Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


MAXIMUSET BALBINUS
IULI CAPITOLINI

 

I.Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filiocum Maximinus adurbem furens veniretutquod Gordiani Augusti appellati fuerantvindicaretsenatus praetrepidus in aedem Concordiae VII. idus IuniasconcurritIudis Apollinaribusremedium contra furorem hominisimprobissimi requirens. 2 Cum igitur duo consulares et eminentesquidem viriMaximus et BAlbinus (quorum Maximus a plerisque inhistoria reticetur et loco eius Puppieni nomen inferturcum etDexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contraMaximinum post Gordianos)quorum alter bonitatevirtute alter acseveritate clari habebanturingressi essent curiam ac praecipuetimorem Maximini adventus fronte ostenderentreferente consule dealiis rebusqui primam sententiam erat dicturussic exorsus est : 3"Minora vos sollicitantet prope aniles res ferventissimotempore tractamus in curia. 4 Quid enim opus de restitutionetemplorumde basilicae ornatude thermis Titianisdeexaedificatione amphitheatri agerecum immineat Maximinusquemhostem mecum ante dixistisGordiani duoin quibus praesidiumfueratinterempti sintneque in praesenti ullum sit auxilliumquorespirare possimus? Agite igiturp.c.principes dicite. Quidmoramini? Nedum singulatim pertimescitisintimore potius quam invirtute opprimamini."

II. 1 Posthaec tacentibus cunctiscum Maximusqui et natu grandior erat etmeritis et virtute ac severitate clariordicere sententiamcoepisset. Quae ostenderet duos principes esse faciendosVectiusSabinus ex familia Ulpiorum rogato consuleut sibi dicere atqueinterfari liceretsic exorsus est : 2 "Sciop.c.hanc rebusnovis inesse oportere constantiamut rapienda sint consilianonquaerendaverbis quin etiam plurimis abstinendum sit atquesententiisubi res perurguent. 3 Cervices suas quisque respiciatuxorem ac liberos cogitetavitas patriasque fortunas : quibusomnibus inminet Maximinusnatura furiosustruculentusinmaniscausa verout sibi videtursatis iusta truculentior. 4 Illequadrato agmine castris ubique positis ad urbem tenditvos sedendoet consultando diem teritis. 5 Longa oratione opus non est :faciendus est imperatorimmo faciendi sunt principesunus qui inurbe resideatalter qui obviam cum exercitu latronibus pergat. 6 Egoprincipes dicovos firmatesi placetsin minusmeliores ostendite: 7 Maximum igitur atque Balbinumquorum unus in re militari tantusestut novitatem generis splendore virtutis evexeritalter itaclarus nobilitate estut et morum lenitate rei p. sit necessarius etvitae sanctimoniaquam a prima aetate in studiis semper ac litteristenuit. 8 Habetis sententiamp.c.mihi fortasse periculosiorem quamvobissed nec vobis satis tutamsi non aut hos principesfeceritis." 9 Post haec adclamatum est uno consensu : 10 "Aequumestiustum est. Sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime etBalbine Augustidii vos servent. Di vos principes feceruntdi vosconservent. Vos senatum a latronibus vindicatevobis bellum contralatrones mandamus. 11 Hostis publicus Maximinus cum filio pereathostem publicum vos persequimini. Felices vos iudicio senatusfelicem rem p. vestro imperio. 12 Quod vobis senatus detulitfortiter agite; quod vobis senatus detulitlibenter accipite."

III. 1 Hisatque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atqueBalbinus. 2 Egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt acrem divinam fecerunt. 3 Deinde ad rostra populum convocarunt. Ubi cumorationem de senatus ententia et de sua electione habuissentp.R.cum militibusqui forte convenerantadclamavit : "GordianumCaesarem omnes rogamus." 4 Hic nepos erat Gordiani ex filioquiest in Africa occisusannum agens aetatis quartum decimumutplerique dicunt. 5 Qui statim raptus est et novo genere senatusconsulticum eadem die senatus consultum factum essetinductus incuriam Caesar est appellatus.

