit ?Trecenda viginti milia armatorum fuerunt. 6 Adde servosaddefamiliasadde carraginem et epotata flumina consumptasque silvaslaborasse denique terram ipsamquae tantum barbarici tumorisexcepit.

VII. 1 Extat ipsius epistola missaad senatum legenda ad populumqua indicat de numero barbarorumquaetalis est : 2 "Senatui populoque Romano Claudius princeps."(Hanc autem ipse dictasse perhibeturego verba magistri memoriae nonrequiro.) 3"p. c.mirantes audite quod verum est. Trecentaviginti milia barbarorum in Romanorum solum armati venerunt : haec sivicerovos vicem reddite meritis; si non viceroscitote me postGallienum velle pugnare. 4 Fatigata est tota res p. pugnamus postValerianumpost Ingenuumpost Regilianumpost LollianumpostPostumumpost Celsumpost mille aliosqui contemptu alii principisa re p. defecerunt. 5 Non scutanon spathaenon pila iam supersunt.Gallias et Hispaniasvires rei p.Tetricus tenetet omnessagittariosquod pudet dicereZenobia possidet. Quicquid fecerimussatis grande est." 6 Hos igitur Claudius ingenita illa virtutesuperavithos brevi tempore adtrivitde his vix aliquos ad patriumsolum redire permisit. Rogoquantum petium est clypeus in curiatantae victoriae? Quantum una aurea statua ? 7 Dicit Ennius deScipione : "Quantam statuam faciet populus R.quantam columnamquae res tuas gestas loquatur ?" 8 Possumus dicere FlaviumClaudiumunicum in terris principemnon columnisnon statuissedfamae viribus adiuvari.

VIII. 1 Habuerunt praeterea duomilia naviumduplicem scilicet numerum quam illumquo tota pariterGraecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est.Sed illud poeticus stilus fingithoc vera continet historia. 2Claudio igitur scriptores adulamurqui duo milia navium barbararumet trecenta viginti milia armatorum delevitoppressitadtrivitquicarraginem tantamquantam numerus hic armatorum sibimet aptarepotuit et pararenunc incendi fecitnunc cum omnibus familiisRomano servitio deputavit3 ut docetur eiusdem epistolaquam adIunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem : 4 "ClaudiusBroccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorumduo milianavigium mersimus. 5 Tecta sunt flumina scutisspatis et lanceolisomnia litora operiuntur. Campi ossibus latent tectinullum iterpurum estingens carrago deserta est. 6 Tantum mulierum cepimusutbinas et ternas mulieres victor si miles possit adiungere.

IX. 1 Et utinam Gallienum nonesset passa res p.! Utinam sescentos tyrannos non pertulisset! Savismilitibus quos varia proelia sustuleruntsalvis legionibusquasGallienus male victor occiditquantum esset additum rei p.! 2 Siquidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia adRomanae rei p. . 3 Pugnatum est enim apud Moesos et multa proeliafuerunt apud Marcianopolim. 4 Multi naufragio perieruntpleriquecapti regescaptae diversarum gentium nobiles feminaeinpletaebarbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae. Factuslimitis barbari colonus e Gotho. 5 Nec ulla fuit regioquae Gothumservum triumphali quodm servitio non haberet. 6 Quid boum barbarorumnostri videre maiores ? Quid ovium ? Quid equarumquas famanobilitatCelticarum ? Hoc totum ad Claudii gloriam pertinet.Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate donavit.Pugnatum praeterea est apud Byzantiosipsisqui superfuerantByzantinis fortiter facientibus. 8 Pugnatum apud Thessalonicensesquos Claudio absente obsederant barbari. 9 Pugnatum in diversisregionibus et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothiprorsusut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudiussecuram parare rem p.

X. 1 Et bene venit in mentem :exprimenda est sorsquae Claudio data esse perhibetur Commagenisutintellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei p. divinitusconstitutum. 2 Nam cum consuleret factus imperatorquamdiuimperaturus essetsors talis emersit :

3 Tuqui nunc patriasgubernas oras
et mundum regisarbiter deorum
tu veteres tuisnovellis;
regnabunt etenim minores
et reges facient suosminores.

4 Item cum in Appennino de seconsuleretresponsum huius modi accepit :

Tertia dum Latioregnantem viderit aestas.

5 Item cum de posteris suis :

His ego nec metas rerumnec tempora ponam.

6 Item cum de fratre Quintilloquem consortem habere volebat imperiiresponsum est :

Ostendent terris hunctantum fata.

7 Quae idcirco posui ut sitomnibus clarum Constantium divini generis virumsanctissimumCaesarem et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de sedaturumsalvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratreGalerio.

