Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


G. Iulii Cesaris

Commentariorumde Bello Civili

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687

LiberPrimus

[1]Litteris C. Caesaris consulibus redditis aegre ab his impetratum estsumma tribunorum plebis contentioneut in senatu recitarentur; utvero ex litteris ad senatum referreturimpetrari non potuit.Referunt consules de re publica [in civitate]. [Incitat] L. Lentulusconsul senatu rei publicae se non defuturum pollicetursi audacterac fortiter sententias dicere velint; sin Caesarem respiciant atqueeius gratiam sequanturut superioribus fecerint temporibusse sibiconsilium capturum neque senatus auctoritati obtemperaturum: haberese quoque ad Caesaris gratiam atque amicitiam receptum. In eandemsententiam loquitur Scipio: Pompeio esse in animo rei publicae nondeessesi senatus sequatur; si cunctetur atque agat leniusnequiquam eius auxiliumsi postea velitsenatum imploraturum.

[2]Haec Scipionis oratioquod senatus in urbe habebatur Pompeiusqueaberatex ipsius ore Pompei mitti videbatur. Dixerat aliquisleniorem sententiamut primo M. Marcellusingressus in eamorationemnon oportere ante de ea re ad senatum referriquamdilectus tota Italia habiti et exercitus conscripti essentquopraesidio tuto et libere senatusquae velletdecernere auderet; utM. Calidiusqui censebatut Pompeius in suas provinciasproficiecereturne qua esset armorum causa: timere Caesarem ereptisab eo duabus legionibusne ad eius periculum reservare et retinereeas ad urbem Pompeius videretur; ut M. Rufusqui sententiam Calidiipaucis fere mutatis rebus sequebatur. Hi omnes convicio L. Lentuliconsulis correpti exagitabantur. Lentulus sententiam Calidiipronuntiaturum se omnina negavit. Marcellus perterritus conviciis asua sententia discessit. Sic vocibus consulisterrore praesentisexercitusminis amicorum Pompei plerique compulsi inviti et coactiScipionis sententiam sequuntur: uti ante certam diem Caesar exercitumdimittat; si non faciateum adversus rem publicam facturum videri.Intercedit M. AntoniusQ. Cassiustribuni plebis. Referturconfestim de intersessione tribunorum. Dicuntur sententiae graves; utquisque acerbissime crudelissimeque dixitita quam maxime abinimicis Caesaris collaudatur.

[3]Misso ad vesperum senatu omnesqui sunt eius ordinisa Pompeioevocantur. Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmatsegniores castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompeiexercitibus spe praemiorum atque ordinum evocanturmulti ex duabuslegionibusquae sunt traditae a Caesarearcessuntur. Completur urbset ipsum comitium tribuniscenturionibusevocatis. Omnes amiciconsulumnecessarii Pompei atque eorumqui veteres inimicitias cumCaesare gerebantin senatum coguntur; quorum vocibus et concursuterrentur infirmioresdubii confirmanturplerisque vero liberedecernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor sese iturumad Caesaremitem L. Roscius praetorqui de his rebus eum doceant:sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam abnonnullis sententiaeut legati ad Caesarem mittanturqui voluntatemsenatus ei proponant.

[4]Omnibus his resistituromnibusque oratio consulisScipionisCatonis opponitur. Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant etdolor repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus acprovinciarum et regum appellandorum largitionibus movetursequealterum fore Sullam inter suos gloriaturad quem summa imperiiredeat. Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellitquos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratursimuliudiciorum metusadulatio atque ostentatia sui et potentiumqui inre publica iudiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeiusabinimicis Caesaris incitatuset quod neminem dignitate secumexaequari volebattotum se ab eius amicitia averterat et cumcommunibus inimicis in gratiam redieratquorum ipse maximam partemillo affinitatis tempore iniunxerat Caesari; simul infamia duarumlegionum permotusquas ab itinere Asiae Syriaeque ad suam potentiamdominatumque converteratrem ad arma deduci studebat.

[5]His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendiCaesaris propinquis eius spatium daturnec tribunis plebis suipericuli deprecandi neque etiam extremi iuris intercessioneretinendiquod L. Sulla reliqueratfacultas tribuitursed de suasalute septimo die cogitare cogunturquod illi turbulentissimisuperioribus temporibus tribuni plebis octavo denique mense suarumactionum respicere ac timere consuerant. Decurritur ad illud extremumatque ultimum senatus consultumquo nisi paene in ipso urbisincendio atque in desperatione omnium salutis sceleratorum audacianumquam ante descensum est: dent operam consulespraetorestribuniplebisquique pro consulibus sint ad urbemne quid res publicadetrimenti capiat. Haec senatusconsulto perscribuntur a.d. VII Id.Ian. Itaque V primis diebusquibus haberi senatus potuitqua ex dieconsulatum iniit Lentulusbiduo excepto comitiali et de imperioCaesaris et de amplissimis viristribunis plebisgravissimeacerbissimeque decernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni plebisseseque ad Caesarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennaeexspectabatque suis lenissimis postulatis responsasi qua hominumaequitate res ad otium deduci posset.

[6]Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illaquae per Scipionem ostenderat agit; senatus virtutem constantiamquecollaudat; copias suas exponit; legiones habere sese paratas X;praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesaremmilites neque eis posse persuaderiuti eum defendant aut sequantur.Statim de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia delectushabeatur; Faustus Sulla propere in Mauretaniam mittatur; pecunia utiex aerario Pompeio detur. Refertur etiam de rege Iubaut socius sitatque amicus; Marcellus vero passurum se in praesentia negat. DeFausto impedit Philippustribunus plebis. De reliquis rebussenatusconsulta perscribuntur. Provinciae privatis decernuntur duaeconsularesreliquae praetoriae. Scipioni obvenit SyriaL. DomitioGallia; Philippus et Cotta privato consilio praetereunturnequeeorum sortes deiciuntur. In reliquas provincias praetores mittuntur.Neque exspectantquod superioribus annis accideratut de eorumimperio ad popullim feratur paludatique votis nuncupatis exeant.Consulesquod ante id tempus accidit nunquamex urbeproficiscunturlictoresque habent in urbe et Capitolio privaticontra omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habenturarmaimperantur; pecuniae a municipiis exigunture fanis tolluntur: omniadivina humanaque iura permiscentur.

[7]Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omniumtemporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum acdepravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suaecuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.Novum in re publica introductum exemplum queriturut tribuniciaintercessio armis notaretur atque opprimereturquae superioribusannis armis esset restituta. Sullam nudata omnibus rebus tribuniciapotestate tamen intercessionem liberam reliquisse. Pompeiumquiamissa restituisse vldeaturdona etiamquae ante habuerintademisse. Quotienscumque sit decretumdarent operam magistratusnequid res publica detrimenti caperet (qua voce et quo senatus consultopopulus Romanus ad arma sit vocatus)factum in perniciosis legibusin vi tribuniciain secessione populi templis locisque editioribusoccupatis: atque haec superioris aetatis exempla expiata Saturniniatque Gracchorum casibus docet; quarum rerum illo tempore nihilfactumne cogitatum quidem. nulla lex promulgatanon cum populo agicoeptumnulla secessio facta. Hortaturcuius imperatoris ductu vVIIII annis rem publicam felicissime gesserint plurimaque proeliasecunda fecerintomnem Galliam Germaniamque pacaverintut eiusexistimationem dignitatemque ab inimicis defendant. Conclamantlegionis XIIIquae aderatmilites--hanc enim initio tumultusevocaveratreliquae nondum convenerant--sese paratos esseimperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.

[8]Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscituribique tribunos plebisqui ad eum profugerantconvenit; reliquaslegiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesaradulescens venitcuius pater Caesaris erat legatus. Is reliquosermone confectocuius rei causa venerathabere se a Pompeio ad eumprivati officii mandata demonstrat: velle Pompeium se Caesaripurgatumne eaquae rei publicae causa egeritin suam contumeliamvertat. Semper se rei publicae commoda privatis necessitudinibushabuisse potiora. Caesarem quoque pro sua dignitate debere et studiumet iracundiam suam rei publicae dimittere neque adeo graviter irasciinimicisutcum illis nocere se speretrei publicae noceat. Paucaeiusdem generis addit cum excusatione Pompei coniuncta. Eadem fereatque eisdem verbis praetor Roscius agit cum Caesare sibique Pompeiumcommemorasse demonstrat.

[9]Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbanturtamenidoneos nactus hominesper quos eaquae velletad eumperferrenturpetit ab utroquequoniam Pompei mandata ad sedetulerintne graventur sua quoque ad eum postulata deferresiparvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metuliberare possint. Sibi semper primam rei publicae fuisse dignitatemvitaque potiorem. Doluisse sequod populi Romani beneficium sibi percontumeliam ab inimicis extorquereturereptoque semenstri imperio inurbem retrahereturcuius absentis rationem haberi proximis comitiispopulus iussisset. Tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causaaequo animo tulisse; cum litteras ad senatum miseritut omnes abexercitibus discederentne id quidem impetravisse. Tota Italiadelectus haberiretineri legiones IIquae ab se simulationeParthici belli sint abductaecivitatem esse in armis. Quonam haecomnia nisi ad suam perniciem pertinere? Sed tamen ad omnia sedescendere paratum atque omnia pati rei publicae causa. ProficiscaturPompeius in suas provinciasipsi exercitus dimittantdiscedant inItalia omnes ab armismetus e civitate tollaturlibera comitiaatque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur. Haecquo facilius certisque condicionibus fiant et iureiurando sancianturaut ipse propius accedat aut se patiatur accedere: fore uti percolloquia omnes controversiae componantur.

[10]Acceptis mandatis Roscius cum L. Caesare Capuam pervenit ibiqueconsules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiat. Illideliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;quorum haec erat summa: Caesar in Galliam revertereturAriminoexcederetexercitus dimitteret; quae si fecissetPompeium inHispanias iturum. Intereaquoad fides esset data Caesarem facturumquae pollicereturnon intermissuros consules Pompeiumque delectus.

[11]Erat iniqua condicio postulareut Caesar Arimino excederet atque inprovinciam revertereturipsum et provincias et legiones alienastenere; exercitum Caesaris velle dimittidelectus habere; pollicerise in provineiam iturum nequeante quem diem iturus sitdefinireutsi peracto consulatu Caesar profectus essetnulla tamen mendaciireligione obstrictus videretur; tempus vero colloquio non dare nequeaccessurum polliceri magnam pacis desperationem afferebat. Itaque abArimino M. Antonium cum cohortibus V Arretium mittit; ipse Ariminicum duabus subsistit ibique delectum habere instituit; PisaurumFanumAnconam singulis cohortibua occupat.

[12]Interea certior factus Iguium Thermum praetorem cohortibus V tenereoppidum munireomniumque esse Iguvinorum optimam erga se voluntatemCurionem cum tribus cohortibusquas Pisauri et Arimini habebatmittit. Cuius adventu cognito diffisus municipii voluntati Thermuscohortes ex urbe reducit et profugit. Milites in itinere ab eodiscedunt ac domum revertuntur. Curio summa omnium voluntate Iguviumrecepit. Quibus rebus cognitis confisus municipiorum voluntatibusCaesar cohortes legionis XIII ex praesidiis deducit Auximumqueproficiscitur; quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebatdelectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.

[13]Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentesconveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquosmunicipes pati posse C. Caesarem imperatorembene de re publicameritumtantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proindehabeat rationem posteritatis et periculi sui. Quorum orationepermotus Varus praesidiumquod introduxeratex oppido educit acprofugit. Hunc ex primo ordine pauci Caesaris consecuti militesconsistere coegerunt. Commisso proelio deseritur a suisVarus;nonnulla pars militum domum discedit; reliqui ad Caesarem perveniuntatque una cum eis deprensus L. Pupiusprimi pili centurioadduciturqui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei anteaduxerat. At Caesar milites Attianos collaudatPupium dimittitAuximatibus agit gratias seque eorum facti memorem fore pollicetur.

[14]Quibus rebus Romam nuntiatis tantus repente terror invasitut cumLentulus consul ad aperiendum aerarium venisset ad pecuniamquePompeio ex senatusconsulto proferendamprotinus aperto sanctioreaerario ex urbe profugeret. Caesar enim adventare iam iamque etadesse eius equites falso nuntiabantur. Hunc Marcellus collega etplerique magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius diei exurbe profectus iter ad legiones habebatquas a Caesare acceptas inApulia hibernorum causa disposuerat. Delectus circa urbemintermittuntur; nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur. Capuaeprimum se confirmant et colligunt delectumque colonorumqui legeIulia Capuam deducti eranthabere instituunt; gladiatoresquequosibi Caesar in ludo habebatad forum productos Lentulus spelibertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit;quos postea monitus ab suisquod ea res omnium iudicioreprehendebaturcircum familias conventus Campani custodiae causadistribuit.

[15]Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. Cunctae earumregionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumqueeius omnibus rebus iuvant. Etiam Cinguloquod oppidum Labienusconstituerat suaque pecunia exaedificaveratad eum legati veniuntquaeque imperaverit se cupidissime facturos pollicentur. Militesimperat: mittunt. Interea legio XII Caesarem consequitur. Cum hisduabus Asculum Picenulu proficiscitur. Id oppidum Lentulus Spinther Xcohortibus tenebat; qui Caesaris adventu cognito profugit ex oppidocohortesque secum abducere conatus magna parte militum deseritur.Relictus in itinere cum paucis incidit in Vibullium Rufum missum aPompeio in agrum Picenum confirmandorum hominum causa. A quo factusVibullius certiorquae res in Piceno gererenturmilites ab eoaccipitipsum dimittit. Item ex finitimis regionibus quas potestcontrahit cohortes ex delectibus Pompeianis; in his Camerinofugientem Lucilium Hirrum cum sex cohortibusquas ibi in praesidiohabueratexcipit; quibus coactis XII efficit. Cum his ad DomitiumAhenobarbum Corfinium magnis itineribus pervenit Caesaremque adessecum legionibus duabus nuntiat. Domitius per se circiter XX cohortesAlbaex Marsis et Paelignisfinitimis ab regionibus coegerat.

[16]Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri militesqui ab eodiscesserantdelectumque institui iubet; ipse unum diem ibi reifrumentariae causa moratus Corfinium contendit. Eo cum venissetcohortes V praemissae a Domitio ex oppido pontem fluminisinterrumpebantqui erat ab oppido milia passuum circiter III. Ibicum antecursoribus Caesaris proelio commisso celeriter Domitiani aponte repulsi se in oppidum receperunt. Caesar legionibus transductisad oppidum constitit iuxtaque murum castra posuit.

[17]Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magnoproposito praemio cum litteris mittitqui petant atque orentutsibi subveniat: Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiisfacile intercludi posse frumentoque prohiberi. Quod nisi feceritsecohortesque amplius XXX magnumque numerum senatorum atque equitumRomanorum in periculum esse venturum. Interim suos cohortatustormenta in muris disponit certasque cuique partes ad custodiam urbisattribuit; militibus in contione agros ex suis possessionibuspolliceturquaterna in singulos iugeraet pro rata partecenturionibus evocatisque.

[18]Interim Caesari nuntiatur Sulmonensesquod oppidum a Corfinio VIImilium intervallo abestcupere ea facerequae velletsed a Q.Lucretio senatore et Attio Peligno prohiberiqui id oppidum VIIcohortium praesidio tenebant. Mittit eo M. Antonium cum legionis XIIIcohortibus V. Sulmonenses simulatque signa nostra videruntportasaperuerunt universiqueet oppidani et militesobviam gratulantesAntonio exierunt. Lucretius et Attius de muro se deiecerunt. Attiusad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur. Antonius cumcohortibus et Attio eodem diequo profectus eratrevertitur. Caesareas cohortes cum exercitu suo coniunxit Attiumque incolumem dimisit.Caesar primis diebus castra magnis operibus munire et ex finitimismunicipiis frumentum comportare reliquasque copias exspectareinstituit. Eo triduo legio VIII ad eum venit cohortesque ex novisGalliae dilectibus XXII equitesque ab rege Norico circiter CCC.Quorum adventu altera castra ad alteram oppidi partem ponit; hiscastris Curionem praefecit. Reliquis diebus oppidum vallocastellisque circummunire instituit. Cuius operis maxima parteeffecta eodem fere tempore missi a Pompeio revertuntur.

[19]Litteris perlectis Domitius dissimulans in consilio pronuntiatPompeium celeriter subsidio venturum hortaturque eosne animodeficiant quaeque usui ad defendendum oppidum sint parent. Ipsearcano cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugaecapere constituit. Cum vultus Domiti cum oratione non consentiretatque omnia trepidantius timidiusque ageretquam superioribus diebusconsuessetmultumque cum suis consiliandi causa secreto praeterconsuetudinem colloquereturconcilia conventusque hominum fugeretres diutius tegi dissimularique non potuit. Pompeius enimrescripserat: sese rem in summum periculum deducturum non essenequesuo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfiniumcontulisse; proindesi qua fuisset facultasad se cum omnibuscopiis veniret. Id ne fieri possetobsidione atque oppidicircummunitione fiebat.

[20]Divulgato Domiti consilio militesqui erant Corfiniiprima vesperisecessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militumcenturionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur: obsiderise a Caesareopera munitionesque prope esse perfectas; ducem suumDomitiumcuius spe atque fiducia permanserintproiectis omnibusfugae consilium capere: debere se suae salutis rationem habere. Abhis primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partemquaemunitissima videreturoccupanttantaque inter eos dissensioexsistitut manum conserere atque armis dimicare conentur; postpaulo tamen internuntiis ultro citroque missis quae ignorabantde L.Domiti fugacognoscunt. Itaque omnes uno consilio Domitium productumin publicum circumsistunt et custodiunt legatosque ex suo numero adCaesarem mittunt: sese paratos esse portas aperirequaequeimperaverit facere et L. Domitium vivum in eius potestati tradere.

[21]Quibus rebus cognitis Caesaretsi magni interesse arbitrabatur quamprimum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducerene quaaut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiiscommutatio fieret voluntatisquod saepe in bello parvis momentismagni casus intercederenttamen veritusne militum introitu etnocturni temporis licentia oppidum diriperetureosqui venerantcollaudat atque in oppidum dimittitportas murosque adservari iubet.Ipse eis operibusquae facere institueratmilites disponit noncertis spatiis intermissisut erat superiorum dierum consuetudosedperpetuis vigiliis stationibusqueut contingant inter se atque omnemmunitionem expleant; tribunos militum et praefectos circummittitatque hortaturnon solum ab eruptionibus caveantsed etiamsingulorum hominum occultos exitus adservent. Neque vero tam remissoac languido animo quisquam omnium fuitqui ea nocte conquieverit.Tanta erat summae rerum exspectatiout alius in aliam partem menteatque animo trahereturquid ipsis Corfiniensibusquid DomitioquidLentuloquid reliquis accideretqui quosque eventus exciperent.

