Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


AELISPARTIANI
SEVERUS

 

I. 1Interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium optinuit. 2Cui civitas Leptipater Getamaiores equites Romani ante civitatemomnibus datam; mater Fulvia Piapatrui magni Aper et Severusconsularesavus maternus Macerpaternus Fulvius Pius fuere. 3 Ipsenatus est Erucio Claro bis et Severo conss. VI. idus apriles. 4 Inprima pueritiapriusquam Latinis Graecisque litteris imbuereturquibus eruditissimus fuitnullum alium inter pueros ludum nisiadiudices execuitcum ipse praelatis fascibus ac securibus ordinepuerorum circumstante sederet ac iudicaret. 5 Octavo decimo annopublice declamavit. Postea studiorum causa Romam venitlatum clavuma divo Marco petit et accepit favente sibi Septimo Severo adfini suobis iam consulari. 6 Cum Romam venissethospitem nanctusquiHadriani vitam imperator iam eadem hora legeretquod sibi omenfuturae felicitatis arripuit. 7 Habuit et aliud omen imperii. Cumrogatus ad cenam imperatoriam palliatus venissetqui togatus veniredebuerattogam praesidiariam ipsius imperatoris accepit. 8 Eademnocte somniavit lupae se uberibus ut Remum inhaerere vel Romulum. 9Sedit et in sella imperatoria temere a ministro positaignarus quodnon liceret. 10 Dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit etsine noxa experge factis et adclamantibus familiaribus abiit.

II. 1Iuventam plenam furorumnonnumquam et criminum habuit. 2 Adulteriicausam dixit absolutusque est a Iuliano proconsulecui et inproconsulatu successit et in consulatu collega fuit et in imperioitem successit. Quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari.3 Post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petitutmortuo patre rem domesticam conponeret. 4 Sed dum in Africa estproBaetica Sardinia ei attributa estquod Baeticam Mauri populabantur.5 Acta igitur quaestura Sardiniensi legationem proconsulis Africaeaccepit. 6 In qua legatione cum eum quidam municipum suorumLepcitanus praecedentibus fascibus ut antiquum contubernalem ipseplebeius amplexus essetfustibus eum sub elogio eiusdem praeconiscecidit : "Legatum p. R. homo plebeius temere amplecti noli."7 Ex quo factumut in vehiculo etiam legati sederentqui antepedibus ambulabant. 8 Tunc in quadam civitate Africanacumsollicitus mathematicum consuluiss et positaque hora ingentiavidissetastrologus dixit ei : 9 "Tuam non alienam ponegenituram"cumque Severus iurasset suam esseomnia ei dixitquae postea facta sunt.

III. 1Tribunatum plebis Marco imperatore decernente promeruit eumqueseverissime exertissimeque egit. 2 Uxorem tunc Marciam duxitde quatacuit in historia vitae privatae. Cui postea in imperio statuasconlocavit. 3 Praetor designatus a Marco est non in candidased inconpetitorum grege anno aetatis XXXII. 4 Tunc ad Hispaniam missussomniavit primo sibi diciut templum Tarraconense Augustiquod iamlabebaturrestitueret; 5 deinde ex altissimi montis vertice orbemterrarum Romamque despexit concinentibus provinciis lyravoce veltibia. Ludos absens edidit. 6 Legioni IIII. Scythicae deinpraepositus est circa Massiliam. 7 Post hoc Athenas petit studiorumsacrorumque causa et operum ac vetustatum. Ubi cum iniurias quasdamab Atheniensibus pertulissetinimicus his factus minuendo eorumprivilegia iam imperator se ultus est. 8 Dein Lugdunensem provinciamlegatus accepit. 9 Cum amissa uxore aliam vellet duceregeniturassponsarum requirebatipse quoque matheseos peritissimuset cumaudisset esse in Syria quandamquae id geniturae haberetut regiiungeretureandem uxorem petitIuliam scilicetet accepitinterventu amicorum. Ex qua statim pater factus est.

