Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Ausonii



SEPTEMSAPIENTUM

SENTENTIAE



1. BiasPrieneus.

Quaenam summa boni? mens semper consciarecti.
Pernicies bomin quae maxima? solus homo alter.
Quisdives? qui nil cupiet. Quis pauper? avarus.
Quae dos matronispulcherrinia? vita pudica.
Quae casta est? de qua mentiri famaveretur.
Quod prudentis opus? cum possisnolle nocere.
Quidstulti proprium? non posse et velle nocere.

2. PittacusMitylenaeus.

Loqui ignorabitqui tacere nesciet.
Bonoprobari maloquam multis malis.

Demens superbis invidetfelicibus.
Demens dolorem ridet infelicium.
Pareto legiquisqtie legem sanxeris.
Plures amicos re secunda comparas.
Paucosamicos rebus adversis probas.

3. Cleobulus Lindius.

Quantoplus liceattam libeat minus.
Fortunae invidiae est inmeritusmiser.
Felix criminibus non erit hoc diu.
Ignoscas aliis multanihil tibi.
Parcit quisque malisperdere vult bonos.
Malorummeritis gloria non datur.
Turpis saepe datur fama minoribus.

4.Periander Corinthius.

Numquam discrepat utile ab decoro.
Plusest sollicitus magis beatus.
Mortem optare malumtimerepeius.
Faxisut libeatquod est necesse.
Multis terribilistimeto multos.
Si Fortuna iuvatcaveto tolli.
Si fortunatonatcaveto mergi.

5. Solon Atheniensis

Tunc beatumdico vitamcum peracta fata sunt.
Par pari iugator coniux:quidquid inpardissidet.
Non erunt honores umquam fortuitimuneris.
Clam coarguas propinquumpropalam laudaveris.
Pulchriusmulto est parariquam creari nobilem.
Certa si decreta sors estquid cavere proderit?
Sive sunt incerta cunctaquid timereconvenit?

6. Chilon Lacedaemonius.

Nolo minor me timeatdespiciatque maior.
Vive memor mortisitem vive memorsalutis.
Tristia cuncta exsuperas aut animo aut amico.
Tu benesi quid faciasnon meminisse fas est.
Quae bene facta accipiasperpetuo memento.
Grata senectus hominiquae parilisiuventae:
Illa iuventa est graviorquae similis senectae.

7.Anacharsis Scythes.

Turpe quid ausurus te sine testetime.
Vita peritmortis gloria non moritur.

Quod facturuserisdicere distuleris.
Crux estsi metuas vincere quodnequeas.
Cum vere obiurgessic inimice iuvas;
Cum falsolaudestunc et inimice noces.
Nil nimium. Satis estne sit ethoc nimium.