Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


TYRANNITRIGINTA
TREBELLI POLLIONIS

I.1 Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestriadloquioad eam temporum venimus seriemin qua per annosquibusGallienus et Valerianus rem p. tenuerunttriginta tyranni occupatoValeriano magnis belli Persici necessitatibus extiteruntcumGallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberentutsuis locis probabitur. 2 Sed quoniam tanta obscuritas eorum hominumfuitqui ex diversis orbis partibus ad imperium convolabantut nonmulta de his vel dici possint a doctioribus vel requirideinde abomnibus historicisqui Graece ac Latine scripseruntita nonullipraetereanturuti eorum <nec> nomina frequententurpostremocum tam varie a plerisque super his nonnulla sint prodita: in unumeos libellum contuli et quidem brevemmaxime cum vel in Valerianivel in Gallieni vita pleraque de his dicta nec repetenda tamen satisconstet.

CYRIADES

II. 1 Hicpatrem Cyriadem fugiensdives et nobiliscum luxuria sua et moribusperditis sanctum senem gravaretdirepta magna parte auriargentietiam infinito pondere Persas petit. 2 Atque inde Sapori regiconiunctus atque sociatuscum hortator belli Romanis inferendifuissetOdomastem primumdeinde Saporem ad Romanum solumtraxit;Antiochia etiam capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit. 3 Atqueinde vocatus Augustuscum omnem orientem vel virium vel audaciaeterrore quateretpatrem vero interemisset - quod alii historicinegant factum - ipse per insidias suorumcum Valerianus iam adbellum Persicum veniretoccisus est. 3 Neque plus de hoc historiaequicquam mandatum estquod dignum memoratu esse videaturquemclarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et summa luxurialitteris dederunt.

POSTUMUS

III. 1 Hisvir in bello fortissimusin pace constantissimusin omni vitagravisusque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Galliapositum crederet quasi custodi vitae et morum et actuum imperialiuminstitutori. 2 Sedquantum plerique adserunt - quod eius nonconvenit moribus -postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsitimperium. 3 Ut autem verius plerique tradideruntcum Gallivehementissime Gallienum odissentpuerum autem apud se [ferre]imperare <ferre> non possenteumqui commissum regebatimperiumimperatorem appellarunt missisque militibus adulescenteminterfecerunt. 4 Quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus GallisPostumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos septemutGallias instauraveritcum Gallienus luxuriae et popinis vacaret etamore barbarae mulieris consenesceret. 5 Gestum est tamen a Gallienocontra hunc bellum tunccum sagitta Gallienus est vulneratus; siquidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mentepopulorumquod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum inpristinam securitatem revocasset imperium. 7 Sed cum se gravissimegereretmore illoquo Galli novarum rerum semper sunt cupidiLolliano agente interemptus est. 8 Si quis sane Postumi meritumrequiritiudicium de eo Valeriani ex hac epistulaquam ille adGallos misitintelleget: 9 "Transcrenani limitis ducem etGalliae praesidem Postumum fecimusvirum dignissimum severitateGallorumpraesente quo non miles in castrisnon iura in forononin tribunalibus litesnon in curia dignitas pereatqui unicuiqueproprium et suum servetvirumquem ego prae ceteris stupeoet quilocum principis mereantur iurede quo spero quod mihi gratiasagetis. 10 Quod si me fefellerit opinioquam de illo habeosciatisnusquam gentium reppeririqui possit penitus adprobari. 11 Huiusfilio Postumo nomine tribunatum Vocontiorum dediadulescentiqui sedignum patris moribus reddet."

POSTUMUSIUNIOR

IV. 1 Dehoc prope nihil est quod dicaturnisi quos a patre appellatus Caesarac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptuscum Lollianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallissumpsisset imperium. 2 Fuit autem - quod solum memoratu dignum est -ita in declamationibus disertusut eius controversiae Quintilianodicantur insertaequem declamatorem Romani generis acutissimum velunius capitis lectio prima statim fronte demonstrat.

LOLLIANUS

V. 1 Huiusrebellione in Gallia Post[h]umusvir omnium fortissimusinteremptusestcum iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statumRomanum formasset imperium. 2 Fuit quidem etiam iste fortissimussedrebellionis intuiti minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribustenuit. 3 Interemptus autem est a VictorinoVitruviae filio velVictoriaequae postea mater castrorum appellata est et Augustaenomine affectacum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primumin Mariumdeinde in Tetricum atque filium contulisset imperia. 4 EtLollianus quidem nonnihilum rei p. profuit. Nam plerasque Galliaecivitatesnonnulla etiam castraquae Postumus per septem annos insolo barbasico aedificaveratquaeque interfecto Post[h]umo subitainruptione Germanorum et direpta fuerant et incensain statumveterem reformavit. Deinde a suis militibusquod in labore nimiusessetoccisus est. 5 Ita Gallieno perdente rem p. in Gallia primumPostumusdeinde LollianusVictorinus deincepspostremo Tetricus-nam de Mario nihil dicimus - adsertores Romani nominis extiterunt. 6Quos omnes datos divinitus credonecum illa pestis inauditaeluxuriae impediretur malispossidendi Romanum solum Germanis dareturfacultas. 7 Qui si eo genere tunc evasissentquo Gothi et Persaeconsentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominisfinitum esset imperium. 8 Lolliani autem vita in multis obscura estut et ipsius Postumised privata: virtute enim clarinonnobilitatis pondere vixerunt.

