Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Augusti Octaviani


Resgestae

 

indexrerum gestarum.
rerumgestarum divi Augustiquibus orbem terra[rum] imperio populiRom[a]ni subiecitet inpensarumquas in rem publicam populumqueRomanum fecitincisarum in duabus aheneis pilisquae su[n]t Romaepositae exemplar sub[i]ectum.

[I]
annos undevigintinatus exercitum privato consilio et privata impensa comparaviperquem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatemvindicavi. eo [nomi]ne senatus decretis honorif[i]cis in ordinemsuum m[e adlegit C. Pansa et A. Hirti]o consulibus con[sula]remlocum s[ententiae dicendae tribuens et i]mperium mihi dedit. respublica n[e quid detrimenti caperet]me pro praetore simul cumconsulibus pro[videre iussit. p]opulus autem eodem anno me consulemcum [consul uterqu]e in bel[lo ceci]dissetet triumvirum reipublicae constituend[ae creavit].

[II]
qui parentem meum[trucidaver]un[teo]s in exilium expuli iudiciis legitimis ultuseorum [fa]cin[us e]t postea bellum inferentis rei publicae vici b[isa]cie.

[III]
[b]ella terra et mari c[ivilia ex]ternaquetoto in orbe terrarum s[aepe gessi] victorque omnibus v[eniampetentib]us civibus peperci. exte[rnas] gentesquibus tuto [ignoscipot]ui[tco]nservare quam excidere ma[lui]. millia civiumRoma[no]rum [sub] sacramento meo fuerunt circiter [quingen]ta. exquibus dedu[xi in coloni]as aut remisi in municipia sua stipen[disemeri]tis millia aliquant[o plura qu]am trecentaet iis omnibusagros a[dsignavi] aut pecuniam pro p[raemis mil]itiae dedi. navescepi sescen[tas praete]r eassi quae minore[s quam trir]emesfuerunt.

[IV]
[bis] ovans triumphavi et tri[s egi]curulis triumphos et appella[tus sum v]iciens et semel imperator[decernente plu]ris triumphos mihi senatuqu[ibus omnibussu]persedi. l[aurum de f]asc[i]bus deposui in Capi[tolio votisquae] quoque bello nuncupaveram[sol]utis. ob res a [me aut perlegatos] meos auspicis meis terra ma[riqu]e pr[o]spere gestasqui[nquagiens et q]uinquiens decrevit senatus supp[lic]andum essedis immortalibus. dies a[utempe]r quos ex senatus consulto[s]upplicatum estfuere DC[CCLXXXX. in triumphis meis] ducti suntante currum meum reges aut r[eg]um lib[eri novem. consul f]ueramterdecienscum [scribeb]a[m] haec[et eram se]p[timum ettricen[simu]m tribuniciae potestatis.

[V]
[dic]tat[ura]met absent[i e]t praesent[i mihi delatam et a popu]lo et a se[na]tu[M. Marce]llo e[t] L. Arruntio [cos.] non rec[epi. non sum]depreca[tus] in s[umma f]rum[enti p]enuria curatio[n]em an[non]ae[qu]am ita ad[min]ist[raviut intra] die[s] paucos metu et periclop[r]aesenti civitatem univ[ersam liberarim impensa] et cura mea.consul[atum] quoqu[e] tum annuum e[t perpetuum mihi] dela[tum nonrecepi].

[VI]
[consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio] etpostea P. Lentulo et Cn. L[entulo et tertium Paullo Fabio Maximo etQ. Tuberone senatu populoq]u[e Romano consentientibus] ut cu[ratorlegum et morum summa potestate solus crearernullum magistratumcontra morem maiorum delatum recepi. quae tum per me geri senatus]v[o]luitper trib[un]ici[a]m p[otestatem perfecicuius potes]tatisconlegam et [ips]e ultro [quinquiens a sena]tu [de]poposci etaccepi.

