Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


GORDIANITRES
IULI CAPITOLINI

I. 1Fuerat quidem consiliumvenerabilis Augusteut singulos quosqueimperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam clementiamdestinarem. 2 Nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectioneconceperant. 3 Sed inprobum visum est vel pietatem tuam tuammultitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibusoccupare. 4 Quare tres Gordianos hoc libro conexuiconsulens et meolabori et lectioni tuaene cogeneris plurimos codices volvendo unamtamen paene historiam lectitare. 5 Sed ne egoqui longitudinemlibrorum fugi multitudinemque verborumin eam incurrisse videarquam me urbane declinare confingoiam rem adgrediar.

II. 1Gordiani nonut quidam inperiti scriptores locunturduo sed tresfueruntidque docente Arrianoscriptore Graecae historiaedocenteitem DexippoGraeco auctorepotuerunt addiscerequi etiamsibreviterad finem tamen omnia persecuti sunt. 2 Horum Gordianusseniorid est primusnatus est patre Maecio Marullomatre UlpiaGordianaoriginem paternam ex Gracchorum genere habuitmaternam exTraiani imperatorispatreavoproavo consulibussoceroprosoceroet item alio prosocero et duobus absoceris consulibus3 ipse consulditissimus ac potentissimusRomae Pompeianam domum possidensinprovinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus. 4 Is postconsulatumquem egerat cum Alexandroad proconsulatum Africaemissus est ex senatus consulto.

III. 1 Sedpriusquam de imperio eius loquardicam pauca de moribus: 2adulescens cum esset Gordianusde quo sermo estpoemata scripsitquae omnia extantet quidem cuncta illa quae Ciceroet de Mario etArathum et Halcyonas et Uxorium et Nilum. Quae quidem ad hocscripsitut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. 3 Scripsitpraetereaquemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos etmulti alii Alexandridosita etiam ille Antoniniadoshoc estAntoninum Pium et Antoninum Marcumversibus disertissimis libristriginta vitam illorum et bella et publice privatimque gestaperscribens. 4 Et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevitinAthenaeo controversias declamavitaudientibus etiam imperatoribussuis. 5 Quaesturam magnificientissimam gessit. Aedilitatis suaetempore duodecim populo Romano muneraid est per singulos mensessingula de suo exhibuitita ut gladiatorum nonnumquam quingena pariaexhiberetnumquam minus centenis quinquagenis. 6 Feras Libycas unadie centum exhibuitursos una mille. Extat silva eius memorabilisquae picta est in domo rostrata Cn. Pompeiquae ipsius et patriseius et proavi fuitquam Philippi temporibus vester fiscus invasit.7 In qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtisBrittannisequi feri trigintaoves ferae centumalces decemtauriCypriaci centumstrutiones Mauri miniati trecentionagri trigintaapri centum quinquagintaibices ducentidammae ducenti. 8 Haecautem omnia populo rapienda concessit die munerisquod sextumedebat.

IV. 1Praeturam nobilem gessit. Post iuris dictionem consulatum primuminiit cum Antonino Caracallosecundum cum Alexandro. 2 Filios duoshabuitillum consularemqui cum ipso Augustus appellatus estquiiuxta Carthaginem in Africa bello absumptus estet filiam MaeciamFaustinamquae nupta est Iunio Balboconsulari viro. 3 Inconsulatibus clarior fuit sui temporis consulibusita ut eiAntoninus invideretmodo praetextas eiusmodo latum clavummodocircenses ultra imperatorium mirans modum. 4 Palmatam tunicam ettogam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuitcum anteimperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. 5 EquosSiculos centumCappadoces centum permittentibus imperatoribusfactionibus divisitet per haec populo satis carusqui sempertalibus commovetur. 6 Cordus sicit in omnibus civitatibus CampaniaeEtruriae et UmbriaeFlaminiaePiceni de proprio illum perquadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. 7 Scripsit etlaudes soluta oratione omnium Antoninorumqui ante eum fuerunt.Tantum autem Antoninos dilexitut sibi quoqueut multi dicuntAntoniniut plerique autem adseruntAntonii nomen adscripserit. 8Iam illud satis constatquod filiumGordianum nomineAntoninisigno inlustraveritcum apud praefectum aerarii more Romanoprofessus filium publicis actis eius nomen insereret.

V. 1 Postconsulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctisquiAlexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatemhaberi atque esse voluerunt. 2 Extat epistola ipsius Alexandriquasenatui gratias agitquod Gordianum ad Africam proconsulemdestinaverit. 3 Cuius hoc exemplum est : "Neque gratius nihiquicquamp. c.neque dulcius potuistis efficerequam ut AntoninumGordianum proconsulum ad Africam mitteretisvirum nobilemmagnanimumdisertumiustumcontinentembonum" et reliqua. 4Ex quo apparetquantus vir eo tempore Gordianus fuerit. 5 Amatus estab Afris itaut nemo antea proconsulumita ut eum alii ScipionemCatonem aliimulti Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent. 6 Extateorum adclamatioquae a Iunio in litteras relata est. 7 Nam cumquadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibusScipionibus coepissetadclatum est : "Novo ScipioniveroScipioniGordiano proconsuli." Haec et alia frequenter audivit.

