Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


MAXIMINIDUO
IULI CAPITOLINI

I. 1 Nefastidiosum esset clementiae tuaeConstantine maximesingulosquosque principes vel principum liberos per singulos legereadhibuimoderationemqua in unum volumen duos Maximinospatrem filiumquecongererem; 2 servavi deinceps hunc ordinemquem pietas tua etiam abTatio Cyrilloclarissimo viroqui Graeca in Latinum vertitservarivoluit. 3 Quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimisdeinceps reservaboexceptis magnis imperatoribusquorum res gestaeplures atque clariores longiorem desiderant textum. 4 Maximinussenior sub Alexandro imperatore enituit. Militare autem sub Severocoepit. 5 Hic de vico Threiciae vicino barbarisbarbaro etiam patreet matre genitusquorum alter e Gothiaalter ex Alanis genitus esseperhibetur. 6 Et patri quidem nomen Miccamatri Hababa fuissedicitur. 7 Sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodiditpostea veroubi ad imperium venitocculi praecepitne utroqueparente barbaro genitus imperator esse videretur.

II. 1 Etin prima quidem pueritia fuit pastoriuvenum etiam procer et quilatronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. 2 Primastipendia equestria huic fuere. Erat enim magnitudine corporisconspicuusvirtute inter omnes milites clarusforma virili decorusferus moribus aspersuperbuscontemptorsaepe tamen iustus. 3Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa: 4 nataliGetaefilii minorisSeverus militares dabat ludos propositispraemiis argenteisid est armillistorquibus et balteolis. 5 Hicadulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguaepropeThraecica imperatorem publice petitut sibi daret licentiamcontendendi cum hisqui iam non mediocri loco militarent. 6Magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuitsed fortissimis quibusquene disciplinam militarem conrumperet. 7Tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptispraemiis minusculis non militaribus iussusque militare.

III. 1Tertia forte die cum processisset Severus ad campumin turbaexultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribunout eum coherceret et ad Romanam disciplinam inbueret. 2 Tunc illeubi de se intellexit imperatorem locutumsuspicatus barbarus etnotum se esse principi et inter multos conspicuumad pedesimperatoris equitantis accessit. 3 Tum volens Severus explorarequantus in currendo essetequum admisit multis circumitionibusetcum senex imperator laborasset neque ille a currendo per multa spatiadesissetait ei: "Quid vis Thracisce? Num quid delectat luctaripost cursum?". Tum "Quantum libet"inquit"Imperator". 4 Post hoc ex equo Severus descendit etrecentissimos quosque ac fortissimos milites ei conparari iussit. 5Tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusqueomnium a Severo post argenta praemia torque aureo donatus estiussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere. 6 Hincigitur factus conspicuusinter milites clarusamari a tribunisaconmilitonibus suspiciimpetrare ab imperatore quod vellet. Locisetiam militiae a Severo adiutuscum esset peradulescenslongitudineautem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine etcandore inter omnes excelleret.

IV. 1Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constatcomedesse et quadraginta libras carnisut autem Cordus dicitetiamsexaginta. 2 Quod satis constatholeribus semper abstinuitafrigidis prope sempernisi cum illi potandi necessitas. 3 Sudoressaepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebatita utduos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. 4 Hic diu subAntonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militaresdignitates saepe tractavit. Sub Macrinoquod eumqui imperatorissui filium occideratvehementer odisseta militia desiit et inThracia in vicoubi genitus fueratpossessiones conparavit acsemper cum Gothis commercia exercuit. Amatus est autem unice a Getisquasi eorum civis. 5 Halani quicumque ad ripam veneruntamicum eumdonis vissim recurrentibus adprobabant. 6 Sed occiso Macrino cumfilio suoubi Heliogabalum quasi Antonini filium impera[to]reconperitiam maturae aetatis ad eum venit petitqueut quod avuseius Severus iudicii circa se habueratet ipse haberet. [Sed] apudinpurum hominem valere nihil potuit; 7 nam dicitur cum eo iocatusesse Heliogabalus turpissime: "DicerisMaximinesedecim etviginti et triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cummulieres perficere ?" 8 Tum ille ubi vidit infamem principem sicexorsuma militia discessit. 9 Et tamen retentus est per amicosHaliogabaline hoc quoque illius famae accederetquod virumtemporis sui fortissimum et quem alii Herculemalii AchillemaliiHectoremAiacem alii vocabanta suo exercitu dimoveret.

