Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


APVLEI



PSYCHEET CVPIDO




[4.28]Erant in quadam civitate rex et regina. hi tres numero filias formaconspicuas habueresed maiores quidem natuquamvis gratissimaspecieidonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebanturatvero puellae iunioris tam praecipuatam praeclara pulchritudo necexprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuriapoterat. multi denique civium et advenae copiosiquos eximiispectaculi rumor studiosa celebritate congregabatinaccessaeformonsitatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteramprimore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deamVenerem venerabantur religiosis adorationibus. iamque proximascivitates et attiguas regiones fama pervaserat deamquam caerulumprofundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavitiamnuminis sui passim tributa venia in mediis conversari populicoetibusvel certe rursum novo caelestium stillarum germine nonmaria sed terras Venerem aliam virginali flore praeditam pullulasse.

[29] Sicimmensum procedit in dies opiniosic insulas iam proxumas et terraeplusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur. iam multimortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus adsaeculi specimen gloriosum confluebant Paphon nemoCnidon nemo ac neipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris navigabant; sacrapraetereunturtempla deformanturpulvinaria proterunturcaerimoniae negleguntur; incoronata simulacra et arae viduae frigidocinere foedatae. puellae supplicatur et in humanis vultibus deaetantae numina placanturet in matutino progressu virginis victimiset epulis Veneris absentis nomen propitiaturiamque per plateascommeantem populi frequenter floribus sertis et solutis adprecantur.

Haechonorum caelestium ad puellae mortalis cultum inmodica translatioverae Veneris vehementer incendit animos et inpatiens indignationiscapite quassanti fremens altius sic secum disserit:

[30] 'Enrerum naturae prisca parensen elementorum origo initialisen orbistotius alma Venusquae cum mortali puella partiario maiestatishonore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibusprofanatur! nimirum communi numinis piamento vicariae venerationisincertum sustinebo et imaginem meam circumferet puella moritura.frustra me pastor illecuius iustitiam fidemque magnus comprobavitIuppiterob eximiam speciem tantis praetulit deabus. sed non adeogaudens istaquaecumque estmeos honores usurpabit: iam faxo huiusetiam ipsius inlicitae formonsitatis paeniteat.'

Et vocatconfestim puerum suum pinnatum illum et satis temerariumqui malissuis moribus contempta disciplina publicaflammis et sagittisarmatusper alienas domos nocte discurrens et omnium matrimoniacorrumpens impune committit tanta flagitia et nihil prorsus bonifacit. huncquanquam genuina licentia procacemverbis quoqueinsuper stimulat et perducit ad illam civitatem et Psychen--hoc enimnomine puella nuncupabatur--[31] coram ostendit et tota illa perlatade formonsitatis aemulatione fabula gemens ac fremens indignatione:'per ego te' inquit'maternae caritatis foedera deprecorper tuaesagittae dulcia vulneraper flammae istius mellitas uredinesvindictam tuae parentised plenam tribue et in pulchritudinemcontumacem severiter vindica idque unum et pro omnibus unicum volenseffice: virgo ista amore fraglantissimo teneatur hominis extremiquem et dignitatis et patrimonii simul et incolumitatis ipsiusFortuna damnavittamque infirmi ut per totum orbem non inveniatmiseriae suae comparem.'

Sic effataet osculis hiantibus filium diu ac pressule saviata proximas orasreflui litoris petit plantisque roseis vibrantium fluctuum summo rorecalcato ecce iam profundi maris sudo resedit verticeet ipsum quodincipit velle en statimquasi pridem praeceperitnon moraturmarinum obsequium: adsunt Nerei filiae chorum canentes et Portunuscaerulis barbis hispidus et gravis piscoso sinu Salacia et aurigaparvulus delfini Palaemon; iam passim maria persultantes Tritonumcatervae hic concha sonaci leniter bucinatille serico tegmineflagrantiae solis obsistit inimicialius sub oculis dominae speculumprogeritcurru biiuges alii subnatant. talis ad Oceanum pergentemVenerem comitatur exercitus.

[32]Interea Psyche cum sua sibi perspicua pulchritudine nullum decorissui fructum percipit. spectatur ab omnibuslaudatur ab omnibusnecquisquam non rexnon regiusnec de plebe saltem cupiens eiusnuptiarum petitor accedit. mirantur quidem divinam speciemsed utsimulacrum fabre politum mirantur omnes. olim duae maiores sororesquarum temperatam formonsitatem nulli diffamarant populiprocisregibus desponsae iam beatas nuptias adeptaesed Psyche virgo viduadomi residens deflet desertam suam solitudinem aegra corporisanimisauciaet quamvis gentibus totis complacitam odit in se suamformonsitatem. sic infortunatissimae filiae miserri mus patersuspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens dei Milesiivetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus etvictimis ingratae virgini petit nuptias et maritum. sed Apolloquanquam Craecus et Ionicuspropter Milesiae conditorem sic Latinasorte respondit:

[33]'montis in excelsi scopulorexsiste puellam
ornatam mundofunerei thalami.
nec speres generum mortali stirpe creatum
sedsaevum atque ferum vipereumque malum
quod pinnis volitans superaethera cuncta fatigat
flammaque et ferro singula debilitat
quodtremit ipse Iovisquo numina terrificantur
fluminaque horrescuntet Stygiae tenebrae.'

Rex olimbeatus affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retrodomum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae.maereturfleturlamentatur diebus plusculis. sed dirae sortis iamurget taeter effectus. iam feralium nuptiarum miserrimae virginichoragium struituriam taedae lumen atrae fuliginis cineremarcescitet sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Ludii modumcantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu et puella nupturadeterget lacrimas ipso suo flammeo. sic adfectae domus triste fatumcuncta etiam civitas congemebat luctuque publico confestim congruensedicitur iustitium.

[34] Sedmonitis caelestibus parendi necessitas misellam Psychen ad destinatampoenam efflagitabat. perfectis igitur feralis thalami cum summomaerore sollemnibus toto prosequente populo vivum producitur funus etlacrimosa Psyche comitatur non nuptias sed exequias suas. ac dummaesti parentes et tanto malo perciti nefarium facinus perficerecunctanturipsa illa filia talibus eos adhortatur vocibus: 'Quidinfelicem senectam fletu diutino cruciatis? quid spiritum vestrumqui magis meus estcrebris eiulatibus fatigatis? quid lacrimisinefficacibus ora mihi veneranda foedatis? quid laceratis in vestrisoculis mea lumina? quid canitiem scinditis? quid pectoraquid uberasancta tunditis? haece sunt vobis egregiae formonsitatis meaepraeclara praemia. invidiae nefariae letali plaga percussi serosentitis. cum gentes et populi celebrarent nos divinis honoribuscumnovam me Venerem ore consono nuncuparenttunc doleretunc fleretunc me iam quasi peremptam lugere debuistis. iam sentioiam videosolo me nomine Veneris perisse. ducite me et cui sors addixit scopulosistite. festino felices istas nuptias obirefestino generosum illummaritum meum videre. quid differoquid detrecto venientemquitotius orbis exitio natus est?'

[35] Sicprofata virgo conticuit ingressuque iam valido pompae populiprosequentis sese miscuit. itur ad constitutum scopulum montis arduicuius in summo cacumine statutam puellam cuncti deserunttaedasquenuptialesquibus praeluxerantibidem lacrimis suis extinctasrelinquentes deiectis capitibus domuitionem parant. et miseri quidemparentes eius tanta clade defessiclausae domus abstrusi tenebrisperpetuae nocti sese dedidere. Psychen autem paventem ac trepidam etin ipso scopuli vertice deflentem mitis aura molliter spirantisZephyrivibratis hinc inde laciniis et reflato sinu sensim levatamsuo tranqulllo spiritu vehens paulatim per devexa rupis excelsaevallis subditae florentis cespitis gremio leniter delapsam reclinat.

[5.1]Psyche teneris et herbosis locis in ipso toro roscidi graminis suaverecubanstanta mentis perturbatione sedatadulce conquievit. iamquesufficienti recreata somno placido resurgit animo. videt lucumproceris et vastis arboribus consitumvidet fontem vitreo laticeperlucidum medio luci meditullio. prope fontis adlapsum domus regiaestaedificata non humanis manibus sed divinis artibus. iam scies abintroitu primo dei cuiuspiam luculentum et amoenum videre tediversorium. nam summa laquearia citro et ebore curiose cavatasubeunt aureae columnaeparietes omnes argenteo caelamineconteguntur bestiis et id genus pecudibus occurrentibus ob osintroeuntium mirus prorsum homoimmo semideus vel certe deus quimagnae artls suptilitate tantum efferavit argentum. enimveropavimenta ipsa lapide pretioso caesim deminuto in varia picturaegenera discriminantur: vehementeriterum ac saepius beatos illosqui supergemmas et monilia calcant. iam ceterae partes longe latequedispositae domus sine pretio pretiosae tohque parietes solidatimassis aureis splendore proprlo coruscantut diem suum sibi domusfaciat licet sole nolente: sic cubiculasic porticussic ipsaebalneae fulgurant. nec setius opes ceterae maiestati domusrespondentut equidem illud recte videatur ad conversationem humanammagno Iovi fabricatum caeleste palatium.

[2]Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulofidentior intra limen sese facit; mox prolectante studio pulcherrimaevisionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabricaperfecta magnisque congesta gazis conspicit. nec est quicquam quodibi non est. sed praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem hocerat praecipue mirificumquod nullo vinculonullo claustronullocustode totius orbis thensaurus ille muniebatur. haec ei summa cumvoluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda et'quid' inquit'dominatantis obstupescis opibus? tua sunt haecomnia. prohinc cubiculo te refer et lectulo lassitudinem refove et exarbitrio lavacrum pete. nosquarum voces accipistuae famulaesedulo tibi praeministrabimus nec corporis curatae tibi regalesepulae morabuntur.

[3] SensitPsyche divinae providentiae beatitudinem monitusquevoces informesaudienset prius somno et mox lavacro fatigationem sui diluitvisoque statim proximo semirotundo suggestupropter instrumentumcenatorium rata refectui suo commodumlibens accumbit. et ilico vininectarei eduliumque variorum fercula copiosa nullo servientesedtantum spiritu quodam impulsa subministrantur. nec quemquam tamenilla videre poteratsed verba tantum audiebat excidentia et solasvoces famulas habebat. post opimas dapes quidam introcessit etcantavit invisuset alius citharam pulsavitquae videbatur nec ipsatunc modulatae multitudinis conferta vox aures eius afferturutquamvis hominum nemo pareretchorus tamen esse pateret.

[4]Finitis voluptatibus vespera suadente concedit Psyche cubitum. iamqueprovecta nocte clemens quidam sonus aures eius accedit. tuncvirginitati suae pro tanta solitudine metuens et pavet et horrescitet quovis malo plus timet quod ignorat. iamque aderat ignobilismaritus et torum inscenderat et uxorem sibi Psychen fecerat et antelucis exortum propere discesserat. statim voces cubiculo praestolataenovam nuptam interfectae virginitatis curant haec diutino tempore sicagebantur. atque ut est natura redditumnovitas per assiduamconsuetudinem delectationem ei commendarat et sonus vocis incertaesolitudinis erat solacium.

Intereaparentes eius indefesso luctu atque maerore consenescebantlatiusqueporrecta fama sorores illae maiores cuncta cognorant properequemaestae atque lugubres deserto lare certatim ad parentum suorumconspectum adfatumque perrexerant.

[5] Eanocte ad suam Psychen sic infit maritus namque praeter oculos etmanibus et auribus is nihilo setius sentiebatur: 'Psyche dulcissimaet cara uxorexitiabile tibi periculum minatur fortuna saevior quodobservandum pressiore cautela censeo. sorores iam tuae mortisopinione turbatae tuumque vestigium requirentes scopulum istumprotinus aderuntquarum si quas forte lamentationes acceperisnequerespondeasimmo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidemgravissimum doloremtibi vero summum creabis exitium. Annuit et exarbitrio mariti se facturam spoponditsed eo simul cum nocte dilapsodiem totum lacrimis ac plangoribus misella consumitse nunc maximeprorsus perisse iteransquae beati carceris custodia septa ethumanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis dese maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omninoposset. nec lavacro nec cibo nec ulla denique refectione recreataflens ubertim decessit ad somnum.

[6] Necmora cum paulo maturius lectum maritus accubans eamque etiam nunclacrimantem complexus sic expostulat: 'Haecine mihi pollicebarePsyche mea? quid iam de te tuus maritus expectoquid spero? etperdia et pernox nec inter amplexus coniugales desinis cruciatum. ageiam nunc ut voleset animo tuo damnosa poscenti pareto! tantummemineris meaeseriae monitioniscum coeperis sero paenitere.' Tuncilla precibus et dum se morituram commi natur extorquet a maritocupitis adnuatut sorores videatluctus mulceatora conferat. sicille novae nuptae precibus veniam tribuit et insuperquibuscumquevellet eas auri vel monilium donareconcessitsed identidem monuitac saepe terruitne quando sororum pernicioso consilio suasa deforma mariti quaerat neve se sacrilega curiositate de tantofortunarum suggestupessum deiciat nec suum postea contingat amplexum.gratias egit marito iamque laetior animo 'sed prius' inquit'centies moriar quam tuo isto dulcissimo conubio caream. amo enim etefflictim tequicumque esdiligo aeque ut meum spiritumnec ipsiCupidini comparo. sed istud etiam meis precibusorolargire et illituo famulo Zephyro praecipesimili vectura sorores hic mihi sistat';et imprimens oscula suasoria et ingerens verba mulcentia et inserensmembra cogentia haec etiam blanditiis astruit: 'mi mellitemimaritetuae Psychae dulcis anima.' vi ac potestate Venerii susurrusinvitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit atqueetiam luce proxumantede manibus uxoris evanuit.

[7] Atillae sorores percontatae scopulum locumque illumquo fuerat Psychedesertafestinanter adveniunt ibique difflebant oculos et plangebantuberaquoad crebrisearum heiulatibus saxa cautesque parilem sonumresultarent. iamque nomine proprio sororem miseram ciebantquoadsono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepidaPsyche procurrit e domo et 'quid' inquit'vos miserislamentationibus necquicquam effligitis? quam lugetisadsum. lugubresvoces desinite et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandemquippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti.'

Tuncvocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet. nec mora cum illeparens imperio statim clementissimis flatibus in noxia vecturadeportat illas. iam mutuis amplexibus et festinantibus saviis seseperfruuntur et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectantegaudio. 'sed ettectum' inquit'et larem nostrum laetae succedite etafflictas animas cum Psyche vestra recreate.'

[8] Sicallocuta summas opes domus aureae vocumque servientium populosamfamiliam demonstrat auribus earum lavacroque pulcherrimo etinhumanaemensae lautitiis eas opipare reficitut illarum prorsus caelestiumdivitiarum copiis affluentibus satiatae iam praecordiis penitusnutrirent invidiam. denique altera earum satis scrupulose curiosequepercontari non desinitquis illarum caelestium rerum dominusquisvevel qualis ipsius sit maritus. nec tamen Psyche coniugale illudpraeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigitsed e renata confingit esse iuvenem quendam et speciosumcommodum lanosobarbitio genas inumbrantemplerumque rurestribus ac montanisvenatibus occupatumetnequa sermonis procedentis labe consiliumtacitum prodereturauro facto gemmosisque monilibus onustas easstatim vocato Zephyro tradit reportandas.

[9] Quoprotenus perpetrato sorores egregiae domum redeuntes iamquegliscentis invidiae felle fraglantes multa secum sermonibus mutuisperstrepebant. sic denique infit altera: 'En orba et saeva et iniquaFortuna! hocine tibi complacuitut utroque parente prognataediversam sortem sustineremus? et nos quidemquae natu maiores sumusmaritis advenis ancillae deditaeextorres et lare et ipsa patriadegamus longe parentum velut exulanteshaec autem novissimaquamfetu satiante postremus partus effudittantis opibus et deo maritopotita sitquae nec uti recte tanta bonorum copia novit? vidistisororquanta in domo iacent et qualia moniliaquae praenitentvestesquae splendicant gemmaequantum praeterea passim calcaturaurum. quodsi maritum etiam tam formonsum tenetut affirmatnullanunc in orbe toto felicior vivit. fortassis tamen procedenteconsuetudine et adfectione roborata deam quoque illam deus maritusefficiet. sic est herculessic se gerebat ferebatque. iam iam sursumrespicit et deam spirat mulierquae voces ancillas habet et ventisipsis imperitat. at ego misera primum patre meo seniorem maritumsortita sumdein cucurbita calviorem et quovis puero pusillioremcunctam domum seris et catenis obditam custodientem.'

[10]Suscipit alia: 'ego vero maritum articulari etiam morbo complicatumcurvatumque ac per hoc rarissimo venerem meam recolentem sustineoplerumque detortoset duratos in lapidem digitos eius perfricansfomentis olidis et pannis sordidis et faetidis cataplasmatibus manustam delicatas istas adurens nec uxoris officiosam faciem sed medicaelaboriosam personam sustinens. et tu quidemsororviderisquampatienti velpotius servili--dicam enim libere quod sentio--haecperferas animo; enimvero ego nequeo sustinere ulterius tam beatamfortunam conlapsam indignae. recordare enimquam superbequamadroganter nobiscum egerit et ipsa iactatione inmodicae ostentationistumentem suum prodiderit animum dequetantis divitiis exigua nobisinvita proiecerit confestimque praesentia nostra gravata propelli etefflari exsibilarique nos iusserit. nec sum mulier nec omnino spironisi eam pessum de tantis opibus deiecero. ac si tibi etiamutparestinacuit nostra contumeliaconsilium validum requiramusambae. iamque istaquae ferimusnon parentibus nostris ac nec ullimonstremus aliiimmo nec omnino quicquam de eius salute norimus. satestquod ipsae vidimus quae vidisse paenituitnedum ut genitoribuset omnibus populis tam beatum eius differamus praeconium. nec suntenim beatiquorum divitias nemo novit. sciet se non ancillas sedsorores habere maiores. et nunc quidem concedamus ad maritos et larespauperes nostros sed plane sobrios revisamus diuque cogitationibuspressioribus instructae ad superbiam poeniendam firmiores redeamus.

[11]Placet pro bono duabus malis malum consilium totisque illis tampretiosis muneribus absconditis comam trahentes et proinde utmerebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus. ac sicparentes quoque redulcerato prorsum dolore raptim deterrentes vesaniaturgidae domus suas contendunt dolum scelestumimmo vero parricidiumstruentes contra sororem insontem.

IntereaPsychen maritus illequem nescitrursum suis illis nocturnissermonibus sic commonet: 'videsnequantum tibi periculum? velitaturFortuna eminusac nisi longe firmiter praecavesmox comminuscongredietur. perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidiastibi comparantquarum summa estut te suadeant meos explorarevultusquosut tibi saepe praedixinon videbis si videris. ergoigitur si posthac pessimae illae lamiae noxiis animis armataevenerint--venient autemscio -neque omnino sermonem conferas et siid tolerare pro genuina simplicitate proque animi tui teneritudinenon potueriscerte de marito nil quicquam vel audias vel respondeas.nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilisuterus gestat nobis infantem aliumsi texeris nostra secretasilentiodivinumsi profanaverismortalem.'

[12]Nuntio Psyche laeta florebat et divinae subolis solacio plaudebat etfuturi pignoris gloria gestiebat et materni nominis dignitategaudebat. crescentes dies et menses exeuntes anxia numerat etsarcinae nesciae rudimento miratur de brevi punctulo tantumincrementulum locupletis uteri. sed iam pestes illae taeterrimaequeFuriae anhelantes vipereum virus et festinantes impia celeritatenavigabant. tunc sic iterum momentarius maritus suam Psychen admonet:'dies ultima et casus extremus est: sexus infestus et sanguisinimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit etclassicum personavit; iam mucrone destricto iugulum tuum nefariaetuae sorores petunt. heu quantis urguemur cladibusPsychedulcissima. tui nostrique miserere religiosaque continentia domummaritum teque et istum parvulum nostrum imminentis ruinae infortuniolibera. nec illas scelestas feminasquas tibi post internecivumodium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licetvelvideas vel audiascum in morem Sirenum scopulo prominentes funestisvocibus saxa personabunt.'

[13]Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: 'iam dudumquod sciamfidei atque parciloquio meo perpendisti documentanec eosetius adprobabitur tibi nunc etiam firmitas animi mei. tu modoZephyro nostro rursum praecipefungatur obsequioet in vicemdenegatae sacrosanctae imaginis tuae redde saltem conspectum sororum.per istos cinnameos et undique pendulos crines tuosper teneras etteretis et mei similes genasper pectus nescio quocalore fervidumsic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam: supplicis anxiaepiis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibidevotae Psychae animam gaudio recrea. nec quicquam amplius in tuovultu requiroiam nil officiunt mihi nec ipsae nocturnae tenebrae:teneo temeum lumen.'

His verbiset amplexibus mollibus decantatus maritus lacrimasque eius suiscrinibus detergens se facturum spopondit et praevertit statim lumennascentis diei.

[14] Iugumsororium consponsae factionis ne parentibus quidem visis recta denavibus scopulum petunt illum praecipiti cum velocitate nec ventiferentis oppertae praesenham licentiosa cum temeritate prosiliunt inaltum. nec immemor Zephyrus regalis edictiquamvis invitussusceptas eas gremio spirantis aurae solo reddidit. at illaeincunctatae statim conferto vestigio domum penetrant complexaequepraedam suam sororis nomen ementientes thensaurumque penitus abditaefraudis vultu laeto tegentes sic adulant: 'Psychenon ita ut pridemparvulaet ipsa iam mater es. quantumputasboni nobis in istageris perula; quantis gaudiis totam domum nostram hilarabis. o nosbeatasquas infantis aurei nutrimenta laetabunt. qui si parentumutoportetpulchritudini responderitprorsus Cupido nascetur.'

[15] Sicadfectione simulata paulatim sororis invadunt animum. statimque easlassitudine viae sedilibus refotas et balnearum vaporosis fontibuscuratas pulcherrime triclinio mirisque illis et beatis edulibus atquetuccetis oblectat. iubet citharam loqui: psallitur; tibias agere:sonatur; choros canere: cantatur. quae cuncta nullo praesentedulcissimis modulis animos audientium remulcebant. nec tamenscelestarum feminarum nequitia vel illa mellita cantus dulcedinemollita conquievitsed ad destinatam fraudium pedicam sermonemconferentes dissimulanter occipiunt sciscitariqualis ei maritus etunde nataliumsecta cuia proveniret. tunc illa simplicitate nimiapristini sermonis oblita novum commentum instruit aitque maritum suumde provincia proxima magnis pecuniis negotiantem iam medium cursumaetatis agereinterspersum rara canitie. nec in sermone istotantillum morata rursum opiparis muneribus eas onustas ventosovehiculo reddidit.

[16] Seddum Zephyri tranquillo spiritu sublimatae domum redeuntsic secumaltercantes: 'quidsorordicimus de tam monstruoso fatuae illiusmendacio? tunc adolescens modo florenti lanugine barbam instruensnunc aetate media candenti canitie lucidus. quis illequem temporismodici spatium repentina senecta reformavit? nil aliud repperiesmisororquam vel mendacia istam pessimam feminam confingere vel formammariti sui nescire; quorum utrum verum estopibus istis quam primumexterminanda est. quodsi viri sui faciem ignoratdeo profectodenupsit et deum nobis praegnatione ista gerit. certe si divinipuelli--quod absit haec mater audieritstatim me laqueo nexilisuspendam. ergo interim ad parentes nostros redeamus et exordiosermonis huius quam concolores fallacias adtexamus.'

[17] Sicinflammataeparentibus fastidienter appellatis et nocte turbataevigiliisperditae matutino scopulum pervolant et inde solito ventipraesidio vehementer devolant lacrimisque pressura palpebrarumcoactis hoc astu puellam appellant: 'tu quidem felix et ipsa tantimali ignorantia beata sedes incuriosa periculi tuinos autemquaepervigili cura rebus tuis excubamuscladibus tuis misere cruciamur.pro vero namque comperimus nec tesociae scilicet doloriscasusquetuicelarepossumus immanem colubrum multinodis voluminibusserpentemveneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvieprofunda tecum noctibus latenter adquiescere. nunc recordare sortisPythicaequae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit. etmulti coloni quique circumsecus venantur et accolae plurimi viderunteum vespera redeuntem e pastu proximique fluminis vadis innatantem.

[18] necdiu blandis alimoniarum obsequiis te saginaturum omnes adfirmantsedcum primum praegnationem tuam plenus maturaverit uterusopimiore fructu praeditam devoraturum. ad haec iam tua estexistimatioutrum sororibus pro tua cara salute sollicitis adsentirivelis et declinata morte nobiscum secura periculi vivere ansaevissimae bestiae sepeliri visceribus. quodsi te ruris huiusvocalis solitudo vel clandestinae veneris faetidi periculosiqueconcubitus et venenati serpentis amplexus delectantcerte piaesorores nostrum fecerimus.

TuncPsyche misellautpote simplex et animi tenellarapitur verborum tamtristium formidine: extra terminum mentis suae posita prorsus omniummariti monitionum suarumque promissionum memoriam effudit et inprofundum calamitatis sese praecipitavittremensque et exanguicolore lurida tertiata verba semihianti voce substrepens sic ad illasait:

[19] 'Vosquidemcarissimae sororesut par eratin o cio vestrae pietatispermanetisverum et illiqui talia vobis adfirmantnon videnturmihi mendacium fingere. nec enim umquam viri mei vidi faciem velomnino cuiatis sit novised tantum nocturnis subaudiens vocibusmaritum incerti status et prorsus lucifugam tolero bestiamque aliquamrecte dicentibus vobis merito consentio. meque magnopere semper asuis terret aspectibus malumque grande de vultus curiositatepraeminatur. nunc si quam salutarem opem periclitanti sorori vestraepotestis adferreiam nunc subsistite; ceterum incuria sequensprioris providentiae beneficia conrumpet.'

Tuncnanctae iam portis patentibus nudatum sororis animum facinerosaemulieresomissis tectae machinae latibulisdestrictis gladiisfraudium simplicis puellae paventes cogitationes invadunt.

[20] Sicdenique altera: 'quoniam nos originis nexus pro tua incolumitate nepericulum quidem ullum ante oculos habere compellitviamquae soladeducit iter ad salutemdiu diuque cogitatam monstrabimus tibi.novaculam praeacutamadpulsu etiam palmulae lenientis exasperatamtori qua parte cubare consuestilatenter absconde lucernamqueconcinnemcompletam oleoclaro lumine praemicantem subde aliquoclaudentis aululae tegmineomnique isto apparatu tenacissimedissimulatopostquam sulcatos intrahens gressus cubile solitumconscenderit iamque porrectus et exordio somni prementis implicitusaltum soporem flare coeperittoro delapsa nudoque vestlglo pensilemgradum paullulatim minuenscaecae tenebrae custodia liberatalucernapraeclaritui facinoris opportunitatem de luminis consiliomutuare et ancipiti telo illo audaciterprius dextera sursum elatanisu quam valido noxii serpentis nodum cervicis et capitis abscide.nec nostrum tibi deerit subsidium; sed cum primum illius mortesalutem tibi fecerisanxiae praestolabimur cunctisque istis ociustecum relatis votivis nuptiis hominem te iungemus homini.'

[21] Taliverborum incendio flammata viscera sororis iam prorsus ardentisdeserentes ipsae protinustanti mali confinium sibi etiam eximiemetuentesflatus alitis impulsu solito provectae super scopulumilico pernici se fuga proripiunt statimque conscensis navibus abeunt.

At Psycherelicta solanisi quod infestis Furiis agitata sola non estaestupelagi simile maerendo fluctuat etquamvis statuto consilio etobstinato animoiam tamen facinori manus admovens adhuc incertaconsilii titubat multisque calamitatis suae distrahitur affectibus.festinat differtaudet trepidatdiffidit irascitur etquod estultimumin eodem corpore odit bestiamdiligit maritum. vesperatamen iam noctem trahente praecipiti festinatione nefarii scelerisinstruit apparatum. nox aderat et maritus aderat priusque Venerisproeliis velitatus in altum soporem descenderat.

[22] TuncPsycheet corporis et animi alioquin infirmafati tamen saevitiasubministranteviribus roboratur et prolata lucerna et adreptanovacula sexum audacia mutatur. sed cum primum luminis oblatione torisecreta clarueruntvidet omnium ferarum mitissimam dulcissimamquebestiamipsum illum Cupidinem formonsum deum formonse cubantemcuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminissacrilegi novaculam paenitebat. at vero Psyche tanto aspectudeterrita et impos animimarcido pallore defecta tremensque deseditin imos poplites et ferrum quaerit absconderesed in suo pectore;quod profecto fecissetnisi ferrum timore tanti flagitii manibustemerariis delapsum evolasset. iamque lassasalute defectadumsaepius divini vultus intuetur pulchritudinemrecreatur animi. videtcapitis aurei genialem caesariem ambrosia temulentamcerviceslacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos decoriterimpeditosalios antependulosalios retropendulosquorum splendorenimio fulgurante iam et ipsum lumen lucernae vacillabat; per umerosvolatilis dei pinnae roscidae micanti flore candicant et quamvis alisquiescentibus extimae plumulae tenellae ac delicatae tremuleresultantes inquieta lasciviunt; ceterum corpus glabellum atqueluculentum et quale peperisse Venerem non paeniteret. ante lectulipedes iacebat arcus et pharetra et sagittaemagni dei propitia tela.

[23] Quaedum insatiabili animo Psychesatis et curiosarimatur atquepertrectat et mariti sui miratur armadepromit unam de pharetrasagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda trementisetiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altiusut per summam cutemroraverint parvulae sanguinis rosei guttae. sic ignara Psyche spontein Amoris incidit amorem. tunc magis magisque cupidine fraglansCupidinisprona in eum efflictim inhians patulis ac petulantibussaviis festinanter ingestis de somni mensura metuebat. sed dum bonotanto percita saucia mente fluctuatlucerna illa sive perfidiapessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasibasiare et ipsa gestiebatevomuit de summa luminis sui stillamferventis olei super umerum dei dexterum. hem audax et temerarialucerna et amoris vile ministeriumipsum ignis totius deum aduriscum te scilicet amator aliquisut diutius cupitis etiam noctepotireturprimus invenerit. sic inustus exiluit deus visaquedetectae fidei colluvie protinus ex osculis et manibus infelicissimaeconiugis tacitus avolavit.

[24] atPsyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus adreptosublimis evectionis adpendix miseranda et per nubilas plagas pendulicomitatus extrema consequia tandem fessa delabitur solo. Nec deusamator humi iacentem deserens involavit proximam cupressum deque eiusalto cacumine sic eam graviter commotus adfatur:

'Egoquidemsimplicissima Psycheparentis meae Veneris praeceptorum immemorquae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimomatrimonio addici iusseratipse potius amator advolavi tibi sed hocfeci leviterscioet praeclarus ille sagittarius ipse me telo meopercussi teque coniugem meam feciut bestia scilicet tibi viderer etferro caput excideres meumquod istos amatores tuos oculos gerit.haec tibi identidem semper cavenda censebamhaec benivole remonebam.sed illae quidem consiliatrices egregiae tuae tam perniciosimagisterii dabunt actutum mihi poenaste vero tantum fuga meapunivero.' et cum termino sermonis pinnis in altum se proripuit.

[25]Psyche vero humi prostrata et quantum visu poterat volatus maritiprospiciens extremis affligebat lamentationibus animum. sed ubiremigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienumperproximi fluminis marginem praecipitem sese dedit. sed mitis fluviusin honorem dei scilicetqui et ipsas aquas urere consuevitmetuenssibi confestim eam innoxio volumine super ripam florentem herbisexposuit. tunc forte Pan deus rusticus iuxta supercilium amnissedebat complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocensreccinere; proxime ripam vago pastu lasciviunt comam fluvii tondentescapellae. hircuosus deus sauciam Psychen atque defectamutcumquecasus eius non insciusclementer ad se vocatam sic permulcetverbislenientibus:

'Puellascitulasum quidem rusticanus et upiliosed senectutis prolixaebeneficio multis experimentis instructus. verum si recte coniectoquod profecto prudentes viri divinationem autumantab isto titubanteet saepius vaccillante vestigio deque nimio pallore corporis etassiduo suspirituimmo et ipsis maerentibus oculis tuisamore nimiolaboras. ergo mihi ausculta nec te rursus praecipitio vel ullo mortisaccersitae genere perimas. luctum desine et pone maeroremprecibusque potius Cupidinem deorum maximum percoleet utpoteadolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere.'

[26] Siclocuto deo pastore nulloque sermone redditosed adorato tantumnumine salutari Psyche pergit ire. sed cum aliquam multum viaelaboranti vestigio pererrassetinscio quodam tramite iam die labenteaccedit quandam civitatemin qua regnum maritus unius sororis eiusoptinebat. qua re cognita Psyche nuntiari praesentiam suam sororidesiderat; mox inducta mutuis amplexibus alternae salutationisexpletis percontanti causas adventus sui sic incipit:

'Meministiconsilium vestrumscilicet quo mihi suasistisut bestiamquaemariti mentito nomine mecum quiescebatprius quam ingluvie voraci memisellam hauriretancipiti novacula peremerem. sed cum primumutaeque placueratconscio lumine vultus eius aspexivideo mirumdivinumque prorsus spectaculumipsum illum deae Veneris filiumipsum inquam Cupidinemleni quiete sopitum. ac dum tanti bonispectaculo percita et nimia voluptatis copia turbata fruendilaborarem inopiacasu scilicet pessumo lucerna fervens oleumrebullivit in eius umerum. quo dolore statim somno recussusubi meferro et igni conspexit armatam'tu quidem' inquit'ob istud tamdirum facinus confestim toro meo divorte tibique res tuas habetoegovero sororem tuam'--et nomen quo tu censeris aiebat 'iam mihiconfarreatis nuptiis coniugabo '; et statim Zephyropraecipitultraterminos me domus eius efflaret.'

[27]Necdum sermonem Psyche finieratet illa vesanae libidinis etinvidiae noxiae stimulis agitatae re concinnato mendacio fallensmaritumquasi de morte parentum aliquid conperissetstatim navemascendit et ad illum scopulum protinus pergit et quamvis alio flanteventocaeca spe tamen inhians'accipe me' dicens'Cupidodignamte coniugem et tuZephyresuscipe dominam' saltu se maximopraecipitem dedit. nec tamen ad illum locum vel saltem mortuapervenire potuit. nam per saxa cautium membris iactatis atquedissipatis etproinde ut merebaturlaceratis visceribus suisalitibus bestiisque obvium ferens pabulum interiit. Nec vindictaesequentis poena tardavit. nam Psyche rursus errabundo gradu pervenitad civitatem aliamin qua pari modo soror morabatur alia nec setiuset ipsa fallacie germanitatis inducta et in sororis sceleratasnuptias aemula festinavit ad scopulum inque simile mortis exitiumcecidit.

[28Interimdum Psyche quaesitioni Cupidinis intenta populos circumibatille vulnere lucernae dolens in ipso thalamo matris iacens ingemebat.tunc avis peralba illa gaviaquae super fluctus marinos pinnisnatatdemergit sese propere ad Oceani profundum gremlum. ibicommodum Venerem lavantem natantemque propter assistens indicatadustum filium eiusgravi vulneris dolore maerentemdubium salutisiacere iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisquevariis omnem Veneris familiam male audirequod ille quidem montanoscortatutu vero marino natatu secesseritis ac per hoc non voluptasullanon gratianon lepossed incompta et agrestia et horridacuncta sintnon nuptiae coniugalesnon amicitiae socialesnonliberum caritatessed enormis eluvies et squalentium foederuminsuave fastidium. haec illa verbosa et satis curiosa avis in auribusVeneris fili lacerans existimationem ganniebat. at Venus iratasolidum exclamat repente: 'ergo iam ille bonus filius meus habetamicam aliquam? prome agedumquae sola mihi servis amanternomeneiusquae puerum ingenuum et investem sollicitavitsive illa deNympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel demearum Gratiarum ministerio. Nec loquax illa conticuit avissed'nescio' inquit'domina: puto puellam--si probe meminiPsychesnomine dicitur--efflicte cupere.' Tunc indignata Venus exclamavit velmaxime: 'Psychen illemeae formae succubammei nominis aemulamsivere diligitnimirum illud incrementum lenam me putavitcuiusmonstratu puellam illam cognosceret.'

[29] Haecquiritans properiter emergit e mari suumque protinus aureum thalamumpetit et repertosicut audierataegroto puero iam inde a foribusquam maxime boans 'honesta' inquit'haec et natalibus nostrisbonaeque tuae frugi congruentiaut primum quidem tuae parentisimmodominae praecepta calcares nec sordidis amoribus inimicam meamcruciaresverum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturisiungeres amplexibusutegonurum scilicet tolerarem inimicam? sedutique praesumis nugo et corruptor et inamabilis te solum generosumnec me iam per aetatem posse concipere. velim ergo scias multo temeliorem filium alium genituramimmo ut contumeliam magis sentiasaliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas etflammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilemquamtibi non ad hos usus dederam; nec enim de patris tui bonis adinstructionem istam quicquam concessum est.

[30] sedmale prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuosirreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuamme inquam ipsamparricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduamutique contemnis nec vitricum tuum fortissimum illum maximumquebellatorem metuis. quidni? cui saepius in angorem mei paelicatuspuellas propinare consuesti. sed iam faxo te lusus huius paeniteat etsentias acidas et amaras istas nuptias.--sed nunc inrisui habita quidagam? quo me conferam? quibus modis stelionem istum cohibeam? petamneauxilium ab inimica mea Sobrietatequam propter huius ipsiusluxuriam offendi saepius? at rusticae squalentisque feminaeconloquium prorsus horresco. nec tamen vindictae solacium undeundespernendum est. illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla aliaquaecastiget asperrime nugonem istumpharetram explicet et sagittasdearmetarcum enodettaedam deflammetimmo et ipsum corpus eiusacrioribus remediis coherceat. tunc iniuriae meae litatum crediderimcum eius comasquas istis manibus meis subinde aureo nitoreperstrinxideraseritpinnasquas meo gremio nectarei fontisinfecipraetotonderit.

[31] Siceffata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. sedeam protinus Ceres et Iuno continantur visamque vultu tumidoquaesierecur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorumcoherceret. atilla 'oportune' inquit'ardenti prorsus isto meopectori violentiam scilicet perpetraturae venitis. sed totisorovestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite. necenim vos utique domus meae famosa fabula et non dicendi filii meifacta latuerunt.'

Tunc illaenon ignaraequae gesta suntpalpare Veneris iram saevientem sicadortae: 'quid taledominadeliquit tuus filiusut animo pervicacivoluptates illius impugnes etquam ille diligittu quoque perderegestias? quod autemoramusisti crimensi puellae lepidae libenteradrisit? an ignoras eum masculum et iuvenem esse vel certe iamquotsit annorumoblita es? anquod aetatem portat bellulepuer tibisemper videtur? mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tuilusus semper explorabis curiose et in eo luxuriem culpabis et amoresrevinces et tuas artes tuasque delicias in formonso filioreprehendes? quis autem te deumquis hominum patietur passimcupidines populis disseminantemcum tuae domus amores amarecoherceas et vitiorum muliebrium publicam praecludas officinam?'

Sic illaemetu sagittarum patrocinio gratioso Cupidiniquamvis absentiblandiebantur. sed Venus indignata ridicule tractari suas iniuriaspraeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit.

[6.1]Interea Psyche variis iactabatur discursibusdies noctesque maritivestigationibus inquieta animotanto cupidior iratum licetsi nonuxoriis blanditiis lenirecerte servilibus precibus propitiare. etprospecto templo quodam in ardui montis vertice 'unde autem' inquit'scio an istic meus degat dominus?' et ilico dirigit citatum gradumquem defectum prorsus adsiduis laboribus spes incitabat et votum.iamque naviter emensis celsioribus iugis pulvinaribus sese proximamintulit. videt spicas frumentarias in acervo et alias flexiles incorona et spicas hordei videt. erant et falces et operae messoriaemundus omnissed cuncta passim iacentia et incuria confusa etutsolet aestulaborantium manibus proiecta. haec singula Psychecuriose dividit et discretim remota rite componitrata scilicetnullius dei fana ac caerimonias neclegere se deberesed omniumbenivolam misericordiam corrogare.

[2] Haeceam sollicite seduloque curantem Ceres alma deprehendit et longumexclamat protinus: 'ainPsyche miseranda? totum per orbem Venusanxia disquisitione tuum vestigium furens animi requiritteque adextremum supplicium expetit et totis numinis sui viribus ultionemflagitat: tu vero rerum mearum tutelam nunc geris et aliud quicquamcogitas nisi de tua salute?

TuncPsyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigiahumumque verrens crinibus suis multiiugis precibus editis veniampostulabat: 'per ego te frugiferam tuam dexteram istam deprecorperlaetificas messium caerimoniasper tacita secreta cistarum et perfamulorum tuorum draconum pinnata curricula et glebae Siculaesulcamina et currum rapacem et terram tenacem et inluminarumProserpinae nuptiarum demeacula et luminosarum filiae inventionumremeacula et ceteraquae silentio tegit Eleusinis Atticae sacrariummiserandae Psyches animaesupplicis tuaesubsiste. inter istamspicarum congeriem patere vel pauculos dies delitescamquoad deaetantae saeviens ira spatio temporis mitigetur vel certe meae viresdiutino labore fessae quietis intervallo leniantur.'

[3]Suscipit Ceres: 'tuis quidem lacrimosis precibus et commoveor etopitulari cupiosed cognatae meaecum qua etiam foedus antiquumamicitiae colobonae praeterea feminaemalam gratiam subire nequeo.decede itaque istis aedibus protinus et quod a me retentacustoditaque non fueris optimi consule.'

Contraspem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsumporrigens inter subsitae convallis sublucidum lucum prospicit fanumsollerti fabrica structum nec ullam vel dubiam spei melioris viamvolens omitteresed adire cuiuscumque dei veniamsacratis foribusproximat. videt dona pretiosa et lacinias auro litteratas ramisarborum postibusque suffixasquae cum gratia facti nomen deaecuifuerant dicatatestabantur. tunc genu nixa et manibus aram tepentemamplexa detersis ante lacrimis SiC adprecatur:

[4] MagniIovis germana et coniugasive tu Samiquae sola partu vagituque etalimonia tua gloriaturtenes vetusta delubrasive celsaeCarthaginisquae te virginem vectura leonis caelo commeantempercolitbeatas sedes frequentassive prope ripas Inachiqui teiam nuptam Tonantis et reginam dearum memoratinclitis Argivorumpraesides moenibusquam cunctus oriens Zygiam veneratur et omnisoccidens Lucinam appellatsis meis extremis casibus Iuno Sospitameque in tantis exanclatis laboribus defessam imminentis periculimetu libera. quod sciamsoles praegnatibus periclitantibus ultrosubvenire.'

Ad istummodum supplicanti statim sese Iuno cum totius sui numinis augustadignitate praesentat et protinus 'quam vellem.' inquit'per fidemnutum meum precibus tuis accommodare. sed contra voluntatem Venerisnurus meaequam filiae semper dilexi locopraestare me pudor nonsinit. tunc etiam legibusquae servos alienos profugos invitisdominis vetant suscipiprohibeor.'

[5] Istoquoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritumvolatilem quienstota spe salutis depositasic ipsa suascogitationes consuluit: 'iam quae possunt alia meis aerumnis temptarivel adhiberi subsidiacui nec dearum quidemquamquam volentiumpotuerunt prodesse suffragia? quo rursum itaque tantis laqueisinclusa vestigium porrigam quibusque tectis vel etiam tenebrisabscondita magnae Veneris inevitabiles oculos effugiam? quin igiturmasculum tandem sumis animum et cassae speculae renuntias fortiter etultroneam te dominae tuae reddis et vel sera modestia saevientesimpetus eius mitigas? qui scias an etiam quem diu quaeritas illic indomo matris repperias?' sic ad dubium obsequiumimmo ad certumexitium praeparata principium futurae secum meditabaturobsecrationis.

[6] AtVenus terrenis remediis inquisitionis abnuens caelum petit. iubetconstrui currumquem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiosepoliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtuleratlimaetenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum. demultis quae circa cubiculum dominae stabulant procedunt quattuorcandidae columbae et hilaris incessibus picta colla torquentes iugumgemmeum subeunt susceptaque domina laetae subvolant. currum deaeprosequentes gannitu constrepenti lasciviunt passeres et ceterae quaedulce cantitant aves melleis modulis suave resonantes adventum deaepronuntiant. cedunt nubes et Caelum filiae panditur et summus aethercum gaudio suscipit deamnec obvias aquilas vel accipitres rapacespertimescit magnae Veneris canora familia.

[7] Tuncse protinus ad Iovis regias arces dirigit et petitu superbo Mercuridei vocalisoperae necessariam usuram postulat. nec rennuit Ioviscaerulum supercilium. tunc ovans ilicocomitante etiamMercurioVenus caelo demeat eique sollicite seritverba: 'fraterArcadiscis nempe sororem tuam Venerem sine Mercuri praesentia nilunquam fecisse nec te praeterit utiquequanto iam temporedelitescentem ancillam nequiverim repperire. nil ergo superest quamtuo praeconio praemium investigationis publicitus edicere. fac ergomandatum matures meum et indiciaqui possit agnoscimanifestedesignesnesi quis occultationis illicitae crimen subieritignorantiae se possit excusatione defendere'; et simul dicenslibellum ei porrigitubi Psyches nomen continebatur et cetera; quofacto protinus domum secessit.

[8] NecMercurius omisit obsequium. nam per omnium ora populorum passimdiscurrens sic mandatae praedicationis munus exequebatur: 'si quis afuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regisfiliamVeneris ancillamnomine Psychenconveniat retro metasMurtias Mercurium praedicatoremaccepturus indicinae nomine ab ipsaVenere septem savia suavia et unum blandientis adpulsu linguae longemellitum.'

Ad huncmodum pronuntiante Mercurio tanti praemii cupido certatim omniummortalium studium adrexerat. quae res nunc vel maxime sustulitPsyches omnem cunctationem. iamque fores ei dominae proximantioccurrit una de famulitione Veneris nomine Consuetudo statimquequantum maxime potuitexclamat: 'tandemancilla nequissimadominamhabere te scire coepisti? an pro cetera morum tuorum temeritate istudquoque nescire te fingisquantos labores circa tuas inquisitionessustinuerimus? sed benequod meas potissimum manus incidisti etinter Orci cancros iam ipsos haesistidatura scilicet actutum tantaecontumaciae poenas.'

[9] Etaudaciter in capillos eius inmissa manu trahebat eam nequaquamrenitentem. quam ubi primum inductam oblatamque sibi conspexit Venuslaetissimum cachinnum extollit et qualem solent frequenter iraticaputque quatiens et ascalpens aurem dexteram 'tandem' inquit'dignata es socrum tuam salutare? an potius maritumqui tuo vulnerepericlitaturintervisere venisti? sed esto securaiam enim excipiamte ut bonam nurum condecet'; et 'ubi sunt' inquit'Sollicitudoatque Tristitiesancillae meae?' quibus intro vocatis torquendamtradidit eam. at illae sequentes erile praeceptum Psychen misellamflagellis afflictam et ceteris tormentis excruciatam iterum dominaeconspectui reddunt. tunc rursus sublato risu Venus 'et ecce' inquit'nobis turgidi ventris sui lenocinio commovet miserationemunde mepraeclara subole aviam beatam scilicet faciat. felix vero egoquaein ipso aetatis meae flore vocabor aviaet vilis ancillae filiusnepos Veneris audiet. quanquam inepta ego frustra filium dicam;impares enim nuptiae et praeterea in villa sine testibus et patre nonconsentiente factae legitimae non possunt videri ac per hoc spuriusiste nascetursi tamen partum omnino perferre te patiemur.'

[10] Hiseditis involat eam vestemque plurifariam diloricat capilloquediscisso et capite conquassato graviter affligitet accepto frumentoet hordeo et milio et papavere et cicere et lente et fabacommixtisque acervatim confusis in unum grumulum sic ad illam:'videris enim mihi tam deformis ancilla nullo alio sed tantum seduloministerio amatores tuos promereri: iam ergo et ipsa frugem tuampericlitabor discerne seminum istorum passivam congeriem singulisquegranis rite dispositis atque seiugatis ante istam vesperam opusexpeditum approbato mihi.'

Sicassignato tantorum seminum cumulo ipsa cenae nuptiali concessit. necPsyche manus admolitur inconditae illi et inextricabili molisedimmanitate praecepti consternata silens obstupescit. tunc formiculailla parvula atque ruricolacerta difficultatis tantae laborisquemiserta contubernalis magni dei socrusque saevitiam execratadiscurrens naviter convocat corrogatque cunctam formicarum accolarumclassem: 'misereminiterrae omniparentis agiles alumnaemisereminiet Amoris uxoripuellae lepidaepericlitanti prompta velocitatesuccurrite.' ruunt aliae superque aliae sepedum populorum undaesummoque studio singulae granatim totum digerunt acervum separatimquedistributis dissitisque generibus e conspectu perniciter abeunt.

[11] Sedinitio noctis e convivio nuptiali vino madens et fraglans balsamaVenus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus visaquediligentia miri laboris 'non tuum' inquit'nequissimanec tuarummanuum istud opussed illiuscui tuoimmo et ipsius maloplacuisti': et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit.interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia claususcohercebatur acriterpartim ne petulanti luxurie vulnus gravaretpartim ne cum sua cupita conveniret. sic ergo distentis et sub unotecto separatis amatoribus tetra nox exanclata.

Sed Auroracommodum inequitante vocatae Psychae Venus infit talia: 'videsneillud nemusquod fluvio praeterluenti ripisque longis attenditurcuius imi gurgites vicinum fontem respiciunt? oves ibi nitentesaurique colore florentes incustodito pastu vagantur. inde de comapretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitumafferas censeo.'

[12]Perrexit Psyche volenter non obsequium quidem illa functurasedrequiem malorum praecipitio fluvialis rupis habitura. sed inde defluvio musicae suavis nutriculaleni crepitu dulcis aurae divinitusinspiratasic vaticinatur arundo viridis: 'Psychetantis aerumnisexercitaneque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas necvero istud horae contra formidabiles oves feras aditumquoad desolis fraglantia mutuatae calorem truci rabie solent efferri cornuqueacuto et fronte saxea et non nunquam venenatis morsibus in exitiumsaevire mortalium; sed dum meridies solis sedaverit vaporem et pecuaspiritus fluvialis serenitate conquieverintpoteris sub illaprocerissima platanoquae mecum simul unum fluentum bibitlatenterabscondere. et cum primum mitigata furia laxaverint oves animumpercussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperiesquodpassim stirpibus convexis obhaerescit.'

[13] Sicarundo simplex et humana Psychen aegerrimam salutem suam docebat. necauscultatu paenitendo diligenter instructa illa cessavitsedobservatis omnibus furatrina facili flaventis auri mollitie congestumgremium Veneri reportat. nec tamen apud dominam saltem secundilaboris periculum secundum testimonium meruitsed contortissuperciliis subridens amarum sic inquit: 'nec me praeterit huiusquoque facti auctor adulterinus. sed iam nunc ego sedulo periclitaboran oppido forti animo singularique prudentia sis praedita. videsneinsistentem celsissimae illi rupi montis ardui verticemde quofontis atri fuscae defluunt undae proxumaeque conceptaculo vallisinclusae Stygias inrigant paludes et rauca Cocyti fluenta nutriunt?indidem mihi de summi fontis penita scaturrigine rorem rigentemhauritum ista confestim defers urnula.' sic aiens crustallo dedolatumvasculuminsuper ei graviora comminatatradidit.

[14] Atilla studiose gradum celerans montis extremum petit tumulum certe velillic inventura vitae pessimae finem. sed cum primum praedicti iugiconterminos locos appulitvidet rei vastae letalem difficultatem.namque saxum immani magnitudine procerum et inaccessa salebritatelubricum mediis e faucibus lapidis fontes horridos evomebatquistatim proni foraminis lacunis editi perque proclive delapsi etangusti canalis exarato contecti tramite proxumam convallem latenterincidebant. dextra laevaque cautibus cavatis proserpunt et longacolla porrecti saeviunt saevi dracones inconivae vigiliae luminibusaddictis et in perpetuam lucem pupulis excubantibus. iamque et ipsaesemet muniebant vocales aquae. nam et 'discede' et 'quid facis? vide'et 'quid agis? cave' et 'fuge' et 'peribis' subinde clamant. sicimpossibilitate ipsa mutata in lapidem Psychequamvis praesenticorporesensibus tamen aberat et inextricabilis periculi moleprorsus obruta lacrumarum etiam extremo solacio carebat.

[15] NecProvidentiae bonae graves oculos innocentis animae latuit aerumna.nam supremi Iovis regalis ales illa repente propansis utrimque pinnisaffuit rapax aquila memorque veteris obsequiiquo ductu CupidinisIovi pocillatorem Phrygium sustuleratoportunam ferens opem deiquenumen in uxoris laboribus percolens alti culminis diales vias deseritet ob os puellae praevolans incipit: 'at tusimplex alioquin etexpers rerum taliumsperasne te sanctissimi nec minus truculentifontis vel unam stillam posse furari vel omnino contingere? diisetiam ipsique Iovi formidabiles aquas istas Stygias vel fandocomperistiquodque vos deieratis per numina deorumdeos per Stygismaiestatem solere? sed cedo istam urnulam' et protinus adreptamcompletum aquae festinat libratisque pinnarum nutantium molibus intergenas saevientium dentium et trisulca vibramina draconum remigiumdextra laevaque porrigens volentes aquas etut abiret innoxiuspraestantes excipitcommentus ob iussum Veneris petere eique sepraeministrarequare paulo facilior adeundi fuit copia.

[16] sicacceptam cum gaudio plenam urnulam Psyche Veneri citata rettulit. Nectamen nutum deae saevientis vel tunc expiare potuit. nam sic eammaiora atque peiora flagitia comminans appellat renidens exitiabile:'iam tu quidem maga videris quaedam mihi et alta prorsus maleficaquae talibus praeceptis meis obtemperasti naviter. sed adhuc istudmea pupulaministrare debebis. sume istam pyxidem' et dedit;'protinus usque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te derige.tunc conferens pyxidem Proserpinae 'petit de te Venus' dicito'modicum de tua mittas ei formonsitate vel ad unam saltem dieculamsufficiens. nam quod habuitdum filium curat aegrotumconsumpsitatque contrivit omne.' sed haud immaturius reditoquia me necesseest indidem delitamtheatrum deorum frequentare.'