IV. 1Prima igitur relatio principum fuitut duo Gordiani diviappellarentur. 2 Aliqui autem unum putant appellatumsenioremvidelicetsed ego librisquos Iunius Cordus affatim scripsitlegisse memini ambos in deos relatos3 si quidem senior laqueo vitamfinivitiunior autem in bello consumptus estqui utique maioremmeretur reverentiamquod eum bellum rapuit. 4 Post has igiturrelationes praefectura urbi in Sabinum conl[oc]ata estvirum gravemet Maximi moribus congruentempraetoriana in Pinarium Valentem. 5Sed priusquam de actibus eorum loquarplacet aliqua dici de moribusatque generenon eo modo quo Iunius Cordus est persecutus omniasedillo quo Suetonius Tranquillus et Valerius MarcellinusquamvisCurius Fortunatianusqui omnem hanc historiam perscripsitpaucacontigeritCordus vero tam multaut etiam pleraque vilia et minushonesta perscripserit.

V. 1Maximo pater fuit Maximusunus e plebeut nonnulli dicuntfaberferrariusut aliiraedarius vehicularius fabricator. 2 Huncsuscepit ex uxore Prima nomine. Cui fratres quattuor pueri fueruntquattuor puellaequi omnes intra pubertatem interierunt. 3 NatoMaximo carnem bubulam et quidem multam aquila in cella eorumproiecisse ferturquae angusto patebat inpluvioeandemquecumiaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timoreiterumsustulisse et in proximum sacellumquod erat Iovis Praestitisdetulisse. 4 Id eo tempore nihil visum est ominis haberesed nonsine causa factum probavit imperium. 5 Pueritiam omnem in domo patruiPinarii fecitquem statim ad praefecturam praetorii subvexitubifactus est imperator. 6 Operam grammaticorhetori non multum deditsi quidem semper virtuti militari et severitati studuit. 7 Attamenmilitaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturamsumptu Pescenniae Marcellinaeillum loco filii suscepit et aluit. 8Inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps Graeciae ac tertioNarbonae. 9 Missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contuditatque inde translatus ad Renum rem contra Germanos satis felicitergessit. 10 Post haec praefectus urbi prudentissimus[in]ingeniosissimus et severissimus adprobatus est. 11 Quare velutisenatus eihominiquod non licebatnovae familiaeimperium tamendetulitconfessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non essequi deberet principis nomen accipere.

VI. 1 Etquoniam etiam minora plerique desiderantfuit cibi avidusviniparcissimusad rem Veneriam nimis rarusdomi forisque semperseverusita ut et tristis cognomen acciperet. 2 Vultu gravissimus etretorridusstatura proceruscorporis qualitate sanissimusmoribusaspernabilis ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorumvel inhumanus vel inclemens. 3 Rogatus semper ignovit nec iratus estnisi ubi eum irasci decuit. 4 Factionibus se numquam praebuitiudicii tenax fuit neque aliis potius quam sibi credidit. 5 Quare eta senatu multum dilectus est et a populo timori habitussi quidemsciebat populus eius censoriam praefecturamquam videbat posse inimperio vehementius convalescere.

VII. 1Balbinus nobilissimus et iterum consulrector provinciaruminfinitarum. 2 Nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam etPontum et Thracias et Gallias civilibus administrationibus rexeratducto nonnumquam exercitused rebus bellicis minor fuerat quam incivilibus; attamen bonitatenimia sanctitate ac verecundia ingentemsibi amorem conlocaverat. 3 Familiae vetustissimaeut ipse dicebata Balbo Cornelio Theofane originem ducensqui per Gnaeum Pompeiumcivitatem merueratcum esset suae patriae nobilissimus idemquehistoriae scriptor. 4 Statura aeque proceruscorporis qualitateconspicuusin voluptatibus nimius. Quem quidem adiuvabat divitiarumabundantianam erat et a maioribus dives et multa hereditatibus perse ipse collegerat. 5 Eloquentia claruspoemate inter sui temporispoetas praecipuus[u]. 6 Vinicibirei Veneriae avidusvestitucultusnec quicquam defuit. Quod illum populo non commendabilemredderet. Amabilis etiam senatui fuit. 7 Haec de utriusque vitaconperimus. Denique nonnulliquemadmodum Catonem et CaesaremSallustius comparatita hunc quoque conparandum putaruntut alterumseverumclementem alterumbonum illumistum constantemillumnihil largentemhunc afluentem copiis omnibus dicerent.