V. 1 Fuitigitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatussed numquamad manum eius accesitnumquam illum salutavitper totum trienniumhuc atque illuc discurrens; 2 modo agrismodo otiomodo fictislangoribus occupatus est. 3 Occiso Heliogabalo ubi primum comperitAlexandrum principem nominatumromam contendit. 4 Quem Alexandermiro cum gaudiomira cum gratulatione suscepitita ut in senatuverba faceret talia: "Maximinusp. c.tribunuscui ego latumclavum addidiad me confugitqui sub inpura illa belua militare nonpotuitqui apud divum parentem meum Severum tantus fuitquantumillum fama conperitis". 5 Statim denique illum tribunum legionisquartaequam ex tironibus ipse conposueratdedit [et] eum in haecverba provexit: 6 "Veteres milites tibiMaximine mi carissimeatque amantissimeidcirco non credidiquod veritus sumne vitiaeorum sub aliis inolescentia emendare non posses. 7 Habes tirones: adtuos moresad tuam virtutemad tuum laborem eos fac militiamcondiscereut mihi multos Maximinos rei p. optabiles solusefficias."

VI. 1Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. 2 Quinta quaquedie iubebat milites decurrereinter se simulacra bellorum agere.Gladioslanceasloricasgaleasscutatunicas et omnia armaillorum cotidie circumspicere; 3 calciamenta quin etiam ipseprosciebatprorsus ut autem patrem militibus praeberet. 4 Sed cumeum quidam tribuni reprehenderent dicentes: "Quid tantumlaborascum eius loci iam sisut ducatum possis accipere?"ille dixisse fertur: 5 "Ego veroquo maior fuerotanto pluslaborabo." Exercebat cum militibus ipse luctaminaquinossenoset septenosidem quindenos ad terram prosternens. 6 Deniqueinvidentibus cunctiscum quidam tribunus superbiormagni corporisvirtutis notae atque ideo ferociorei dixisset : "Non magnamrem facissi tribunus tuos milites vincis"ille ait: "Visnecongrediamur?"; 7 cumque adversarius adnuissetvenientem contrase palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: "Datealiumsed tribunum." 8 Erat praetereaut refert Cordusmagnitudine tantaut octo pedes digito videretur egressuspolliceita vastout uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. 9 Iam illaprope in vulgi ore sunt positaquod amaxas manibus adtraheretraedam onustam solus moveretequo si pugnum dedissetdentessolveretsi calcemcrura frangeretlapides toficios friaretarbores teneriores scinderetalii denique eum Crotoniaten Milonemalii HerculemAntaeum alii vocarent.

VII. 1 Hisrebus conspicuum virum Alexandermagnorum meritorum iudexin suamperniciem omni exercitui praefecitgaudentibus cunctis ubiquetribunisducibus et militibus. 2 Denique totum eius exercitumquisub Heliogabalo magna ex parte torpueratad suam militaremdisciplinam retraxit. 3 Quod Alexandrout diximusoptimo quidemimperatorised tamen cuius aetas ab initio contemni potueritgravissimum fuit. 4 Nam cum in gallia esset et non longe ab urbequadam castra posuissetsubito inmissis militibusut quidam dicuntab ipsout aliitribunis barbarisAlexander ad matrem fagiensinteremptus est Maximino iam imperatore appellato. 5 Et causam quidemAlexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. Quidam enim Mammaeamdicunt auctorem fuisseut filius deserto bello Germanico orientempeteretatque ideo milites in seditionem prorupisse; 6 quidamquodille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legionesexauctorareut exauctoraverat in oriente.

VIII. 1Sed occiso Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondumsenator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus estfilio sibimet in participatum dato; de quo paucaquae nobis suntcognitamox dicemus. 2 Maximinus autem ea fuit semper astutiautmilites non virtute regeretsed etiam praemiis et lucris suiamantissimos redderet. 3 Numquam ille annonam cuiuspiam tulit. 4Numquam sivit[ut] quis in exercitu miles faber aut alterius reiutplerique suntartifex essetsolis venationibus legiones frequenterexercens. 5 Sed inter has virtutes tam crudelis fuitut illum aliiCyclopemalii Busiremalii Scironamnonnulli Falaremmulti Tyfonavel Giganta vocarent. 6 Senatus eum tantum timuitut vota templispublice privatimquemulieres etiam cum suis liberis facerentneille umquam urbem Romam videret. 7 Audiebant enim alios in crucemsublatosalios animalibus nuper occisi inclusosalios ferisobiectosalios fustibus alisosatque omnia haec sine dilectudignitatiscum videretur disciplinam velle regere militarem. Cuiusexemplo civilia etiam corrigere voluit8 quod non convenit principiqui velit diligi. Erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperiumnon teneri; 9 simul et verebaturne propter humilitatem generisbarbarici a nobilitate contemneretur; 10 meminerat praeterea se Romaeetiam a servis nobilium contemptum esseita ut ne a procuratoribusquidem eorum videretur; 11 etut se habent stultae opinionestaleseos contra se sperabat futuroscum iam imperator esset. Tantum valetconscientia degeneris animi.