[22]Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliiscustodibusque nostris colloquitur; vellesi sibi fiat potestasCaesarem convenire. Facta potestate ex oppido mittiturneque ab eoprius Domitiani milites disceduntquam in conspectum Caesarisdeducatur. Cum eo de salute sua agitorat atque obsecratut sibiparcatveteremque amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficiaexponit; quae erant maxima: quod per eum in collegium pontificumveneratquod provinciam Hispaniam ex praetura habueratquod inpetitione consulatus erat sublevatus. Cuius orationem Caesarinterpellat: se non maleficii causa ex provincia egressumsed uti sea contumeliis inimicorum defenderetut tribunos plebis in ea re excivitate expulsos in suam dignitatem restitueretut se et populumRomanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. Cuiusoratione confirmatus Lentulusut in oppidum reverti liceatpetit:quod de sua salute impetraveritfore etiam reliquis ad suam spemsolatio; adeo esse perterritos nonnullosut suae vitae duriusconsulere cogantur. Facta potestate discedit.

[23]Caesarubi luxitomnes senatores senatorumque liberostribunosmilitum equitesque Romanos ad se produci iubet. Erant quinquaginta;ordinis senatorii L. DomitiusP. Lentulus SpintherL. CaeciliusRufusSex. Quintilius Varus quaestorL. Rubrius; praeterea filiusDomiti aliique complures adulescentes et magnus numerus equitumRomanorum et decurionumquos ex municipiis Domitius evocaverat. Hosomnes productos a contumeliis militum conviciisque prohibet; paucaapud eos loquitur[queritur] quod sibi a parte eorum gratia relatanon sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes.HS |LX|quod advexerat Domitius atque in publico deposueratallatumad se ab IIII viris Corfiniensibus Domitio redditne continentior invita hominum quam in pecunia fuisse videaturetsi eam pecuniampublicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium. MilitesDomitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movetiustumque iter conficit VII omnino dies ad Corfinium commoratusetper fines MarrucinorumFrentranorumLarinatium in Apuliam pervenit.

[24]Pompeius his rebus cognitisquae erant ad Corfinium gestaeLuceriaproficiscitur Canusium atque inde Brundisium. Copias undique omnes exnovis dilectibus ad se cogi iubet; servospastores armat atque eisequos attribuit; ex his circiter CCC equites conficit. L. Manliuspraetor Alba cum cohortibus sex profugitRutilius Lupus praetorTarracina cum tribus; quae procul equitatum Caesaris conspicataecuipraeerat Vibius Curiusrelicto praetore signa ad Curium transferuntatque ad eum transeunt. Item reliquis itineribus nonnullae cohortesin agmen Caesarisaliae in equites incidunt. Reducitur ad eumdeprensus ex itinere N. Magius Cremonapraefectus fabrum Cn. Pompei.Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempusfacultas colloquendi non fueritatque ipse Brundisium sit venturusinteresse rei publicae et communis salutis se cum Pompeio colloqui;neque vero idem profici longo itineris spatiocum per alioscondiciones feranturac si coram de omnibus condicionibusdisceptetur.

[25]His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenitveteranisIII et reliquisquas ex novo dilectu confecerat atque in itinerecompleverat; Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliammiserat. Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parteexercitusPompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti; nequecertum inveniri poteratobtinendine Brundisii causa ibi remansissetquo facilius omne Hadriaticum mare ex ultimis Italiae partibusregionibusque Graeciae in potestate haberet atque ex utraque partebellum administrare possetan inopia navium ibi restitissetveritusque ne ille Italiam dimittendam non existimaretexitusadministrationesque Brundisini portus impedire instituit. Quorumoperum haec erat ratio. Qua fauces erant angustissimae portusmolesatque aggerem ab utraque parte litoris iaciebatquod his locis eratvadosum mare. Longius progressuscum agger altiore aqua continerinon possetrates duplices quoquo versus pedum XXX e regione moliscollocabat. Has quaternis ancoris ex IIII angulis destinabatnefluctibus moverentur. His perfectis collocatisque alias deinceps parimagnitudine rates iungebat. Has terra atque aggere integebatneaditus atque incursus ad defendendum impediretur. A fronte atque abutroque latere cratibus ac pluteis protegebat; in quarta quaque earumturres binorum tabulatorum excitabatquo commodius ab impetu naviumincendiisque defenderet.

[26]Contra haec Pompeius naves magnas onerariasquas in portu Brundisinodeprehenderatadornabat. Ibi turres cum ternis tabulatis erigebateasque multis tormentis et omni genere telorum completas ad operaCaesaris adpellebatut rates perrumperet atque opera disturbaret.Sic cotidie utrimque eminus fundissagittis reliquisque telispugnabatur. Atque haec Caesar ita administrabatut condiciones pacisdimittendas non existimaret; ac tametsi magnopere admirabatur Magiumquem ad Pompeium cum mandatis miseratad se non remittiatque eares saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabattamenomnibus rebus in eo perseverandum putabat. Itaque Caninium Rebilumlegatumfamiliarem necessariumque Scriboni Libonismittit ad eumcolloquii causa; mandatut Libonem de concilianda pace hortetur;imprimisut ipse cum Pompeio colloquereturpostulat; magnopere seseconfidere demonstratsi eius rei sit potestas factaforeut aequiscondicionibus ab armis discedatur. Cuius rei magnam partem laudisatque existimationis ad Libonem perventuramsi illo auctore atqueagente ab armis sit discessum. Libo a colloquio Canini digressus adPompeium proficiscitur. Paulo post renuntiatquod consules absintsine illis non posse agi de compositione. Ita saepius rem frustratemptatam Caesar aliquando dimittendam sibi iudicat et de belloagendum.

[27]Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea reconsumptis VIIII naves a consulibus Dyrrachio remissaequae priorempartem exercitus eo deportaverantBrundisium revertuntur. Pompeiussive operibus Caesaris permotus sive etiam quod ab initio Italiaexcedere constitueratadventu navium profectionem parare incipit etquo facilius impetum Caesaris tardaretne sub ipsa profectionemilites oppidum irrumperentportas obstruitvicos plateasqueinaedificatfossas transversas viis praeducit atque ibi sudesstipitesque praeacutos defigit. Haec levibus cratibus terraqueinaequat; aditus autem atque itinera duoquae extra murum ad portumferebantmaximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.His paratis rebus milites silentio naves conscendere iubetexpeditosautem ex evocatissagittariis funditoribusque raros in muroturribusque disponit. Hos certo signo revocare constituitcum omnesmilites naves conscendissentatque eis expedito loco actuarianavigia relinquit.

[28]Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompeicontumeliis permoti Caesaris rebus favebant. Itaque cognita Pompeiprofectione concursantibus illis atque in ea re occupatis vulgo extectis significabant. Per quos re cognita Caesar scalas pararimilitesque armari iubetne quam rei gerendae facultatem dimittat.Pompeius sub noctem naves solvit. Qui erant in muro custodiae causacollocatieo signoquod conveneratrevocantur notisque itineribusad naves decurrunt. Milites positis scalis muros ascenduntsedmoniti a Brundisinisut vallum caecum fossasque caveantsubsistuntet longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasquenaves cum militibusquae ad moles Caesaris adhaeserantscaphislintribusque reprehenduntreprehensas excipiunt.

[29]Caesar etsi ad spem conficiendi negotii maxime probabat coactisnavibus mare transire et Pompeium sequipriusquam ille sesetransmarinis auxiliis confirmarettamen eius rei moram temporisquelonginquitatem timebatquod omnibus coactis navibus Pompeiuspraesentem facultatem insequendi sui ademerat. Relinquebaturut exlonginquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essentexspectandae. Id propter anni tempus longum atque impeditumvidebatur. Interea veterem exercitumduas Hispanias confirmariquarum erat altera maximis beneficiis Pompei devinctaauxiliaequitatum parariGalliam Italiamque temptari se absente nolebat.

[30]Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittitin Hispaniamproficisci constituit: duumviris municipiorum omnium imperatutnaves conquirant Brundisiumque deducendas curent. Mittit in Sardiniamcum legione una Valerium legatumin Siciliam Curionem pro praetorecum legionibus duabus; eundemcum Siciliam recepissetprotinus inAfricam traducere exercitum iubet. Sardiniam obtinebat M. CottaSiciliam M. Cato; Africam sorte Tubero obtinere debebat. Caralitanisimul ad se Valerium mitti audieruntnondum profecto ex Italia suasponte Cottam ex oppido eiciunt. Ille perterritusquod omnemprovinciam consentire intellegebatex Sardinia in Africam profugit.Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebatnovas civitatibusimperabat. Haec magno studio agebat. In Lucanis Brutiisque perlegatos suos civium Romanorum delectus habebatequitum peditumquecertum numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus rebus paeneperfectis adventu Curionis cognito queritur in contione seseproiectum ac proditum a Cn. Pompeioqui omnibus rebus imparatissimisnon necessarium bellum suscepisset et ab se reliquisque in senatuinterrogatus omnia sibi esse ad bellum apta ac parata confirmavisset.Haec in contione questus ex provincia fugit.

[31]Nacti vacuas ab imperiis Sardiniam ValeriusCurio Siciliamcumexercitibus eo perveniunt. Tubero cum in Africam venissetinvenit inprovincia cum imperio Attium Varum; qui ad Auximumut suprademonstravimusamissis cohortibus protinus ex fuga in Africampervenerat atque eam sua sponte vacuam occupaverat delectuque habitoduas legiones effecerathominum et locorum notitia et usu eiusprovinciae nactus aditus ad ea conandaquod paucis ante annis expraetura eam provinciam obtinuerat. Hic venientem Uticam navibusTuberonem portu atque oppido prohibet neque adfectum valetudinefilium exponere in terra patitursed sublatis ancoris excedere eoloco cogit.

[32]His rebus confectis Caesarut reliquum tempus a laboreintermittereturmilites in proxima municipia deducit; ipse ad urbemproficiscitur. Coacto senatu iniurias inimicorum commemorat. Docet senullum extraordinarium honorem appetissesed exspectato legitimotempore consulatus eo fuisse contentumquod omnibus civibus pateret.Latum ab X tribunis plebis contradicentibus inimicisCatone veroacerrime repugnante et pristina consuetudine dicendi mora diesextrahenteut sui ratio absentis habereturipso consule Pompeio ;qui si improbassetcur ferri passus esset? Si probassetcur se utipopuli beneficio prohibuisset? Patientiam proponit suamcum deexercitibus dimittendis ultro postulavisset; in quo iacturamdignitatis atque honoris ipse facturus esset. Acerbitatem inimicorumdocetquiquod ab altero postularentin se recusarentatque omniapermisceri mallentquam imperium exercitusque dimittere. Iniuriam ineripiendis legionibus praedicatcrudelitatem et insolentiam incircumscribendis tribunis plebis; condiciones a se latasexpetitacolloquia et denegata commemorat. Pro quibus rebus hortatur acpostulatut rem publicam suscipiant atque una secum administrent.Sin timore defugiantillis se oneri non futurum et per se rempublicam administraturum. Legatos ad Pompeium de compositione mittioportereneque se reformidarequod in senatu Pompeius paulo antedixissetad quos legati mitterenturhis auctoritatem attribuitimoremque eorumqui mitterent significari. Tenuis atque infirmihaec animi videri. Se verout operibus anteire studueritsiciustitia et aequitate velle superare.

[33]Probat rem senatus de mittendis legatis: sedqui mitterenturnonreperiebanturmaximeque timoris causa pro se quisque id munuslegationis recusabat. Pompeius enim discedens ab urbe in senatudixerat eodem se habiturum locoqui Romae remansissent et qui incastris Caesaris fuissent. Sic triduum disputationibusexcusationibusque extrahitur. Subicitur etiam L. Metellustribunusplebisab inimicis Caesarisqui hanc rem distrahatreliquasqueresquascumque agere institueritimpediat. Cuius cognito consilioCaesar frustra diebus aliquot consumptisne reliquum tempus amittatinfectis eisquae agere destinaveratab urbe proficiscitur atque inulteriorem Galliam pervenit.

[34]Quo cum venissetcognoscit missum a Pompeio Vibullium Rufumquempaucis ante diebus Corfinio captum ipse dimiserat; profectum itemDomitium ad occupandam Massiliam navibus actuariis septemquasIgilii et in Cosano a privatis coactas servislibertiscolonis suiscompleverat; praemissos etiam legatos Massilienses domumnobilesadulescentesquos ab urbe discedens Pompeius erat adhortatusnenova Caesaris officia veterum suorum beneficiorum in eos memoriamexpellerent. Quibus mandatis acceptis Massilienses portas Caesariclauserant; Albicosbarbaros hominesqui in eorum fide antiquituserant montesque supra Massiliam incolebantad se vocaverant;frumentum ex finitimis regionibus atque ex omnibus castellis in urbemconvexerant; armorum officinas in urbe instituerant; muros portasclassem reficiebant.

[35]Evocat ad se Caesar Massilia XV primos; cum his agitne initiuminferendi belli a Massiliensibus oriatur: debere eos Italiae totiusauctoritatem sequi potius quam unius hominis voluntati obtemperare.Reliquaquae ad eorum sanandas mentes pertinere arbitrabaturcommemorat. Cuius orationem legati domum referunt atque exauctoritate haec Caesari renuntiant: intellegere se divisum essepopulum Romanum in partes duas; neque sui iudicii neque suarum essevirium discernereutra pars iustiorem habeat causam. Principes veroesse earum partium Cn. Pompeium et C. Caesarem patronos civitatis;quorum alter agros Volcarum Arecomicorum et Helviorum publice iisconcesseritalter bello victos Sallyas attribuerit vectigaliaqueauxerit. Quare paribus eorum beneficiis parem se quoque voluntatemtribuere debere et neutrum eorum contra alterum iuvare aut urbe autportibus recipere.

[36]Haec dum inter eos agunturDomitius navibus Massiliam pervenit atqueab eis receptus urbi praeficitur; summa ei belli administrandipermittitur. Eius imperio classem quoquo versus dimittunt; onerariasnavesquas ubique possuntdeprehendunt atque in portum deducuntparum clavis aut materia atque armamentis instructis ad reliquasarmandas reficiendasque utuntur; frumenti quod inventum estinpublicum conferunt; reliquas merces commeatusque ad obsidionem urbissi accidatreservant. Quibus iniuriis permotus Caesar legiones tresMassiliam adducit; turres vineasque ad oppugnationem urbis agerenaves longas Arelate numero XII facere instituit. Quibus effectisarmatisque diebus XXXa qua die materia caesa estadductisqueMassiliam his D. Brutum praeficitC. Trebonium legatum adoppugnationem Massiliae relinquit.

[37]Dum haec parat atque administratC. Fabium legatum cum legionibusIIIquas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposueratinHispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubetqui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquaslegionesquae longius hiemabantsubsequi iubet. Fabiusut eratimperatumadhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisqueitineribus ad exercitum Afrani contendit.

[38]Adventu L.Vibulli Rufiquem a Pompeio missum in Hispaniamdemonstratum estAfranius et Petreius et Varrolegati Pompeiquorum unus Hispaniam citeriorem tribus legionibusalter ulteriorema saltu Castulonensi ad Anam duabus legionibustertius ab AnaVettonum agrum Lusitaniamque pari numero legionum optinebatofficiainter se partiunturuti Petreius ex Lusitania per Vettones cumomnibus copiis ad Afranium proficiscaturVarro cum eisquashabebatlegionibus omnem ulteriorem Hispaniam tueatur. His rebusconstitutis equites auxiliaque toti Lusitaniae a PetreioCeltiberiaeCantabris barbarisque omnibusqui ad Oceanum pertinentab Afranio imperantur. Quibus coactis celeriter Petreius per Vettonesad Afranium pervenitconstituuntque communi consilio bellum adIlerdam propter ipsius opportunitatem gerere.

[39]Erantut supra demonstratum estlegiones Afranii tresPetreiiduaepraeterea scutatae citerioris provinciae et caetrataeulterioris Hispaniae cohortes circiter LXXX equitumque utriusqueprovinciae circiter V milia. Caesar legiones in Hispaniam praemiseratVIauxilia peditum V miliaequitum III miliaquae omnibussuperioribus bellis habueratet parem ex Gallia numerumquam ipsepacaveratnominatim ex omnibus civitatibus nobilissimo et fortissimoquoque evocatohuc optimi generis hominum ex Aquitanis montanisquequi Galliam provinciam attingunt addiderat. Audierat Pompeium perMauretaniam cum legionibus iter in Hispaniam facere confestimque esseventurum. Simul a tribunis militum centurionibusque mutuas pecuniassumpsit; has exercitui distribuit. Quo facto duas res consecutus estquod pignore animos centurionum devinxit et largitione militumvoluntates redemit.

[40]Fabius finitimarum civitatum animos litteris nuntiisque temptabat. InSicori flumine pontes effecerat duos distantes inter se milia passuumIIII. His pontibus pabulatum mittebatquod ea quae citra flumenfuerantsuperioribus diebus consumpserat. Hoc idem fere atque eademde causa Pompeiani exercitus duces faciebantcrebroque inter seequestribus proeliis contendebant. Huc cum cotidiana consuetudinecongressae pabulatoribus praesidio propiore ponte legiones Fabianaeduae flumen transissentimpedimentaque et omnis equitatussequeretursubito vi ventorum et aquae magnitudine pons estinterruptus et reliqua multitudo equitum interclusa. Quo cognito aPetreio et Afranio ex aggere atque cratibusquae flumine ferebanturceleriter suo ponte Afraniusquem oppido castrisque coniunctumhabebatlegiones IIII equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianisoccurrit legionibus. Cuius adventu nuntiato L. Plancusquilegionibus praeeratnecessaria re coactus locum capit superioremdiversamque aciem in duas partes constituitne ab equitatucircumveniri posset. Ita congressus impari numero magnos impetuslegionum equitatusque sustinet. Commisso ab equitibus proelio signalegionum duarum procul ab utrisque conspiciunturquas C. Fabiusulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus fore idquodacciditut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae adnostros opprimendos uterentur. Quarum adventu proelium dirimituracsuas uterque legiones reducit in castra.