VIII. 1Haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriishonoribus atque insignibuspercepta tribunicia potestateiureproconsularipontificatu[m] maximopatris etiam patriae nomineinierunt imperium. 2 Sed dum in Capitolio rem divinam faciuntpopulus R. imperio Maximi contradixit. Timebant enim severitatem eiushomines vulgares quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimamesse credebant. 3 Quare factum estut diximusut Gordianumadulescentulum principem peterentqui statim factus est nec priuspermissi sunt ad Palatium stipati armatis irequam nepotem GordianiCaesaris nomine nuncuparunt. 4 His gestis celebratisque sacrisdatisludis scaenicis ludisque circensibusgladiatorio etiam munereMaxim[in]us susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinummissus est cum exercitu ingentipraetorianis Romae manentibus. 5Unde autem mos tractus situt proficiscentes ad bellum imperatoresmunus gladiatorium et venatus darentbreviter dicendum est. 6 Multidicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factamut civiumsanguine litato specie pugnarum se Nemesisid est vis quaedamFortunaesatiaret. 7 Alii hoc litteris traduntquod veri similiuscredoituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera etferrum et nudos inter se coorientesnec in bello armatos hostestimerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.

IX. 1 EtMaximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt. 2Inter quos et populum tanta seditio fuitut adbellumintestinumveniretururbis Romae pars maxima incendereturtempla foedarenturomnes plateae cruore polluerenturcum Balbinushomo leniorseditionem sedare non posset. 3 Nam et in publicumprocessitmanus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidispassus estalii dicuntetiam fuste percussus est. 4 Neque sedassettumultumnisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimihominis collo superpositum produxisset. Quo viso populus et militesusque adeo placati suntut amore illius in concordiam redirent. 5Neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus est merito avi etavunculiqui pro p. R. contra Maximinum in Africa vitam finiverant;tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.

X. 1Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regionesconsularespraetoriosquaestoriosaediliciostribunicios etiamviros misitita ut unaquaeque civitasut per singulas urbesMaximinus fatigaretur. 2 Iussum tunc tamenut omnia ex agris incivitates colligerenturne quis hostis publicus inveniret. 3Scriptum est praeterea ad omnes provincias missis frumentariisiussumqueutquicumque Maximinum iuvissetinhostium numeroduceretur. 4 Inter haec Romae iterum seditiones inter populum etmilites ortae sunt. 5 Et cum mille edicta Balbinus proponeret necaudireturveterani se in castra praetoria contulerunt cum ipsispraetorianisquos coepit populus obsidere. 6 Nec umquam ad amicitiamessent redactinisi fistulas aquarias populus incidsset. 7 In urbeautempriusquam dictum esset milites pacatos venireet tegulae detectis iactae sunt et omniaquae in domibus erantvasa proiecta. 8Atque ideo maior pars civitatis perit et multorum divitiae. Namlatrones se militibus miscuerunt ad vastanda eaquae norant ubirepperirent.

XI. 1 Cumhaec Romae gerunturMaximus sive Puppienus apud Ravennam bellumparaba[n]t ingenti apparatutimens vehementissime Maximinumde quosaepissime dicebat se non contra hominemsed contra Cyclopem bellumgerere. 2 Et Maximinus quidem apud Aquleiam ita victus estut a suisoccidereturcaputque eius et filii perlatum est Ravennamquod aMaximo Romam transmissum est. 3 Non tacenda hoc loco devotio estAquileiensium pro Romanisqui etiam crines mulierum pro nervis adsagittas emittendas se dicuntur. 4 Tantum sane laetitiae fuit inBalbinoqui plus timebatut hecatomben faceretstatim Maximinicaput adlatum est. 5 Hecatombe autem tale sacrificium est : centumarae uno in loco caespiticiae extruunturet ad eas centum suescentum oves mactantur. 6 Iamsi imperatorium sacrificium sitcentemleonescentum aquilae et cetera huius modi animalia[c] centenaferiuntur. 7 Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicenturcumpestilentia laborarentet a multis imperatoribus id celebratumconstat.

XII. 1 Hisigitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem eRavennati cum exercitu integro et copiis expectabat2 si quidemMaximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucisqui illic erantmilitibus et Crispino ac Menofilo consularibusqui a senatu missifuerantvictus est. 3 Ipse autem Maxim[in]us Aquileiam idcircoaccesseratut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret acsi quae essent barbarorumqui Maximino faverantreliquiaecompesceret. 4 Missi sunt denique ad eum legati senatores vigintiquorum nomina sunt apud Cordum(in his consulares quattuorpraetorii octoocto quaestorii) cum coronis et senatus consultoinquo ei statuae auratae equestres decernebantur. 5 Ex quo quidemBalbinus subiratus estdicens Maximum minus quam se laborassecumipse domi tanta bella compressissetille autem otiosus apud Ravennamsedisset. 6 Sed tantum valet velleut Maximoquia profectus estcontra Maximinumetiam victoria decerneretur. Quam impletam illenescivit. 7 Exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingentipompa et multitudine Maxim[in]us venitmaerentibus militibusquodeum imperatoremquem ipsi delegerantperdiderant et oes habebantquos senatus legerat. 8 Nec dissimulari potertat maerorquiapparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbisabstinebaturquamvis Maximus et apud milites saepe dixissetoblivionem praeteritorum esse debere et stipendia mnagna donasset etauxilia in ea locaquae delegerantdimisisset. 9 Sed animi militumsemel inbuti odio refrenari nequeunt. Denique cum audissent senatusadclamatioinesquae milites tangerentacriores contra Maximum etBalbienum extiteruntsecum cotidie cogitantesquos imperatoresfacere deberent.