IX. 1 Namignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemitnonnullos etiam amicosqui ei saepe misericordiae paupertatis causapleraque donaverant. 2 Neque enim fuit crudelius animal in terrisomnia sic in viribus suis ponensquasi non posset occidi. 3 Deniquecum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporisvirtutisquemimus quidam in theatro praesente illo dicitur versusGraecos dixissequorum haec erat Latina sententia: 4 "Et qui abuno non potest occidia multis occiditur. Elefans grandis est etocciditurleo fortis est et occiditurtigris fortis est etocciditur: cave multossi singulos non times." Et haecimperatore ipso praesente iam dicta sunt. 5 Sed cum interrogaretamicosquid mimicus scurra dixissetdictum est eiquod antiquosversus cantaret contra homines asperos scriptoset illeut eratThrax et barbaruscredidit. 6 Nobilem circa se neminem passus estprorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperabat. 7 Praetereaomnes Alexandri ministros variis modis interemit. 8 Dispositionibuseius invidit. Et dum suspectos habet amicos ac ministros eiuscrudelior factus est.

X. 1 Cumesset ita moratusut ferarum more viverettristior et immaniorfactus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parataqui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendumconsilium inierantcum in se imperium transferre cuperet. 2 Et genusfactionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinusvelletplacueratut contrarii cum eo transirentpons posteasolvereturille in barbarico circumventus occidereturimperiumMagnus arriperet. 3 Nam omnia bella coeperat agereet quidemfortissimestatim ut factus est imperatorperitus utpote reimilitarisvolens existimationem de se habitam tenere et ante omnesAlexandri gloriamquem ipse occideratvincere. 4 Quare imperatoretiam in exertitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipsemanu exercitui et corpore multa semper ostendens. 5 Et istam quidemfactionem Maximinus ipse finxisse perhibeturut materiamcrudelitatis augeret. 6 Denique sine iudiciosine accusationesinedelatoresine defensore omnes interemitomnium bona sustulit etplus quattuor militbus hominum occisis se satiare non potuit.

XI. 1 Fuitetiam sub eodem factio descicentibus sagittariis Osdroenis ab eodemob amorem Alexandri et desideriumquem Maximino apud eos occisumesse constabatnec aliud persuaderi potuerat. 2 Denique etiam ipsiTitumunum ex suissibi ducem atque imperatorem feceruntquemMaximinus privatum iam dimiserat. 3 Quem quidem et purpuracircumdewderuntregio apparatu ornarunt et quasi sui militesobsaepieruntet invitum quidem. 4 Sed hic dormiens domi suae ab unoex amicis suis interfectus estqui sibi doluit illum essepraepositumMacedonio nominequi eum Maximino prodidit quique caputeius ad imperatorem detulit. 5 Sed Maximinus primo ei gratias egitpostea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. 6 His rebus indies inmanior fiebatferearum morequae vulneratae magisexulcerantur. 7 Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu etMauris et Osdroenis et Parthis et omnibusquos secum Alexanderducebat ad bellum. 8 Et ob hoc maxime orientalia secum trahebatauxiliaquod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittariivalent. 9 Mirandum autem adparatum belli Alexander habuitcuiMaximinus multa dicitur addidisse.

XII. 1Ingressus igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadragintamilia barbarici soli vicos [incendit]greges abegitpraedassustulitbarbarorum plurimos interemitmilitem divitem reduxitcepit innumeroset nisi Germani a campis ad paludes et silvasconfugissentomnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. 2 Ipsepraeterea manu sua multa faciebatcum etiam paludem ingressuscircumventus esset a Germanisnisi cum suo equo inhaerentem[milites] liberassent. 3 Habuit enim hoc barbaricae temeritatisutputaret imperatorem manu etiam sua semper [uti] debere. 4 Deniquequasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illicinteremit. 5 Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum etpopulum misit se dictante conscriptasquarum sententia haec fuit: 6"Non possumus tantump. c.loquiquantum fecimus. Perquadraginta quinquaginta milia Germanorum vicos incendimusgregesabduximuscaptivos abstraximusarmatos occidimusin paludepugnavimus. Pervenissemus ad silvasnisi altitudo paludium nostransire non permisisset." 7 Aelius Cordus dicit hanc omninoipsius orationem fuisse. 8 Credibile est; quid enim in hac estquodnon posset barbarus miles? 9 Qui pari sententia et ad populumscripsit sed maiore reverentiaidcirco quod senatum oderata quo secontemni multum credebat. 10 Iussit praeterea tabulas pingi itauterat bellum ipsum gestumet ante curiam proponiut facta eiuspictura loqueretur. 11 Quas quidem tabulas post mortem eius senatuset deponi iussit et exuri.