VI. 1 Eterat quidem longitudine Romanacanitie decora et pompali vulturuber magis quam candidusfacie bene lataoculisorefronteverenduscorporis qualitate subcrassulus2 moribus ita moderatusut nihil possis dicerequod ille aut cupide aut immodeste aut nimiefecerit. 3 Affectus suos unice dilexitfilium et nepotem ultramoremfilium et nepotem religiose. 4 Socero suo Annio Severo tantumdetulitut in familiam eius quasi filium migrasse se crederetnumquam cum eo laveritnumquam illo praesente sederit antepraeturam. 5 Consul cum essetaut in domo eius semper mansit autsiin Pompeiana domoad illum vel mane vel sero processit. 6 Viniparcuscibi parcissimusvestitu nitiduslavandi cupidusita ut etquarto et quinto in die lavaret aestatehieme secundo. 7 Somniplurimiita ut in tricliniissi forte apud amicos ederetetiamsine pudore dormiret. Quod videbatur facere per naturamnon perebrietatem atque luxuriem.

VII. 1 Sedboni mores nihil ei profuerunt. Hac enim vita[e] venerabiliscumPlatone sempercum Aristotelecum Tulliocum Vergilio ceterisqueveteribus agens alium quam exitum passus est. 2 Nam cum temporibusMaximinihominis saevi atque truculentipro consule Africamregeretiam ex consulibus filio sibimet legato a senatu datocumquequidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quamMaximinus ipse patereturproscribens plurimosinterficiens multoset sdibi ultra procuratorem omnia vindicansretunsus deinde aproconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsisminaretur excidiumAfri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt etprimum ipsum rationalem adiunctis sibi plerique militibus occiderunt.3 Occiso deinde eocum iam orbis terrarum odio contra Maximinumarderetcoeperunt cogitarequemadmodum seditio inter Maximinianoset rusticos vel Afros orta placaretur. 4 Tunc quidam Mauriciusnominepotens apud Afros decurioiuxta Tysdrum nobilissima posthacoratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velutcontionabundus est locutus :

VIII. 1"Gratias diis immortalibuscivesquod occasionem dederuntetquidem necesseriamprovidendi nobis contra hominem furiosissimumMaximinum. 2 Nos enimqui procuratorem eius moribus et vitaeconsimilem occidimusnisi facto imperatore salvi esse non possumus.3 Quodcircasi placetquoniam non longe est nobilissimus vir proconsule cum filioconsulari legatoquorum utrique mortem pestisilla est minatasublata de vexillis purpura imperatores eos dicemusadhibitisque insignibus Romano iure firmabimus". 4 Tuncadclamatum est: "Aequum estiustum est. Giordane Augustedi teservent. feliciter imperator escum filio imperes." 5 His actispropere ventum est ad oppidum Tysdruminventusque senex venerabilispost iuris doctiorem iacens un lectuloqui circumfusus purpura humise abiecit ac retrectans elevatus est. 6 Et cum aliud facere nihilpossetevitandi periculi gratiaquod (a) Maximinianis fautoribusimminebatimperatorem se appellari senex passus est.

IX. 1 Eratautem iam octogenarius et plurimis provinciisut diximusantepraefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus eratut totodignus videretur imperio. 2 ali[i] quidem occiso Gordianus antenescierat. sed ubi rem conperitiam mortis vicinus et filio magistiomensmaluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculise[s]t carceri Maximini. 3 Appellato igitur Gordiano imperatoreiuvenesqui auctores huius facinoris erantstatuas Maximinideieceruntimagines perfregeruntnomen publicitus eraseruntipsumetiam Gordianum Africanum appellaverunt. 4 Addunt quidam Africanicognomentum Gordiano idcirco inditumnon quod in Africa impoerarecoepissetsed quod de Scipionum familia originem traheret. 5 Inplurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eiuspariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatosalii veroAntonios. 6 Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibuslaureatisfiliusque legatus patrisexemplo Scipionumut DexippusGraecae historiae auctor estpari potestate succinctus est. 7 Missadeinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haecquae gestafuerant in Africaindicansquae per Valerianumprincipem senatusqui postea imperavitgratanter accepta est. 8 Missae sunt et adamicos nobiles litteraeut amines potentes et rem probarent etamiciores fierent ex amicis.

