Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



ANTONINUSHELIOGABALUS
AELI LAMPRIDI



I.1 Vitam Heliogabali Antoniniqui Varius etiam dictus estnumquam inlitteras misissemne quis fuisse Romanorum principem sciretnisiante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. 2Sed cum eadem terra et venera ferat et frumentum atque aliasalutariaeadem serpentes et cicuresconpensationem sibi lectordiligens facietcum legerit AugustumTraianumVespasianumHadrianumPiumTitumMarcum contra hos prodigiosos tyrannos. 3Simul intelleget Romanorum iudiciaquod illi et diu imperarunt etexitu naturali functi sunthi vero interfectitractityranni etiamappellatiquorum nec nomina libet dicere. 4 Igitur occiso Macrinoeiusque filio Diadumenoqui pari potestate imperii Antonini etiamnomen acceperatin Varium Heliogabalum imperium conlatum estidcirco quod Bassiani filius diceretur. 5 Fuit autem Heliogabali velIovis vel Solis sacerdos atque Antonini sibi nomen adsciverat vel inargumentum generis vel quod id nomen usque adeo carum esse cognoveratgentibusut etiam parricida Bassianus causa nominis amretur. 6 Ethic quidem prius dictus est Variuspost Heliogabalus a sacerdotiodei Heliogabalicui templum Romae in eo loco constituitin quoprius aedes Ocri fuitquem e Suria secum advexit. 7 Postremo cumaccepit imperiumAntoninus appellatus est atque ipse in Romanoimperio ultimus Antoninorum fuit.

II.1 Hic tantum Symiamirae matri deditus fuitut sine illius voluntatenihil in re p. faceretcum ipsa meretricio more vivens in aula omniaturpia exerceretAntonino autem Caracallo stupro cognitaita ut hicvel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus putaretur; 2 et aiuntquidam Varii etiam nomen idcirco eidem inditum a condiscipulisquodvario seminede meretrice utpoteconceptus videretur. 3 Hic ferturocciso Macrini factione patreut dicebaturAntonino in templum deiHeliogabali confugissevelut in asylumne interficeretur a Macrinoqui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. 4Sed de nomine hactenusquamvis sanctum illud Antoninorum nomenpollueritquod tuConstantine sacratissimeita venerarisutMarcum et Pium inter Constantios Claudiosquevelut maiores tuosaureos formaveris adoptans virtutes veterum tuis moribus congruenteset tibi amicas caras.

III.1 Sed ut Antoninum Varium revertamurnanctus imperium Romam nunctiosmisit; excitatisque omnibus ordinibusomni etiam populo ad nomenAntoninumquod non solum titulout in Diadumeno fueratsed etiamin sanguine redditum videbaturcum se Antonini Bassiani filiumscripsissetingens eius desiderium factum est. 2 Erat praetereaetiam rumorqui novis post tyrannos solet donari principibusquinisi ex summis virtutibus non permanet et quem multi mediocresprincipes amiserunt. 3 Denique ubi in senatu lectae sunt litteraeHeliogabalistatim fausta in Antoninum et dira in Macrinum eiusquefilium dicta suntappellatusque Antoninus princeps volentibuscunctis et studiose credentibusut sese habent vota hominum adcredulitatem festinantiumcumquod optantverum esse desiderant. 4Sed ubi primum ingressus est urbemomissisquae in provinciagerebanturHeliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatoriasconsecravit eique templum fecitstudens et Matris typum et Vestaeignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illudtransferre templum et id agensne quis Romae deus nisi Heliogabaluscoleretur. 5 Dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religioneset Christianam devotionem illuc transferendamut omnium culturarumsecretum Heliogabali sacerdotium teneret.

IV.1 Deinde ubi primum diem senatus habuitmatrem suam in senatumrogari iussit. 2 Quae cum venissetvocata ad consulum subselliascribendo adfuitid est senatus consulti conficiendi testissolusque omnium imperatorum fuitsub quo mulier quasi clarissimaloco viri senatum ingressa est. 3 Fecit et in colle Quirinalisenaculumid est mulierum senatumin quo ante fuerat conventusmatronalissolemnibus dum taxat diebas et si umquam aliqua matronaconsularis coniugii ornamentis esset donataquod veteres imperatoresadfinibus detulerunt et his maximequae nobilitatos maritos nonhabuerantne innobilitate remanerent. 4 Sub Symiamira facta suntsenatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestituincederetquae cui cederetquae ad cuius osculum veniretquaepilentoquae equoquae sagmarioquae asino vehereturquaecarpento mulariquae bovumquae sella veheretur et utrum pelliciaan ossea an eborata an argentataet quae aurum vel gemmas incalciamentis haberent.