IV. 1 AGallis ob severitam et honorificentiam et abstinentiam tantum quantumnemo dilectus est. 2 Dein Pannonias proconsulari imperio rexit. Posthoc Siciliam proconsularem sorte meruit. 3 Suscepitque Romae alterumfilium. In Sicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeosconsuluissetreus factus est. A praefect praet.quibus audiendusdatus fueratiam Commodo in odium veniente absolutus estcalumniatore in crucem acto. 4 Consulatum cum Apuleio Rufino primumegitCommodo se inter plurimos designante. Post consulatum annoferme fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanicopraeponitur. 5 Proficiscens ad Germanicos exercitus hortos spatiososcomparavitcum antea aedes brevissimas Romae habuisset et unumfundum [in] Veientanum. 6 In his hortis cum humi iacens epulareturcum filiis parca cena pomaque adposita maior filiusqui tuncquinquennis eratconsuloribus puerulis manu largiore divideretpaterque illum reprehendens dixisset : "Parcius dividenonenimregias opes possides"quinquennis puer respondit : "Sedpossidebo" inquit. 7 In Germaniam profectus ita se in ealegatione egitut famamnobilitatam iam antecumularet.

V. 1 Ethactenus rem militarem privatus egit. Dehinc a Germanicus legionibusubi auditum est Commodum occisumIulianum autem cum odio cunctorumimperaremultis hortantibus repugnans imperator est appellatus apudCarnuntum idibus Augustis. 2 Qui etiam --- sestertiaquod nemoumquam principummilitibus dedit. 3 Dein firmatisquas post tergumrelinquebatprovinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctisquacumque iter fecitcum iam Illyriciani exercitus et Gallicanicogentibus ducibus in eius verba iurassent; 4 excipiebatur enim abomnibus quasi ultor Pertinacis. 5 Per idem tempus auctore IulianoSeptimius Severus a senatu hostis est appellatus legatis ad exercitumsenatus verbismissis qui iuberentut ab eo milites senatupraecipiente discederent. 6 Et Severus quidem cum audisset senatusconsentientis auctoritate missos legatosprimo pertimuitpostea idegit corruptis legatisut apud exercitum pro se loquerenturtransirentque in eius partes. 7 His compertis Iulianus senatusconsultum fieri fecit de participando imperio cum Severo. 8 Incertumvere id an dolo feceritcum iam ante misisset notos ducuminterfectores quosdamqui Severum occiderentita ut ad PescenniumNigrum interficiendum miseratqui et ipse imperium contra eumsusceperat auctoribus Syriacis exercitibus. 9 Verum Severus evitatiseorum manibusquos ad se interficiendum Iulianus miseratmissis adpraetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iulianidedit statimque auditus est. 10 Nam et Iulianus occisus est inPalatioet Severus Romam invitatus. 11 Itaquod nulli umquamcontigitnutu tantum Severus victor est factus armatusque Romamcontendit.

VI. 1Occiso Iuliano cum Severus in castris et tentioriis quasi per hostiumveniens adhuc maneretcentum senatores legatos ad eum senatus misitad gratulandum rogandumque. 2 Qui ei occurrerunt Interamnaearmatumque circumstantibus armatis salutarunt excussine quid ferrihaberent. 3 Et postera die occurente omni famulitio aulicoseptingenos vicenos aureos legatis dedit 4 eosdemque praemisit factapotestatesi qui velent remanere ac secum Romae redire. 5 Fecitetiam statim praefectum praetorii Falvium Iuvenalemquem etiamIulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. 6 Interim Romae ingenstrepidatio militum civiumquequod armatus contra eos Severusveniretqui se hostem iudicassent. 7 His accessit quod comperitPescennium Nigrum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. 8Cuius edicta et litteras ad populum vel senatorum intercepit per eosqui missi fuerantne vel proponerentur populo vellegerentur incuria. 9 Eodem tempore etiam de Clodio Albino sibi substituendocogitavitcui Caesarianum decretum a Commodo iam videbatur imperium.10 Sed eos ipsos pertimescensde quibus recte iudicabatHeraclitumad optinendas BrittaniasPlautianum ad occupandos Nigri liberosmisit. 11 Cum Romam Severus venissetpraetorianos cum subarmalibusinermes sibi iussit occurere. Eosdem sic ad tribunal vocavit armatisundique circumdatis.