VICTORINUS

VI. 1Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atqueauxilium non solum militum verum etiam alterius principisnecessariumVictorinummilitaris industriae virumin participatumvocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. 2 Cumqueadhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissentvictisunt. 3 Tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperioremansitqui et ipsequod matrimoniis militum et militariumcorrumpendis operam dareta quodam actuariocuius uxoremstrupraveratcomposita factione Agrippinae percussusVictorinofilio Caesare a matre Vitruvia sive Victoriaquae mater castrorumdicta estappellatoqui et ipse puerulus statim est interemptuscum apud Agrippinam pater eius esset occisus. 4 De hocquodfortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperatora multismulta sunt dicta. 5 Sed satis credimus Iuli Atheriani partem libricuiusdam ponerein quo de Victorino sic loquitur: 6 "Victorinoqui Gallias post Iulium Postumum rexitneminem aestimo praeferendumnon in virtute Traianumnon Antoninum in clementianon in gravitateNervamnon in gubernando aerario Vespasianumnon in censura totiusvitae ac severitate militari Pertinacem vel Severum. 7 Sed omnia haeclibido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdiditut nemoaudeat virtutes eius in litteras mitterequem constat omnium iudiciomeruisse puniri." 8 Ergo cum id iudicii de Victorino scriptoreshabuerintsatis mihi videor eius dixisse de moribus.

VICTORINUSIUNIOR

VII. 1 Dehoc nihil amplius in litteras est relatum quam quod nepos VictoriaeVictorini filius fuit et a matre vel ab avia sub eadem horaquaVictorinus interemptusCaesar est nuncupatus ac statim a militibusira occisus. 2 Extant denique sepulchra circa Agrippinam brevimarmore inpressa humiliain quibus ulus est inscriptus: "Hicduo Victorini tyranni siti sunt."

MARIUS

VIII. 1Victorino et LollianoPostumo interemptis Marius ex fabroutdiciturferrario triduo tantum imperavit. 2 De hoc quid ampliusrequiraturignoronisi quod eum insignorum brevissimum fecitimperium. Nam ut ille consulqui sex meridianis horris consulatumseffectum tenuita Marco Tullio tali aspersus est ioco: "Consulemhabuimus tam severum tamque censoriumut in eius magistratu nemopranderitnemo cenaveritnemo dormiverit"de hoc etiam diciposse videaturqui una die factus est imperatoralia die visis estimperaretertia interemptus est. 3 Et vir quidem strenuus acmilitaribus usque ad imperium gradibus evectusquem pleriqueMarmuriumnonnulli Veteriumopificem utpote ferrariumnuncuparunt.4 Sed de hoc nimis multade quo illud addidisse satis est nulliusmanus vel ad feriendum vel ad impellendum fortiores fuissecum indigitis nervos videretur habuisse non venas. 5 Nam et carra venientadigito salutari reppulisse dicitur et fortissimo quosque uno digitosic adflixisseut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussidolerent. Multa duorum digitorum allisione contrivit. 6 Occisus est aquodam militerquicum eius quondam in fabrili officina fuissetcontemptus est ab eodemvel cum dux esset vel cum imperium cepisset.Addidisse vero dicitur interemptor: 7 "Hic est gladius quem ipsefecisti." Huius contio prima talis fuisse dicitur: 8 "Scioconmilitonesposse mihi obici artem pristinamcuius mihi omnestestes estis. 9 Sed dicat quisque quod vult. Utinam ferrum semperexerceamnon vinonon floribusnon mulierculisnon popinisutfacit Gallienusindignus patre suo et sui generis nobilitatedepeream. 10 Ars mihi obiciatur ferrariadum me et exterae gentesferrum tractasse suis cladibus recognoscant. 11 Enitar deniqueutomnis Alamannia omnisque Germania cum ceterisquae adiacentgentibus Romanum populum ferratam putent gentemut specialiter innobis ferrum timeant. 12 Vos tamen cogitetis velim fecisse vosprincipemqui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum. 13 Quodidcirco dicoquia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponiposse nisi hocquod gladiorum atque armorum artifex fuerim."

INGENUUS

IX. 1Tusco et Basso conss. cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque selenonibusmimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuroiaecontinuatione deperderetIngenuusqui Pannonias tunc regebataMoesiacis legionibus imperator est dictusceteris Pannoniarumvolentibusneque in quoquam melius consultum rei p. a militibusvidebatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperatorquifessis rebus mederi sua virtute potuisset. 2 Causa autem ipsiarripiendi tunc imperii fuitne suspectus esset imperatoribusquoderat fortissimus ac rei p. necessarius et militibusquod imperantesvehementer movetacceptissimus. 3 Sed Gallienusut erat nequamperditusita etiamubi necessitas coegissetveloxfortisvehemenscrudelisdenique Ingenuum conflictu habito vicit eoqueocciso in omnes Moesiacos tam milites <quam> cives asperrimesaevit. Nec quemquam suae crudelitatis exortem reliquitusque adeoasper et truculentusut plerasque civitates vacuas a virili sexurelinqueret. 4 Fertur sane idem Ingenuus civitate capta in aquam semersisse atque ita vitam finissene in tyranni crudelis potestatemveniret. 5 Extat sane epistola Gallieniquam ad Celerem Verianumscripsitqua eius nimietas crudelitatis ostenditur. Quam ego idcircointerposuiut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimumessesi necessitas postulet: 6 "Gallienus Veriano. Non mihisatisfaciessi tantum armatos occiderisquos et fors in bellisinterimere potuisset. 7 Perimendus est omnis sexus virilissi etsenes atque inpuberes sine reprehensione nostra occidi possent. 8Occidendus est quicum<que> male voluitoccidendus estquicumque male dixit contra mecontra Valeriani filiumcontra totprincipum patrem fratrem. 9 Ingenuus factus est imperator. Laceraoccideconcideanimum meum intellegemea mente irascerequi haecmanu mea scripsi."