X. 1 Sedtanta gratulationes factos contra Maximinum imperatores senatusaccepitut non solum gesta haec probarent sed etiam vigintiviroseligerentinter quos erat Maximinus sive Puppienus et ClodiusBalbinus. Qui ambo imperatores sunt creatiposteaquam Gordiani duoin Africa interempti sunt. 2 Illos sane viginti senatus ad hoccreaveratut divideret his Italicas regiones contra Maximinum proGordianis tuendas. 3 Tunc legationes a Maximino Romam veneruntabolitionem praeteritorum spondentes. 4 Sed vicit Gordianorumlegatioquae bona omnia pollicabaturita ut eidem crederetur etingens militibus stipendium et populo agros atque congiarapromittenti. 5 Usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis estcreditumut Vitalianus quidamqui praetorianis militibus praeeratper audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occidereturquod se antea crudeliter egeratet tunc eius magis inmanitastimebaturamica et familiaris moribus Maximini. 6 De cuius mortehaec fabella fertur. fictae sunt litterae Maximinisignatae quasieiusdem anuloet missi cum quaetore militesqui eas ferrentaddentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. 7 Longamigitur porticum petiveruntet cum ille eaquae sibi erant secretodicendaperquirerethortantibusut prius signum inspiceretepistolaedum consideratinteremptus est. 8 Persuasum deinde estmilitibus iussu[m] Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebusin castris Gordianorum et littrerae et vultus sunt propositi.

XI. 1Interestut senatus consultumquo Gordiani imperatores appelatisunt et Maximinus hostislitteris propagetur : 2 non legitimo sedindicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribusaedilibus et tribunis plebis venit in curiam. 3 Praefectus urbicuinescio qui redoluerat et qui publicas litteras non acceperataconventu se abstinuit. sed profuitnam consul ante solitasadclamationespriusquam aliquid in Maximinum feleciter dicereturait : 4 "P. c.Gordiani duopater et filiusambo exconsulibusunus vester pro consulealter vester legatusmagnoAfrorum consilio imperatores sunt appellati. 5 Gratias igitur agamusTysdritanae iuventutigratias Carthaginensi populo semper devoto :ad inmani nos beluaab illa fera vindicaverunt. 6 Quid timideauditis ? Quid circumspicitis ? Quid cunctamini ? Hoc est quod semperoptastis. 7 Hostis est Maximinus : dii facientut esse iam desinatet Gordiani senis felicitatem atque prudentiamiuvenis virtutematque constantiam laeti experiamur." 8 Post haec litteras legitGordianorum ad senatum et ad semissas. 9 Tunc adclamavit senatus :"Dii vobis gratias. Liberati ab hostibus sumus : sic penitusliberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio disinferis devovemus. 10 Gordianos Augustos appellamus. Gordianosprincipes agnoscimus. Imperatores de senatu dii conserventimperatores nobiles victores videamusimperatores nostros Romavideat. Hostes publicos qui occideritpraemium meretur."

XII. 1Dicit Iunius Cordus istud senatus consultum tacitum fuisse. Quodquale sit aut quare sic appellatumbrevi exponam : 2 omnino exemplumsenatus consulti taciti non aliud est hodiequam quo vestraclementia convocatis ad interiora maioribus ea disponitquae nonsunt omnibus publicanda; de quibus adiurare etiam soletisne quisante rem conpletam quicquam vel audiat vel intellegat. 3 Hunc autemmorem apud veteres necessitates publicae reppereruntutsi fortealiqua vis ab hostibus immineretquae cogeret vel humilia captareconsilia vel aliqua constituerequae non prius oporteret dici quamefficivel si nollent ad amicos aliqua permanaresenatus consultumtacitum fieretita ut non scribaenon servi publicinon censualesillis actibus interessentsenatores exciperentsenatores omniumofficia censualium scribarumque conplerentne quid forte proderetur.4 Factum est ergo senatus consultum tacitumne res ad Maximinumperveniret.

XIII. 1Sed statim illaut se habent hominum menteseorum dumtaxat quierubescunt per se ea nonagnosciquae sciuntet humiles se putantsi commissa non prodantomnia comperit Maximinusita ut exemplumsenatus consulti taciti acciperetquod numquam antea fueratfactitatum. 2 Extat denique eius epistola ad praefectum urbi talis :"Senatus consultum tacitrum nostrorum illorum principum legiquod tupraefectus urbifactum esse fortasse non nostrinam necinterfuisti. Cuius exemplum ad te misiut sciresquomodo Romanamrem p. regeres." 3 Enarrari autem non potestquae commotiofuerit Maximinicum audivit contra se Africam descivisse. 4 Namsenatus auctoritate percepta incurrere in parietesvestem scinderegladium arriperequasi omnes posset occidereprorsus fuerevidebatur. 5 Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum etmilites adlocutus estdicens Maximinum iam occisum. 6 Ex quo gaudiummaius fuitstatimque deiectae sunt statuae atque imagines eiusquihostis fuerat iudicatus. 7 Usus est sane senatus pendente bellopotestatequa debuit. Nam delatorescalumniatoresprocuratores etomnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit. 8 Atqueparum fuit quod senatus iudicaveratillud populi iudicium fuitquodoccisi tracti sunt et in cloacam missi. 9 Tunc est paefectus urbiSabinusconsularis iam virfuste percussus occisus et in publicoderelictus est.

