Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


VITAMARCI ANTONINI PHILOSOPHI
IULI CAPITOLINI




I.1 Marco Antoninoin omni vita philosophanti viro et qui sanctitatevitae omnibus principibus antecellit2 pater Annius Verusqui inpraetura decessitavus Annius Verusiterum consul et praefectusurbiadscitus in patricios a principibus (a) Vespasiano et Titocensoribus3 patruus Annius Libo consulamita Galeria FaustinaAugustamater Domitia CalvillaCalvisii Tulli bis consulis filia4proavus paternus Annius Verus praetorius ex Uccubitano municipio exHispania factus senatorproavus maternus Catilius Severus bis consulet praefectus urbiavia paterna Rupilia FaustinaRupili Boniconsularis filiafuere. 5 Natus est Marcus Romae VI. kl. Maias inmonte Caelio in hortis avo suo iterum et Augure consulibus. 6 Cuiusfamilia in originem recurrens a Numa probatur sanguinem trahereutMarius Maximus docet; item a rege Sallentino MalemnioDasummi filioqui Lopias condidit. 7 Educatus est in eo locoin quo natus estetin domo avi sui Veri iuxta aedes Laterani. 8 Habuit et sororem natuminorem Anniam Cornificiamuxorem Anniam Faustinamconsobrinamsuam. 9 Marcus Antoninus principio aevi sui nomen habuit CatiliiSeverimaterni proavi. 10 Post excessum vero patris ab HadrianoAnnius Verissimus vocatus estpost virilem autem togam Annius Verus.patre mortuo ab avo paterno adoptatus et educatus est.

II.1 Fuit a prima infantia gravis. at ubi egressus est annosquinutricum foventur auxiliomagnis praeceptoribus traditus adphilosophiae scita pervenit. 2 Usus est magistris ad prima elementaEuforione litteratore et Gemino comoedomusico Androne eodemquegeometra. Quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus plurimumdetulit. 3 Usus praeterea grammaticis Graeco Alexandro CotiaensiLatinis Trosio Apro et Polione et Eutychio Proculo Siccensi. 4Oratoribus usus est Graecis Aninio MacroCaninio Celere et HerodeAtti(o)coLatino Frontone Cornelio. 5 Sed multum ex his Frontonidetulitcui et statuam in senatu petit. Proculum vero usque adproconsulatum provexit oneribus in se receptis. 6 Philosophiae operamvehementer dedit et quidem adhuc puer. Nam duodecimum annum ingressushabitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiamcum studeret inpallio et humi cubaretvix autem matre agente instrato pellibuslectulo accubaret. 7 Usus est etiam Commodo magistrocuius eiadfinitas fuerat destinatausus est et Apollonio Chalcedonio stoicophilosopho.

III.1 Tantum autem studium in eo philosophiae fuitut adscitus iam (in)imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret. 2Audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotemIunium RusticumClaudium Maximum et Cinnam Catulum stoicos3 peripateticae verostudiosus audivit Claudium Severumet praecipue Iunium Rusticumquem et reveritus est et sectatusqui domi militiaeque pollebatstoicae disciplinae peritissimum; 4 cum quo omnia communicavitpublica privataque consiliacui etiam ante praefectos praetoriosemper osculum deditquem et consulem iterum designavitcui postobitum a senatu statuas postulavit. 5 Tantum autem honoris magistrissuis detulitut imagines eorum aureas in larario haberet acsepulchra eorum adituhostiisfloribus semper honoraret. 6 Studuitet iuri audiens Lucium Volusium Maecianum. 7 Tantumque operis etlaboris studiis inpenditut corpus adficeretatque in hoc solopueritia eius reprehenderetur. 8 Frequentavit et declamatorum scolaspublicas amavitque [ex] condiscipulis praecipuos senatorii ordinisSeium Fuscianum et Aufidium Victorinumex equestri Baebium Longum etCal(l)enum. 9 In quos maxime liberalis fuitet ita quidem utquosnon posset ob qualitatem vitae rei p. praeponerelocupletatosteneret.

IV.1 Educatus est in Hadriani gremioqui illumut supra diximusVerissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni detulit2 octavo aetatis anno in saliorum collegium rettulit. 3 In saliatuomen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibusaliae aliis locis haeserunthuius velut manu capiti Martis aptataest. 4 Fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister etmultos inauguravit atque exauguravit nemine praeeuntequod ipsecarmina cuncta didicisset. 5 Virilem togam sumpsit quinto decimoaetatis annostatimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata estex Hadriani voluntate. 6 Nec multo post praefectus feriarum Latinarumfuit. In quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et inconviviis Hadriani principis ostendit. 7 Post hoc patrimoniumpaternum sorori totum concessitcum eum ad divisionem mater vocaretresponditque avi bonis se esse contentumaddensut et matersivelletin sororem suum patrimonium conferretne inferior essetsoror marito. 8 Fuit autem vitae indulgentiaut cogeretur nonnumquamvel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculisinteresse. 9 Operam praeterea pingendo sub magistro Diogeneto dedit.Amavit pugilatum luctamina et cursum et aucupatus et pila lusitadprime et venatus est. 10 Sed ab omnibus his intentionibus studiumeum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddiditnon tamenprorsus abolita in eo comitatequam praecipue suismox amicis atqueetiam minus notis exhibebatcum frugi esset sine contumaciaverecundus sine ignaviasine tristitia gravis.