VII. 1Ingressus deinde Romam armatus cum armatis militibus Capitoliumascendit. Inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signisquae praetorianis ademeratsupinisnon erectis. 2 Tota deinde urbemilites in templisin porticibusin aedibus Palatinis quasi instabulis manserunt3 fuitque ingressus Severi Odiosus atqueterribiliscum milites inempta diriperent vastationem urbi minantes.4 Alia die armatis stipatus non solum militibussed etiam amicis insenatum venit. In curia reddidit rationem suscepti imperiicausatusque estquod ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibusmisisset. 5 Fieri etiam senatus consultum coegitne liceretimperatori in consulto senatu occidere senatorem. 6 Sed cum in senatuessetmilites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemploeorumqui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantumque acceperant.7 Et cum eos voluisset comprimere Severus nec potuissettamenmitigatos addita liberalitate dimisit. 8 Funus deinde censoriumPertinacis imagini duxit eumque inter divos sacravit addito flamineet sodalibus Helvianisqui Marciani fuerant. 8 Se quoque Pertinacemvocari iussitquamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi omen.Amicorum dehinc eas alienunm dissolvit.

VIII. 1Filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum Probo generosuo praefecturam urbi optulissetille recusavit dixitque minus sibivideri praefectum esse quam principis generum. 2 Utrumque autemgenerum statim consulem fecitutrumque ditavit. 3 Alia die adsenatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac necidedit. 4 Causas plurimas audivit. accusatos a provincialibus indicesprobatis rebus graviter punivit. 5 Rei frumentariaequam minimamreppereratita consuluitut excendens vita septem annorum canonemp. R. relinqueret. 6 Ad orientis statum confirmandum profectus estnihil adhunc de Nigro palam dicens. 7 Ad Africam tamen legionesmisitne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac p. R.penuria rei frumentariae perurgeret. 8 Domitium Dextrum in locumBassi praefectum urbi reliquit atque intra triginta diesquam Romamveneratest profectus. 9 Egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionemingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus est. 10Occurrit ei et statim Geta frater suusquem provinciam sibi creditamregere praecepit aliud sperantem. 11 Nigri liberos ad se adductos ineo habuit honorequo suos. 12 Miserat sane legionemquae GraeciamThraciamque praeciperetne eas Pescennius occuparetsed iamByzantium Niger tenebat. 13 Perinthum etiam Niger volens occupareplurimos de exercitu interficit atque ideo hostis cum Aemiliano estappellatus. 14 Cumque Severum ad participatum vocaretcontemtus est.15 Promisit sane Nigro tutum exiliumsi velletAemiliano autem nonignovit. 16 Aemilianus dehinc in Hellesponto a Severi ducibus Cyzicumprimum confugit atque inde in aliam civitatemin qua eorum iussusoccisus est. 17 Fusae sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri.