XIV. 1Haec ubi comperit Maximinusstatim cohortatus est milites hoc generecontionis : "Sacrati conmilitonesimmo etiam mi consecranei etquorum mecum plerique vere militatisdum nos a Germania Romanamdefendimus maiestatemdum nos Illyricum a barbaris vindicamusAfriPunicam praestiterunt. 2 Nam duos nobis Gordianosquorum alter senioita fractus estut non possit adsurgerealter ita luxurie perditusut debilitatem habeat pro senectuteimperatores fecerunt. 3 Et nehoc parum es[t]setfactum Afrorum nobilisille senatus agnovitetpro quorum liberis arma portamushi contra nos viginti virosstatuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. 4Quin immo agiteut viros decet: properandum est ad urbem. Nam etviginti viri consulares contra nos lecti suntquibusque resistendumest nobis fortiter agentibusvobis feleciter dimicantibus." 5Lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinusipse cognovit. 6 Denique statim ad filium scripsit. qui longe postsequebaturut adceleraretne quid contra eum se absente militescogitarent. 7 Litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: "Refertad te stipator meus Tynchaniusquae gesta cognovi vel in Africa velRomaerefertquae sint militum mentes. 8 Quaesoquantum potesprosperesne quidut soletmilitaris turba plus faciat. Quidverearex eo audiesquem ad te misi."

XV. 1 Dumhaec agunturin Africa contra duos Gordianos Capelianus quidamGordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatoreiamcum Mauros Maximini iussu regeret veteranusdimissusconlectisMauris et tumultuaria manu accpeto a Gordiano successore Carthaginempetitad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit.2 Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iamnatu grandioremquadraginta et sex annos agentemquem tunc legatilocout diximushabueratcontra Capelianum et Maximinianos misitvirum de cuius moribus suo loco dicemus. 3 Sed cum in re militari etCapelianus esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatusquippe qui nobilitatis deliciis tardareturpugna commissa vincituret in eodem bello interficitur.

XVI. 1Fertur autem tanta multitudino Gordiani partium in bello cecidisseutcum diu quaesitum sit corpus Gordiani iuniorisnon potueritinveniri. 2 Fuit praeterea ingensquae raro in Africa esttempestasquae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavitutminus idonei milites proelio fierentatque ita facilis essetCapeliani victoria. 3 Haec ubi comperrit senior Gordianuscum inAfrica nihil praesidii et a Maximino multum timoris et fides Punicaperurgueretet acerrime Capelianus instaretluctus deinde mentematque animum fatigaretlaqueo vitam finivit. 4 Hic exitus duorumGordianorum fuitquos ambos senatus Augustos appellavit et posteainter divos rettulit.

GORDIANUSIUNIOR

XVII. 1Hic Gordiani senisproconsulis Africaefiliusqui cum patre et abAfris et a senatu Augustus appellatus estlitteris et moribus clarusfuit praeter nobilitatemut nonnulliab Antoninisut plurimiabAntoniis duxit. 2 Si quidem argumento ad probandam generis qualitatemalii hoc esse edisserantquod Africanus Gordianus senior appellatusest cognomine Scipionumquod domum Pompeianum in urbe habuitquodAntoninorum cognomine semper est nuncupatusquod Antonium filiumsuum ipse significari voluit in senatu : quae singulas videnturfamilias designare. 3 Sed ego Iunium Cordum sequorqui dicit exomnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem. 4 Idem igiturnatus patri primus ex Fabia OrestilaAntonini pronepoteundeCaesarum quoque familiam contingere videbatur. 5 Et primis diebus suinatalis Antoninus est appellatusmox in senatu Antonii nomen esteditumvulgo deinde Gordianus haberi coeptus.

XVIII. 1In studiis gravissimae opinionis fuitforma conspicuusmemoriaesingularisbonitatis insignisadeo ut semper in scolissi quipuerorum verberareturille lacrimas non teneret. 2 Sereno Sammonicoqui patris eius amicissimussibi autem praeceptor fuitnimisacceptus et carususque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patrissuiqui censebantur as sexaginta et duo milia[qui] Gordiano minorimoriens ille relinqueret. 3 Quod eum ad caelum tulitsi quidemtantae bibliothecae copia splendore donatus in famam hominumlitterarum decore pervenit. 4 Quaesturam Heliogabalo auctorepromeruitidcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenisnontamen luxuriosa neque infamispraedicata est. 5 Praeturam Alexandroauctore urbanam tenuitin qua tantus iurus dictionis gratia fuitutstatim consulatumquem pater sero acceperatmereretur. 6 Maximiniseu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missuslegatus est a senatu atque illic eaquae superius dicta suntcontigerunt.