V.1 His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianussuccessorem imperii quaereretnec idoneusutpote decem et octoannos agensMarcus habereturamitae Marci virum Antoninum PiumHadrianus ea lege in adoptationem legitut sibi Marcum Piusadoptaretita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. 2Sane ea diequa adoptatus estVerus in somnis se umeros eburneoshabere vidit sciscitatusquean apti essent oneri ferundosolitorepperit fortiores. 3 Ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatummagis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatamdomum migrare invitus de maternis hortis recessit. 4 Cumque ab eodomestici quaererentcur tristis in adoptionem regiam transiretdisputavitquae mala in se contineret imperium. 5 Tunc primum proAnnio Aurelius coepit vocariquod in Aureliamhoc est Antoniniadoptionis iure transisset. 6 Octavo decimo ergo aetatis annoadoptatus in secundo consulatu Antoniniiam patris suiHadrianoferente gratia aetatis facta questor est designatus. 7 Adoptatus inaulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiamquantamprivatus exhibuit. 8 Eratque haut secus rei suae quam in privata domoparcus ac diligenspro instituto patris volens ageredicerecogitare.

VI.1 Hadriano Baias absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias essetprofectusrelictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasiprivatus quaestor edidit munus. 2 Post excessum Hadriani statim Piusper uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum dissolutis sponsalibusquae cum Lucii Ceionii Commodi - desponderi voluerat impari adhucaetatehabita deliberatione velle se dixit. 3 His ita gestis adhucquaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesarisappellatione donavit et sevirum turmis equitum Romanorum iam consulemdesignatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit etin Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renite[n]temornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. 4 Secundumetiam consulem designavitcum ipse quartum pariter inierit. 5 Pereadem temporacum tantis honoribus occuparetur et cum formandus adregendum statum rei publicae patris actibus interessetstudiacupidissime frequentavit. 6 Post haec Faustinam duxit uxorem etsuscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extraurbem proconsulari addito iure quintae relationis. 7 Tantum apud Piumvaluit[ut] numquam quemquam sine eo facile promoverit. 8 Erat autemin summis obsequiis patris Marcusquamvis non deessentqui aliquaadversum eum insusurrarent9 et prae ceteris Valerius Homullusquicum Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrumApollinis vidissetinsusurravit: "Illa nunc rogatut diem tuumclaudaset filius imperet". quod omnino apud Pium nihil valuit:10 tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio participatumodestia.

VII.1 Existimationis autem tantam curam habuitut et procuratores suospuer semper moneretne quid arrogantius facerentet hereditatisdelatas reddens proximis aliquando respuerit. 2 Denique per vigintiet tres annos in domo patris ita versatusut eius cotidie amorcresceretnec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansitdiversis vicibus. 3 Ob hoc Antoninus Piuscum sibi adesse finemvitae videretvocatis amicis et praefectis ut successorem eumimperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signoaequanimitatis tribuno dato Fortunam aureamquae in cubiculo solebatessead Marci cubiculum transire iussit. 4 Bonorum maternorum partemMummio Quadratosororis filioquia illa iam mortua erattradidit.5 Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum caperefratrem sibi participem in imperio designavitquem Lucium AureliumVerum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum dixit. 6 Atqueex eo pariter coeperunt rem publicam regere. tuncque primum Romanumimperium duos Augustos habere coepit[cum imperium sibi re]lictumcum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit. 7 Et quasipater Lucii Commodi essetet Verum eum appellavit addito Antonininomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. 8 Ob hancconiunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariaeperceptioni adscribi praeceperunt actis igiturquae agenda fuerantin senatu9 pariter castra praetoria petiverunt et vicena milianummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt etceteris pro rata. 10 Hadriani autem sepulcro corpus patris intuleruntmagnifico exequiarum officio. mox iustitio secuto publici quoquefuneris expeditus est ordo. 11 Et laudavere uterque pro rostrispatrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimisAurelianos creavere.

