Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


DEVITA HADRIANI
AELII SPARTIANI

I.1 Origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibusposterior abHispaniensibus manatsi quidem Hadria hortos maiores suos apudItalicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suaeHadrianus ipse commemoret. 2 Hadriano pater Aelius Hadrianuscognomento Afer fuitconsobrinus Traiani imperatorismater DomitiaPaulina Gadibus ortasoror Paulina nupta Servianouxor Sabinaatavus Maryllinusqui primus in sua familia senator populi Romanifuit. 3 Natus est Romae VIIII. kl. Feb. Vespasiano septies et Titoquinquies consulibus. 4 ac decimo aetatis anno patre orbatus UlpiumTraianum praetorium tuncconsobrinum suumqui postea imperiumtenuitet Caelium Atatianum equitem Romanum tutores habuit. 5imbutusque inpensius Graecis studiisingenio eius sic ad eadeclinanteut a nonnullis Graeculus diceretur

II. 1quinto decimo anno ad patriam redit ac statim militiam iniitvenandousque ad reprehensionem studiosus. 2 quare a Traiano abductus apatria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibusiudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legioniscreatus. 3 post haec in inferiorem Moesiam translatus extremis iamDomitianis temporibus. 4 ibi a mathematico quodam de futuro imperioid dicitur comperissequod a patruo magno Aelio Hadriano peritiacaelestium callente praedictum esse conpererat. 5 Traiano a Nervaadoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superioremtranslatus est. 6 ex qua festinans ad Traianumut primus nuntiaretexcessum Nervaea Servianosororis viroqui et sumptibus et aerealieno eius prodito Traiani odium in eum movit diu detentus fractoqueconsulte vehiculo tardatuspedibus iter faciens eiusdem Servianibeneficiarium antevenit. 7 fuitque in amore Traianinec tamen ei perpaedagogos puerorumquos Traianus impensius diligebat+ Gallofavente defuit. 8 quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoriserga se iudicio Vergilianas sortes consuleret

Quisprocul ille autem ramis insignis olivae
sacra farens ? Noscocrines incanaque menta
regis Romaniprimam qui legibusurbem
fundabitCuribus parvis et paupere terra
missus inimperium magnumcui deinde subibit

sorsexciditquam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt. 9habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoqueNiceforii Iovis manante responsoquod Apollonius Syrus Platonicuslibris suis indidit. 10 denique satatim suffragante Sura ad amicitiamTraiani pleniorem reditnepte per sororem Traiani uxore acceptafavente PlotinaTraiano leviterut Marius Maximus dicitvolente.

III. 1Quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio consulibusin qua cumorationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus essetusque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. 2 Postquaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Dacicum Traianumfamiliarius prosecutus est; 3 quando quidem et indulsisse vino sedicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traianolocupletissime muneratum. 4 Tribunus plebis factus est Candido etQuadrato iterum conss.5 in quo magistratu ad perpetuam tribuniciampotestatem omen sibi factum adseritquod paenulas amiseritquibusuti tribuni plebis pluviae tempore solebantimperatores autemnumquam. Unde hodieque imperatores sine paenulis a togatis videntur.6 Secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviaepraeposuit secumque duxit; quando quidem multa egregia eius factaclaruerunt. 7 Quare adamante gemmaquam Traianus a Nerva acceperatdonatus ad spem successionis erectus est. 8 Praetor factus estSubsurano bis et Servianoiterum conss.cum sestertium iterum viciesad ludos edendos a Traiano accepit. 9 Legatus postea praetorius inPannoniam inferiorem missus Sarmatas compressitdisciplinammilitarem tenuitprocuratores latius evagantes coercuit. 10 Ob hocconsul est factus. in quo magistratu ut a Sura conperit adoptandum sea Traiano esseab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. 11 Etdefuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas creavitcausa praecipueorationum quas pro imperatore dictaverat

IV. 1 UsusPlotinae quoque favorecuius studio etiam legatus expeditionisParthicae tempore destinatus est. 2 Qua quidem tempestate utebaturHadrianus amicitia Sosi Papi et Platori Nepotis ex senatorio ordineex sequestri autem Attianitutoris quondam suiet Liviani etTurbonis. 3 In adoptionis sponsionem venit Palma et Celsoinimicissemper suis et quos postea ipse insecutus estinsuspicionemadfectatae tyrannidis lapsis. 4 Secundo consul favore Plotinae factustotam praesumptionem adoptionis emeruit. 5 Corrupisse eum Traianilibertoscurasse delicatos eosdemque saepe inisse per ea temporaquibus in aula familiarior fuitopinio multa firmavit. 6 Quintumiduum August. diem legatus Suriae litteras adoptionis accepitquandoet natalem adoptionis celebrari iussit. 7 Tertium iduum earundemquando et natalem imperii statuit celebrandumexcessus ei Traianinuntiatus est. 8 Frequens sane opinio fuit Traiano id animi fuisseut Neratium Priscumnon Hadrianum successorem relinqueretmultisamicis in hoc consentientibususque eo ut Prisco aliquando dixerit:"commendo tibi provinciassi quid mihi fatale contigerit".9 Et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisseut exemploAlexandri Macedonis sine certo successo remorereturmulti ad senatumeum orationem voluisse mittere petiturumutsi quid ei evenissetprincipem Romanae rei publicae senatus daretadditis dum taxatnominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. 10 Nec desunt quifactione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitumesse prodiderintsupposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur.