IX. 1 Hisauditis ad senatum Severus quasi confectis rebus litteras misit. Deinconflixit cum Nigro eumque apud Cyzicum interemit caputque eius pilocircumtulit. 2 Filios Nigri post hocquos suorum liberorum cultuhaberatin exilium cum matre misit. 3 Litteras ad senatum devictoria dedit neque quemquam senatorumqui Nigri partium fuerantpraeter unum supplicio adfecit. 4 Antiochensibus iratior fuitquodet administrantem se in oriente inriserant et Nigrum etiam victumiuverant. Denique multa his ademit. 5 Neapolitanis etiamPalaestinensibus ius civitatis tulitquod pro Nigro diu in armisfuerunt. 6 In multos se animadvertitpraeter ordinem senatoriumquiNigrum fuerant secuti. 7 Multas etiam civitates eiusdem partisiniuriis adfecit et damnis. 8 Eos senatores occiditqui cum Nigromilitaverant ducum vel tribunorum nomine. 9 Deinde circa Arabiamplura gessit. Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiamAdiabenisqui quidem omnes cum Pescennio senserant. 10 Atque ob hocreversus triumpho delato appellatus est Arabicus AdiabenicusParthicus. 11 Sed triumphum respuitne videretur de civilitriumphare victoria. Excusavit et Parthicum nomenne Parthoslacesseret.

X. 1Redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civileClodi Albini nuntiatum estqui rebellavit in Gallia. Quare posteaoccisi sunt cum matre. 2 Albinum igitur statim hostem iudicavit eteosqui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. 3 Et cumiret contra Albinumin itinere apud Viminacium filium suum maioremBassianum adposito Aurelii Antonini nomine Caesarem appellavitutfratrem suum Getam ab spe imperiiquam ille conceperatsummoveret.4 Et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuitquod somniaveratAntoninum sibi successurum. 5 Unde Getam etiam quidam Antoninumputant dictumut et ipse succederet in imperio. 6 Aliqui putantidcirco illum Antoninum appellatumquod Severus ipse in Marcifamiliam transire voluerit. 7 Et primo quidem ab Albinianis Severiduces victi sunt. Tunc sollitus cum consulereta Pannonicianisauguribus comperit se victorem futurumadversarium vero nec inpotestatem venturum neque evasurumsed iuxta aquam esse periturum. 8Multi statim amici Albini deserentes veneremulti duces capti suntin quos Severus animadvertit.

XI. 1Multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtum contraAlbinum felicissime pugnavit Severus; 2 cum quidem ingens periculumequi casu aditita ut mortuus ictu plumbeae credereturut alius iampaene imperator ab exercitu diligeretur. 3 Eo tempore lectis actisquae de Clodio Celsino laudantoqui Adrumetinus et adfinis Albinieratfacta suntiratus senatui Severusquasi hoc Albino senatuspraestitissetCommodum inter divos referendum esse censuitquasihoc genere se de senatu posset ulcisci. 4 Priusque inter militesdivum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit addita orationevictoriae. 5 Senatorum deindequi in bello erant interempticadavera dissipari iussit. 6 Deinde Albini corpore adlato paeneseminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litterisprosecutus est. 7 Victus est Albinus die XI. kal. Martias. reliquumautem cadaver eius ante domum propriam exponi ac dui iacere iussit. 8Equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egitexpascentemque admonuitut et effrenatus audacter protereret. 9Addunt aliiquod idem cadaver in Rhodanum abici praecepitsimuletiam uxoris liberorumque eius.

XII. 1Interfectis innumeris Albini partium virisinter quos multiprincipes civitatismultae feminae inlustres fueruntomnium bonapublicata sunt aerariumque auxerunt; cum et Hispanorum et Gallorumproceres multi occisi sunt. 2 Denique militibus tantum stipendiorumquantum nemo principum dedit. 3 Filiis etiam suis ex hacproscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorumcum magnampartem auri per Galliasper Hispaniasper Italiam imperatoriamfecisset. 4 Tuncque primum privatarum rerum procuratio constitutaest. 5 Multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severosuperati sunt. 6 Eodem tempore etiam legio Arabica defecisse adAlbinum nuntiata est. 7 Ultus igitur graviter Albinianam defectioneminterfectis plurimisgenere quoque eius extincto iratus Romam etpopulo et senatoribus venit. 8 Commodum in senatu et contionelaudavitdeum appellavitinfamibus displicuisse dixitut apparereteum apertissime furere. 9 Post hoc de sua clementia disseruitcumcrudelissimus fuerit et senatores infra scriptos occiderit.