VIII.1 Adepti imperium ita civiliter se ambo egeruntut lenitatem Piinemo desideraretcum eos Marullussui temporis mimografuscavillando inpune perstringeret. 2 Funebre munus patri dederunt. 3Dabat se Marcus totum et philosophiaeamorem civium adfectans. 4 Sedinterpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris primaTiberis inundatioquae sub illis gravissima fuit. Quae res et multaurbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famemgravissimam peperit. 5 Quae omnia mala Marcus et Verus sua cura etpraesentia temperarunt. 6 Fuit eo tempore etiam Parthicum bellumquod Vologessus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit fugatoAtidio Cornelianoqui Syriam tunc administrabat. 7 Imminebat etiamBrittanicum bellumet Catthi in Germaniam ac Raetiam inruperant. 8Et adversus Brittannos quidem Calpurnius Agricola missus estcontraCatthos Aufidius Victorinus. 9 Ad Parthicum vero bellum senatuconsentiente Verus frater est missus; ipse Romam remansitquod resurbanae imperatoris presentiam postularent. 10 Et Verum quidem MarcusCapuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additisofficiorum omnium principibus. 11 Sed cum Romam redisset Marcuscognovissetque Verum apud Canusium aegrotaread eum videndumcontendit susceptis in senatu votis; quaeposteaquam Romam reditaudita Veri transmissionestatim red[d]idit. 12 Et Verus quidemposteaquam in Syriam venitin deliciis apud Antiochiam et Daphnenvixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuitcum per legatosbellum Parthicum gerens imperator appellatus esset13 cum Marcushoris omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque deliciasfratris et prope [non] invitus ac volens ferret. 14 Denique omniaquae ad bellum erant necessariaRomae positus et disposuit Marcus etordinavit.

IX.1 Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatiscaptisdelatumque Armeniacum nomen utrique principum. quod Marcusper verecundiam primo recusavitpostea tamen recepit. 2 Profligatoautem bello uterque Parthicus appellatus est. Sed [id] quoque Marcusdelatum nomen repudiavitquod postea recepit. 3 Patris patriae autemnomen delatum (a) fratre absente in eiusdem praesentiam distulit. 4Medio belli tempore et Civicampatruum Veriet filiam suam nupturamcommissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usquededuxitad eum misit Romamque statim rediit5 revocatus eorumsermonibusqui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimetvindicare atque idcirco in Syriam proficisci. 6 Ad proconsulesscribsitne quis filiae suae iter facienti occurreret. 7 Inter haecliberales causas ita munivitut primus iuberet apud praefectosaerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intratricensimum diem nomine imposito. 8 Per provincias tabulariorumpublicorum usum instituitapud quos idem de originibus fieretquodRomae apud praefectos aerariiutsi forte aliquis in provincianatus causam liberalem dicerettestationes inde ferret. 9 Atque hanctotam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis etauctionibus tulit.

X.1 Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicemdedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. 2Neque quisquam principum amplius senatui detulit. in senatus autemhonorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidendanegotia delegavitquo magis eorum cum exercitio iuris auctoritascresceret. 3 Multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis autpraetoriis dignitatibus. 4 Multis pauperibus sine crimine senatoribusdignitates tribunicias aediliciasque concessit. 5 Nec quemquum inordinem legitnisi quem ipse bene scisset. 6 Hoc quoque senatoribusdetulitutquotiens de quorum capite esset iudicandumsecretopertractaret atque ita in publicum proderet nec pateretur (a)equitesRomanos talibus interesse causis. 7 Semper autemcum potuitinterfuit senatuietiamsi nihil esset referendumsi Romae fuit; sivero aliquid referre voluitetiam de Campania ipse venit. 8 Comitiispraeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquamrecessit de curianisi consul dixisset : "Nihil vos moramurp.c." 9 Senatum appellationibus a consule factis iudicem dedit. 10Iudicariae rei singularem diligentiam adhibuit. Fastis diesiudiciarios addiditita ut ducentos triginta dies annuos rebusagendis litibusque disceptandis constitueret. 11 Praetorem tutelaremprimus fecitcum ante tutores a consulibus poscerenturutdiligentius de tutoribus tractaretur. 12 De curatoribus verocumante non nisi ex lege Laetoria vel propter lasciviam vel propterdementiam darenturita statuitut omnes adulti curatores acciperentnon redditis causis.

