Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


HELVIUSPERTINAX
IULI CAPITOLINI

I. 1Publi(c)o Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus fuitqui filio nomen ex continuatione lanariae negotiationisquodpertinaciter eam rem generetinpossuisse fatetur. 2 Natus estPertinax in Appennino in villa matris. equus pullus ea horaquanatus estin tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus deciditexspiravit. 3 Hac re motus pater ad Chaldaeum venit. Qui cum illifutura ingentia praedixissetstipem se perdidisse dixit. 4 Puerlitteris elementariis et calculo inbutusdatus etiam Graecogrammatico atque inde Sulpicio Apollinaripost quem idem Pertinaxgrammaticen professus est. 5 Sed cum in ea minus quaestus proficeretper Lollianum Avitumconsularem virumpatris patronumducendiordinis dignitatem petit. 6 Dein praefectus cohortis in SyriamprofectusTito Aurelio imperatore a praeside Syriaequod sinediplomatibus cursum usurpaveratpedibus ab Antiochia ad legationemsuam iter facere coactus est.

II. 1Bello Parthico industria sua pro meritus in Brittaniam translatus eacretentus. Post in Moesia rexit alam. 2 Deinde alimentis dividendisin via Aemilia procuravit. Inde clasem Germanicam rexit. 3 Mater eumusque in Germaniam prosecuta est ibique obiit; cuius etiam sepulchrumstare nunc dicitur. 4 Inde ad ducenum sestertiorum stipendiumtranslatus in Daciam suspectusque a Marco quorundam impar artibusremotus est et postea per Claudium Pompeianumgenerum Marciquasiadiutor eius futurus vexillis regendis adscitus est. 5 In quo munereadprobatus lectus est in senatum. 6 Postea iterum re bene gestaprodita est factioquae illi concinnata fueratMarcusque imperatorut conpensaret iniuriampraetorium eum fecit et primae legioniregendae inposuitstatimque Raetias et Noricum ab hosti vindicavit.7 Ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul estdesignatus. 8 Extat oratio apud Marium Maximum laudes eius continenset omniavel quae fecit vel quae perpessus est. 9 Et praeter illamorationemquam longum fuit conecteresaepissime Pertinax a Marco etin contione militari et in senatu laudatus estdoluitque palamMarcus quod senator essetpraef. praet. fieri a se non posse. 10Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelam profectus estatque inde Moesiae utriusquemox Daciae regimen accepit. 11 Benegestis his provinciis Syriam meruit.

III. 1Integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. Post excessumMarci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. 2Curiam Romanam post quattuor provincias consularesquia consulatuabsens gesseratiam dives ingressus estcum eam senator antea nonvidisset. 3 Iussus est praeterea statim a Perenne in Liguriamsecedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam inLiguria exercuerat. 4 Sed posteaquam in Liguriam venitmultis agriscoemptis tabernam manente forma priore infinitis aedificiiscircumdedit; fuitque illic per triennium et mercatus est per suosservos. 5 Occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eumquepetit litterasut ad Brittanniam proficisceretur. 6 Profectusquemilites ab omni seditione deterruitcum illi quem cum imperatoremvellent haberet ipsum specialiter Pertinacem. 7 Tunc Pertinaxmalivolentiae notam subitquod dictus est insimulasse apud Commodumadfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. 8 Etseditiones quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittanniaverum ingens periculum adit seditione legionis paene occisuscerteinter occisos relictus. 9 Quam quidem rem idem Pertinax acerrimevindicavit. 10 Denique postea veniam legationis petit dicens sibi obdefensam disciplinam infestas esse legiones.

IV. 1Accepto successore alimentorum ei cura mandata est. 2 Dein proconsule Africae factus est. In quo proconsulatu multas seditionesperpessus dicitur vaticinationibus canumquae templo Caelestisemergunt. Post hoc praef. urbi factus. 3 In qua praefectura postFuscianumhominem severumPertinax mitissimus et humanissimus fuitet ipsi Commodo plurimum placuitquia - illi esse iterum consulPertinax factus est. 4 Tunc Pertinax interficiendi Commodiconscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. 5 Commodo auteminterempto Laetus praef. praet. et Eclectus cubicularius ad eumveneruntut eum confirmarentatque in castra duxerunt. 6 IllicPertinax milites adlocutus estdonativum promisitingeri sibiimperium a Laeto et Eclecto dixit. 7 Fictum est autemquod morboesset Commodus extinctusquia et militesne temptarenturpertimescebant. Denique a paucis primum est Pertinax imperatorappellatus. 8 Factus est autem sexagenario maior imp(erator) p(ridie)kal.Ian. 9 De castris nocte cum ad senatum venisset et cellam curiaeiussisset aperirineque inveniretur aedituusin templo Concordiaeresedit. 10 Et cum ad eum Claudius Pompeianusgener Mar(i)civenisset casumque Commodi lacrimassethortatus Pertinaxut imperiumsumeret. Sed ille recusavitquia iam imperatorem Pertinacem videbat.11 Statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingrePertinacem nocte imperatorem appellaverunt.