V. 1Adeptus imperium ad priscum se statim morem instituitet tenendae perorbem terrarum paci operam intendit. 2 Nam deficientibus hisnationibusquas Traianus subegeratMauri lacessebantSarmataebellum inferebantBrittani teneri sub Romana dicione non poterantAegyptus seditionibus urgebaturLibya deniqueac Palaestina rebellesanimos efferebant. 3 Quare omnia trans Eufraten ac Tigrim reliquitexemplout dicebat Catonisqui Macedonas liberos pronuntiavitquiatueri non poterant. 4 Parthamasirinquem Traianus Parthis regemfeceratquod eum non magni ponderis apud Parthos videretproximisgentibus dedit regem. 5 Tantum autem statim clementiae studiumhabuitutcum sub primis imperii diebus ab Attiano per epistolasesset admonitusut et Baebius Macer praefectus urbissi reniteretureius imperionecaretur et Laberius Maximusqui suspectus imperio ininsula exulabatet Frugi Crassusneminem laederet; 6 quamvisCrassum postea procurator egressum insulaquasi res novas molireturiniusso eius occiderit. 7 Militibus ob auspicia imperii duplicemlargitionem dedit. 8 Lusium Quietum sublatis gentibus Maurisquosregebatquia suspectus imperio fueratexarmavit Marcio TurboneIudaeis conpressis ad deprimendum tumultum Mauretaniae destinato. 9Post haec Antiochia(m) digressus est ad inspiciendas reliquiasTraianiquas AttianusPlotina et Matidia deferebant. 10 Quibusexceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressuspraepositoque Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit.

VI. 1Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimislitteris postulavit et cunctis volentibus meruitita ut senatusmultaquae Hadrianus non postulaveratin honorem Traiani spontedecerneret. 2 Cum ad senatum scriberetveniam petitquod de imperiosuo iudicium senatui non dedissetsalutatus scilicet prae propereamilitibus imperatorquod esse res publica sine imperatore nonposset. 3 Cum triumphum ei senatusqui Traiano debitus eratdetulissetrecusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphalivexitut optimus imperator ne post mortem quidem triumphi amitteretdignitatem. 4 Patris patriae nomen delatum sibi statim et iterumpostea distulitquod hoc nomen Augustus sero meruisset. 5 Aurumcoronarium Italiae remisitin provinciis minuitet quidemdifficultatibus aerarii ambitiose ac diligente rexpositis. 6 Auditodein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibus Moesiampetit. 7 Marcium Turbonem post Mauretaniam praefecturae infulisornatum Pannoniae Daciaeque ad tempus praefecit. 8 Cum regeRoxalanorumqui de imminutis stipendiis querebaturcognito negotiopacem conposuit.

VII. 1Nigrini insidiasquas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusioet multis aliis paraveratcum etiam successorem Hadrianus sibimetdestinassetevasit. 2 Quare Palma TarracenisCelsus BaisNigrinusFaventiaeLusius in itinere senatus iubenteinvito Hadrianoutipse in vita sua dicitoccisi sunt. 3 Unde statim Hadrianus adrefellendam tristissimam de se opinionemquod occidi passus essetuno tempore quattuor consularesRomam venit Dacia Turboni creditatitulo Aegyptiacae praefecturaequo plus auctoritatis haberetornato(s)et ad conprimendam de se famam congiarium duplex praesenspopulo dedit ternis iam per singulos aureis se absente divisis. 4 Insenatu quoque excusatisquae facta erantiuravit senum quamsenatorem nisi ex senatus sententia puniturum. 5 Statim cursumfiscalem instituitne magistratus hoc onere gravarentur. 6 Adcolligendam autem gratiam nihil praetermittens infinitam pecuniamquae fisco debebaturprivatis debitoribus in urbe atque Italiainprovinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisit syngrafisin foro divi Traianiquo magis securitas omnibus roborareturincensis. 7 Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omnisumma in aerario publico recepta. 8 Pueris ac puellisquibus etiamTraianus alimenta detuleratincrementum liberalitatis adiecit. 9Senatoribusqui non vitio suo decoxerantpatrimonium pro liberorummodo senatoriae professionis explevitita ut plerisque in diem vitaesuae dimensum sine dilatione praestiterit. 10 Ad honores explendosnon solum amicissed etiam passim aliquantis multa largitus est. 11Feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit. 12Gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille ferasnatali suo edidit.