XIX. 1Fuit vini cupidiorsemper tamen undecumque conditinunc rosanuncmasticenunc absentio ceterisque rebusquibus gula maximedelectatur. 2 Cibi parcusita ut intra punctum temporis vel prandiumsi pranderetvel cenam finiret. 3 Mulierum cupidissimus; habuisseenim decretas sibi concubinas viginti et duas ferturex quibusomnibus ternos et quaternos filios dereliquit. 4 Appellatus est suitemporis Priamusquem vulgo iocantesquod esset natura propensiorPriapumnon Priamumsaepe vocitarunt. 5 Vixit in deliciisinhortisin balneisin amoenissimis nemoribusnec pater aspernatusestsapessime dicens illum quandocumque in summa claritate cito essemoriturum. 6 Nec tamen vita sua fortitudine bonis umquam degeneravitsemperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei p. adconsultationem defuit. 7 Denique etiam senatus libentissime illumAugustum appellavit atque in eo spem publicam posuit. Vestitucultissimusservis et omnibus suis carus. 8 Cordus dicit uxorem eumnumquam habere voluisse. 9 Contra Dexippus putat eius filium esseGordiamum tertiumqui post hoc cum Balbino et Puppieno sive Maximopuerulus est adeptus imperium.

XX. 1 Cumsenior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huiusrespondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem ipsumimperatorem futurum. 2 Et cum senior Gordianus rideretostendisseconstellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasseita ut probaret se vera dixisse. 3 Qui quidem et seni et iuveni etdiem et genus mortis et locaquibus essent perituriopstinataconstantia e veritae praedixit. 4 Quae omnia postea Gordiano seniorin Africaiam imperator et quando nihil timebatnarasse perhibeturde morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. 5Cantabat praeterea versus senexcum Gordianum filium vidissethossaepissime :

Ostendentterris tantum {hunc} fata neque ultra
esse sinent. Nimium vobisRomana propago
visa potenssuperipropria haec si dona fuissent.

6 Extantdicta et soluta oratione et versibus Gordiani iuniorisquae hodie abeius adfinibus frequentanturnon magnanon minima sed media et quaeappareat hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentisingenium.

XXI. 1Pomorum et olerum avidissimus fuitin reliquo ciborum genereparcissimussemper pomorum aliquid recentium devoraret. 2 Frigidarumpercupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimasbibit. Et erat corporis vastiquare magis ad frigidas urguebatur. 3Haec de Gordiano iuniore digna memoratu comperimus : non enim nobistalia dicenda suntquae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuitde voluptatibus domesticis ceterisque infirmis rebus. 4 Quare quivelit scireipsum legat Cordumqui dicitet quos servos habueritunusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotveclamydesquorum etiam scientia nulli rei prodestsi quidem eadebeant in historia poni ab historiografisquae aut fugienda sintaut sequenda. 5 Sane quod praetermitttnedum esse non censuiquiamirabile visum estlectum apud Vulcatium Terentianumqui et ipsehistoriam sui temporis scripsitin litteras misi Gordianum senioremAugusti vultum sic repraesentasseut et vocem et morem et staturameiusdem ostentare videreturfilium vero Pompeio simillimum visumquamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegeturnepotem autemcuius etiam nunc imagines videmusScipionis Asiatici faciemrettulisse. Quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi.

GORDIANUSTERTIUS

XXII. 1Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinumvehementius timens ex viginti virisquos ad rem p. tuendamdelegerat. Puppienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustosappellavitambos ex consulibus. 2 Tunc populus et milites Gordianumparvulumn annos agentemut plerique adseruntundecimut nonnullitredecimut Iunius Cordus dicitsedecim - nam vicesimo et secundoanno eum perisse adserit - petiveruntut Caesar appellaretur; 3raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumentoimperatorio tectus Caesar est nuncupatus. 4 Hic natus estut pluresadseruntex filia Gordianiut unus aut duo - nam amplius invenirenon potui - ex filioqui in Africa perit. 5 Gordianus scilicetCaesar factus quod apud matrem educatus est etcum extinctisMaximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interemptiessentqui biennio imperaverantGordianus adulescensqui Caesareatenus fueratet a militibus et populo et a senatu et ab omnibusgentibus ingenti amoreingenti studio et gratia Augustus estappellatus. 6 Amabatur autem merito avi et avunculi sive patrisquiambo pro senatu et pro p. R. contra Maximinum arma sumpserunt etmilitari vel morte vel necessitate perierunt. 7 Post hoc veterani adcuriam veneruntut discerentquid actum esset. 8 Ex quibus duoingressi Capitoliumcum illic senatus agereturante ipsam aram aGallicano ex consulibus et Maecena ex ducibus interempti sunt9atque bellum intestinum ortum estcum esset armati etiam senatoresignorantibus veteranisquod Gordianus adulescens solus teneretimperium.