[VII]
[tri]umv[i]rum rei pu[blicaec]on[s]ti[tuendae fui per continuos an]nos [decem. p]rincepss[enatus fui usque ad e]um d[iemquo scrip]seram [haecper annos]quadra[ginta. pon]tifex [maximusaugurquindecimvir]um sacrisfac[iundisseptemvirum ep]ulon[umfrater arvalissodalis Titius]fetialis fui.

[VIII]
patriciorum numerum auxi consulquintum iussu populi et senatus. senatum ter legi. et in consulatusexto censum populi conlega M. Agrippa egi. lustrum post annumalterum et quadragensimum fec[i]. quo lustro civium Romanorum censasunt capita quadragiens centum millia et sexag[i]nta tria millia.tum [iteru]m consulari cum imperio lustrum [s]olus feci C.Censorin[o et C.] Asinio cos.quo lustro censa sunt civiumRomanorum [capita] quadragiens centum millia et ducenta trigintatria m[illia. et te]r]tium consulari cum imperio lustrum conlegaTib. Cae[sare filio] m[eo feci] Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos.quo lustro ce[nsa sunt] civ[ium Ro]manorum capitum quadragienscentum mill[ia et n]onge[nta tr]iginta et septem millia. legibusnovi[s] m[e auctore l]atis m[ulta e]xempla maiorum exolescentia iamex nostro [saecul]o red[uxi et ipse] multarum rer[um exe]mplaimitanda pos[teris tradidi].

[IX]
vota p[ro valetudinemea susc]ipi p[er cons]ules et sacerdotes qu[in]to qu[oque annodecrevit senatus. ex iis] votis s[ae]pe fecerunt vivo m[e ludosaliquotiens sacerdotu]m quattuor amplissima conle[giaaliquotiensconsules. pr]iva[ti]m etiam et municipatim univer[si civesunanimite]r con[tinente]r apud omnia pulvinaria pro vale[tu]din[emea s]upp[licaverunt].

[X]
nom[en me]um [sena]tusc[onsulto inc]lusum est in Saliare carmen et sacrosanctu[s inperp]etum [ut essem etq]uoad viveremtribunicia potestas mihi[essetper lege]m s[anctum est. pontif]ex maximus ne fierem in vivi[c]onle[gae mei l]ocum[populo id sace]rdotium deferente mihiquodpater meu[s habuer]atr[ecusavi. qu]od sacerdotium aliquod postannos eo mor[t]uo q[ui civilis tu]m[ult]u[s o]ccasione occupaveratcuncta ex Italia [ad comitia mea] confluen[te mu]ltitudinequantaRomae nun[q]uam [narratur ad i]d temp[us fuisse]recep[i] P.Sulpicio C. Valgio consulibu[s].

[XI]
aram [Fortunae]R[educis a]nte aedes Honoris et Virtutis ad portam Cap[enam pro]red[itu me]o senatus consacravitin qua ponti[fices et] vir[ginesVe]stal[es anni]versarium sacrificium facere [iussit eo] di[equoco]nsul[ibus Q. Luc]retio et [M. Vi]nic[i]o in urbem ex [Syriaredieramet diem Augustali]a ex [c]o[gnomine] nos[t]ro appellavit.

[XII]
[ex senatus auctoritat]e pars [praetorum e]ttribunorum [plebi cum consule Q.] Lu[cre]tio et princi[pi]bus viris[ob]viam mihi mis[s]a e[st in Campan]iamqui honos [ad ho]c tempusnemini praeter [m]e e[st decretus. cu]m ex H[isp]ania Gal[liaquerebu]s in iis p]rovincis prosp[e]re [gest]isR[omam redi] Ti.Nerone [et] P. Qui[ntilio consulibu]saram [Pacis A]u[g]ust[aesenatus pro] redi[t]u meo consa[c]randam [censuit] ad campum[Martiumin qua ma]gistratus et sac[er]dotes [vi]rgines[que]V[est]a[les anni]ver[sarium sacrific]ium facer[e iussit].

