Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


AlexanderSeverus
Aelii Lampridii



I. 1Interfecto Varia Heliogabalo - sic enim malumus dicere quamAntoninusquia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit 2 et hocnomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est - ad remediumgeneris humani Aurelius Alexanderurbe Arcona genitusVarii filiusVariae nepos et consobrinus ipsius Gabaliaccepit imperiumcum anteCaesar a senatu esset appellatusmortuo scilicet Macrino3Augustumque nomen idem recepit addito eout et patris patriae nomenet ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintaerelationis deferente senatu uno die adsumeret. 4 Et ne praeceps istahonorum continuatio videaturexponam causasquibus id et senatuscoactus est facere et ille perpeti. 5 Non enim aut gravitati senatuscongruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simuldignitates. 6 Milites iam insueverant sibi facile mutareadserentesnonnumquam addefensionem se idcirco fecissequod nescissent senatumprincipem appellasse. 7 Nam et Pescennium Nigrum et Clodium [Nigrum]Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium etipsum Severumcum senatus iam Iulianum dixisset principemimperatores fecerantatque ista res bella civilia severatquibusnecesse fuit militem contra hostem paratum parricidaliter perire.

II. 1 Hacigitur causa festinatum estut omnia simul Alexander quasi iam vetusimp[erator] acciperet. 2 Huc accessit nimia et senatus et populiinclinatio post illam clademquae non solum Antoninorum nomendecoloravitsed etiam Romanum dehonestavit imperium. 3 Certatimdenique omnia decreta sunt et nominum genera et potestatum. 4 Primusdenique et omnium cuncta insignia et honorificentiae genera simulrecepit suffragante sibimet Caesaris nominequod iam ante aliquotannos merueratet magis suffragante vita et moribuscumilli magnumconciliasset favoremquod Heliogabalus occidere conatus est necpotuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. 5 Atque haecparva suntnisi quod dignum se exhibuitquem senatus servaretquemsalvum milites cuperentquem omnium bonorum sententia principemdiceret.

III. 1Alexander igiturcui Mamaea mater fuit - nam et ita dicituraplerisque - a prima pueritia artibus bonis inbutus tam civilibusquam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus estquose non et ad litteras et ad militam exerceret. 2 Nam in primapueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium etAurelium Philippum libertum patrisqui vitam eius postea litterasmisit3 grammaticum in patria Graecum Nehonemrhetorem Serapionemfilosophum StilionemRomae grammaticos Scaurinum Scaurini filiumdoctorem celeberrimumrhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianumet Iulium Granianumcuuis hodieque declamatae feruntur. 4 Sed inLatinis non multum profecitut ex eiusdem orationibus apparetquassenatu habuitvel contionibusquas apud milites vel apud populum.Nec valde amavit Latinam facundiamsed amavit litteratos hominesvehementereos etiam reformidansne quid de se asperum scriberent.5 Denique eosdignos [ad desce] videbatsingula quaequequaepublice privatim agebatse ipso docente volebat addisceresi forteipsi non adfuissentesque petebat utsi vera essentin litterasmitterent.