VIII. 1Optumos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatisadscivit. 2 Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit.3 Et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicamgesturumut sciret populi rem essenon propriam. 4 Tertio consulescum ipse ter fuissetplurimos fecitinfinitos autem secundiconsulatus honore cumulavit. 5 Ipsum autem tertium consulatum etquattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit. 6 Senatuilegitimocum in urbe vel iuxta urbem essetsemper interfuit. 7Senatus fastigium in tantum extulit difficile faciens senatoresutcum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditumfaceret senatoremnihil se amplius haberequod in eum conferripossetostenderit. 8 Equites Romanos nec sine se de senatoribus necsecum iudicare permisit. 9 Erat enim tunc mosutcum principescausas agnosceretet senatores et equites Romanos in consiliumvocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. 10Exsecratus est denique principesqui minus senatoribus detulissent.11 Serviano sororis virocui tantum detulitut ei venientidecubiculo semper occurrerittertium consulatumnec secum tamencumille bis Hadrianum fuissetne esset secundae sententiaenon petentiac sine precatione concessit.

IX. 1Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquitet theatrumquod ille in campo Martio posueratcontra omnium votadestruxit. 2 Et haec quidem eo tristiora videbanturquod omniaquaedisplicere vidissetHadrianus mandata sibi ut faceret secreto aTraiano esse simulabat. 3 Cum Attianipraefecti sui et quondamtutorispotentiam ferre non possetnisus est eum obtruncaresedrevocatus estquia iam quattuor consularium occisorumquorum quidemnecem in Attiani consilia refundebatpremebatur invidia. 4 Cui cumsuccessorem dare non possetquia non petebatid egitut peteretatqueubi primum petitin Turbonem transtulit potestatem; 5 cumquidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successoremdedit. 6 Summotis his a praefecturaquibus debebat imperiumCampaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibussublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. 7 Romae veropraetorum et consulum officia frequentavitconviviis amicoruminterfuitaegros bis ac ter dieet nonnullos equites Romanos aclibertinosvisitavitsolaciis refovitconsiliis sublevavitconviviis suis semper adhibuit. 8 Omnia denique ad privati hominismodum fecit. 9 Socrui suae honores praecipuos inpendit ludisgladiatoriis ceterisque officiis.

X. 1 Posthaec profectus in Gallias omnes cas variis liberalitatibussublevavit. 2 Inde in Germaniam transiit pacisque magis quam bellicupidus militemquasi bellum inmineretexercuit tolerantiaedocumentis eum imbuensipse quoque inter manipula vitam militaremmagistranscibis etiam castrensibus in propatulo libenter utenshocest laridocaseo et poscaexemplo Scipionis Aemiliani et Metelli etauctoris sui Traianimultos praemiisnonnullos honoribus donansutferre possent eaquae asperius iubebat; 3 si quidem ipse postCaesarem Octavianum labantem disciplinam incuria superiorum principumretinuit ordinatis et officiis et inpendiisnumquam passus aliquem acastris iniuste abessecum tribunos non favor militumsed iustitiacommendaret4 exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatuscumetiam vicena milia pedibus armatus ambularettriclinia de castris etporticus et cryptas et topia dirueret5 vestem humillimam frequenteracciperetsine auro balteum sumeretsine gemmis fibulastringereturcapulo vix eburneo spatham clauderet6 aegros militesin hospitiis suis videretlocum castris caperetnulli vitem nisirobusto et bonae famae daretnec tribunum nisiplena barba faceretaut eius aetatisquae prudentia et annis tribunatus robor inpleret7 nec pateretur quicquam tribunum a milite acciperedelicata omniaundique summoveretarma postremo eorum supellectilemque corrigeret.8 De militum etiam aetatibus iudicabatne quis aut minor quam virtusposceretaut maior quam pateretur humanitasin castris contra moremveterem versareturagebatqueut sibi semper noti essentet eorumnumerus sciretur.