XIII. 1Fuerunt et alia sub eo bella plurimaex quibus semper primus victorrevertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. 2 Extat oratioeiusdem missa ad senatumcuius hoc exemplum est : "Brevitemporep. c.tot bella gessi quot nemo veterum. Tantum praedae inRomanum solum attuliquantum sperari non potuit. Tantum captivorumadduxiut vix sola Romana sufficiant." creliqua orationis adhanc rem [non] necessaria. 3 Pacata Germania Sirmium venitSarmatisinferre bellum parans atque animo concipiens usque ad oceanumseptentrionales partes in Romanam ditionem redigere; 4 quod fecissetsi vixissetut Herodianus dicitGraecus scriptorqui eiquantumvidemusin odium Alexandri plurimum favit. 5 Sed cum Romani eiuscrudelitatem ferre non possentquod delatores evocaretaccusatoresinmitteretcrimina fingeretinnocentes occideretdamnaret omnesquicumque in iudicium venissentex ditissimis hominibus pauperrimosfaceret nec eliunde nisi malo alieno pecuniam quaereretdeinde sinedelicto consulares viros et duces multos interimeretalios siccisvehiculis exhiberetalios in custodia detineretnihil deniquepraetermitteretquod ad crudelitatem videretur operaricontra eumdefectionem pararunt. 6 Nec solum Romani sedquia et in militessaeviebatexercitusqui in Africa eratsubita et ingenti seditioneGordianum senemvirum gravissimumqui erat pro consuleimperatoremfecerunt. Cuius factionis hic ordo fuit.

XIV. 1Erat fisci procurator in Libyaqui omnes Maximini studiospoliaverat; hic per rusticanam plebemdeinde et quosdam militesinteremptus est pel[lentes] eosqui rationalem in honorem Maximinidefendebant. 2 Sed cum viderent auctores caedis eius acrioribusremediis sibi sebveniendum esseGordianum proconsulemvirumutdiximusvenerabilemnatu grandioremomni virtutum genereflorentemab Alexandro ex senatus consulto in Africam missumreclamantem et se terrae adfligentemopertum purpura imperarecoegeruntinstantes cum gladiis et cum omni genere telorum. 3 Etprimo quidem invitus Gordianus purpuram sumpseratpostea verocumvidit neque filio neque familiae suae tutum id essevolens suscepitimperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apudoppidum Tysdrum. 4 Inde propere Carthaginem venit cum pompa regali etprotectoribus et fascibus laureatisunde Romam ad senatum litterasmisitquae occiso Vitalianoduce militum praetorianorumin odiumMaximini gratanter acceptae sunt. 5 Appelati etiam Gordianus senex etGordianus iuvenis a senatu Augusti.

XV. 1Interfecti deinde omnes delatoresomnes accusatoresomnes amiciMaximiniinterfectus est Sabinus prafectus urbis percussus inpopulo. 2 Ubi haec gesta suntsenatus magis timens Mximinum aperteac libere hostes appelat Maximinum et eius filium. 3 Litteras deindemittit ad omnes provinciasut communi saluti libertatiquesubveniant; quae auditae sunt ab omnibus. 4 Denique ubique amici etadministratores et duces tribuni et milites Maximini interfecti sunt;5 paucae civitates fidem hosti publico servaveruntquae proditishisqui missi ad eos fuerantad Maximinum cito per indicesdetulerunt. 6 Litterarum senatus exemplum hoc fuit: "Senatuspopulusque Romanus per Gordianos principes a tristissima belualiberari coeptus proconsulibuspraesidibuslegatisducibustribunismagistratibus ac singulis civitatibus et municipiis etoppidis et vicis et castellis salutemquam nunc primum reciperecoepitdicit. 7 Dis faventibus Gordianum proconsularemvirumsanctissimum et gravissimum senatoremprincipem meruimusAugustumappellavimusnec solum illumsed etiam in subsidium rei p. filiumeius Gordianumnobilem iuvenem. 8 Vestrum nunc est consentire adsalutem rei p. optinendam et ad scelera defendenda et ad illam beluamatque illius amicosubicumque fuerintpersequendos. 9 A nobis etiamMaximinus cum filio suo hostis est iudicatus."