[41]Eo biduo Caesar cum equitibus DCCCCquos sibi praesidio reliqueratin castra pervenit. Ponsqui fuerat tempestate interruptuspaeneerat refectus; hunc noctu perfici iussit. Ipse cognita locorum naturaponti castrisque praesidio sex cohortes reliquit atque omniaimpedimenta et postero die omnibus copiis triplici instructa acie adIlerdam proficiscitur et sub castris Afranii constitit et ibipaulisper sub armis moratus facit aequo loco pugnandi potestatem.Potestate facta Afranius copias educit et in medio colle sub castrisconstituit. Caesarubi cognovit per Afranium starequo minusproelio dimicareturab infimis radicibus montis intermissis circiterpassibus CCCC castra facere constituit etne in opere faciundomilites repentino hostium incursu exterrerentur atque opereprohiberenturvallo muniri vetuitquod eminere et procul viderinecesse eratsed a fronte contra hostem pedum XV fossam fieriiussit. Prima et secunda acies in armisut ab initio constitutaeratpermanebat; post has opus in occulto a III acie fiebat. Sicomne prius est perfectumquam imtellegeretur ab Afranio castramuniri. Sub vesperum Caesar intra hanc fossam legiones reducit atqueibi sub armis proxima nocte conquiescit.

[42]Postero die omnem exercitum intra fossam continet etquod longiuserat agger petendusin praesentia similem rationem operis instituitsingulaque latera castrorum singulis attribuit legionibus muniendafossasque ad eandem magnitudinem perfici iubet; reliquas legiones inarmis expeditas contra hostem constituit. Afranius Petreiusqueterrendi causa atque operis impediendi copias suas ad infimas montisradices producunt et proelio lacessuntneque idcirco Caesar opusintermittit confisus praesidio legionum trium et munitione fossae.Illi non diu commorati nec longius ab infimo colle progressi copiasin castra reducunt. Tertio die Caesar vallo castra communit; reliquascohortesquas in superioribus castris reliqueratimpedimentaque adse traduci iubet.

[43]Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collemubi castra Petreiusatque Afranius habebantplanities circiter passuum CCCatque in hocfere medio spatio tumulus erat paulo editior; quem si occupavissetCaesar et communissetab oppido et ponte et commeatu omniquem inoppidum contulerantse interclusurum adversarios confidebat. Hocsperans legiones III ex castris educit acieque in locis idoneisinstructa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulumoccupare iubet. Qua re cognita celeriter quae in statione pro castriserant Afranii cohortes breviore itinere ad eundem occupandum locummittuntur. Contenditur proelioet quod prius in tumulum Afranianivenerantnostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis tergavertere seque ad signa legionum recipere coguntur.

[44]Genus erat pugnae militum illorumut magno impetu primoprocurrerentaudacter locum caperentordines suos non magnopereservarentrari dispersique pugnarent; si premerenturpedem referreet loco excedere non turpe existimarent cum Lusitanis reliquisquebarbaris barbaro genere quodam pugnae assuefacti; quod fere fitquibus quisque in locis miles inveteraveritut multum earum regionumconsuetudine moveatur. Haec tum ratio nostros perturbavit insuetoshuius generis pugnae: circumiri enim sese ab aperto latereprocurrentibus singulis arbitrabantur; ipsi autem suos ordinesservare neque ab signis discedere neque sine gravi causa eum locumquem ceperantdimitti censuerant oportere. Itaque perturbatisantesignanis legioquae in eo cornu constiteratlocum non tenuitatque in proximum collem sese recepit.

[45]Caesar paene omni acie perterritaquod praeter opinionemconsuetudinemque accideratcohortatus suos legionem nonam subsidioducit; hostem insolenter atque acriter nostros insequentem supprimitrursusque terga vertere seque ad oppidum Ilerdam recipere et sub muroconsistere cogit. Sed nonae legionis milites elati studiodumsarcire acceptum detrimentum volunttemere insecuti longiusfugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montemin quo eratoppidum positum Ilerdasuccedunt. Hinc se recipere cum vellentrursus illi ex loco superiore nostros premebant. Praeruptus locuserat utraque ex parte derectus ac tantum in latitudinem patebatuttres instructae cohortes eum locum explerentut neque subsidia ablateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent. Aboppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinempassuum circiter CCCC. Hac nostris erat receptusquod eo incitatistudio inconsultius processerant; hoc pugnabatur locoet propterangustias iniquo et quod sub ipsis radicibus montis constiterantutnullum frustra telum in eos mitteretur. Tamen virtute et patientianitebantur atque omnia vulnera sustinebant. Augebatur illis copiaatque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebanturutintegri defessis succederent. Hoc idem Caesar facere cogebaturutsubmissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.

[46]Hoc cum esset modo pugnatum continenter horis quinque nostriquegravius a multitudine premerenturconsumptis omnibus telis gladiisdestrictis impetum adversus montem in cohortes faciuntpaucisquedeiectis reliquos sese convertere cogunt. Submotis sub murumcohortibus ac nonnullam partem propter terrorem in oppidum compulsisfacilis est nostris receptus datus. Equitatus autem noster ab utroquelatereetsi deiectis atque inferioribus locis constiterattamensumma in iugum virtute connititur atque inter duas acies perequitanscommodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. Ita vario certaminepugnatum est. Nostri in primo congressu circiter LXX cecideruntinhis Q. Fulginius ex primo hastato legionis XIIIIqui propter eximiamvirtutem ex inferioribus ordinibus in eum locum pervenerat;vulnerantur amplius DC. Ex Afranianis interficiuntur T. Caeciliusprimi pili centurioet praeter eum centuriones IIIImilites ampliusCC.

[47]Sed haec eius diei praefertur opiniout se utrique superioresdiscessisse existimarent: Afranianiquodcum esse omnium iudicioinferiores viderenturcomminus tam diu stetissent et nostrorumimpetum sustinuissent et initio locum tumulumque tenuissentquaecausa pugnandi fueratet nostros primo congressu terga verterecoegissent; nostri autemquod iniquo loco atque impari congressinumero quinque horis proelium sustinuissentquod montem gladiisdestrictis ascendissentquod ex loco superiore terga vertereadversarios coegissent atque in oppidum compulissent. Illi eumtumulumpro quo pugnatum estmagnis operibus munieruntpraesidiumque ibi posuerunt.

[48]Accidit etiam repentinum incommodum biduoquo haec gesta sunt. Tantaenim tempestas cooriturut numquam illis locis maiores aquas fuisseconstaret. Tum autem ex omnibus montibus nives proluit ac summasripas fluminis superavit pontesque amboquos C. Fabius feceratunodie interrupit. Quae res magnas difficultates exercitui Caesarisattulit. Castra enimut supra demonstratum estcum essent interflumina duoSicorim et Cingamspatio milium XXXneutrum horumtransiri poteratnecessarioque omnes his angustiis continebantur.Neque civitatesquae ad Caesaris amicitiam accesserantfrumentumsupportareneque eiqui pabulatum longius progressi erantinterclusi fluminibus reverti neque maximi commeatusqui ex ItaliaGalliaque veniebantin castra pervenire poterant. Tempus erat autemdifficillimumquo neque frumenta in hibernis erant neque multum amaturitate aberant; ac civitates exinanitaequod Afranius paene omnefrumentum ante Caesaris adventum Ilerdam convexeratreliqui si quidfueratCaesar superioribus diebus consumpserat; pecoraquodsecundum poterat esse inopiae subsidiumpropter bellum finitimaecivitates longius removerant. Qui erant pabulandi aut frumentandicausa progressihos levis armaturae Lusitani peritique earumregionum cetrati citerioris Hispaniae consectabantur; quibus eratproclive tranare flumenquod consuetudo eorum omnium estut sineutribus ad exercitum non eant.

[49]At exercitus Afranii omnium rerum abundabat copia. Multum eratfrumentum provisum et convectum superioribus temporibusmultum exomni provincia comportabatur; magna copia pabuli suppetebat. Harumomnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat etloca trans flumen integraquo omnino Caesar adire non poterat.

[50]Hae permanserunt aquae dies complures. Conatus est Caesar reficerepontes; sed nec magnitudo fluminis permittebatneque ad ripamdispositae cohortes adversariorum perfici patiebantur. Quod illisprohibere erat facile cum ipsius fluminis natura atque aquaemagnitudinetum quod ex totis ripis in unum atque angustum locumtela iaciebantur; atque erat difficile eodem tempore rapidissimoflumine opera perficere et tela vitare.

[51]Nuntiatur Afranio magnos commeatusqui iter habebant ad Caesaremadflumen constitisse. Venerant eo sagittarii ex Rutenisequites exGallia cum multis carris magnisque impedimentisut fert Gallicaconsuetudo. Erant praeterea cuiusque generis hominum milia circiterVI cum servis liberisque; sed nullus ordonullum imperium certumcum suo quisque consilio uteretur atque omnes sine timore iterfacerent usi superiorum temporum atque itinerum licentia. Erantcomplures honesti adulescentessenatorum filii et ordinis equestris;erant legationes civitatum; erant legati Caesaris. Hos omnes fluminacontinebant. Ad hos opprimendos cum omni equitatu tribusquelegionibus Afranius de nocte proficiscitur imprudentesque ante missisequitibus aggreditur. Celeriter sese tamen Galli equites expediuntproeliumque committunt. Eidum pari certamine res geri potuitmagnum hostium numerum pauci sustinuere; sed ubi signa legionumappropinquare coeperuntpaucis amissis sese in proximos montesconferunt. Hoc pugnae tempus magnum attulit nostris ad salutemmomentum; nacti enim spatium se in loca superiora receperunt.Desiderati sunt eo die sagittarii circiter CCequites paucicalonumatque impedimentorum non magnus numerus.

[52]His tamen omnibus annona crevit; quae fere res non solum inopiapraesentissed etiam futuri temporis timore ingravescere consuevit.Iamque ad denarios L in singulos modios annona perveneratet militumvires inopia frumenti deminueratatque incommoda in dies augebantur;et ita paucis diebus magna erat facta rerum commutatio ac se fortunainclinaveratut nostri magna inopia necessariarum rerumconflictarenturilli omnibus abundarent rebus superioresquehaberentur. Caesar eis civitatibusquae ad eius amicitiamaccesserantquod minor erat frumenti copiapecus imperabat; calonesad longinquiores civitates dimittebat; ipse praesentem inopiam quibuspoterat subsidiis tutabatur.

[53]Haec Afranius Petreiusque et eorum amici pleniora etiam atqueuberiora Romam ad suos perscribebant; multa rumor affingebatutpaene bellum confectum videretur. Quibus litteris nuntiisque Romamperlatis magni domum concursus ad Afranium magnaeque gratulationesfiebant; multi ex Italia ad Cn. Pompeium proficiscebanturaliiutprincipes talem nuntium attulissealii ne eventum belli exspectasseaut ex omnibus novissimi venisse viderentur.

[54]Cum in his angustiis res essetatque omnes viae ab Afranianismilitibus equitibusque obsiderenturnec pontes perfici possentimperat militibus Caesarut naves faciantcuius generis eumsuperioribus annis usus Britanniae docuerat. Carinae ac primastatumina ex levi materia fiebant; reliquum corpus navium viminibuscontextum coriis integebatur. Has perfectas carris iunctis devehitnoctu milia passuum a castris XXII militesque his navibus flumentransportat continentemque ripae collem improviso occupat. Huncceleriterpriusquam ab adversariis sentiaturcommunit. Huc legionempostea traicit atque ex utraque parte pontem instituitbiduoperficit. Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad serecipit et rem frumentariam expedire incipit.

[55]Eodem die equitum magnam partem flumen traiecit. Qui inopinantespabulatores et sine ullo dissipatos timore aggressi magnum numerumiumentorum atque hominum intercipiunt cohortibusque cetratis subsidiomissis scienter in duas partes sese distribuuntalii ut praedaepraesidio sintalii ut venientibus resistant atque eos propellantunamque cohortemquae temere ante ceteras extra aciem procurreratseclusam ab reliquis circumveniunt atque interficiunt incolumesquecum magna praeda eodem ponte in castra revertuntur.

[56]Dum haec ad Ilerdam gerunturMassilienses usi L. Domitii consilionaves longas expediunt numero XVIIquarum erant XI tectae. Multa hucminora navigia adduntut ipsa multitudine nostra classis terreatur.Magnum numerum sagittariorummagnum Albicorumde quibus suprademonstratum estimponunt atque hos praemiis pollicitationibusqueincitant. Certas sibi deposcit naves Domitius atque has colonispastoribusquequos secum adduxeratcomplet. Sic omnibus rebusinstructa classe magna fiducia ad nostras naves proceduntquibuspraeerat D. Brutus. Hae ad insulamquae est contra Massiliamstationes obtinebant.

[57]Erat multo inferior numero navium Brutus; sed electos ex omnibuslegionibus fortissimos virosantesignanoscenturionesCaesar eiclassi attribueratqui sibi id muneris depoposcerant. Hi manusferreas atque harpagones paraverant magnoque numero pilorumtragularum reliquorumque telorum se instruxerant. Ita cognito hostiumadventu suas naves ex portu educuntcum Massiliensibus confligunt.Pugnatum est utrimque fortissime atque acerrime; neque multum Albicinostris virtute cedebanthomines asperi et montaniexercitati inarmis; atque hi modo digressi a Massiliensibus recentem eorumpollicitationem animis continebantpastoresque Domitii spelibertatis excitati sub oculis domini suam probare operam studebant.

[58]Ipsi Massilienses et celeritate navium et scientia gubernatorumconfisi nostros eludebant impetusque eorum excipiebant etquoadlicebat latiore uti spatioproducta longius acie circumvenirenostros aut pluribus navibus adoriri singulas aut remostranscurrentes detergeresi possentcontendebant; cum propius eratnecessario ventumab scientia gubernatorum atque artificiis advirtutem montanorum confugiebant. Nostri cum minus exercitatisremigibus minusque peritis gubernatoribus utebanturqui repente exonerariis navibus erant producti neque dum etiam vocabulisarmamentorum cognitistum etiam tarditate et gravitate naviumimpediebantur; factae enim subito ex humida materia non eundem usumceleritatis habebant. Itaquedum locus comminus pugnandi dareturaequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manuferrea et retenta utraque nave diversi pugnabant atque in hostiumnaves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfectopartem navium deprimuntnonnullas cum hominibus capiuntreliquas inportum compellunt. Eo die naves Massiliensium cum eisquae suntcaptaeintereunt VIIII.

[59]Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur; simul perfecto ponteceleriter fortuna mutatur. Illi perterriti virtute equitum minuslibereminus audacter vagabanturalias non longo a castrisprogressi spatiout celerem receptum haberentangustiuspabulabanturalias longiore circuitu custodias stationesque equitumvitabantaut aliquo accepto detrimento aut procul equitatu viso exmedio itinere proiectis sarcinis fugiebant. Postremo et pluresintermittere dies et praeter consuetudinem omnium noctu constituerantpabulari.

[60]Interim Oscenses et Calagurritaniqui erant Oscensibus contributimittunt ad eum legatos seseque imperata facturos pollicentur. HosTarraconenses et Iacetani et Ausetani et paucis post diebusIllurgavonensesqui flumen Hiberum attinguntinsequuntur. Petit abhis omnibusut se frumento iuvent. Pollicentur atque omnibus undiqueconquisitis iumentis in castra deportant. Transit etiam cohorsIllurgavonensis ad eum cognito civitatis consilio et signa exstatione transfert. Magna celeriter commutatio rerum. Perfecto pontemagnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctisexpedita refrumentariaexstinctis rumoribus de auxiliis legionumquae cumPompeio per Mauritaniam venire dicebanturmultae longinquiorescivitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.

[61]Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesarne semper magnocircuitu per pontem equitatus esset mittendusnactus idoneum locumfossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituitquibuspartem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret.His paene effectis magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniuntne omnino frumento pabuloque intercluderenturquod multum Caesarequitatu valebat. Itaque constituunt illis locis excedere et inCeltiberiam bellum transferre. Huic consilio suffragabatur etiam illaresquod ex duobus contrariis generibusquae superiore bello cumSertorio steterant civitatesvictae nomen atque imperium absentisPompei timebantquae in amicitia manserantmagnis affectaebeneficiis eum diligebant; Caesaris autem erat in barbaris nomenobscurius. Hic magnos equitatus magnaque auxilia exspectabant et suislocis bellum in hiemem ducere cogitabant. Hoc inito consilio totoflumine Hibero naves conquiri et Octogesam adduci iubent. Id eratoppidum positum ad Hiberum miliaque passuum a castris aberat XXX. Adeum locum fluminis navibus iunctis pontem imperant fieri legionesqueduas flumen Sicorim traducuntcastraque muniunt vallo pedum XII.

[62]Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesarcontinuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam remdeduxeratut equitesetsi difficulter atque aegre fiebatpossenttamen atque auderent flumen transirepedites vero tantummodo umerisac summo pectore exstarent et cum altitudine aquae tum etiamrapiditate fluminis ad transeundum impedirentur. Sed tamen eodem feretempore pons in Hibero prope effectus nuntiabaturet in Sicori vadumreperiebatur.

[63]Iam vero eo magis illi maturandum iter existimabant. Itaque duabusauxiliaribus cohortibus Ilerdae praesidio relictis omnibus copiisSicorim transeunt et cum duabus legionibusquas superioribus diebustraduxerantcastra coniungunt. Relinquebatur Caesari nihilnisi utiequitatu agmen adversariorum male haberet et carperet. Pons enimipsius magnum circuitum habebatut multo breviore itinere illi adHiberum pervenire possent. Equites ab eo missi flumen transeunt etcum de tertia vigilia Petreius atque Afranius castra movissentrepente sese ad novissimum agmen ostendunt et magna multitudinecircumfusa morari atque iter impedire incipiunt.