XI. 1Laborabat praetereaut condita militaria diligenter agnosceretreditus quoque provinciales solerter exploransut alicubi quippiamdeessetexpleret. Ante omnes tamen enitebaturne quid otiosum velemeret aliquando vel pasceret. 2 Ergo conversis regio more militibusBrittaniam petitin qua multa correxit murumque per octoginta miliapassuum primus duxitqui barbaros Romanosque divideret. 3 SepticioClaro praefecto praetorii et Suetonio Tranquillo epistularum magistromultisque aliisquod apud Sabinam uxorem iniussu eius familiarius setunc egerantquam reverentia domus aulicae postulabatsuccessoresdedituxorem etiam ut morosam et asperam dimissurusut ipsedicebatsi privatus fuisset. 4 Et erat curiosus non solum domus suaesed etiam amicorumita ut per frumentarios occulta omnia exploraretnec adverterent amici sciri ab imperatore suam vitampriusquam ipsehoc imperator ostenderet. 5 Unde non iniocundum est rem inserereexquo consteteum de amicis multa didicisse. 6 Nam cum ad quendamscripsisset uxor suaquod voluptatibus detentus et lavacris ad seredire nolletatque hoc hadrianus per frumentarios cognovissetpetente illo commeatum Hadrianus ei lavacra et voluptatesexprobravit. cui ille : "Num et tibi uxor meaquod et mihiscripsit ?" 7 Et hoc quidem vitiosissimum putant atque huicadiunguntquae de adultorum amore ac nuptarum adulteriisquibusHadrianus laborasse dicituradseruntiungentes quod ne amicisquidem servaverit fidem.

XII. 1Conpositis in Brittania rebus transgressus in Galliam Alexandrinaseditione turbatusquae nata est ob Apidemquicum repertus essetpost multos annosturbas interpopulos creavitapud quem deberetlocariomnibus studiose certantibus. 2 Per idem tempus in honoremPlotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili extruxit. 3 Post haecHispania petit et Tarracone hiemavitubi sumptu suo aedem Augustirestituit. 4 Omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vocatisdilectumque ioculariterut verba ipsa ponit Marius Maximusretractantibus Italicisvehementissime ceteris prudenter et cauteconsuluit. 5 Quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculumadiit apud Tarraconem spatians per virdiaria servo in se hospitiscumgladio furiosius inruentequem retentum ille ministris adcurrentibustradidit etubi furiosum esse constititmedicis curandum dedit innullo omnino commotus. 6 Per ea tempora et alias frequenter inplurimis locisin quibus barbari non fluminibus sed limitibusdividunturstipitibus magnis in modum muralis saepis funditusiactisatque conexis barbaros separavit. 7 Germanis regem constituitmotus Maurorum compressit et a senatu supplicationes emeruit. 8Bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum fuitidque Hadrianiconloquio repressum est.

XIII. 1Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et Eleusiniasacra exemplo Herculis Philippique suscepitmulta in Atheniensescontulit et pro agonotheta resedit. 2 Et in Achaia quidem etiam illudobservatum feruntquodcum in sacris multi cultros haberentcumHadriano nullus armatus ingressus est. 3 Post in Siciliam navigavitin qua Aetnam montem conscenditut solis ortum videret arcus specieut diciturvarium. 4 Inde Romam venit atque ex ea in Africamtransiit ac multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. 5 Necquisquam fere principum tantum terrarum tantum celeriter peragravit.6 Denique cum post Africam Romam redissetstatim ad orientemprofectus per Athenas iter fecit atque operaquae apud Atheniensescoeperatdedicavitut Iovis Olympii aedem et aram sibieodemquemodo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. 7 Deindea Capadocibus servitia castris profutura suscepit. 8 Toparchas etreges ad amicitiam invitavitinvitato etiam Osdroe rege Parthorumremissaque illi filiaquam Traianus ceperatac promissa sellaquaeitidem capta fuerat. 9 Cumque ad eum quidam reges venissentita cumhis egitut eos paeniteretqui venire nolueruntcausa speciatimFarasmanisqui eius invitationem superbe neglexerit. 10 Etcircumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factissupplicio adfecitita severe ut accusatores per se credereturinmittere.

XIV. 1Antiochenses inter haec ita odio habuitut Syriam a Phoeniceseparare volueritne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. 2Moverunt ea tempestate et Iudaei bellumquod vetabantur mutilaregenitalia. 3 Sed in monte Casiocum videndi solis ortus gratia nocteascendissetimbre orto fulmen decidens hostiam et victimariumsacrificanti adflavit. 4 Peregrata Arabia Pelusium venit et Pompeitumulum magnificentius extruxit. 5 Antinoum suumdum per Nilumnavigatperdiditquem muliebriter flevit. 6 De quo varia fama estaliis eum devotum pro Hadriano adserentibusaliisquod et formaeius ostentat et nimia voluptas Hadriani. 7 Et Graeci quidem volenteHadriano eum consecraverunt oracula per eum dari adserentesquaeHadrianus ipse conposuisse iactatur. 8 Fuit enim poematum etlitterarum nimium studiosissimus. 9 Arithmeticaegeometriaepicturae peritissimus. Iam psallendi et cantandi scientiam prae seferebat. In voluptatibus nimius. Nam et de suis dilectis multaversibus composuit. (amatoria carmina scripsit.) 10 Idem armorumperitissimus et rei militaris scientissimusgladiatoria quoque armatractavit. 11 Idem severus laetuscomis gravislascivus cunctatortenax liberalissimulatorsaevus clemens et semper in omnibusvarius.