XVI. 1Senatus consulti autem hoc fuit exemplum: cum ventum esset in aedemCastorum die VI. kl. Iuliarumacceptas litteras Iunius Silanusconsul ex Africa Gordiani imperatorispatris patriaeproconsulisrecitavit: 2 "invitum mep. c.iuvenesquibus Africa tuendacommissa estad imperium vocarunt. Sed intuitu vestri necessitatemlibens sustineo. Vestrum est aestimarequid velitis. Nam ego usquead senatus iudicium incertus et varius fluctuabo." 3 Lectislitteris statim senatus adclamavit: "Gordiane Augustedi teservent. Felix imperes. Salvus imperes. Tu nos liberasti. Per tesalva res p.; omnes tibi gratias agimus." 4 Item consulrettulit: "P. c.de Maximinis quid placet?" Responsum est:"Hosteshostes. Qui eos occideritpraemium merebitur." 5Item consul dixit: "De amicis Maximini quid vide[re]tur?"Adclamatum est: "Hosteshostes. Qui eos occideritpraemiummerebitur." 6 Item adclamatum est: "Inimicus senatus incrucem tollatur. Hostis senatus ubicumque feriatur. Inimici senatusvivi exurantur. Gordiani Augustidi vos servent. Ambo feliciteragatisambo feliciter imperetis. 7 Nepoti Gordiani praeturamdecernimusnepoti Gordiani consulatum spondemus. Nepos GordianiCaesar appelletur. Tertius Gordianus praeturam accipiat."

XVII. 1Ubi hoc senatus consultum Maximinus accepithomo natura ferus sicexarsitut non hominem sed beluam putares. 2 Iaciebat se inparietesnonnumquam terrae se prosternebatexclamabat inconditearripiebat gladiumquasi senatum posset occidereconscindebatvestem regiamaliquos verberibus adficiebatet nisi de mediorecessissetut quidam sunt auctoresoculos filio adulescentulosustulisset. 3 Causa autem iracundiae contra filium haec fuitquodeum Romam ire iusseratcum primum imperator factus estet illepatris nimio amore neglexerat; putabat autemquodsi ille Romaefuisset[et] nihil ausurus esset senatus. 4 Ardentem igituriracundia amici intra cubiculum receperunt. 5 Sed cum furorem suumtenere non possetut oblivionem dicitureo usque utquid actumessetignoraret. Alia sane die admissis amicisqui eum videre nonpoterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabantconsilium habuitquid facto opus esset. 7 De consilio ad contionemprocessitin qua contione multa in Afrosmulta in Gordianumplurain senatum dixit cohortatusque milites ad communes iniuriasvindicandas.

XVIII. 1Contio denique omnis militaris fuitcuius hoc exemplum est:"Conmilitonesrem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt.Nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinussumpsit imperium. 2 Sanctissimi autem p. c. illiqui et Romulum etCaesarem occideruntme hostem iudicaveruntcum pro his pugnarem etipsis vinceremnec solum me sed etiam vos et omnesqui mecumsentiuntet Gordianospatrem ac filiumAugustos vocarunt. 3 Ergosi viri estissi vires habetiseamus contra senatum et Afrosquorum omnium bona vos habebitis." 4 Dato igitur stipendioetquidem ingentiRomam versus cum exercitu proficisci coepit.

XIX. 1 SedGordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepitcuiMauros regenti successorem dederat. 2 Contra quem filium iuvenem cummisissetacerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiitsciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil viriummultum quin immo perfidiae. 3 Tunc Capelianus victor pro Maximinoomnes Gordiani [metu] partium in Africa interemit atque proscripsitnec cuiquam pepercitprorsus ut ex animo Maximini videretur haecfacere. 4 Civitates denique subvertitfana diripuitdonariamilitibus divisitplebem et principes civitatum concidit. 5 Ipsepraeterea militum animos sibi conciliabatproludens ad imperiumsiMaximinus perisset.

XX. 1 Haecubi Romam anuntiata suntsenatus Maximini et naturalem et iamnecessariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis Maximum expraefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessissetignobilem genere sed virtutibus clarum [et Balbinum]moribusdelicatioremimperatores creavit. 2 Quibus a populo Augustisappellatis per milites et eundem populum etiam parvulus neposGordiani Caesar est dictus. 3 Tribus igitur imperatoribus contraMaximinum fulta res p. est. 4 Horum tamen Maximus vita severiorprudentia graviorvirtute constantior. 5 Denique ipsi contraMaximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. 6 Profectoigitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellisintestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue--- per populum [auctoribus] Gallicano et Maecenate. Qui quidempopulus a praetorianis laniatus estcum Balbinus resistereseditionibus non satis posset. Denique magna pars urbis incensa est.7 Et recreatus quidem imperator fuerat Maximinus audita morteGordiani atque eius filii Capeliani victoria; 8 verum ubi aliudsenatus consultum accepitquo Maximus et Balbinus et Gordianusimperatores appellati suntintellexit senatus odia esse perpetua etse vere hostem omnium iudicio haberi.