V.1 Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageretinireturque a viris et subaretstatim milites facti sui paenituitquod in Macrinum conspiraverantut hunc principem facerentatque inconsobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrumquem Caesarem senatusMacrino interempto appellaveratinclinavere animos. 2 Quis enimferre posset principem [qui] per cuncta cava corporis libidinemrecipientemcum ne beluam quidem talem quisquam ferat? 3 Romaedenique nihil egit aliudnisi ut emissarios haberetqui ei benevasatos perquirerent eosque ad aulam perducerentut eorumconditionibus frui posset. 4 Agebat praeterea domi fabulam Paridisipse Veneris personam subiensita ut subito vestes ad pedesdefluerentnudusque una manu ad mammam altera pudendis adhibitaingenicularet posterioribus eminentibus in subactorem reiectis etoppositis. 5 Vultum praeterea eodem quo Venus pingiturschematefigurabat corpore toto expolitus eum fructum vitae praecipuumexistimanssi dignus atque aptus libidini plurimorum videretur.

VI.1 Vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam peromnes servos ac libidinum ministros. 2 In senatum legit sinediscrimine aetatiscensusgeneris pecuniae meritomilitaribusetiam praeposituris et tribunatibus et legationibus et ducatibusvenditisetiam procurationibus et Palatinis officiis. 3 AurigasProtogenen et Cordium primo in certamine curruli socios. post in omnivita et actu participes habuit. 4 Multosquorum corpora placuerantde scena et circo et harena in aulam traduxit. 5 Hieroclen vero sicamavitut eidem inguina osculareturquod dictu etiam inverecundumestFloralia sacra se adserens celebrare. In virginem Vestalemincestum admisit. 6 Sacra p. R. sublatis penetralibus profanavit. 7Ignem perpetuum extinguere voluit. Nec Romans tantum extinguerevoluit religionessed per orbem terraeunum studensutHeliogabalus deus ubique colereturet in penum Vestaequod solaevirgines solique pontifices adeuntinrupit pollutus ipse omnicontagione morum cum hisqui se polluerant. 8 Et penetrale sacrumest auferre conatus cumque seriam quasi veram rapuissetquamquevirgo maxima falso monstraverat atque in ea nihil repperissetadplosam fregit; nec tamen quicquam religioni dempsitquia pluressimiles factae dicuntur essene quis veram umquam possit auferre.haec cum ita essentsignum tamenquod Palladium esse credebatabstulit et auro vinctum in sui dei templo locavit.

VII.1 Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus estut typumeriperet et alia sacraquae penitus habentur condita. 2 Iactavitautem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit etomnia fecitquae Galli facere solentablatumque sanctum inpenetrale dei sui trantulit. 3 Salambonem etiam omni planctu etiactatione Syriaci cultus exhibuit omen sibi faciens inminentisexitii. 4 Omnes sane deos sui dei ministros esse aiebatcum alioseius cubicularios appellaretalios servosalios diversarum rerumministros. 5 Lapidesqui divi dicunturex proprio temploDianaeLaodiciae ex adyto suoin quo id Orestes posueratadferre voluit. 6Et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in locoposuissesed multa in multis; 7 posteaquam se apud Tria fluminacirca Hebrum ex responso purificavitetiam Orestam condiditcivitatemquam saepe cruentari hominum sanguine necesse est. 8 - EtOrestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eotemporequo furore coeperat laborareex responsocum ei dictumessetut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet; 9 nam ex eoemollitam insaniam feruntper quam multos senatores occidi iusseratquibus servatis Antoninus Pii nomen meruit10 quod eos post adsenatum adduxitquos omnes iussu principis interfectos credebant.-

VIII.1 Caedit et humanas hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decorisper omnem Italiam patrimis et matrimiscredo ut maior esset utriqueparenti dolor. 2 Omne denique magorum genus aderat illi operabaturquecottidie hortante illo et gratias dis agentequos eorum invenissetcum inspiceret exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilemsuum. 3 Cum consulatum inissetin populum non nummos vel argenteosvel aureos bellaria vel minuta animaliased boves op[t]imos etcamelos et asinos et cervos populo diripiendos abiecitimperatoriumid esse dictitans. 4 Insecutus est famam Macrini crudelitersedmulto magis Diadumeniquod Antoninus dictus estPseudoantoninum utPseodophilippum eum appellanssimul quod ex luxuriosissimo extitissevir fortissimusoptimusgravissimusseverissimus diceretur. 5Coegit denique scriptores nonnullos nefandaimmo potius impia deeiusdem [dictum] luxuria disputareut in vita eius [dictum]. 6Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecitsimul et Plautiani populoexhibuitut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. 7Idque diligenter curatum estut ex tota penitus urbe atque exnauticis onobeli quaererentur; sic eos appellabantqui virilioresvidebantur.

IX.1 Cum Marcomannis bellum inferre velletquod Antoninus pulcherrimeprofligaratdictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos AntoninumMarcum id egisseut Marcomanni p. R. semper devoti essent atqueamiciidque factum carminibus et consecratione. Cum quaereretquaeilla esset vel ubi essetsuppressum est. 2 Constabat enim illum obhoc consecrationem quaerereut eam dissiparet spe belli concitandiidcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino bellumMarcomannicum finiendumcum hic Varius et Heliogabalus et Iudibriumpublicum dicereturnomen autem Antonini pollueretin quodinvaserat. 3 Prodebatur autem per eos maximequi dolebant sibihomines ad exercendas libidines bene eius cogitari coepit. et haecquidem domi.