XIII. 1Senatus consulti autemquo moti sunthaec forma est : cumingredienti urbem Maximo Balbienus et Gordianus et senatus et populusRomanus obviam processissentadclamationes primum publicae fueruntquae milites contingerent. 2 Inde in senatum itum estubi post illaquae communia solent esse festadictum est : "Sapienter electiprincipes sic aguntper inperitos electi principes sic pereunt"cum constaret a militibus factum MaximinumBalbinum autem et Maximuma senatoribus. 3 His auditis milites gravius saevire coeperuntinsenatum praecipuequi sibi triumphare de militibus videbatur. 4 EtBalbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudentesenatu et p. R. regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimascondebantmoderate causas audiebantres bellicas pulcherrimedisponebant. 5 Et cum iam paratum essetut contras Parthos MaximusproficiscereturBalbinus contra Germanospuer autem Gordianus Romaeremaneretmilites occasionem quaerentes occidendorum principumcumprimo invenire vix possentquia Germani stipabant Maximum atqueBalbinumcotidie ingravescebant.

XIV. 1 Eterant quidem discordiae inter Balbinum et Maximumsed tacitae etquae intellegerentur potius quam viderenturcum Balbinus Maximumquasi ignobilem contemneretMaximus Balbinum quasi debilem calcaret.2 Qua re occasio militibus data est intelligentibus facile discordesimperatores posse interfeci. ludis denique scaeniciscum multi etmilites et aulici occupati essentet in Palatio soli cum Germanisprincipes remansissentinpetum in eos fecerunt. 3 Turbantibus igiturmilitibuscum primum nuntiatum esset Maximo turbam illamtempestatemque vix evadi possenisi ad Germanos mittereturet fortein alia parte Palati Germani cum Balbino essentmittit ad BalbinumMaximus petensut ei praesidium mitteret. 4 Sed ille suspicatusquod contra se eos peteretquem p[ost]utabat monarchiam velleprimum frustatus estdeinde usque ad litem perventum est. 5 In hactamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atqueambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniurisproduxerunt et per mediam civitatem ad castra rapotare volueruntmagna ex parte laniatos. 6 Sed ubi conpererunt Germanos addefensionem illorum supervenireambos occiderunt et in itinere medioreliquerunt. 7 Inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibusimperator est appellatus id est Augustusquia non erat alius inpraesentiinsultantibus militibus senatui et populoqui se statimin castra receperunt. 8 Germani sanene sine causa pugnarent occisisiam imperatoribus suisextra urbemubi suos habebantsecontulerunt.

XV. 1 Huncfinem habuerunt boni imperatoresindignum vita et moribus suis : namneque Maximo sive Pupieno fortius neque balbino benignius fuitquicquamquod in re ipsa intellegi potest; neque enimcum essetpotestasmalos senatus eligeret. 2 Huc accedit quod multis honoribusac potestatibus explorati suntcum alter bis consul et praefectusurbisalter bis consul et praefectus ad imperium longaevipervenissentamabiles senatui et populoi etiamqui Maximum iamleviter pertimescebant. 3 Haec suntquae de Maximo ex HerodianoGraeco scriptoremagna ex parte collegimus. 4 Sed multi non aMaximoverum a Puppieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinumesse dixeruntet iopsum cum Balbino esse occisumita ut Maximinomen praetereant. 5 Tanta est autem historicorum inter se certantiuminperitia vel usurpatiout multi eundem Maximum quem Puppienumvelint dicicum Herodianusvitae suae temporum scriptorMaximumdicatnon Puppienumcum et DexippusGraecorum scriptorMaximum etBalbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianosduos et a Maximo victum Maximinumnon per Puppienum. 6 His acceditscriptorum inperitiaquae praef. praet. fuisse Gordianum parvolumdicuntignorantibus multis collo saepe vectumut militibusostenderetur. 7 Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno unocumMaximinus imperasset cum filiout quidam dicuntper trienniumutalii per biennium.