[64]Prima luce ex superioribus locisquae Caesaris castris erantconiunctacernebatur equitatus nostri proelio novissimos illorumpremi vehementer ac nonnumquam sustineri extremum agmen atqueinterrumpialias inferri signa et universarum cohortium impetunostros propellidein rursus conversos insequi. Totis vero castrismilites circulari et dolere hostem ex manibus dimittibellum nonnecessario longius duci; centuriones tribunosque militum adire atqueobsecrareut per eos Caesar certior fieretne labori suo neupericulo parceret; paratos esse seseposse et audere ea transireflumenqua traductus esset equitatus. Quorum studio et vocibusexcitatus Caesaretsi timebat tantae magnitudini fluminis exercitumobicereconandum tamen atque experiendum iudicat. Itaque infirmioresmilites ex omnibus centuriis deligi iubetquorum aut animus autvires videbantur sustinere non posse. Hos cum legione una praesidiocastris relinquit; reliquas legiones expeditas educit magnoque numeroiumentorum in flumine supra atque infra constituto traducitexercitum. Pauci ex his militibus abrepti vi fluminis ab equitatuexcipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. Traducto incolumiexercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit. Ac tantumfuit in militibus studiiut milium sex ad iter addito circuitumagnaque ad vadum fluminis mora interposita eosqui de tertiavigilia exissentante horam diei VIIII consequerentur.

[65]Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexitnova reperterritus locis superioribus constitit aciemque instruit. Caesar incampis exercitum reficitne defessum proelio obiciat; rursusconantes progredi insequitur et moratur. Illi necessario maturiusquam constituerantcastra ponunt. Suberant enim montesatque amilibus passuum V itinera difficilia atque angusta excipiebant. Hosmontes intrasse cupiebantut equitatum effugerent Caesarispraesidiisque in angustiis collocatis exercitum itinere prohiberentipsi sine periculo ac timore Hiberum copias traducerent. Quod fuitillis conandum atque omni ratione efficiendum; sed totius diei pugnaatque itineris labore defessi rem in posterum diem distulerunt.Caesar quoque in proximo colle castra ponit.

[66]Media circiter nocte eisqui aquandi causa longius a castrisprocesserantab equitibus correptis fit ab his certior Caesar ducesadversariorum silentio copias castris educere. Quo cognito signumdari iubet et vasa militari more conclamari. Illi exaudito clamoreveritine noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne abequitatu Caesaris in angustius tenerenturiter supprimunt copiasquein castris continent. Postero die Petreius cum paucis equitibusocculte ad exploranda loca proficiscitur. Hoc idem fit ex castrisCaesaris. Mittitur L. Decidius Sasa cum paucisqui loci naturamperspiciat. Uterque idem suis renuntiat: V milia passuum proximaintercedere itineris campestrisinde excipere loca aspera etmontuosa; qui prior has angustias occupaveritab hoc hostemprohiberi nihil esse negotii.

[67]Disputatur in consilio a Petreio atque Afranio et tempus profectionisquaeritur. Plerique censebantut noctu iter facerent: posse prius adangustias veniriquam sentiretur. Aliiquod pridie noctuconclamatum esset in Caesaris castrisargumenti sumebant loco nonposse clam exiri. Circumfundi noctu equitatum Caesaris atque omnialoca atque itinera obsidere; nocturnaque proelia esse vitandaquodperterritus miles in civili dissensione timori magis quam religioniconsulere consuerit. At lucem multum per se pudorem omnium oculismultum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam afferre;quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant. Quareomni ratione esse interdiu perrumpendum: etsi aliquo acceptodetrimentotamen summa exercitus salva locumquem petantcapiposse. Haec vincit in consilio sententiaet prima luce postridieconstituunt proficisci.

[68]Caesar exploratis regionibus albente caelo omnes copias castriseducit magnoque circuitu nullo certo itinere exercitum ducit. Namquae itinera ad Hiberum atque Octogesam pertinebant castris hostiumoppositis tenebantur. Ipsi erant transcendendae valles maximae acdifflcillimae; saxa multis locis praerupta iter impediebantut armaper manus necessario traderenturmilitesque inermes sublevatiquealii ab aliis magnam partem itineris conficerent. Sed hunc laboremrecusabat nemoquod eum omnium laborum finem fore existimabantsihostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.

[69]Ac primo Afraniani milites visendi causa laeti ex castrisprocurrebant contumeliosisque vocibus prosequebantur nostros:necessarii victus inopia coactos fugere atque ad Ilerdam reverti.Erat enim iter a proposito diversumcontrariamque in partem irividebatur. Duces vero eorum consilium suum laudibus efferebantquodse castris tenuissent; multumque eorum opinionem adiuvabatquod sineiumentis impedimentisque ad iter profectos videbantut non posseinopiam diutius sustinere confiderent. Sedubi paulatim retorqueriagmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionemcastrorum animum adverteruntnemo erat adeo tardus aut fugienslaborisquin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.Conclamatur ad armaatque omnes copiae paucis praesidio relictiscohortibus exeunt rectoque ad Hiberum itinere contendunt.

[70]Erat in celeritate omne positum certamenutri prius angustiasmontesque occuparent; sed exercitum Caesaris viarum difficultatestardabantAfranii copias equitatus Caesaris insequens morabatur. Restamen ab Afranianis huc erat necessario deductautsi prioresmontesquos petebantattigissentipsi periculum vitarentimpedimenta totius exercitus cohortesque in castris relictas servarenon possent; quibus interclusis exercitu Caesaris auxilium ferrinulla ratione poterat. Confecit prior iter Caesar atque ex magnisrupibus nactus planitiem in hac contra hostem aciem instruit.Afraniuscum ab equitatu novissimum agmen premereturante se hostemvideretcollem quendam nactus ibi constitit. Ex eo loco IIIIcetratorum cohortes in montemqui erat in conspectu omniumexcelsissimusmittit. Hunc magno cursu concitatos iubet occupareeoconsiliouti ipse eodem omnibus copiis contenderet et mutato itinereiugis Octogesam perveniret. Hunc cum obliquo itinere cetratipeterentconspicatus equitatus Caesaris in cohortes impetum fecit;nec minimam partem temporis equitum vim cetrati sustinere potueruntomnesque ab eis circumventi in conspectu utriusque exercitusinterficiuntur.

[71]Erat occasio bene gerendae rei. Neque vero id Caesarem fugiebattanto sub oculis accepto detrimento perterritum exercitum sustinerenon possepraesertim circumdatum undique equitatucum in loco aequoatque aperto confligeretur; idque ex omnibus partibus ab eoflagitabatur. Concurrebant legaticenturiones tribunique militum: nedubitaret proelium committere; omnium esse militum paratissimosanimos. Afranianos contra multis rebus sui timoris signa misisse:quod suis non subvenissentquod de colle non decederentquod vixequitum incursus sustinerent collatisque in unum locum signisconferti neque ordines neque signa servarent. Quod si iniquitatemloci timeretdatum iri tamen aliquo loco pugnandi facultatemquodcerte inde decedendum esset Afranio nec sine aqua permanere posset.

[72]Caesar in eam spem veneratse sine pugna et sine vulnere suorum remconficere possequod re frumentaria adversarios interclusisset. Curetiam secundo proelio aliquos ex suis amitteret? cur vulneraripateretur optime de se meritos milites? cur denique fortunampericlitaretur? praesertim cum non minus esset imperatoris consiliosuperare quam gladio. Movebatur etiam misericordia civiumquosinterficiendos videbat; quibus salvis atque incolumibus rem obtineremalebat. Hoc consilium Caesaris plerisque non probabatur: militesvero palam inter se loquebanturquoniam talis occasio victoriaedimittereturetiam cum vellet Caesarsese non esse pugnaturos. Illein sua sententia perseverat et paulum ex eo loco digredituruttimorem adversariis minuat. Petreius atque Afranius oblata facultatein castra sese referunt. Caesar praesidiis montibus dispositis omniad Hiberum intercluso itinere quam proxime potest hostium castriscastra communit.

[73]Postero die duces adversariorum perturbatiquod omnem reifrumentariae fluminisque Hiberi spem dimiserantde reliquis rebusconsultabant. Erat unum iterIlerdam si reverti vellent; alterumsiTarraconem peterent. Haec consiliantibus eis nuntiantur aquatores abequitatu premi nostro. Qua re cognita crebras stationes disponuntequitum et cohortium alariarum legionariasque intericiunt cohortesvallumque ex castris ad aquam ducere incipiuntut intra munitionemet sine timore et sine stationibus aquari possent. Id opus inter sePetreius atque Afranius partiuntur ipsique perficiundi operis causalongius progrediuntur.

[74]Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgoproceduntet quem quisque in castris notum aut municipem habebatconquirit atque evocat. Primum agunt gratias omnibusquod sibiperterritis pridie pepercissent: eorum se beneficio vivere. Deinde deimperatoris fide quaeruntrectene se illi sint commissuriet quodnon ab initio fecerint armaque cum hominibus necessariis etconsanguineis contulerintqueruntur. His provocati sermonibus fidemab imperatore de Petreii atque Afranii vita petuntne quod in sescelus concepisse neu suos prodidisse videantur. Quibus confirmatisrebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de paceprimorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt. Interim alii suosin castra invitandi causa adducuntalii ab suis abducunturadeo utuna castra iam facta ex binis viderentur; compluresque tribunimilitum et centuriones ad Caesarem veniunt seque ei commendant. Idemhoc fit a principibus Hispaniaequos evocaverant et secum in castrishabebant obsidum loco. Hi suos notos hospitesque quaerebantper quemquisque eorum aditum commendationis haberet ad Caesarem. Afraniietiam filius adulescens de sua ac parentis sui salute cum Caesare perSulpicium legatum agebat. Erant plena laetitia et gratulatione omniaeorumqui tanta pericula vitasseet eorumqui sine vulnere tantasres confecisse videbanturmagnumque fructum suae pristinae lenitatisomnium iudicio Caesar ferebatconsiliumque eius a cunctisprobabatur.

[75]Quibus rebus nuntiatis Afranius ab instituto opere discedit seque incastra recipitsic paratusut videbaturutquicumque accidissetcasushunc quieto et aequo animo ferret. Petreius vero non deseritsese. Armat familiam; cum hac et praetoria cohorte cetratorumbarbarisque equitibus paucisbeneficiariis suisquos suae custodiaecausa habere consueratimproviso ad vallum advolatcolloquiamilitum interrumpitnostros repellit a castrisquos deprenditinterficit. Reliqui coeunt inter se et repentino periculo exterritisinistras sagis involvunt gladiosque destringunt atque ita se acetratis equitibusque defendunt castrorum propinquitate confisi sequein castra recipiunt et ab eis cohortibusquae erant in statione adportasdefenduntur.

[76]Quibus rebus confectis flens Petreius manipulos circumit militesqueappellatneu se neu Pompeiumimperatorem suumadversariis adsupplicium tradantobsecrat. Fit celeriter concursus in praetorium.Postulatut iurent omnes se exercitum ducesque non deserturos nequeprodituros neque sibi separatim a reliquis consilium capturos.Princeps in haec verba iurat ipse; idem iusiurandum adigit Afranium;subsequuntur tribuni militum centurionesque; centuriatim productimilites idem iurant. Edicuntpenes quem quisque sit Caesaris milesut producatur: productos palam in praetorio interficiunt. Sedplerosque eiqui receperantcelant noctuque per vallum emittunt.Sic terror oblatus a ducibuscrudelitas in supplicionova religioiurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit mentesque militumconvertit et rem ad pristinam belli rationem redegit.

[77]Caesarqui milites adversariorum in castra per tempus colloquiivenerantsumma diligentia conquiri et remitti iubet. Sed ex numerotribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eumremanserunt. Quos ille postea magno in honore habuit; centuriones inpriores ordinesequites Romanos in tribunicium restituit honorem.

[78]Premebantur Afraniani pabulationeaquabantur aegre. Frumenti copiamlegionarii nonnullam habebantquod dierum XXII ab Ilerda frumentumiussi erant efferrecetrati auxiliaresque nullamquorum erant etfacultates ad parandum exiguae et corpora insueta ad onera portanda.Itaque magnus eorum cotidie numerus ad Caesarem perfugiebat. In hiserat angustiis res. Sed ex propositis consiliis duobus explicitiusvidebatur Ilerdam revertiquod ibi paulum frumenti reliquerant. Ibise reliquum consilium explicaturos confidebant. Tarraco aberatlongius; quo spatio plures rem posse casus recipere intellegebant.Hoc probato consilio ex castris proficiscuntur. Caesar equitatupraemissoqui novissimum agmen carperet atque impediretipse cumlegionibus subsequitur. Nullum intercedebat tempusquin extremi cumequitibus proeliarentur.

[79]Genus erat hoc pugnae. Expeditae cohortes novissirnum agmenclaudebant pluresque in locis campestribus subsistebant. Si mons eratascendendusfacile ipsa loci natura periculum repellebatquod exlocis superioribusqui antecesserantsuos ascendentes protegebant;cum vallis aut locus declivis suberatneque eiqui antecesserantmorantibus opem ferre poterantequites vero ex loco superiore inaversos tela coniciebanttum magno erat in periculo res.Relinquebaturutcum eiusmodi locis esset appropinquatumlegionumsigna consistere iuberent magnoque impetu equitatum repellerenteosubmoto repente incitati cursu sese in valles universi demitterentatque ita transgressi rursus in locis superioribus consisterent. Namtantum ab equitum suorum auxiliis aberantquorum numerum habebantmagnumut eos superioribus perterritos proeliis in medium reciperentagmen ultroque eos tuerentur; quorum nulli ex itinere excederelicebatquin ab equitatu Caesaris exciperetur.

[80]Tali dum pugnatur modolente atque paulatim procediturcrebroqueut sint auxilio suissubsistunt; ut tum accidit. Milia enimprogressi IIII vehementiusque peragitati ab equitatu montem excelsumcapiunt ibique una fronte contra hostem castra muniunt neque iumentisonera deponunt. Ubi Caesaris castra posita tabernaculaque constitutaet dimissos equites pabulandi causa animum adverteruntsese subitoproripiunt hora circiter sexta eiusdem diei et spem nacti moraediscessu nostrorum equitum iter facere incipiunt. Qua re animumadversa Caesar refectis legionibus subsequiturpraesidioimpedimentis paucas cohortes relinquit; hora x subsequi pabulatoresequitesque revocari iubet. Celeriter equitatus ad cotidianum itinerisofficium revertitur. Pugnatur acriter ad novissimum agmenadeo utpaene terga convertantcompluresque militesetiam nonnullicenturionesinterficiuntur. Instabat agmen Caesaris atque universumimminebat.

[81]Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque adprogrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab aquaet natura iniquo loco castra ponunt. Sed isdem de causis Caesarquaesupra sunt demonstrataeproelio non lacessit et eo die tabernaculastatui passus non estquo paratiores essent ad insequendum omnessive noctu sive interdiu erumperent. Illi animadverso vitio castrorumtota nocte munitiones proferunt castraque castris convertunt. Hocidem postero die a prima luce faciunt totumque in ea re diemconsumunt. Sed quantum opere processerant et castra protuleranttanto aberant ab aqua longiuset praesenti malo aliis malis remediadabantur. Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;proximo die praesidio in castris relicto universas ad aquam copiaseducuntpabulatum emittitur nemo. His eos suppliciis male haberiCaesar et necessariam subire deditionem quam proelio decertaremalebat. Conatur tamen eos vallo fossaque circummunireut quammaxime repentinas eorum eruptiones demoretur; quo necessariodescensuros existimabat. Illi et inopia pabuli adducti etquo essentexpeditioresomnia sarcinaria iumenta interfici iubent.

[82]In his operibus consiliisque biduum consumitur; tertio die magna iampars operis Caesaris processerat. Illi impediendae reliquaemunitionis causa hora circiter VIIII signo dato legiones educuntaciemque sub castris instruunt. Caesar ab opere legiones revocatequitatum omnem convenire iubetaciem instruit; contra opinionenenim militum famamque omnium videri proelium defugisse magnumdetrimentum afferebat. Sed eisdem de causisquae sunt cognitaequominus dimicare velletmovebaturatque hoc etiam magisquod spatiibrevitate etiam in fugam coniectis adversariis non multum ad summamvictoria iuvare poterat. Non enim amplius pedum milibus duobus abcastris castra distabant; hinc duas partes acies occupabant duae;tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta. Si proeliumcommittereturpropinquitas castrorum celerem superatis ex fugareceptum dabat. Hac de causa constituerat signa inferentibusresistereprior proelio non lacessere.

[83]Acies erat Afraniana duplex legionum V; tertium in subsidiis locumalariae cohortes obtinebant; Caesaris triplex; sed primam aciemquaternae cohortes ex V legionibus tenebanthas subsidiariae ternaeet rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;sagittarii funditoresque media continebantur acieequitatus lateracingebat. Tali instructa acie tenere uterque propositum videbatur:Caesarne nisi coactus proelium committeret; illeut opera Caesarisimpediret. Producitur tamen resaciesque ad solis occasumcontinentur; inde utrique in castra discedunt. Postero die munitionesinstitutas Caesar parat perficere; illi vadum fluminis Sicoristemptaresi transire possent. Qua re animadversa Caesar Germanoslevis armaturae equitumque partem flumen traicit crebrasque in ripiscustodias disponit.

[84]Tandem omnibus rebus obsessiquartum iam diem sine pabulo retentisiumentisaquaelignorumfrumenti inopia colloquium petunt et idsi fieri possitsemoto a militibus loco. Ubi id a Caesare negatumetpalam si colloqui vellentconcessum estdatur obsidis locoCaesari filius Afranii. Venitur in eum locumquem Caesar delegit.Audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis autmilitibus succensendumquod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeiumconservare voluerint. Sed satis iam fecisse officio satisquesupplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam; nunc vero paene utferas circummunitos prohiberi aquaprohiberi ingressuneque corporedolorem neque animo ignominiam ferre posse. Itaque se victosconfiteri; orare atque obsecraresi qui locus misericordiaerelinquaturne ad ultimum supplicium progredi necesse habeat. Haecquam potest demississime et subiectissime exponit.