[XIII]
[Ianum] Quirin[umquem cl]aussum ess[e maiores nostrivoluer]untcum [p]er totum i[mperium po]puli Roma[ni terra mariquees]set parta victoriis paxcumpr[iusquam] nascerer [a condita]u[rb]e bis omnino clausum [f]uisse prodatur m[emori]aeter meprinci[pe senat]us claudendum esse censui[t].

[XIV]
[fil]ios meosquos iuv[enes mi]hi eripuit for[tuna]Gaium etLucium Caesares honoris mei causa senatus populusque Romanus annumquintum et decimum agentis consules designavitut [e]um magistratuminirent post quinquennium. et ex eo diequo deducti [s]unt inforumut interessent consiliis publicis decrevit sena[t]us. equites[a]utem Romani universi principem iuventutis utrumque eorum parm[is]et hastis argenteis donatum appellaverunt.

[XV]
plebeiRomanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris mei etnomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dediiterum autem in consulatu decimo ex [p]atrimonio meo HS quadringenoscongiari viritim pernumer[a]viet consul undecimum duodecimfrumentationes frumento pr[i]vatim coempto emensus sumettribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium viritimdedi. quae mea congiaria p[e]rvenerunt ad [homi]num millia nunquamminus quinquaginta et ducenta. tribuniciae potestatisduodevicensimumconsul XII trecentis et viginti millibus plebisurbanae sexagenos denarios viritim dedi. et colon[i]s militum meorumconsul quintum ex manibiis viritim millia nummum singula dedi;acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circitercentum et viginti millia. consul tertium dec[i]mum sexagenosdenarios plebeiquae tum frumentum publicum accipiebatdedi; eamillia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.

[XVI]
pecuniam [pr]o agrisquos in consulatu meo quarto et posteaconsulibus M. Cr[a]sso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibussolvi municipis. ea [s]u[mma s]estertium circiter sexsiens milliensfuitquam [p]ro Italicis praedis numeraviet ci[r]citer bismill[ie]ns et sescentiensquod pro agris provincialibus solvi. idprimus et [s]olus omniumqui [d]eduxerunt colonias militum inItalia aut in provincisad memoriam aetatis meae feci. et posteaTi. Nerone et Cn. Pisone consulibusitemque C. Antistio et D.Laelio cos. et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus et L. Le[nt]uloet M. Messalla consulibus et L. Caninio et Q. Fabricio co[s.]milit[i]busquos emeriteis stipendis in sua municipi[a dedux]ipraem[i]a numerato persolviquam in rem sestertium q[uaterm]illiens cir[cite]r impendi.

[XVII]
quater [pe]cuniamea iuvi aerarium itaut sestertium milliens et quing[en]tie[n]s adeosqui praerant aerariodetulerim. et M. Lepido et L.Ar[r]unt[i]o cos. in aerarium militarequod ex consilio m[eo]co[ns]titutum estex [q]uo praemia darentur militibusqui vicena[aut plu]ra sti[pendi]a emeruissentHS milliens etsepting[e]nti[ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli.

[XVIII]
[ab illo annoq]uo Cn. et P. Lentuli c[ons]ules fueruntcumdeficerent [pu]blicae o[pes tum] centum millibus h[omi]num tumpluribus multo frume[ntarios et n]umma[rio]s tr[ibutus ex horr]eo etpatr[i]monio m[e]o edidi.

[XIX]
curiam et continens eiChalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibusaedemdivi IuliLupercalporticum ad circum Flaminiumquam sumappellari passus ex nomine eiusqui priorem eodem in solo feceratOctaviampulvinar ad circum Maximumaedes in Capitolio IovisFeretri et Iovis Tonantisaedem Quiriniaedes Minervae et IunonisReginae et Iovis Libertatis in Aventinoaedem Larum in summa SacraViaaedem deum Penatium in Veliaaedem Iuventatisaedem MatrisMagnae in Palatio feci.