V. 1 Ipseautem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et postvituperationem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit gratiassenatui et praecipue Laetopraefecto praetoriiquo auctore etCommodus interemptus et ipse imperator est factus. 2 Sed cum Laetogratias egisset PertinaxFalco consul dixit : " Qualisimperator es futurushinc intellegimusquod Laetum et Marciamministros scelerum Commodipost te videmus." 3 Cui Pertinaxrespondit : " Iuvenis es consul nec parendi scis necessitates.Paruerunt inviti Commodosed ubi habuerunt facultatemquid sempervoluerintostenderunt." 4 Eadem diequa Augustus estappellatuset Flavia Titiana uxor eius Augusta est appellatahishoris quibus ille in Capitolio vota solvebat. 5 Primus sane omnium eadiequa Augustus est appellatusetiam patris patriae nomen recepit6 (nec) simul etiam imperium proconsulare nec ius quartae relationis;quod ominis loco fuit Pertinaci. 7 Ad Palatium ergo Pertinaxprofectusquod tunc vacuum eratquia Commodus in Vectilianisoccisus estpetenti signum prima die tribuno dedit "militemus"exprobrans utique segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiamante in omnibus ducatibus dederat.

VI. 1Exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque deimperatore mutando cogitarunt. 2 Ea die etiam ad conviviummagistratus et proceres senatus rogavit quam consuetudinem Commoduspraetermiserat. 3 Sane cum postero kalendarum die statuae Commodideicerenturgemuerunt militessimul quia iterum signum idem dederatimperator. Timebatur autem militia sub sene imperatore. 4 Deniquetertium nonarum diem Votis ipsis milites Triarium Maternum Lasciviumsenatorem nobilemducere in castra volueruntut eum rebus Romanisinponerent. 5 Sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatiumvenit et post ex urbe decessit. 6 Timore sane Pertinax coactus omniaquae Commodus militibus et veteranis dederatconfirmavit. 7Suscipere se etiam imperium a senatu dixitquod iam sponte inierat.8 Quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurandorevocavitetiam eosqui deportati fuerant crimine maiestatiseorum memoriarestitutaqui occisi fuerant. 9 Filium eius senatus Caesaremappellavit. Sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit etde filio dixit : "Cum meruerit". 10 Et cum Commodusallectionibus innumeris praetorias miscuissetsenatus consultumPertinax fecit iussitque eosqui praeturas non gessissent sedallectione accepissentpost eos essequi vere praetores fuissent.11 Sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. Censusretractari iussit.

VII. 1Delatores cunctos graviter puniri iussit et tamen mollius quampriores imperatoresunicuique dignitatisi delationis crimenincurreretpoenam statuens. 2 Legem sane tulitut testamenta prioranon prius essent inrita quam alia perfecta essentneve ob hoc fiscusaliquando succederet; 3 ipseque professus est nullius se aditurumhereditatemquae aut adulatione alicuius delata esset aut lite (aut)perplexaut legitimi heredes et necessarii privarentur. Addiditquesenatus consulto haec verba : 4 " Satius estp.c.inopem remp. optinere quam ad divitiarum cumulum per discriminum atquededecorum vestigia pervenire." 5 Donativa et congiariaquaeCommodus promiseratsolvit. 6 Annonae consultissime providit. Et cumtantam penuriam aerarii haberetut praeter decies sestertium non seinvenisse fatereturcoactus est ea exigerequae Commodus indixeratcontra quam professus fuerat. 7 Denique adgressus eum LollianusGentianus consularisquod contra promissum faceretnecessitatisrationem accepit. 8 Auctionem rerum Commodi habuitita ut et pueroset concubinas vendi iuberetexceptis his qui per vim Palatiovidebantur inserti. 9 Et de hisquos vendi iussitmulti posteareducti ad ministerium oblectarunt senem. Quidam per alios principesusque ad senatorim dignitatem pervenerunt. 10 Scurras turpissimorumnominum dedecora perferentes proscripsit ac vendidit. 11 Cuiusnundinationis pecuniamquae ingens fuitmilitibus donativo dedit.