X.1 Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequieruntac primum inter sese dein per coronas iecere sermonesin Alexandrumomnes inclinantesqui iam Caesar erat a senatu eo temporeconsobrinus huius Antonininam Varia una is erat aviaundeHeliogabalus Varius dicebatur. 2 Zoticus sub eo tantum valuitut abomnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus. 3Erat praeterea idem Zoticusqui hoc familiaritatis genere abutensomnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis quam maxime divitiasenormes paranscum aliis minareturaliis pollicereturomnesfalleret egrediensque ab illo singulos a[u]diret dicens : "De tehoc locutus sumde te hoc audivide te hoc futurum est." 4 Utsunt homines huius modiqui si admissi fuerint ad nimiamfamimiaritatem principumfamam non solum malorum sed et bonorumprincipum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorumquihoc non perspiciuntinfami rumigeratione pascuntur. 5 Nubsit et coitaut et pronubam haberet clamaretque "Concide Magire"et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat. 6 Quaerebat deinde aphilosophis et gravissimis virisan et ipsi in adulescentia perpesseessentquae ipse patereturquidem inpudentissime; neque enim umquamverbis pepercit infamibuscum et digitis inpudicitiam ostentaretnec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.

XI.1 Fecit libertos praesideslegatosconsulesduces omnesquedignitates polluit ignobillitate hominum perditorum. 2 Cum advindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedissetgravissimumquemque percontari coepitan promtus esset in veneremerubescentibusque senibus exclamabat : "Erubuitsalva res est"silentium ac ruborem pro consensu ducens. 3 Addidit praeterea ipsequae faceretsine ullius pudoris velamento. 4 Postquam senes viditerubescere ac tacerevel quia aetas vel quia dignitas taliarefutabatcontulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia exquirere. 5A quibus cum audiret congruagaudere coepitdicens vere liberamvindemiam essequam sic celebreret. 6 Ferunt multi ab ipso primumrepertumut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia etaudientibus dominis dicerenturquae ipse conposueratet Graecamaxime. Horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsiusHeliogabali. 7 Erant amici inprobi et senes quidam et speciephilosophiqui caput reticulo componerentqui inproba quaedam patise dicerentqui maritos se habere iactarent. Quos quidam finxissedicuntut illi fierent vitiorum imitatione cariores.

XII.1 Ad praefecturam praetorii saltoremqui histrionicam Romae feceratadscivitpraefectum vigilum Cordium aurigam fecitpraefectumannonae Claudium tonsorem. 2 Ad honores reliquos promovit commendatossibi pudibilium inormitate membrorum. Ad vicensimam hereditatiummulionem curare iussitiussit et cursoremiussit et cocum etclaustrarium artificem. 3 Cum ingressus est vel castra vel curiamaviam suam Variam nominede qua superius dictum estsecum induxitut eius auctoritate honestior fieretquia per se non poterat; necante eumquod iam diximussenatum mulier ingressa est itaut adscribendum rogaretur et sententiam diceret. 4 In conviviis exsoletosmaxime iuxta se ponebat eorumque adtrectatione et tactu praecipuegaudebatnec quisquam ei magis poculumcum bibissetdabat.

XIII.1 Inter haec mal vitae inpudicissimae Alexandrumquem sibiadoptaverata se amoveri iussitdicens se paenitere adoptionismandavitque ad senatumut Caesaris ei nomen abrogaretur. 2 Sed insenatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimusiuvenis Alexanderut postea conprobatum genere imperii eiuscumideo displiceret patriquod inpudicus non esset. 3 Erat autem eidemconsobrinusut quidam dicunt; a militibus etiam amabatur et senatuiacceptus erat et equestri ordini. 4 Nec defuit tamen furor usque adexitium voti pessimi. Nam ei percussores immisitet hoc quidem modo: 5 ipse secessit ad hortos Spei veterisquasi contra nocuum iuvenemvota concipiensrelicta in Palatio matre et avia et consobrino suoiussitqueut trucidaretur iuvenis optimus et rei p. necessarius; 6misit et ad milites litterasquibus iussitut abrogaretur nomenCaesaris Alexandro; 7 misit qui et in castris statuarum eius titulosluto tegeretut fieri solet de tyrannis; 8 misit et ad nutritoreseiusquibus imperavit sub praemiorum spe atque honorumut eumocciderent quo vellent modovel in balneis vel veneno vel ferro.