[85]Ad ea Caesar respondit: nulli omnium has partes vel querimoniae velmiserationis minus convenisse. Reliquos enim omnes officium suumpraestitisse: sequi etiam bona condicioneet loco et temporeaequoconfligere nolueritut quam integerrima essent ad pacemomnia; exercitum suumqui iniuria etiam accepta suisque interfectisquos in sua potestate habueritconservarit et texerit; illiusdenique exercitus militesqui per se de concilianda pace egerint;qua in re omnium suorum vitae consulendum putarint. Sic omniumordinum partes in misericordia constitisse: ipsos duces a paceabhorruisse; eos neque colloquii neque indutiarum iura servasse ethomines imperitos et per colloquium deceptos crudelissimeinterfecisse. Accidisse igitur hisquod plerumque hominum nimiapertinacia atque arrogantia accidere soleatuti eo recurrant et idcupidissime petantquod paulo ante contempserint. Neque nunc seillorum humilitate neque aliqua temporis opportunitate postularequibus rebus opes augeantur suae; sed eos exercitusquos contra semultos iam annos aluerintvelle dimitti. Neque enim sex legionesalia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam nequetot tantasque classes paratas neque submissos duces rei militarisperitos. Nihil horum ad pacandas Hispaniasnihil ad usum provinciaeprovisumquae propter diuturnitatem pacis nullum auxiliumdesiderarit. Omnia haec iam pridem contra se parari; in se novigeneris imperia constituiut idem ad portas urbanis praesideat rebuset duas bellicosissimas provincias absens tot annis obtineat; in seiura magistratuum commutarine ex praetura et consulatuut sempersed per paucos probati et electi in provincias mittantur; in se etiamaetatis excusationem nihil valerecum superioribus bellis probati adobtinendos exercitus evocentur; in se uno non servariquod sitomnibus datum semper imperatoribusut rebus feliciter gestis aut cumhonore aliquo aut certe sine ignominia domum revertantur exercitumquedimittant. Quae tamen omnia et se tulisse patienter et esse laturum;neque nunc id agereut ab illis abductum exercitum teneat ipsequodtamen sibi difficile non sitsed ne illi habeantquo contra se utipossint. Proindeut esset dictumprovinciis excederent exercitumquedimitterent; si id sit factumse nociturum nemini. Hanc unam atqueextremam esse pacis condicionem.

[86]Id vero militibus fuit pergratum et iucundumut ex ipsasignificatione cognosci potuitutqui aliquid iusti incommodiexspectavissentultro praemium missionis ferrent. Nam cum de loco ettempore eius rei controversia inferreturet voce et manibus universiex valloubi constiterantsignificare coeperuntut statimdimitterenturneque omni interposita fide firmum esse possesi inaliud tempus differretur. Paucis cum esset in utramque partem verbisdisputatumres huc deduciturut eiqui habeant domicilium autpossessionem in Hispaniastatimreliqui ad Varum flumendimittantur; ne quid eis noceaturneu quis invitus sacramentumdicere cogatura Caesare cavetur.

[87]Caesar ex eo temporedum ad flumen Varum veniaturse frumentumdaturum pollicetur. Addit etiamutquod quisque eorum in belloamiseritquae sint penes milites suoseisqui amiserintrestituatur; militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro hisrebus dissolvit. Quascumque postea controversias inter se militeshabueruntsua sponte ad Caesarem in ius adierunt. Petreius atqueAfranius cum stipendium ab legionibus paene seditione factaflagitarenturcuius illi diem nondum venisse dicerentCaesar utcognosceretpostulatum esteoque utriquequod statuitcontentifuerunt. Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duaslegiones suas antecederereliquas subsequi iussitut non longointer se spatio castra facerenteique negotio Q. Fufium Calenumlegatum praeficit. Hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumenest iter factumatque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.

LiberSecundus

1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344

[1] Dumhaec in Hispania gerunturC. Trebonius legatusqui ad oppugnationemMassiliae relictus eratduabus ex partibus aggerremvineasturresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portuinavalibusquealtera ad portamqua est aditus ex Gallia atqueHispaniaad id marequod adiacet ad ostium Rhodani. Massilia enimfere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta estquae aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars eaquae adarcem pertinetloci natura et valle altissima munita longam etdifficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Treboniusmagnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat;vimina materiamque comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggeremin altitudinem pedum LXXX exstruit.

[2] Sedtanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatustantaque multitudo tormentorumut eorum vim nullae contextaeviminibus vineae sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibuspraefixi atque hi maximis bllistis missi per IIII ordines cratium interra defigebantur. Itaque pedalibus lignis coniunctis inter seporticus integebanturatque hac agger inter manus proferebatur.Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item exfortissimis lignisconvoluta omnibus rebusquibus ignis iactus etlapides defendi possent. Sed magnitudo operumaltitudo muri atqueturriummultitudo tormentorum omnem administrationem tardabat.Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesqueaggeri et turribus inferebantur; quae facile nostri militesrepellebant magnisque ultro illatis detrimentis eosqui eruptionemfecerantin oppidum reiciebant.

[3]Interim L Nasidiusa Cn. Pompeio cum classe navium XVIin quibuspaucae erant aerataeL. Domitio Massiliensibusque subsidio missusfreto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehiturappulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terroremprincipum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit. Hacadiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficitpraemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventucertiores facit eosque magnopere hortaturut rursus cum Bruti classeadditis suis auxiliis confligant.

[4]Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum exnavalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant(remigumgubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasqueadiecerant atque contexerantut essent ab ictu telorum remiges tuti;has sagittariis tormentisque compleverunt. Tali modo instructa classeomnium seniorummatrum familiaevirginum precibus et fletuexcitatiextremo tempore civitati subvenirentnon minore animo acfiduciaquam ante dimicaverantnaves conscendunt. Communi enim fitvitio naturaeut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamusvehementiusque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidiisumma spe et voluntate civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum exportu exeunt et Tauroentaquod est castellum MassilensiumadNasidium perveniunt ibique naves expediunt rursusque se adconfligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra parsattribuitur Massiliensibussinistra Nasidio.

[5] EodemBrutus contendit aucto navium numero. Nam ad easquae factae erantArelate per Caesaremcaptivae Massiliensium accesserant sex. Hassuperioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat. Itaquesuos cohortatusquos integros superarissent ut victos contemnerentplenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur. Facile eratex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere inurbemut omnis iuventusquae in oppido remanseratomnesquesuperioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis lociscustodiisque aut e muro ad caelum manus tenderentaut templa deorumimmortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diisexposcerent. Neque erat quisquam omniumquin in eius diei casusuarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam ethonesti ex iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocatiatque obsecrati naves conscenderant utsi quid adversi accidissetne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; sisuperavissentvel domesticis opibus vel externis auxiliis de saluteurbis confiderent.

[6]Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit; sedmemores eorum praeceptorumquae paulo ante ab suis aeceperanthocanimo decertabantut nullum aliud tempus ad conandum habiturividerenturet quibus in pugna vitae periculum accideretnon itamulto se reliquorum civium fatum antecedere existimareutquibus urbecapta eadem esset belli fortuna patienda. Diductisque nostrispaulatim navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locusdabaturet si quando nostri facultatem nacti ferreis manibusiniectis navem religaverantundique suis laborantibus succurrebant.Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant nequemultum cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna viseminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atqueimpeditis vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes duaenavem D. Brutiquae ex insigni facile agnosci poteratduabus expartibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutusceleritate navis enisus estut parvo momento antecederet. Illae adeograviter inter se incitatae conflixeruntut vehementissime utraqueex concursu laborarentaltera vero praefracto rostro totacollabefieret. Qua re animadversaquae proximae ei loco ex Bruticlasse naves erantin eas impeditas impetum faciunt celeriterqueambas deprimunt.

[7] SedNasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt;non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta adextremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero naviumnulla desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt depressaeIVcaptaeuna cum Nasidianis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniampetiverunt. At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntiiperferendi gratia cum iam appropinquaret urbiomnis sese multitudoad cognoscendum effuditet re cognita tantus luctus excepitut urbsab hostibus capta eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilosecius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

[8] Estanimadveraum ab legionibusqui dextram partem operis administrabantex crebris hostium eruptionibus magno sibi ease praesidio possesiibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissentQuam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc sereferebant; hincsi qua maior oppresserat vispropugnabant; hinc adrepellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquoversus pedes XXXsed parietum crassitudo pedes V. Postea veroutest rerum omnium magister usushominum adhibita sollertia inventumest magno esse usui possesi haec esset in altitudinem turris elata.Id hac ratione perfectum est.

[9] Ubiturris altitudo perducta est ad contabulationemeam in parietesinstruxeruntita ut capita tignorum extrema parietum structurategerenturne quid emineretubi ignis hostium adhaeresceret. Hancsuper contignationemquantum tectum plutei ac vinearum passum estlaterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversainiecerunt non longe ab extremis parietibusquibus suspenderent eamcontignationemquae turri tegimento esset futurasupraque ea tignadirecto transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (hastrabes paulo longiores atque eminentioresquam extremi parieteseranteffecerantut esset ubi tegimenta praependere possent addefendendos ictus ac repellendoscum infra eam contignationemparietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribuslutoque constraveruntne quid ignis hostium nocere possetcentonesque insuper inieceruntne aut tela tormentis immissatabulationem perfringerentaut saxa ex catapultis latericiumdiscuterent Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinemparietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibusquae ad hostes vergebanteminentibus trabibus circum turrimpraependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti alils lociserant experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero eapars turrisquae erat perfectatecta atque munita est ab omni ictuhostiumpluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsumpressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperuntUbiquantum storiarum demissio patiebaturtantum elevarantintrahaec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebantrursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubitempus alterius contabulationis videbaturtigna item ut primo tectaextremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summamcontabulationem storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnereac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasquequibus in locisvisum estad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

[10] Ubiex ea turriquae circum essent operatueri se posse confisi suntmusculum pedes LX longum ex materia bipedaliquem a turri latericiaad hostium turrim murumque perducerentfacere instituerunt; cuiusmusculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo aeque longaedistantes inter se pedes IIII collocanturinque eis columellae pedumin altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis molli fastigioconiunguntubi tignaquae musculi tegendi causa ponantcollocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminisclavisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremasquadratas regulas IIII patentes digitos defiguntquae lateresquisuper musculo struanturcontineant. Ita fastigato atque ordinatimstructout trabes erant in capreolis collocataelateribus lutoquemusculusut ab igniqui ex muro iacereturtutus essetcontegitur.Super lateres coria inducunturne canalibus aqua immissa lateresdiluere posset Coria autemne rursus igni ac lapidibus corrumpanturcentonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrimperficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navaliphalangis subiectisad turrim hostium admoventut aedificioiungatur.

[11] Quomalo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibuspromovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitasmateriae sustinetet quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Idubi videntmutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunteasque de muro in musculum devolvunt. Involutae labunturdelapsae ablateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim submusculo milites vectibus infima saxa turris hostiumquibusfundamenta continebanturconvellunt. Musculus ex turri latericia anostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibussubmoventur: non datur libera muri defendendi facultas. Compluribusiam lapidibus ex eaquae suberatturri subductis repentina ruinapars eius turris conciditpars reliqua consequens procumbebat: cumhostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta forasuniversi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manustendunt.

[12] Quanova re oblata omnis administratio belli consistitmilitesque aversia proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes adlegatos exercitumque perveneruntuniversi se ad pedes proiciunt;orantut adventus Caesaris exspectetur: captam suam urbem videre:opera perfectaturrim subrutam; itaque ab defensione desistere.Nullam exoriri moram possequo minuscum venissetsi imperata nonfacerent ad nutume vestigio diriperentur. Docentsi omnino turrisconcidissetnon posse milites contineriquin spe praedae in urbemirrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem generis complura utab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.

[13]Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducuntoppuguationedesistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam generemisericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex muronullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam etdiligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnoperemandaveratne per vim oppidum expugnari patereturne graviuspermoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutinolabore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabanturaegreque tunc sunt retentiquin oppidum irrumperentgraviterque camrem tuleruntquod stetisse per Treboninmquo minus oppidopotirenturvidebatur.

[14] Athostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaeruntinteriectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animoremissis subito meridiano temporecum alius discessissetalius exdiutino labore in ipsis operibus quieti se dedissetarma vero omniareposita contectaque essentportis se foras erumpuntsecundomagnoque vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit ventusutiuno tempore aggerpluetitestudoturristormenta flammamconciperent et prius haec omnia consumerenturquamquemadmodumaccidissetanimadverti posset. Nostri repentina fortuna permotiarmaquae possuntarripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit inhostes impetus; sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequiprohibentur. Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimquelatericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor hostiumperfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt hocidem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cumfiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumqueignem intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostriomnem remiserantita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionemparaverant. Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidumreppulerunt.

[15]Trebonius eaquae sunt amissamulto majore militum studioadministrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores etapparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatissuam virtutem irrisui fore perdolueruntquodunde agger omninocomportari possetnihil erat reliquumomnibus arboribus longelateque in finibus Massiliensium excisis et convectisaggerem novigeneris atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedumcrassitudine atque eorum murorum contignatione facere institueruntaequa fere altitudineatque ille congesticius ex materia fueratagger. Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiaepostulare videreturpilae interponunturtraversaria tignainiciunturquae firmamento esse possintet quicquid est contignatumcratibus consterniturcrates luto integuntur. Sub tecto miles dextraac sinistra muro tectusadversus plutei obiectuoperi quaecumquesunt usui sine periculo supportat. Celeriter res administratur;diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevireconciliatur. Portaequibus locis videtureruptionis causa in murorelinquuntur.

[16] Quodubi hostes viderunteaquae vix longinquo spatio refici non possesperassentpaucorum dierum opera et labore ita refectaut nullusperfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omninorelinquereturqua aut telis militibus aut igni operibus noceriposseteodemque exemplo sentiunt totam urbemqua sit aditus abterramuro turribusque circumiri possesic ut ipsis consistendi insuis munitionibus locus non essetcum paene inaedificata muris abexercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretursuorumque tormentorum usumquibus ipsi magna speravissentspatiopropinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribusbellandi data se virtute nostris adaequare non posse intelleguntadeasdem deditionis condiciones recurrunt.

[17] M.Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebusquae sunt inItalia gestaediffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesareloquebatur: pracoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio teneriobstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cumCaesare intercedereneque se ignorarequod esset officium legatiqui fiduciariam operam obtineretquae vires suaequae voluntas ergaCaesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat sermonibus neque sein ullam partem movebat. Postea verocum Caesarem ad Massiliamdetineri cognovitcopias Petreii cum exercitu Afranii esseconiunctasmagna auxilia convenissemagna esse in spe atqueexspectari et consentire omnem citeriorem provinciamquaeque posteaacciderantde angustiis ad Ilerdam rei fumentariaeaccepitatquehaec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribebatse quoquead motus fortunae movere coepit.

[18]Delectum habuit tota provincialegionibus completis duabus cohortescirciter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegitquodMassiliensibusitem quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas XGaditanis ut facerent imperavitcomplures praeterea Hispalifaciendas curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculisin oppidum Gades contulit; eo sex cohortes praesidii causa exprovincia misit Gaiumque Galloniumequitem RomanumfamiliaremDomitiiqui eo procurandae hereditatis causa venerat missus aDomitiooppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica indomum Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Caesarem contiones.Saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecissemagnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse: haec se certisnuntiiscertis auctoribus comperisse. Quibus rebus perterritos civesRomanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS |CLXXX | [18000000] et argenti pondo XX miliatritici modium CXXmilia polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas civitatesarbitrabaturhis graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebatet iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversusrem publicam habuissent: eorum bona in publicum addicebatProvinciamomnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eisrebusquae sunt gestae in citeriore Hispaniabellum parabat. Ratioautem haec erat belliut se cum II legionibus Gades conferretnavesfrumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesarisrebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatisbellum duci non difficile existimabat. Caesaretsi multisnecessariisque rebus in Italiam revocabaturtamen constitueratnullam partem belli in Hispaniis relinquerequod magna esse Pompeibeneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

[19]Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q.Cassiotribuno plebisipse DC cum equitibus magnis itineribusprogreditur edictumque praemittitad quam diem magistratusprincipesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. Quoedicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitasquin ad idtempus partem senatus Cordubam mitteretnon civis Romanus paulonotiorquin ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per seportas Varroni clausitcustodias vigiliasque in turribus muroquedisposuitcohortes duasquae colonicae appellabanturcum eo casuvenissenttuendi oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmonensesquae est longe firmissima totius provinciae civitasdeductistribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone praesidioper secohortes eiecit portasque praeclusit.

[20] Hocvero magis properare Varrout cum legionibus quam primum Gadescontenderetne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tamsecunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso eipaulo longius litterae Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum deedicto Caesarisconsensisse Gaditanos principes eum tribuniscohortiumquae essent ibi in praesidiout Gallonium ex oppidoexpellerenturbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consiliodenuntiavisse Galloniout sua spontedum sine periculo liceretexcederet Gadibus; si id non fecissetsibi consilium capturos. Hoctimore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebusaltera ex duabus legionibusquae vernacula appellabaturex castrisVarronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalimrecepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quodfactum adeo eius conventus cives Romani comprobaveruntut domum adse quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritusVarrocum itinere converso sese Italicam venturum praemisissetcertior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum vero omniinterclusus itinere ad Caesarem mittitparatum se esse legionemcuiiusserittradere. Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huictradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit;relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum estpecuniae tradit etquid ubique habeat frumenti et naviumostendit.

[21]Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit:civibus Romanisquod oppidum in sua potestate studuissent habere;Hispanisquod praesidia expulissent; Gaditanisquod conatusadversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent;tribunis militum centurionibusquequi eo praesidii causa venerantquod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecuniasquas erantin publicum Varroni cives Romani pollicitiremittit; bona restituiteisquos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat. Tributisquibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterumbona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur;pecunias monumentaquequae ex fano Herculis collata erant inprivatam domumreferri in templum iubet. Provinciae Q. Cassiumpraeficit; huic III legiones attribuit. Ipse eis navibusquas M.Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerantTarraconem paucisdiebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae legationesCaesaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac publicequibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusqueNarbonem atque inde Massiliam perveritIbi legem de dictatore latamseseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit.

[22]Massilienses omnibus defessi malisrei frumentariae ad summaminopiam adductibis navali proelio superaticrebris eruptionibusfusigravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione etmutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnesalebanturquod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicumcontulerant) deiecta turrilabefacta magna parte muriauxiliisprovinciarum et exercituum desperatisquos in Caesaris potestatemvenisse cognoverantsese dedere sine fraude constituunt. Sed paucisante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus IIIcomparatisex quibus duas familiaribus suis attribueratunam ipseconscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est. Huncconspicatae navesquae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portumexcubabantsublatis ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsiusnavigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis exconspectu abiitduo perterrita concursu nostrarum navium sese inportum receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppidout estimperatumproferuntnaves ex portu navalibusque educuntpecuniamex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis eos pronomine et vetustatequam pro meritis in se civitatis conservans duasibi legiones praesidio relinquitceteras in Italiam mittit; ipse adurbem proficiscitur.

