Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


VERUS
IULI CAPITOLINI

 

I. 1 Scioplerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasseut priorem Verum intimandum legentibus darentnon imperandi secutosordinem sed vivendi : 2 ego veroquod prior Marcus imperare coepitdein Verusqui superstite perit Marcopriorem Marcumdehinc Verumcredidi celebrandum. 3 Igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus VerusAntoninusqui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus estexAntonini coniunctione Verus et Antoninusneque inter bonos nequeintermalos principes ponitur. 4 Quem constat non inhorruisse vitiisnon abundasse virtutibusvixisse deinde non in suo liberoprincipatused sub Marco in simili ac paris maiestatis imperioacuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimietate dissensit.5 Erat enim morum simplicum et qui adumbrare nihil posset. 6 Huicnaturalis pater fuit Lucius Aelius Verusqui ab Hadriano adoptatusprimus Caesar est dictus et in eadem statione constitutus perit. 7Avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. 8 Natus est LuciusRomae in praetura patris sui XVIII. kal. Ianuariarum diequo etNeroqui rerum potitus est. 9 Origo eius paterna pleraque ex Etruriafuitmaterna ex Faventia.

II. 1 Hacprosapia genitus patre ab Hadriano adoptato in familiam Aeliamdevenit mortuoque patre Caesare in Hadriani familia remansit. 2 A quoAurelio datus est adoptanduscum sibi ille Pium filiumMarcumnepotem esse voluisset posteritati satis providens3 et ea quidemlegeut filiam Pii Verus acciperetquae data est Marco idcircoquia hic adhoc impar videbatur aetateut in Marci vita exposuimus. 4Duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. Educatus est in domoTiberiana. 5 Audivit Scaurinum grammaticum LatinumScauri filiumqui grammaticus Hadriani fuitGraecos Telephum atque HefaestionemHarpocrationemrhetores ApolloniumCelerem Caninium et HerodemAtticumLatinum Cornelium Frontonemphilosophos Apollonium etSextum. 6 Hos omnes amavit uniceatque ab his in vicem dilectus estnec tamen ingeniosus ad litteras. 7 Amavit autem in pueritia versusfacerepost orationes. Et melior quidem orator fuisse dicitur quampoetaimmout verius dicampeior poeta quam rhetor. 8 Nec desuntqui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque abaliis ei illa ipsaqualiacumque suntscripta; si quidem multos disertos et eruditossemper secum habuisse dicitur. Educatorem habuit Nicomedem. 9 Fuitvoluptarius et nimis laetus et omnibus deliciisludisiocisdecenter aptissimus. 10 Post septimum annum in familiam Aureliamtraductus Marci moribus et auctoritate formatus est. Amavit venatuspalaestras et omnia exercitia iuventutis. 11 Fuitque privatus in domoimperatoria viginti et tribus annis.

III. 1 Quadie togam virilem Verus accepitAntoninus Pius ea occasionequapatris templum dedicabatpopulo liberalis fuit2 mediusque interPium et Marcum idem [se] reseditcum quaestor populo munus daret. 3Post quaesturam statim consul est factus cum Sextio Laterano.Interiectis annis cum Marco fratre iterum factus est consul. 4 Diuautem et privatus fuit et ea honorificentia caruitqua Marcusornabatur. 5 Nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque initinere cum patresed cum praefecto praetorii vectus estnec aliudei honorificentiae ad nomen adiunctum est quam quod Augusti filiusappellatus est. 6 Fuit studiosus etiam circensium haut aliter quamgladiatorii muneris. hic cum tantis deliciarum et luxuriae quatereturerroribusab Antonino videtur ob hoc retentusquod eum paterita inadoptionem Pii transire iusseratut nepotem appellaret. Cuiquantumvideturfidem exhibuitnon amorem. 7 Amavit tamen Antoninus Piussimplicitatem ingenii puritatemque vivendi hortatusque estutimitareturet fratrem. 8 Defuncto Pio Marcus in eum omnia contulitparticipatu etiam imperatoriae potestatis indultosibique consortemfecitcum illi soli senatus detulisset imperium.