XXI. 1Acrior denique Italiam ingressus est. Ubi cum consperisset Maximumcontra se missumvehementius saeviens quadrato agmine Hemonam venit.2 Sed provincialium omnium consilium hoc fuitut sublatis omnibusquae victum praebere possentintra civitates se reciperentutMaximinus cum exercitu fame urgueretur. 3 Denique ubi primum castrain campo posuit neque quicquam commeatuum repperitincensus contraeum exercitus suusquod fame in Italia laboraretin qua post Alpesrecreari se posse credebatmurmurare primum coepitdeinde etiamaliqua libere dicere. 4 Haec cum vellet vindicaremultum exarsitexercitus. Et odium tacitum in tempus distulitquod loco suo statimprodidit. 5 Plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertaminventam esse a Maximinostulte laetantequod quasi sibi civitastota cessisset. 6 Post hoc Aquileiam venitquae contra eum armatiscirca muros dispositis portas clausitnec propugnatio defuitMenofilo et Crispino consularibus viris auctoribus.

XXII. 1Cum igitur frustra obsideret AquileiamMaximinus legatos in eandemurbem misit. Quibus populus paene consenseratni Menofilus cumcollega restitissetdicens etiam deum Belenum per haruspicesrespondisse Maximinum esse vincendum. 2 Unde etiam postea Maximinianimilites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnassenec illamMaximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. 3 Quod quidam idcircoab his fictum esse dicuntquod erubescebant armati[s] sic paene abinermibus victi. 4 Ponte itaque cupis facto Maximinus fluviumtransivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. 5 Ingens autemoppugnatio et discrimen tunc fuitcum se cives sulfure et flammisceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorumalii nudabantur armisaliorum vestes incendebanturaliorum oculiextinguebanturdiruebantur etiam machinamenta. 6 Inter haecMaximinus cum filio adulescentequem Caesarem appellaveratcircumire murosquantum a teli iactu satis tutus esse possetnuncsuos verbisnunc oppidanos rogare. 7 Verum nihil profecit. Nam multaet in eum crudelitatis causa et in filiumqui speciosissimus eratprobra congesta sunt.

XXIII. 1Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suosinteremiteo tempore quo minime oportebat. Unde sibi milites etiamiratiores reddidit. 2 Huc accedebatquod defiebatur commeatibusquia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litterasdederatne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. 3Miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestoriosvirosquyi ubique custodias agerent et omnia contra Maximinumdefenderent. 4 Effectum denique estut opsessi angustias obsidensipse pateretur. 5 Nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensissein odium Maximini. 6 Quare timentes militesquorum adfectus inAlbano monte erantmedio forte diecum a proelio quiescereturetMaximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumquecapita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. 7 In oppidoigitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae suntet eius praet. Occisus est cum amicis clarioribus. Missa etiam Romamcapita sunt eorum.

XXIV. 1Hic finis Maximinorum fuitdignus crudelitate patrisindignusbonitate filii. Quibus mortuis ingens laetitia provincialiumdolorgravissimus barbarorum. 2 Sed milites interfectis publicis hostribusrecepti sunt ab oppidanis roganteset primum ita ut ante imaginesMaximi et Balbini ert Gordiani adorarentcum omnes dicerent prioreGordianos in deos relatos. 3 Post hoc ingens ex Aquileia commeatus incastraquae laborabant famepraetio traductus refectisque militibusalia die ad contionem ventum estet omnes in Maximi et Balbini verbaiuraruntGordianos priores divos appellantes. 4 Dici vix potestquanta laetitia fueritcum Romam per Italiam caput Maximini ferturoccurrentibus cunctis ad gaudium publicum. 5 Et Maximus quidemquemmulti Puppienum putantapud Ravennam bellum parabat per Germanorumauxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegissuisocciso autem esse Maximinos6 quare statim dimissis Germanorumauxiliisquae sibi contra hostem paraveratRomam laureatas litterasmisitquae in urbem ingentem laetitiam feceruntita ut omnes peraras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. 7Balbinus autemhomo timidior natura et quicum Maximini nomenaudiretetiam tremerethecatombem fecit iussitque per omnescivitates pari sacrificio supplicari. 8 Dein Maximus Romam venitsenatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuitatque indein Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.

XXV. 1Interest scirequale senatus consultum fuerit vel qui dies urbiscum est nuntiatus interemptus Maximinus: 2 iam primum isqui exAquileiensi Romam missus fuerattanto impetu mutatis animalibuscucurritut quarta die Romam veniretcum apud Ravennam Maximumreliquisset. 3 Et forte dies ludorum eratcum subito sendete Balbinoet Gordiano theatrum nuintius ingressus estatqueantequam aliquidindicareturomnis populus exclamavit: "Maximinus occisus est".4 Ita et nuntius praeventuset imperatoresqui aderantgaudiumpublicum nutu et consensu indicaverunt. 5 Soluto igitur spectaculoomnes statim ad suas religiones convolaruntatque inde ad senatumprincipespopulus ad contionem cucurrerunt.