[23]Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam abinitio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIIIquas aCaesare acceperatD equites transportabat biduoque et noctibustribus navigatione consumptis appellit ad eum locumqui appellaturAnquillaria. Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetquenon incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriiscontinetur. Huius adventum L. Caesar filius cum X longis navibus adClupea praestolansquas naves Uticae ex praedonum bello subductas P.Attius reficiendas huius belli causa curaveratveritus naviummultitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus triremeconstrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Idoppidum C. Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur.Reliquae Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt. Huncsecutus Marcius Rufas quaestor navibus XIIquas praesidio onerariisnavibus Curio ex Sicilia eduxeratpostquam in litore relictam navemconspexithanc remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classeredit.

[24] CurioMarcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum exercituproficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit.Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cumequitatu antecedit ad castra exploranda Corneliaquod is locusperidoneus castris habebatur. Id autem est iugum directum eminens inmareutraque ex parte praeruptum atque asperumsed tamen pauloleniore fastigio ab ea partequae ad Uticam vergit. Abest directoitinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc itinereest fonsquo mare succedit longiuslateque is locus restagnat; quemsi qui vitare volueritsex milium circuitu in oppidum pervenit.

[25] Hocexplorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniunctaad portamquae appellatur Belicaadmodum munita natura lociuna exparte ipso oppido Uticaaltero a theatroquod est ante oppidumsubstructionibus eius operis maximisaditu ad castra difficili etangusto. Simul animadvertit multa undique portari atque agiplenissimis viisquae repentini tumultus timore ex agris in urbemconferantur. Huc equitatum mittitut diriperet atque haberet locopraedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppidopeditesque CCCC mittuntur a Varoquos auxilii causa rex Iuba paucisdiebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio etsimultas cum Curione intercedebatquod tribunus plebis legempromulgaveratqua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equitesinter se; neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferrepotueruntsed interfectis circiter CXX reliqui se in castra adoppidum receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiareonerariis navibus iubetquae stabant ad Uticam numero circiter CCse in hostium habiturum locoqui non e vestigio ad castra Cornelianaves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatisancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quaeres omnium rerum copia complevit exercitum.

[26] Hisrebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universiexercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitumUticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorumperfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitumpeditumque ab rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magnapulveris cernebaturet vestigio temporis primum agmen erat inconspectu. Novitate rei Curio permotus praemittit equitesqui primumimpetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductislegionibus aciem instruit. Equitesque committunt proelium etpriusquam plane legiones explicari et consistere possenttotaauxilia regis impedita ac perturbataquod nullo ordine et sinetimore iter fecerantin fugam coniciunt equitatuque omni fereincolumiquod se per litora celeriter in oppidum recepitmagnumpeditum numerum interficiunt.

[27]Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cummanipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hisive verequam habuerant opinionem ad eum perferuntsive etiam auribus Variserviunt (namquae volumuset credimus libenter etquae sentimusipsireliquos sentire speramus)confirmant quidem certe totiusexercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse inconspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem. Quaopinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit.Facit idem Curioatque una valle non magna interiecta suas uterquecopias instruit.

[28] Eratin exercitu Vari Sextus Quintilius Varusquem fuisse Corfinii suprademonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam veneratlegionesque eas traduxerat Curioquas superioribus temporibusCorfinlo receperat Caesaradeo ut paucis mutatis centurionibus eidemordines manipulique constarent. Hanc nactus appellationis causamQuintilius circuire aciem Curionis atque obsecrare milites coepitneprimam sacramentiquod apud Domitium atque apud se quaestoremdixissentmemoriam deponerentneu contra eos arma ferrentquieadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessineu pro hispugnarenta quibus cum contumelia perfugae appellarentur. Huc paucaad spem largitionis addiditquae ab sua liberalitatesi se atqueAttium secuti essentexspectare deberent. Hac habita oratione nullamin partem ab exercitu Curionis fit significatioatque ita suasuterque copias reducit.

[29] At incastris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is variishominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opinionesfingebat et ad idquod ab alio audieratsui aliquid timorisaddebat. Hoc ubi uno auctore ad plures permanaveratatque alius aliitradideratplures auctores eius rei videbantur. Civile bellum; genushominumcui liceret libere facere et sequiquod vellet; legioneseaequae paulo ante apud adversarios fuerantnam etiam Caesarisbeneficium mutaverat consuetudoqua offerrentur; municipia etiamdiversis partibus coniunctanamque ex Marsis Pelignisque veniebantei qui superiore nocte: haec in contuberniis commilitesque nonnulligraviora; sermones militum dubii durius accipiebanturnonnulli etiamab eisqui diligentiores videri volebantfingebantur.

[30]Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberareincipit. Erant sententiaequae conandum omnibus modis castraque Varioppugnanda censerentquod in huiusmodi militum consiliis otiummaxime contrarium esse arbitrarentur; postremo praestare dicebant pervirtutem in pugna belli fortunam expeririquam desertos etcircumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti. Erantquicenserent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendumut maiorespatio temporis interiecto militum mentes sanarentursimulsi quidgravius accidissetmagna multitudine navium et tutius et facilius inSiciliam receptus daretur.

[31] Curioutrumque improbans consiliumquantum alteri sententiae deessetanimitantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugaerationem habereillos etiam iniquo loco dimicandum putare. "Quaenim" inquit"fiducia et opere et natura loci munitissimacastra expugnari posse confidimus? Aut vero quid proficimussiaccepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasinon et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribuset res adversae odia colligant! Castrorum autem mutatio quid habetnisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus?Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credineque improbosscire sese timeriquod his licentiam timor augeat nosterillisstudia deminuat." "Quod si iam" inquit"haecexplorata habeamusquae de exercitus alienatione dicunturquaequidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confidoquanto haec dissimulari et occultariquam per nos confirmaripraestet? An nonuti corporis vulneraita exercitus incommoda sunttegendane spem adversariis augeamus? At etiamut media nocteproficiscamuradduntquo maioremcredolicentiam habeantquipeccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur;quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animiut sine spe castra oppugnanda censeamneque tanti timorisuti spedeficiamatque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iamme una vobiscum de re iudicium facturum confido."

[32]Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemoratquo sit eorumusus studio ad Corfinium Caesarut magnam partem Italiae beneficioatque auctoritate eorum suam fecerit. "Vos enim vestrumquefactum omnia" inquit"deinceps municipia sunt secutaneque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissimeiudicaverunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri factipraeiudicio demotus Italia excessit; Caesar mequem sibi carissimumhabuitprovinciam Siciliam atque Africamsine quibus urbem atqueItaliam tueri non potestvestrae fidei commisit. At suntqui voshortenturut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatiusquamuno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere?aut quid irati gravius de vobis sentire possuntquam ut eosprodatisqui se vobis omnia debere iudicantin eorum potestatemveniatisqui se per vos perisse existimant? An vero in Hispania resgestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitusduos superatosducesduas receptas provincias? haec acta diebus XLquibus inconspectum adversariorum venerit Caesar? Anqui incolumes resisterenon potueruntperditi resistant? vos autem incerta victoria Caesaremsecuti diiudicata iam belli fortuna victum sequaminicum vestriofficii praemia percipere debeatis? Desertos enim se ac proditos avobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L.Domitiuman vos Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunamparatos proiecit ille? nonne sibi clam salutem fuga petivit? nonneproditi per illum Caesaris beneficio estis conservati? Sacramentoquidem vos tenere qui potuitcum proiectis fascibus et depositoimperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem?Relinquitur nova religiout eo neglecto sacramentoquo teneminirespiciatis illudquod deditione ducis et capitis deminutionesublatum est. Atcredosi Caesarem probatisin me offenditis. Quide meis in vos meritis praedicaturus non sumquae sunt adhuc et meavoluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laborismilites semper eventu belli praemia petiveruntqui qualis sitfuturusne vos quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram autquem ad finem adhuc res processitfortunam cur praeteream? Anpoenitet vosquod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino navedesiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniensprofligaverim? quod his per biduum equestri proelio superaverim? quodex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoqueillos compulerimut neque pedestri itinere neque navibus commeatuiuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatisCorfiniensem ignominiamItaliae fugamHispaniarum deditionemAfrici belli praeiudiciasequimini! Equidem me Caesaris militem dicivoluivos me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vospoenitetvestrum vobis beneficium remittomihi meum nomenrestituitene ad contumeliam honorem dedisse videamini."

[33] Quaoratione permoti milites crebro etiam dicentern interpellabantutmagno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderenturdiscedentem vero ex contione universi cohortanturmagno sit animonecubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemqueexperiri. Quo facto commutata omnium et voluntate et opinioneconsensu summo constituit Curiocum primum sit data potestasproelio rem committere posteroque die productos eodem locoquosuperioribus diebus constiteratin acie collocat. Ne Varus quidemdubitat copias produceresive sollicitandi milites sive aequo locodimicandi detur occasione facultatem praetermittat.

[34] Eratvallis inter duas aciesut supra demonstratum estnon ita magnaatdifficili et arduo ascensu. Hanc uterquesi adversariorum copiaetransire conarenturexspectabatquo aequiore loco proeliumcommitteret. Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et unalevis armaturae interiecti complurescum se in vallem demitterentcernebantur. Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortesmittit; quorum primum impetum equites hostium non tuleruntsedadmissis equis ad suos refugerunt; relicti ab hisqui unaprocurrerant levis armaturaecircumveniebantur atqueinterficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugereet concidi videbat. Tunc Rebiluslegatus Caesarisquem Curio secumex Sicilia duxeratquod magnum habere usum in re militari sciebat"perterritum" inquit"hostem videsCurio: quiddubitas uti temporis opportunitate?" Ille unum elocutusutmemoria tenerent milites eaquae pridie sibi confirmassentsequisese iubet et praecurrit ante omnes. Adeo erat impedita vallisut inascensu nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur. Sedpraeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caedesuorum nihil de resistendo cogitabatomnesque se iam ab equitatucircumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici possetautnostri propius accederentomnis Vari acies terga vertit seque incastra recepit.

[35] Quain fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercituCurionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomineappellans requirebatuti unus esse ex eius militibus et monerealiquid velle ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatusaspexit ac restitit etquis esset aut quid velletquaesivitumerumapertum gladio appetit paulumque afuitquin Varum interficeret; quodille periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit. Fabius aproximis militibus circumventus interficitur. Hac fugientiummultitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iterimpediturpluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fugaintereuntneque multum afuitquin etiam castris expellerenturacnonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum locinatura et munitio castrorum aditum prohibebanttum quod ad proeliumegressi Curionis milites eis rebus indigebantquae ad oppugnationemcastrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra reducit suisomnibus praeter Fabium incolumibusex numero adversariorum circiterDC interfectis ac mille vulneratis; qui omnes discessu Curionismultique praeterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidumpropter timorem sese recipiunt. Qua re animadversa Varus et terroreexercitus cognito bucinatore in castris et paucis ad speciemtabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in oppidumreducit.

[36]Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit.Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otiiUticensespro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimiconventusisqui ex variis generibus constaretterror ex superioribusproeliis magnus. Itaque de deditione omnes palam loquebantur et cumP. Attio agebantne sua pertinacia omnium fortunas perturbarivellet. Haec cum agerenturnuntii praemissi ab rege Iuba veneruntqui ilium adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia acdefensione urbis hortarentur. Quac res eorum perterritos animosconfirmavit.

[37]Nuntiabantur haec eadem Curionised aliquamdiu fides fieri nonpoterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris inHispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur.Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurumexistimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibuslonge ab Utica eius copias abesserelictis munitionibus sese incastra Cornelia recepit. Huc frumentum comportarecastra muniremateriam conferre coepit statimque in Siciliam misituti duaelegiones reliquusque equitatus ad se mitteretur. Castra erant adbellum ducendum aptissima natura loci et munitione et marispropinquitate et aquae et salis copiacuius magna vis iam exproximis erat salinis eo congesta. Non materia multitudine arborumnon frumentumeuius erant plenissimi agrideficere poterat. Itaqueomnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellumducere parabat.

[38] Hisconstitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdamoppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiisLeptitanorum restitisse in regnoSaburrameius praefectumcummediocribus copiis missum Uticae appropinquare. His auctoribus temerecredens consilium commutat et proelio rem committere constituit.Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentiamagnitudo animisuperioris temporis proventusfiducia rei bene gerendae. His rebusimpulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit adflumen Bagradamquibus praeerat Saburrade quo ante erat auditum;sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervalloa Saburra consederat. Equites missi nocte iter conficiuntimprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enimquadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hosoppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numeruminterficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionemequites revertuntur captivosque ad eum reducunt.

[39] Curiocum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castrispraesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites convenitremgestam cognovit; e captivis quaeritquis castris ad Bagradampraesit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendiquaerere praetermittit proximaque respiciens signa"videtisne"inquit"militescaptivorum orationem cum perfugis convenire?abesse regemexiguas esse copias missasquae paucis equitibus paresesse non potuerint? Proinde ad praedamad gloriam properateut iamde praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus."Erant per se magnaquae gesserant equitespraesertim cum eorumexiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum confertur. Haec tamenab ipsis inflatius commemorabanturut de suis homines laudibuslibenter praedicant. Multa praeterea spolia praeferebanturcaptihomines equique producebanturutquicquid intercederet temporishoc omne victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studianon deerant. Equites sequi iubet sese iterque acceleratut quammaxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totiusnoctis confecti subsequi non poterantatque alii alio locoresistebant. Ne haec quidem Curionem ad spem morabantur.

[40] Iubacertior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum etGallorum equitumquos suae custodiae causa circum se habereconsueratet peditum eam partemcui maxime confidebatSaburraesubmisit; ipse cum reliquis copiis elephantisque LX lentiussubsequitur. Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore CurionemSaburra copias equitum peditumque instruit atque his imperatutsimulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant: sesecum opusessetsignum proelii daturum etquod rem postulare cognovissetimperaturum. Curio ad superiorem spem addita praesentis temporisolninionehostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus incampum deducit.

[41]Quibus ex locis cum longius esset progressusconfecto iam laboreexercitu XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburraaciemconstituit et circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatudumtaxat procul ad speciem utiturequites in aciem immittit. Nondeest negotio Curio suosque hortaturut spem omnem in virtutereponant. Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut pauciset labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat; sed hierant numero CCreliqui in itinere substiterant. Hiquamcumque inpartem impetum feceranthostes loco cedere cogebantsed nequelongius fugientes prosequi neque vehementius equos incitare poterant.At equitatus hostium ab utroque cornu circuire aciem nostram etaversos proterere incipit. Cum cohortes ex acie procucurrissentNumidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant rurusque adordines suos se recipientes circuibant et ab acie excludebant. Sicneque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casumsubire tutum videbatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliiscrebro augebantur; nostros vires lassitudine deficiebantsimul eiqui vulnera acceperantneque acie excedere neque in locum tutumreferri poterantquod tota acies equitatu hostium circumdatatenebatur. Hi de sua salute desperantesut extremo vitae temporehomines facere consueruntaut suam mortem miserabantur aut parentessuos commendabantsi quos ex eo periculo fortuna servare potuisset.Plena erant omnia timoris et luctus.

[42]Curioubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque precesaudiri intellegitunam ut in miseris rebus spem reliquam salutisesse arbitratusproximos colles capere universos atque eo signainferri iubet. Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus. Tumvero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes abequitatu interficiunturpartim integri procumbunt. Hortatur CurionemCn. Domitiuspraefectus equitumcum paucis equitibus circumsistensut fuga salutem petat atque in castra contendatet se ab eo nondiscessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercituquem aCaesare fidei commissum acceperitin eius conspectum reversurumconfirmat atqne ita proelians interficitur. Equites ex proelioperpauci se recipiunt; sed eiquos ad novissimum agmen equorumreficiendorum causa substitisse demonstratum estfuga totiusexercitus procul animadversa sese incolumes in castra conferunt.Milites ad unum omnes interficiuntur.

[43] Hisrebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curionecohortatur suosne animo deficiant. Illi orant atque obsecrantutin Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperatnaviumut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant. Sedtantus fuit omnium terrorut alii adesse copias Iubae dicerentaliicum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernerequarum rerum nihil omnino accideratalii classem hostium celeriteradvolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisqueconsulebat. Qui in classe erantproficisci properabant. Horum fuganavium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad officiumimperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribuscontentioqui potissimum ex magno numero conscenderentutmultitudine atque onere nonnulli deprimerenturreliqui hoc timorepropius adire tardarentur.

[44]Quibus rebus acciditut pauci milites patresque familiaequi autgratia aut misericordia valerent aut naves adnare possentrecepti inSiciliam incolumes pervenirent. Reliquae copiae missis ad Varum noctulegatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. Quarum cohortiummilites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam essepraedicans praedam magnam partem eorum interfici iussitpaucoselectos in regnum remisitcum Varus suam fidem ab eo laediquereretur neque resistere auderet. Ipse equo in oppidum vectusprosequentibus compluribus senatoribusquo in numero erat Ser.Sulpicius et Licinius Damasippus paucisquae fieri velletUticaeconstituit atque imperavit diebusque post paucis se in regnum cumomnibus copiis recepit.

LiberTertius

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112

[1]Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar etP. Servilius: is enim erat annusquo per leges ei consulem fieriliceret. His rebus confectiscum fides tota Italia esset angustiorneque creditae pecuniae solverenturconstituitut arbitri darentur;per eos fierent aestimationes possessionum et rerumquanti quaequeearum ante bellum fuissetatque hac creditoribus traderentur. Hoc etad timorem novarum tabularum tollendum minuendumvequi fere bella etciviles dissensiones sequi consuevitet ad debitorum tuendamexistimationem esse aptissimum existimavit. Itemque praetoribustribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitusPompeia lege damnatos illis temporibusquibus in urbe praesidialegionum Pompeius habueratquae iudicia aliis audientibus iudicibusaliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfectainintegrum restituitqui se illi initio civilis belli obtulerantsisua opera in bello uti velletproinde aestimansac si usus essetquoniam aui fecissent potestatem. Statuerat enim prius hos iudiciopopuli debere restituiquam suo beneficio videri receptosne autingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populibeneficio videretur.

[2] Hisrebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI diestribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficisciturBrundisiumque pervenit. Eo legiones XIIequitatum omnem venireiusserat. Sed tantum navium repperitut anguste XV milialegionariorum militumDC equites transportari possent. Hoc unumCaesari ad celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsaecopiae hoc infrequentiores imponunturquod multi Gallicis tot bellisdefecerantlongumque iter ex Hispania magnum numerum deminueratetgravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimisGalliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudinetemptaverat.