XIV.1 Sed nihil agunt improbi contra innocentes. Nam nulla vi quis adducipotuitut tantum facinus impleretcum in ipsum magis conversa sinttelaquae parabat aliisab hisque interfectusquibus aliosadpetebat. 2 Sed ubi primum lutati sunt tituli statuarummilitesomnes exarseruntet pars in Palatiumpars in hortosin quibus eratVariusire tenduntut Alexandrum vindicarent hominemque inpurumeundemque parricidalis animi tandem a re p. depellerent. 3 Et cum inPaladium venissentAlexandrum cum matre atque avia custoditumdiligentissime postea in castra duxerunt. 4 Secuta autem erat illosSymiamira mater Heliogabali pedibussollicita filio. 5 Inde itum estin hortosubi Varius invenitur certamen aurigandi paransexspectanstamen intentissimequando eidem nuntiaretur consobrinus occisus. 6Qui subito militum strepitu exterritus in angulum se conditobiectuque veli cubicularisquod in introitu erat cubiculisetexit7 missis praefectis alio ad conpescendos milites in castraalio vero ad eos placandosqui iam in hortos venissent. 8Antiochianus igitur e praefectis unus militesqui in hortosvenerantsacramenti admonitione exoravitne illum occiderentquianec multi venerant et plerique cum vexilloquod Aristomachustribunus retinueratremanserat. Haec in hortis.

XV.1 In castris vero milites precanti praefecto dixerunt se parsurosesse Heliogabalosi et inpuros homines et aurigas et histriones a sedimoveret atque ad bonam frugem rediret his maxime summotisqui cumomnium dolore apud eum plurimum poterant et qui omnia eius vendebantvel veritate vel fumis. 2 Remoti sunt denique ad eo HieroclesGordius et Myrismus et duo improbi familiaresqui eum ex stultostultiorem faciebant. 3 Mandatum praeterea a militibus praefectisnepaterentur illum ita diutius vivere et ut Alexander custodireturnevel illi aliqua vis adferretursimul ne Caesar quempiam amicumAugusti videretne ulla fieret imitatio turpitudinis. 4 SedHeliogabalus et ingenti prece Hieroclem reposcebat inpudicissimumhominem et insidias in dies Caesaris propagabat. 5 Denique kal.Ianuariiscum simul tum designati essent consulesnoluit cumconsobrino procedere. 6 Ad extremum cum ei avia et mater dicerentinminere milites ad eius exitiumnisi concordiam viderent inter seconsobrinorumsumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatumavia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. 7 Deinde inCapitolium ad vota concipienda et perficienda solemnia ire noluitomniaque per pr(aetorem) urbanum facta suntquasi consules illic nonessent.

XVI.1 Nec distulit caedem consobrinised timensne senatus ad aliumquempiam se inclinaretsi ille consobrinum occidissetiussit subitosenatum urbe decedere. Omnesquequibus aut vehicula aut servideerantsubito proficisci iussi suntcum alii per baiulosalii perfortuita animalia et mercede conducta veherentur. 2 Sabinumconsularem virumad quem libros Ulpi[ci]anus scripsitquod in urberemansissetvocato centurione mollioribus verbis iussit occidi. 3Sed centurio aure surdiori imperari sibi crediditut urbepellereturitaque fecit. Sic vitium centurionis Sabino saluti fuit.4 Removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinumrhetoremquem magistrum Caesaris fecerat. Et Silvinus quidem occisusestUlpianus vero reservatus. 5 Sed milites et maxime praetorianusvel scientesquo mala in Heliogabalus pararatvel quod sibividerent invidiam factaque conspiratione ad liberandam rem p. primumconscii genere mortiscum alios genitalibus exemptis necarentaliosab ima parte perfoderentut mors esset vitae consentiens.

XVII.1 Post hoc in eum impetus factus est atque in latrinaad quamconfugeratoccisus. Tractus deinde per publicum. Addita iniuriacadaveri estut id in cloacam milites mitterent. 2 Sed cum nonc[a]episset cloaca fortuitoper pontem Aemilium adnexo ponderenefluitaretin Tiberim abiectum estne umquam sepeliri posset. 3Tractum est cadaver eius etiam per circi spatia. Priusquam in Tiberimpraecipitaretur. 4 Nomen eiusid est Antoninierasum est senatuiubente remansitque Varii Heliogabalisi quidem illud adfectatoretinueratcum vult videri filius Antonini. 5 Appellatus est postmortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multasi quando eaerant designandaquae sub eo facta videbantur. 6 Solusque omniumprincipum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberimpraecipitus. 7 Quod odio communi omnium contigita quo speciatimcavere debent imperatoressi quidem nec sepulchra mereanturquiamorem senatus populi ac militum non merentur. 8 Opera publica ipsiuspraeter aedem Heliogabali deiquem Solem aliialii lovem dicuntetamphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vicoSulpicioquod Antoninus Severi filius coeperatnulla extant. 9 Etlavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando etpopulum admittendosed porticus defuerantquae postea ob hocsubditivo Antonino extructae suntab Alexandro perfectae.

XVIII.1 Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianosmulti Antoninos putentqui Antonii dicti suntnon Antonini) vitamoribusimprobitate ita odibilisut eius senatus et nomen eraserit.2 Quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionisquae cogitplerumque dici ea etiam nominaquae sunt abolita. Occisa est cum eoet mater Symiamiraprobrosissima mulier et digna filio. 3 Cautumqueante omnia post Antoninum Heliogabalumne umquam mulier senatumingrederetur utique inferis eius caput dicaretur devovereturqueperquem id esset factum. 4 De huius vita multa in litteras missa suntobscaenaquae quia digna memoratu non suntea prodenda censuiquaead luxuriam pertinebantquorum aliqua privatusaliqua iam imperatorfecisse perhibeturcum ipse privatus diceret se ApiciumimperatoremveroOthonem et Vitellium imitari.