XXIII. 1Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum essenatum. Et posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianumimperareinter populum et milites ac veteranos pax roborata estethic finis belli intestini fuitcum esset delatus Gordiano pueroconsulatus. 2 Sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuitquodeclipsis solis facta estut nos crederetur neque sine luminibusaccensis quicquam agi posset. 3 Post haec tamen voluptatibus etdeliciis populus Romanus vacavitut eaquae fuerant aspere gestamitigaret. 4 Venusto et Sabino conss. inita est factio in Africacontra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidemMauretaniae obsessis coniuratis ita oppressitut ad eum tradendumCarthaginem omnes venirent et crimina confidenes et veniam sceleribuspostulantes. 5 Finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iamiterum et Pompeiano conss. bellum Persicum natum est. 6 Quando etadulescens Gordianuspriusquam ad bellum profisceretur[et] duxituxorem filiam Misitheidoctissimi viriquem causa eloquentiaedignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit. 7 Post quodnon puerile iam et contemptibile videbatur imperiumsi quidem etoptimi soceri consiliis adiuvaretur et ipse pro pietate aliquantulumsaperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantiaconiventia venderetur.

XXIV. 1Extat denique et soceri eius ad eum epistolo et ipsius Gordiani adsocerumqua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentiussocero adiuvante perfectum. 2 Quarum exemplum hoc est : "Dominofilio et Augusto Misitheus socer et praefectus. Evasisse nos gravemtemporum maculamqua per spadones et per illosqui amici tibividebantur - erant autem vehementes inimici - omnia vendebanturvoluptati est eo magisquo tibi gratior emendatio estutsi quavitia fuerunttua non fuisse satis constetmi fili venerabilis. 3Neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibusmilitum praepositurasnegatum laboribus praemiumaut interemptosaut liberatos pro libidine atque mercedequos non decebatvacuatumaerariumper eosqui cottidie insidiosissime frequentabantinitasfactionesut tu deciperiscum inter se de bonis pessimi quiquehaberent ante consilia tibimet suggerendabonos pellerentdetestandos insinuarentomnes postremo tuas fabulas venderent. 4Diis igitur gratiasquod volente te ipso emendanta res p. est. 5Delectat sane boni esse principis socerum et eiusqui omnia requiratet omnia velit scire et qui pepulerit hominesper quos antea velutin auctione positus nundinatus est".

XXV. 1Item Gordiani ad ipsum : "Imperator Gordianus Augustus Misitheopatri et praefecto. Nisi dii omnipotentes Romanum tuerentur imperiumetiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. 2Denique nunc demum intellego neque Feliciones praetorianis cohortibuspraeponi debuisseneque Serapammoni quartam legionem credendamfuisseetut omnia dinumerare mmulta non esse facienda quae feci;sed diis gratiasquod te insinuantequi nihil vendisdidici eaquae inclusus scire non poteram. 3 Quid enim faceremquod et maternos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habitovel laudaret aliquos vel vituperaretet illorum consensu quasietiamquod dixeratadprobarem ? 4 Mi paterverum audias velim :miser est imperatorapud quem vera reticenturqui cum ipse publiceambulare non possitnecesse estut audiat et vel audita vel aplurimis roborata confirmet". 5 His epistolis intellectum estadulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. 6 EtMisithei quidem epistolam Graecam quidam fuisse dicuntsed in hancsententiam. 7 Tantum autem valuit eius gravitas et sanctimoniaut exobscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarumprincipem fecerit.

XXVI. 1Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordianout civitatesetiam terrae hiatu cum populis deperirent. Ob quae sacrificia pertotam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. EtCordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisqueomnibusquae illic iussa videbanturmundanum malum esse sedatum. 3Sedato terrae motu Praetextato et Attico conss. Gordianus aperto Ianogeminoquod signum erat indicti belliprofectus est contra Persascum exercitu ingenti et tanto aurout vel vexiliis vel militibusfacile Persas evinceret. 4 Fecit iter Moesiam atque in ipsoprocinctuquidquid hostium in Thraciis fuitdelevitfugavitexpulit atque summovit. 5 Inde per Syriam Antiochiam veniquae aPersis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit 6ac Sapore Persarum rege post Artaxerxen summotoet Antiochiamrecepit et Carras et Nisibinquae omnia sub Persarum imperio erant.