VIII. 1 Alibertis etiam ea exegitquibus Commodo vendente ditati fuerant. 2Auctio sane rerum Commodi in his insignior fuit : vestis subtegmineserico aureis filis (insignior) prae>er tunicas paenulasquelacernas et chirodytas Dalmatarum et cirratas militares purpureasqueclamydes Graecanicas atque castrenses3 et cuculli Bardaici et sagaarmaque gladiatoria gemmis auroque composita 4 et maceras Herculaneaset torques gladiatorias vasaque electroauroeboreargentovitroque composita 5 atque etiam phando vitrobuli ex materie eadem etvasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus acleviginandis. 6 Nec non vehicula arte fabricae nova perplexisdiversisque rotarum orbibus et exquisitis sedilibus nunc ad solemdeclinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; 7 et aliaiter metientia horasque monstrantia et cetera vitiis eiusconvenientia. 8 Reddidit praeterea dominis eosqui se exprivatisdomibus in aulam contulerant. 9 Convivium imperatorium ex inmenso adcertum revocavit modum. 10 Sumptus etiam omnes Commodi recidit.Exemplo autem imperatoriscum ille parcius se ageretex omniumcontinentia vilitas nata est; 11 nam imperatorium sumptum pulsis nonnecessariis ad soliti dimidium detraxit.

IX. 1Praemia militantibus posuit. Aes alienumquod primo imperii temporecontraxeratsolvit. Aerarium in suum statum restituit. 2 Ad operapublica certum sumptum constituit. Reformandis viis pecuniamcontulit. Stipendia plurimis retro debita exolvit. Obeundis postremocunctis muneribus fiscum parem fecit. 3 Alimentaria etiam conpendiaquae novem annorum ex instituto Traiani debebanturobdurataverecundia sustulit. 4 Avaritiae suspicione privatus non caruitcumaput vada Sabatia oppressis fenore possessoribus latius suos tenderetfines. 5 Denique ex versu Luciliano agrarius mergus est appellatus. 6Multi autem eum etiam in provinciisquas consularis gessitsordidese egisse in litteras rettulere; nam vacationes et legationesmilitares dicitur vendidisse. 7 Denique cum parentum minimum essetpatrimonium et nulla hereditas obvenissetsubito dives est factus. 8Omnibus sane possessiones suas reddiditquibus Commodus ademeratsed non sine pretio. 9 Senatui legitimo semper inter fuit ac semperaliquid rettulit. Civilem se salutantibus et interpellantibus semperexhibuit. Eosqui calumniis adpetiti per servos fuerantdamnatis(servis) delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servisaliquos etiam mortuos vindicavit.

X. 1Insidias paravit ei Falco - conquestus est in senatu - volensimperare. 2 Quo quidem - crediditdum sibi quidam servusquasiFabiae - setiqui filius ex Ceioni Commodi familiaPalatinam domumridicule vindicasset - cognitusque iussus est flagellis caesus dominorestitui. 3 In cuius vindicta hiqui oderant Pertinacemoccasionemseditionis invenisse dicuntur. 4 Falconi tamen pepercit et a senatuinpunitatem eius petit. 5 Denique Falco in rebus suis securus vixitet herede filio periit. 6 Quamvis multi Falconem nescisse dixerintimperium sibi parari. 7 Alii etiam servisqui rationesinterverterantfalsis testimoniis adpetitum eum esse dixerunt. 8 SedPertinaci factio praeparata est per Laetum praefectum praetorii eteosquos Pertinacis sanctimonia offenderat. 9 Laetum enimpaenitueratquod imperatorem fecerat Pertinacemidcirco quia eumvelut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. 10 Gravepraeterea militibus visumquod in causa Falconis multos milites adunius servi testimonium occidi praeceperat.

XI. 1Trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo militesvenere. 2 Eadem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia correpertuet cum id vellet procurarecaput extorum non deprehendit. Ettunc quidem omnes milites in castris manebant. 3 Qui cum castris adobsequium principis convenissent et Pertinax eo die processionemadAthenaeum paraveratut audiret poetamob sacrificii praesagiumdistulissethiqui ad obsequium venerantredire in castracoeperunt. 4 Sed subito globus ille in Palatium pervenit neque autarceri potu aut imperatori nuntiari. 5 Enimvero tantum odium inPertinacem omnium aulicorum fuitut ad facinus milites hortarentur.6 Supervenerunt Pertinacicum ille aulicum famulitium ordinaretingressique porticus Palatii usque ad locumqui appellatur Siciliaet Iovis cenatio. 7 Hoc cognito Pertinax Laetum praef. praet. ad eosmisit. Sed ille declinatis militibus per porticus egressus adopertocapite domum se contulit. 8 Verum cum ad interiora prorumperentPertinax ad eos processit eosque longa et gravi oratione placavit. 9Sed cum Tausius quidamunus e Tungrisin iram et in timorem militesloquendo adduxissethastam inpectus Pertinacis obiecit. 10 Tunc illeprecatus Iovem Ultorem toga caput operuit atque a ceteris confossusest. 11 Et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem perit12reliqui autem cubicularii palatini (nam suos statimut imperatorfactus estfiliis emancipatis dederat) diffugerunt. 13 Multi sanedicunt etiam cubiculum milites inrupisse atque illic circa lectumfugientem Pertinacem occidisse.