XV. 1Amicos ditavit et quidem non petentescum petentibus nil negaret. 2Idem tamen facile de amicisquidquid insusurrabaturaudivit atqueideo prope cunctos vel amicissimos vel eosquos summis honoribusevexitpostea ut hostium loco habuitut Attianum et Nepotem etSepticium Clarum. 3 Nam Eudaemonem prius conscium imperii adegestatem perduxit4 Polyaenum et Marcellum ad mortem voluntariamcoegit5 Heliodorum famosissimis litteris lacessivit6 Titianum utconscium tyrannidis et argui passus est et proscribi. 7 UmidiumQuadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus est8Servianum sororis virum nonagesimum iam annum agentemne sibisuperviveretmori coegit; 9 libertos denique et nonnullos militesinsecutus est. 10 Et quamvis esset oratione et versu promtissimus etin omnibus artibus peritissimustamen professores omnium artiumsemperut doctior risitcontempsitobtrivit. 11 Cum his ipsisprofessoribus et philosophis libris vel carminibus invisem editissaepe certavit. 12 Et Favorinus quidemcum verbum eius quondam abHadriano reprehensum esset atque ille cessissetarguentibus amicisquod male cederetHadriano de verboquod idonei auctoresusurpassentrisum iocundissimum movit; 13 ait enim : "non rectesuadetisfamiliaresqui non patiminime illum doctiorem omnibuscrederequi habet triginta legiones."

XVI. 1Famae celebris Hadrianus tam cupidus fuitut libros vitae suaescriptos a se libertis suis litteratis dederit iubensut eos suisnominibus publicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani essedicuntur. 2 Catacannas libros obscurissimos Antimachum imitandoscripsit. 3 Floro poetae scribenti ad se :

egonolo Caesar esse
ambulare per Brittanos

Scythicas patipruinas

4rescripsit :

egonolo Florus esse
ambulare per tabernas
latitare perpopinas
culices pati rutundos.

5 Amavitpraeterea genus vetustum dicendicontroversias declamavit. 6Ciceroni CatonemVergilio EnniumSalustio Coelium praetuliteademque iactatione de Homero ac Platone iudicavit. 7 Mathesin sicscire sibi visus estut sero kalendis Ianuariis scripseritquid eitoto anno posset evenireita ut eo annoquo peritusque ad illamhoramqua est mortuusscripseritquid acturus esset. 8 Sed quamvisesset in reprehendendis musicistragiciscomicisgrammaticisrhetoribusoratoribus facilistamen omnes professores et honoravitet divites fecitlicet eos quaestionibus semper agitaverit. 9 Et cumipse auctor essetut multi ab eo tristes recederentdicebat segraviter ferresi quem tristem videret. 10 In summa familiaritateEpictetum et Heliodorum philosophos etne nominatim de omnibusdicamgrammaticosrhetoresmusicosgeometraspictoresastrologos habuitprae ceterisut multi adserunteminenteFavorino. 11 Doctoresqui professioni suae inhabiles videbanturdilatos honoratosque a professione dimisit.

XVII. 1Quos in privata vita inimicos habuitimperator tantum neglexititaut uniquem capitalem habueratfactus imperator diceret "evasisti".2 Hisquos ad militiam ipse per se vocavitequosmulosvestessumptus et omnem ornatum semper exhibuit. 3 Saturnalicia etsigillaricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab hislibenter accepit et alia invicem dedit. 4 Ad deprehendendasobsonatorum fraudescum plurimis simmatibus pasceretfercula dealiis mensis etiam ultimis quibusque iussit sibi adponi. 5 Omnesreges muneribus suis vicit. Publice frequenter et cumomnibus lavit. 6Ex quo ille iocus balnearis innotuit : nam cum quodam temporeveteranum quendam notum sibi in militia dorsum et ceteram partemcorporis vidisset adtererepercontatuscur se marmoribusdestringendum daretubi audivit hoc idcirco fieriquod servum nonhaberetet servis eum donavit et sumptibus. 7 Verum alia die cumplures senes ad provocandam liberalitatem principis parieti seadtererentevocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. 8Fuit et plebis iactantissimus amator. Peregrinationis ita cupidusutomniaquae legerat de locis orbis terrarumpraesens velletaddiscere. 9 Frigora et tempestates ita patienter tulitut numquamcaput texerit. 10 Regibus multis plurimum detulita plerisque veroetiam pacem redemita nonnullis contemptus est11 multis ingentiadedit munerased nulli maiora quam Hiberorumcui et elephantum etquinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. 12 Cum aFarasmane ipse quoque ingentia munea don accepisset atque inter haecauratas quoque clamydestrecentos noxios cum auratis clamymidibus inharenam misit ad eius munera deridenda.