XXVII. 1Rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuitutcuminstructus esset et suis copiis et nostristamen civitatibus ipsepraesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderetitaut nihilquod ad eorum fortunas pertineretadtaminaret. 2 Sed haecomnia per Misetheumsocerum Gordiani eundemque praefectumgestasunt. 3 Effectum denique estut Persaequi iam in Italiatimebanturin regnum suum pugnante Gordiano redirent totumqueorientem Romana res p. detineret. 4 Extat oratio Gordiani ad senatumqua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto uso et soceroingentes gratias agit. Cuis partem indidiut ex eo vera cognosceres: 5 "Post haecp.c.quaedum iter agimusgesta sunt quaequeubique singulis triumphis digna sunt actitataetiam Persasut brevimulta conectamab Antiochensium cervicibusquas iam nexas Persicoferro gerebantet reges Persarumet leges amovimus. 6 Carras deindeceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimusetsi dii faverintCtesifonta usque veniemus. 7 Valeat tantumMisitheus praefectus et parens nostercuius ductu et dispositione ethaec transegimus et reliqua transigemus. 8 Vestrum est igitursupplicationes decernerenos diis commendareMisitheo gratiasagere". 9 His in senatu lectis quadrigae elefantorum Gordianodecretae suntutpote qui Persas vicissetut triumpho PersicotriumpharetMisitheo autem quadrigae sex equorum et triumphaliscurrus et titulus huismodi : 10 "Misitheo eminenti viroparentiprincipumprae praefec>tototius orbis tutorirei p. senatuspopulusque Romanus vicem reddidit".

XXVIII. 1Sed ista felicitas longior esse non potuit. Nam Misitheusquantumplerique dicuntartibus Philippiqui post eum praefectus praetoriiest factusut aliimorbo extinctus est herede Romana re p.utquicquid eius fueratvectigalibus urbis accederet. Cuis viri tantain re p. dispositio fuitut nulla esset umquam civitas limitaneapotior et quae posset exercitum p. R. ac principem ferrequae totiusanni in acetofrumento et larido atque hordeo et paleis condita nonhaberetminores vero urbes aliae triginta dierumaliae quadragintanonnullae duum mensiumquae minimumquindecim dierum. 3 Idem cumesset praefectusarma militum semper inspexit. Nullum senem militarepassus estnullum puerum annonas accipere. Castra omnia etfossatorum circumibatnoctibus etiam plerumque vigiliasfrequentabat. 4 Amabaturque ab omnibusquod sic et rem p. amaret etprincipem. Tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amaruntutneque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. 5 Philippus eumpropter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicosinsidias eius vitae parasseet quidem hoc genere; 6 nam cumeffusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventrisgratia poculorum iuberetur acciperemutatisquae fuerunt parataidfertur datumquo magis solveretur. Atque ita examinatus est.

XXIX. 1Quo mortuo Arriano et Papo conss. in eius locum praefectus praetoriifactus est Philippus Arabshumili genere natussed superbusqui sein novitate atque enormitate fortunae non tenuitita ut statimGordianoqui eum in locum parentis adsciveratinsidias per militesfaceretquae tales fuerunt. 2 Misitheus tantum ubiquequantumdiximushabuerat conditorumut vacillare dispositio Romana nonposset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae suntaversaedeinde in ea loca deducti sunt militesin quibus annonarinon posset. 3 Hinc Gordiano infestos milites statim reddiditnonintellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum. 4 Sed Philippusetiam hoc addiditut rumorem per milites spargeret adulescentem esseGordianumimperium non posse regeremelius esse illum imperarequimilitem gubernaretqui rem publicam sciret. 5 Corrupit praetereaetiam principeseffectumqueut palam Philippus ad imperiumposceretur. 6 Amici Gordiani primo vehementissime resistebamtsedcum milites fame vincerenturimperium Philippo mandatum estiussumque a militibusut quasi tutor eius Philippus cum eodemGordiano pariter imperaret.

XXX. 1Suscepto igitur imperiocum et Philippus se contra Gordianumsuperbissime ageret et ille se imperatorum prolem et virumnobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatemhominis ignobilisapud duces et milites adstante praefecto MaecioGordianoadfini suoin tribunali conquestus estsperans posseimperium Philippo abrogari. 2 Sed hac conquestione nihil egitcumillum incusassetquod immemor beneficiorum eius sibi minus gratusexsisteret. 3 Et cum milites rogassetcum aperte duces ambissetfactione Philippi minor apud omnes fuit. 4 Denique cum se videretminorem haberipetitut aequale saltem inter eos esset imperiumnec impetravit. 5 Dehinc petitut loco Caesaris habereturneque idoptinuit. 6 Petit etiamut praefecti loco esset Philippoquod etipsum negatum est. 7 Ultimae preces fueruntut eum Philippus produce haberet et pateretur vivere. Ad quod quidem paene consenseratPhilippusipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atqueconsiliis. 8 Verum cum secum ipse cogitaret amore populi R. etsenatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbisRomanicum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellisgravibus totam re p. liberassetposse fieriut ficta quandocumquemilitum voluntate Gordiano redderetur imperiumre recenti cum inGordianum irae militum famis causa vehementes essentclamantem econspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. 9 Quod cum primodilatum essetpostut iussitimpletum est. Ita Philippus impienon iure optinuit imperium.