XI. 1 Sed dum haec a divo ClaudioagunturPalmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellumsummunt atque ab his Aegyptia pervicaria et indefessa pugnandicontinuatione vincuntur. 2 Dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenisinsidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatoridederunt in absentis Claudii verba iurantes. 3 Atticiano et Orfitoconss. Auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. Nam cum seHaemimontum multitudo barbararum gentiumquae superfuerantcontulissetillic ita fame ac pestilentia laboravitut iam Claudiusdedignaretur et vincere. 4 Denique finitum est asperrimum bellumterroresque Romani nominis sunt depulsi. 5 Vera dici fides cogitsimul ut sciant hiqui adulatores nos aestimari cupiuntidquodhistoria dici postulatnon tacere : 6 eo temporequo parta estplena victoriaplerique milites Claudii secundis rebus elatiquaesapientium quoque animos fatigantita in praedam versi suntut noncogitarent a paucissimis se posse fu[ti]garidum occupati animoatque corporibus avertendis praedis inserviunt. 7 Denique in ipsavictoria prope duo milia a paucis barbaris et hisqui fugerantinterempta sunt. 8 Sed ubi hoc comperit Claudiusomnesqui rebellesanimos extulerantconducto exercitu rapit atque in vincla Romametiam mittit ludo publico deputandos. Ita idquod vel fortuna velmilites egeratvirtute boni principis antiquatum est. Nec sola dehoste victoriased etiam vindicta praesumpta est. 9 In quo belloquod (a Claudio) gestum estequitum Dalmatarum in gens extititvirtusquod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostenderequamvis alii Dardanum et ab Ilo Traianorum atque ab ipso Dardanosanguinem dicerent trahere.

XII. 1 Fuerunt per ea tempora etapud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptaruntsed ubique morboatque exercitu laborante superati sunt. 2 Finito sane bello Gothicogravissimus morbus increbruittunc cum etiam Claudius adfectus morbomortalis reliquit et familiare virtutibus suis petit caelum. 3 Quo addeos atque ad sidera demigrante Quintillus frater eiusdemvirsanctus et sui fratrisut vere dixerimfraterdelatum sibi omniumiudicio suscepit imperiumnon hereditarium sed merito virtutumquifactus esset imperatoretiamsi frater Claudii principis non fuisset.4 Sub hoc barbariqui superfuerantAnchialon vastare conati suntNicopolim etiam optinere. Sed illi provincialium virtute obtritisunt. 5 Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperiogerere potuitnam septima decima diequod se gravem et seriumcontra milites ostenderat ac verum principem pollicebatureo generequo Galbaquo Pertinax interemptus est. 6 Et Dexippus quidemClaudium non dicit occisumsed tantum mortuumnec tamen additmorbout dubium sentire videatur.

XIII. 1 Quoniam res bellicasdiximusde Claudii genere et familia saltim pauca dicenda suntneeaquae scienda suntpraeterisse videamur : 2 ClaudiusQuintilluset Crispus fratres fuerunt. Crispi f[am]ilia Claudia; ex ea etEutropionobilissimo gentis Dardanae viroConstantius Caesar estgenitus. 3 Fuerunt etiam sororesquarum unaConstantina nominenupta tribuno Assyriorumin primis annis defecit. 4 De avis nobisparum cognitum. Varia enim plerique prodiderunt. 5 Ipse Claudiusinsignis morum gravitateinsignis vita singulari et unicacastimoniavini parcusad cibum promptusstatura procerusoculisardentibuslato et pleno vultudigitis usque adeo fortibusutsaepe equis et multis ictu pugni dentes excusserit. 6 Fecerat hocetiam adulescens in militiacum ludicro Martiali in campo luctameninter fortissimos quosque monstraret. 7 Nam iratus eiqui non bateumsed genitalia sibi contorseratomnes dentes uno pugno excussit. Quaeres indulgentiam meruit pudoris vindictae; 8 si quidem tunc Deciusimperatorquo praesente fuerat perpetrarumet virtutem etverecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis ettorquibus a militum congressu facessere praecepitne quid atrociusquam luctamen exigitfaceret. 9 Ipsi Claudio liberi nulli fueruntQuintillus duos reliquitCrispusut diximusfiliam.