XVIII. 1Cum iudicaretin consilio habuit non amicos suos aut comites solumsed iuris consultos et praecipue Iuventium CelsumSalvium IulianumNeratium Priscum aliosquequos tamen senatus omnis probasset. 2Constituit inter ceteraut in nulla civitate domus aliquatransferendae ad aliam urbem vilis materiae causa dirueretur. 3Liberis proscriptorum duodecimas bonorum concessit. 4 Maiestatiscrimina non admisit. 5 Ignotorum heredidates repudiavit nec notorumaccepitsi filios haberent. 6 De thesauris ita cavitutquis insuo repperissetipse potiretursi quis in alienodimidium dominodaretsi quis in publicocum fisco aequabiliter partiretur. 7Servos a dominis occidi vetuit eosque iussit damnari per iudicessidigni essent. 8 Lenoni et lanistae servum vel ancillam vendi vetuitcausa non praestita. 9 Decoctores bonorum suorumsi suaeauctoritatis essentcatomidiari in amphitheatro et dimitti iussit.10 Ergastula servorum et liberorum tulit. Lavacra pro sexibusseparavit. 11 Si dominus in domo interemptus essetnon de omnibusservis quaestionem haberi sed de hisqui per vicinitatem poterantsentirepraecepit.

XIX. 1 InEtruria praeturam imperator egit. Per Latina opida dictator etaedilis et duumvir fuitapud Neapolim demarchusin patria suaquinquennalis et item Hadriae quinquennalisquasi in alia patriaetAthenis archon fuit. 2 In omnibus paene urbibus et aliquidaedificavit et ludos edidit. 3 Athenis mille ferarum venationem instatio exhibuit. 4 Ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicumavocavit. 5 Romae post ceteras inmensissimas voluptares in honoremsocrus suae aromatica populo donavitin honorem Traiani balsama etcrocum per gradus theatri fluere iussit. 6 Fabulas omnis generis moreantiquo in theatro dedithistriones aulicos publicavit. 7 In circomultas feras et saepe centum leones interfecit. 8 Militares pyrrichaspopulo frequenter exhibuit. Gladiatores frequenter spectavit. 9 Cumopera ubique infinita fecissetnumquam ipse nisi in Traiani patristemplo nomen suum scripsit. 10 Romae instauravit Pantheumsaeptabasilicam Neptunisacras aedes plurimasforum AugustilavaccrumAgrippaeeaque omnia propriis auctorum nominibus consecravit. 11Fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedemBonae Deae. 12 Transtulit et colossum stantem atque suspensum perDecrianum architectum de eo locoin quo nunc templum Urbis estingenti molimineita ut operi etiam elephantos viginti quattuorexhiberet. 13 Et cum hoc simulacrum post Neronis vultumcui anteadicatum fueratSoli consecrassetaliud tale Apollodoro architectoauctore facere Lunae molitus est.

XX. 1 Inconloquiis etiam humillimorum civilissimus fuitdetestans eosquisibi hanc voluptatem humanitatisquasi servantes fastigium principisinviderent. 2 Apud Alexandriam in musio multas quaestionesprofessoribus proposuit et propositas ipse dissolvit. 3 MariusMaximus dicit eum natura crudelem fuisse et idcirco multa piefecissequod timeretne sibi idemquod Domitiano acciditeveniret. 4 Et cum titulos in operibus non amaretmultas civitatesHadrianopolis appellavitut ipsam Karthaginem et Athenarum partem. 5Aquarum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. 6 Fisciadvocatum primus instituit. 7 Fuit memoriae ingentisfacultatisinmensae ; nam ipse orationes et dictavit et ad omnia respondit. 8Ioca eius plurima exstant ; nam fuit etiam dicaculus. Unde illudquoque innotuitquodcum cuidam canescenti quiddam negasseteidemiterum petenti sed infecto capite respondit ¨iam hoc patrituo negavių. 9 Nomina plurimis sine nomenclatore reddiditquae semel et congesta simul audiveratut nomenclatores saepiuserrantes emendarit. 10 Dixit et veteranorum nominaquos aliquandodimiserat. Libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriterreddidit. 11 Uno tempore scripsitdictavitaudivit et cum amicisfabulatus est (si potest credi). Omnes publicas rationes itacomplexus estut domum privatam quivis paterfamilias diligens nonsatis novit. 12 Equos et canes sic amavitut eis sepulchraconstitueret. 13 Oppidum Hadrianotheras in quodam locoquod illic etfeliciter esset venatus et ursam occidisset aliquandoconstituit.