REGILIANUS

X. 1 Fatipublici fuitut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperiumprosiliret. Regilianus denique in Illyrico ducatum gerens imperatorest factus auctoribus iomperii Moesisqui cum Ingenuo fuerant antesuperatiin quorum parentes graviter Gallienus saevierat. 2 Hictamen multa fortiter contra Sarmatas gessitsed auctoribus Roxolanisconsentientibusque militibus et timore provincialiumne iterumGallienus graviora faceretinteremptus est. 3 Mirabile fortassevideatursiquae origo imperii eius fueritdeclaretur. Capitalienim ioco regna promeruit. 4 Nam cum milites cum eo quidamc[a]enarentextitit vicarius tribuni qui diceret: "Regilianinomen unde credimus dictum?". Alius continuo: "Credimusquod a regno". 5 Tum is qui aderat scolasticuscoepit quasigrammaticaliter declinare et dicere: "Rex regis regiRegilianus". 6 Militesut est hominum genus pronum ad eaquaecogitant: "Ergo potest rex esse?" Item alius: "Deustibi regis nomen inposuit." 7 Quid multa? His dictis cum aliadie mane processisseta principiis imperator est salutatus. Ita quodaliis vel audacia vel iudiciumhuic detulit iocularis astutia. 8Fuitquod negari non potestvir in <re> militari semperprobatus et Gallieno iam ante suspectusquod dignus videreturimperiogemtis DaciaeDecibali ipsiusut ferturadfinis. 9 Extatepistola divi Claudii tunc privatiqua RegilianoIllyrici ducigratias agit ob redditum Illyricumcum omnia Gallieni segnitiadeperirent. Quam ego repertam in authenticis inserendam putavitfuitenim publica. 10 "Claudius Regiliano multam salutem. Felicem remp.quae te talem virum habere in castris belloicis meruitfelicemGallienumetiamsi ei vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat. 11Pertulerunt ad me Bonitus et Celsusstipatores principis nostriqualis apud Scupos in pugnando fuerisquot uno die proelia et quaceleritate confeceris. Dignus eras triumphosi antiqua temporaexstarent. 12 Sed quid multa? Memor cuiusdam hominis cautius velimvincas. Arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittassedfiblatoriacum ipse misi de nostris." 13 Hac epistolaostenditurquid de Regiliano senserit Claudiuscuius gravissimumiudicium suis temporibus fuisse non dubium est. 14 Nec a Gallienoquidem vir iste promotus estsed a patre eius Valerianout etClaudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureolusqui omnesin imperio interempti suntcum mererentur imperium. 15 Mirabileautem hoc fuit in Valeriano principequod omnesquoscumque ducesfecitpostea militum testimonio ad imperium perveneruntut appareatsenem imperatorem in diligendis rei p. ducibus talem fuissequalemRomana delicitassi continuari fataliter potuisset sub bonoprinciperequirebat. 16 Et utinam vel illiqui arripuerant imperiaregnare potuissentvel eius filius in imperio diutius non fuissetutlibet se in suo statu res p. nostra tenuisset. 17 Sed nimis sibiFortuna indulgendum putavitquae et cum Valeriano bonos principestulit et Gallienum diutius quam oportebat rei p. reservavit.

AUREOLUS

XI. 1 Hicquoque [in] Illyricianos exercitus regns in contemptu Gallieniutomnes eo temporecoactus a militibus sumpsit imperium. 2 Et cumMacrianus cum filio suo Macrino contra Gallienum veniret cumplurimisexercitus eius cepitaliquos corruptos fidei suae addixit.3 Et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienusexpugnare virum fortem frustra temptassetpacem cum eo {fecit}contra Post[h]umum pugnaturus. Quorum pleraque et dicta sunt etdicenda. 4 Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallienoconflictu habito apud eum pontem interemitqui nunc pons Aureolinincupaturatque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit.Extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam:

Donosepulchrorum victor post multa tyranni
proelia iam felix ClaudiusAureolum
munere prosequitur mortali et iure superstes
viverequem velletsi pateretur amor
militis egregiivitam qui iurenegavit
omnibus indignis et magis Aureolo.
Ille tamen clemensqui corporis ultima servans
et pontem Aureoli dedicat et tumulum.

6 Hos egoversus a quodam grammatico translatos ita posuiut fidem servaremnon quo <non> melius potuerint transferrised ut fidelitashistorica servareturquam ego prae ceteris custodiendam putaviquiquod ad eloquentiam pertinet nihil curo. 7 Rem enim vobis proposuideferrenon verbamaxime tanta rerum copia ut in trigintatyrannorum simul vitis.

MACRIANUS

XII. 1Capto Valerianodiu clarissimo principe civitatisfortissimo deindeimperatoread postremum omnium infelicissimovel quod senex apudPersas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquitcumGallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianusprimus ducum intellegerentquaerentibus etiam militibus principemunum in locum concesserunt quaerentesquid faciendum esset. 2Tuncque constitit Gallieno longe positoAureolo usurpante imperiumdebere aliquem principem fieriet quidem optimumne quispiamtyrannus existeret. 3 Verba igitur Ballistae - quantum MaeoniusAstyanaxqui consilio interfuitadserit - haec fuerunt: 4 "Meaet aetas et professio et voluntas longe ab imperio absuntet egoquod negare non possumbonum principem quaero. 5 Sed quis tandemestqui Valeriani locum possit implerenisi talis qualis tu esfortisconstansintegerprobatus in re p. etquod maxime adimperium pertinetdives? 6 Arripe igitur locum meritis tuis debitum.Me praefectoquamdiu volesuteris. Tu cum re p. tantum bene agasut te Romanus orbis factum principem gaudeat." 7 Ad haecMacrianus: "FateorBallistaimperium prundenti non frustraest. Volo enim rei p. subvenire atque illam pestem a legumgubernaculis dimovaresed non hoc in me aetatis est: senex sumadexemplum equitare non possumlavandum mihi est frequentiusedendumdelicatiusdivitiae me iam dudum ad usu militiae retraxerunt. 8Iuvenes aliqui sunt quaerendinec unus sed duo vel tres fortissimiqui ex diversis partibus orbis humani rem p. restituantquamValerianus fa[c]toGallienus vitae suae genere perdiderunt." 9Post haec intellexit eum Ballista sic agereut de filiis suisvideretur cogitareatque adeo sic adgressus est: 10 "Prudentiaetuae rem p. tradimus. Da igitur liberos tuos Macrianum et Quietumfortissimos iuvenesolim tribunos a Valeriano factosquia Gallienoimperantequod boni suntsalvi esse non possunt." 11 Tunc illeubi intellectum se esse comperit: "Do"inquit"Manusde meo stipendium militi duplex daturus. Tu tantum praefecti mihistudium et annonam in necessariis locis praebe. Iam ego faximutGallienussordissimus feminarum omniumduces sui parentisintellegat." 12 Factus est igitur cum Macriano et Quieto duobusfiliis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contraGallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. 13 Sedcum quadraginta quinque milia militum secum duceretin Illyrico velin Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filiointeremptus est. 14 Triginta denique milia militum in Areolipotestatem concessere. Domitianus autem eundem vicitdux Aureolifortissimus et vehementissimusqui se originem diceret a Domitianotrahere atque a Domitilla. 15 De Macriano autem nefas mihi videturiudicium Valeriani praeterirequod ille in oratione suaquam adsenatum e Persidis finibus miseratposuit. Inter cetera ex orationedivi Valeriani: 16 "Egop. c.bellum Persicum gerens Macrianototam rem p. credidi <et> quidem a parte militari. Ille vobisfidelisille mihi devotusillum et amat et timet milesilleutcumque res exegeritcum exercitibus agit. 17 Necp. c.nova velinopina nobis sunt: pueri eius virtus in Italiaadulescentis inGalliaiuvenis in Thraciain Africa iam provectisenescentisdenique in Illyrico et Dalmatia conprobata estcum in diversisproeliis ad exemplum fortiter faceret. 18 Huc accedit quod habetiuvenes filios Romano dignus collegionostra dignus amicitia"et reliqua.