XIX.1 Nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texitquiatunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebatqui omnemapparatum imperatorium publice vendiderat. 2 Deinde aestiva conviviacoloribus exhibuitut hodie prasinumvitreum aliadie venetum etdeinceps exhiberetsemper varie per dies omnes aestivos. 3 Primusdeinde authepsas argenteas habuitprimus etiam caccabosvasa deindecentenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimisinquinata. 4 Et mastichatum et puleiatum et omnia haecquae nuncluxuria retinetprimus invenit. 5 Nam rosatum ab aliis acceptumpinearum etiam adtritione odoratius redidit. Denique haec generapoculorum ante Heliogabalum non leguntur. 6 Nec erat ei ulla vitanisi exquirere novas voluptates. Primus fecit de piscibus isiciaprimus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis conchiset lucustis et cammaris et scillis. 7 Stravit et triclinia de rosa etlectos et porticus ac sic ea deambulavitidque omni florum genereliliisviolishyacinthis et narcissis. 8 Hic non nisi unguentonobili aut croco piscinis infectis natavit. 9 Nec cubuit in accubitisfacile nisi hisquae pilum leporinum haberent aut plumas perdicumsubalaressaepe culcitas mutans.

XX.1 Senatum nonnumquam ita contempsitut mancipia togata appellaretp. R. unius fundi cultoremequestrem ordinem in nullo loco habens. 2Praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis etpraefectis praetorioita utsi recusarentmagistri officiorum eoscogerent. 3 Voluit et per singulas urbis regiones praefectos urbifacere [et]ut essent in urbe quattuordecim. Et fecissetsivixissetpromoturus omnes turpissimos et ultimae professionishomines. 4 Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares etcubiculares. 5 Comedit saepius ad imitationem Apicii calcaneacamelorum et cristas vivis gallinaceis demptaslinguas pavonum etlusciniarumquod qui ederet a pestilentia tutus diceretur. 6Exhibuit et Palatinis ingentes extis mullorum refertas et cerebellisfoenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibuspsittacorum et fasianorum et pavonum. 7 Barbas sane mullorum tantasiubebat exhiberiut pro nasturtiisapiasteris et faselaribus etfeno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. Quod praecipuestupendum est.

XXI.1 Canes iecineribus anserum pavit. Habuit leones et leopardosexarmatos in deliciisquos edoctos per mansuetarios subito adsecundam et tertiam mensam iubebat accumbere ignorantibus cunctisquod exarmati essentad pavorem ridiculum excitandum. 2 Misit etuvas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque fasianisleones pavit et alia animalia. 3 Exhibuit et sumina apruna per diesdecem tricena cottidie cum suis vulvispisum cum aureislentem cumcerauniisfabam cum electrisorizam cum albis exhibens. 4 Albaspraeterea in vicem piperis piscibus et tuberibus conspersit. 5Oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis etfloribussic ut animam aliqui efflaverintcum erepere ad summum nonpossent. 6 Condito piscinas et solia temperavit et rosato atqueabsentato. Vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantumbibitut in piscina eum bibisse intellegereturviso quod unusbibisset. 7 Eunuchos pro apophoretis deditdedit quadrigasequosstratosmulosbasternas et redasdedit et aureos millenos etcentena pondo argenti.

XXII.1 Sortes sane convivales scriptas in coclearibus habuit talesutalius exiret "decem camelos"alius "decem muscas"alius "decem libras auri"alius "decem plumbi"alius "decem strusiones"alius "decem ova pullina"ut vere sortes essent et fata temptarentur. 2 Quod quidem et ludissuis exhibuitcum et ursos decem et decem glires et decem lactucaset decem auri libras in sorte habuit. 3 Primusque hunc morem sortisinstituitquem nunc videmus. sed vere ad sortem scaenicos vocavitcum et canes mortuos et libram bubulae carnis haberet in sorte etitem centum aureos et mille argenteos et centum folles aeris et aliatalia. 4 Quae populus tam libenter accepitut eum postea imperaregratularentur.

XXIII.1 Fertur in euripis vino ploenis navales circenses exhibuissepalliade oenanthio fudisse et elefantorum quattuor quadrigas in Vaticanoagitasse dirutis sepulchrisquae obsistebantiunxisse etiam camelosquaternos ad currus in circo privato spectaculo. 2 Serpentes perMarsicae gentis sacerdotes collegisse fertur eosque subito antelucemut solet populus ad ludos celebres convenireeffudissemultosque adflictos morsu et fuga. 3 Usus est aurea omni tunicaususet purpureausus et de gemmis Persicacum gravari se diceret onerevoluptatis. 4 Habuit et in calciamentis gemmaset quidem scalptas.quod risum omnibus movitquasi possent scalpturae nobilium artificumvideri in gemmisquae pedibus adhaerebant. 5 Voluit uti et diademategemmatoqui pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum aptus. Quoet usus est domi. 6 Fertur et promisisse foenicem convivis vel pro eolibras auri milleut imperatorie eos dimitteret. 7 Marinae aquaecolymbos exhibuitin mediterraneis locis maxime et iterum cumpiscibus implevit. 8 Montem nivium in virdiario domus aestate fecitadvectis nivibus. Ad mare piscem numquam comeditin longissimis amari locis omnia marina semper exhibuit. Murenarum lactibus etluporum in locis mediterraneis rusticos pavit.