XXXI. 1Imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur ArgumScytharum rex finitimorum regan vastabatmaxime quod conpereratMisitheum perissecuius consilio res p. fuerat gubernata. 2Philippus autemne a crudelitate nancisci videretur imperiumRomamlitteras misitquibus scripsit Gordianum morbo perisse seque acunctis militibus electum. Nec defuitut senatus de his rebusquasnon noveratfalleretur. 3 Appellato igitur pricipe Philippo etAugusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. 4 Fuitiuvenis laetuspulcheramabilisgratus omnibusin vita iocundusin litteris nobilisprorsus ut nihil preter aetatem deesset imperio.5 Amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionemita ut nemo principum. 6 Cordus dicit omnes milites eum filiumappellasseab omni senatu filium dictumomnem populum delicias suasGordianum dixisse. 7 Denique Philippuscum eum interfecissetnequeimagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abraderesed divum semper appellans etiam apud ipsos militescum quibusfactionem feceratserio animo et peregrina calliditate veneratusest.

XXXII. 1Domus Gordianorum etiam nunc extatquam iste Gordianus pulcherrimeexornavit. 2 Est villa eorum via Praenestina ducentas columnas intrastylo habensquarum quinquaginta Carysteae Claudianaequinquaginta Synnadesquinquaginta Numidicae pari mensura sunt. 3 Inqua basilicae centenariae trescetera huic operi convenientia etthermaequales praeter urbemut tuncnusquam in urbe terrarum. 4Familiae Gordiani hoc senatus decrevitut a tutelis atque alegationibus et a publicis necessitatibusnisi si vellentposterieius semper vacarent. 5 Opera Gordiani Romae nulla extantpraeterquaedam nymfia et balneas. Sed balneae privatis hominibus fuerunt etab eo in usum privatum exornatae sunt. 6 Instituerat porticum incampo Martio sub colle pedum milleita ut ab altera parte aequemille pedum porticus fieret atque inter virdiaria essentlauromyrto et buxo frequentatamedium vero lithostrotum brevibus columnisaltrinsecus positis et sigillis per pedes millequod essetdeambulatoriumita ut in capite basilica esset pedum quingentorum. 7Cogitaverat praeterea cum Misitheout post basilicam thermasaestivas sui nominis faceretita ut hiemales in principio porticumponeretsine usu essent vel virdiaria vel porticus. 8 Sed haec omniahunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupatasunt.

XXXIII. 1Fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duoquorum ipseduodecim miseratAlexander decemalces decemtigres decemleonesmansueti sexagintaleopardi mansueti trigintabelbiid es yaenaedecemgladiatorum fiscalium paria millehippopotami sexrinocerosunusarcoleontes decemcamelopardali decemonagri vigintiequiferi quadraginta et cetera huius modi animalia innumera et diversaquae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit; 2 hasautem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat adtriumphum Persicum. 3 Quod votum publicum nihil valuit. Nam omniahaec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atquecircensibuscum millesimum annum a condita urbe in consulatu suo etfilii sui celebravit. 4 Quod de C. Caesare memoriae traditum esthocetiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnesquicumqueillum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur)posteainteremptis [a] Philippis sua manu suisque gladiis et isdemquibusillum percusserantinteremisse dicuntur.

XXXIV. 1Trium igitur Gordianorum haec fuit vitaqui omnes Augusti appellatisunt. 2 Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum feceruntin finibus Persidistitulum huius modi addentes et Graecis etLatinis et persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litterisut abomnibus legerentur : 3 "Divo Gordiano victori PersarumvictoriGothorumvictori Sarmatarumdepulsori Romanarum seditionumvictoriGermanorumsed non victori Philipporum". 4 Quod ideo videbaturadditumquia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proeliovictus abscesseratsimul etiam quod a Philippis videbatur occisus. 5Quem titulum evertisse Licinius dicitur eo temporequo est nanctusimperiumcum se vellet videri a Philippis originem trahere. 6 QuaeomniaConstantine maximeidcirco sum persecutusne quis tuaecognitioni deessetquod dignum scientia videretur.