MACRIANUSIUNIOR

XIII. 1Multa de hoc in patris imperio praelibata suntqui numquam imperatorfactus essetnisi prudentiae patris eius creditum videretur. 2 Dehoc plane multa miranda dicunturquae ad fortitudinem pertineantiuvenalis aetatis. Sed <quid> ad fata aut quantum in bellisunius valet fortitudo? 3 Hic enim vehemens cum prudentissimo patrecuius merito imperare coeperata Domitiano victus triginta<ut>dixi superiusmilibus militum spoliatus estmatre nobilispatretantum forte et ad bellum parato atque ab ultima militia in summumperveniente ducatus splendore sublimi.

QUIETUS

XIV. 1Hicut diximusMacrini filius fuit. Cum patre et fratre Ballistaeiudicio imperator est factus. Sed ubi comperit Odenatusqui olim iamorientem tenebatab Aureolo Macrianumpatrem Quieticum eiusfratre Macriano victosmilites in eius potestatem concessissequasiGallieni partes vindicaretadulescentem cum Ballista praefecto duduminteremit. 2 Idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuitut vere Macriani filiusMacriani etiam fraterqui duo adflictisrebus potuerunt rem p. gererevideretur. 3 Non mihi praetereundumvidetur de Macrianorum familiaquae hodieque floretid dicerequodspeciale semper habuerunt. 4 Alexandrum Magnum Macedonem viri inanulis et argentomulieres et in reticulis et dextrocheriis et inanulis et in omni ornamentorum genere exculptum semper habuerunteousque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eiushodieque sintquae Alexandri effigiem de liciis variantibusmonstrent. 5 Vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virumcum caenam in templo Herculis daretpateram electrinamquae inmedio vultum Alexandri haberet et in circuitu[m] omnem historiamcontineret signis brevibus et minutulispontifici propinarequamquidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. 6Quod idcirco posuiquia dicuntur iuvari in omni actu suoquiAlexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.

ODENATUS

XV. 1 NisiOdenatusprinceps Palmyrenorumcapto Valerianofessis Romanae reip. viribus sumpsisset imperiumin oriente perditae res essent. 2Quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filiomaiorecui erat nomen Herodesminoribus Herenniano et [a] Timolaocollecto exercitu contra Persas profectus est. 3 Nisibin primum etorientis pleraque cum omni Mesopotamia in postestatem recepitdeindeipsum regem victum fugere coegit. 4 Postremo Ctesifonta usque Saporemet eius liberos persedutus captis consubiniscapta etiam magnapraeda d orientem vertitsperansquod Macrianumqui imperarecontra Gallienum coeperatposset opprimeresed illo iam profectocontra Aureolum et contra Gallienumeo interempto filium <eius>Quietum interfecitBallistaut plerique adseruntregnumusurpantene et ipse posset occidi. 5 Composito igitur magna exparte orientis statu a consobrino suo Maeonioqui et ipse imperiumsumpseratinteremptus est cum filio suo Herodequi et ipse postreditum de Perside cum patre imperator est appellatus. 6 Iratosfuisse rei p. deos credoqui interfecto Valeriano noluerint Odenatumreservare. 7 Ille plane cum uxore Zenobia non solum orientemquemiam in pristinum reformaverat statumsed et omnes omnino totiusorbis partes reformassetvir acer in bellis etquantum pleriquescriptores loquunturvenatu memorabili semperinclitusqui a primaaetate capiendis leonibus et pardisursis ceterisque silvestribusanimalibus sudorem officii virilis inpendit quique semper in silvisac montibus vixitperferens calorempluvias et omnia malaquae inse continent venatoriae voluptates. 8 Quibus duratus solem acpulverem in bellis Persicis tulitnon aliter etiam coniuge adsuetaquae multorum sententia fortior marito fuisse perhibeturmulieromnium nobilissima orientalium feminarum etut Cornelius Capitolinusadseritspeciosissima.

HERODES

XVI. 1 NonZenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepitimperiumhomo omnium delicatissimus et prorsus orientalis etGraec[i]ae luxuriaecui erant sigillata tentoria et auratipapiliones et omnia Persica. 2 Denique ingenio eius usus Odenatusquicquid concubinarum regaliumquicquid divitiarum gemmarumquecepiteidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. 3 Eterat circa illum Zenobia novercali animoqua re commendabiliorempatri eum fecerat. Neque plura sunt quae de Herode dicantur.

MAEONIUS

XVII. 1Hic consobrinus Odenati fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabiliinvidia imperatoremoptimum interemitcum ei nihil aliud obiceretpraeter filii Herodis <luxuriem>. 2 Dicitur autem primum cumZenobia consensissequae ferre non opteratut privignus eiusHerodes priore loco quam filii eiusHerennianus et Timolausprincipes dicerentur. 3 Sed hic quoque spurcissimus fuit. Quareimperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriaemeritis interemptus est.

BALLISTA

XVIII. 1De hocutrumimperavitscriptores inter se ambigunt. Multi enimdicunt Quieto per Odenatum occiso Ballistae veniam datam et tamen eumimperassequod nec [a] Gallieno nec Aureolo nec Odenato se crederet.Alii adserunt privatum eum in agro suoquem apud Dafnidem sibicompararatinteremptum. 3 Multi et sumpsisse illum purpuramut moreRomano imperaretexercitum duxisse et de se plura promisissedixeruntoccisum autem per eosquos Aureolus miserat adconprehendendum QuietumMacriani filiumquem praedam suam essedicebat. 4 Fuit vir insigniseruditus ad gerendam rem p.inconsiliis vehemensin expeditionibus clarusin provisione annonariasingularisValeriano sic acceptusut eum quibusdam litteris hoctestimonio prosecutus sit: 5 "Valerianus Ragonio Claro praefectoIllyrici et Galliarum. Si quid in te bonae frugis estquam essescioparens Claredispositiones tu Ballistae persequere. 6 His remp. informa. Videsne ut ille provinciales non gravetut illic equoscontineatubi sunt pabulaillic annonas militum mandetubi suntfrumentaubi sunt frumentanon provincialemnon possessorem cogatillic frumentaubi non habetdareillic equumubi non potestpascere? 7 Nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suiserogentur quae nascunturne aut vehiculis aut sumptibus rem p.gravent. 8 Galatia frumentis abundatreferta est Thraciaplenum estIllyricum: illic pedites conlocenturquamquam in Thracia etiamequites sine noxa provincialium hiemare possint. Multum enim excampis feni colligitur. 9 Iam vinumlaridumiam ceterae species inhis dandae sunt locisin quibus adfatim redundant. 10 Quae omniasunt Ballistae consiliaqui ex quadam provincia unam tantum speciempraeberi iussitquod ea redundaretatque ab ea milites submoveri.Id quod publicitus est decretum." 11 Est et alia eius epistolaqua gratias Ballistae agitin qua docet sibi praecepta gubernandaerei p. ab eodem datagaudensquod eius consilio nullumadscripticium - id est vacantem - haberet et tribunumnullumstipatoremqui non vere aliquid ageretnullum militemqui non verepugnaret. 12 Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregariomilite in Odenati et Gallieni gratiam dicitur interemptus. 13 De quoipse vera non satis comperiidcirco quod scriptores temporum dehuius praefectura multade imperio pauca dixerunt.

VALENS

XIX. 1 Hicvir militarissimul etiam civilium virtutumgloria pollensproconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat. 2 QuemMacrianus vehementer reformidanssimul quod in omni genere vitaesatis clarum noratsimul quod inimicum sibi esse invidia virtutumsciebatmisso Pisonenobilissimae tunc et consularis familiae virointerfici praecepit. 3 Valens diligentissime cavens et providensneque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevia militibus interemptus est.

VALENSSUPERIOR

XX. 1 Etbene venit in mentemutcum de hoc Valente loquimuretiam de illoValentequi superiorum principum temporibus interemptus estaliquiddiceremus. 2 Nam huius Valentisqui sub Gallieno imperavitavunculus magnus fuisse perhibetur; alii tantum avunculum dicunt. 3Sed par in ambobus fuit fortuna. Nam et ille<cum> paucisdiebus Illyrico imperassetoccisus est.

PISO

XXI. 1 Hica Macriano ad interficiendum Valentem missusubi eum providumfuturorum imperare cognovitThessaliam concessit atque illic paucissibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus [vi]interemptus estvir summae sanctitatis et temporibus suis Frugidictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem dicereturcuise Cicero nobilitandi causa sociaverat. 2 Hic omnibus principibusacceptissimus fuit. Ipse denique Valensqui ad eum percussoresmisisse perhibeturdixisse dicitur non sibi apud deos inferosconstare rationemquod quamvis hostem suum Pisonem tamen iussissetoccidivirum cuius similem Romana res p. non haberet. 3 Senatusconsultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenterinserui: die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem aValente interemptumipsum Valentem a suis occisumArellius Fuscusconsularis primae sententiaequi in locum Valeriani successeratait: "Consulconsule." 4 Cumque consultus esset "Divinos"inquit "Honores Pisoni decernop. c.Gallienum et Valerianumet Saloninum imperatores nostros id probaturos esse confido. Nequeenim melior vir quisquam fuit neque constantior." 5 Post quemceteri consulti statuam inter triumphales et currus quadriiugosPisoni decreverunt. 6 Sed statua eius videturquadrigae autemquaedecretae fuerantquasi transferendae ad alium <locum> positaesunt nec adhuc redditae. 7 Nam in his locis fueruntin quibusthermae Diocletianae sunt exaedificataetam aeterni nominis quamsacrati.

AEMILIANUS

XXII. 1Est hoc familiare populi Aegyptiorumut velut furiosi ac dementes delevissimis quibus usque ad summa rei p. pericula perducantur: 2 saepeilli ob neglectas salutationeslocum in balneis non concessumcarnem et olera sequestratacalciamenta servilia et cetera taliausque ad summum rei p. periculum <in> seditionesita utarmarentur contra eos exercituspervenerunt. 3 Familiari ergo sibifurorecum quadam die cuiusdam servus curatorisqui Alexandriamtunc regebatmilitari ob hoc caesus essetquod crepidas suasmeliore esse quam militis diceretcollecta multitudo ad domumAemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furorepersecuta est: ictus est lapiduspetitus est ferronec defuit ullumseditionis telum. 4 Qua re coactus Aemilianus sumpsit imperiumcumsciret sibi undecumque pereundum. 5 Consenserunt ei Aegyptiacusexercitusmaxime in Gallieni odium. 6 Nec eius ad regendam rem p.vigor defuitnam Thebaidem totamque Aegyptum peragravit etquaternus potuitbarbarorum gentes forti auctoritate summovit. 7Alexander denique vel Alexandrinus - nam incertum id quoque habetur -virtutum merito vocatus est. 8 Et cum contra Indos pararetexpeditionemmisso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenassetquidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. 9Tacendum esse non credoquodcum de Aegypto loquorvetus suggessithistoriasimul etiam Gallieni factum. 10 Qui cum [e] Theodoto velletimperium proconsulare decernerea sacerdotibus est prohibitusquidixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere; 11 cuiusrei etiam Ciceronemcum contra Gabinium loquiturmeminisse satisnovimus. Denique nunc extat memoria rei frequentatae. 12 Quare scireoportet Herennium Celsumvestrum parentemconsulatum cupithocquod desiderat non licere. 13 Fertur enim apud Memfim in aureacolumna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberamforecum in eam venissent Romani faces et praetexta Romanorum. 14Quod apud Proculum grammaticumdoctissimum sui temporis virumcumde peregrinis regionibus loquiturinvenitur.

SATURNINUS

XXIII. 1Optimus ducum Gallieni temporissed Valeriano dilectus Saturninusfuit. 2 Hic quoquecum dissolutionem Gallienipernoctantis inpublicoferre non posset et milites non exemplo imperatoris suisedsuo regeretab exercitibus sumpsit imperiumvir prudentiaesingularisgravitatis insignisvitae amabilisvictoriarum barbarisetiam ubique notarum. 3 Hic ea diequa est amictus a militibus peploimperatoriocontione adhibita dixisse fertur: "Commilitionesbonum ducem perdidistis et malum principem fecistis." 4 Deniquecum multa strenue in imperio fecissetquod esset severior et graviormilitibusab isdem ipsisa quibus factus fueratinteremptus est. 5Huius insigne est quod convivio discumbere militesne inferioranudarenturcum sagis iussithieme gravibusaestate perlucidis.

TETRICUSSENIOR

XXIV. 1Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive VitruviaTetricum senatorem p. R. praesidatum in Gallia regentem ad imperiumhortataquod eius eratut plerique loquunturadfinisAugustumappellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. 2 Et cum multaTetricus feliciterque gessi<sse>t et diuque imperassetabAureliano victuscum militum suorum inpudentiam et procacitatemferre non possetvolens se gravissimo principi et severissimo dedit.3 Versus denique illius ferturquem statim ad Aurelianum scripserat:"Eripe me hisinvictemalis". 4 Quare cum Aurelianusnihil simplex neque mite aut tranquillium facile cogitaretesenatorem p. R. eundemque consularemqui iure praesidali omnesGallias rexeratper triumphum duxiteodem tempore quo et ZenobiamOdenati uxorem cum filiis minoribus OdenatiHerenniano et Timolao. 5Pudore tamen victus vir nimium severus eumquem triumphaveratconrectorem totius Italiae fecitid est CampaniaeSamniLucaniaeBrittiorumApuliae CalabriaeEtruriae atque UmbriaePiceni etFlaminiae omnisque annonariae regionisac Tetricum non solum viveresed etiam in summa dignitate manere passus estcum illum saepecollegamnonnumquam commilitionemaliquando etiam imperatoremappellaret.

TETRICUSIUNIOR

XXV. 1 Hicpuerulus a Victoria Caesar est appellatuscum illa mater castrorumab exercitu nuncupata esset. 2 Qui et ipse cum patre per triumphumductus postea omnibus senatoriis honoribus functus est inlibatopatrimonioquod quidem ad suos posteros misitut Arellius Fuscusdicitsemper insignis. 3 Narrabat avus meus hunc sibi familairemfuisse neque quemquam [quam] illi ab Aureliano aut postea ab aliisprincipibus esse praelatum. 4 Tetricorum domus hodieque extat inmonte Caelio inter duos lucos contra Isium Metellinum pulcherrrimain qua Aurelianus pictus est utrique praetextam tribuens etsenatoriam dignitatemaccipiens ab his sceptrumcoronamcycladem -pictura est de museo; - quam cum dedicassentAurelianum ipsumdicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio.

TREBELLIANUS

XXVI. 1Pudet iam persequiquanti sub Gallieno fuerint tyranni vitio pestisilliussi quidem erat in eo ea luxuriaut rebelles plurimosmerereturet ea crudelitasut iure timeretur. Quare et inTrebellianum <bellatum>factum in Isauria principem ipsisIsauris sibi ducem quaerentibus. Quem cum alii archipiratamvocassentipse se imperatorem appellavit. Monetam etiam cudi iussit.3 Palatium in arce Isauria constituit. Qui quidem cum se intima ettuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibuscontulissetaliquandiu apud Cilicas imperavit. 4 Sed per Gallieniducem Camsisoleumnatione Aegyptiumfratrem Theodoti qui Aemilianumceperatad campum deductus victus est et occisus. 5 Neque tamenpostea Isauri timorene in eos Gallienus saeviretad aequalitemperduci quavis principum humanitate potuerunt. 6 Denique postTrebellianum pro barbaris habentur; etenim in medio Romani nominissolo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes includiturlocis defensanon hominibus; 7 nam sunt non satura decorinonvirtute gravesnon instructi armisnon consiliis prudentessed hocsolo securiquod in editis positi adiri nequeunt. Quos quidem divusClaudius paene ad hoc perduxeratut a suis semotos locis in Ciliciaconlocaretdaturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possessionemne quid ex ea postea rebellionis oreretur.

HERENNIANUS

XXVII. 1Odenatus moriens duos parvulos reliquitHerrenianum et fratrem eiusTimolaumquorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quamfeminam decuit rem p. obtinuitparvulos Romani imperatoris habitupraeferens purpuratos eosdemque adhibens contionibusquas illaviriliter frequentavitDidonem et Samiramidem et Cleopatram suigeneris principem inter cetera praedicans. Sed <de> horum exituincertum est; 2 multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptosmultimorte suo esse consumptossi quidem Zenobiae posteri etiam nuncRomae inter nobiles manent.

TIMOLAUS

XXVIII. 1De hoc ea putamus digna notionequae de fratre sunt dicta. 2 Unumtamen est quod eum a fratre separatquod tanti fuit ardoris adstudia Romanaut brevi consecutusquae insinuaverat grammaticusesse dicaturpotuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere.

CELSUS

XXIX. 1Occupatis partibus Gallicanisorientalibusquin etiam PontiThraciarum et Illyricidum Gallienus popinatur et balneis acleonibus deputat vitamAfri quoque auctore Vibio Passienoproconsule Africaeet Fabio Pomponianoduce limitis LibycisCelsumimperatorem appellaverunt peplo deae Caelestis ornatum. 2 Hicprivatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebatsed eaiustitia et corporis magnitudineut dignus videretur imperio. 3Quare cratus per quandam mulieremGallienam nomineconsobrinamGallieniseptimo imperii die interemptus est atque adeo etiam interobscuros principes vix relatus est. 4 Corpus eius a canibusconsumptum est Siccensibusqui Gallieno fidem servaverantperurgentibuset novo iniuriae genere imago in crucem sublatapersultante vulgoquasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus.

ZENOBIA

XXX. 1Omnis iam consumptus est pudorsi quidem fatigata re p. eo usqueperventum estut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieresimperarentet quidem peregrinae. 2 <peregrina> enimnomineZenobiade qua multa iam dicta suntquae se de CleopatrarumPtolemaeorumque gente iactaretpost Odenatum maritum imperialisagulo perfuso per umeroshabitu Didonis ornatadiademate etiamacceptonomine filiorum Herenniani et Timolai diutiusquam femineussexus patiebaturimperavit. 3 Si quidem Gallieno adhuc regente remp. regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicisoccupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit iniura Romana. 4 Extat epistola Aurelianiquae captivae mulieritestimonium fert. Nam cum a quibusdam reprehendereturquod mulieremveluti ducem aliquem vir fortissimus triumphassetmissis ad senatumpopulumque Romanum litteris hac se adtestatione defendit: 5 "Audiop. c.mihi obiciquod non virile munus impleverim Zenobiamtriumphando. Ne illiqui me reprehenduntsatis laudarentsiscirentquae illa sit mulierquam prudens in consiliisquamconstans in dispositionibusquam erga milites gravisquam largacum necessitas postuletquam tristiscum severitas poscat. 6 Possumdicere illius essequiod Odenatus Persas vicit ac fugato SaporeCtesifonta usque pervenit. 7 Possum adserere tanto apud orientales etAegyptiorum populos timori mulierem fuisse ut se non ArabesnonSaraceninon Armenii commoverent. 8 Nec ego illi vitam conservassemnisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuissecum sibi velliberis suis orientis servaret imperium. 9 Sibi ergo habeantpropriarum venena linguarum hiquibus nihil placet. 10 Nam sivicisse ac triumphasse feminam non est decorumquid de Gallienoloquunturin cuius contemptu haec bene rexit imperium? 11 Quid dedivo Claudiosancto ac venerabili ducequi eamquod ipse Gothicisesset expeditionibus occupatuspassus esse dicitur imperare? Idqueconsulte ac prudenterut illa servante orientalis finis imperii ipsesecuriusquae institueratperpetraret." 12 Haec oratioindicatquid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. Cuius eacastitas fuisse diciturut ne virum suum quidem scierit nisitemptandis conceptionibus. Nam cum semel concubuissetexspectatismenstruis continebat sesi praegnans essetsin minusiterumpotestatem quaerendis liberis dabat. 13 Vixit regali pompa. Moremagis Persico adorata est. 14 Regum more Persarum convicata est.Imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbopurpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriammedia etiamcoclide veluti fibula muliebri adstrictabrachio saepe nudo. 15 Fuitvultu subaquilofusci colorisoculis supra modum vigentibus nigrisspiritus divinivenustatis incredibilis. Tantus candor in dentibusut margaritas eam plerique putarent haberenmon dentes. 16 Vox claraet virilis. Severitasubi necessitas postulabattyrannorumbonorumprincipum clementiaubi pietas requirebat. Larga prudenterconservatrix thensaurorum ultra femineum modum17 usa vehiculocarpentarioraro pilentoaequo saepius. Fertur autem vel tria velquattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. 18 Venata estHispanorum cupiditate. Bibit saepe cum ducibuscum esset aliassobria; bibit et cum Persis atque Armeniisut eos vinceret. 19 Usaest vasis aureis gemmatis ad conviviausa Cleopatranis. Inministerio eunuchos gravioris aetatis habuitpuellas nimis raras. 20Filios Latine loqui iusseratita ut Graece vel difficile vel raroloquerentur. 21 Ipsa Latini sermoni[bu]s non usque quaque gnarasedut loqueretur pudore cohibita; loquebatur et Aegyptiace ad perfectummodum. 22 Historiae Alexandrinae atque orientalis ita peritaut eamepitomasse dicatur; Latinam autem Graece legerat. 23 Cum illamAurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sicappellasset: "Quid estZenobia? Ausa es insultare Romanisimperatoribus?" Illa dixisse fertur: "Imperatorem te essecognoscoqui vincisGallienum et Aureolum et ceteros principes nonputavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni veniresifacultas locorum patereturoptavi." 24 Ducta est igitur pertriumphum ea speciesut nihil pompabilius p. R. videretur iam primumornata gemmis ingentibusita ut ornamentorum onere laboraret. 25Fertur enim mulier fortissima saepissime restitissecum diceret segemmarum onera ferre non posse. 26 Vincti erant praetera pedes auromanus etiam catenis aureisnec collo aureum vinculum deeratquodscurra Persicus praeferebat. 27 Huic ab Aureliano concessa estferturque vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibipossessione in Tiburtiquae hodieque Zenobia diciturnon longe abHadriani palatioatque ab eo lococui nomen est Concae.

VICTORIA

XXXI. 1Non tam digna res eratut etiam Vitruvia sive Victoria in litterasmittereturnisi Gallieni mores hoc facerentut memoria dignae etiammulieres censerentur. 2 Victoria enimubi filium ac nepotem amilitibus vidit occisosPostumumdeinde LollianumMarium etiamquem principem milites nuncupaverantinteremptosTetricumde quosuperius dictum estad imperium hortata estut virile semperfacinus auderet. Insignita est praeterea hoc titulout castrorum sediceret matrem. 3 Cusi sunt eius nummi aereiaurei et argenteiquorum hodieque forma extat apud Treviros. 4 Quae quidem non diutiusvixit. Nam Tetrico imperanteut plerique loquunturoccisaut aliiadseruntfatali necessitate consumpta. 5 Haec sunt quae de trigintatyrannis dicenda videbantur. Quos ego in unum volumen idcircocontulinede singulis singula quaeque narraremnasceretur indignafastidia et eaquae ferre lector non posset. 6 Nunc ad Claudiumprincipem redeo. De quo speciale mihi volumen quamvis breve meritovitae illius videtur edendum addito fratre singuli viroita ut defamilia tam snacta et tam nobili saltim pauca referantur. 7 Studiosein medio feminas posui ad ludibrium Gallieniquo nihil prodigiosiuspassa est Romana res p.duos etiam nunc tyrannos quasi extranumerumquod alieni essent temporisadditurusunum qui fuitMaximini temporibusalterum qui Claudiiut tyrannorum triginta virihoc volumine tenerentur. 8 Quaesoqui expletum iam librum acceperasboni consultas atque hos volumini tuo volens addasquos ergoquemad modum Valentem superiorem huic voluminisic post Claudium etAureliam his qui inter Tacitum et Diocletianum fueruntadderedestinaveram. 9 Sed errorem meum memor historiae diligentia tuaeeruditionis avertit. 10 Habeo igitur gratiamquod titulum meumprudentiae tuae benignitas inplevit. Nemo in templo Pacis dicturusest me feminas inter tyrannos [cum risu et ioco]tyrannas videlicetvel tyrannidesut ipsi de me solent <cum risu et ioco>iactitareposuisse. 11 Habent integrum numerum ex arcanis historiaein meas litteras datum. 12 Titus enim et Censorinus <inseruntur>quorum unusut dixisub Maximinoalter sub Claudio fuitqui amboab isdem militibusa quibus purpura velati fuerantinterempti sunt.

TITUS

XXXII. 1Docet Dexippus nec Herodianus tacet omnesquequi talia legendaposteris tradideruntTitumtribunum Maurorumqui a Maximino interprivatos relictus fuerattimore violentae mortisut illi dicuntinvitum vero et a militibis coactumut plerique adseruntimperasseatque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionemquamconsularis vir Magnus Maximino paraverata suis militibusinteremptum; imperasse autem dicitur mensibus sex. 2 Fuit hic vir deprimis erga rem p. domi forisque laudabilissed in imperio parumfelix. 3 Alii dicunt ab Armeniis sagittariisquos Maximinus utAlexandrinos et oderat et offenderatprincipem factum. 4 Nec mireristantam esse varietatem de hominecuius vix nomen agnoscitur. 5 Huiusuxor Calpurnia fuitsancta et venerabilis femina de genereCaesoninorumid est Pisonumquam maiores nostri univiriamsacerdotem inter sacratissimas feminas adoraruntcuius statuam intemplo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. 6 Haec unionesCleopatranos habuisse perhibeturhaec lancem centum librarumargenticuius plerique poetae memineruntin qua maiorum eiusexpressa ostenderetur historia. 7 Longius mihi videor processissequam res postulabat. Sed quid faciam? Scientia naturae facilitateverbosa est. 8 Quare ad Censorinum revertarhominem nobilem sed quinon tam bono quam malo rei p. septem diebus dicitur imperasse.

CENSORINUS

XXXIII. 1Vir plane militaris et antiquae in curia dignitatisbis consulbispraefectus praetoriiter praefectus urbiquarto pro consuletertioconsularislegatus praetorius secundoquarto aediliciustertioquaestoriusextra ordinem quoque legatione Persica functusetiamSarmatica. 2 Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senexatque uno pede claudicans vulnerequod bello Persico Valerianitemporibus acceperatfactus est imperator et scurrarum ioco Claudiusappellatus est. 3 Cumque se gravissime gereret neque a militibus obdisciplinam censoriam ferri possetab his ipsisa quibus fuactusfueratinteremptus est. 4 Extat eius selpulchrum <circaBononiam>:in quo grandibus litteris [circa Bononiam] incisi suntomnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum est: 5 "felixomniainfelicissimus imperator". Extat eius familiaCensorinorum nomine frequantatacuius pars Thracias odio rerumRomanarumpars Bithyniam petit; 6 extat etiam domus pulcherrimaadiuncta gentibus Flaviisquae quondam Titi principis fuisseperhibetur. 7 Habes integrum triginta numerum tyrannorumqui cummalevolis quidem sed bono animo causabaris. 8 Da nunc cuivis libellumnon tam diserte quam fideliter scriptum. Neque ego eloquentiam mihivideor pollicitus essesed remqui hos libellosquos de vitaprincipum edidinon scribo sed dictoet dicto cum ea festinationequamsi quid vel ipse promisero vel tu petierissic perurgueoutrespirandi non habeam facultatem.