XIII. 1Occidit autem sine causae dictione hos nobiles: Mummium SecundinumAsellium Claudianum2 Claudium RufumVitalium VictoremPapiumFaustumAelium CelsumIulium RufumLollium ProfessumAurunculeiumCornelianumAntonium BalbumPostumium Severum3 Sergium LustralemFabium PaulinumNonnium GracchumMasticium FabianumCasperiumAgrippinumCaeionium AlbinumClaudium Sulpicianum4 MemmiumRufinumCasperium AemilianumCocceium VerumErucium ClarumL.Stilonem5 Clodium RufinumEgnatuleium Honoratum6 PetroniumIunioremPescennios Festum et Veratianum et Aurelianumet Materianumet Iulianum et AlbinumCerellios Macrinumet Faustinianum etIulianum7 Herennium NepotemSulpicium CanumValerium CatullinumNovium RufumClaudium ArabianumMarcum Asellionem. 8 Horum igiturtantorum ac tam inlustrium virorum - nam multi in his consularesmulti praetoriiomnes certe summi viri fuere - interfector ab Afrisut deus habetur. 9 Cincium Severum calumniatus estquod se venenoadpetissetatque ita interfecit.

XIV. 1Narcissum deinCommodi strangulatoremleonibus obiecit. Multospraeterea obscuri loci homines interemit praeter eosquos visproelii absumpsit. 2 Post haeccum se vellet commendare hominibusvehicularium munusa privatis ad fiscum traduxit. 3 Caesarem deinBassianum Antoninum a senatu appellari fecit decretis imperatoriisinsignibus. 4 Rumor deinde belli Parthici extitit. patrimatriavoet uxori priori per se statuas conlocavit. 5 Plautianum ex amicissimocognita eius vita ita odio habuitut et hostem publicum appellaretet depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniretiniuriairatus praecipuequod inter propinquorum et adfinium Severisimulacra suam statuam ille posuisset. 6 Palaestinis poenam remisitquam ob causam Nigri meruerant. 7 Postea iterum cum Plautiano ingratiam redit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petitquamvis et ipsum procedenti tempore occiderit. 8 Getae minori filiotogam virilem deditmaiori Plautiani filiam uxorem iunxit. Hiquihostem publicum Plautianum dixerantdeportati sunt. 9 Ita omniumrerum semper quasi naturali lege mutatio est. 10 Filios dein consulesdesignavit. Getam fratrem extulit. 11 Profectus dehinc ad bellumParthicum est edito gladiatorio munere et congiario populo dato. 12Multos inter haec causis vel veris simulatis occidit. 13 Damnabanturautem pleriquecur iocati essentaliicur tacuissentaliipleraque figurata dixissentut "Ecce imperator vere nominissuivere Pertinaxvere Severus".

XV. 1 Eratsane in sermone vulgari Parthicum bellum adfectare Septimium Severumgloriae cupiditatenon aliqua necessitate deductum. 2 Traiectodenique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in SyriamParthosque sommovit. 3 Sed postea in Syriam reditita ut se pararetac bellum Parthis inferret. 4 Inter haec Pescennianas reliquiasPlautiano auctore persequebaturita ut nonnullos etiam ex amicissuis quasi vitae suae insidiatores appeteret. 5 Multos etiamquasiChaldaeos aut vates de sua salute consuluissentinteremitpraaecipue suspectans unumquemque idoneum imperiocum ipse parvulosadhuc filios haberet idque dici ad his vel crederet vel audiretquisibi augurabantur imperium. 6 Denique cum occisi essent nonnulliSeverus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussissequod factum est. Quod de Laeto praecipue Marius Maximus dicit. 7 Cumsoror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illamultum imperator erubesceretdato filio eius lato clavo atque ipsimultis muneribus redire mulierem in patriam praecepitet quidem cumfilioqui brevi vita defunctus est.