XVI. 1Domus Balbinis etiam nunc Romae ostenditur in Carinismagna etpotens et ab eius familia huc usque possessa. 2 MaximusquemPuppienum plerique putantsummae tenuitatissed virtutisamplissimae fuit. 3 Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. Fuitet Scythici belli principiumfuit et Histriae eexcidium eo temporeut autem dexippus dicitHistricae civitatis. 4 Dexippus Balbinumsatis laudat et dicit forti animo militibus occurisse atqueinterfectumut mortem non timeretquem omnibus disciplinisinstructum fuisse dicit; Maximum vero negat eius modi virum fuissequalem Gaeci plerique dicerunt. 5 Addit praetereatantum contraMaximinum Aquileiensium odium fuisseut de crinibus mulierum suarumarcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. 6 DexippusetHerodianusqui hanc principum historiam persecuti suntMaximum etBalbinum fuisse principes dicuntdelectos a senatu contra Maximinumpost interitum duorum in Africa Gordianorumcum quibus etiam puertertius Gordianus electus est. 7 Sed apud Latinos scriptoresplerosque Maximi[ni] nomen non invenio et cum Balbino Puppienumimperatorem repperiousque adeo ut idem Puppienus cumMaximino apudAquileiam pugnasse dicaturcum memoratis hsitoricis asserentibus neMaximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatursed resedisse apudRavennam atque illic patratam audisse victoriam : ut mihi videaturidem esse Puppienus qui Maximus dicitur.

XVII. 1Quare etiam gratulatoriam epistolam subdidiquae scripta est aconsule sui temporis de Puppieno et Balbinoin qua laetatur redditamab his post latrones improbos esse rem p. : 2 "Puppieno etBalbino Augustis Claudius Iulianus. Cum primum Iovis Op. M. et deoruminmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepissevos rem p. a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanislegibus. Domini sanctissimi et invictissimi Augustiquamquam nondumex divinis litterissed tamen ex s[p]. c.quod ad me v. c. CelsusAelianus collega transmiseratconperissem : gratulatus sum urbiROmaecuius ad salutem estis electigratulatus senatuicuius proiudicioquod in vos habuitreddidistis prisnam dignitatemgratulatus Italiaequam cum maxime ab hostium vastationedefendistisgradulatus provinciisquas inexplebili avaritiatyrannorum laceratas ad spem salutis reduxistisdenique legionibusipsius et auxiliisquae ubique terrarum iam vultus vestros adorantquod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romaniprincipatus speciem receperunt. 3 Quodcirca nulla vox fortisnullaoratio tam felixnullum ingenium tam fecundum numquam fueritquodpossit publicam felicitatem digne exprimere. 4 Quae quanta et cuiusmodi si[n]tiam in ipso exordio principatus vestri cognoscerepotuimusqui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiamquae iam nulla eratet vitam et mores et libertatem et spemsuccessionum atque heredum reduxistis. 5 Haec enumerare difficileestnedum prosequi consentanae dicendi dignitate. 6 Nam quod nobisvita per vos reddita estquam dimissis passim per provinciascarnificibus sceleratus latro sic petitut se amplissimo ordiniprofiteretur iratumquomodo dicam aut prosequar ? 7 Praesertim cummediocritas mea non modo publicam felicitatemsed ne peculiarequidem gaudium animi mei possit exprimerecum eos Augustos etprincipes generis humani videamquorum antehac perpetuo cultu moreset modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probataet haec esse confidam in priorum principum testimaniisvestris tamenut gravioribus iudiciis gloriater. 8 Di praestent praestabuntque hancorbi Romano felicitatem. Nam cum ad vos respicionihil aliud optarepossumquam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatusutscilicet in eo statu rem p. servarentin quo tunc essetquod nullusmelior inveniretur. 9 Ita ego precorut in eo statu vobis rem p.serventin quo eam vos adhuc nutantem collocaritis."

XVIII. 1Haec epistola probat Puppienum eundem essequi a plerisque Maximusdicitur. 2 Si quidem per haec tempora apud Graecos non facilePuppienusapud Latinos non facile Maximus inveniaturet eaquaegesta sunt contra Maximinummodo a Puppieno modo a Maximo actadicantur.