XXIV.1 Pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos condituraveneta comedit. Momentarias de rosato et rosis piscinas exhibuit etlavit cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. Idem in lucernisbalsamum exhibuit. 2 Idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem.Lupanaria domi amicisclientibus et servis exhibuit. 3 Idem numquamminus centum sestertiis c[a]enavithoc est argenti libris triginta;aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit omnibus supputatisquae inpendit. 4 Cenas vero et Vitellii et Apicii vicit. Pisces evivariis suis bubus traxit. Per macellum transiens mendicitatempublicam flevit. 5 Parasitos ad rotam aquariam ligabat et cumvertigine sub aquas mittebat rursusqua in summum revolvebat eosqueIxionios amicos vocavit. 6 Stravit et saxis Lacedaemoniis acporphyreticis plateas in palatioquas Antoninianas vocavit. Quaesaxa usque ad nostram memoriam manseruntsed nuper eruta exsectasunt. 7 Constituerat et columnam unam dare ingentemad quamascenderetur intrinsecusita ut in summo Heliogabalum deumcollocaretsed tantum saxum non invenitcum id de Thebaide adferrecogitaret.

XXV.1 Ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones etleopardos et ursos exarmatos immittebatita ut expergefacti incubiculo eodem leonesursospardos cum luce velquod est graviusnocte invenirentex quo plerique exanimati sunt. 2 Multis vilioribusamicis folles pro accubitis sternebat eosque reflabat prandentibusillisita ut plerumque subito sub mensis invenirentur prandentes; 3primus denique invenit simma in terra sternerenon in lectulisut apedibus utres per pueros ad reflandum spiritum solverentur. 4 Inmimicis adulteriis eaquae solent simulato fierieffici ad verumiussit. 5 Meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit.6 Cum inter fabulas privatas sermo esset ortusquanti herniosi essepossent in urbe Romaiussit omnes notari eosque ad balneas suasexhiberi et cum isdem lavitnonnullis etiam honestis. 7 Gladiatoresante convivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit. 8Stravit sibi triclinium in summo lusorio etdum pranderetnoxios etvenationes sibi exhibuit. 9 Parasitis in secunda mensa saepe cereamcenamsaepe ligneamsaepe eburneamaliquando fictilemnonnumquamvel marmoream vel lapideam exhibuitita ut omnia illis exhiberenturvidenda de diversa materiaquae ipse cenabatcum tantum biberentper singula fercula et manusquasi comedissentlavarent.

XXVI.1 Primus Romanorum holoserica veste ferturcum iam subsericae in usuessent. Linteamen lotum numquam attigitmendicos decens qui lineislotis uterentur. 2 Dalmaticus in publico post cenam saepe visus estGurgitem Fabium et Scipionem se appellansquod cum [cum] ea vesteessetcum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos moresadulescentes in publicum essent producti. 3 Omnes de circodetheatrode stadio et omnibus locis et balneis meretrices collegit inaedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militaremdicenseas commilitionesdisputavitque de generibus schematum etvoluptatum. 4 Adhibuit in tali contione postea lenonesexsoletosundique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes. 5 Et cum admeretrices muliebri ornatu processisset papilla eiectaexoletoshabitu puerorumqui prostituunturpost continwm pronuntiavit hisquasi militibus ternos aureis donativum petitque ab hisut a dispeterentut alios haberet ipsis commendandos. 6 Iocabantur sane itacum servisut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferreproposito praemiocollegisseque dicitur decem milia pondo aranearumdicens et hinc intellegendumquam magna esset Roma. 7 Mittebatparasitis pro cellario salaria annua vasa cum ranis et scorpiis etcum serpentibus et huiusmodi monstris. 8 Claudebat in cuiuscemodivasis infinitum muscarumapes mansuetas eas appellans.

XXVII.1 Quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semperexhibuit pransitans et cenitansconvivas senes agitare cogensnonnullos honoratos. 2 Iam imperator iubebat sibi et decem miliamurum exhiberimille mustelasmille sorices. 3 Dulciarios etlactarios tales habuitutquaecumque coqui de diversis edulibusexhibuissent vel structores vel pomariiilli modo de dulciis modo delactariis exhiberent. 4 Exhibuit parasitis cenas et de vitreis etnonnumquam tot picta mantelia in mensam mittebathis edulibus pictaquae adponerenturquot missus esset habiturusita ut de acu aut detextili pictura exhiberentur. 5 Nonnumquam tamen et tabulae illispictae exhibebanturita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamenfame macerarentur. 6 Miscuit gemmas pomis ac floribus. Iecit et perfenestram cibos totidemquot exhibuit amicis. 7 Iusserat et canonemp. R. unius anni meretricibusleonibusexoletis intramuranis dariextramuranis alio promissocum eo tempore iuxta provisionem Severiet Bassiani septem annorum canon frumentarius Romae esset.