IV. 1 Datoigitur imperio et indulta tribunicia potestatepost consulatus etiamhonorem delatum Verum vocari praecepitsuum in eum transferensnomencum ante Commodus vocaretur. 2 Lucius quidem Marco vicemreddens si [quid] susciperet obsecutus ut legatus proconsuli velpraeses imperatori. 3 Iam primum enim Marcus pro ambobus ad militesest locutuset pro consensu imperii graviter se et ad Marci moresegit. 4 Ubi vero in Syriam profectus estnon solum licentia vitaeliberiorissed etiam adulteriis et iuventutis amoribus infamatusest5 si quidem tantae luxuriae fuisse diciturut etiam[postea]quam [postea] de Syria reditpopinam domi institueritad quam postconvivium Marci devertebatministrantibus sibi omni genere turpiumpersonarum. 6 Fertur et nocte perpeti alea lusissecum in Syriaconcepisset id vitiumatque in tantum vitiorum Gaianorum etNeronianorum ac Vitellianorum fuisse aemulumut vagaretur nocte pertabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio etcomisaretur cum triconibuscommitteret rixasdissimulans quisessetsaepeque efflictum livida facie redisse et in tabernisagnitumcum sese absconderet. 7 Iaciebat et nummos in popinasmaximosquibus calices frangeret. 8 Amavit et aurigas prasinofavens. 9 Gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuittrahens cenas in noctem et in toro convivali condormiensita utlevatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. 10 Somni fuitpermodicidigestionis facillimae. 11 Sed Marcus haec omnia [non]nesciens dissimulabat rem pudore illone reprehenderet fratrem.

V. 1 Etnotissimum eius quidem fertur tale conviviumin quo primum duodecimaccubuisse diciturcum sit notissimum dictum de numero convivarum :"Septem conviviumnevem vero convicium;" 2 donatos autempueros decorosqui ministrabantsingulisdonatos etiam structoreset lances singulis quibusquedonata et viva animalia vel cicurum velferarum avium vel quadripedumquorum cibi adpositi erant3 donatosetiam calices singulis per singulas potionesmyrrinos etcrystallinos Alexandrinosquotiens bibitum est; data etiam aureaatque argentea pocula et gemmatacoronas quin etiam datas lemniscisaureis interpositis et alieni temporis floribusdata et vasa aureacum unguentis ad speciem alabastrorum4 data et vehicula cum mulabusac mulionibus cum iuncturis argenteisut ita de convivio redirent. 5Omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibussestertiorum. 6 Hoc convivium posteaquam Marcus audivitingemuissedicitur et doluisse publicum fatum. 7 Post convivium lusum esttesseris usque ad lucem. 8 Et haec quidem post Parthicum bellumadquod eum misisse dicitur Marcusne vel in urbe ante oculos omniumpeccaretvel ut parsimoniam peregrinatione addisceretvel ut timorebellico emendatior rediretvel ut se imperatorem esse cognosceret. 9Sed quantum profeceritcum alia vita tum haecquam narravimuscaena monstrabit.

VI. 1Circensium tantam curam habuitut frequenter provincia litterascausa circensium et miserit et acceperit. 2 Denique etiam praesens etcum Marco sedens multas a venetianis est passus iniuriasquodturpissime contra eos faveret; 3 nam et Volucri equo prasino aureumsimulacrum feceratquod secum portabat; 4 cui quidem passas uvas etnucleos in vicem hordei in praesepe ponebatquem sagis fuco tinctiscoopertum in Tiberianam adadduci iubebatcui mortuo sepulchrum inVaticano fecit. 5 In huius equi gratiam primum coeperunt equis aureivelbrabia postulari. 6 In tanto autem equus ille honore fuitut ei apopulo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. 7 Profectumeum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde peromnium villas se ingurgitaretmorbo inplicitus apud Canusiumaegrotavit. Quo ad eum visendum frater contendit. 8 Multa in eiusvita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. 9 Nam cuminterfecto legatocaesis legionibusSyris defectionem cogitantibusoriens vastareturille in Apulia venabaturet apud Corinthum etAthenas inter symfonias et cantica navigabatet per singulas maritimascivitates AsiaePamphyliae Ciliciaeque clariores voluptatibusimmorabatur.

VII. 1Antiochiam posteaquam venitipse quidem se luxuriae dedidit. Ducesautem confecerunt Parthicum bellumStatius Priscus et AvidiusCassius et Martius Verus per quadrienniumita ut Babylonem et Mediampervenirent et Armeniam vindicarent. 2 Partumque ipsi nomen estArmeniciParthiciMediciquod etiam Marco Romae agenti delatumest. 3 Egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciaeaestatemapud Daphnenreliquam partem Antiochiae. 4 Risui fuit omnibus Syrisquorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. 5 Vernas intriclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. 6 AdEufraten tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus est. 7 Efesumetiam reditut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperetetidcirco maximene Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eiusadnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriamdeducturum. 8 Confecto sane bello regna regibusprovincias verocomitibus suis regendas dedit. 9 Romam inde ad triumphum invitusquod Syriam quasi regnum suum relinqueretredit et pariter cumfratre triumphavit susceptisa senatu nominibusquae in exercituacceperat. 10 Fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syriaposuisse barbam. Unde in eum a Syris multa sunt dicta.