XIV. 1 Nunc ad iudicia principumveniamusquae illo a diversis edita suntet eatenus quidem utappareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. 2 EpistolaValeriani ad Zosimionemprocuratorem Syriae : "ClaudiumIllyricianae gentis virumtribunum Martiae quintae legionifortissimae ac devotissimae dedimusvirum devotissimis quibusque acfortissimis veterum praeferendum. 3 Huic salarium de nostro privatoaerario dabis annuos frumenti modois tria miliahordei sex milialaridi libras duo miliavini veteris sextarios tria miliaquingentosolei boni sextarios centum quinquagintaolei secundisextarios sescentossalis modios viginticerae pondo centumquinquagintafenipaleaeacetiholerisherbarum quantum satisestpellium tentoriarum decurias tringintamulos annuos sexequosannuos trescamelas annuas decemmulas annuas novemargenti inopere annua pondo quinquaginta. Filippeos nostri vultus annuos centumquinquaginta et in sternis quadraginta septem et trientes centumsexaginta. 4 [Item in cauco scyfo pondo undecim]. Item in cauco etscyfo et zuma pondo undecim. 5 Tunicas russas militares annuas duassagoclamydes annuas duasfibulas argenteas inauratas duasfibulamauream cum acu Cyprea unam. Balteum argenteum inauratum unumanulumbigemmem unum uncialembrachialem unam unciarum septemtorquemlibralem unumcassidem inauratam unamscuta chrysografata duoloricam unamquam refundat. 6 Lanceas Herculianas duasaclydesduasfalces duasfalces fenarias quattuor. 7 Cocumquem refundatunummulionemquem refundatunum. 8 Mulieres speciosas ex captivisduas. Albam subsericam unam cum purpura Girbitanasubarmalem unumcum purpura Maura. 9 Notariumquem refundatunumstructoremquemrefundatunum. 10 Accubitalium Cypriorum paria duointerulas purasduasfascias viriles duastogamquam refundatunamlatum clavumquem refundatunum. 11 Venatoresqui obsequanturduocarpentariumunumcuram praetorii unumaquarium unumpiscatorem unumducliarium unum. 12 Ligni cotidiari pondo millesi est copiasinminusquantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana vatillaquattuor. 13 Balneatorem unum et ad balneas lignasin minuslaveturin publico. 14 Iam ceteraquae propter minutias suas scribinequeuntpro moderatione praestabissed ita ut nihil adaeretet sialicubi aliquid defueritnoin praestetur nec in nummo exigatur. 15Haec autem omnia idcirco specialiter non quasi tribuno sed quasi ducidetuliquia vir talis estut ei plura etiam deferenda sint."

XV. 1 Item ex epistola eiusdemalia inter cetera ad Ablavium Murenam praef. Praetori : "Desineautem conqueriquod adhuc Claudius est tribunus nec exercitus ducisloco accipitunde etiam senatum et populum conqueri iactabas. 2 Duxfactus est et dux totius Illyrici. Habet in potestatem ThraciosMoesosDalmatasPannoniosDacos exercitus. 3 Vir ille summusnostro quoque iudicio speret consulatum e[s]tsi eius animo commodumestquando voluerit[accipiat] praetorianam accipiat praefecturam.4 Sane scias tantum ei a nobis decretum salariiquantum habetAegypti praefecturatantum vestiumquantum proconsulatui Africanodetulimustantum argentiquantum accipit curator Illyricimetallariustantum ministeriorumquantum nos ipsi nobnis persingulas quasque decernimus civitatesut intellegant omnesquae sitnostra de viro tali sententia".

XVI. 1 Item epistola Decii deeodem Claudio. "Decius Messalae praesidi Archaiae salutem."Inter cetera : "Tribunum vero nostrum Claudiumoptimum iuvenemfortissimum militemconstantissimum civemcastrissenatui et reip. necessariumin Thermopylas ire praecipimus mandata eidem curaPeloponnensiumscientes neminem melius omniaquae iniungimusessecuraturum. 2 Huic ex regione Dardanica dabis milites ducentosexcatafractariis centumex equitibnus sexgintaex sagittariisCreticis sexagintaex tyronibus bene armatos mille. 3 Nam bene illinovi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotiorfortiorgravior invenitur."

XVII. 1 Item epistola Gallienicum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasciquod illemollius viverete : 2 "Nihil me gravius accepitquam quodnotaria tua intimasti Claudiumparentem amicumque nostruminsinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. 3 Quaeso igiturmiVenustesi mihi fidem exhibesut eum facias a Grato et Herennianoplacarinescientibus hoc militibus Dascianisqui iam saeviuntnegraviter rem ferant. 4 Ipse ad eum dona misiquae ut libenteracipiattu facies. Curandum praeterea estne me hoc scireintellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimumconsilium capiat. 5 Misi autem ad eum pateras gemmatas trilibresduasscyphos aureos gemmatos trilibres duosdiscum corymbiatumargenteum librarum vigintilancem argenteam pampinatam librarumtrigintapaternam argenteam hederaciam librarum viginti et triumboletar alieuticum argenteum librarum vigintiurceos duos auroinclusosargenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti librasviginti quinquecalices Aegyptios operisque diversi decem6clamydes veri luminis limbatas duasveste diversas sedecimalbamsubsericamparagaudem triuncem unamzancas de nostris Parthicasparia triasingiliones Dalmatenses decemclamydem Dardanicammantuelem unampaenulam Illyricianam unambardocucullum unumcucutia villosa duo7 oraria Sarabdena quattuoraureos Valerianoscentum quinquagintatrientes Saloninianos trecentos."

XVIII. 1 Habuit et senatusiudiciapriusquam ad imperium perveniretingentia. Nam cum essetnuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyricodimicasseadclamavit senatus : 2 "Claudidux fortissimehaveas! Virtutibus tuisdevotioni tuae! Claudio statuam omnesdicamus. Claudium consulem omnes cupimus. 3 Qui amat rem p.sicagitqui amat principessic agitantiqui milites sic egerunt.Felicem teClaudiiudicio principumfelicem te virtutibus tuisconsulem tepraefectum te. Vivas Valeri et ameris a principe."4 Longum est tam multaquam meruit vir illeperscribere; unum tamentacere non debeoquod illum et senatus et populus et ante imperiumet in imperio et post imperium sic dilexitut satis constet nequeTraianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.