XI.1 Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessitadposita falsis delatoribus nota. 2 Delationesquibus fiscusaugereturcontempsit. De alimentis publicis multa prudentur invenit.curatores multis civitatibusquo latius senatorias tenderetdignitatesa senatu dedit. 3 Italicis civitatibus famis temporefrumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit. 4Gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiamscaenicas donationes iubensut quinos aureos scaenici acciperentita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. 5 Vias etiamurbis atque itinerum diligentissime curavit. Rei frumentariaegraviter providit. 6 Datis iuridicis Italiae consuluit ad idexemplumquo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat 7Hispanis exhaustis Italica allectione contra ... Traianique praeceptaverecunde consuluit. 8 Leges etiam addidit de vicensima hereditatumde tutelis libertorumde bonis maternis et item de filiorumsuccessionibus pro parte maternautqu(a)e senatores peregriniquartam partem in Italia possiderent. 9 Dedit praeterea curatoribusregionum ac viarum potestatemut vel punirent vel ad praefectum urbipuniendos remitterent eosqui ultra vectigalia quicquam ab aliquoexegissent. 10 Ius autem magis vetus restituit quam novum fecit.habuit secum praefectosquorum et auctoritate et periculo semperiura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito.

XII.1 Cum populo autem non aliter egitquam est actum sub civitatelibera. 2 Fuitque per omnia moderantissimus in hominibus deterrendisa maloinvitandis ad bonaremunerandis copiaindulgentialiberandis fecitque ex malis bonosex bonis optimosmoderate etiamcavillationes nonnullorum ferens. 3 Nam cum quendam Vetrasinum famaedetestandae honorem petentem moneretut se ab opinionibus populivindicaretet ille contra respondisset multosqui secum in harenapugnassentse praetores viderepatienter tulit. 4 Ac ne in quenquamfacile vindicaretpraetoremqui quaedam pessime egeratnonabdicare se praetura iussitsed collegae iuris dictionem mandavit. 5Fisco in causis conpendii numquam iudicans favit. 6 Sanequamvisesset constanserat etiam verecundus. 7 Posteaquam autem e Syriavictor rediit fraterpatris patriae nomen ambobus decretum estcumse Marcus absente Vero erga omnes senatores atque hominesmoderatissime gessisset. 8 Corona praeterea civica oblata estambobus; petitque Luciusut secum Marcus triumpharet. petit praeteraLuciusut filii Marci Caesares appellarentur. 9 Sed Marcus tantafuit moderationeut cum simul triumphassettamen post mortem Luciitantum Germanicum se vocaretquod sibi bello proprio pepererat. 10In triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexeruntitatamen ut et puellas virgines veherent. 11 Ludos etiam ob triumphumdecretos spectaverunt habitu triumphali. 12 Inter cetera pietatiseius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis post puerorumlapsum culcitas subici iussit. Unde hodieque rete praetenditur. 13Dum Parthicum bellum geriturnatum est Marcomannicumquod diueorumqui aderantarte suspensum estut finito iam orientali belloMarcomannicum agi posset. 14 Et cum famis tempore populo insinuassetde bellofratre post quinquennium reverso in senatu egitambosnecessarios dicens bello Germanico imperatores.

XIII.1 Tantus autem timor belli Marcomannici fuitut undique sacerdotesAntoninus acciveritperegrinos ritus impleveritRomam omni generelustraverit; 2 retardatusque bellica profectione sic celebravit etRomano ritu lectisternia per septem dies. 3 Tanta autem pestilentiafuitut vehiculis cadavera sint exportata serracisque. 4 Tunc autemAntonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxeruntquando quidem caveruntne quis [ubi] vellet fabricaretur sepulchrum.quod hodieque servatur. 5 Et multa quidem milia pestilentiaconsumpsit multosque ex proceribusquorum amplissimis Antoninusstatuas conlocavit. 6 Tantaque clementia fuitut et sumptu publicovulgaria funera iuberet (et) ecferri et vano cuidamqui diripiendaeurbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arborein campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum finemque mundiaffore diceretsi ipse lapsus ex arbore in ciconiam vertereturcumstatuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisissetperductoad se atque confesso veniam daret.

XIV.1 Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis etMarcomannis cuncta turbantibusaliis etiam gentibusquae pulsae asuperioribus barbaris fugerantnisi reciperenturbelluminferentibus. 2 Nec parum profuit ista profectiocum Aquileiam usquevenissent. Nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt ettumultus auctores interemerunt. 3 Quadi autem amisso rege suo nonprius se confirmaturos eumqui erat creatusdicebantquam idnostris placuisset imperatoribus. 4 Lucius tamen invitus profectusestcum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniampostulantes. 5 Et Lucius quidemquod amissus esset praef. praetorioFurius Victorinusatque pars exercitus interissetredeundum esse)censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et ceteraquae securitatem bellicam ostenderentob hoc ne tanti apparatus molepremerenturinstandum esse ducebat. 6 Denique transcensis Alpibuslongius processerunt composueruntque omniaquae ad munimen Italiaeatque Illyrici pertinebant. 7 Placuit autem urgente Lucioutpraemissis ad senatum litteris Lucius Romam rediret. 8 Biduoquepostquam iter ingressi suntsedens cum fratre in vehiculo Luciusapoplexi arreptus perit.