XXVIII.1 Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intradomum regiamidque privatus in agris suis fecit. 2 Processit inpublicum et quattuor cervis iunctis ingentibus. Iunxit sibi etleonesMatrem magnam se appellans. Iunxit et tigresLiberum sesevocans eodem habitu agensquo dii pingunturquos imitabatur. 3Aegyptios dracunculos Romae habuitquos illi agathodaemonas vocant.Habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omniaAegyptiaquae per naturam sui exhiberi poterant. 4 Struthocamelosexhibuit in cenis aliquotiensdicens praeceptum Iudaeisut ederent.5 Illud sane mirum videturquod dicitur ab eo factum ut de crocosigma straveritcum summos viros rogasset ad prandiumpro eorumdignitate se dicans fenum exhibere. 6 Transegit et dierum actusnoctibus et nocturnos diebusaestimans hoc inter instrumentaluxuriaeita ut sero de somno surgeret et salutari inciperetmaneautem dormire inceptaret. Amicis cottidie nec quemquam facileindonatum relinquebatnisi quem frugi quasi perditum repperisset.

XXIX.1 Habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratiset aeratis. 2 Iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas adpabillum vel ternas et amplius et sic vectatus estsed plerumquenuduscum illum nudae traherent. 3 Habuit et hanc consuetudinemutocto calvos rogaret ad cenam et item octo luscos etitem octopodagrososocto surdosocto nigrosocto longos et octo pinguescum capi non possent uno sigmateut de his omnibus risus citaret. 4Donavit et argentum omne convivisquod habuit in convivioet omnemapparatum poculorumidque saepius. 5 Hydrogarum Romanorum ducumprimus publice exhibuitcum antea militaris mensa essetquam posteastatim Alexander reddidit. 6 Proponebat praeterea his quasi themataut iura nova dapibus condiendis invenirentet cuius placuissetcommentumei dabat maximum praemiumita ut sericam vestrem donaretquae tunc et in raritate videbatur et in honore; 7 si cuius autemdisplicuissetiubebatut semper id comessetquamdiu tamen meliusinveniret. 8 Semper sane aut inter flores sedit aut inter odorespretiosos. 9 Amabat sibi pr[a]etia [rerum] maiora dici earum rerumquae mensae parabanturorexin convivio hanc esse adserens.

XXX.1 Pinxit se ut coppedinariumut seplasiariumut popinariumuttabernariumut lenonemidque totum domi semper et exercuit. 2Sescentorum strutionum capita una c[a]ena multis mensis exhibuit adedenda cerebella. 3 Exhibuit aliquando et tale conviviumut haberetviginti et duo fercula ingentium epularumsed per singula lavarentet mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iurandoquodefficerent voluptatem. 4 Celebravit item tale conviviumut apudamicos singulos singuli missus appararentur etcum alter maneret inCapitalioalter in Palatioalter super aggeremalter in Caelioalter trans Tiberim et ut quisque mansissettamen per ordinem ineorum domibus singula fercula ederentur ireturque ad omnium domos. 5Sic unum convivium vix toto die finitum estcum et lavarent persingula fercula et mulieribus uterentur. 6 Sybariticum missum semperexhibuit ex oleo et garoquem quo anno Sybaritae reppereruntetperierunt. 7 Dicitur et balneas fecisse multis locis ac semel lavisseatque statim destruxissene ex usu balneas haberet. Hoc idem dedomibusde praetoriisde zetis fecisse dicitur. 8 Sed et haecnonnulla fidem transeuntia credo essen ficta ab hisqui gratiamAlexandri Heliogabalum deformare voluerunt.

XXXI.1 Fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centumsestertiis eamque intactam velut virginem colouisse. 2 Huic eidemprivato cum quidam diceret "Non times pauper fieri?"dixisse dicitur : "Quid melius quam ut ipse mihi heres sim etuxori meae?" 3 Habuerat praeterea facultates a multis dimissasgratia patris. idem filios se nolle dicebatne quis frugicontingeret. 4 Odores Indicos sine carbonibus ad vaporandas zetasiubebat incendi. Iter privatus numquam minus sexaginta vehiculisfecit avia sua Varia reclamantequod omnia perditurus esset; 5imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisseadserensdecem milibus camelorum Persarum regem iter facere et Neronemquingentis carrucis iter inisse. 6 Causa vehiculorum erat lenonumlenarummeretricumexoletorumsubactorum etiam bene vasatorummultitudo. 7 In balneis semper cum mulieribus fuitita ut eas ipsepsilothro curaretipse quoque barbam psilothro accurensquodquepudendum dictu siteodem quo mulieres accurabantur et eadem hora;rasit et virilia subactoribus suis ad novaclum manu suaquo posteabarbam fecit. 8 Scobe auri porticum stravit et argenti dolensquodnon posset et electriidque frequenter quamcumque fecit iter pedibususque ad equum vel carpentumut fit hodie de aurosa harena.