XVI. 1Aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso regepervenit et cepit hiemali prope temporequod in illis regionibusmelius per hiemem bella tractanturcum herbarum radicibus militesviverent atque inde morbos aegritudinesque contraherent. 2 Quare cumobsistentibus Parthisfluente quoque per insuetudinem cibi alvomilitum longius ire non possettamen perstitit et oppidum cepit etregem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit. 3 Obquae etiam filium eius Bassianum Antoninumqui Caesar appellatus iamfueratannum XIII. agentem participem imperii dixerunt milites. 4Getam quoqueminorem filiumCaesarem dixerunteundem Antoninumutplerique in litteras traduntappellantes. 5 Harum appellationumcausa donativum militibus largissimum dedit concessa omni praedaoppidi Parthiciquod milites quaerebantinde in Syriam redit victoret Parthicus. 6 Deferentibus sibi patribus triumphum idcircorecusavitquod consistere in curru affectus articulari morbo nonposset. 7 Filio sane concessitut triumpharet; cui senatus Iudaicumtriumphum decreveratidcirco quod et in Syria res bene gestaefuerant a Severo. 8 Dein cum Antiochiam transissetdata virili togafilio maiori secum eum consulem designavitet statim in Syriaconsulatum inierunt. 9 Post hoc dato stipendio cumulatiore militibusAlexandriam petit.

XVII. 1 Initinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri subgravipoena vetuit. Idem etiam de Christianis sanxit. 2 Deinde Alexandrinisius buleutarum deditqui sine publico consilio ita ut sub regibusante vivebant uno iudice contentiquem Caesar dedisset. 3 Multapraeterea his iura mutavit. 4 Iucundam sibi peregrinationem hancpropter religionem dei Sarapidis et propter rerum antiquarumcognitionem et propter novitatem animalium vel locorum fuisse Severusipse postea semper ostendit; nam et Memfim et Memnonem et piramideset labyrinthum inspexit. 5 Et quoniam longum est minora persequihuius magnifica illaquod victo et occiso Iuliano praetorianascohortes exauctoravitPertinacem contra voluntatem militum in deosrettulitSalvii Iuliani decreta iussit aboleri; quod non optinuit. 6Denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex morumparsimonia videtur habuisse. 7 Nam et infinita multorum caedecrudelior habitus etcum quidam ex hostibus eidem se suppliciteroptulisset atque dixissetille quod facturus essetnon est mollitustam prudente dicto interfici eum iussit. 8 Fuit praeterea delendarumcupidus factionumprope a nullo congressu nisi victor.

XVIII. 1Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenosin tributarios coegit. 2 Brittanniamquod maximum eius imperii decusestmuro pert ransversam insulam ducto utrimque ad finem Oceanimunivit. 3 Unde etiam Brittannici nomen accepit. Tripolimundeoriendus eratcontusis bellicosissimis gentibus securissimamreddidit ac p. R. diurnum oleum gratuitum et fecundissimum inaeternum donavit. 4 Idem cum inplacabilis delictis fuittum aderigendos industrios quosque iudicii singularis. 5 Philosophiae acdicendi studiis satis deditusdoctrinae quoque nimis cupidus.Latronum ubique hostis. 6 Vitam suam privatam publicamque ipsecomposuit ad finemsolum tamen vitium crudelitatis excusans. 7 Dehoc senatus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse aut moriquodet nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur. 8 Domitamen minus cautusqui uxorem luliam famosam adulteriis tenuitreametiam coniurationis. 9 Idemcum pedibus aeger bellum moraretur idquemilites anxie ferrent eiusque filium Bassianumqui una eratAugustum fecissenttolli se atque in tribunal ferri iussitadessedeinde omnes tribunoscenturionesduces et cohortesquibusauctoribus id accideratsisti deinde filiumqui Augusti nomenacceperat. 10 Cumque animadverti in omnes auctores facti praeterfilium iuberet rogareturque omnibus ante tribunal prostratiscaputmanu contingens ait : 11 "Tandem sentitis caput imperarenonpedes." huius dictum estcum eum ex humili per litterarum etmilitiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset :"Omnia"inquit"fui et nihil expedit."