XV.1 Fuit autem consuetudo Marcout in circensium spectaculo legeretaudiretque ac suscriberet. ex quo quidem saepe iocis popularibusdicitur lacessitus. 2 Multum sane potuerunt liberti sub Marco et VeroGeminus et Agaclytus. 3 Tantae autem sanctitatis fuit Marcusut Verivitia et celaverit et defenderitcum ei vehementissime displicerentmortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribuset salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eumplurimis honoraverit. 4 Flaminem et Antoninianos sodales et omneshonoresqui divis habentureidem dedicavit. 5 Nemo est principumquem non gravis fama perstringatusque adeo ut etiam Marcus insermonem veneritquod Verum vel veneno ita tuleritut parte cultriveneno lita vulvam inciderit venenatam partem fratri edendampropinans et sibi innoxiam reservans6 vel certe per medicumPosidippumqui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassiuspost mortem Veri a Marco descivit.

XVI.1 Iam in suos tanta fuit benignitate Marcusut cum in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerittum in filium et Commodumquidem - scelestum atque inpurum - cito nomen Caesaris et moxsacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationemet consulatum. 2 Quo quidem tempore sine - imperator filio adtriumphalem currum in circo pedes cucurrit. 3 Post Veri obitum MarcusAntoninus solus rem publicam tenuit4 multo melior et feracior advirtutesquippe qui nullis Veri iam impediretur aut simulatiscallidae severitatisqua ille ingenito vitio laborabaterroribusaut hisquae praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primoaetatis suae temporevel institutis mentis pravae vel moribus. 5Erat enim ipse tantae tranquillitatisut vultum numquam mutaveritmaerore vel gaudiophilosophiae deditus stoicaequam et per optimosquosque magistros acceperat et undique ipse collegerat. 6 Nam etHadrianus hunc eundem successorem paraveratnisi ei aetas puerilisobstitisset. 7 Quod quidem apparet ex eoquod generum Pio hunceundem delegitut ad eumdignum utpote virumquandocumque Romanumperveniret imperium.

XVII.1 Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitatetractavit. contra Germanos res feliciter gessit. 2 Speciale ipsebellum Marcomannicumsed quantum nulla umquam memoria fuitcumvirtute tum etiam felicitate transegitet eo quidem temporequopestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat.3 Pannonias ergo MarcomannisSarmatisV(u)andalissimul etiamQuadis extinctis servitio liberavit et Romae cum Commodoquem iamCaesarem feceratfiliout diximussuotriumphavit. 4 Cum autem adhoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceretut extra ordinem provincialibus aliquid imperaretin foro diviTraiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aureapocula et cristallina et murrinavasa etiam regia et vestem uxoriamsericam et auratamgemmas quin etiamquas multas in repostoriosanctiore Hadriani reppererat. 5 Et per duos quidem menses haecvenditio celebrata esttantumque auri redactumut reliquias belliMarcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatememptoribusutsi qui vellet empta reddere atque aurum reciperesciret licere. Nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit empta velreddidit. 6 Tunc viris clarioribus permisitut eodem cultu quo etipse vel ministris similibus convivia exhiberent. 7 In munere autempublico tam magnanimus fuitut centum leones una missione simulexhiberet (et) sagittis interfectos.

XVIII.1 Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo fratermodo patermodo filiusut cuiusque aetas sinebatet diceretur etamareturoctavo decimo anno imperii suisexagesimo et primo vitaediem ultimum clausit. 2 Tantusque illius amor adeo die regii funerisclaruitut nemo illum plangendum censueritcertis omnibusquod abdiis commodatus ad deos redisset. 3 Deniquepriusquam funuscondereturut plerique dicuntquod numquam antea factum fueratneque posteasenatus populusque non divisis locis sed in una sedepropitium deum dixit. 4 Hic sane vir tantus et talis ac diis vita etmorte coniunctus filium Commodum dereliquit: qui si felix fuissetfilium non reliquisset. 5 Et parum sane fuitquod illi honoresdivinos omnis aetasomnis sexusomnis conditio ac dignitas deditnisi quod etiam sacrilegus iudicatus estqui eius imaginem in suadomo non habuitqui per fortunam vel potuit habere vel debuit. 6Denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistuntinter deos penates. 7 Nec defuerunt homines qui somniis eum multapraedixisse augurantes futura et vera concinuerunt. 8 Unde etiamtemplum ei constitutumdati sacerdotes Antoniniani et sodales etflamines et omniaquae de sacratis decrevit antiquitas.