XII. 1Fuit autem senex venerabilisinmissa barbareflexo capillohabitudine corporis pinguioreventre prominulostatura imperatoriaeloque mediocri et magis blandus quam benignus nec umquam creditussimplex. 2 Et cum verbis esset affabilisre erat inliberalis acprope sordidusut dimidiatas lactucas et cardus in privata vitaconviviis adponeret. 3 Et nisi quid missum esset eduliumquotquotessent amicinovem libras carnis per tres missus ponebat. 4 Si autemplus aliquid missum essetetiam in alium diem differebatcum semperad convivium multos vocaret. 5 Imperator etiamsi sine convivisesseteadem consuetudine cenitabat. 6 Amicis si quando de prandiosuo mittere voluitmisit offulas binas aut omasi partemaliquandolumbos gallinacios. Fasianum numquam privato convivio comedit autalicui misit. 7 Cum sine amicis cenaretadhibebat uxorem suam etValerianumqui cum eodem docueratfabulas litteratas haberet. 8Sane nullum ex hisquos Commodus rebus gerendis inposueratmutavitexpectans urbis natalemquod eum diem rerum principium volebat esseatque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parassedicuntur.

XIII. 1Imperium et omnia imperialia sic horruitut sibi semper ostenderetdisplicere. Denique non alium sequam fueratvideri volebat. 2 Fuitin curia honorificentissimusita ut senatum faventem adoraret etquasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. 3 Voluitetiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire. 4 Filios suosin Palatio nutriri noluit. Tam parcus autem et tam lucri cupidusfuitut apud Vada Sabatia mercaturas exerecuerit imp(erator) perhomines suosnon aliter quam privatus solebat. 5 Nec multum tamenamatus estsi quidem omnesqui libere fabulas conferebantmalePertinacem loquebanturchrestologum eum appellantesqui beneloqueretur et male faceret. 6 Nam et cives suiqui ad eumconfluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerantsic eumappellabant. Munera quoque lucri libidine libenter accepit. 7Reliquit filium et filiam superstites et uxoremFlavi Sulpicianifiliamquem praef. urbi loco suo fecerat. 8 Circa uxoris pudicitiamminus curiosus fuitcum palam citharoedum illa diligeret. Ipsepraeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. 9 Libertosaulicos vehementissime conpressitunde grande quoque odiumcontraxit.

XIV. 1Signa interitus haec fuerunt : ipse ante triduum quam occideretur inpiscina sibi visus est videre hominem cum gladio infestantem. 2 Et eadiequa occisus estnegabant in oculis eius pupulas cum imaginibusquas reddunt spectantibusvisas. 3 Et cum apud lares sacrificaretcarbones vivacissimi extincti suntcum inflammari soleant. Etutsupra dictum estcor et caput in hostiis non est repertum. Stellaeetiam iuxta solem per diem clarissimae visa ante diem quam obiret. 4Et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. Nam cum ei DidiusIulianus fratis filium obtulissetcui despondebat filiam suamadhortatus (est) iuvenem ad patrui observationemadiecit : "Observacollega et successorem meum"; 5 nam ante Iulianus ei et inconsulatu collega fuerat et in proconsulatu successerat. 6 Militeseum et aulici odio habueruntpopulus mortem eius indigni tulitquiavidebat omnia per eum antiqua posse restitui. 7 Caput eius contofixum militesqui eum occiderantper urbem in castra pertulerunt. 8Reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locataesunt. 9 Et Iulianussuccessor illiuscorpus eius quanto potuithonore funeratus estcum id in Palatio repperisset. 10 Qui numquameius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecitsed cum ipse quoque a militibus desertus iam essetper senatum etpopulum Pertinax in deos relatus est.

XV. 1 SubSevero autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuissetPertinaxfunus imaginarium ei et censorium ductum estet ab ipsoSevero funebri laudatione ornatus est. 2 Ipse autem Severus amoreboni principis a senatu Pertinacis nomen accepit. 3 Filius Pertinacispatri flamen est factus. 4 Marciani sodalesqui divi Marci sacracurabantHelviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. 5 Circenseset imperii natalis additiqui a Severo postea sublati suntetgenitaliciiqui manent. 6 Natus autem kal. Augustis Vero et Bibuloconss. Interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro conss. Vixitannis LX mensibus VII diebus XXVI. Imperavit mensibus II diebus XXV.7 Congiarium dedit populo denarios centenos. Praetorianis promisitmilia nummumsed dedit sena. Quod exercitibus promissum estdatumnon estquia mors eum praevenit. 8 Horruisse autem illum imperiumepistula docetquae vitae illius a Mario Maximo apposita est. Quamego inseri ob nimiam longitudinem nolui.