XIX. 1Perit Eboraci in Brittannia subactis gentibusquae Brittanniaevidebantur infestaeanno imperii XVIII.morbo gravissimo extinctusiam senex. 2 Reliquit filios duosAntonium Bassianum et Getamcuiet ipsi in honorem Marci Antonini nomen inposuit. 3 Inlatus sepulchroMarci Antoniniquem ex omnibus imperatoribus tantum coluitut etCommodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps quasiAugusti ad scribendum putaret. 4 Ipse a senatu agendibus liberisquiei funus amplissimum exhibuerantinter divos est relatus. 5 Operapublica praecipua eius extant Septizonium et thermae Severianaeeiusdemque septmianae in Transtiberina regione ad portam nominis suiquarum forma intercidens statim usum publicum invidit. 6 Iudicium deeo post mortem magnum omnium fuitmaxime quod diu neca filiis eiusboni aliquid rei p. venit et postea invadentibus multis rem p. Romanapraedonibus direptui fuit. 7 Hic tam exiguis vestibus usus estutvix et tunica eius aliquid purpurae haberetcum hirta clamyde umerosvelaret. 8 Cibi parcissimusleguminis patrii avidusvini aliquandocupiduscarnis frequenter ignarus. 9 Ipse decorusingenspromissabarbacano capite et crispovultu reverenduscanorus vocesedAfrum quiddam usque ad senectutem sonans. 10 Ac multum post mortemamatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu.

XX. 1Legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Hadriani libertum meminiSeptimium Severum immoderatissimecum morereturlaetatumquod duosAntoninos pari imperio rei p. relinqueret exemplo Piiqui Verum etMarcum Antoninos per adoptionem filios rei p. reliquit2 hoc meliusquod ille filios per adoptionemhic per se genitos rectores Romanaerei p. daret : Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priorematrimonio susceperat et Getam de Iulia genuerat. 3 Sed illum multumspes fefellit. nam unum parricidiumalterum sui mores rei p.invideruntsanctumque illud nomen in nullo diu bene mansit. 4 Etreputanti mihiDiocletiane Augusteneminem facile magnorum virorumoptimum et utilem filium reliquisse satis claret. 5 Denique aut sineliberis viri interierunt aut tales habuerunt pleriqueut meliusfuerit de rebus humanis sine posteritate discedere.

XXI. 1 Etut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquitnihil NumaPompiliusquod utile posset esse rei p. Quid Camillus ? Num suisimiles liberos habuit ? Quid Scipio ? Quid Catones qui magni fuerunt? 2 Iam vero quid de HomeroDemostheneVergilioCrispo etTerentioPlauto ceterisque aliis loquar ? Quid de Caesare ? Quid deTulliocui soli melius fuerat liberos non habere? 3 Quid de Augustoqui nec adoptivum bonum filium habuitcum illi legendi potestasfuisset ex omnibus ? Falsus est etiam ipse Traianus in suo municipeac nepote diligendo. 4 Sed ut omittamus adoptivosne nobis AntoniniPius et Marcusnumina rei publicaeoccurrantveniamus ad genitos.5 Quid Marco felicius fuissetsi Commodum non reliquisset heredem ?6 Quid Severo Septimiosi Bassianum nec genuisset ? Qui statiminsimulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidalietiam figmento interemit; 7 qui novercam suam- et quid novercam ?matrem quin immoin cuius sinu Getam filium eius occideratuxoremduxit; 8 qui Papinianumiuris asylum et doctrinae legatis thesaurumquod parricidium excusare noluissetocciditet praefectumquidemnehomini per se et per scientiam suam magno deesset et dignitas. 9Deniqueut alia omittamex huius moribus factum putoSeverustristior vir ad omniaimmo etiam crudelior pius et dignus deorumaltaribus duceretur. 10 Qui quidem divinam Sallusti orationemquaMicipsa filios ad pacem hortaturingravatus morbo misisse filiodicitur maiori. Idque frustra. Et --- hominem tantum valetudine. 11Vixit denique in odio populi diu Antoninusnomenque illud venerabilediu minus amatum estquamvis et vestimenta populo dederitundeCaracalus est dictuset thermas magnificentissimas fecerit. 12 Extatsane Romae Severi porticus gesta eius exprimens a filioquantumplurimi docentstructa.