XIX.1 Aiunt quidamquod et verisimile videturCommodum Antoninumsuccessorem illius ac filiumnon esse de eo natum sed de adulterioac talem fabellam vulgari sermone contexunt. 2 Faustinam quondamPiifiliamMarci uxoremcum gladiatores transire vidissetunius ex hisamore succensamcum longa aegritudine laboraretviro de amoreconfessam. 3 Quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulissetillorum fuisseconsiliumut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustinasublavaret atque ita cum viro concumberet. 4 Quod cum esset factumsolutum quidem amoremnatum vero Commodum gladiatorem essenonprincipem5 qui mille prope pugnas publice populo inspectantegladiatorias imperator exhibuitut in vita eius docebitur. 6 Quodquidem verisimile ex eo habeturquod tam sancti principis filius hismoribus fuitquibus nullus lanistanullus scaenicusnullusarenariusnullus postremo ex omnium decorum ac scelerum conluvioneconcretus. 7 Multi autem ferunt Commodum omnino ex adultero natumsiquidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi etnauticas et gladiatorias elegisse. 8 De qua cum diceretur AntoninoMarcout eam repudiaretsi non occideretdixisse fertur : "Siuxorem dimittimusreddamus et dotem." 9 Dos autem quidhabebatur [nisi] imperiumquod ille ab socero volente Hadrianoadoptatus acceperat? 10 Tantum sane valet boni principis vitasanctitastranquillitaspietasut eius famam nullius proximidecoloret invidia. 11 Denique Antoninocum suos mores semper teneretneque alicuius insusurratione mutareturnon obfuit gladiator filiusuxor infamis : 12 deusque etiam nunc habeturut vobis ipsissacratissime imperator Diocletianeet semper visum est et videturqui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneraminiac saepe dicitis vos vita et clementia tales esse cuperequalis fuitMarcusetiamsi philosophia nec Plato esse possitsi revertatur invitam. Et quidem haec breviter et congeste.

XX.1 Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eiusRomam devectum est et inlatum maiorum sepulchris. Divini ei honoresdecreti. 2 Dein cum gratias ageret senatuiquod fratremconsecrassetocculte ostendit omnia bellica consilia sua fuissequibus superati sunt Parthi. 3 Addidit praeterea quaedamquibusostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicamamoto eoqui remissior videbatur. 4 Nec aliter senatus accepitquamMarcus dixeratut videretur gratias agerequod Verus excessissetvita. 5 Omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris ethonoris et pecuniae plurimum detulit. erat enim famae suaecuriosissimusrequirens ad verumquid quisque de se diceretemendans quae bene reprehensa viderentur. 6 Proficiscens ad bellumGermanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitisRomani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satisnobili (quem postea bis consulem fecit)cum filia eius Augusta essetet Augustae filia. 7 Sed has nuptias et Faustina et ipsaquaedabaturinvitae habuerunt.

XXI.1 Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarentres per legatos benegestae sunt. 2 Et cum per Aegyptum Bucolici(s) milites gravia multafecissentper Avidium Cassium retunsi suntqui postea tyrannidemarripuit. 3 Sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestinoagens filiumnomine Verum Caesaremexecto sub aure tubere septennemamisit. 4 Quem non plus quinque diebus luxit consolatusque etiammedicos [se] actibus publicis reddidit. 5 Et quia ludi Iovis OptimiMaximi erantinterpellari eos publico luctu noluit iussitqueutstatuae tantum modo filio mortuo decernerenturet imago aureacircensibus per pompam ferendaet ut saliari carmini nomen eiusinsereretur. 6 Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultumdiligentissime restituit et servosquem ad modum bello Punico factumfueratad militiam paravitquos voluntarios exemplo volonumappellavit. 7 Armavit etiam gladiatoresquos obsequentes appellavit.Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Armavit etdiogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. 8 Omnipraaeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicumbellum. 9 Etne provincialibus esset molestusauctionem rerumaulicarumut diximusfecit in foro divi Traianiin qua praetervestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorumartificum vendidit. 10 Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevitet praedam provincialibus reddidit.

XXII.1 Gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverantutMarcomanniVaristaeHermunduri et QuadiSueviSarmataeLacringeset Burei + hi aliique cum VictualisSosibesSicobotes RoxolaniBasternaeHalaniPeuciniCostoboci. Inminebat et Parthicum bellumet Brittanicum. 2 Magno igitur labore etiam duo gentes asperimasvicit militibus sese imitantibusducentibus etiam exercitum legatiset praefectis praetorioaccepitque in deditionem Marcomannosplurimis in Italiam traductis. 3 Semper sane cum optimatibus nonsolum bellicas res sed etiam civilespriusquam faceret aliquidcontulit. 4 Denique sententia illius praecipua semper haec fuit :"Aequius estut ego tot talium amicorum consilium sequarquamut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur." 5 Sane quiadurus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiaelabores atque ad omnem vitamgraviter carpebatur6 sed maleloquentum vel sermoni vel litteris respondebat. 7 Et multi nobilesbello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt- quibus omnibus statuas in foro Ulpio colloquavit -; 8 quarefrequenter amici suaseruntut a bellis discederet [et] Romamveniretsed ille contempsit ac perstitit nec prius recessitquamomnia bella finiret. 9 Provincias ex proconsularibus consulares autex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitatefecit. 10 Res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritaterepressit. 11 Compositae res et [in] Hispaniaquae per Lusitaniamturbatae erant. 12 Filio Commodo accersito ad limitem togam virilemdeditquare congiarium populo divisitet eum ante tempus consulemdesignavit