VIII. 1Fuit eius fatiut in eas provinciasper quas reditRomam usqueluem secum deferre videretur. 2 Et nata fertur pestilentia inBabyloniaubi de templo Apollinis ex arcula aureaquam miles forteincideratspiritus pestilens evasitatque inde Parthos orbemquecomplesse3 et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassiia quo contrafidem Seleuciaquae ut amicos milites nostros receperatexpugnataest. 4 Quod quidem inter ceteros etiam Quadratusbelli Parthiciscriptorincusatis Seleucenisqui fidem primi ruperantpugat. 5Habuit hanc reverentiam Marci Verusut nominaquae sibi delatafuerantcum fratre communicaret die triumphiquem paritercelebrarunt. 6 Reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultufuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratredisposuit. 7 His accessitquodquasi reges aliquos ad triumphumadduceretsic histriones eduxit e Syriaquorum praecipuus fuitMaximinusquem Paridis nomine nuncupavit. 8 Villam praetereaextruxit in via Clodia famosissimamin qua permultos dies et ipseingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis Paridisquorum praesentia Nulla inerat reverentia9 et Marcum rogavitquivenitut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderetsanctitudinemet quinque diebus ineadem villa residens cognitionibuscontinuis operam deditaut convivante fratre aut conviviacomparante. 10 Habuit et Agrippum histrionemcui cognomentum eratMemfiquem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxeratquemApolaustum nominavit. 11 Adduxerat secum et fidicinas et tibicines ethistriones scurrasque mimarios et praestigiatores et omniamancipiorum generaquorum Syria et Alexandria pascitur voluptateprorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicumconfecisse.

IX. 1 Ethaec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verumsimultates fecisse non aperta veritas indicabatsed occultus rumorinseverat; 2 verum illud praecipuum quodcum Libonem quendampatruelem suum Marcus legatum in Syriam misissetatque ille seinsolentius quam verecundus senator efferret dicens ad fratres suosscripturum essesi quid forte dubitaretnec Verus praesens patipossetsubitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interissetvisum est nonnullisnon tamen Marcoquod eius fraude putareturoccisus. quae res simultatum auxit rumorem. 3 Liberti multumpotuerunt apud Verum ut in vita Marci diximusGeminus et Agaclytuscui dedit invito M[arco] Libonis uxorem; 4 denique nuptiis a Verocelebratis Marcus convivio non interfuit. 5 Habuit et alios libertosVerus improbosCoeden et Eclectum ceterosque. 6 Quos omnes Marcuspost mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retentoqui posteaCommodum filium eius occidit. 7 Ad bellum GermanicumMarcus quodnollet Lucium sine se vel ad bellum mittere vel in urbe dimitterecausa luxuriaesimul profecti sunt atque Aquileiam veneruntinvitoque Lucio Alpes transgressi8 cum Verus apud Aquileiam tantumvenatus convivatusque essetMarcus autem omnia prospexisset. 9 Dequo bello - quiddam per legatos barbarorum pacem petentiumpartimper duces nostros gestum est - in Marci vita plenissime disputatumest. 10 Conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiamredierequodque urbanas desiderabat Lucius voluptatesin urbemfestinatum est. 11 Sed non longe ab Altino subito in vehiculo morboquem apoplexin vocantcorreptus Lucius depositus e vehiculode tractosanguine Altinum perductuscum triduo mutus vixissetapud Altinumperit.

X. 1 Fuitsermoquod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinaesocrus dolo aspersis ostreis veneno extinctus esseidcirco quodconsuetudinemquam cum matre habueratfiliae prodidisset. 2 Quamviset illa fabulaquae in Marci vita posita estabhorrens a talis virivita sit exorta3 cum multi etiam uxori eius flagitium mortisadsignent et idcircoquod Fabiae nimium indulserat Veruscuiuspotentiam uxor Lucilla ferre non posset. 3 Tanta sane familiaritasinter Lucium et Fabiam sororem fuituti hoc quoque usurpaveritrumorquod inierint consilium ad Marcum e vita tollendum. 5 Idquecum esset per Agaclytum libertum proditum Marcoanteventum LuciumFaustinane praeveniret. 6 Fuit decorus corporevultu geniatusbarba prope barbarice demissaprocerus et fronte in superciliaadductiore venerabilis. 7 Dicitur sane tantam habuisse curamflaventium capillorumut capiti auri ramenta respergeretquo magiscoma inluminata flavesceret. 8 Lingua impeditior fuitaleaecupidissimusvitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praetercrudelitatem et ludibria. 9 Habuit inter alium luxuriae apparatumcalicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nominequemdilexithumanae positionis modum supergressum.

XI. 1Vixit annis quadraginta duobus. Imperavit cum fratre annis undecim.Inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchroin quo et Caesar patereius naturalis sepultus est. 2 Nota est fabulaquam Marci non capitvitaquod partem vulvae veneno inlitamcum eam exsecuisset cultrouna parte venenatoMarcus Vero porrexerit. 3 Sed hoc nefas est deMarco putariquamvis Veri et cogitata et facta mereantur. 4 Quod nosnon in medio relinquemussed totum purgatum confutatumque respuimuscum adhuc post Marcum praeter vestram clementiamDiocletianeAugusteimperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere.