Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


APVLEI

APOLOGIA
SIVE
PRO SE DE MAGIA LIBER

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103


[1]Certus equidem eram proque uero obtinebamMaxime Cl(audi) quique inconsilio estisSicinium Aemilianumsenem notissimae temeritatisaccusationem mei prius apud te coeptam quam apud se cogitatam penuriacriminum solis conuiciis impleturum; quippe insimulari quiuisinnocens potestreuinci nisi nocens non potest. quo ego unopraecipue confisus gratulor medius fidiusquod mihi copia etfacultas te iudice optigit purgandae apud imperitos philosophiae etprobandi mei; quanquam istae calumniae ut prima specie grauesita addifficultatem defensionis repentinae fuere. namut meministidiesabhinc quintus an sextus estcum me causam pro uxore mea Pudentillaaduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patronieius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum acdenique necis Pontiani priuigni mei coepere. quae ego cumintellegerem non tam crimina iudicio quam obiectamenta iurgioprolataultro eos ad accusandum crebris flagitationibus prouocaui.ibi uero Aemilianus cum te quoque acrius motum et ex uerbis remfactam uideretquaerere occepit ex diffidentia latibulum aliquodtemeritati.

[2]igitur Pontianum fratris sui filiumquem paulo prius occisum a meclamitaratpostquam ad subscribendum compelliturilico oblitus est;de morte cognati adolescentis subito tacere[m]. tanti criminisdescriptione [ne] tamen omnino desistere uidereturcalumnia[m]magiaequae facilius infamatur quam probatuream solum sibi delegitad accusandum. ac ne id quidem de professo audetuerum postera diedat libellum nomine priuigni mei Sicini Pudentis admodum pueri etadscribit se ei assisterenouo more per alium lacessendiscilicetut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur.quod tu cum sollertissime animaduertisses et iccirco eum denuoiussisses proprio nomine accusationem delatam sustinerepollicitusita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelliset iam et aduersum te contumaciter eminus calumniis uelitatur. itatotiens ab accusandi periculo profugus in assistendi ueniaperseuerauit. igitur et priusquam causa agereturfacile intellectucuiuis fuitqualisnam accusatio futura essetcuius qui fueratprofessor et machinator idem fieri auctor timeretac praesertimSicinius Aemilianusqui si quippiam ueri in me explorassetnunquamprofecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminumpostulassetqui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat profalso infamarittanta quidem pertinaciautcum Lollius Vrbicus V.C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorumpronuntiassetcontra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus istetamen illud testamentum fictum esseadeo ut aegre Lollius Vrbicus abeius pernicie temperarit.

[3]quam quidem uocem et tua aequitate et mea innocentia fretus spero inhoc quoque iudicio erupturamquippe qui sciens innocentem criminatureo sane faciliusquod iamut diximentiens apud praefectum urbi inamplissima causa conuictus est. namque peccatum semel ut bonusquisque postea sollicitius cauetita qui ingenio malo estconfidentius integrat ac iam de cetero quo saepiuseo apertiusdelinquit. pudor enim ueluti uestis quanto obsole[n]tior esttantoincuriosius habetur. et ideo necessarium arbitror pro integritatepudoris meipriusquam ad rem aggrediarmale dicta omnia refutare.sustineo enim non modo meamuerum etiam philosophiae defensionemcuia magnitudo uel minimam reprehensionem pro [ma]ximo crimineaspernaturpropter quod paulo prius patroni Aemiliani multa in meproprie conficta et alia communiter in philosophos sueta ab imperitismercennaria loquacitate effutierunt. quae etsi possunt ab hisutiliter blaterata ob mercedem et auctoramento impudentiae depensahaberiiam concesso quodam more rabulis id genusquo ferme solentlinguae suae uirus alieno dolori locaretamen uel mea causa paucisrefellenda suntne isqui sedulo laboro ut ne quid maculae autinhonestamenti in me admittamuidear cuipiamsi quid ex friuolispraeterieroid agnouisse potius quam contempsisse. est enim pudentisanimi et uerecundiut mea opinio fertuel falsas uitu[pe]rationesgrauaricum etiam hiqui sibi delicti alicuius conscii sunttamencum male audiuntimpendio commoueantur et obirascanturquamquamexinde ut male facere coeperuntconsueuerint male audirequodsi aceteris silentium esttamen ipsi sibimet conscii sunt posse semerito increpari; enimuero bonus et innoxius quisque rudis etimperitas auris ad male audiendum habens et laudis assuetudinecontumeliae insolens multo tanta ex animo laborat ea sibi immeritodiciquae ipse possit aliis uere obiectare. quod si forte ineptauidebor et oppido friuola uelle defendereillis debet ea res uitiouortiquibus turpe est etiam haec obiectassenon mihi culpae daricui honestum erit etiam haec diluisse.

[4]Audisti ergo paulo prius in principio accusationis ita dici:'accusamus apud te philosophum formonsum et tam Graece quam Latine'-- pro nefas -- 'disertissimum'. nisi fallor enimhis ipsis uerbisaccusationem mei ingressus est Tannonius Pudenshomo uere illequidem non disertissimus. quod utinam tam grauia formae et facundiaecrimina uere mihi opprobrasset; non difficile ei respondissem quod[H]omericus Alexander Hectori:

OU TOI APOLLHT' ESTI QEWN ERIKUDEA DWRA
OSSA KEN AUTOIDWSINEKWN D
' OUK AN TIS ELOITO

muneradeum gloriosissima nequaquam aspernanda; quae tamen ab ipsis tribuisueta multis uolentibus non obtingunt. haec ego de formarespondissem. praeterea: licere etiam philosophis esse uoltuliberali; Pythagoramqui primum se esse philosophum nuncupariteumsui saeculi excellentissima forma fuisse; item Zenonem illum antiquumVelia oriundumqui primus omnium sollertissimo artificio [argumenta]ambifariam dissolueriteum quoque Zenonem longe decorissimum fuisseut Plato autumat; itemque multos philosophos ab ore honestissimosmemoriae prodiqui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.sed haec defensiout dixialiquam multum a me remota estcuipraeter formae mediocritatem continuatio etiam litterati laborisomnem gratiam corpore detergethabitudinem tenuatsucum exsorbetcolorem obliteratuigorem debilitat. capillus ipsequem isti apertomendacio ad lenocinium decoris promissum dixereuides quam sitamoenus ac delicatushorrore implexus atque impeditusstuppeotomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestusprorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendised saltemexpediendi et discriminandi: satis ut puto crinium crimenquod illiquasi capitale intenderuntrefutatur.

[5]De eloquentia uerosi qua mihi fuissetneque mirum neque inuidiosumdeberet uiderisi ab ineunte aeuo unis studiis litterarum ex summisuiribus deditus omnibus aliis spretis uoluptatibus ad hoc aeui haudsciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cumdespectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem. sed nihil abeloquentia metuantquam egosi quid omnino promouipotius speroquam praesto. sane quidemsi uerum est quod Statium Caecilium insuis poematibus scripsisse dicuntinnocentiam eloquentiam esseegouero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium deeloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto eloquentioruiuatquippe qui nihil unquam cogitaui quod eloqui non auderem?eundem me aio facundissimum essenam omne peccatum semper nefashabui; eundem disertissimumquod nullum meum factum uel dictumextetde quo di[s]serere publice non possim itaut iam de uorsibusdi[s]sertabo quos a me factos quasi pudendos protuleruntcum quidemme animaduertisti cum risu illis suscensentemquod eos absone etindocte pronuntiarent.

[6]Primo igitur legerunt e ludicris meis epistolium de dentifriciouersibus scriptum ad quendam Calpurnianumqui cum aduersum me easlitteras promeretnon uidit profecto cupiditate laedendisi quidmihi ex illis fieret criminosumid mihi secum esse commune. nampetisse eum a me aliquid tersui dentibus uersus testantur:

'Calpurnianesalue properis uersibus.
misiut petisti[tibi] munditiasdentium
nitelas oris ex Arabicis frugibus
tenuemcandificumnobilem puluisculum
complanatorem tumidulaegingiuulae
conuerritorem pridianae reliquiae
ne qua uisaturtetra labes sordium
restrictis forte si labellis riseris.'

quaesoquid habent isti uersus re aut uerbo pudendumquid omnino quodphilosophus suum nolit uideri? nisi forte in eo reprehendendus sumquod Calpurniano puluisculum ex Arabicis frugibus miserimquem multoaequius erat spurcissimo ritu Hiberorumut ait Catullussua sibiurina 'dentem atque russam pumicare gingiuam'.

[7]uidi ego dudum uix risum quosdam tenentiscum munditias orisuidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tantaindignatione pronuntiaretquanta nemo quisquam uenenum. quidni?crimen haud contemnendum philosophonihil in se sordidum sinerenihil uspiam corporis aperti immundum pati ac fetulentumpraesertimoscuius in propatulo et conspicuo usus homini creberrimussiueille cuipiam osculum ferat seu cum qui[c]quam sermocinetur siue inauditorio dissertet siue in templo preces alleget: omnem quippehominis actum sermo praeitquiut ait poeta praecipuusdentiummuro proficiscitur. dares nunc aliquem similiter grandiloquum:diceret suo morecum primis cui ulla fandi cura sit impensius ceterocorpore os colendumquod esset animi uestibulum et orationis ianuaet cogitationum comitium; ego certe pro meo captu dixerim nihil minusquam oris illuuiem libero et liberali uiro competere. est enim eapars hominis loco celsauisu promptausu facunda; nam quidem feriset pecudibus os humile et deorsum ad pedes deiectumuestigio etpabulo proximumnunquam ferme nisi mortuis aut ad morsum exasperatisconspicitur: hominis uero nihil prius tacentisnihil saepiusloquentis contemplere.

[8]uelim igitur censor meus Aemilianus respondeatunquamne ipse soleatpedes lauare; uelsi id non negatcontendat maiorem curammunditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam. plane quidemsi quisita ut tuAemilianenunquam ferme os suum nisi maledictis etcalumniis aperiatcenseo ne ulla cura os percolat neque ille exoticopuluere dentis emaculetquos iustius carbone de rogo obterueritneque saltem communi aqua perluat: quin ei nocens lingua mendaciorumet amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suisiaceat. nam quae malum ratio est linguam mundam et laetamuocemcontra spurcam et tetram possidereuiperae ritu niueo denticuloatrum uenenum inspirare? ceterum qui sese sciat [o]rationemprompturum neque inutilem neque iniucundameius merito osut bonopotui poculumpraelauitur. et quid ego de homine nato diutius? beluaimmaniscrocodillus ille qui in Nilo gigniturea quoqueutcomperiorpurgandos sibi dentis innoxio hiatu praebet. nam quod estore amploset elingui et plerumque in aqua reclusomultaehiru[n]dines dentibus implectuntur; eas illicum egressus inpraeripia fluminis hiauituna ex auibus fluuialibus amica auisiniecto rostro sine noxae periculo exculpit.

[9]Mitto haec. uenio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatoriosquostamen tam dure et rustice legereut odium mouerent. sed quid admagica maleficiaquod ego pueros Scriboni Laetiamici meicarminelaudaui? an ideo magusquia poeta? quis unquam fando audiuit tam[ueri]similem suspicionemtam aptam coniecturamtam proxumumargumentum? 'fecit uorsus Apuleius'. si maloscrimen estnec idtamen philosophised poetae; sin bonosquid accusas? 'at enimludicros et amatorios fecit'. num ergo haec sunt crimina mea etnomine erratisqui me magiae detulistis? fecere tamen et alii taliaetsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius etCiu[i]s cum aliis innumerisetiam mulier Lesbialasciue illa quidemtantaque gratiaut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminumcommendetapud nos uero Aedituus et Porcius et Catulusisti quoquecum aliis innumeris. 'at philosophi non fuere'. num igitur etiamSolonem fuisse serium uirum et philosophum negabiscuius illelasciuissimus uersus est: MHRWN IMEIRWN KAI GLUKEROUSTOMATOS? et quid tam petulans habent omnes uersus meisi cumisto uno contendantur? ut taceam scripta Diogenis Cynici et ZenonisStoicae sectae conditoris id genus plurima. recitem denuout sciantme eorum non pigere:

'etCritias mea delicia est et saluaCharine
    pars in amore meouitatibi remanet;
ne metuas; nam me ignis etignis torreat ut uult
    hasce duasflammasdum potiarpatiar.
hoc modo sim uobisunus sibiquisque quod ipse est:
    hoc mihi uoseritisquod duo sunt oculi.'

recitemnunc et aliosquos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

'floreasertameum melet haec tibi carmina dono.
    carminadono tibiserta tuo genio
carminautiCritialux haec optatacanatur
    quae bis septeno uere tibiremeat
serta autemut laeto tibi tempore tempora uernent
    aetatis florem floribus ut decores.
tumihi das contra pro uerno flore tuum uer
    utnostra exuperes munera muneribus;
pro implexis sertis complexumcorpore redde[s]
    proque rosis oris sauiapurpurei.
quod si animam inspires donaciiam carmina nostra
     cedent uicta tuo dulciloquo calamo.'

[10]Habes crimen meumMaximequasi improbi comisatoris de sertis etcanticis compositum. hic illud etiam reprehendi animaduertistiquodcum aliis nominibus pueri uocenturego eos Charinum et Critianappellitarim. eadem igitur opera accusent C. Catul[l]umquod Lesbiampro Clodia nominaritet Ticidam similiterquod quae Metella eratPerillam scripseritet Propertiumqui Cunthiam dicatHostiamdissimuletet Tibullumquod ei sit Plania in animoDelia in uersu.e[t] quidem C. Luciliumquanquam sit iambicustamen improbarimquod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suoprostituerit. quanto modestius tandem Mantuanus poetaqui itidem utego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinensnominum sese quidem Corydonempuerum uero Alexin uocat. sedAemilianusuir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanusagrestis quidem semper et barbarusuerum longe austerior ut putatSerranis et Curiis et Fabriciisnegat id genus uersus Platonicophilosopho competere. etiamneAemilianesi Platonis ipsius exemplodoceo factos? cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia; namcetera omniacredo quod tam lepida non erantigni deussit. disceigitur uersus Platonis philosophi in puerum Asterasi tamen tantusnatu potes litteras discere:

ASTHR PRIN MEN ELAMPES ENI CWOISIN EWOS:
    NUN DE QANWN LAMPEIS ESPEROS EN FQIMENOIS.

itemeiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:

NUN OTE MHDEN ALECIS OSON MONON EIF' OTIKALOS
    WPTAI KAI PANTH| PASIPERIBLEPETAI.
QUME[TI] MHNUEIS KUSINOSTEON; EIT
'ANIHSEI
    USTERON.OUX OUTW FAIDRON APWLESAMEN;

ne pluriscommemoremnouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixerofinem faciam: W EMON EKMHNAS QUMON ERWTI DIWN.

[11]Sed sumne ego ineptusqui haec etiam in iudicio? an uos potiuscalumniosiqui etiam haec in accusationequasi ullum specimen morumsit uersibus ludere? Catullum ita respondentem maliuolis nonlegistis:

'namcastum esse decet pium poetam
ipsumuersiculos nihil necesseest'?

DiuusAdrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus munerareturita scripsit: 'lasciuus uersumente pudicus eras'quod nunquam itadixissetsi forent lepidiora carmina argumentum impudicitiaehabenda. ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini.aude sisAemilianedicere male id fieriquod imperator et censordiuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit. ceterum Maximumquicquam putas culpaturumquod sciat Platonis exemplo a me factum?cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores suntquantoapertiorestanto pudicius compositiquanto simplicius professi;namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantisprofiteri et promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiaesilentium maleficio distributa.

[12]mitto enim dicere alta illa et diuina Platonicararissimo cuiquepiorum ignaraceterum omnibus profanis incognita: geminam esseVenerem deamproprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis;earum alteram uulgariamquae sit percita populari amorenon modohumanis animisuerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinemimperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corporacomplexu uincientem: alteram uero caelitem Venerempraeditam [quaesit] optimati amoresolis hominibus et eorum paucis curarenullisad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem;quippe amorem eius non amoenum et lasciuumsed contra incom[i]tum etserium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliareet si quando decora corpora co[m]mendeta contumelia eorum proculabsterrere; neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendumquam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinisquam priusueram et sinceram inter deos uidere. quapropterut sempereleganterAfranius hoc scriptum relinquat: 'amabit sapienscupient ceteri'tamen si uerum uelisAemilianeuel si haec intellegere unquampotesnon tam amat sapiens quam recordatur.

[13]da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amorene egonecesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribusphilosophari; uel si tu id non facisego me facile patiar inhuiuscemodi uersibus culpari cum Platone. tibi autemMaximehabeogratiam propensamcum has quoque appendices defensionis meae iccirconecessariasquia accusationi rependunturtam attente audis. et ideohoc etiam petoquod mihi ante ipsa crimina superest audiasut adhucfecistilibenter et diligenter.
          Sequiturenim de speculo longa illa et censoria oratiode quo pro reiatrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: 'habet speculumphilosophuspossidet speculum philosophus'. ut igitur habereconcedam -- ne aliquid obiecisse te credassi negaro --non tamenex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere. quidenim? si choragium thymelicum possideremnum ex eo argumentarereetiam uti me consuesse tragoedi[i] syrmatehistrionis crocota+orgiamimi centunculo? non opinor. nam et contra plurimis rebuspossessu careousu fruor. quod si neque habere utendi argumentum estneque non utendi non habere et speculi non tam possessio culpaturquam inspectioillud etiam doceas necesse estquando et quibuspraesentibus in speculum inspexerimquoniamut res estmagispiaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profanouidere.

[14]Cedo nuncsi et inspexisse me fateorquod tandem crimen estimaginem suam nosse eamque non uno loco conditamsed quoquo uelisparuo speculo promptam gestare? an tu ignoras nihil esseaspectabilius homini nato quam formam suam? equidem scio et filiorumcariores esse qui similes uidentur et publicitus simulacrum suumcuiquequod uideatpro meritis praemio tribui. aut quid sibistatuae et imagines uariis artibus effigiatae uolunt? nisi forte quodartificio elaboratum laudabile habeturhoc natura oblatum culpabileiudicandum estcum sit in ea uel magis miranda et facilitas etsimilitudo. quippe in omnibus manu faciundis imaginibus opera diutinasumiturneque tamen similitudo aeque ut in speculis comparet; deestenim et luto uigor et saxo color et picturae rigor et motus omnibusqui praecipua fide similitudinem repraesentatcum in eo uisi[te]turimago mire relataut similisita mobilis et ad omnem nutum hominissui morigera; eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineuntepueritia ad obeuntem senectamtot aetatis uices induittam uariashabitudines corporis participattot uultus eiusdem laetantis ueldolentis imitatur. enimuero quod luto fictum uel aere infusum uellapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alioquopiam humano artificio adsimulatum estnon multa intercapedinetemporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum etimmobilem possidet. tantum praestat imaginis artibus ad similitudinemreferundam leuitas illa speculi fabra et splendor opifex.

[15]Aut igitur unius Hagesilai Lacedaemonii sententia nobis sequenda estqui se neque pingi neque fingi unquam diffidens formae suae passusestaut si mos omnium ceterorum hominum retinendus uidetur instatuis et imaginibus non repudiandiscur existimes imaginem suamcuique uisendam potius in lapide quam in argentomagis in tabulaquam in speculo? an turpe arbitraris formam suam spectaculo assiduoexplorare? an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse ferturdiscipulis suiscrebro ut semet in speculo contemplarenturut quieorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraretnedignitatem corporis malis moribus dedecoraretqui uero minus secommendabilem forma putaret sedulo operam daretut uirtutis laudeturpitudinem tegeret? adeo uir omnium sapientissimus speculo etiam addisciplinam morum utebatur. Demost[h]enen ueroprimarium dicendiartificemquis est qui non sciat semper ante speculum quasi antemagistrum causas meditatum: ita ille summus orator cum a Platonephilosopho facundiam [h]ausissetab Eubulide dialecticoargumentationes edidicissetnouissimam pronuntiandi congruentiam abspeculo petiuit. utrum igitur putas maiorem curam decoris inadseueranda oratione suscipiendam rhetori iurganti an philosophoobiurgantiapud iudices sorte ductos paulisper disceptanti an apudomnis homines semper disserentide finibus agrorum litiganti an definibus bonorum et malorum docenti? quidquod nec ob haec debettantummodo philosophus speculum inuisere; nam saepe oportet non modosimilitudinem suamuerum etiam ipsius similitudinis rationemconsiderare: numut ait Epicurusprofectae a nobis imagines uelutquaedam exuuiae iugi fluore a corporibus manantescum leue aliquidet solidum offenderuntillisae reflectantur et retro expressaecontrauersim respondeant anut alii philosophi disputantradiinostri seu mediis oculis proliquati et lumini extrario mixti atqueita unitiut Plato arbitraturseu tantum oculis profecti sine ulloforis amminiculout Archytas putatseu intentu aŽeris [f]actiut Stoici renturcum alicui corpori inciderunt spisso et splendidoet leuiparibus angulis quibus inciderant resultent ad faciem suamreduces atque itaquod extra tangant ac uisantid intra speculumimaginentur.

[16]uideturne uobis debere philosophia haec omnia uestigare et inquirereet cuncta speculauel uda uel suda soliuidere? quibus praeter istaquae dixi etiam illa ratiocinatio necessaria estcur in planisquidem speculis ferme pares optutus et imagines uideantur[in]tumidis uero et globosis omnia defectioraat contra in cauisauctiora; ubi et cur laeua cum dexteris permutentur; quando se imagoeodem speculo tum recondat penitustum foras exerat; cur cauaspeculasi exaduersum soli retineanturappositum fomitem accendant;qui fiat ut arcus in nubibus uarieduo[s] soles aemula similitudineuisanturalia praeterea eiusdem modi plurimaquae tractat uolumineingenti Archimedes Syracusanusuir in omni quidem geometria multumante alios admirabilis subtilitatesed haud sciam an propter hoc uelmaxime memorandusquod inspexerat speculum saepe ac diligenter. quemtu librumAemilianesi nosses ac non modo campo et glebisuerumetiam abaco et puluisculo te dedissesmihi istud credequanquamteterrimum os tuum minimum a Thyesta tragico demutettamen profectodiscendi cupidine speculum inuiseres et aliquando relicto aratromirarere tot in facie tua sulcos rugarum.
          At ego non mirersi boni consulis me de isto distortissimo uultu tuodicerede moribus tuis multo truculentioribus reticere. ea res est:praeter quod non sum iurgiosusetiam libenter te nuper usque albusan ater esses ignoraui et adhuc [h]ercle non satis noui. id adeofactumquod et tu rusticando obscurus es et ego discendo occupatus.ita et tibi umbra ignobilitatis a probatore obstititet ego numquamstudui male facta cuiusquam cognosceresed semper potius duxi meapeccata tegere quam aliena indagare. igitur hoc mihi aduersum te usuuenitquod qui forte constitit in loco lumine conlustrato atque eumalter e tenebris prospectat. nam ad eundem modum tu quidemquid egoin propatulo et celebri agamfacile e tenebris tuis arbitrariscumipse humilitate abdita et lucifuga non sis mihi mutuo conspicuus.

[17]Ego adeo seruosne tu habeas ad agrum colendum an ipse mutuariasoperas cum uicinis tuis cambiesneque scio neque laboro. at tu mescis eadem die tris Oeae manu misisseidque mihi patronus tuus intercetera a te sibi edita obiecitquanquam modico prius dixerat me unoseruo comite Oeam uenisse. quod quidem uelim mihi respondeasquipotuerim ex uno tris manu mitterenisi si et hoc magicum est.tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem? 'uenitApuleius Oeam cum uno seruo'; dein pauculis uerbis intergarritis:'Apuleius Oeae una die tris manu misit'. ne illud quidem credibilefuissetcum tribus uenisseomnes liberasse; quod tamen si itafecissemcur potius tris seruos inopiae signum putares quam trislibertos opulentiae? nescis profectonescisAemilianephilosophumaccusarequi famulitii paucitatem obprobrarisquam ego gloriaecausa ementiri debuissemquippe qui scirem non modo philosophosquorum me sectatorem ferouerum etiam imperatores populi Romanipaucitate seruorum gloriatos. itane tandem ne haec quidem legerepatroni tui: M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisseCarbonem uero illumqui rebus potitus estuno minusat enim ManioCurio tot adoreis longe inclutoquippe qui ter triumphum una portaegeritei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphatorpaucioris seruos habuit quam triumphos. M. autem Cato nihil oppertusut alii de se praedicarentipse in o[pe]ratione sua scriptumreliquitcum in Hispania[m] consul proficiscereturtris seruossolos ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam ueneratparumuisum qui utereturiussisse duos pueros in foro de mensa emieosquinque in Hispaniam duxisse. haec Pudens si legissetut mea opinioestaut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruismultitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehenderemaluisset.

[18]Idem mihi etiam paupertatem obprobrauitacceptum philosopho crimenet ultro profitendum. enim paupertas olim philosophiae uernacula estfrugisobriaparuo potensaemula laudisaduersum diuitiaspossessahabitu securacultu simplexconsilio benesuadaneminemumquam superbia inflauitneminem inpotentia deprauauitneminemtyrannide efferauitdelicias uentris et inguinum neque uult ullasneque potest. quippe haec et alia flagitia diuitiarum alumni solent;maxima quaeque scelera si ex omni memoria hominum percenseasnullumin illis pauperem reperiesut contra haut temere inter inlustrisuiros diuites comparentsed quemcunque in aliqua laude miramureumpaupertas ab incunabulis nutricata est. paupertasinquampriscaaput saecula omnium ciuitatium conditrixomnium artium repertrixomnium peccatorum inopsomnis gloriae munificacunctis laudibusapud omnis nationes perfuncta. eadem est enim paupertas apud Graecosin Aristide iustain Phocione benignain Epaminonda strenuainSocrate sapiensin Homero diserta. eadem paupertas etiam populoRomano imperium a primordio fundauitproque eo in [h]odiernum diisimmortalibus simpulo et catino fictili sacrificat. quod si modoiudices de causa ista sederent C. FabriciusGn. ScipioManiusCuriusquorum filiae ob paupertatem de publico dotibus donatae admaritos ierunt portantes gloriam domesticampecuniam publicamsiPublicola regum exactor et Agrippa populi reconciliatorquorum funusob tenuis opes a populo Romano collatis [s]extantibus adornatum estsi Atilius Reguluscuius agellus ob similem penuriam publica pecuniacultus estsi denique omnes illae ueteres prosapiae consulares etcensoriae et triumphales breui usura lucis ad iudicium istud remissaeaudirentauderesne paupertatem philosopho exprobrare apud totconsules pauperes?

[19]an tibi Claudius Maximus idoneus auditor uidetur ad irridendampaupertatemquod ipse uberem et prolixam rem familiarem sortitusest? errasAemilianeet longe huius animi frustra essi eum exfortunae indulgentianon ex philosophiae censura metirissi uirumtam austerae sectae tamque diutinae militiae non putas amiciorem essecohercitae mediocritati quam delicatae opulentiaefortunam ueluttunicam magis concinnam quam longam probare; quippe etiam ea si nongestetur et trahaturnihil minus quam lacinia praependens impedit etpraecipitat. etenim [in] omnibus ad uitae munia utendis quicquidaptam moderationem supergreditur[h]oneri potius quam usui exuberat.igitur et inmodicae diuitiae uelut ingentia et enormia gubernaculafacilius mergunt quam reguntquod habent irritam copiamnoxiamnimietatem. quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideolaudariqui nullo strepitumodico cultudissimulatis facultatibusagunt et diuitias magnas administrant sine ostentationesinesuperbiaspecie mediocritatis pauperum similes. quod si etiamditibus ad argumentum modestiae quaeritur imago quaepiam et colorpaupertatiscur eius pudeat tenuiorisqui eam non simulata[m]seduere fungimur?

[20]Possum equidem tibi et ipsius nominis controuersiam facereneminemnostrum pauperem esse qui superuacanea nolitpossit necessariaquaenatura oppido pauca sunt. namque is plurimum habebitqui minimumdesiderabit; habebit enim quantum uolet qui uolet minimum. et idcircodiuitiae non melius in fundis et in fenore quam in ipso hominis animoaestimanturqui si est auaritia egenus et ad omne lucruminexplebilisnec montibus auri satiabitursed semper aliquidanteparta ut augeatmendicabit. quae quidem uera confessio estpaupertatis; omnis enim cupido acquirendi ex opinione inopiae uenitnec refertquam magnum sit quod tibi minus est. non habuit tantamrem familiarem Philus quantam Laeliusnec Laelius quantam Scipionec Scipio quantam Crassus Diuesat enim nec Crassus Diues quantamuolebat; ita cum omnis superareta suamet auaritia superatus estomnibusque potius diues uisus est quam sibi. at contra hi philosophiquos commemoraui non ultra uolentes quam poterantsed congruentibusdesideriis et facultatibus iure meritoque dites et beati fuerunt.pauper enim fis appetendi egestatediues non egendi satietatequippe qui inopia desiderioopulentia fastidio cernuntur. igiturAemilianesi pauperem me haberi uisprius auarum esse doceasnecesse est. quod si nihil in animo deestde rebus extrariis quantumdesit non laboroquarum neque laus in copia neque culpa in penuriaconsistit.

[21]sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperemquia mihi fortunadiuitias inuidit easqueut ferme euenitaut tutor imminuit autinimicus eripuit aut pater non reliquit: hocine homini opprobraripauperiemquod nulli ex animalibus uitio daturnon aquilaenontauronon leoni? equus si uirtutibus suis polleatut sit aequabilisuector et cursor pernixnemo ei penuriam pabuli exprobrat: tu mihiuitio dabis non facti uel dicti alicuius prauitatemsed quod uiuogracili larequod paucioris habeoparcius pascoleuius uestiominus obsono? atqui ego contraquantulacumque tibi haec uidenturmulta etiam et nimia arbitror et cupio ad pauciora me coerceretantobeatior futurus quanto collectior. namque animi ita ut corporissanitas expeditaimbecillitas laciniosa estcertumque signum estinfirmitatis pluribus indigere. prorsus ad uiuendum uelut ad natandumis meliorqui onere liberior; sunt enim similiter etiam in istauitae humanae tempestate[s] leuia sustentuigrauia demersui. equidemdidici ea re praecedere maxime deos hominibusquod nulla re ad usumsui indigeantigitur ex nobis cui quam minimis opus siteum essedeo similiorem.

[22]Proinde gratum habui [obiecistiscum] ad contumeliam diceretis remfamiliarem mihi peram et baculum fuisse. quod utinam tantus animiforemut praeter eam supellectilem nihil quicquam requireremsedeundem ornatum digne gestaremquem [so]Crates ultro diuitiisabiectis appetiuit. [so]Cratesinquamsi quid credisAemilianeuir domi inter Thebanos proceres diues et nobilis amore huiushabitusquem mihi obiectasrem familiarem largam et uberem populodonauitmultis seruis a sese remotis solitatem delegitarboresplurimas et frugiferas prae uno baculo spreuituillas ornatissimasuna perula mutauitquam postea comperta utilitate etiam carminelaudauit flexis ad hoc Homericis uersibusquibus ille Cretam insulamnobilitat. principium dicamne me haec ad defensionem putesconfinxisse:

[KRHTH][PHRH] TIS POLIS ESTI MESW ENI OINOPI
    TUFW[PONTW]

iam ceteratam mirificaquae si tu legissesmagis mihi peram quam nuptiasPudentillae inuidisses. peram et baculum tu philosophisexprobraresigitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferisuexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam?non sunt quidem ista Platonicae sectae gestaminased Cynicaefamiliae insignia. uerum tamen hoc Diogeni et Antist[h]eni pera etbaculumquod regibus diademaquod imperatoribus paludamentumquodpontificibus galerumquod lituus auguribus. Diogenes quidem Cynicuscum Alexandro magno de ueritate regni certabundus baculo uice sceptrigloriabatur. ipse denique Hercules inuictus -- quoniam haec tibi utquaedam mendicabula [a]nimis sordent --ipse inquam Herculeslustrator orbispurgator ferarumgentium domitoris tamen deuscum terras peragraretpaulo prius quam in caelum ob uirtutesas[s]citus estneque una pelli uestitior fuit neque uno baculocomitatior.

[23]Quod si haec exempla nihili putas ac me non ad causam agundamuerumad censum dis[s]erundum uocastine quid tu rerum mearum nesciassitamen nescisprofiteor mihi ac fratri meo relictum a patre |HS XX|paulo secusidque a me longa peregrinatione et diutinis studiis etcrebris liberalitatibus modice imminutum. nam et amicorum plerisqueopem tuli et magistris plurimis gratiam retuliquorundam etiamfilias dote auxi; neque enim dubitassem equidem uel uniuersumpatrimonium impendereut acquirerem mihi quod maius est contemptupatrimonii. tu ueroAemilianeet id genus homines uti tu es incultiet agrestestanti re uera estis quantum habetisut arbor infecundaet infelixquae nullum fructum ex sese gignittanti est in pretioquanti lignum eius in trunco. at tamen parce posteaAemilianepaupertatem cuipiam obiectarequi nuper usque agellum Zarathensemquem tibi unicum pater tuus reliqueratsolus uno asello adtempestiuum imbrem triduo exarabas. neque enim diu estcum tecrebrae mortes propinquorum immeritis hereditatibus fulseruntundetibi potius quam ob istam teterrimam faciem Charon nomen est.

[24]De patria mea ueroquod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipsoconfinio mei[s] scriptis ostendistisquibus memet professus sumcumLolliano Auito c. u. praesente publice dissereremSeminumidam etSemigaetulumnon uideo quid mihi sit in ea re pudendumhaud minusquam Cyro maioriquod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa. nonenim ubi prognatussed ut moratus quisque sit spectandumnec quaregionesed qua ratione uitam uiuere inieritconsiderandum est.holitori et cauponi merito est concessum holus et uinum ex nobilitatesoli commendareuinum Thasiumholus Phliasium; quippe illa terraealumna multum ad meliorem saporem iuuerit et regio fecunda et caelumpluuium et uentus clemens et sol apricus et solum sucidum. enimueroanimo hominis extrinsecus in hospitium corporis immigranti quid existis addi uel minui ad uirtutem uel malitiam potest? quando non inomnibus gentibus uaria ingenia prouenerequanquam uideantur quaedamstultitia uel sollertia insigniores? apud socordissimos ScythasAnacharsis sapiens natus estapud Athenienses catos Meletidesfatuus. nec hoc eo dixiquo me patriae meae paeniteretetsi adhucSyfacis oppidum essemus. quo tamen uicto ad Masinissam regem munerepopuli R. concessimus ac deinceps ueteranorum militum nouo conditu[s]splendidissima colonia sumusin qua colonia patrem habui locoprincipis IIuiralem cunctis honoribus perfunctum; cuius ego locum inilla re p.exinde ut participare curiam coepinequaquam degenerparisperohonore et existimatione tueor. cur ergo illa protuli? utmihi tuAemilianeminus posthac suscenseaspotiusque ut ueniaminpertiassi per neglegentiam forte non elegi illud tuum AtticumZaratut in eo nascerer.

[25]Nonne uos puditum est haec crimina tali uiro audiente tam adseuerateobiectarefriuola et inter se repugnantia simul promere et utraquetamen reprehendere? at non contraria accusastis? peram et baculum obauctoritatemcarmina et speculum ob hilaritatemunum seruum utdeparcitris libertos ut profusipraeterea eloquentiam Graecampatriam barbaram? quin igitur tandem expergiscimini ac uos cogitatisapud Claudium Maximum dicereapud uirum seuerum et totius prouinciaenegotiis occupatum? quininquamuana haec conuicia aufertis? quinostenditis quod insimulauistisscelera immania et inconcessamaleficia et artis nefandas? cur uestra oratio rebus flaccetstrepitu uiget?
          Aggrediorenim iam ad ipsum crimen magiaequod ingenti tumultu ad inuidiam meiaccensum frustrata expectatione omnium per nescio quas anilis fabulasdefraglauit. ecquandone uidistiMaximeflammam stipula exortamclaro crepitulargo fulgorecito incrementosed enim materia leuicaduco incendionullis reliquiis? em tibi illa accusatio iurgiisinitauerbis auctaargumentis defectanullis post sententiam tuamreliquiis calumniae permansura. quae quidem omnis Aemiliano fuit inisto uno destinatame magum esseet ideo mihi libet quaerere aberuditissimis eius aduocatisquid sit magus.
          Namsiquod ego apud plurimos legoPersarum lingua magus est qui nostrasacerdosquod tandem est crimensacerdotem esse et rite nosse atquescire atque callere leges cerimoniarumfas sacrorumius religionumsi quidem magia id est quod Plato interpretaturcum commemoratquibusnam disciplinis puerum regno adulescentem Persae imbuant --uerba ipsa diuini uiri meminiquae tu mecumMaximerecognosce:
DIS EPTA DE GENOMENON ETWN TON PAIDA PARALAMBANOUSINOUS EKEINOI BASILEIOUS PAIDAGWGOUS ONOMAZOUSIN: EISIN DEECEILEGMENOI PERSWN OI ARISTOI DOCANTES EN HLIKIA|TETTARESO TE SOFWTATOS KAI O DIKAIOTATOS KAI OSWFRONESTATOS KAI O ANDREIOTATOS. WN O MEN MAGEIAN TEDIDASKEI THN ZWROASTROU TOU WROMAZOU: ESTI DE TOUTOQEWN QERAPEIA: DIDASKEI DE KAI TA BASILIKA.

[26]auditisne magiamqui eam temere accusatisartem esse disimmortalibus acceptamcolendi eos ac uenerandi pergnarampiamscilicet et diuini scientemiam inde a Zoroastre et Oromazeauctoribus suis nobilemcaelitum antistitamquippe qui inter primaregalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magumessehaud magis quam regnare. idem Plato in alia sermocinatione deZalmoxi quodam Thraci generissed eiusdem artis uiro ita scriptumreliquit: TAS DE EPWDAS EINAI TOUS LOGOUS TOUS KALOUS.quod si ita estcur mihi nosse non liceat uel Zalmoxi bona uerba uelZoroastri sacerdotia? sin uero more uulgari eum isti proprie magumexistimantqui communione loquendi cum deis immortalibus ad omniaquae uelit incredibili[a] quadam ui cantaminum polleatoppido mirorcur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur. neque enim tamocculta et diuina potentia caueri potest itidem ut cetera. sicariumqui in iudicium uocatcomitatus uenit; qui uenenarium accusatscrupulosius cibatur; qui furem arguitsua custodit. enimuero quimagum qualem isti dicunt in discrimen capitis deducitquibuscomitibusquibus scrupulisquibus custodibus perniciem caecam etineuitabilem prohibeat? nullis scilicet; et ideo id genus crimen nonest eius accusarequi credit.

[27]uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophisobiectanturut partim eorum qui corporum causas meras et simplicisrimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuereut Anaxagoramet Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturaepatronospartim autemqui prouidentiam mundi curiosius uestigant etimpensius deos celebranteos uero uulgo magos nominentquasi facereetiam sciant quae sciant fieriut olim fuere Epimenides et Orpheuset Pythagoras et Ostanesac dein similiter suspectata EmpedoclicatharmoeSocrati daemonionPlatonis TO AGAQONgratulorigitur mihicum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.
          Ceterumea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et ineptasimpliciter uereorne ideo tantum crimina putesquod obiecta sunt.'cur' inquit 'piscium quaedam genera quaesisti?' quasi id cognitionisgratia philosopho facere non liceatquod luxurioso gulae causaliceret. 'cur mulier libera tibi nupsit post annos XIII uiduitatis?'quasi non magis mirandum sit quod tot annis non nubserit. 'cur priusquam tibi nuberetscripsit nescio quid in epistula quod sibiuidebatur?' quasi quisquam debeat causas alienae sententiae reddere.'at enim maior natu non est iuuenem aspernata.' igitur hoc ipsumargumentum est nihil opus magia fuisseut nubere uellet mulier uirouidua caelibimaior iuniori. iam et illa similia: 'habet quiddamApuleius domi quod sancte colit': quasi non id potius crimen sitquod colas non habere. 'cecidit praesente Apuleio puer.' quid enimsi iuuenisquidsi etiam senex adsistente me corruisset uel morbocorporis impeditus uel lubrico soli prolapsus? hiscine argumentismagian probatiscasu pueruli et matrimonio mulieris et obsoniopiscium?

[28]Possem equidem bono periculo uel his dictis contentus perorare:quoniam mihi pro accusationis longitudine largiter aquae superestcedosi uidetursingula consideremus. atque ego omnia obiectaseuuera seu falsa suntnon negabosed perinde atque si facta sintfateborut omnis ista multitudoquae plurima undique ad audiendumconuenitaperte intellegat nihil in philosophos non modo uere dicised ne falso quidem posse confingiquod non ex innocentiae fiduciaquamuis liceat negaretamen potius habeant defendere. primum igiturargumenta eorum conuincam ac refutabo nihil ea ad magian pertinere;dein etsi maxime magus foremtamen ostendam neque causam ullam nequeoccasionem fuisseut me in aliquo maleficio experirentur. ibi etiamde falsa inuidia deque epistulis mulieris perperam lectis et nequiusinterpretatis deque matrimonio meo ac Pudentillae disputaboidque ame susceptum officii gratia quam lucri causa docebo. quod quidemmatrimonium nostrum Aemiliano huic immane quanto angori quantaequediuidiae fuit; inde omnis huiusce accusationis obeundae ira et rabieset denique insania exorta est. quae si omnia palam et dilucideostenderotunc denique teClaudi Maximeet omnis qui adsuntcontestabor puerum illum Sicinium Pudentem priuignum meumcuiusobtentu et uoluntate a patruo eius accusornuperrime curae meaeereptumpostquam frater eius Pontianus et natu maior et moribusmelior diem suum obiitatque ita in me ac matrem suam nefarieefferatumnon mea culpadesertis liberalibus studiis ac repudiataomni disciplinascelestis accusationis huius rudimentis patruoAemiliano potius quam fratri Pontiano similem futurum.

[29]Nuncut instituiproficiscar ad omnia Aemiliani huiusce deliramentaorsus ab eoquod ad suspicionem magiae quasi ualidissimum inprincipio dici animaduertistinonnulla me piscium genera per quosdampiscatores pretio quaesisse. utrum igitur horum ad suspectandammagian ualet? quodne piscatores mihi piscem quaesierunt? (scilicetergo phrygionibus aut fabris negotium istud dandum fuisse atque itaopera cuiusque artis permutandasi uellem calumniis uestris uitareut faber mihi piscem euerreretut piscator mutuo lignum dedolaret.)an ex eo intellexistis maleficio quaeri pisciculosquod pretioquaerebantur? (credosi conuiuio uellemgratis quaesissem.) quinigitur etiam ex aliis plerisque me arguitis? nam saepe numero etuinum et holus et pomum et panem pretio mutaui. eo pactocuppedinariis omnibus famem decernis; quis enim ab illis obsonareaudebitsi quidem statuitur omnia edulia quae depenso para[n]tur noncenaesed magiae desiderari? quod si nihil remanet suspicionisneque in piscatoribus mercede inuitatis ad quod solentad piscemcapiundum(quos tamen nullos ad testimonium produxerequippe quinulli fuerunt)neque in ipso pretio rei uenalis (cuius tamenquantitatem nullam taxauerenesi mediocre pretium dixissentcontemneretursi plurimumnon crederetur) -- si in hisut diconulla suspicio est: respondeat mihi Aemilianusquo proximo signo adaccusationem magiae sit inductus.

[30]'Pisces' inquit 'quaeris'. nolo negare. sedoro tequi piscesquaeritmagus est? equidem non magis arbitror quam si leporesquaererem uel apros uel altilia. an soli pisces habent aliquitoccultum aliissed magis cognitum? hoc si scis quid sitmagus esprofecto; sin nescisconfitearis necesse est id te accusare quodnescis. tam rudis uos esse omnium litterarumomnium denique uulgifabularumut ne fingere quidem possitis ista uerisimiliter? quidenim competit ad amoris ardorem accendendum piscis brutus et frigidusaut omnino res pelago quaesita? nisi forte hoc uos ad mendaciuminduxitquod Venus dicitur pelago exorta. audi sisTannoni Pudensquam multa nescierisqui de piscibus argumentum magiae recepisti. atsi Virgilium legissesprofecto scisses alia quaeri ad hanc remsolere; ille enimquantum scioenumerat uittas mollis et uerbenaspinguis et tura mascula et licia discolorapraeterea laurumfragilemlimum durabilemceram liquabilemnec minus quae iam inopere serio scripsit:

falcibuset messae ad lunam quaeruntur aenis
pubentes herbae nigri cumlacte ueneni.
quaeritur et nascentis equi de fronte reuulsus
etmatri praereptus amor.

at tupiscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuisnonfrontibus teneris detergendased dorsis squalentibus excidendanecfundo reuellendased profundo extrahendanec falcibus metendasedhamis inuncanda. postremo in maleficio ille uenenum nominattupulmentumille herbas et surculostu squamas et ossaille pratumdecerpittu fluctum scrutaris. memorassem tibi etiam Theocriti pariaet alia Homeri et Orphei plurimaet ex comoediis et tragoediisGraecis et ex historiis multa repetissemni te dudum animaduertissemGraecam Pudentillae epistulam legere nequiuisse. igitur unum etiampoetam Latinum attingamuersus ipsosquos agnoscent qui Laeuiumlegere:

philtraomnia undique eruunt:
antipathes illud quaeritur
trochisciliung[u]estaeniae
radiculaeherbaesurculi
saurae inlicesbicodulae
hinnientium dulcedines.

[31]haec et alia quaesisse me potius quam pisces longe uerisimiliusconfinxisses (his etenim fortasse per famam peruulgatam fidesfuisset)si tibi ulla eruditio adfuisset; enimuero piscis ad quamrem facit captus nisi ad epulas coctus? ceterum ad magian nihilquicquam uidetur mihi adiutare. dicam unde id coniectem. Pythagoramplerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitratitamen memoriae prodideruntcum animaduertisset proxime Metapontum inlitore Italiae suaequam subsiciuam Graeciam fecerata quibusdampiscatoribus euerriculum trahifortunam iactus eius emisse et pretiodato iussisse ilico piscis eosqui capti tenebantursolui retibuset reddi profundo; quos scilicet eum de manibus amissurum nonfuisse[t]si quid[em] in his utile ad magian comperisset. sed enimuir egregie doctus et ueterum aemulator meminerat Homerumpoetammultiscium uel potius cunctarum rerum adprime peritumuim omnemmedicaminum non marised terrae [a]scripsisse[t]cum de quadam sagaad hunc modum memorauit:

H TOSA FARMAKA HDHOSA TREFEI EUREIA XQWN

itemquealibi carminum similiter:

                    THPLEISTA FEREI ZEIDWROS AROURA
FARMAKAPOLLA MEN ESQLAMEMIGMENAPOLLA DE LUGRA

cum tamennumquam apud eum marino aliquo et piscolento medicauit nec Prot[h]eusfaciem nec Vlixes scrobem nec Aeolus follem nec Helena creterram necCirce poculum nec Venus cingulum. at uos soli reperti estis ex omnimemoriaqui uim [h]erbarum et radicum et surculorum et lapillorumquasi quadam colluuione naturae de summis montibus in maretransferatis et penitus piscium uentribus insuatis. igitur ut solebatad magorum cerimonias aduocari Mercurius carminum uector et illexanimi Venus et Luna noctium conscia et manium potens Triuiauobisauctoribus posthac Neptunus cum Salacia et Portuno et omni choroNerei ab aestibus fretorum ad aestus amorum transferentur.

[32]Dixicur non arbitrer quicquam negotii esse magis et piscibus. nuncsi uideturcredamus Aemiliano solere pisces etiam ad magicaspotestates adiutare. num ergo propterea quicumque quaerit et ipsemagus est? eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata eritet qui uectem perfossor et qui gladium sicarius. nihil in rebusomnibus tam innoxium dicesquin id possit aliquid aliqua obessenectam laetumquin possit ad tristitudinem intellegi. nec tamen omniaidcirco ad nequiorem suspicionem trahunturut si tus et casiam etmyrram ceterosque id genus odores funeri tantum emptos arbitreriscum et medicamento parentur et sacrificio. ceterum eodem pisciumargumento etiam Menelai socios putabis magos fuissequos ait poetapraecipuus flexis hamulis apud Pharum insulam famem propulsasse;etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referesetiam gulonesomnesqui inpendio a piscatoribus mercanturetiam ipsos piscatoresqui omnium generum piscis arte adquirunt. 'cur ergo tu quaeris?' noloequidem nec necessarium habeo tibi diceresed per tesi potesadhoc quaesisse me argue; ut si elleborum uel cicutam uel sucumpapaueris emissemitem alia eiusdem modi quorum moderatus usussalutarissed commixtio uel quantitas noxia estquis aequo animopateretursi me per haec ueneficii arcesseresquod ex illis potesthomo occidi?

[33]Videamus tamenquae fuerint piscium genera tam necessaria adhabendum tamque rara ad repperiendumut merito statuto praemioquaererentur. tria omnino nominaueruntunum falsiduo mentiti;falsiquod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscisfuitquem mihi Themis[c]on seruus noster medicinae non ignarusutex ipso audistiultro attulit ad inspiciundum; nam quidem leporemnondum etiam inuenit. sed profiteor me quaerere et ceteranonpiscatoribus modouerum etiam amicis meis negotio datoquicumqueminus cogniti generis piscis incideritut eius mihi aut formamcommemorent aut ipsum uiuumsi id nequierintuel mortuum ostendant.quam ob rem id faciammox docebo. mentiti autem sunt callidissimiaccusatores meiut sibi uidenturcum me ad finem calumniaeconfinxerunt duas res marinas impudicis uocabulis quaesissequasTannonius ille cum utriusque sexus genitalia intellegi uelletsedeloqui propter infantiam causidicus summus nequiretmultum ac diuhaesitato tandem uirile marinum nescio qua circumlocutione male acsordide nominauitsed enim feminal nullo pacto repperiens munditerdicere ad mea scripta confugit et quodam libro meo legit:'interfeminium tegat et femoris obiectu et palmae uelamento.'

[34]Hic etiam pro sua grauitate uitio mihi uortebatquod me necsordidiora dicere honeste pigeret. at ego illi contra iustiusexprobrarimquod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiamhonesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquamdifficilibus fringultiat uel omnino commutescat. cedo enimsi ego deVeneris statua nihil dixissem neque interfeminium nominassemquibustandem uerbis accusasses crimen illud tam stultitiae quam linguaetuae congruens? an quicquam stultius quam ex nominum propinquitateuim similem rerum coniectam? et fortasse an peracute repperisse uobisuidebaminiut quaesisse me fingeretis ad illecebras magicas duo haecmarinaueretillam et uirginal; disce enim nomina rerum Latinaquaepropterea uarie nominauiut denuo instructus accuses. memento tamentam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marinaobscenaquam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uelaucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscemapriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria. respondeo igitur adhunc uestrum locum non minus insulse quam absurde commentumme hascenugas marinas et quiscilias litoralis neque pretio neque gratisquaesisse.

[35]Illud etiam praeterea respondeonescisse uosquid a me quaesitumfingeretis. haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribusomnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibetleuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur. quin ergo dicitisme eadem opera pretio impenso per plurim[is]os piscatoris quaesissede litore conchulam striatam testam habentemcalculum teretempraeterea cancrorum furcasechin[or]um caliculoslolliginumligulaspostremo assulasfestucasresticulas et ostracodermaPergami uermiculatadenique muscum et algamcetera mariseiectamentaquae ubique litorum uentis expelluntursalo expuunturtempestate reciprocanturtranquillo deseruntur? neque enim minusistis quae commemoraui accommodari possunt similiter ex uocabulosuspiciones. posse dicitis ad res uenerias sumpta de mari spuria etfascina propter nominum similitudinem: qui minus possit ex eodemlitore calculus ad uesicamtesta ad testamentumcancer ad ulceraalga ad quercerum? ne tuClaudi Maximenimis patiens uir es etoppido proxima humanitatequi hasce eorum argumentationes diu hercleperpessus sis; equidemcum haec ab illis quasi grauia et uincibiliadicerenturillorum stultitiam ridebamtuam patientiam mirabar.

[36]Ceterum quam ob rem plurimos iam piscis cognouerimquorundam adhucnescius esse nolimdiscat Aemilianusquoniam usque adeo rebus meiscurat; quanquam est iam praecipiti aeuo et occidua senectutetamensi uideturaccipiat doctrinam seram plane et postumam; legat ueterumphilosophorum monumentatandem ut intellegat non me primum haecrequisissesed iam pridem maiores meosAristotelen dico etTheop[h]rastum et [t]Eudemum et Lyconem ceterosque Platonis minoresqui plurimos libros de genitu animalium deque uictu deque particulisdeque omni differentia reliquerunt. bene quod apud teMaximecausaagiturqui pro tua eruditione legisti profecto Aristotelis PERIZWWN GENESEWSPERI ZWWN ANATOMHSPERI ZWWN ISTORIASmultiiuga uoluminapraeterea problemata innumera eiusdemtum exeadem secta ceterorumin quibus id genus uaria tractantur. quaetanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scriberecur turpe sit nobis experiripraesertim cum ordinatius et cohibiliuseadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissaadquirere aut defecta supplere? permittitesi operaestquaedam legide magicis meisut sciat me Aemilianus plura quam putat quaerere etsedulo explorare. prome tu librum e Graecis meisquos forte hicamici habuere seduliquenaturalium quaestionumatque eum maximeinquo plura de piscium genere tractata sunt. intereadum hic quaeritego exemplum rei competens dixero.

[37]Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstesuixit enim ad extremamsenectamcum igitur accusaretur a filio suomet dementiaequasi iamper aetatem desiperetprotulisse dicitur Coloneum suamperegregiamtragoediarumquam forte tum in eo tempore conscribebateamiudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidissenisi ut audacter dementiae condemnarentsi carmina senisdisplicerent. ibi ego comperior om[a]nis iudices tanto poetaeadsurrexissemiris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam etcoturnum facundiaenec ita multum omnis afuisse quin accusatorempotius dementiae condemnarent.
          Inuenistitu librum? beasti. cedo enim experiamuran et mihi possint iniudicio litterae meae prodesse. lege pauca de principiodein quaedamde piscibus. at tu intereadum legit[t]aquam[quam] sustine. --

[38]AudistiMaximequorum pleraque scilicet legeras apud antiquosphilosophorum. et memento de solis piscibus haec uolumina a meconscriptaqui eorum coitu progignanturqui ex limo coalescantquotiens et quid anni cuiusque eorum generis feminae subent[ant]mares suriantquibus membris et causis discrerit natura uiuiparoseorum et ouiparos -- ita enim Latine appello quae Graeci ZWOTOKA et WOTOKA-- etne [o]perose animalium genitum pergamdeinde de differentia et uictu et membris et aetatibus ceterisqueplurimis scitu quidem necessariissed in iudicio alienis. paucaetiam de Latinis scribtis meis ad eandem peritiam pertinentibus legiiubeboin quibus animaduertes cum me[morabiles res et] cogniturarastum nomina etiam Romanis inusitata et in hodiernum quod sciaminfectaea tamen nomina labore meo et studio ita de Graecisprouenireut tamen Latina moneta percussa sint. uel dicant nobisAemilianepatroni tuiubi legerint Latine haec pronuntiatauocabula. de solis aquatilibus dicam nec cetera animalia nisi incommunibus differentis attingam. ausculta igitur quae dicam. iam meclamabis magica nomina Aegyptio uel Babylonico ritu percensere:SELAXEIAMALAKEIAMALAKOSTRAKAXONDRAKANQAOSTRAKODERMAKARXARODONTAAMFIBIALEPIDWTAFOLIDWTADERMOPTERASTEGANOPODAMONHRHSUNAGELASTIKA -- possum etiam pergere;sed non est operae in istis diem terereut sit mihi tempus adgrediad cetera. haec interim quae dixi pauca recita Latine a me enuntiata.--

[39]Vtrum igitur putas philosopho non secundum Cynicam temeritatem rudiet indoctosed qui se Platonicae scolae memineritutrum ei putasturpe scire ista an nescireneglegere an curarenosse quanta sitetiam in istis prouidentiae ratio an [de] diis immortalibus matri etpatri credere? Q. Ennius hedyphagetica [a] uersibus scribsit;innumerabilia genera piscium enumeratquae scilicet curiosecognorat. paucos uersus meminieos dicam:

Omnibusut Clipea praestat mustela marina
mures sunt Aeniasp[e]raostrea plurima Abydi[mus].
Mytilenae est pecten C[h]aradrumqueapud Ambraciae sus.
Brundisii sargus bonus est; huncmagnus sieritsume.
apriculum piscem scito primum esse Tarenti;
Surrentit[u] elopem fac emasglaucumque aput Cumas.
quid scarumpraeterii cerebrum Iouis paene sup[p]remi
(Nestoris ad patriamhic capitur magnusque bonusque)
melanurumturdummerulamqueumbramque marinam.
polypus Corcyraecaluaria pinguia [a]carnae
purpura[m]mu[r]riculimuresdulces quoque echini.

aliosetiam multis uersibus decorauitet ubi gentium quisque eorumqualiter assus aut iurulentus optime sapiatnec tamen ab eruditisreprehenditurne ego reprehendarqui res paucissimis cognitasGraece et Latine propriis et elegantibus uocabulis conscribo.

[40]Cum hoc satis dixitum aliud accipe. quid enim tandemsi medicinaeneque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibusquaero? ut sane sunt plurima cum in aliis omnibus rebus eodem naturaemunere interspersa atque interseminatatum etiam nonnulla inpiscibus. an remedia nosse et ea conquirere magi potius esse quammediciquam denique philosophi putasqui illis non ad quaestumsedad suppetias usurust? ueteres quidem medici etiam carmina remediauulnerum norantut omnis uetustatis certissimus auctor Homerusdocetqui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisticantamine. nihil enimquod salutis ferendae gratia fitcriminosumest. 'at enim' inquit 'piscem cui rei nisi malae proscidistiquemtibi Themis[c]on seruus attulit?' quasi uero non paulo prius dixerimme de particulis omnium animaliumde situ earum de[ni]que numerode[ni]que causa conscribere ac libros ANATOMWNAristoteli etexplorare studio et augere. atque adeo summe miror quod unum a mepisciculum inspectum sciatiscum iam plurimosubicumque locorumoblati suntaeque inspexerimpraesertim quod nihil ego clanculosed omnia in propatulo agout quiuis uel extrarius arbiter adsistatmore hoc et instituto magistrorum meorumqui aiunt hominem liberumet magnificum deberesi qu[o] eatin primori fronte animum gestare.hunc adeo pisciculumquem uos leporem marinum nominatisplurimisqui aderant ostendi; necdum etiam decerno quid uocentnisi quaeramsane accuratiusquod nec apud ueteres philosophos proprietatem eiuspiscis reperioquanquam sit omnium rarissima et hercule memoranda;quippe solus illequantum sciamcum sit cetera exossisduodecimnumero ossa ad similitudinem talorum suillorum in uentre eius conexaet catenata sunt. quod Aristoteles si [scissetn]umquam profectoomisisset scribto proderequi aselli piscis solius omnium in medioaluo corculum situm pro maximo memorauit.

[41]'piscem' inquit 'proscidisti'. hoc quis ferat philosopho crimen essequod lanio uel coquo non fuisset? 'piscem proscidisti'. quod crudumid accusas? si cocto uentrem rusparerhepatia suffoderemita utapud te puerulus ille Sicinius Pudens suomet obson[i]o disciteamrem non putares accusandam; atqui maius crimen est philosopho comessepiscis quam inspicere. an hariolis licet iocinera rimariphilosophocontemplari non licebitqui se sciat omnium animalium haruspicemomnium deum sacerdotem? hoc in me accusasquod ego et Maximus inAristotele miramur? cuius nisi libros bibliothecis exegeris etstudiosorum manibus extorserisaccusare me non potes. sed de hocpaene plura quam debui.
          Nuncpraeterea uidequam ipsi sese reuincant; aiunt mulierem magicisartibusmarinis illecebris a me petitam eo in temporequo me nonnegabunt in Gaetuliae mediterran[e]is montibus fuisseubi pisces perDeucalionis diluuia repperientur. quod ego gratulor nescire istoslegisse me Theophrasti quoque
PERI DAKETWNKAI BLHT[IK]WN et Nicandri QHRIAKA; ceterum me etiam ueneficii reumpostularent; at quidem hoc negotium ex lectione et aemulationeAristoteli nactus sumnonnihil et Platone meo adhortantequi aiteumqui ista uestigetAMETAMELHTON PAIDIAN EN BIWPAIZEIN.

[42]Nunc quoniam pisces horum satis patueruntaccipe aliud pari quidemstultitiased multo tanta uanius et nequius excogitatum. scierunt etipsi argumentum piscarium futile et nihil futurumpraetereanouitatem eius ridiculam(quis enim fando audiuit ad magicamaleficia disquamari et exdorsari piscis solere?)potius aliquid derebus peruulgatioribus etiam creditis fingendum esse. igitur adpraescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carminecantatum remotis arbitrissecreto locoarula et lucerna et paucisconsciis testibusubi incantatus sitcorruissepostea nesciente[m]sui excitatum. nec ultra isti quidem progredi mendacio ausi; enimfabula ut implereturaddendum etiam illud fuitpuerum eundem multapraesagio praedixisse. quippe hoc emolumentum canticis accipimuspraesagium et diuinationemnec modo uulgi opinioneuerum etiamdoctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.memini me apud Varronem philosophumuirum accuratissime doctum atqueeruditumcum alia eiusdem moditum hoc etiam legere: Trallibus deeuentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerumin aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLXuersibus cecinisse. itemque Fabiumcum quingentos denariumperdidissetad Nigidium consultum uenisse; ab eo pueros carmineinstinctos indicauisseubi locorum defossa esset crumina cum partieorumceteri ut forent distributi; unum etiam denarium ex eo numerohabere M. Catonem philosophum; quem se a pedisequo in stipe Apollinisaccepisse Cato confessus est.

[43]Haec et alia apud plerosque de magiis et pueris lego equidemseddubius sententiae sumdicamne fieri posse an negemquamquam Platonicredam inter deos atque homines natura et loco medias quasdam diuorumpotestates intersitaseasque diuinationes cunctas et magorummiracula gubernare; quin et illud mecum reputo posse animum humanumpraesertim puerilem et simplicemseu carminum auocamento siue odorumdelenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari etpaulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suamquae est immortalis scilicet et diuinaatque ita uelut quodam soporefutura rerum praesagare. uerum enimuerout ista sese habentsi quafides hisce rebus impertienda estdebet ille nescio qui puerprouidusquantum ego audioet corpore decorus atque integer deligiet animo sollers et ore facundusut in eo aut diuina potestas quasibonis aedibus digne diuersetursi tamen ea pueri corpore includituran ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigaturquaeei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facileresumatur. non enim ex omni lignout Pythagoras dicebatdebetMercurius exculpi. quod si ita estnominatequis ille fuerit puersanusincolumisingeniosusdecorusquem ego carmine dignatus siminitiare. ceterum Thallusquem nominastismedico potius quam magoindiget; est enim miser morbo comitiali ita confectusut ter anquater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaquemembra conflictationibus debilitetfacie ulcerosusfronte etoccipitio conquassatusoculis hebesnaribus hiulcuspedibuscaducus. maximus omnium magus estquo praesente Thallus diusteterit: ita plerumque morbo ceu somno uergens inclinatur.

[44]eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistisquod forte me coramsemel decidit. conserui eius plerique adsuntquos ex[h]iberidenuntiastis. possunt dicere omnesquid in Thallo despuantcur nemoaudeat cum eo ex eodem catino cenareeodem poculo bibere. et quidego de seruis? uos ipsi uidetis; negate Thallum multo priusquam egoOeam ueniremcorruere eo morbo solitummedicis saepe numeroostensumnegent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro;omnium rerum conuictum me fatebornisi rus adeo iam diu ablegatusest in longinquos agrosne familiam contaminaret: quod ita factumnec ab illis negari potest. eo nec potuit hodie a nobis exhiberi. namut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuitnudius tertiusnobis Aemilianus denuntiauitut seruos numero quindecim apud teexhiberemus. adsunt XIIIIqui in oppido erant. Thallus solusutdixiquod ferme ad centesimum lapidem longe exul estis Thallussolus abestsed misimus qui eum curriculo aduehat. interrogaMaximeXIIII seruos quos exhibemusThallus puer ubi sit et quamsalue agatinterroga seruos accusatorum meorum. non negabuntturpissimum puerumcorpore putri et morbidocaducumbarbarumrusticanum. bellum uero puerum elegistisquem quis sacrificioadhibeatcuius caput contingatquem puro pallio amiciata quoresponsum speret. uelle[m] hercle adesset: tibi eumAemilianepermisissemet teneremsi tu interrogares; iam in media quaestionehic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertissetfaciem tuamspumabundus conspuissetmanus contraxissetcaput succussissetpostremo in sinu tuo corruisset.

[45]XIIII seruos quos postulasti exhibeo. cur illis ad quaestionem nihiluteris? unum puerum atque eum caducum requirisquem olim abessepariter mecum scis. quae alia est euidentior calumnia? XIIII seruipetitu tuo adsunteos dissimulas; unus puerulus abesteuminsimulas. postremo quid uis? puta Thallum adesse: uis probare eumpraesente me concidisse? ultro confiteor. carmine id factum dicis?hoc puer nescitego non factum reuinco; nam caducum esse puerum nectu audebis negare. cur ergo carmini potius quam morbo attribuatureius ruina? an euenire non potuitut forte praesente me idempatereturquod saepe alias multis praesentibus? quod si magnumputarem caducum deicerequid opus carmine fuitcum incensus gagateslapisut apud physicos legopulchre et facile hunc morbum exploretcuius odore etiam in uenaliciis uulgo sanitatem aut morbum uenaliumexperiantur? etiam orbis a figulo circumactus non difficile eiusdemualetudinis hominem uertigine sui corripitita spectaculumrotationis eius animum saucium debilitat; ac multo plus ad caducos[e]consternendos figulus ualet quam magus. tu frustra postulastiutseruos exhiberem: ego non de nihilo postulo ut nominesquinam testeshuic piaculari sacro adfuerintcum ego ruentem Thallum impellerem.unum omnino nominas puerulum illum Sicinium Pudentemcuius me nomineaccusas; is enim adfuisse se dicit; cuius pueritia etsi nihil adre[li]gionem refragareturtamen accusatio fidem deroget. faciliusfuitAemilianeac multo grauiustete ut ipsum diceres interfuisseet ex eo sacro coepisse dementire potius quam totum negotium quasiludicrum pueris donares. puer ceciditpuer uidit: num etiam pueraliqui incantauit?

[46]Hic satis ueteratorie Tannonius Pudenscum hoc quoque mendaciumfrigere ac prope iam omnium uultu et murmure explosum uideretut uelsuspiciones quorundam spe morareturait pueros alios producturumqui sint aeque a me incantatiatque ita ad aliam speciem argumentitransgressus est. quod quamquam dissimulare potuitamen ut omniaita hoc quoque ultro prouoco. cupio enim produci eos puerosquos spelibertatis audio confirmatos ad mentiendum. sed nihil amplius dico:ut producant. postulo igitur et flagitoTannoni Pudensut expleasquod pollicitus. cedo pueros istosquibus confiditis: producnominaqui sint. mea aqua licet ad hoc utare. dicinquamTannoni. quidtacesquid cunctarisquid respectas? quod si hic nescit quid[di]dicerit aut nomina oblitus estat tuAemilianecede hucdicquid aduocato tuo mandauerisexhibe pueros. quid expalluisti? quidtaces? hocine accusare esthocine tantum crimen deferre an ClaudiumMaximumtantum uirumludibrio habereme calumnia insectari? quodsi forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habesquos producassaltem XIIII seruis quos ex[h]ibui ad aliquid utere.

[47]aut cur sisti postulabas tantam familiam? magiae accusans de XVseruis denuntiasti: quidsi de ui accusaresquot tandem seruospostulares? sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est. an occultumnon est et magicum est? alterum horum fatearis necesse estautinlicitum non fuisse in quo tot conscios non timuerimaut siinlicitum fuitscire tot conscios non debuisse. magia istaquantumego audiores est legibus delegataiam inde antiquitus XII tabulispropter incredundas frugum inlecebras interdictaigitur et occultanon minus quam tetra et horribilisplerumque noctibus uigilata ettenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmuratacuinon modo seruorumuerum etiam liberorum pauci adhibentur: et tuquindecim seruos uis interfuisse? nubtiaene illae fuerunt an aliudcelebratum officium an conuiuium tempestiuum? XV serui sacrum magicumparticipant quasi XV uiri sacris faciundis creati? cui tamen rei totnumero adhibuissemsi conscientiae nimis multi sunt? XV liberihomines populus esttotidem serui familiatotidem uinctiergastulum. an adiutorio multitudo eorum necessaria fuitqui diutinehostias lustralis tenerent? at nullas hostias nisi gallinasnominastis. an ut grana turis numerarentan ut Thallumprosternerent?

[48]Mulierem etiam liberam perductam ad me domum dixistis eiusdem Thalliualetudinisquam ego pollicitus sim curaturumeam quoque a meincantatam corruisse. ut uideouos palaestritamnon magum accusatumuenistis: ita omnis qui me accessere dicitis cecidisse. negauit tamenquaerente teMaximeThemison medicusa quo mulier ad inspiciendumperducta estquicquam ultra passam nisi quaesisse meecquid illiaures obtinnirent et utra earum magis; ubi responderit dexteram sibiaurem nimis inquietamconfestim discessisse. hic egoMaximequanquam sedulo inpraesentiarum a laudibus tuis temperonecubi tibiob causam istam uidear blanditustamen sollertiam tuam inpercontando nequeo quin laudem. dudum enimcum haec agitarentur etilli incantatam mulierem dicerentmedicus qui adfuerat abnueretquaesisti tu nimis quam prudenterquod mihi emolumentum fueritincantandi. responderunt: 'ut mulier rueret'. 'quid deinde? mortuaest?' inquis. negarunt. 'quid ergo dicitis? quod Apulei commodumsiruisset?' ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesistiut quiscires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepiuscausas quaerifacta concedieoque etiam patronos litigatorumcausidicos nominariquod cur quaeque facta sint expediant. ceterumnegare factum facilis res est et nullo patrono indiget: recte factumuel perperam docereid uero multo arduum et difficile est. frustraigitur an factum sit anquiriturquod nullam malam causam habuit utfieret. ita facti reus apud bonum iudicem scrupulo quaestionisliberatursi nulla fuit ei ratio peccandi. nunc quoniam nequeincantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non negopetitu medici a me inspectamdicam tibiMaximecur illud de auriumtinnitu quaesierimnon tam purgandi mei gratia in ea requam tu iampraeiudicasti neque culpae neque crimini confinemquam ut ne quiddignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim. dicamigitur quam breuissime potuero; etenim admonendus es mihinondocendus.

[49]Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadamfacundia uniuersum mundum molitus[is] igitur postquam de nostriquoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit etcurquaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sintaptissimedocuitcausam morborum omnium trifariam percenset. primam causamprimordiis corporis adtribuitsi ipsae elementorum qualitatesuuidaet frigida et h[i]is duae aduorsaenon congruant; id adeo euenitcum quaepiam earum modo excessit aut loco demigrauit. sequens causamorborum inest in eorum uitioquae iam concreta ex simplicibuselementis una tamen specie coalueruntut est sanguinis species etuisceris et ossi et medullaeporro illa quae ex hisce singularibusmixta sunt. tertio in corpore concrementa uarii fellis et turbidispiritus et pinguis humoris nouissima aegritudinum incitamenta sunt.

[50]quorum e numero praecipuast materia morbi comitialisde quo dicereexorsus sumcum caro in humorem crassum et spumidum inimico igniconliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aerisalbida et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporisprospirauitmaiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enimprimorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibusconuariat. sed cui hoc usu ueneritnumquam postea comitiali morboadtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudinecorporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intuscohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasitdein adsummum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuitilicoregalem partem animi debilitatquae ratione pollens uerticem hominisuelut arcem et regiam insedit. eius quippe diuinas uias et sapientismeatus obruit et obturbat; quod facit minore pernicie per soporemcum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulationemodice angit. sed si usque adeo aucta estut etiam uigilantiumcapiti offundaturtum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt etmoribundo corporecessante animo cadunt. eum nostri non modo maioremet comitialemuerum etiam diuinum morbumita ut Graeci IERANNOSONuere nuncuparuntuidelicet quod animi partemrationalemquae longe sanctissimasteam uiolet.

[51]AgnoscisMaximerationem Platonis quantum potui pro temporeperspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus causam diuini morbiessecum illa pestis in caput redu[n]dauithaudquaquam uideor denihilo percontatusan esset mulieri illi caput graueceruixtorpenstempora pulsataaures sonorae. [et] ceterumquod dexteraeauris crebriores tinnitus fatebatursignum erat morbi penitusadacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei adsanitatem relinquuntcum et ipsa aegritudini succumbunt. Aristotelesadeo in problematis scriptum reliquitquibuscumque caducis a dexteromorbus occipiateorum esse difficiliorem medelam. longum estsiuelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere; estenim etiam eius egregius liber de caducis. quibus tamen in aliolibroquem de inuidentibus animalibus conscribsitremedio esse aitexuuias stelionumquas uelut senium more ceterorum serpentiumtemporibus statutis exuant; sed nisi confestim eripiasmalignonepraesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant. haecidcirco commemorauinobilium philosophorum disputata simul et librossedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingereutisti desinant mirarisi philosophi suapte doctrina causas morborumet remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegracurationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessionequi adduxit ad [me et] mea ratiocinatione recte factum esseconueniataut constituant magi et malefici hominis esse morbismederiaut si hoc dicere non audentfateantur se in puero etmuliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.

[52]Immo enim si uerum uelisAemilianetu potius caducus qui iam totcalumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam cordecollabipede potius quam mente corruerein cubiculo despui quam inisto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanumquod non domi continerissed insaniam tuamquoquo te duxeritsequeris. atqui contendesi uisfurorem tuum cum Thalli furore:inuenies non permultum interessenisi quod Thallus sibitu etiamaliis furis. ceterum Thallus oculos torquettu ueritatemThallusmanus contrahittu patronosThallus pauimentis inliditurtutribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facitignorans peccat: at tumiserprudens et sciens delinquistanta uismorbi te instigat; falsum pro uero insimulasinfectum pro factocriminarisquem innocentem liquido scistamen accusas ut nocentem.

[53]Quin etiam -- quod praeterii -- sunt quae fatearis nescireet eademrursusquasi sciascriminari[s]. ais enim me habuisse quaedamsudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuiusmodi fuerintnescisse te confiterisneque praeterea quemquam essequi uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemotibi blandiaturAemiliane: non est in accusando uersutia ac neimpudentia quidemne tu arbitreris. quid igitur? furor infelixacerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paeneuerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: 'habuit Apuleiusquaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoroquae fuerinticcirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quoddicoquia id dico quod nescio.' o pulchra argumenta et aperte crimenreuincentia. 'hoc fuitquoniam quid fuerit ignoro.' solus repertusesAemilianequi scias etiam illa quae nescis; tantum super omnisstultitia euectus esquippe qui sollertissimi et acerrimiphilosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemusat tude illis quoque adfirmasquae neque conspexisti umquam nequeaudisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogaresquae fuerint inillo inuolucronescire se responderet. libertus eccillequi clauiseius loci in hodiernum habet et a uobis statnumquam se aitinspexissequanquam ipse aperiret utpote promus librorumqui illicerant conditipaene cotidie et clauderetsaepe nobiscummultosaepius solus intraretlinteum in mensa positum cerneret sine ullosigillosine uinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur:eo neglegentius adseruabamsed enim libere scrutandum etinspiciendumsi liberetetiam auferendum temere exponebamalienaecustodiae commendabamalieno arbitrio permittebam. quid igiturinpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescieritquiindiuiduo contubernio mecum uixitid te scirequem numquam uiderimnisi pro tribunali? an quod libertus adsiduuscui omnis facultasinspiciendi fuitquod is libertus non uideritte qui numquam eoaccesseris uidisse? denique utquod non uidistiid tale fueritquale dicis: atquistultesi hodie illud sudariolum tuintercepissesquicquid ex eo promeresego magicum negarem.

[54]Tibi adeo permittofinge quiduis[r]eminiscereexcogitaquodpossit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut egosubiectum dicerem aut remedio acceptum aut sacro traditum aut somnioimperatum; mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissimaobseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulasutquoddeprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederetid inani suspicione incertum et incognitum condemnet. haud sciam anrursusut solesdicas: 'quid ergo illud fuitquod linteo tectumapud lares potissimum deposuisti?' itane estAemiliane? sic accusasut omnia a reo perconterenihil ipse adferas cognitum. 'quam ob rempiscis quaeris?' 'cur aegram mulierem inspexisti?' 'quid in sudariohabuisti?' utrum tu accusatum an interrogatum uenisti? si accusatumtute argue quae dicissi interrogatumnoli praeiudicarequidfueritquod ideo te necesse est interrogarequia nescis. ceterumhoc quidem pacto omnes homines rei constituentursi eiqui nomencuiuspiam detuleritnulla necessitas sit probandiomnis contrafacultas percontandi. quippe omnibus sicut forte negotium magiaefacessiturquicquid omnino egerint obicietur. uotum in alicuiusstatuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitaspreces in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti?contra: nihil in templo precatus es: igitur magus es; aut cur deosnon rogasti? similitersi posueris donum aliquodsi sacrificauerissi uerbenam sumpseris. dies me deficietsi omnia uelim persequiquorum rationem similiter calumniator flagitabit. praesertim quodconditum cumquequod obsignatumquod inclusum domi adseruaturidomne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forumatque in iudicium proferetur.

[55]Haec quanta sint et cuiusce modiMaximequantusque campus calumniishoc Aemiliani tramite aperiaturquantique sudores innocentibus hocuno sudariolo adferanturpossum equidem pluribus disputaresedfaciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor etinterrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogasAemilianequid insudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meumin bybliotheca Pontiani possim negare ac[si] maxime fuisseconcedamtamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse-- quaesi dicamneque testimonio aliquo neque argumento reuincarnemo estenim qui attigeritunus libertusut aisqui uiderit -- tameninquamper me licet fuerit refertissimum. sic enimsi uisarbitrareut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati suntcum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicamcuius modi illasres in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibigeretur.
          Sacrorumpleraque initia in Graecia participaui. eorum quaedam signa etmonumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. nihilinsolitumnihil incognitum dico. uel unius Liberi patris mystae quiadestis scitisquid domi conditum celetis et absque omnibus profanistacite ueneremini. at egout diximultiiuga sacra et plurimos rituset uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici. nec hocad tempus componosed abhinc ferme triennium estcum primis diebusquibus Oeam ueneram p[l]ublice disserens de Aesculapii maiestateeadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatiocelebratissima estuulgo legiturin omnibus manibus uersaturnontam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibuscommendata. dicite aliquissi qui forte meminithuius lociprincipium. -- audisneMaximemultos suggerentis? immoecce etiamliber offertur. recitari ipsa haec iubeboquoniam ostendishumanissimo uultu auditionem te istam non grauari. --

[56]Etiamne cuiquam mirum uideri potestcui sit ulla memoria religionishominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domiadseruare atque ea lineo texto inuoluerequod purissimum est rebusdiuinis uelamentum? quippe lanasegnissimi corporis excrementumpecori detracta iam inde Orphei et Pythagorae scitis profanusuestitus est; sed enim mundissima lini seges inter optumas frugesterra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorumsacerdotibussed opertui quoque rebus sacris usurpatur. atque egoscio nonnullos et cum primis Aemilianum istum facetiae sibi habereres diuinas deridere. namut audio partim Oe[e]nsium qui istumnouerenulli deo ad hoc aeui supplicauitnullum templumfrequentauitsi fanum aliquod praetereatnefas habet adorandigratia[m] manum labris admouere. iste uero nec dis rurationisquieum pascunt ac uestiuntsegetis ullas aut uitis aut gregis primitiasimpertit; nullum in uilla eius delubrum situmnullus locus aut lucusconsecratus. ecquid ego de luco et delubro loquor? negant uidisse sequi fuere unum saltem in finibus eius aut lapidem unctum aut ramumcoronatum. igitur adgnomenta ei duo indita: Charonut iam dixioboris et animi diritatemsed alterumquod libentius auditob deorumcontemptumMezentius. quapropter facile intellego hasce ei totinitiorum enumerationes nugas uideriet fors anne ob hanc diuinicontumaciam non inducat animum uerum esse quod dixime sanctissimetot sacrorum signa et memoracula custodire. sed egoquid de meMezentius sentiatmanum non uorterimceteris autem clarissima uoceprofiteor: si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particepssignum datoet audias licet quae ego adseruem. nam equidem nulloumquam periculo compellarquae reticenda accepihaec ad profanosenuntiare.

[57]Vt putoMaximesatis uideor cuiuis uel iniquissimo animum explesseetquod ad sudarium pertineatomnem criminis maculam detersisseacbono iam periculo ad testimonium illud Crassiquod post ista quasigrauissimum legerunta suspicionibus Aemiliani transcensurus.testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperatilurconis Iuni Crassime in eius domo nocturna sacra cum AppioQuintiano amico meo factitassequi ibi mercede deuersabatur. idquese ait Crassusquamquam in eo tempore uel Alexandreae fuerittamentaedae fumo et auium plumis comperisse. scilicet eumcum Alexandreaesymposia obiret -- est enim Crassus istequi non inuitus de die inganeas conrepat --in illo cauponii nidore pinnas de penatibus suisaduectas aucupatumfumum domus suae adgnouisse patrio culmine longeexortum. quem si oculis uiditultra Vlixi uota et desideria hicquidem est oculatus; Vlixes fumum terra sua emergentem compluribusannis e litore prospectans frustra captauit: Crassus in paucis quibusafuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedensconspexit. sin uero naribus nidorem domesticum praesensituincitidem sagacitate odorandi canes et uulturios; cui enim canicuiuulturio Alexandrini caeli quicquam abusque Oeensium finibus oboleat?est quidem Crassus iste summus helluo et omnis fumi non imperitussed profecto pro studio bibendiquo solo censeturfacilius ad eumAlexandria[m] uini aura quam fumi perueniret.

[58]intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante horamdiei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istuduendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse:postquam Alexandria reueneritdomum suam recta contendissequa iamQuintianus migrarat; ibi in uestibulo multas auium pinnas offendissepraeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex seruosuoquem Oeae reliqueriteumque sibi de meis et Quintiani nocturnissacris indicasse. quam uero subtiliter compositum et uerisimilitercommentum mesi quid eius facere uellemnon domi meae potiusfacturum fuisseQuintianum istumqui mihi assistitquem ego proamicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregiaeruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratianominohunc igitur Quintianumsi quas auis in cena habuisset autquod aiuntmagiae causa interemissetpuerum nullum habuissequipinnas conuerreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam uimfuisseut parietes atros reddereteamque deformitatemquoadhabitauitpassum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicisAemilianenon est ueri similenisi forte Crassus non in cubiculum reuersusperrexitsed suo more recta ad focum. unde autem seruus Crassisuspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? an ex fumicolore? uidelicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumodiffert. cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus estQuintianum migrare prius quam mundam domum redderet? cur illae plumaequasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt? non insimuletCrassus seruum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitusestdum non potest nec in testimonio dando discedere longius aculina.

[59]Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentiumest? an Alexandriam taedio domus remeauit? an parietes suos detergit?anquod uerius estex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hicSabratae cum hesterna die animaduerti satis notabiliter in medio forotibiAemilianeobructantem. quaere a nomenclatoribus tuisMaximequamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notiortameninquaminterrogaan hic Iunium Crassum Oeensem uiderint; nonnegabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimumcuiustestimonio nititur. quid sit diei uides: dico Crassum iam dudumebrium stertereaut secundo lauacro ad repotia cenae obeundauinulentum sudorem in balneo desudare. is tecumMaximepraesens perlibellum loquiturnon quin adeo sit alienatus omni pudoreut etiamsub oculis tuis si foretsine rubore ullo mentiretursed fortassenec tantulum potuit ebria[mine] sibi temperareut hanc horam sobrieexpectaret: aut potius Aemilianus de consilio fecitne eum sub tamseueris oculis tuis constitueretne tu beluam illam uulsis maxillisfoedo aspectu de facie improbarescum animaduertisses caput iuuenisbarba et capillo populatummadentis oculoscilia turgentiarictum[latum]saliuosa labiauocem absonammanuum tremoremructuspopinam. patrimonium omne iam pridem abligurriuitnec quicquam ei debonis paternis superestnisi una domus ad calumniam uenditandamquam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locauit; namtemulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huicuendiditidque Oeae nemini ignoratur.

[60]Omnes hocantequam fieretcognouimuset potui denuntiationeimpedirenisi scirem mendacium tam stultum potius Aemilianoquifrustra redimebatquam mihiqui merito contemnebamobfuturum.uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecoreprostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est inRufini cuiusdam domode quo mox dicamintercessoribus etdeprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinusperfecitquod erat certus ad uxorem suamcuius stupra sciensdissimulatnon minimam partem praemii eius Crassum relaturum. uidite quoqueMaximecoitionem aduersum me et coniurationem eorum protua sapientia suspicatumsimul libellus ille prolatus esttotam remuultu aspernantem. denique quamquam sunt [in]solita audacia etimportuna impudentia praediti tamen testimonio Crassicuiusoboluisse faecem uidebant-- nec ipsi ausi sunt perlegere necquicquam eo niti. uerum ego ista propterea commemorauinon quodpinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudicetimeremsed ut ne impunitum foret [Crasso]crassum quod Aemilianohomini rusticofumum uendidit.

[61]Unum etiam crimen ab illiscum Pudentillae litteras legerentdecuiusdam sigilli fabricatione prolatum estquod me aiunt ad magicamaleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse etcum sit[s]celeti forma turpe et horribiletamen impendio colere et Graecouocabulo BASILEA nuncupare. nisi fallorordine eorum uestigiapersequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
          Occultafuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potestcuius uos adeoartificem non ignorastisut eipraesto adessetdenuntiaueritis? enadest Cornelius Saturninus artifexuir inter suos et arte laudatuset moribus comprobatusqui tibiMaximepaulo ante diligentersciscitanti omnem ordinem gestae rei summa cum fide et ueritatepercensuit: mecum apud eum multas geometricas formas e buxouidissem subtiliter et adfabre factasinuitatum eius artificioquaedam mechanica ut mihi elaborasset petissesimul et aliquodsimulacrum cuiuscumque uellet deicui ex more meo supplicassemquacumque materiadummodo ligneaexculperet. igitur primo buxeamtemptasse[t]. interim dum ego ruri agoSicinium Pontianum priuignummeumqui mihi factum uolebatimpetratos hebeni loculos a mulierehonestissima Capitolina ad se attulisseex illa potius materiarariore et durabiliore uti faceret adhortatum: id munus cum primismihi gratum fore. secundum ea se fecisseproinde ut loculi[s]suppetebant. ita minutatim ex tabellis compacta crassitudineMercuriolum expediri potuisse.

[62]Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimoadulescentequi praesens estsciscitante te eadem dicta sunt:Pontianum loculos petissePontianum Saturnino artifici detulisse.etiam illud non negaturPontianum a Saturnino perfectum sigillumrecepissepostea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperteprobatis quid omnino superestin quo suspicio aliqua magiaedelitescat? immo quid omnino estquod uos manifesti mendacii nonreuincat? occulte fabricatum esse dixistis quo[d] Pontianussplendidissimus eques fieri curauitquod Saturninus uir grauis etprobe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsitquod ornatissima matrona munere suo adiuuitquod et futurum etfactum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabantscierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum nonpiguit uos commentiriquem [quem] afuisse in eo tempore scitisquemius[s]isse fieri qualicumque materia probatum est.

[63]Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratamformam diri cadaueris fabricatamprorsus horribilem et larualem.quodsi compertum habebatis tam e[n]uidens signum magiaecur mihi utexhiberem non denuntiastis? an ut possetis in rem absentem liberementiri? cuius tamen falsi facultas opportunitate quadam meaeconsuetudinis uobis adempta est. nam morem mihi habeoqu[o]quo eamsimulacrum alicuius dei inter libellos conditum gestare eique diebusfestis ture et mero et aliquando uictima[s] supplicare. dudum ergocum audire[m] sceletum perquam impudenti mendacio dictitariiussicurriculo iret aliquis et ex hospitio meo Mercuriolum afferretquemmihi Saturninus iste Oeae fabricatus est. cedo tu eumuideantteneantconsiderent. em uobisquem scele[s]tus ille sceletumnominabat. auditisne reclamationem omnium qui adsunt? auditisnemendacii uestri damnationem? non uos tot calumniarum tandem dispudet?hiccine est sceletushaeccine est laruahoccine est quodappellitabatis daemonium? magicumne istud an sollemne et communesimulacrum est? accipe quaesoMaximeet contemplare; bene tam puriset tam piis manibus tuis traditur res consecrata. em uidequamfacies eius decora et suci palaestrici plena sitquam hilaris deiuultusut decenter utrimque lanugo malis deserpatut in capitecrispatus capillus sub imo pillei umbraculo appareatquam lepidesuper tempora pares pinnulae emineantquam autem festiue circahumeros uestis substricta sit. hunc qui sceletum audet dicereprofecto ille simulacra deorum nulla uidet aut omnia neglegit; huncdenique qui laruam putatipse est laruans.

[64]At tibiAemilianepro isto mendacio duit deus iste superum etinferum commeator utrorumque deorum malam gratiam semperque obuiasspecies mortuorumquidquid umbrarum est usquamquidquid lemurumquidquid maniumquidquid laruarumoc[c]ulis tuis oggeratomnianoctium occursaculaomnia bustorum formidaminaomnia sepulchrorumterriculamentaa quibus tamen aeuo et merito haud longe abes[t].ceterum Platonica familia nihil nouimus nisi festum et laetum etsollemne et superum et caeleste. quin altitudinis studio secta istaetiam caelo ipso sublimiora quaepiam uesti[ga]uit et in extimo munditergo stetit. scit me uera dicere Maximusqui TON UPEROURANION TOPON et OURANOU NWTON legit in Phaedro diligenter.idem Maximus optime intellegitut de nomine etiam uobis respondeamquisnam sit ille non a me primosed a Platone BASILEUSnuncupatus: PERI TON PANTWN BASILEA PANT'ESTI KAI EKEINOU ENEKA PANTAquisnam sit ille basileustotiusrerum naturae causa et ratio et origo initialissummus animigenitoraeternus animantum sospitatorassiduus mundi sui opifexsed enim sine opera opifexsine cura sospitatorsine propagationegenitorneque loco neque tempore neque uice ulla comprehensus eoquepaucis cogitabilisnemini effabilis.

[65]en ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibiAemilianequem colam BASILEA;quin si ipse proconsul interrogetquidsit deus meustaceo.
          Denomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superestnec ipse sumnescius quosdam circumstantium cupere audirecur non argento uelaurosed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerimidque eosarbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderareut hocetiam scrupulo liberenturcum uideant omnem suspicionem criminisabunde confutatam. audi igitur cui cura cognoscere estsed animoquantum potes erecto et attentoquasi uerba ipsa Platonis iam senisde nouissimo legum libro auditurus:
QEOISIN DE ANAQHMATA XREWNEMMETRA TON METRION ANDRA ANATIQENTA DWREISQAI. GH MENOUN ESTIA TE OIKHSEWS IERA PASI PANTWN QEWN: MHDEISOUN DEUTERWS IERA KAQIEROUTW QEOIS -- hoc eo prohibetut delubra nemo audeat priuatim constituere; censet enim satis esseciuibus ad immolandas uictimas templa publica -- deinde subnectit:XRUSOS DE KAI ARGUROS EN ALLAIS POLESIN IDIA KAI ENIEROIS ESTIN EPIFQONON KTHMAELEFAS DE APO LELOIPOTOSYUXHN SWMATOS OUK EUXARI ANAQHMASIDHROS DE KAI XALKOSPOLEMWN ORGANA: CULOU DE MONOCULON O TI AN QELH TISANATIQETWKAI LIQOU WSAUTWS ut omnium assensusdeclarauitMaxime quique in consilio estiscompetentissime uideorusus Platone ut uitae magistroita causae patronocuius legibusobedientem me uidetis.

[66]Nunc tempus est ad epistulas Pudentillae praeuertiuel adeo totiusrei ordinem paulo altius petereut omnibus manifestissime pateat mequem lucri cupiditate inuasisse Pudentillae domum dictitantsi ullumlucrum cogitaremfugere semper a domo ista debuissequin et inceteris causis minime prosperum matrimonium-- nisi ipsa mulier totincommoda uirtutibus suis repensaretinimicum.
          Nequeenim ulla alia causa praeter cassam inuidiam repperiri potestquaeiudicium istud mihi et multa antea pericula uitae conflauerit.ceterum cur Aemilianus commouereturetsi uere magum me comperissetqui non modo ullo factosed ne tantulo quidem dicto meo laesus estut uideretur se merito ultum ire? neque autem gloriae causa meaccusatut M. Antonius Cn. CarbonemC. Mucius A. AlbuciumP.Sulpicius Cn. NorbanumC. Furius M' AquiliumC. Curio Q. Metellum.quippe homines eruditissimi iuuenes laudis gratia primum hocrudimentum forensis operae subibantut aliquo insigni iudiciociuibus suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis adillustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exoleuit.quod si nunc quoque frequens essettamen ab hoc procul abfuisset;nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupidorustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari senicongruisset; nisi forte Aemilianus pro sua seueritate exemplum deditet ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritatesuscepit. at hoc ego Aemilianonon huic Afrosed illi Africano etNumantino et praeterea Censorio uix credidissem: ne huic fruticicredam non modo odium peccatorumsed saltem. intellectum inesse.

[67]Quid igitur est? cuiuis clarius dilucet aliam rem inuidia nullam essequae hunc et Herennium Rufinumimpulsorem huiusde quo mox dicamceterosque inimicos meos ad nectendas magiae calumnias prouocarit.quin[que] igitur res suntquas me oportet disputare. nam si probememiniquod ad Pudentillam attinethaec obiecere: una res estquodnumquam eam uoluisse nubere post priorem maritumsed meis carminibuscoactam dixere; altera res est de epistulis eiusquam confessionemmagiae putant; deinde sexagesimo anno aetatis ad lubidinem nubsisseet quod in uilla ac non in oppido tabulae nubtiales sint consignataetertio et quarto loco obiecere; nouissima et eadem inuidiosissimacriminatio de dote fuit. ibi omne uirus totis uiribus adnixieffundereibi maxime angebanturatque ita dixere me grandem dotemmox in principio coniunctionis nostrae mulieri amanti remotisarbitris in uilla extorsisse. quae omnia tam falsatam nihilitaminania ostendam adeoque facile et sine ulla controuersia refutaboutmedius fidius uerearMaxime quique in consilio estisne demissum etsubornatum a me accusatorem putetisut inuidiam meam repertaoccasione palam restinguerem. mihi creditequod reabseintelle[ge]tur: oppido quam mihi laborandum estne tam friuolamaccusationem me potius callide excogitasse quam illos stultesuscepisse existimetis.

[68]Nunc dum ordinem rei breuiter persequor et efficiout ipseAemilianus re cognita falso se ad inuidiam meam inductum et longe avero aberrasse necesse habeat confiteriquaesouti adhuc fecistisuel si quo magis etiam potestisipsum fontem et fundamentum iudiciihuiusce diligentissime cognoscatis.
          AemiliaPudentillaquae nunc mihi uxor estex quodam Sicinio Amicoquicumantea nubta fueratPontianum et Pudentem filios genuit eosquepupillos relictos in potestate paterni aui -- nam superstite patreAmicus decesserat -- per annos ferme quattuordecim memorabili pietatesedulo aluitnon tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diuuidua. sed puerorum auus inuita[m] eam conciliare studebat [in]ceterum filio[s] suo[s] Sicinio Claro eoque ceteros procosabsterrebat; et praeterea minabatursi extrario nubsisse[t]nihilse filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quamcondicione[m] cum obstinate propositam uideret mulier sapiens etegregie piane quid filiis suis eo nomine incommodaretfacit quidemtabulas nubtiales cum quo iubebaturcum Sicinio Clarouerumenimuero uariis frustrationibus nuptias eludit eo addum puerorumauus fato concessit relictis filiis eius heredibus itaut Pontianusqui maior natu eratfratri suo tutor esset.

[69]eo scrupulo liberata cum a principibus uiris in matrimoniumpetereturdecreuit sibi diutius in uiduitate non permanendum; quippeut solitudinis taedium perpeti possettamen aegritudine[m] corporisferre non poterat. mulier sancte pudicatot annis uiduitatis sineculpasine fabulaassuetudine coniugis torpens et diutino situuiscerum sauciauitiatis intimis uteri saepe ad extremum uitaediscrimen doloribus obortis exanimabatur. medici cum obstetricibusconsentiebant penuria matrimonii morbum quaesitummalum in diesaugeriaegritudinem ingrauescere; dum aetatis aliquid supersitnubtiis ualitudinem medicandum. consilium istud cum alii approbanttum maxime Aemilianus istequi paulo prius confidentissimo mendacioadseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitassepriusquam foretmagicis maleficiis a me coactame solum repertumqui uiduitatiseius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem. saepeaudiui non de nihilo dici mendacem memorem esse oportere; at tibiAemilianenon uenit in mentempriusquam ego Oeam ueniremtelitteras etiamuti nuberetscribsisse ad filium eius Pontianumquitum adultus Romae agebat. cedo tu epistolam uel potius da ipsi:legatsua sibi uoce suisque uerbis sese reuincat.           Estnehaec tua epistola? quid palluisti? nam erubescere tu quidem nonpotes. estne tua ista subscribtio? -- recita quaeso clariusut omnesintellegantquantum lingua eius manu discrepetquantumque minorilli[s] sit mecum quam secum dissensio. --

[70]Scripsistine haecAemilianequae lecta sunt? 'nubere illam uelle etdebere sciosed quem eligat nescio.' recte tu quidem: nesciebas;Pudentilla enim tibicuius infesta[m] malignitatem probe noratdeipsa re tantumceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eamputas etiamnum Claro fratri tuo denubturamfalsa spe inductus filioquoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claronubsissethomini rusticano et decrepito senisponte eam diceressine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuuenem talem qualemdicitis elegitcoactam fecisse aisceterum semper nubtiasaspernatam. nescistiimprobeepistulam tuam de ista re tenerinescisti te tuomet testimonio conuictum iri. quam tamen epistolamPudentilla testem et indicem tuae uoluntatisut quae te leuem etmutabilem nec minus mendacem et inpudentem scire[t]maluit retinerequam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsitetiam causas consilii sui plene allegauit. dixit illa omnia deualetudine: nihil praeterea essecur amplius deberet obdurarehereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suaequaesisseeandem summa industria auxisse; iam deum uoluntate ipsumuxorifratrem eius uirili togae idoneos esse; tandem aliquando sequoque paterentur solitudini[s] suae et aegritudini subuenire;ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualisuidua eis fuerittalem nuptam futuram. recitari iubebo exemplumepistolae huius ad filium missae. --

[71]Satis puto ex [h]istis posse cuiuis liquere Pudentillam non meiscarminibus ab obstinata uiduitate compulsamsed olim sua sponte anubendo non alienam [uti]quam me fortasse prae ceteris maluisse. quaeelectio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori dandasitnon reperionisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus idiudicium mulieris aegre ferantcum hiqui Pudentillam inmatrimonium petiueruntaequo animo patiantur me sibi praelatum. quodquidem illa ut faceretfilio suo potius quam animo obsecuta est. itafactum nec Aemilianus poterit negare. nam Pontianus acceptis litterismatris confestim Roma[m] aduolauit metuensne si quem auarum uirumnacta essetomniaut saepe fitin mariti domum conferret. easollicitudo non mediocriter animum angebatomnes illi fratriquediuitiarum spes in faculta[ti]bus matris sitae erant. auus modicumreliqueratmater sestertium quadragies po[s]sidebatex quo sanealiquantam pecuniam nullis tabulissedut aequum eratmera fideacceptam filiis debebat. hunc ille timorem mus[s]itabat; a[d]uersaripropalam non audebatne uideretur diffidere.

[72]Cum in hoc statu res esset inter procationem matris et metum filifortene an fato ego aduenio pergens Alexandream. dixissem hercule'quod utinam numquam euenisset'ni me uxoris meae respectusprohiberet. hiemps anni erat. ego ex fatigatione itineris aduectusapud Appios i[s]tos amicos meosquos honoris et amoris gratianominoaliquam multis diebus decumbo. eo uenit ad me Pontianus; namfuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdamcommunis amicos conciliatus et arto postea contubernio intimeiunctus. facit omnia circa ho[no]rem meum obseruantercirca salutemsollicitecirca amorem callide; quippe etenim uidebatur sibiperidoneum maritum matri repperissecui bono periculo totam domusfortunam concrederet. ac primo quidem uoluntatem meam uerbis inuersispericlitabundusquoniam me uiae cupidum et conuersum ab uxoria reuidebatoratsaltem paulisper manerem: uelle se mecum proficisci.hiemem alteram propter Syrtis aestus et bestias opperiendamquodillam mihi infirmitas exemisset. multis etiam precibus meis Appiisaufertut ad sese in domum matris suae transferar; salubriorem mihihabitationem futuram; praeterea prospectum marisqui mihigratissimus estliberius me ex ea fruiturum.

[73]Haec omnia adnixus impenso studio persuadetmatrem suam suumquefratrempuerum istummihi commendat. non nihil a me in communibusstudiis adiuuanturaugetur oppido familiaritas. interibi reualesco;dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderantingenti celebritate basilicamqui locus auditorii eratcomplentesinter alia pleraque congruentissima uoce 'insigniter' adclamantpetentesut remaneremfierem ciuis Oeensium. mox auditorio missoPontianus eo principio me adortus consensum publicae uocis pro diuinoauspicio interpretatur aperitque consilium sibi essesi ego nonnolimmatrem suamcui plurimi inhientmecum coniungere (mihiquoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onusrecipiam(quoniam non formosa pupillased mediocri facie materliberorum mihi offeratur) -- si haec reputans formae et diuitiarumgratia me ad aliam condicionem reseruaremneque pro amico neque prophilosopho facturum. nimis multa oratio estsi uelim memorarequaeego contra responderimquam diu et quotiens inter nos uerbigeratumsitquot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quamde[ni]que impetraritnon quin ego Pudentillam iam anno perpetiadsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotesexplorassemsed utpote peregrinationis cupiens impedimentummatrimoni aliquantisper recusaueram. mox tamen talem feminam nihilosegnius uolui quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianusmatri suaeut me aliis omnibus malletet quam primum hoc perficereincredibili studio auebat. uix ab eo tantulam moram impetramusdumprius ipse uxorem duceretfrater eius uirilis togae usumauspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

[74]Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causaedispendio tran[s]gredine Pontianocui [h]errorem suum deprecantisimpliciter ignouiuidear nunc leuitatem exprobrare. confiteor enimquod mihi obiectum esteumpostquam uxorem duxerita compecti fidedesciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studiofestinarat pari pertinacia prohibitum issedenique ne matrimoniumnostrum coalesceretquiduis patiquiduis facere paratum fuissequamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matremsimultas non ipsi uitio uortenda sitsed socero eius eccilliHerennio Rufinoqui unum neminem in terris uiliorem se autimprobiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominemquammodestissime poteronecessario demonstrabonesi omnino de eoreticuerooperam perdideritquod negotium istud mihi ex summisuiribus conflauit.
          Hicest enim pueruli huius instigatorhic accusationis auctorhicaduocatorum conductorhic testium coemptorhic totius calumniaefornaculahic Aemiliani huius fax et flagellumidque apud omnisintemperantissime gloriaturme suo machinatu reum postulatum. etsane habet in [h]istis quod sibi plaudat. est enim omnium litiumdepectoromnium falsorum commentatoromnium simulationumarchitectusomnium malorum seminariumnec non idem libidinumganearumque locuslustrumlupanariam inde ab ineunte aeuo cunctisprobris palam notusolim in pueritiapriusquam isto caluitiodeformareturemasculatoribus suis ad omnia infanda morigerusmox iniuuentute saltandis fabulis exossis plane et eneruissedut audioindocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuissepraeter impudicitiam.

[75]in hac etiam aetate qua nunc est -- qui istum di perduint! multushonos auribus praefandus est -- domus eius tota lenoniatota familiacontaminata: ipse propudiosusuxor lupafilii similes: prorsusdiebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsatafenestrae canticis circumstrepitaetriclinium comisatoribusinquietumcubiculum adulteris peruium; neque enim ulli adintroeundum metus estnisi qui pretium marito non attulit. ita eilecti sui contumelia uectigalis est. olim sollers suonunc coniugiscorpore uulgo meret; cum ipso pleriquenec mentiorcum ipsoinquamde uxoris noctibus paciscuntur. iam illa inter uirum etuxorem no[n]ta[m] conlusio: qui amplam stipem mulieri detuleruntnemo eos obseruatsuo arbitratu discedunt; qui inaniores ueneresigno dato pro adulteris deprehendunturet quasi ad discendumuenerintnon prius abeunt quam aliquid scripserint. quid enim faciathomo miser ampliuscula fortuna deuolutusquam tamen fraude patris exinopinato inuenerat? pater eius plurimis creditoribus defaeneratusmaluit pecuniam quam pudorem; nam cum undique uersum tabulisflagitaretur et quasi insanus ab omnibus obuiis teneretur'pax'inquitnegat posse dissoluereanulos aureos et omnia insigniadignitatis abicitcum creditoribus depaciscitur. pleraque tamen reifamiliaris in nomen uxoris callidissima fraude confert: ipse egensnudus et ignominia sua tutus reliquit Rufino huicnon mentiorsestertium [XXX] deuorandum; tantum enim ad eum ex bonis matrisliberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit.quae tamen omnia in paucis annis ita hic degulator studiose inuentrem condidit et omnimodis conlurchinationibus dilapidauitutcrederes metuerene quid habere ex fraude paterna diceretur; homoiustus et morum dedit operamquod male partum erat ut male periretnec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionemmiseram et profundam gulam.

[76]Ceterum uxor iam propemodum uetula et effeta totam domum contumeliis[alere] abnuit; filia autem per adulescentulos ditiores inuitamentomatris suae nequicquam circumlataquibusdam etiam procis adexperiundum permissanisi in facilitatem Pontiani incidissetfortasse an adhuc uidua ante quam nubta domi sedisset. Pontianus eimultum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum etimaginarium donauitnon nescius eam paulo antequam duceretaquodam honestissimo iuuenecui prius pacta fueratpost satietatemderelictam. uenit igitur ad eum noua nupta secura et intrepidapudore dispoliatoflore exsoletoflammeo obsoletouirgo rursumpost recens repudiumnomen potius adferens puellae quamintegritatem. uectabatur octaphorouidistis profecto qui adfuistisquam improba iuuenum circumspectatrixquam inmodica sui ostentatrix.quis non disciplina[m] matris agnouitcum in puella uidereti[m]medicatum os et purpurissatas genas et inlices oculos. dos erat acreditore omnis ad terruncium pridie sumpta et quidem grandior quamdomus exhausta et plena liberis postulabat.

[77]Sed enim isteut est rei modicusspei immodicuspari auaritia etegestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarateoque me amoliendum ratusquo facilius Pontiani facilitatemPudentillae solitudinem circumueniretinfit generum suum obiurgarequod matrem suam mihi desponderat; suadetquam primum ex tantopericulodum licetpedem referatrem matris ipse potius habeatquam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciatinicitscrupulum amanti adulescentulo ueteratorminatur se filiamabducturum. quid multis? iuuenem simplicempraeterea nouae nuptaeinlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille admatrem uerborum Rufini gerulussed nequicquam temptata eiusgrauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportatad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimumimmobili iram quoque sua expostulatione accessissenon mediocrepertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esseRufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxiliummariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.

[78]Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita iraextumuitita exarsit furoreut in feminam sanctissimam etpudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceretamatricem eamme magum et ueneficum clamitaret multis audientibus(quossi uolesnominabo): se mihi sua manu mortem allaturum. uixhercule possum irae moderariingens indignatio animo oboritur. tuneeffeminatissimetua manu cuiquam uiro mortem minitari[s]? at quatandem manu? Philomelae an Medeae an Clyteme[n]strae? quas tamen cumsaltas -- tanta mo[l]litia animitanta formido ferri est --sinecludine saltas. sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentillapostquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiamdeprauatumrus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illasfamosissimas litterasquibusut isti aiebantconfessa est sese meamagia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabularioPontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuoiussuMaximetestato describsimus; in quibus omnia contrapraedicationem istorum pro me reperiuntur.

[79]quamquametsi destrictius magum me dixissetposset uideriexcusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse.an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta estac nonomnibus mulieribus haec ars usitata estutcum aliquid eius modiuelle coeperuntmalint coactae uideri? quod si etiam animo itaputauitme magum esseidcircone magus habearquia hoc scripsitPudentilla? uos tot argumentistot testibustanta oratione magum menon probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem grauiushabendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistolascribitur. quin tu me meismet factisnon alienis uerbis reuincis?ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntursiratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odiocuiuspiam scripserit. 'magum te scripsit Pudentilla: igitur maguses.' quidsi consulem me scripsisset: consul essem? quid enimsipictoremsi medicumquid deniquesi innocentem? num aliquid horumputares idcircoquod illa dixisset? nihil scilicet. atquiperiniurium est ei fidem in peioribus [haberecui in melioribus] nonhaberesposse litteras eius ad perniciemnon posse ad salutem.'sed' inquit 'animi [furens] fuitefflictim te amabat.' concedointerim. num tamen omnes qui amantur magi suntsi hoc forte qui amatscripserit? c[r]edo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabatsiquidem id foras scripsitquod palam erat mihi obfuturum.

[80]postremo quid uissanam an insanam fuissedum scriberet? sanamdices? nihil ergo erat magicis artibus passa. insanam respondebis?nesciit ergo quid scribseriteoque ei fides non habenda est; immoetiamsi fuisset insanainsanam se esse nescisset. nam ut absurdefacit qui tacere se dicitquod ibidem dicendo tacere sese non tacetet ipsa professione quod profitetur infirmatita uel magis hocrepugnat: 'ego insanio'quod uerum non estnisi sciens dicit; porrosanus estqui scit quid sit insaniaquippe insania scire se nonpotestnon magis quam caecitas se uidere. igitur Pudentilla composmentis fuitsi compotem mentis se non putabat. possumsi uelimpluribussed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud clamantiset quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatasrecitabo. accipe tu et legeusque dum ego interloquar. --
          Sustinepaulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. adhucenimMaximequantum equidem animaduertinusquam mulier magiamnominauitsed ordinem repetiuit eundemquem ego paulo priusdelonga uiduitatede remedio ualetudinisde uoluntate nubendidemeis laudibusquas ex Pontiano cognoueratde suasu ipsiusut mihipotissimum nuberet.

[81]Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulaequaesimiliter pro me scripta in memet ipsum uertit cornuaad expellenduma me crimen magiae sedulo [o]missa memorabili laude Rufini uice[m]mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasimago quaesiuit. multa fandoMaximeaudistietiam plura legendodidicistinon pauca experiendo comperisti: sed enim uersutiam taminsidiosamtam admirabili scelere conflatam negabis te umquamcognouisse. quis Palamedesqui[s] Sisyphusquis denique Eurybatesaut Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui et si quipraeterea fuerunt dolo memorandisi cum hac una Rufini fallaciacontendanturmacc[h]i prorsus et bucc[h]ones uidebuntur. o mirumcommentum! o subtilitas digna carcere et robore! quis credat efficipotuisseut quae defensio fuerateadem manentibus eisdem litterisin accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed hocincredibile qui sit factumprobabo.

[82]Obiurgatio erat matris ad filiumquod metalem uirum qualem sibipraedicassetnunc de Rufini sententia magum dictitaret. uerba ipsaad hunc modum se habebant: APOLEIOS MAGOSKAI EGW UP'AUTOU MEMAGEUMAI KAI ERW. ELQE TOINUN PROS EMEE/WSETI SWFRONW haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposuisola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieriscircumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebatipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebatceterasupra et infra scribta occultabat; turpiora esse quam utostenderentur dictitabat: satis esse confessionem mulieris de magiacognosci. quid quaeris? uerisimile omnibus uisum; quae purgandi meigratia scripta eranteadem mihi immanem inuidiam apud imperitosconciuere. turbabat impurus hic in medio foro bacchabundusepistulamsaepe aperiens proquiritabat: 'Apuleius magus; dicit ipsa quae sentitet patitur; quid uultis amplius?' nemo erat qui pro me ferret ac sicresponderet: 'totam sodes epistulam cedo: sine omnia inspiciam[a]principio ad finem perlegam. multa suntquae sola prolata calumniaepossint uideri obnoxia. cuiauis oratio insimulari potestsi ea quaeex prioribus nexa sunt principio sui defrudentursi quaedam exordine scriptorum ad lubidinem supprimantursi quae simulationiscausa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantislegantur'. haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt; ipseordo epistulae ostendat.

[83]At tuAemilianerecognoscean et haec mecum testato descripseris:BOULOMENHN GAR ME DI'AS EIPON AITIAS GAMHQHNAIAUTOSEPEISAS TOUTON ANTI PANTWN AIREISQAIQAUMAZWN TON ANDRAKAI SPOUDAZWN AUTON OIKEION UMIN DI' EMOU POIEISQAI. NUNDE WS KAT[HG]OROI HMWN KAKOHQEIS SEANAPEIQOUSINAIFNIDION EGENETO APOLEIOS MAGOSKAIEGW MEMAGEUMAI UP'AUTOU KAI ERW. ELQE TOINUN PROSEMEEWS ETI SWFRONW.
          OroteMaximesi litterae itaut partim uocales dicunturetiampropriam uocem usurparentsi uerba itaut poetae aiuntpinnis aptauulgo uolarentnonnecum primum epistolam istam Rufinus mala fideexcerperetpauca legeretmulta et meliora sciens reticeretnonnetunc ceterae litterae sceleste se detineri proclamassentuerbasuppressa de Rufini manibus foras euolassenttotum forum tumultucomplessent: 'se quoque a Pudentilla missassibi etiam quae dicerentmandata; improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum faceretemptanti nec auscultarentsibi potius audirent; Apuleium magiae nonaccusatum a Pudentillased accusante Rufino absolutum'? quae omniaetsi tum dicta non sunttamen nunccum magis prosuntluceinlustrius apparent. patent artes tuaeRufinefraudes hiantdetectum mendacium est: ueritas olim interuersa nun[c] se fert etuelut alto barathro calumnia se mergit.

[84]Ad litteras Pudentillae prouocastis: litteris uincoquarum si uultisextremam quoque clausulam audirenon inuidebo. dic tuquibus uerbisepistulam finierit mulier obcantatauecorsamensamans: EGWOUTE MEMAGEUMAI OU[TE]T' ERW. THN EIMARMENHN EKF etiamne amplius? reclamat uobis Pudentilla et sanitatemsuam a uestris calumniis quodam praeconio uindicat nubendi autem seurationem seu necessitatem fato adscribita quo multum magia remotaest uel potius omnino sublata. quae enim relinquitur uis cantaminibuset ueneficiissi fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrensneque retineri potest neque impelli? igitur hac sententia suaPudentilla non modo me magumsed omnino esse magiam negauit. benequod integras epistolas matris Pontianus ex more adseruauit; benequod uos festinatio iudicii anteuortitne quid in istis litteris exotio nouaretis. tuum hocMaximetuaeque prouidentiae beneficiumestquod a principio intellectas calumniasne corroborarenturtemporepraecipitasti et nulla[m] impertita mora subneruiasti. fingenunc aliquid matrem filio secretis litteris de amoreuti adsoletconfessam. hocine uerum fuitRufinehoc non dico piumsed saltemhumanumprouulgari eas litteras et potissimum fili praeconiopuplicari? sed sum[ne] ego insci[t]usqui postulout alienumpudorem conserues qui tuum perdideris?

[85]Cur autem praeterita conquerorcum non sint minus acerba praesentia?hocusque a uobis miserum istum puerum deprauatumut matris suaeepistulas quas putat amatorias pro tribunali procons(ulari) recitetapud uirum sanctissimum Cl(audium) Maximumante has imp(eratoris)Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amoresobiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat? tuneultimeparentis tuae animum in istis scrutarisoculos obseruassuspiritusnumerasadfectiones explorastabulas intercipisamorem reuincis?tunequid in cubiculo agatperquirisne mater tua non dicoamatrixsed ne omnino femina aest[imetur. nihil]ne tu in ea cogitasnisi unam parentis religionem? o infelix uterum tuumPudentillaosterilitas liberis potioro infausti decem menseso ingrati XIIIIanni uiduitatis! uiperaut audioexeso matris utero in lucemproserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iamadulto acerbiores morsus uiuenti et uidenti offeruntur. silentiumtuum laniaturpudor tuus carpiturpectus tuum fodituruisceraintima protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis obdatam uitamob adquisitam hereditatemob XIIII annorum longasalimonias? hiscine te patruus disciplinis erudiuitutsi compertumhabeas filios tibi similes futurosnon audeas ducere uxorem? estille poetae uersus non ignotus: 'odi puerulos praecoqui sapientia'sed enim malitia praecoqui puerum quis non auersetur atque oderitcum uideat uelut monstrum quoddam prius robustum scelere quamtemporeante nocentem quam potentemuiridi pueritiacana malitia?uel potius hoc magis noxiumquod cum uenia perniciosus est et nondumpoenaeiam iniuriae sufficit -- iniuriae dico? immo enim sceleriaduersum parentem nefandoimmaniimpetibili.

[86]Athenienses quidem propter commune ius humanitatis ex captiuisepistulis Philippi Macedonis hostis sui unam epistulamcum singulaepublice legerenturrecitari prohibueruntquae erat ad uxoremOlympiadem conscripta; hosti potius peperceruntne maritale secretumdiuulgarentpraeferendum rati fas commune propriae ultioni. taleshostes aduersum hostem: tu qualis filius aduersum matrem. uidesquamsimilia contendam. tu tamen filius matris epistulas de amoreut aisscriptas in isto coetu legisin quo si aliquem poetam lasciuioremiubereris legereprofecto non auderes; pudore tamen aliquoimpedirere. immo enim nunquam matris tuae litteras attigissessiullas alias litteras attigisses. at quam ausus es tuam ipsiusepistulam legendam darequam nimis irreuerenternimis contumelioseet turpiter de matre tua scriptamcum adhuc in eius sinu alereremiseras clanculo ad Pontianumscilicet ne semel peccasses ac tambonum tuum factum optutu capesseret. misernon intellegis iccircopatruum tuum hoc fieri passumquod se hominibus purgaretsi exlitteris tuis nosceretur te etiam priusquam ad eum commigrassesetiam cum matri blandireretamen iam tum uolpionem et impium fuisse.

[87]ceterum nequeo in animum inducere tam stultum Aemilianum esseutarbitretur mihi litteras pueri et eiusdem accusatoris me[i]offuturas.
          Fuitet illa commenticia epistula neque mea manu scripta nequeuerisimiliter confictaqua uideri uolebant blanditiis a me mulieremsollicitatam. cur ego blandiremsi magia confidebam? qua autem uiaad istos peruenit epistulaad Pudentillam scilicet per aliquemfidelem missaut in re tali accurari solet? cur praeterea tamuitiosis uerbistam barbaro sermone ego scriberemquem idem dicuntnequaquam Graecae linguae imperitum? cur autem tam absurdis tamquetabernariis blanditiis subigitaremquem idem aiunt uersibusamatoriis satis scite lasciuire? sic est profectocuiuis palam est:hicqui epistulam Pudentillae Graecatiorem legere non potuerathancut suam facilius legit et aptius commendauit.
          Sediam de epistulis satis dictum habebosi hoc unum addidero:Pudentillamquae scribserat dissimulamenti causa et deridiculi:
ELQE TOINUNEWS ETI SWFRONWpost hasce litteraseuocasse ad se filios et nurumcum his ferme duobus mensibusconuersatam. dicat hic pius filiusquid in eo tempore sequiusagentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit; neget eamrationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissimesubscripsisse; neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitumut sibi ab insidiis Rufini caueret; neget uere obiurgatumquodlitterasquas ad eum miseratuulgo circumtulisset nec tamen bonafide legisset; neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud uillamiam pridem condicto loco nubsisse.

[88]quippe ita placueratin suburbana uilla potius ut coniungeremurneciues denuo ad sportulas conuolarentcum haud pridem Pudentilla desuo quinquaginta milia nummum [in] populum expunxisset ea diequaPontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est inuolutuspraetereaut conuiuiis multis ac molestiis supersederemusquae ferme ex morenouis maritis obeunda sunt.
          HabesAemilianecausam totamcur tabulae nubtiales inter me acPudentillam non in oppido sintsed in uilla suburbana consignatae:ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum autapud te cenandum. estne causa idonea? miror tamenquod tu a[m]uilla[m] tantopere abhorreasqui plerumque rure uersere. lex quidemIulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit:'uxorem in uilla ne ducito'; immo si uerum uelisuxor ad prolemmulto auspicatius in uilla quam in oppido duciturin solo uberi quamin loco steriliin agri cespite quam in fori silice. mater futura inipso materno si[nu] nubatin segete adultasuper fecundam glebamuel enim sub ulmo marita cubetin ipso gremio terrae matrisintersuboles herbarum et propagines uitium et arborum germina. ibi et illeceleberrimus in comoediis uersus de proximo congruit:

PAIDWN EP' AROTW GNHSIWN EPI SPORA.

Romanorumetiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus nonmodo uxoresuerum etiam consulatus et dictaturae in agrisofferebantur. cohibe[b]am me in tam prolixo locone tibi gratumfaciamsi uillam laudauero.

[89]De aetate uero Pudentillaede qua post ista satis confidentermentitus esut etiam sexaginta annos natam diceres nubsissede eatibi paucis respondebo: nam [non] necesse est in re tam perspicuapluribus disputare.
          Patereius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eiuspartim tabulario publico partim domo adseruanturquae iam tibi ob osobiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideretsigna quae impressa sunt recognoscatconsules legatannos computetquos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta:lustro mentitus sit. parum hoc estliberalius agam-- nam et ipsePudentillae multos annos largitus estredonabo igitur uicissim decemannos -- Mezentius cum Vlixe errauit: quinquaginta saltem annorummulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agambis duplumquinquennium faciamuiginti annos semel detraham. iubeMaximeconsules computari: nisi fallorinuenies nunc Pudentillae haud multoamplius quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimiumomendacium uiginti annorum exilio puniendum. dimidio tantaAemilianementirisfalsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decemdixissesposses uideri computationis gestu errassequos circularedebueris digitos adgessisse. cum uero quadragintaquae faciliusceteris porrecta palma significanturea quadraginta tu dimidioaugesnon potes[t] digitorum gestu errassenisi forte trigintaannorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

[90]Missa haec facio. uenio nunc ad ipsum stirpem accusationisad ipsamcausam maleficii. respondeat Aemilianus et Rufinusob quodemolumentumetsi maxime magus foremPudentillam carminibus etuenenis ad matrimonium pellexissem. atque ego scio plerosque reosalicuius facinoris postulatossi fuisse quaepiam causae probarenturhoc uno se tamen [h]abunde defendisseuitam suam procul ab huiusmodisceleribus abhorrere nec id sibi obesse deberequod uideanturquaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta; non enim omnia quaefieri pot[u]erint pro factis habendarerum uices uarias euenire:certum indicem cuiusque animum esse; qui semper eodem ingenio aduirtutem uel malitiam moratus firmum argumentum est accipiendicriminis aut respuendi. haec ego quamquam possim merito diceretamenuobis condono nec satis mihi ducosi me omnium quae insimulastisabunde purgaui[ni]si nusquam passus sum uel exiguam suspicionemmagiae consistere. reputate uobiscumquanta fiducia innocentiae meaequantoque despectu uestri agam: si una causa uel minima fueritinuentacur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meumcommodum appeteresi quamlibet modicum emolumentum probaueritisegoille sim Carmendas uel Damigeron uel + his + Moses uel I[oh]annes uelApollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren etHostanen inter magos celebratus est.

[91]Vide quaesoMaximequem tumultum suscitarintquoniam ego paucosmagorum nominatim percensui. quid faciam tam rudibustam barbaris?doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecispublicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longealiud esse notitiam nominumaliud artis eiusdem communionem necdebere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessionecriminis haberi anquod multo praestabilius esttua doctrinaClaudi Maximetuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis etimpolitis ad haec respondere? ita potius faciam: quid illiexistimentnauci non putabo; quod institui pergam disputare: nullammihi causam fuisse Pudentillam ueneficiis ad nuptias prolectandi.
          Formammulieris et aetatem ipsi ultro improbauerunt idque mihi uitiodederunttalem uxorem causa auaritiae concupisse atque adeo primodotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haecMaximelongaoratione fatigare te non est consilium; nihil uerbis opus estcummulto disertius ipsae tabulae loquanturin quibus omnia contraquamisti ex sua rapacitate de me quoque coniectaueruntfactaimpraesentiarum et prouisa in posterum deprehendis: iam primummulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datamsed tantummodo [creditam]praeter haec ea condicione factam coniunctionemnullis ex me susceptis liberis [si] uita demigrassetuti dos omnisapud filios eius Pontianum et Pudentem maneretsin uero uno unauesuperstite diem suum obissetuti tum diuidua pars dotis posteriorifilioreliqua prioribus cederet.

[92]Haecut dicotabulis ipsis docebo. fors fuat an ne sic quidemcredat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumquerepetitionem filiis Pudentillae pacto datam. cape sis ipse tu manibustuis tabulas istasda impulsori tuo Rufino: legatpudeat illumtumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egensnudusCCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauitPudentillalocuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritumhabetet multis saepe et ingentibus dotibus spretisinani nominetantulae dotis contentumceterum praeter uxorem suam nihilcomputantemomnem supellectilem cunctasque diuitias in concordiaconiugii et mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium uel exiguererum peritus culpare auderetsi mulier uidua et mediocri formaatnon aetate mediocrinubere uolens longa dote et molli condicioneinuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortunapaenitendum? uirgo formosa etsi sit oppido paupertamen [h]abundedotata est; affert quippe ad maritum nouum animi indolempulchritudinis gratiamfloris rudimentum. ipsa uirginitatiscommendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est; namquodcumque aliud in dotem acceperispotescum libuitne sisbeneficio obstrictusomne ut acceperas retribuerepecuniamrenumeraremancipia restitueredomo demigrarepraediis cedere:sola uirginitas cum semel accepta estreddi nequitursola apudmaritum ex rebus dotalibus remanet. uidua autem qualis nuptiis uenittalis diuortio digreditur; nihil affert inreposcibilesed uenit iamab alio praefloratacerte tibi ad quae uelis minime docilisnonminus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortiumsuspectandasiue illa morte amisit maritumut scaeui ominis mulieret infausti coniugii minime appetendaseu repudio digressa estutramuis habe[n]s culpam mulierquae aut tam intolerabilis fuitutrepudiareturaut tam insolensut repudiaret. ob haec et alia uiduaedote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio maritofecissetsi philosophum spernentem dotis non rep[p]erisset.

[93]Age uerosi auaritiae causa mulierem concupissemquid mihi utiliusad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filiossererealienare ab eius animo liberorum caritatemquo liberius etartius desolatam mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis?quod uos fingitis. ego uero quietis et concordiae et pietatis auctorconciliatorfauisor non modo noua odia non seruised uetera quoquefunditus extirpaui. suasi uxori meaecuiusut isti aiuntiamuniuersas opes transuoraramsuasiinquamac denique persuasiutfiliis pecuniam suam reposcentibusde qua supra dixeramut eampecuniam sine mora redderet in praedis uili aestimatis et quanto ipsiuolebantpraeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros etgrandem domum opulente ornatam magnamque uim tritici et ordei et uiniet oliui ceterorumque fructuumseruos quoque haud minus CCCCpecoraamplius neque pauca neque abiecti pretii donaretut eos et ex eaparte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bonaspe[i] inuitaret. haec ergo ab inuita Pudentilla -- patietur enim meuti res fuitita dicere -- aegre extudiingentibus precibus inuitaeet iratae extorsimatrem filiis reconciliauipriuignos meos primohoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.

[94]Cognitum hoc est tota ciuitate. Rufinum omnes execrati me laudibustulere. uenerat ad nospriusquam istam donationem perficeretcumdissimili isto fratre suo Pontianuspedes nostros aduolutus ueniamet obliuionem praeteritorum omnium postularatflens et manus nostrasosculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibusauscultarit. petit postea suppliciteruti se Lolliano quoque AuitoC. V. purgemcui haud pridem tirocinio orationis suae fuerat a mecommendatus; quippe compererat ante paucos dies omnia meut actaerantad eum perscripsisse. id quoque a me impetrat. itaque acceptislitteris Carthaginem pergitubi iam prope exacto consulatus suimunere Lollianus Auitus teMaximeopperiebatur. [h]is epistulismeis lectis pro sua eximia humanitate gratulatus Pontianoquod cito[h]errorem suum correxissetrescripsit mihi per eum quas litterasdi boniqua doctrinaquo leporequa uerborum amoenitate simul etiucunditateprorsus ut 'uir bonus dicendi peritus'. scio teMaximelibenter eius litteras auditurum; et quide[m] si praelegammea uocepronuntiabo. cedo tu Auiti epistulasut quae semper ornamento mihifuerunt sint nunc etiam saluti. at tu licebit aquam sinas fluere;namque optimi uiri litteras ter et quater aueo quantouis temporisdispendio lectitare. --

[95]Non sum nescius debuisse me post istas Auiti litteras perorare. quemenim laudatorem locupletioremquem testem uitae meae sanctioremproducamquem denique aduocatum facundiorem? multos in uita meaRomani nominis disertos uiros sedulo cognouised sum [m]aequeneminem ammiratus. nemo est hodiequantum mea opinio fertalicuiusin eloquentia laudis et speiquin Auitus esse longe malitsi cu[m]eo se remota inuidia uelit conferre; quippe omnes fandi uirtutespaene diuersae in illo uiro congruunt. quamcumque ora[tio]nemstruxerit Auitusita illa erit undique sui perfecte absolutaut inilla neque Cato grauitatem requirat neque Laelius lenitatem necGracchus impetum nec Caesar calorem nec [H]ortensius distributionemnec Caluus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero:prorsusinquamne omnis persequarsi Auitum audiasneque additumquicquam uelis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
          VideoMaximequam benigne audiasquae in amico tuo Auito recognosces. tuame comitasut uel pauca dicerem de eoinuitauit. at non usque adeotuae beniuolentiae indulgebout mihi permittam iam propemodum fessoin causa prorsus ad finem inclinata de egregiis uirtutibus eius nuncdemum inciperequin potius eas integris uiribus et tempori liberoseruem.

[96]nunc enim mihiquod aegre feroa commemoratione tanti uiri adpestes istas oratio reuoluenda est.
          Audesnete ergoAemilianecum Auito conferre? quemme ille bonum uirum aitcuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudateum tumagiae maleficii criminis insectabere? an inuasisse me domumPudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quamdoluisset Pontianusqui mihi ob paucorum dierum uestro scilicetinstinctu ortas simultates etiam absenti apud Auitum satisfecitquimihi apud tantum uirum gratias egit? puta me acta apud Auitumnonlitteras ipsius legisse. quid posses uel quas quis in isto negotioaccusare? Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneriacceptum ferebatPontianus me uitricum sibi contigisse intimisaffectionibus laetabatur. quod utinam incolumis Carthaginereuertisset. uelquoniam sic ei fuerat fato decretumutinam tuRufinesupremum eius iudicium non impedisses. quas mihi aut coramaut denique in testamento gratias egisset. litteras tamenquas ad meCarthagine[m] uel iam adueniens ex itinere praemisitquas adhucualidusquas iam aegerplenas honorisplenas amorisquaesoMaximepaulisper recitari sinasut sciat frater eiusaccusatormeusquam in omnibus minor u[it]ae curriculum cum fratre optumaememoriae uiro currat. --

[97]Audistine uocabulaquae mihi Pontianus frater tuus tribuerat meparentem suumme dominumme magistrum cum saepe aliastum inextremo te[m]pore uitae uocanspostquam * * * ; tuas quoque parisepistolas promeremsi uel exiguam moram tanti putarem. potiustestamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamenproferri cuperemin quo mei officiosissime et honestissime meminit.quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passusest pudore perditae hereditatisquam [praemium] paucorum mensiumquibus socer Pontiani fuitmagno quidem pretio noctium computarat.praeterea nescio quos Chaldaeos consulueratquo lucro filiamcollocaretquiut audioutinam illud non uere respondissentprimum eius maritum in paucis mensibus moriturum; cetera enim dehereditateut adsolentad consulentis uotum confinxerunt. uerumutdii uoluerequasi caeca bestia in cassum hiauit. Pontianus enimfiliam Rufini male compertam non modo heredem non reliquitsed nehonesto quidem legato impertiuitquippe qui ei ad ignominiam linteaadscribi ducentorum fere denariorum iusseritut intellegereturiratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autemheredes tam hoc testamento quam priorequod lectum estmatrem cumfratrecuiut uidesadmodum puero eandem illam filiae suaemachinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maioremnuperrime uxorem fratrismisero puero obicit et obsternit.

[98]A[i]t ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patrisillectamentis captus et possessusexinde ut frater eius animamediditrelicta matre ad patruum commigrauitquo facilius remotisnobis coepta perficerentur; fauet enim Rufino Aemilianus et prouentumcupit. -- ehemrecte uos ammonetis: etiam suam spem bonus patruustemperat in isto ac fouetqui sciat intestati pueri legitimum magisquam iustum heredem futurum. nollem hercule hoc a me profectum; nonfuit meae moderationis tacitas omnium suspiciones palam abrumpere;male uosqui sugge[s]sistis. plane quidemsi [p]uerum uelismultimiranturAemilianetam repentinam circa puerum istum pietatem tuampostquam frater eius Pontianus est mortuuscum antea tam ignotusilli fuerisut saepe ne in occursu quidem filium fratris tui defacie agnosceres. at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eumindulgentia corrumpisadeo ei nulla re aduersareut per haecsuspicacioribus fidem facias. inuestem a nobis accepisti: uesticipemilico reddidisti; cum a nobis regereturad magistros itabat: ab iisnunc magna fugela in ganeum fugitamicos serios aspernaturcumadulescentulis postremissumis inter scorta et pocula puer hoc aeuiconuiuium agitat. ipse domi tuae rectoripse familiae dominusipsemagister conuiuio; in ludo quoque gladiatorio frequens uisi[ta]tornomina gladiatorum et pugnas et uulnera plane quidem ut puer honestusab ipso lanista docetur; loquitur nunquam nisi Punice et si quidadhuc a matre graecissat; enim Latine loqui neque uult neque potest.audistiMaximepaulo antepro nefaspriuignum meumfratremPontianidiserti iuuenisuix singulas syllabas fringultientemcumab eo quaereresdona[s]setne illis mater quae ego dicebam meadnitente donata.

[99]Testor igitur teClaudi Maximeuosquequi in consilio estisuosque etiamqui tribunal mecum adsistitishaec damna et dedecoramorum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda mequeposthac boni consulturumquod talis priuignus curae meae iugumceruice excusseritneque postea pro eo matri eius supplicaturum.namquod paenissime oblitus sumnuperrime cum testamentumPudentilla post mortem Pontiani filii sui in mala ualetudinescrib[s]eretdiu sum aduersus illam renisusne hunc ob tot insigniscontumeliasob tot iniurias exheredaret; elogium grauissimum iamtotum medius fidius perscriptum ut aboleretimpensis precibusoraui[t]; postremoni impetraremdiuersurum me ab ea comminatussum: mihi hanc ueniam tribueretmalum filium beneficio uinceretmeinuidia omni liberaret. nec prius destiti quam ita fecit. doleo mehuncce scrupulum Aemiliano dempsissetam inopinatam rem eiindicasse. specta quaesoMaximeut hisce auditis subitoobstipueritut oculos ad terram demiserit; enim longe sequius ratusfueratnec inmerito: mulierem filii contumeliis infectammeisofficiis deuinctam sciebat. de me quoque fuit quod timeret: quiuisuel aeque ut ego spernens hereditatis tamen uindicari de taminofficioso priuigno non recusasset. haec praecipue sollicitudo eosad accusationem mei stimulauit: hereditatem omnem mihi relictam falsoex sua auaritia coniectauere. soluo uos in praeteritum isto metu.namque animum meum neque hereditatis neque ultionis occasio potuitloco demouere. pugnaui cum irata matre pro priuigno malo uitricusueluti pater pro optimo filio aduersus nouercamnec satis fuitnibonae uxoris prolixam liberalitatem circa me nimio plus aequocoercerem.

[100]Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum mequem istipraedonem dicuntuerba singula cum precibus praeeunte[m]. rumpitabulas istas iubeMaxime: inuenies filium heredemmihi uero tenuenescio quid honoris gratia legatumnesi quid ei humanitusattigissetnomen maritus in uxoris tabulis non haberem. capeist[a]ut matris tuae testamentumuere hoc quidem inofficiosum;qui[d]ni? in quo obsequentissimum maritum exheredauitinimicissimumfilium scribsit heredemimmo enimuero non filiumsed Aemiliani speset Rufini nuptiasset temulentum illud collegiumparasitos tuos.accipeinquamfiliorum optimeet positis paulisper epistulisamatoriis matris lege potius testamentum: si quid quasi insanascripsithic reperies et quidem mox a principio: 'Sicinius Pudensfilius meus mihi heres esto'. fateorqui ho[c] legerit insanumputabit. hicine filius heresqui te in ipso fratris sui funereaduocata perditissimorum iuuenum manu uoluit excludere e domo quamipsa donauerasqui te sibi a fratre coheredem relictam grauiter etacerbe tulitqui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit etad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugitqui [t]ibi plurimaspostea contumelias dixit coram et adiuuante patruo fecitqui nomentuum pro tribunalibus uentilauitqui pudorem tuum tuismet litterisconatus est publice dedecorarequi maritu[m] tuumquem elegerasquemut ipse obiciebatefflictim amabascapitis accusauit? aperiquaesobone pueraperi testamentum: facilius insaniam matris sicprobabis.
          Quidabnuisquid recusaspostquam sollicitudinem de hereditate maternareppulisti?

[101]at ego hasce tabulasMaximehic ibidem pro pedibus tuis abiciotestorque me deinceps incuriosius habiturumquid Pudentillatestamento suo scribat. ipse iamut libetmatrem suam de ceteroexoret: mihiut ultra pro eo deprecerlocum non reliquit. ipse iamut [qui] sui potens ac uir acerbissimas litteras matri dictetirameius deleniat; qui potuit perorarepoterit exorare. mihi iam dudumsatis estsi non modo crimina obiecta plenissime diluiuerum etiamradicem iudicii huiusid est hereditatis quaesitae inuidiamfunditus sustuli.
          Illud etiam[c] ne quid omnium praetereampriusquam perorofalsoobiectum reuincam. dixistis me magna pecunia mulieris pulcherrimumpraedium meo nomine emisse. dico exiguum herediolum LX milibusnummumid quoque non mesed Pudentillam suo nomine emissePudentillae nomen in tabulis essePudentillae nomine pro eo agellotributum dependi. praesens est quaestor publicuscui depensum estCoruinius Celeruir ornatus; adest etiam tutor auctor mulierisuirgrauissimus et sanctissimusomni cum honore mihi nominandusCassiusLonginus. quaereMaximecuius emptionis auctor fueritquantulopretio mulier locuples agellum suum praestinarit. --
          [testimonium Cassi Longini tutoris et Coruini Clementis quaestor(is)]
          Estneita ut dixi? uspiam in hac emptione nomen meum ascriptum est? numipsum heredioli pretium inuidiosum estnum uel hoc saltem in mecollatum?

[102]Quid etiam estAemilianequod non te iudice refutauerim? quodpretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animumueneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem? uti dotem mihimodicam potius quam a[m]mpla[m] diceret? o praeclara carmina. an uteam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret?quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meoadhortatu pleramque filiis condonassetquae nihil illis ante memaritum fuerat largitamihi [nihil] quicquam impertiret? o graueueneficium dicam an ingratum beneficium. an ut testamentoquod iratafilio scribebatfilium potiuscui offensa eratquam mecuideuinctaheredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibusdifficile impetraui. putate uos causam non apud Cl(audium) Maximumagereuirum aequum et iustitiae pertinacemsed alium aliquem prauumet saeuum iudicem substituiteaccusationum fautoremcupidumcondem[p]nandi: date ei quod sequaturministrate uel tantulamuerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi; saltim fingitealiquideminiscimini quod respondeatisqui uos ita rogarit. etquoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedatrespondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicisillectamentis ad[h]ortumquid ex ea petieritcur fecerit. formameius uoluerat? negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulaedotisnegant tabulae donationisnegant tabulae testamentiinquibus non modo non cupide appetisseuerum etiam dure reppulisseliberalitatem suae uxoris [h]ostenditur. quae igitur alia causa est?quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli uestri atroxprincipium nomine priuigni mei form[orm]atum: 'hunc egodomineMaximereum apud te facere institui'?

[103]quin igitur addis; 'reum magistrumreum uitricumreumdeprecatorem'? sed quid deinde? 'plurimorum maleficiorum etmanifestissimorum'. cedo unum de plurimiscedo dubium uel saltemobscurum de manifestissimis. ceterum ad haecquae obiecistisnumeraan binis uerbis respondeam. 'dentes sp[l]endidas': ignosce munditiis.'specula inspicis': debet philosophus. 'uersus facis': licet fieri.'pisces exploras': Aristoteles docet. 'lignum consecras': Platosuadet. 'uxorem ducis': leges iubent. 'prior natu is[ta] est': soletfieri. 'lucrum sectatus es': dotalis accipedonationem recordaretestamentum lege. quae si omnia affatim retudisi calumnias omnesrefutauisi me in omnibus non modo criminibusuerum etiammaledictis procul a culpa [philosophiae] tutus sumsi philosophiaehonoremqui mihi salute mea antiquior estnusquam minuiimmocontra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haecut dicoitasuntpossum securus existimationem tuam reuereri quam potestatemuereriquod minus graue et uerendum mihi arbitror a[c] procons(ule)damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber.

Dixi.