[XX]
Capitolium et Pompeiumtheatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptionenominis mei. rivos aquarum compluribus locis vetustate labentesrefeciet aquamquae Marcia appellaturduplicavi fonte novo inrivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicamquae fuit inter aedemCastoris et aedem Saturnicoepta profligataque opera a patre meoperfeci et eandem basilicam consumptam incendio ampliato eius solosub titulo nominis filiorum m[eorum i]ncohavi etsi vivus nonperfecissemperfici ab heredibus [meis ius]si. duo et octogintatempla deum in urbe consul sex[tu]m ex [auctori]tate senatus refecinullo praetermisso quod e[o] tempore [refici debeba]t. consulseptimum viam Flaminiam a[b urbe] Ari[minum refeci pontes]que omnespraeter Mulvium et Minucium.

[XXI]
in privato soloMartis Ultoris templum [f]orumque Augustum [ex ma]n[i]biis feci.theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a p[r]i[v]atisempto feciquod sub nomine M. Marcell[i] generi mei esset. don[ae]x manibiis in Capitolio et in aede divi Iu[l]i et in aedeApollinis et in aede Vestae et in templo Martis Ultoris consacraviquae mihi constiterunt HS circiter milliens. auri coronari pondotriginta et quinque millia municipiis et colonis Italiaeconferentibus ad triumpho[s] meos quintum consul remisi et posteaquotienscumque imperator a[ppe]llatus sumaurum coronarium nonaccepi decernentibus municipii[s] et colonis aequ[e] beni[g]ne adqueantea decreverant.

[XXII]
ter munus gladiatorium dedimeo nomine et quinquiens filiorum meorum aut n[e]potum nominequibus muneribus depugnaverunt hominum ci[rc]iter decem millia. bisathletarum undique accitorum spectaculu[m] p[o]pulo pra[ebui me]onomine et tertium nepo[tis] mei nomine. ludos feci me[o no]m[ine]quateraliorum autem m[agist]ratuum vicem ter et viciens. [pr]oconlegio XV virorum magis[ter con]legii collega M. Agrippa lud[oss]aeclares C. Furnio C. Silano cos. [feci. c]onsul XIII ludosMar[tia]les pr[imus fec]iquos p[ost i]d tempus deincepsins[equen]ti[bus] annis [s. c. et lege fe]cerunt [co]n[su]les.[ven]ation[es] best[ia]rum Africanarum meo nomine aut filio[ru]mmeorum et nepotum in ci[r]co aut in foro aut in amphitheatrispopul[o d]edi sexiens et viciensquibus confecta sunt bestiarumcirciter tria m[ill]ia et quingentae.

[XXIII]
navalisproeli spectaclum populo de[di tr]ans Tiberimin quo loco nuncnemus est Caesarumcavato [s]olo in longitudinem mille etoctingentos pedesin latitudine[m mille] e[t] ducenti. in quotriginta rostratae naves triremes a[ut birem]esplures autemminores inter se conflixerunt. q[uibu]s in classibus pugnaveruntpraeter remiges millia ho[minum tr]ia circiter.

[XXIV]
intemplis omnium civitatium prov[inci]ae Asiae victor ornamentareposuiquae spoliatis tem[plis i]scum quo bellum gesseramprivatim possederat. statuae [mea]e pedestres et equestres et inquadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiterquas ipsesustuli exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomine etillorumqui mihi statuarum honorem habueruntposui.

[XXV]
mare pacavi a praedonibus. eo bello servorumqui fugerant adominis suis et arma contra rem publicam ceperanttriginta feremillia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. iuravit in meaverba tota Italia sponte sua et me be[lli]quo vici ad Actiumducem depoposcit. iuraverunt in eadem ver[ba provi]nciae GalliaeHispaniaeAfricaSiciliaSardinia. qui sub [signis meis tum]militaverintfuerunt senatores plures quam DCCin ii[s qui velantea vel pos]tea consules facti sunt ad eum diemquo scripta su[nthaecLXXXIIIsacerdo]tes ci[rc]iter CLXX.