XXIII.1 Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbinon libenteraccepit. 2 Ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuitquod laudi potius datur quam reprehensionised tamen et bonis virispecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa velvectigaliaubi necessitas cogebatremisit. 4 Absens populi Romanivoluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. 5Fuit enim populo hic sermocum sustulisset ad bellum gladiatoresquod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. 6Iusserat enimne mercimonia impedirenturtardius pantomimosexhiberinon totis diebus. 7 De amatis pantomimis ab uxore fuitsermout superius diximus. Sed haec omnia per epistolas suaspurgavit. 8 Idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sivevehiculis. Lavacra mixta summovit. mores matronarum conposuitdiffluentes et iuvenum nobilium. Sacra Serapis a vulgaritatePelusiasca summovit. 9 Fama fuit sanequod sub philosophorum speciequidam rem publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit.

XXIV.1 Erat mos iste Antoninout omnia crimina minore supplicioquamlegibus plecti solentpunirentquamvis nonnumquam contra manifestoset gravium criminum reos inexorabilis permaneret. 2 Capitales causashominum honestorum ipse cognovitet quidem summa aequitateita utpraetorem reprehenderetqui cito reorum causas audieratiuberetqueillum iterum cognosceredignitatis eorum interesse dicensut ab eoaudirenturqui pro populo iudicaret. 3 Aequitatem autem etiam circacaptos hostes custodivit. Infinitos ex gentibus in Romano solocollocavit. 4 Fulmen de caelo precibus suis contra hostiummachinamentum extorsit suis pluvia impetratacum siti laborarent. 5Voluit Marcomanniam provinciamvoluit etiam Sarmatiam facereetfecissetnisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in oriente. 6Atque imperatorem se appellavitut quidam dicuntFaustina volentequae de mariti valetudine desperaret. 7 Alii dicuntementita morteAntonini Cassium imperatorem se appellassecum divum Marcumappellasset. 8 Et Antoninus quidem non est satis motus defectioneCassii nec [in] eius affectus saevit. 9 Sed per senatum hostis estiudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum.

XXV.1 Relicto ergo Sarmatico Marcommannicoque bello contra Cassiumprofectus est. 2 Romae etiam turbae fueruntquasi Cassius absenteAntonino adventaret. sed Cassius statim interfectus estcaputqueeius adlatum est ad Antoninum. 3 Marcus tamen non exultavitinterfectione Cassii caputque eius humari iussit. 4 Maecianum etiamfilium Cassiicui Alexandria erat commissaexercitus occidit; namet praef(ectum) praet(orio) sibi feceratqui et ipse occisus est. 5In conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare6 simulpetitne qui senator tempore principatus sui occideretureiuspollueretur imperium 7 - eos etiamqui deportati fuerantrevocariiussit- cum paucissimi centuriones capite essent puniti. 8 Ignovitet civitatibusquae Cassio consenserantignovit et Antiochensibusqui multa in Marcum pro Cassio dixerant. 9 Quibus et spectacula etconventus publicos tulerat et omnium contionum genuscontra quosedictum gravissimum misit. 10 Seditiosos autem eos et oratio Marciindicat indita a Mario Maximoqua ille usus est apud amicos. 11Denique noluit Antiochiam viderecum Syriam peteret. 12 Nam necCyrrum voluit videreex qua erat Cassius.