[3]Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactusquod vacuum abello atque ab hoste otiosum fueratmagnam ex Asia CycladibusqueinsulisCorcyraAthenisPontoBithyniaSyriaCiliciaPhoeniceAegypto classem coegeratmagnam omnibus locis aedificandamcuraverat; magnam imperatam AsiaeSyriae regibusque omnibus etdynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegeratmagnam societates Carum provinciarumquas ipse obtinebatsibinumerare coegerat.

[4]Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italiaquastraduxerat; unam ex Cilicia veteranamquam factam ex duabus gemellamappellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibusquidimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant;duas ex Asiaquas Lentulus consul conscribendas curaverat. Praetereamagnum numerum ex ThessaliaBoeotiaAchaia Epiroque supplementinomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites admiscuerat.Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II.Sagittarios CretaLacedaemoneex Ponto atque Syria reliquisquecivitatibus III milia numero habebatfunditorum cohortes sescenariasIIequitum VII milia. Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxeratDAriobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotys ex Thraciadederat et Sadalam filium miserat; ex Macedonia CC erantquibusRhascypolis praeeratexcellenti virtute; D ex Gabinianis AlexandriaGallos Germanosquequos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regemPtolomaeum reliqueratPompeius filius eum classe adduxerat; DCCC exservis suis pastorumque suorum numero coegerat; CCC TarcondariusCastor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter unaveneratalter filium miserat); CC ex Syria a Commageno Antiochocuimagna Pompeius praemia tribuitmissi erantin his pleriquehippotoxotae. Huc DardanosBessos partim mercenariospartim imperioaut gratia comparatositem MacedonesThessalos ac reliquarumgentium et civitatum adiecerat atque eumquem supra demonstravimusnumerum expleverat.

[5]Frumenti vim maximam ex ThessaliaAsiaAegyptoCretaCyrenisreliquisque regionibus comparaverat. Hiemare DyrrachiiApolloniaeomnibusque oppidis maritimis constitueratut mare transire Caesaremprohibereteiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filiusAsiaticis D. Laelius etC. TriariusSyriacis C. CassiusRhodiis C. Marcellus cum C.CoponioLiburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M.Octavius. Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cunctaadministrabat; ad hunc summa imperii respiciebat.

[6]Caesarut Brundisium venitcontionatus apud militesquoniam propead finem laborum ac periculorum esset perventumaequo animo mancipiaatque impedimenta in Italia relinquerentipsi expediti navesconscenderentquo maior numerus militum posset imponiomniaque exvictoria et ex sua liberalitate sperarentconclamantibus omnibusimperaretquod velletquodcumque imperavissetse aequo animo essefacturosII. Non. Ian. naves solvit. Impositaeut suprademonstratum estlegiones VII. Postridie terram attigit. InterCerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam nactus stationem etportus omnes timensquos teneri ab adversariis arbitrabaturad eumlocumqui appellabatur Palaesteomnibus navibus ad unam incolumibummilites exposuit.

[7] EratOrici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibusXVIIIquibus iussu D. Laelii praeerantM. Bibulus cum navibus exCorcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausicumCaesar omnino XII naves longas praesidio duxissetin quibus erantconstratae IIIIneque Bibulus impeditis navibus dispersisqueremigibus satis mature occurritquod prius ad continentem visus estCaesarquam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.

[8]Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesareremittunturut reliquae legiones equitatusque transportari possent.Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatusqui celeritatemin transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectaenaves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt. Bibulus enimCorcyrae certior factus de adventu Caesarissperans alicui se partionustarum navium occurrere posseinanibus occurrit et nactuscirciter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupitomnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecitmagnitudine poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio aSasonis ad Curici portum stationes litoraque omnia longe latequeclassibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipsegravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munusdespiciensneque subsidium exspectans si in Caesaris complexumvenire posset . . .

[9]Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eisquas habebatnavibus Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis reliquisquebarbaris Issam a Caesaris amicitia avertit; conventurn Salonis cumneque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permoverepossetoppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci naturaet colle munitum. Sed celeriter cives Romani ligneis effectisturribus his sese munierunt etcum essent infirmi ad resistendumpropter paucitatem hominum crebris confecti vulneribusad extremumauxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt etpraesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt. Quorumcognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atqueuno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illiomnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui reimissis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant; reliquautpoterantincommoda per se sustinebant. Et longo interposito spatiocum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecissetnacti occasionem meridiani temporis discessu eorum puerismulieribusque in muro dispositisne quid cotidianae consuetudinisdesiderareturipsi manu facta cum eisquos nuper liberaverantinproxima Octavii castra irruperunt. His expugnatis eodem impetu alterasunt adortiinde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eoscastris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsumOctavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit oppugnationis exitus.Iamque hiems appropinquabatet tantis detrimentis acceptis Octaviusdesperata oppugnatione oppidi Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.

[10]Demonstravimus L. Vibullium RufumPompei praefectumbis inpotestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissumsemel adCorfiniumiterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesaridoneum iudicaveratquem cum mandatis ad Cn. Pompeium mittereteundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat Eratautem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facereet ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis essemagna utrimque incommoda acceptaquae pro disciplina et praeceptishabere possentut reliquos casus timerent: ilium Italia expulsumamissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus inItalia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se morteCurionis et detrimento Africani exercitus tanto militumque deditionead Curictam. Proinde sibi ac rei publicae parcerentcumquantum inbello fortuna possetiam ipsi incommodis suis satis essentdocumento. Hoc unum esse tempus de pace agendidum sibi uterqueconfideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modotribuisset fortunanon esse usurum condicionibus pacis eumquisuperior videreturneque fore aequa parte contentumqui se omniahabiturum confideret. Condiciones pacisquoniam antea convenire nonpotuissentRomae ab senatu et a populo peti debere. Interea et reipublicae et ipsis placere oporteresi uterque in contione statimiuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum. Depositis armisauxiliisquequibus nunc confiderentnecessario populi senatusqueiudicio fore utrumque contentum. Haec quo facilius Pompeio probaripossentomnes suas terrestres ubique copias dimissurum . . .

[11]Vibullius expositus Corcyrae non minus necessarium esse existimavitde repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certioremuti ad idconsilium capere possetantequam de mandatis agi incipereturatqueideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis adceleritatem iumentis ad Pompeium contenditut adesse Caesaremnuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex Macedoniain hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. Sed re nova perturbatusmaioribus itineribus Apolloniam petere coepitne Caesar oraemaritimae civitates occuparet. At ille expositis militibus eodem dieOricum proficiscitur. Quo cum venissetL. Torquatusqui iussuPompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebatconatusportis clausis oppidum defenderecum Graecos murum ascendere atquearma capere iuberetilli autem se contra imperium populi Romanipugnaturos esse negarentoppidani autem etiam sua sponte Caesaremrecipere conarenturdesperatis omnibus auxiliis portas aperuit et seatque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.

[12]Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur.Cuius adventu audito L. Staberiusqui ibi praeerataquam comportarein arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigerecoepit. Illi vero daturos se negareneque portas consulipraeclusurosneque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italiapopulusque Romanus indicavisset. Quorum cognita voluntate clamprofugit Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittuntoppidoque recipiunt. Hos sequnntur BullidensesAmantini et reliquaefinitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missisquae imperaretfacturos pollicentur.

[13] AtPompeins cognitis his rebusquae erant Orici atque ApolloniaegestaeDyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribuscontendit. Simul Caesar appropinquare dicebaturtantusque terrorincidit eius exercituiquod properans noctem diei coniunxerat nequeiter intermiseratut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibussigna relinquerentcomplures arma proicerent ac fugae simile itervideretur. Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraquemetari iussissetperterrito etiam tum exercitu princeps Labienusprocedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturumquemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati;tribuni militum centurionesque sequunturatque idem omnis exercitusiurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandifacit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatiumutbene meritae civitates tutae essent praesidioibique reliquarum exItalia legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemareconstituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positiscastris eo copias omnes auxiliaque conduxit.

[14]Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositisut eratpraeceptum a Caesarequantum navium facultatem habebatnaves solvitpaulumque a portu progressus litteras a Caesare accipitquibus estcertior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.Quo cognito se in portum recipit navesque omnes revocat Una ex hisquae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavitquod erat sinemilitibus privatoque consilio administrabaturdelata Oricum atque aBibulo expugnata est; qui de servis liberisque omnibus ad impuberessupplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoquecasu totius exercitus salus constitit.

[15]Bibulusut supra demonstratum esterat cum classe ad Oricum etsicuti mari portibusque Caesarem prohibebatita ipse omni terraearurn regionum prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litoraa Caesare tenebanturneque lignandi atque aquandi neque naves adterram religandi potestas fiebat. Erat res in magna difficultatesummisque angustiis rerum necessariarun premebanturadeo utcogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyranavibus onerariis supportare; atque etiam uno tempore acciditutdifficilioribus usi tempestatibus ex pellibusquibus erant tectaenavesnocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultatespatienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora etrelinquendos portus existimabant. Sed cum essent in quibusdemonstravi angustiisac se Libo cum Bibulo coniunxissetloquunturambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis; quorum alteroppidi murisalter praesidiis terrestribus praeerat: velle se demaximis rebus cum Caesare loquisi sibi eius rei facultas detur. Hucaddunt pauca rei confirmandae causaut de compositione acturividerentur. Interim postulant ut sint indutiaeatque ab eisimpetrant. Magnum enimquod afferebantvidebaturet Caesarem idsumme sciebant cupereet profectum aliquid Vibullil mandatisexistimabatur.

[16]Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriorescivitates et rem frumentariam expediendamqua angusta utebatureratad Buthrotumoppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio etMurco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionemrelinquit; ipse Oricum revertitur. Eo cum venissetevocantur illi adcolloquium. Prodit Libo atque excusat Bibulumquod is iracundiasumma erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare exaedilitate et praetura conceptas: ob eam causam colloquium vitassene res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundiaimpedirentur. Suam summam esse ac fuisse semper voluntatemutcomponeretur atque ab armis discederetursed potestatem eius reinullam haberepropterea quod de consilii sententia summam bellirerumque omnium Pompeio permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitismissuros ad Pompeiumatque illum reliqua per se acturum hortantibusipsis. Interea manerent indutiaedum ab illo rediri possetnevealter alteri noceret. Huc addit pauca de causa et de copiisauxiliisque suis.

[17]Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavitneque nuncut memoriae prodantursatis causae putamus. Postulabat Caesarutlegatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceretidque ipsifore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent. Quod adindutias pertineretsic belli rationem esse divisamut illi classenaves auxiliaque sua impedirentipse ut aqua terraque eosprohiberet. Si hoc sibi remitti vellentremitterent ipsi demaritimis custodiis; si illud tenerentse quoque id retenturum.Nihilo minus tamen agi posse de compositioneut haec nonremitterenturneque hanc rem illi esse impedimento. Libo nequelegatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorumsed totamrem ad Pompelum reicere: unum instare de indutiis vehementissimequecontendere. Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atqueinopiae vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spemaut condicionem pacis afferread reliquam cogitationem belli seserecepit.

[18]Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore etlabore implicituscum neque curari posset neque susceptum officiumdeserere velletvim morbi sustinere non potuit Eo mortuo ad neminemunum summa imperii reditsed separatim suam quisque classem adarbitrium suum administrabat. Vibullius sedato tumultuquemrepentinus adventus Caesaris concitaveratubi primum e re visum estadhibito Libone et L. Lucceio et Theophanequibuscum communicare demaximis rebus Pompeius consueveratde mandatis Caesaris agereinstituit. Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loquiplura prohibuit. "Quid mihi" inquit"aut vita autcivitate opus estquam beneficio Caesaris habere videbor? cuius reiopinio tolli non poteritcum in Italiamex qua profectus sumreductus existimabor bello periecto." Ab eis Caesar haec factacognovitqui sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus estallis rationibus per colloquia de pace agere.

[19] Interbina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsuscrebraque inter se colloquia milites habebantneque ullum interimtelum per pactiones loquentium traiciebatur. Mittit P. Vatiniumlegatum ad ripam ipsam fluminisqui eaquae maxime ad pacempertinere viderenturageret et crebro magna voce pronuntiaretliceretne civibus ad cives de pace legatos mitterequod etiamfugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuissetpraesertim eumid agerentne cives cum civibus armis decertarent? Multa suppliciterlocutus estut de sua atque omnium salute debebatsilentioque abutrisque militibus auditus. Responsum est ab altera parte AulumVarronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque unavisurumquemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponerepossent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset posterodie ventummagna utrimque multitudo convenitmagnaque eratexspectatio eius reiatque omnium animi intenti esse ad pacemvidebantur. Qua ex frequentiaTitus Labienus proditsed missaoratione de paceloqui atque altercari cum Vatinio incipit. Quorummediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae illeobtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen compluresin hisCornelius BalbusM. PlotiusL. Tiburtiuscenturiones militesquenonnulli. Tum Labienus: "desinite ergo de compositione loqui;nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest."

[20]Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum susceptainitio magistratus tribunal suum iuxta C. Trebonipraetoris urbanisellam collocavit etsi quis appellavisset de aestimatione et desolutionibusquae per arbitrum fierentut Caesar praesensconstitueratfore auxilio pollicebatur. Sed fiebat aequitate decretiet humanitate Treboniqui his temporibus clementer et moderate iusdicendum existimabatut reperiri non possenta quibus initiumappellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare et calamitatemaut propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandiproponere etiam mediocris est animi; integras vero tenerepossessionesqui se debere fateanturcuius animi aut cuiusimpudentiae est? Itaquehoc qui postularet reperiebatur nemo. Atqueipsisad quorum commodum pertinebatdurior inventus est Caelius. Etab hoc profectus initione frustra ingressus turpem causamvidereturlegem promulgavitut sexenni die sine usuris creditaepecuniae solvantur.

[21] Cumresisteret Servilius consul reliquique magistratuset minus opinionesua efficeretad hominum excitanda studia sublata priore lege duaspromulgavit: unamqua mercedes habitationum annuas conductoribusdonavitaliam tabularum novarumimpetuque multitudinis in C.Trebonium facto et nonnullis vulneratis eum de tribunali deturbavit.De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulitsenatusqueCaelium ab re publica removendum censuit. Hoc decreto eum consulsenatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit. Illeignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesaremsimulavit; clam nuntiis ad Milonem missisqui Clodio interfecto eonomine erat damnatusatque eo in Italiam evocatoquod magnismuneribus datis gladiatoriac familiae reliquias habebatsibiconiiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.Ipse cum Casilinum venissetuno que tempore signa eius militariaatque arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli visaquaeproditionem oppidi appararetpatefactis consiliis exclusus Capua etpericulum veritusquod conventus arma ceperat atque eum hostis locohabendum existimabatconsilio destitit atque eo itinere seseavertit.

[22]Interim Milo dimissis circum municipia litterisse eaquae faceretiussu atque imperio facere Pompeiquae mandata ad se per Vibulliumdelata essentquos ex acre alieno laborare arbitrabatursollicitabat. Apud quos cum proficere nihil possetquibusdam solutisergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare coepit. Eo cum a Q. Pediopraetore cum legione . . . lapide ictus ex muro periit. Et Caeliusprofectusut dictitabatad Caesarem pervenit Thurios. Ubi cumquosdam eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallisatque Hispanisqui eo praesidii causa missi erantpecuniampollicereturab his est interfectus. Ita magnarum initia rerumquaeoccupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebantcelerem et facilem exitum habuerunt.

[23] Liboprofectus ab Orico cum classecui praeeratnavium LBrundisiumvenit insulamquequae contra portum Brundisinum estoccupavitquodpraestare arbitrabatur unum locumqua necessarius nostris erategressusquam omnia litora ac portus custodia clausos teneri. Hicrepentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit et unamfrumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et noctumilitibus ac sagittariis in terram expositis praesidium equitumdeiecit et adeo loci opportunitate profecituti ad Pompeium litterasmitteretnaves reliquassi velletsubduci et refici iubcret: suaclasse auxilia sese Caesaris prohibiturum.

[24] Erateo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphasnavium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoquemilites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locisseparatim disposuit navesque triremes duasquas Brundisii faciendascuraveratper causam exercendorum remigum ad fauces portus prodireiussit. Has cum audacius progressas Libo vidissetsperans intercipipossequadriremes V ad eas misit. Quae cum navibus nostrisappropinquassentnostri veterani in portum refugiebant: illi studioincitati incautius sequebantur. Iam ex omnibus partibus subitoAntonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoqueimpeto unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suisceperuntreliquas turpiter refugere coegerunt. Ad hoc detrimentumaccessitut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositisaquari prohiberentur. Qua necessitate et ignominia permotus Libodiscessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.

[25] Multiiam menses erant et hiems praecipitaveratneque Brundisio naveslegionesque ad Caesarem veniebant Ac nonnullae eius rei praetermissaeoccasiones Caesari videbanturquod certi saepe flaverant ventiquibus necessario committendum existimabat. Quantoque eius ampliusprocesserat temporistanto erant alacriores ad custodiasquiclassibus praeerantmaioremque fiduciam prohibendi habebantetcrebris Pompei litteris castigabanturquoniam primo venientemCaesarem non prohibuissentut reliquos eius exercitus impedirentduriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventisexspectabant. Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suosseverius scripsitnacti idoneum ventum ne occasionem navigandidimitterentsive ad litora Apolloniatium [sive ad Labeatium] cursumdirigere atque eo naves eicere possent. Haec a custodiis classiumloca maxime vacabantquod se longius a portibus committere nonaudebant.

[26] Illiadhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et FufioCalenomultum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum prosalute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque alterodie Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visiCoponiusqui Dyrrachii classi Rhodiae praeeratnaves ex portueducitet cum iam nostris remissiore vento appropinquassetidemauster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eamcausam conatu desistebatsed labore et perseverantia nautarum etiamvim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachiummagna vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri usi fortunaebeneficio tamen impetum classis timebantsi forte ventus remisisset.Nacti portumqui appellatur Nymphaeumultra Lissum milia passuumIIIeo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebaturabaustro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculumaestimaverunt. Quo simulatque introitum estincredibili felicitateausterqui per biduum flaveratin Africum se vertit.