XXI. 1 Deiudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivitquamdiuverum inveniret. 2 Libertos suos nec sciri voluit in publico necaliquid apud se possedicto suo omnibus superioribus principibusvitia imputans libertorumdamnatis omnibus libertis suisquicumquese de eo iactaverant. 3 Unde extat etiam illud seuerum quidem sedprope ioculare de servis. nam cum quodam tempore servum suum interduos senatores e conspectu ambulare vidissetmisitqui ei collafumdaret que : "Noli inter eos ambularequorum esse adhuc potesservus". 4 Inter cibos unice amavit tetrafarmacumquod erat defasianosumineperna et crustulo. 5 Fuerunt eius temporibus famespestilentiaterrae motusquae omniaquantum potuitprocuravitmultisque civitatibus vastatis per ista subvenit. 6 Fuit etiamTiberis inundatio. 7 Latium multis civitatibus dedittributa multisremisit. 8 Expeditiones sub eo graves nullae fuerunt; bellaetiamsilentio paene transacta. 9 A militibus propter curam exercitusnimiam multum amatus estsimul quod in eos liberalissimus fuit. 10Parthos in amicitia semper habuitquod inde regem retraxitquemTraianus inposuerat. 11 Armeniis regem habere permisitcum subTraiano legatum habuissent. 12 Mesopotamenos non exegit tributumquod Traianus inposuit. 13 Albanos et Hiberos amicissimos habuitquod reges eorum largitionibus prosecutus estcum ad illum venirecontempsissent. 14 Reges Bactranorum legatos ad eum amicitiaepetendae causa supplices miserunt.

XXII. 1Tutores saepissime dedit. Disciplinam civilem non aliter tenuit quammilitarem. 2 Senatores et equites Romanos semper in publico togatosesse iussitnisi si a cena reverterentur. 3 Ipsecum in Italiamessetsemper togatus processit. 4 Ad convivium venientes senatoresstans excepit semperque aut pallio tectus discubuit aut togasummissa. 5 Diligentia iudicis sumptus convivii constituit et ad anticummodum redegit. 6 Vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingrediprohibuit. Sederi equos in civitatibus non sivit. 7 Ante octavamhoram in publico neminem nisi aegrum lavari passus est. 8 Abepistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. 9 Eosquospauperes et innocentes viditsponte ditavitquos vero calliditateditatosetiam odio habuit. 10 Sacra Romana diligentissime curavitperegrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. 11 CausasRomae atque provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suoconsulibus atque praetoribus et optimis senatoribus. 12 Fucinum lacumemisit. 13 Quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit.14 Quando in Africam venitad adventum eius post quinquennium pluitatque ideo ab Africanis dilectus est.

XXIII. 1Peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo etin summisplerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. 2Factusque de successore sollicitus primum de Serviano cogitavitquemposteaut diximusmori coegit. 3 Fuscumquod imperium praesagiiset ostentis agitatus speraretin summa destestatione habuit. 4Platorium Nepotemquem tantopere ante dilexitut veniens ad eumaegrotantem Hadrianus inpune non admitteretursuspicionibusadductusest -5 eodem modo et Terentium Gentianumet huncvehementiusquod a senatu diligi tunc videbat6 omnes postremodequorum imperio cogitavitquasi futuros imperatores detestatus est. 7Et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressitdonecin villa Tiburtina pro fluvio sanguinis paene ad exitum venit. 8 Tunclibere Servianum quasi affectatorem imperiiquod servis regis cenammisissetquod in sedili regio iuxta lectum posito sedissetquoderectus ad stationes militum senex nonagenarius processissetmoricoegit multis aliis interfectis vel aperte vel per insidias. 9 Quandoquidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadrianodefuncta est. 10 Tunc Ceionium CommodumNigrini generum insidiatorisquondamsibi forma commendatum adoptare constituit. 11 Adoptavitergo Ceionium Commodum Verum invitis omnibus eumque Aelium VerumCaesarem appellavit. 12 Ob cuius adoptationem ludos circenses deditet donativum populo ac militibus expendit. 13 Quem praetura honoravitac statim Pannoniis inposuit decreto consulatu cum sumptibus. EundemCommodum secundo consulem designavit. 14 Quem cum minus sanumvideretsaepissime dictitavit : "in caducum parietem nosinclinavimus et perdidimusque ter milies sestertiumquod populo etmilitibus pro adoptione Commodi dedimus". 15 Commodus autem praevaletudine nec gratias quidem in senatuagere potuit Hadriano deadoptione. Denique accepto largius antidoto ingravescente valetudineper somnum perit ipsis kalendis Ianuariis. Quare ab Hadriano Votorumcausa lugeri est vetitus.