[17] TuncPsyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiectoad promptum exitium sese compelli manifeste comperit. quidni? quaesuis pedibus ultro ad Tartarum manesque commeare cogeretur. neccunctata diutius pergit ad quampiam turrim praealtamindidem sesedatura praecipitem; sic enim rebatur ad inferos recte atquepulcherrime se posse descendere. sed turris prorumpit in vocemsubitam et 'quid te' inquit'praecipitemo misellaquaerisextinguere? quidque iam novissimo periculo laborique isto temeresuccumbis? nam si spiritus corpore tuo semel fuerit seiugatusibisquidem profecto ad imum Tartarumsed inde nullo pacto redirepoteris. mihi ausculta.

[18]Lacedaemo Achaiae nobilis civitas non longe sita est: huiusconterminam deviis abditam locis quaere Taenarum. inibi spiraculumDitiset per portas hiantes monstratur iter inviumcui te liminetransmeato simul commiserisiam canale directo perges ad ipsam Orciregiam. sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incederesed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibusat inipso ore duas ferre stipes. iamque confecta bona parte mortiferaeviae continaberis claudum asinum lignorum gerulum cum agasone similiqui te rogabit decidentis sarcinae fusticulos aliquos porrigas eised tu nulla voce deprompta tacita praeterito. nec mora cum ad flumenmortuum veniescui praefectus Charonprotenus expetens portoriumsic ad ripam ulteriorem sutili cumba deducit commeantes. ergo etinter mortuos avaritia vivit nec Charon ille et Ditis patertantusdeusquicquam gratuito facitsed moriens pauper viaticum debetquaerere et aes si forte prae manu non fueritnemo eum expirarepatietur. huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quasferes alteramsic tamen ut ipse sua manu de tuo sumat ore. necsetius tibi pigrum fluentum transmeanti quidam supernatans senexmortuus putris adtollens manus orabit ut eum intra navigium trahasnec tu tamen inlicita adflectare pietate.

[19]Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telamstruentes manus paulisper accommodesnec id tamen tibi contingerefas est. nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiisorienturut vel unam de manibus omittas offulam. nec putes futileistud polentacium damnum leve; altera enim perdita lux haec tibiprorsus denegabitur. canis namque praegrandisteriugo et satis amplocapite praeditusimmanis et formidabilistonantibus oblatransfaucibus mortuosquibus iam nil mali potest facerefrustraterritando ante ipsum limen et atra atria Proserpinae semper excubansservat vacuam Ditis domum. hunc offrenatum unius offulae praedafacile praeteribis ad ipsamque protinus Proserpinam introibisquaete comiter excipiet ac benigneut et molliter assidere et prandiumopipare suadeat sumere. sed tu et humi reside et panem sordidumpetitum estodeinde nuntiato quid advenerissusceptoque quodofferetur rursus remeans canis saevitiam offula reliqua redime acdeinde avaro navitae data quam reservaveras stipe transitoque eiusfluvio recolens priora vestigia ad istum caelestium siderum redieschorum. sed inter omnia hoc observandum praecipue tibi censeonevelis aperire vel inspicere illam quam feres pyxidem vel omninodivinae formonsitatis abditum curare curiosius thensaurum.'

[20] Sicturris illa prospicua vaticinationis munus explicuit. nec morataPsyche pergit Taenarum sumptisque rite stipibus illis et offulisinfernum decurrit meatum transitoque per silentium asinario debili etamnica stipe vectori dataneglecto supernatantis mortui desiderio etspretis textricum subdolis precibus et offulae cibo sopita canishorrenda rabie domum Proserpinae penetrat. nec offerentis hospitaesedile delicatum vel cibum beatum amplexased ante pedes eiusresidens humilis cibario pane contenta Veneriam pertulit legationem.statimque secreto repletam conclusamque pyxidem suscipit et offulaesequentis fraude caninis latratibus obseratis residuaque navitaereddita stipe longe vegetior ab inferis recurrit. et repetita atqueadorata candida ista lucequanquam festinans obsequium terminarementem capitur temeraria curiositate et 'ecce' inquit'inepta egodivinae formonsitatis gerulaquae nec tantillum quidem indidem mihidelibo vel sic illi amatori meo formonso placitura' et cum dictoreserat pyxidem.

[21] Necquicquam ibi rerum nec formonsitas ullased infernus somnus ac vereStygiusqui statim coperculo revelatus invadit eam crassaque soporisnebula cunctis eius membris perfunditur et in ipso vestigio ipsaquesemita conlapsam possidet. et iacebat immobilis et nihil aliud quamdormiens cadaver.

Sed Cupidoiam cicatrice solida revalescens nec diutinam suae Psyches absentiamtolerans per altissimam cubiculi quo cohibebatur elapsus fenestramrefectisque pennis aliquanta quiete longe velocius provolans Psychenaccurrit suam detersoque somno curiose et rursum in pristinam pyxidissedem recondito Psychen innoxio punctulo sagittae suae suscitat et'ecce' inquit'rursum perierasmisellasimili curiositate. sedinterim quidem tu provinciamquae tibi matris meae praecepto mandataestexsequere navitercetera egomet videro.' his dictis amatorlevis in pinnas se deditPsyche vero confestim Veneri munus reportatProserpinae.

[22]Interea Cupido amore nimio peresus et aegra faciematris suaerepentinam sobrietatem pertimescensad armillum redit alisquepernicibus caeli penetrato vertice magno Iovi supplicat suamquecausam probat. tunc Iuppiter prehensa Cupidinis buccula manuque ad ossuum relata consaviat atque sic ad illum 'licet tu' inquit'dominefilinumquam mihi concessu deum decretum servaris honoremsed istudpectus meumquo leges elementorum etvices siderum disponunturconvulneraris assiduis ictibus crebrisque terrenae libidinisfoedaveris casibus contraque leges et ipsam Iuliam disciplinamquepublicam turpibus adulteriis existimationem famamque meam laeseris inserpentesin ignesin ferasin aves et gregalia pecua serenosvultus meos sordide reformandoat tamen modestiae meae memor quodqueinter istas meas manus creveriscuncta perficiamdum tamen sciasaemulos tuos cavere acsi qua nunc in terris puella praepolletpulcritudinepraesentis beneficii vicem per eam mihi repensare tedebere.'

[23] Sicfatus iubet Mercurium deos omnes ad contionem protinus convocare acsi qui coetu caelestium defuissetin poenam decem milium nummum conventum iri pronuntiare. quo metu statim completo caelesti theatro prosede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat:

'Deiconscripti Musarum alboadolescentem istum quod manibus meisalumnatus simprofecto scitis omnes. cuius primae iuventutiscaloratos impetus freno quodam cohercendos existimavi; sat estcotidianis eum fabulis ob adulteria cunctasque corruptelas infamatum.tollenda est omnis occasio et luxuria puerilis nuptialibus pedicisalliganda. puellam elegit et virginitate privavit: teneatpossideatamplexus Psychen semper suis amoribus perfruatur.' et ad Veneremconlata facie'nec tu' inquit'filiaquicquam contristere necprosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas. iam faxonuptias non imparessed legitimas et iure civili congruas' et ilicoper Mercurium arripi Psychen et in caelum perduci iubet. porrectoambrosiae poculo'sume' inquit'Psycheet immortalis estonecumquam digredietur a tuo nexu Cupidosed istae vobis erunt perpetuaenuptiae.'

[24] Necmora cum cena nuptialis affluens exhibetur. accumbebat summum torummaritusPsychen gremio suo complexus. sic et cum sua Iunone Iuppiterac deinde per ordinem toti dei. tunc poculum nectarisquod vinumdeorum estIovi quidem suus pocillator ille rusticus puerceterisvero Liber ministrabat. Vulcanus cenam coquebatHorae rosis etceteris floribus purpurabant omniaGratiae spargebant balsamaMusaevoce canora personabant; Apollo cantavit ad citharamVenus suavimusicae superingressa formonsa saltavitscaena sibi sic concinnataut Musae quidem chorum canerent aut tibias inflarentSaturus etPaniscus ad fistulam dicerent.

Sicrite Psyche convenit in manum Cupidinis et nascitur illis maturopartu filiaquam Voluptatem nominamus.