XXXII.1 Calciamentum numquam iteravitanulos etiam negatur iterasse;pretiosas vestes saepe conscidit. Ballenam cepit et appendit atque adeius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. 2 Naves onustasmersit in portummagnanimitatis hoc esse dicens. Onus ventris auroexcepitin myrrinis et onychis minxit. 3 Idem dixisse fertur : "Sihabuero heredemdabo illi tutoremqui illum haec facere cogatquaeipse feci facturusque sum". 4 Habuit etiam istam consuetudinemut cenas sibi exhiberet talesut una die nonnisi de fasianis totumederet omnesque missus sola fasianorum carne strueretitem alia diede pupillisalia de pisce illo et item illoalia de porcisalia destrutionibusalia de holeribusalia de pomisalia de dulciisaliade opere lactario. 5 Saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculisinclusit nocturnis mansionibus et usque ad lucem detinuitcumpulcherrimas his diceret apparatas. 6 Fecit hoc idem etiamde pueriset tuncante Philippum utpotelicebat. 7 Ridebat autem sicnonnumquamut publice in theatro solus audiretur. 8 Ipse cantavitsaltavitad tibias dixittuba cecinitpandurizavitorganomodulatus est. 9 Fertur et una die ad omnes circi et theatri etamphitheatri et omnium urbis locorum meretrices textus cucullionemulionicone agnoscereturingressuscum tamen omnibus meretricibussine affectu libidinis aureos donaret addens : "Nemo sciatAntoninus haec donat".

XXXIII.1 Libidinum gerena quaedam invenitut spinthrias veterum(i)m(per)atorum vinceretet omnis apparatus Tiberii et Caligulae etNeronis norat. 2 Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syrisbiothanatum se futurum. 3 Paravereat igitur funes blatta et serico etcocco intortosquibussi necesse esset laqueovitam finiret. 4Paraverat et gladios aureosquibus se occideretsi aliqua visurgeret. 5 Paraverat et in cerauneis et in hyacinthis et in smaragdisvenenaquibus se interimeretsi quid gravius inmineret. 6 Feceratet latissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulisex qua se praecipitaretdicens etiam mortem suam pretiosam essedebere et ad speciem luxuriaeut diceretur nemo sic perisse. Sednihil ista valuerunt. 7 Namut diximuset occisus est per scutarioset per plateas et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberimsubmissus est. 8 Hic finis Antoninorum nomini in re p. fuitscientibus cunctis istum Antoninum falsum fuisse quam nomine.

XXXIV.1 Mirum fortasse cuipiam videaturConstantine venerabilisquod haeccladesquam rettuliloco principum fueritet quidem propetriennio: ita nemo inre p. tum fuitqui istum a gubernaculis Romanaemaiestatis abduceretcum NeroniVitellioCaligulae ceterisquehuius modi numquam tyrannicida dufuerit. 2 Sed primum omnium ipseveniam petoquod haecquae apud diversos repperilitteris tradidicum multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximopudore possunt; 3 ea veroquae dixipraetextu verborum adhibitoquantum potuitexi. 4 Deinde illudquod clementiam tua soletdicerecredidiesse respiciendum : "Imperatorem esse fortunaeest." 5 Nam et minus boni reges fuerunt et pessimi. Agendumveroquod pietas tua solet dicereut sint imperio digniquos adregenmdi necessitatem vis fatalis adduxerit. 6 Et quoniam hic ultimusAntoninorum fuit neque postea hoc nomen in re p. loco principumfrequentatum estetiam illud addendum estne quis error oriaturcum duos Gordianos narrare coeperopatrem et filiumqui se deAntoninorum genere dici volebant : non nomen in illis primum fuit sedpraenomen; 7 deindeut in plerisque libris invenioAntoni dictisuntnon Antonini.

XXXV.1 Haec sunt de Heliogabalocuius vitam me invitum et retractantem exGraecis Latinisque collectam scribere ac tibi offere voluisticumiam aliorum ante tulerimus. 2 Scribere autem ordiarqui postsequentur. quorum Alexander optimus et cum cura dicendus est annorumtredecim princepssemestres alii et vix annui et bimiAurelianuspraecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Claudius. 3 Dequo vereor ad clementiam tuam scribens vera dicerene malivolisadulator videar essesed absolvar contra livorem inproborumcum etapud alios clarum esse perspexerint. 4 His iungendi suntDiocletianusaurei parens saeculiet Maximianusut vulgo diciturferreiceterique ad pietatem tuam. 5 Te veroAuguste venerabilismultis paginis isdemque disertioribus illi prosequenturquibus idfelicior natura detulerit. 6 His addendi sunt LiciniusSeverusAlexander atque Maxentiusquorum omnium ius in dicionem tuam venitsed ita ut nihil eorum virtuti derogetur. 7 Non enim ego id faciamquod plerique scriptores solentut de his detrahamqui victi suntcum intellegam gloriae tuae accederesi omnia de illisquae bona inse habuerintvera praedicaro.