XXIV. 1 Etmortuo Aelio Vero Caesare Hadrianus ingruente tristissima valetudineadoptavit Arrium Antoninumqui postea Pius dictus estet ea quidemlegeut ille sibi duos adoptaretAnnium Verum et Marcum Antoninum.2 Hi sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicamgubernaverunt. 3 Et Antoninus quidem Pius idcirco appellatus diciturquod socerum fessum aetate manu sublevaret. 4 Quamvis aliicognomentum hoc ei dicant inditumquod multos senatores Hadriano iamsaevienti abripuisset5 aliiquod ipsi Hadriano magnos honores postmortem detulisset. 6 Antonini adoptionem plurimi tunc factam essedolueruntspeciatim Catilius Severuspraefectus urbiqui sibipraeparabat imperium. 7 Qua re prodita successore accepto dignitateprivatus est. 8 Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectusgladiose transfigi a servo iussit. 9 Quod cum esset proditum et inAntonini usque notitiam venissetingressis ad se praefectis et filiorogantibusqueut aequo animo necessitatem morbi ferretirratusillis auctorem proditionis iussit occidiqui tamen ab Antoninoservatus est. 10 Statimque testamentum scripsit nec tamen actus reipublicae praetermisitdicente Antonino parricidam se futurumsiHadrianum adoptatus ipse pateretur occidi. 11 Et post testamentumquidem iterum se est conatus occidere; subtracto pugione saeviorfactus est. 12 Petit et venenum a medicoqui se ipsene daretoccidit.

XXV. 1 Eatempestate supervenit quaedam mulierquae diceret somnio se monitamut insinuaret Hadrianone se occideretquod esset bene valiturus.Quod cum non fecissetesset caecatam. iussam tamen iterum Hadrianoeadem dicere atque genua eius osculare recepturamsi id fecisset. 2Quod cum ex somnio implessetoculos recepitcum aquae in fanoeratex quo veneratoculos abluisset. 3 Venit et de Pannonia quidamvetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit. 4 Quo facto etipse oculos recepitet Hadrianum febris reliquit. Quamvis MariusMaximus haec per simulationem facta commemoret. 5 Post haec HadrianusBaias petit Antonino Romae ad imperandum relicto. 6 Ubi cum nihilproficeretarcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baiasperit die VI. iduum Iuliarum. 7 Invisusque omnibus sepultus est invilla Ciceroniana Puteolis. 8 Sub ipso mortis tempore et Servianumnonaginta annos agentemut supra dictum estne sibi superviveretatqueut putabatimperaretmori coegit et ob leves offensasplurimos iussit occidiquos Antoninus reservavit. 9 Et moriensquidem hos versus fecisse dicitur :

animulavagula blandula
hospes comesque corporis
quae nunc abibis inloca
pallidula rigida nudula
necut solesdabis iocos !

10 Talesautem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXIImensibus Vdiebus XVII. Imperavit annis XXImensibus XI.

XXVI. 1Statura fuit procerusforma comptusflexo ad pectinem capillopromissa barbaut vulneraquae in facie naturalia eranttegerethabitudine robusta. 2 Equitavit ambulavitque plurimum armisque etpilo se semper exercuit. 3 Venatus frequentissime leonem manu suaoccidit. Venando autem iugulum et costam fregit. Venationem sempercum amicis participavit. 4 In convivio tragoediascomoediasAttellanassambucaslectorespoetas pro re semper exhibuit. 5Tiburtinam villam mire exaedificavitita ut in ea et provinciarum etlocorum celeberrima nomina inscriberetvelut LyciumAcademianPrytaniumCanopumPoecilenTempe vocaret. etut nihilpraetermitteretetiam inferos finxit. 6 Signa mortis haec habuit :natali suo ultimocum Antoninum commendaretpraetexta spontedelapsa caput ei aperuit. 7 Anulusin quo imago ipsius sculpta eratsponte de digito delapsus est. 8 Ante diem natalis eius nescio qui adsenatum ululans venit ; contra quem Hadrianus ita motus estquasi desua mortelo quereturcum eius verba nullus agnosceret. 10 Idem cumvellet in senatu dicere "post filii mei mortem""postmeam" dixit. somniavit praeterea se a patre potionem soporiferamimpetrasse. Item somniavit a leone se oppressum esse.

XXVII. 1In mortuum eum a multis multa sunt dicta. acta eius inrita fierisenatus volebat. 2 Nec appellatus esset divusnisi Antoninusrogasset. 3 Templum denique ei pro sepulchro apud Puteolos constituitet quinquennale certamen et flamines et sodales et multa aliaquaead honorem quasi numinis pertinerent. 4 Qua reut supra dictum estmulti putant Antoninum Pium dictum.