XXVI.1 Fuit Alexandriae clementer cum his agens. Postea tamen Antiochiamvidit. multa egit cum regibus et pacem confirmavit sibi occurentibuscunctis regibus et legatis Persarum. 2 Omnibus orientalibusprovinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigiareliquit. 3 Apud Aeyptios civem se egit et philosophum in omnibusstudiistemplislocis. et cum multa Alexandrini in Cassiumdixissent faustatamen omnibus ignovit et filiam suam apud eosreli(n)quit. 4 Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vicoHalalae exanimatam vi subiti morbi amisit. 5 Petit a senatuuthonores Faustinae aedemque decernerentlaudata eademcumimpudicitiae fama graviter laborasset. 6 Quae Antoninus vel nesciitvel dissimulavit. novas puellas Faustinianas instituit in honoremuxoris mortuae. 7 Divam etiam Faustinam a senatu appellatamgratulatus est. 8 Quam secum et in aestivis habueratut matremcastrorum appellaret. 9 Fecit et coloniam vicumin quo obiitFaustinaet aedem illi exstruxit. Sed haec postea aedis Heliogabalodedicata est. 10 Ipsum Cassium pro clementia occisum passus estnonoccidi iussit. 11 Deportatus est Heliodorusfilius Cassiet aliiliberum exilium acceperunt cum bonorum parte. 12 Filii autem Cassiiet amplius media parte acceperunt paterni patrimoniiet auro atqueargento adiutimulieres autem etiam ornamentis: ita ut Alexandriafilia Cassiiet Druncanius gener liberam vagandi potestatem haberentcommendati amitae marito. 13 Doluit denique Cassium extinctumdicensvoluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere (voluissese).

XXVII.1 Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initialia Cererisaditut se innocentem probaretet sacrarium solus ingressus est. 2Revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. 3Per Brundisium veniens in Italia togam et ipse sumpsit et militestogatos esse iussitnec umquam sagati fuerunt sub eo milites. 4Romam ut venittriumphavit et inde Lavinium profectus est. 5Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxitconiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multacorrexit. 6 Gladiatorii muneris sumptus modum fecit. 7 SententiaPlatonis semper in ore illius fuit florere civitatessi autphilosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. 8 Filio suoBrutii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemploprivatorumquare etiam congiarium dedit populo. 9 Dein adconficiendum bellum conversus in administratione eius belli obitlabentibus iam filii moribus ab instituto suo. 10 Triennio bellumpostea cum MarcomannisHermundurisSarmatisQuadis etiam egit etsi anno uno superfuissetprovincias ex his fecisset. 11 Ante biduumquam exspiraretadmissis amicis dicitur ostendisse sententiam defilio eandem quam Philippus de Alexandrocum de male sentiretaddens minime se aegre ferre [quod moreretursed quod morereturtalem] filium superstitem relinquens; 12 nam iam Commodus turpem seet cruentum ostentabat.

XXVIII.1 Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepissetfilium advocavitatque ab eo primum petitut belli reliquias non contempneretnevideretur rem p. prodere. 2 Etcum filius ei respondisset cupere seprimum sanitatemut velletpermisitpetens tamenut expectassetpaucos dieshaut simul proficisceretur. 3 Deinde abstinuit victupotuque mori cupiens auxitque morbum. 4 Sexta die vocatis amicis etridens res humanas mortem autem contempnens ad amicos dixit : "Quidde me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis?"5 Et cum illi vellent recedereingemescens ait : "Si iam medimittitisvale vobis dico vos praecedens." 6 Et cum ab eoquaerereturcui filium commendaretille respondit : "Vobissidignus fueritet dis inmortalibus." 7 Exercitus cognita malavaletudine vehementissime dolebantquia illum unice amarunt. 8Septimo die gravatus est et solum filium admisitquem statimdimisitne in eum morbus transiret. 9 Dimisso filio caput operuitquasi volens dormiresed nocte animam efflavit. 10 fertur filiummori voluissecum eum talem videret futurumqualis exstitit posteius mortemneut ipse dicebatsimilis NeroniCaligulae etDomitiano esset.

XXIX.1 Crimini ei datum estquod adulteros uxoris promoveritTertullumet Tutilium et Orfitum et Moderatumad varios honorescum Tertullumet prandentem cum uxore deprehenderit. 2 De quo mimus in scaenapraesente Antonino dixit; cum stupidus nomen adulteri uxoris a servoquaereret et ille diceret ter "Tullus"et adhuc stupidusquaereretrespondit ille : "Iam tibi dixi terTullus dicitur."3 Et de hoc quidem multa populusmulta etiam alii dixeruntpatientiam Antonini incusantes. 4 ante tempus sane mortispriusquamad bellum Marcomannicum rediretin Capitolio iuravit nullumsenatorem se sciente occisumcum etiam rebelliones dixerit seservaturum fuissesi scisset; 5 nihil enim magis et timuit etdeprecatus est quam avaritiae famamde qua se multis epistulispurgat. 6 Dederunt ei vitioquod et fictus fuisset nec tam simplexquam videretur aut quam vel Pius vel Verus fuisset. 7 Dederunt etiamcriminiquod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos asocietate communi et a conviviis. 8 Parentibus consecrationemdecrevit. amicos parentum etiam mortuos statuis ornavit. 9Suffragatoribus non cito crediditsed semper diu quaesivitquoderatverum. 10 Enisa est Fabiaut Faustina mortua in eius matrimoniumcoiret. Sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suaefiliamne tot liberis superduceret novercam.