XXVI. 1Senatus consultum hoc fuit: recitatis in senatu[s] per BalbinumAugustum litteris adclamavit [senatus]: 2 "Senatus hostespopuli R. hostes dii persecuntur. Iuppiter optimetibi gratias.Apollo venerabilistibi gratias. Maxime Augustetibi gratias.Balbine Augustetibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. 3Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. Hostis publicicaput in profluentem abiciatur. Corpus eius nemo sepeliat. Quisenatui mortem minatus estut merebaturoccisus est. Qui senatuivincla minatus estut debebatinteremptus est. 4 Sanctissimiimperatoresgratias vobis agimus. MaximeBalbineGordianedi vosservent. Victores hostium omnes desideramus. Praesentiam Maximi omnesdesideramus. Balbine Augustedii te servent. Praesentem annumconsules vos ornetis. In loco Maximini Gordianus sufficiatur." 5Post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haecverba habuit: "P.c.eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriaecausa princibus nostris MaximoBalbino et Gordiano statuas cumelephantis decernimuscurrus triumfales decernimusstatuasequestres decernimustrophaea dercernimus." 6 Post haec missosenatu supplicationesper totam urbem decretae. 7 Victores principesin Palatium se receperuntde quorum vita in alio libro deincepsdicemus.

MAXIMINUSIUNIOR

XXVII. 1[De] huius genere superius dictum estipse autem pulchritudinis fuittantaeut passim amatus sit a procacioribus feminisnonnullae etiamoptaverint de eo concipere. 2 Proceritatis videbatur posse illiusesseut ad paternam staturam perveniretsi quidem anno vicesimo etprimo peritin ipso flore iuventutisut aliqui autem diceuntoctavo decimolitteris et Graecis et Latinis inbutus ad primamdisciplinam. 3 Nam usus est magistro Graeeco litteratore Fabillocuius epigrammata Graeca multa et extantmaxime in imaginibus ipsiuspueri. 4 Qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergiliicumipsum puerum describeret:

Qualisubi Oceani perfusus Lucifer unda
extulit os sacrum caelotenebrasque resolvit
talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.

5Grammatico Latino usus est Filemoneiuris peritp ModestinooratoreTatianofilio Titiani seniorisqui provinciarum libros pulcherrimosscripsit et qui dictus est simia temporis suiquod cuncta essetimitatus. Habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. 6Desponsa illi erat Iunia Fadillaproneptis Antoniniquam posteaaccepit Toxotiuseiusdem familiae senatorqui perit post praeturamcuius etiam poemata exstant. 7 Manserunt autem apud eam arrae regiaequae talesit Iunius Cordus loquitur(harum rerum persecutor est)fuisse dicuntur: 8 monolinum de albis novemreticulum cum prasinisundecimdextrocherrium cum costula de hyacinthis quattuor praetervestesauratas et omnes regiasceteraque insignia sponsaliorum.

XXVIII. 1Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimaeitaut etiamcum pater suushomo crudelissimusplerisque honoratisadsurgeretille resideret2 vitae laetiorisvini parcissimuscibiavidusmaxime silvestrisita ut nonnisi aprunamanatesgrues etomnia captiva ederet. 3 Infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amiciMaximi et Balbini et Gordiani et maxime senatoresqui speciem illamvelut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. 4 Denique illotemporequo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionemurbis petebatnihil aliud ei quam spurcities obiecta estquae longeab illius fuitvita. 5 Vestibus tam adcuratus fuitut nulla muliernitidior esset in mundo. 6 Amicis paternis inmane quantum obsecutusestsed ut donaret ac largiretur. 7 Nam in salutionibussuperbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi oscularipatiebaturnonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est seniorMaximinusqui dicebat: "Dii prohibeantut quisnam ingenuorumpedibus meis osculum figat". 8 Et quoniam ad Maximinums[eniorem] revertimurres iucunda praetereunda non est. Nam cumesset Maximinus pedumut diximusocto et pro[e]pe semiscalciamentum eiusid est campagnum regiumquidam in lucoqui estinter Aquileiam et Arciamposueruntquod constitit pede maiusfuisse hominis vestigio mensura. 9 Unde etiam vulgo tractum estcumde longis et ineptis hominibus diceretur "caliga queMaximini".10 Quod idcirco indidinequis Cordum legeretme praetermisissecrederet aliquidquod ad rem pertineret. Sed redeam ad filium.