[XXVI]
omniumprov[inciarum populi Romani]quibus finitimae fuerunt gentesquaenon p[arerent imperio nos]trofines auxi. Gallias et Hispaniasprovinciasi[tem Germaniam qua inclu]dit Oceanus a Gadibus adostium Albis flumin[is pacavi. Alpes a re]gione eaquae proxima estHadriano mari[ad Tuscum pacari fec]i nulli genti bello periniuriam inlato. cla[ssis m]ea p[er Oceanum] ab ostio Rheni ad solisorientis regionem usque ad fin[es Cimbroru]m navigavitquo nequeterra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit; Cimbrique etCharydes et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum popu[l]i perlegatos amicitiam meam et populi Romani petierunt. meo iussu etauspicio ducti sunt [duo] exercitus eodem fere tempore in Aethiopiamet in Ar[a]biamquae appel[latur] Eudaemonm[axim]aeque hos[t]iumgentis utr[iu]sque cop[iae] caesae sunt in acie et [c]om[plur]aoppida capta; in Aethiopiam usque ad oppidum Nabata pervent[um] estcui proxima est Meroe: in Arabiam usque ad fines Sabaeorumpro[cess]it exercitus ad oppidum Mariba.

[XXVII]
Aegyptumimperio populi [Ro]mani adieci. Armeniam maiorem interfecto regeeius Artaxe c[u]m possem facere provinciammalui maiorum nostrorumexemplo regn[u]m id Tigraniregis Artavasdis filionepoti autemTigranis regisper T[i. Ne]ronem trad[er]equi tum mihipriv[ig]nus erat. et eandem gentem postea d[e]sciscentem etrebellantem domit[a]m per Gaium filium meum regi AriobarzaniregisMedorum Artaba[zi] filioregendam tradidi et post eius mortem filioeius Artavasdi. quo interfecto Tig[ra]ne[m]qui erat ex regiogenere Armeniorum oriundusin id regnum misi. provincias omnisquae trans Hadrianum mare vergunt ad orien[te]m Cyrenasqueiam exparte magna regibus ea possidentibuset antea Siciliam et Sardiniamoccupatas bello servili reciperavi.

[XXVIII]
colonias inAfricaSicilia[M]acedonia utraque HispaniaAchai[a]AsiaS[y]riaGallia NarbonensiPi[si]dia militum deduxi. Italia autemXXVIII [colo]niasquae vivo me celeberrimae et frequentissimaefueruntme[a auctoritate] deductas habet.

[XXIX]
signamilitaria complur[a per] alios d[u]ces am[issa] devicti[s hostibu]sre[cepi] ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis. Parthos triumexercitum Romanorum spolia et signa re[ddere] mihi supplicesqueamicitiam populi Romani petere coegi. ea autem si[gn]a in penetraliquod e[s]t in templo Martis Ultorisreposui.

[XXX]
Pannoniorum gentesqua[s a]nte me principem populi Romaniexercitus nunquam aditdevictas per Ti. [Ne]ronemqui tum eratprivignus et legatus meusimperio populi Romani s[ubie]ciprotulique fines Illyrici ad r[ip]am fluminis Dan[uv]i. citr[a] quod[D]a[cor]u[m tr]an[s]gressus exercitus meis a[u]sp[icis vict]usprofligatusque e[st]et pos[tea tran]s Dan[u]vium ductus ex[ercitusme]u[s] Da[co]rum gentes im[peri]a p[opuli] [Romani perferrecoegit].