XXII. 1Signa mortis eius haec fuerunt: ipse somniavit quattuor aquilis etgemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelumesse raptum; cumque rapereturoctoginta et novem numerosexplicuisseultra quot annos ne unum quidem annum vixitnam adimperium senex venit; 2 cumque positus esset in circulo ingentiaereodiu solus et destitutus stetit. Cum vereretur autemnepraeceps rueret a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninoslocatum. 3 Die circensium cum tres Victoriolae more solito essentlocatae gypseae cum palmismediaquae ipsius nomine adscriptumorbem tenebatvento icta de podio stans decidit et humi constitit;ea quae Getae nomine inscripta eratcorruit et omnis comminuta est;illa veroquae Bassiani titulum praeferebatamissa palma ventiturbine vix constitit. 4 Post murum apud vallum visum in Brittanniacum ad proximam mansionem rediret non solum victor sed etiam inaeternum pace fundata volvens animoquid ominis sibi occurreretAethiops quidam e numero militariclarae inter scurras famae etcelebratorum semper iocorumcum corona e cupressu facta idemoccurit. 5 Quem cum ille iratus removeri ab oculis praecepisset etcoloris eius tactus omine et coronaedixisse ille dicitur ioci causa: "Totum fuisti istitotum vicistiiam deus esto victor."6 Et civitatem veniens cum rem divinam vellet facereprimum adBellonae templum ductus est errore haruspicis rusticideinde hostiaefurvae sunt adplicitae. 7 Quod cum esset aspernatus atque ad palatiumse reciperetneglegentia ministrorum nigriae hostiaeet usque adlimen domus Palatinaeimperatorem secutae sunt.

XXIII. 1Sunt per plurimas civitates opera eius insigna. Magnum vero illud incivilitate eiusquod Romae omnes aedes publicasquae vitio temporumlabebanturinstauravit nusquam prope suo nomine adscriptoservatistamen ubique titulis conditorum. 2 Moriens septem annorum canonemita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possentreliquit; olei verotantumut per quinquennium non solum usibussedet totius Italiaequae oleo egetsufficeret. 3 Ultima verba eiusdicuntur haec fuisse : "Turbatam rem p. ubique accepipacatametiam Brittannis relinquosenex ac pedibus aeger firmum imperiumAntoninis meis relinquenssi boni eruntimbecillum. si mali."4 Iussit deinde signum tribuno dari "laboremus"quiaPertinaxquando in imperium adscitus estsignum dederat"militemus". 5 Fortunam deinde regiamquae comitariprincipes et in cubiculis poni solebatgeminare statueratutsacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; 6 sed cumvideret se perurgueri sub hora mortisiussisse ferturut alternisdiebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. 7 QuodBassianus prius contempsit quam faceret parricidium.

XXIV. 1Corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna provincialiumreverentia susceptum est; 2 quamvis aliqui urnulam auream tantumfuisse dicant Severi reliquias continentem eandemque Antoninorumsepulchro inlatamcum Septimius illicubi vita functus estessetincensus. 3 Cum Septizodium faceretnihil aliud cogitavit quam ut exAfrica venientibus suum opus occurreret 4 etnisi absente eo perpraefectum urbis medium simulacrum eius esset locatumaditumPalatinis aedibusid est regium atriumab ea parte facere voluisseperhibetur. 5 Quod etiam post Alexander cum vellet facereabaruspicibus dicitur esse prohibituscum hoc sciscitans non litasset.