XXIX. 1 Dehoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeamcupiens ei sororem suam Theocliam darein haec verba: 2 "Mimatersi Maximinus senior dux noster et quidem optimus non aliquidin se barbarum contineretiam ego Maximino iuniori Theocliam tuamdedissem. 3 Sed timeone soror mea Graecis munditiis eruditabarbarum socerum ferre non possitquamvis ipse adulescens et pulcheret scolasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. 4 Haecquidem cogito sed te tamen consuloutrum MaximinumMaximini filiumgenerum velis an Messalam ex familia nobilioratorem potentissimumeundemque doctissimum etnisi fallorin rebus bellicissiadpliceturfortem futurum." 5 Haec Alexander de Maximino. Dequo nos nihil amplius habemus quod dicere. 6 Sane ne quidpraetermissum esse videaturetiam epistolam indidi patris Maximiniimperatoris iam factiqui dicit idcirco se etiam filium suumappellasse imperatoremut videret urbs in pictura vel in veritatequalis esset iunior Maximinus in purpura. 7 Fuit autem talisepistola: "Ego cum propter adfectumquem pater filio debetMaximinum meum imperatorem appellari permisitum etiamut populusRomanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchrioremimperatorem habuisse." 8 Usus autem est idem adulescens et aurealorica exemplo Ptolomaeorumusus est et argenteausus et clypeogemmato inaurato et hasta inaurata. 9 Fecit et spatas argenteasfecit etiam aureas et omnino quicquid aius pulchritudinem possetiuvarefecit et gageas gemmatasfecit et bucculas. 10 Haec suntquae de puero sciri et dici decuit. Reliqua qui volet nosse de rebusVeneriis et amatoriisquibus eum Cordus aspergiteundem legat; nosenim hoc loco finem libri faciemusad aliaut iubetur velut publicoiureproperantes.

XXX. 1Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit.Posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit etmirae magnitudinis facta est. 2 Scutum eius sub sole arsit. Lanceolasic fissa est fulmineut tota etiam per ferrum finderetur et duaspartes faceret. Quando dixerunt haruspices duos imperatores nondiuturnos ex una domo isdem nominibus futuros. 3 Lorica patris eiusnonut soletferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimisvisa est. 4 Filio autem haec fuerunt: cum grammatico dareturquaedamparens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litterisscriptos. 5 Ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus inpatris honoremquod ei deesset vestis c[a]enatoriaipsius Alexandriaccepit. 6 Cum infans essetsubito per publicum veniente vehiculoAntonini Caracalliquod vacuum eratconscendit et sedit et vixaegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. 7 Nec defueruntqui cavendum infantem dicerent Caracallo. Tum ille dixit: "Longeestut mihi iste succedat." Erat enim illo temporeinterignobiles et nimis parvus.

XXXI. 1Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et BalbinumMaximino cum filio mulier quaedam passis crinibus occurit lugubrihabitu et exclamavit: "MaximiniMaximiniMaximini"nequequicquam amplius dixit et mortua est; videbatur enim dicere voluisse:"Succurite." 2 Canes circa tentorium eius in secundamansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt acprima luce mortui sunt depr[a]ehensi. 3 Lupi urbem quingenti simulingressi sunt [in eam urbem]in quam se Maximinus contulerat;plerique dicunt Hemonamalii Archimeamcerte quae deserta a civibusvenienti Maximino patuit. 4 Longum est omnia persequiquae qui sciredesideratis velimut saepe dixilegat Cordumqui haec omniausque ad fabellam scripsit. 5 Sepulchra eorum nulla extant. Inprofluentem enim cadavera eorum missa suntet capita eorum in campoMartio insultante populo exusta.

XXXII. 1Scribit Aelius Sabinusquod praetermittendum non fuittantampulchritudinem oris fuisse in filiout etiam caput eius mortui iamnigrumiam sordensiam maceratumdiffluente tabovelut umbrapulchri oris videretur. 2 Denique cum ingens gaudium essetquodcaput Maximini videreturprope par paeror eratquod et filiipariter portaretur. 3 Addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximiniut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaveritquosopponeret Maximino. In quibus fuerunt Balbinus et Maximusquoscontra eum imperatores fecerunt. 4 Idem addidit in conspectu Maximiniiam deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eiusoccisum. 5 Nec desunt historiciqui dicant ipsum Maximinumubidesertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos viditmanusua se interfecissene quid ei muliebre contingeret.

XXXIII. 1Praetereundum ne illud quidem estquod tanta fide Aquileiensescontra Maximinum pro senatu fueruntut funes de capillis muliebribusfacerentcum deessent nervi ad sagittas emittendas. 2 Quod aliquandoRomae dicitur factumunde in honorem matronarum templum VeneriCalvae senatus dicavit. 3 Sane quod nullo in loco tacendum est: cumet Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserint Maximum etBalbinum imperatores contra Maximinum factosMaximum autem cumexercitu missum et apud Ravennam bellum parasseAquileiam autem nisivictorem non victorem non vidisseLatini scriptores non Maximum sedPuppienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundemquevicisse. 4 Qui error unde natus sitscire non possumnisi forteidem est Puppienus qui Maximus. Quod ideo testatum posuine quis mehoc nescisse crederetquod re vera magnum stuporem ac miraculumcreat.