[XXXI]
ad me ex In[dia regum legationes saepemissae sunt non visae ante id t]em[pus] apud qu[em]q[uam] R[omanorumdu]cem. nostram amic[itiam appetive]run]t] per legat[os]B[a]starn[ae Scythae]que et Sarmatarumqui su[nt citra fl]umenTanaim [et] ultrareg[esAlba]norumque rex et Hiberorum e[tMedorum].

[XXXII]
ad me supplices confug[erunt] regesParthorum Tirida[te]s et post[ea] Phrat[es]regis Phrati[s]filiu[s]Medorum Ar[tavasdesAdiabenorum A]rtaxaresBritann[o]rumDumnobellaunus et Tin[commiusSugambr]orum MaeloMar[c]omanorumSueborum [. . . . . ]rus. ad [me re]x Parthorum PhratesOrod[i]sfiliusfilios suos nepot[esque omnes] misit in Italiamnon bellosuperatu[s]sed amicitiam nostram per [libe]ror[um] suorum pignorapetens. plurimaeque aliae gentes exper[tae sunt p. R.] fidem meprincipequibus antea cum populo Roman[o nullum extitera]tlegationum et amicitiae [c]ommercium.

[XXXIII]
a megentes Parthorum et Medoru[m per legatos] principes earum gentiumreges pet[i]tos acceperunt: Par[thi Vononemregis Ph]ratis filiumregis Orodis nepotemMedi Arioba[rzanem]regis Artavazdis filiumregis Ariobarzanis nepotem.

[XXXIV]
in consulatu sextoet septimopo[stquam b]ella [civil]ia exstinxeram per consensumuniversorum [potitus reru]m om[n]iumrem publicam ex mea potestatein senat[us populique Rom]ani [a]rbitrium transtuli. quo pro meritomeo senatu[s consulto Au]gust[us appe]llatus sum et laureis postesaedium mearum v[estiti] publ[ice coronaq]ue civica super ianuam meamfixa est [et clu]peus [aureu]s in [c]uria Iulia positusquem mihisenatum pop[ulumq]ue Rom[anu]m dare virtutis clement[iaeque]iustitiae et pieta[tis cau]sa testatu[m] est pe[r e]ius clupei[inscription]em. post id tem[pus a]uctoritate [omnibus praestitipotest]atis au[tem n]ihilo ampliu[s habu]i quam cet[eri qui m]ihiquoque in ma[gis]tra[t]u conlegae f[uerunt].

[XXXV]
tertiumdec[i]mum consulatu[m cum gereba]m sena[tus et e]quester ordopopulusq[ue] Romanus universus [appell]av[it me pat]re[m p]atriaeidque in vestibu[lo a]edium mearum inscribendum et in c[u]ria [Iuliae]t in foro Aug. sub quadrig[i]squae mihi ex s. c. pos[it]ae[suntcensuit. cum scri]psi haecannum agebam septuagensu[mumsextum].


[I]
summapecun[i]aequam ded[it vel in aera]rium [vel plebei Romanae veldi]missis militibus denarium sexien[s milliens].

[II]
operafecit nova aedem Martis[Iovis] Ton[antis et FeretriApollinis]divi IuliQuiriniMinervae[Iunonis ReginaeIovis Libertatis]Larumdeum PenatiumIuv[entatisMatris MagnaeLupercalpulvina]rad circumcuriam cum Ch[alcidicoforum Augustumbasilica]m Iuliamtheatrum Marcelli[p]or[ticum Octaviamnemus trans T]iberimCaesarum.

[III]
refecit Capito[lium sacra]sque aedes[nu]m[ero octoginta] duasthea[t]rum Pompeiaqu[arum r]iv[osvi]amFlamin[iam].

[IV]
impensa p[raestita in spec]tacul[a]sca[enica et munera] gladiatorum at[que athletas et venationes et]naumachi[am] et donata pe[c]unia [colonis municipiis oppidis] terraemotu incendioque consumpt[is] a[ut viritim] a[micis senat]oribusquequorum census explevitin[n]umera[bili]s.