[27] Hicsubitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo sibitimueranthos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibuspericulum intulerantde suo timere cogebantur. Itaque temporecommutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixititaut ad unam omnesconstratae numero XVIeliderentur et naufragiointerirentet ex magno remigum propugnatorumque numero pars adscopulos allisa interficereturpars ab nostris detraheretur; quosomnes conservatos Caesar domum dimisit.

[28]Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem coniectaecumignorarentquem locum reliquae cepissentcontra Lissum in ancorisconstiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissisOtacilius Crassusqui Lissi praeeratexpugnare parabat; simul dededitione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur. Harumaltera navis CCXX e legione tironum sustulerataltera ex veteranapaulo minus CC. Hic cognosci licuitquantum esset hominibuspraesidii in animi firmitudine. Tirones enim multitudine naviumperterriti et salo nauseaque confecti iureiurando acceptonihil eisnocituros hostesse Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producticontra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissimeinterficiuntur. At veteranae legionis militesitem conflictati ettempestatis et sentinae vitiisneque ex pristina virtute remittendumaliquid putaveruntet tractandis condicionibus et simulationededitionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navemeicere coguntipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibiconfecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibusquieam partem orae maritimae asservabantcirciter CCCCquique eosarmati ex praesidio secuti suntse defenderunt et nonnullis eoruminterfectis incolumes se ad nostros receperunt.

[29] Quofacto conventus civium Romanorumqui Lissum obtinebantquod oppidumeis antea Caesar attribuerat muniendumque curaveratAntonium recepitomnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex oppido fugit et adPompeium pervenit. Expositis omnibus copiis Antoniusquarum eratsumma veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCCplerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesquetransportandospontonesquod est genus navium GallicarumLissirelinquithoc consiliout si forte Pompeius vacuam existimansItaliam eo traiecisset exercitumquae opinio erat edita in vulgusaliquam Caesar ad insequendum facultatem haberetnuntiosque ad eumceleriter mittitquibus regionibus exercitum exposuisset et quidmilitum transvexisset.

[30] Haeceodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. Nampraetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsiut itersecundum eas terra direxerantsed quo essent eae delataeprimusdiebus ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt:Caesarut quam primum se cum Antonio coniungeret; Pompeiusutvenientibus in itinere se opponeretsi imprudentes ex insidiisadoriri posseteodemque die uterque eorum ex castris stativis aflumine Apso exercitum educunt: Pompeius clam et noctuCaesar palamatque interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter erat longiusadverso flumineut vado transire posset; Pompeiusquia expeditoitinere flumen ei transeundum non eratmagnis itineribus ad Antoniumcontendit atque eum ubi appropinquare cognovitidoneum locum nactusibi copias collocavit suosque omnes in castris continuit ignesquefieri prohibuitquo occultior esset eius adventus. Haec ad Antoniumstatim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unumdiem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar. Cuiusadventu cognito Pompeiusne duobus circumcluderetur exercitibusexeo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorumpervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.

[31] Histemporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptisimperatorem se appellaverat. Quo facto civitatibus tyrannisque magnasimperaverat pecuniasitem a publicanis suae provinciae debitambiennii pecuniam exegerat et ab eisdem insequentis anni mutuampraeceperat equitesque toti provinciae imperaverat. Quibus coactisfinitimis hostibus Parthis post se relictisqui paulo ante M.Crassum imperatorem interfecerant et M. Bibulum in obsidionehabuerantlegiones equitesque ex Syria deduxerat. Summamque insollicitudinem ac timorem Parthici belli provincia cum venissetacnonnullae militum voces cum audirentursesecontra hostem siducerenturituroscontra civem et consulem arma non laturosdeductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hibernalegionibus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum causadiripiendas his civitates dedit.

[32]Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur.Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In capitasingula servorum ac liberorum tributum imponebatur; columnariaostiariafrumentummilitesarmaremigestormentavecturaeimperabantur; cuius modo rei nomen reperiri poterathoc satis essead cogendas pecunias videbatur. Non solum urbibussed paene viciscastellisque singulis cum imperio praeficiebantur. Qui horum quidacerbissime crudelissimeque feceratis et vir et civis optimushabebatur. Erat plena lictorum et imperiorum provinciadiffertapraefectis atque exactoribus: qui praeter imperatas pecunias suoetiam privato compendio serviebant; dictitabant enim se domopatriaque expulsos omnibus necessariis egere rebusut honestapraescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad haecgravissimae usuraequod in bello plerumque accidere consuevituniversis imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem dieidonationem esse dicebant. Itaque aes alienum provinciae eo bienniomultiplicatum est. Neque minus ob eam causam civibus Romanis eiusprovinciaesed in singulos conventus singulasque civitates certaepecuniae imperabanturmutuasque illas ex senatusconsulto exigidictitabant; publicanisut in Syria fecerantinsequentis annivectigal promutuum.

[33]Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipiotolli iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventumesset adhibitis compluribus ordinis senatoriiquos advocaveratScipiolitterae ei redduntur a Pompeiomare transisse cumlegionibus Caesarem: properaret ad se cum exercitu venire omniaqueposthaberet. His litteris acceptis quos advocaverat dimittit; ipseiter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus estprofectus. Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit.

[34]Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legionequam tuendaeorae maritimae causa posuerattemptandas sibi provincias longiusqueprocedendum existimabat etcum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legativenissentqui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitatesimperata facturasL. Cassium Longinum cum legione tironumquaeappellabatur XXVIIatque equitibus CC in ThessaliamC. CalvisiumSabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit;maxime eosquod erant propinquae regionesde re frumentaria utproviderenthortatus est. Cn. Domitium Calvinum cum legionibusduabusXI et XIIet equitibus D in Macedoniam proficisci iussit;cuius provinciae ab ea partequae libera appellabaturMenedemusprinceps earum regionummissus legatus omnium suorum excellensstudium profitebatur.

[35] Exhis Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum receptusvoluntatepraesidiis adversariorum Calydone et Naupacto eiectisomni Aetolia potitus est. Cassius in Thessaliam cum legione pervenit.Hic cum essent factiones duaevaria voluntate civitatum utebatur:Hegesaretosveteris homo potentiaePompeianis rebus studebat;Petraeussummae nobilitatis adulescenssuis ac suorum opibusCaesarem enixe invabat.

[36]Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eumfrequentes civitatum legationes convenire coepissentnuntiatum estadesse Scipionem cum legionibusmagna opinione et fama omnium; namplerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in locoMacedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium etcum ab eomilia passuum XX afuissetsubito se ad Cassium Longinum inThessalasm convertit. Hoc adeo celeriter fecitut simul adesse etvenire nuntiareturet quo iter expeditius faceretM. Favonium adflumen Aliacmonemquod Macedoniam a Thessalia dividitcumcohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumqueibi muniri iussit. Eodem tempore equitatus regis Cotyis ad castraCassii advolavitqui circum Thessaliam esse consuerat. Tum timoreperterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibusquos Scipionis esse arbitrabaturad montes se convertitquiThessaliam cinguntatque ex his locis Ambraciam versus iter facerecoepit. At Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M.FavonioDomitium cum legionibus adesse neque se praesidiumubiconstitutus essetsine auxilio Scipionis tenere posse. Quibuslitteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequidesistitFavonio auxilium ferre contendit. Itaque die ac noctecontinuato itinere ad eum pervenittam opportuno temporeut simulDomitiani exercitus pulvis cernereturet primi antecursoresScipionis viderentur. Ita Cassio industria DomitiiFavonio Scipionisceleritas salutem attulit.

[37]Scipio biduum castris stativis moratus ad flumenquod inter eum etDomitii castra fluebatAliacmonemtertio die prima luce exercitumvado traducit et castris positis postero die mane copias ante frontemcastrorum instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavitquin productis legionibus proelio decertaret. Sed cum esset interbina castra campus circiter milium passuum IIDomitius castrisScipionis aciem suam subiecit; ille a vallo non discedereperseveravit. Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus estfactumne proelio contendereturet maximequod rivus difficilibusripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat.Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipiosuspicatus foreut postero die aut invitus dimicare cogeretur autmagna cum infamia castris se contineretqui magna exspectationevenissettemere progressus turpem habuit exitum et noctu neconclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partemexqua veneratredit ibique prope flumen edito natura loco castraposuit. Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavitquo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; etcum cotidiana consuetudine Qu. Varuspraefectus equitum Domitiivenissetsubito illi ex insidiis consurrexerunt. Sed nostri fortiterimpetum eorum tuleruntceleriterque ad suos quisque ordines rediitatque ultro universi in hostes impetum fecerunt; ex his circiter LXXXinterfectisreliquis in fugam coniectisduobus amissis in castra sereceperunt.

[38] Hisrebus gestis Domitiussperans Scipionem ad pugnam elici possesimulavit sese angustiis rei frumentarise adductum castra moverevasisque militari more conclamatis progressus milia passuum III locoidoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio adsequendum paratus equitum magnam partem ad explorandum iter Domitiiet cognoscendum praemisit. Qui cum essent progressiprimaeque turmaeinsidias intravissentex fremitu equorum illata suspicione ad suosse recipere coeperuntquique hos sequebantur celerem eorum receptumconspicati restiterunt. Nostricognitis insidiisne frustrareliquos exspectarentduas nacti turmas exceperunt (in his fuit M.Opimiuspraefectus equitum)reliquos omnes aut interfecerunt autcaptos ad Domitium deduxerunt.

[39]Deductis orae maritimae praesidiis Caesarut supra demonstratum estIII cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiamnavium longarum tradiditquas ex Italia traduxerat. Huic officiooppidoque Acilius Caninus legatus praeerat. Is naves nostrasinteriorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavitfaucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteramconiunxit; super quam turrim effectam ad ipsum introitum portusopposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casustradidit.

[40]Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filiusqui classi Aegyptiaepraeeratad Oricum venit submersamque navim remulco multisquecontendens funibus adduxit atque alteram navemquae erat adcustodiam ab Acilio positapluribus aggressus navibusin quibus adlibram fecerat turresut ex superiore pugnans loco integrosquesemper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terrascalis et classe moenia oppidi temptansuti adversariorum manusdiduceretlabore et multitudine telorum nostros vicitdeiectisquedefensoribusqui omnes scaphis excepti refugeranteam navemexpugnaviteodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalemobiectamquae paene insulam oppidum effeceratet IIII biremessubiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit.Ita ex utraque parte naves longas aggressusquae erant deligatae adterram atque inanesIIII ex his abduxitreliquas incendit. Hocconfecto negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquitquicommeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat. IpseLissum profectus naves onerarias XXX a M. Antonio relictas intraportum aggressus omnes incendit; Lissum expugnare conatusdefendentibus civibus Romanisqui eius conventus erantmilitibusquequos praesidii causa miserat Caesartriduum moratuspaucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.

[41]Caesarpostquam Pompeium ad Asparagium esse cognoviteodem cumexercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorumin quoPompeius praesidium habebattertio die ad Pompeium pervenit iuxtaqueeum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructadecernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenereanimadvertitreducto in castra exercitu aliud sibi consiliumcapiendum existimavit. Itaque postero die omnibus copiis magnocircuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus estsperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi possequod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset; utaccidit Pompeim enim primo ignorans eius consiliumquod diverso abea regione itinere profectum videbatangustiis rei frumentariaecompulsum discessisse existimabat; postea per exploratores certiorfactus postero die castra movitbreviore itinere se occurrere eiposse sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatusutaequo animo laborem ferrentparvam partem noctis itinere intermissomane Dyrrachium venitcum primum agmen Pompei procul cernereturatque ibi castra posuit.

[42]Pompeim interclusus Dyrrachioubi propositum tenere non potuitsecundo usus consilio edito locoqui appellatur Petra aditumquehabet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventiscastracommunit. Eo partem navium longarum convenirefrumentum commeatumqueab Asia atque omnibus regionibusquas tenebatcomportari imperat.Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italiciscommeatibus desperansquod tanta diligentia omni litora a Pompeianistenebanturclassesque ipsiusquas hieme in SiciliaGalliaItaliafeceratmorabanturin Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium etL. Canuleium legatum misitquodque hae regiones aberant longiuslocis certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimiscivitatibus descripsit. Item Lisso Parthinisque et omnibus castellisquod esset frumenti conquiri iussit. Id erat perexiguum cum ipsiusagri naturaquod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumentoutuntur importatotum quod Pompeius haec providerat et superioribusdiebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne conquisitumspoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.

[43]Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erantenim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hosprimum praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Indeut locicuiusque natura ferebatex castello in castellum perducta munitionecircumvallare Pompeium instituithaec spectansquod angusta refrumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebatquo minore periculo undique frumentum commeatumque exercituisupportare possetsimuluti pabulatione Pompeium prohiberetequitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficerettertioutauctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbaturminueretcum fama per orbem terrarum percrebuissetillum a Caesareobsideri neque audere proelio dimicare.

[44]Pompeins neque a mari Dyrrachioque discedere volebatquod omnemapparatum bellitelaarmatormenta ibi collocaverat frumentumqueexercitui navibus supportabatneque munitiones Caesaris prohiberepoteratnisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat nonesse faciendum. Relinquebaturut extremam rationem belli sequensquam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiisteneret Caesarisque copiasquam maxime possetdistineret; idqueaccidit. Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuituamplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manusataquibus interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetuamunitione providebantne quo loco erumperent Pompeiani ac nostrospost tergum adorirenturita illi interiore spatio perpetuasmunitiones efficiebantne quem locum nostri intrare atque ipsos atergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebantquod etnumero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitumhabebant. Quaecumque erant loca Caesari capiendaetsi prohiberePompeius totis copiis et dimicare non constituerattamen suis locissagittarios funditoresque mittebatquorum magnum habebat numerummultique ex nostris vulnerabanturmagnusque incesserat timorsagittarumatque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibusaut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerantquibus tela vitarent.

[45] Inoccupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesarut quamangustissime Pompeium contineret; Pompeiusut quam plurimos collesquam maximo circuitu occuparetcrebraque ob eam causam proeliafiebant. In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddamoccupavisset et munire coepissethuic loco propinquum et contrariumcollem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere coepit etcumuna ex parte prope aequum aditum haberetprimum sagittariisfunditoribusque circumiectispostea levis armaturae magnamultitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat; nequeerat facile nostris uno tempore propugnare et munire. Caesarcumsuos ex omnibus partibus vulnerari videretrecipere se iussit etloco excedere. Erat per declive receptus. Illi autem hoc acriusinstabant neque regredi nostros patiebanturquod timore adductilocum relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suosPompeius dixisse: non recusare sequin nullius usus imperatorexistimaretursi sine maximo detrimento legiones Caesaris seserecepissent indequo temere essent progressae.

[46]Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contrahostem proferri et adversas locariintra has mediocri latitudinefossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quammaxime impediri. Ipse idoneis locis funditores instruxitutpraesidio nostris se recipientibus essent. His rebus comparatislegionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audaciusnostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectaspropuleruntut fossas transcenderent. Quod cum animadvertissetCaesarveritusne non reductised reiecti viderenturmaiusquedetrimentum caperetura medio fere spatio suos per Antoniumqui eilegioni praeeratcohortatus tuba signum dari atque in hostes impetumfieri iussit. Milites legionis VIIII subito conspirtati pilaconiecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursupraecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus adrecipiendum crates deiectae longuriique obiecti et institutae fossaemagno impedimento fuerunt. Nostri veroqui satis habebant sinedetrimento discederecompluribus interfectis V omnino suorum amissisquietissime se receperunt pauloque citra eum locum allis comprehensiscollibus munitiones perfecerunt.

[47] Eratnova et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoquespatio et tantis munitionibus et toto obsidionis generetum etiamreliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati suntperculsosatque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliquaoffensione permotos continueruntcum ipsi numero equitum militumquepraestarent; causa autem obsidionis haec fere esse consuevitutfrumento hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes copiasCaesar inferiore militum numero continebatcum illi omnium rerumcopia abundarent; cotidie enim magnus undique navium numerusconveniebatquae commeatum supportarentneque ullus flare ventuspoteratquin aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autemconsumptis omnibus longe lateque frumentis summis erat in angustiis.Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant. Recordabanturenim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore etpatientia maximum bellum confecissememinerant ad Alesiam magnam seinopiam perpessosmulto etiam maiorem ad Avaricummaximarum gentiumvictores discessisse. Non illi hordeum cum dareturnon leguminarecusabant; pecus vero cuius rei summa erat ex Epiro copiamagno inhonore habebant.

[48] Estautem genus radicis inventum ab eisqui fuerant vacui ab operibusquod appellatur charaquod admixtum lacte multum inopiam levabat. Idad similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia. Ex hoceffectos panescum in colloquiis Pompeiani famem nostrisobiectarentvulgo in eos iaciebantut spem eorum minuerent.

[49]Iamque frumenta maturescere incipiebantatque ipsa spes inopiamsustentabatquod celeriter se habituros copiam confidebant;crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebanturpriusse cortice ex arboribus victurosquam Pompeium e manibus dimissuros.Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerarireliquavero iumenta interisse; uti autem ipsos valetudine non bonacumangustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianislaboribus insuetos operumtum aquae summa inopia affectos. Omniaenim flumina atque omnes rivosqui ad mare pertinebantCaesar autaverterat aut magnis operibus obstruxeratatque ut erant locamontuosa et asperaangustias vallium sublicis in terram demissispraesaepserat terramque aggesseratut aquam contineret. Itaque illinecessario loca sequi demissa ac palustria et puteos foderecogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant; qui tamenfontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibusexarescebant. At Caesaris exercitus optima valetudine summaque aquaecopia utebaturtum commeatus omni genere praeter frumentumabundabat; quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spemmaturitate frumentorum proponi videbant.

[50] Innovo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur.Illicum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes nostras admunitiones excubaresilentio aggressi universi intra multitudinemsagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant. Quibusrebus nostri usu docti haec reperiebant remediaut alio loco ignesfacerent . . .

[51]Interim certior factus P. Sullaquem discedens catris praefeceratCaesarauxillo cohorti venit cum legionibus duabus; cuius adventufacile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetumnostrorum tuleruntprimisque deiectis reliqui se verterunt et lococesserunt. Sed insequentes nostrosne longius prosequerenturSullarevocavit. At plerique existimantsi acrius insequi voluissetbellum eo die potuisse finire. Cuius consilium reprehendendum nonvidetur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris: alter omniaagere ad praescriptumalter libere ad summam rerum consulere debet.Sulla a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentusneque proelio decertare voluitquae res tamen fortasse aliquemreciperet casumne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur.Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem afferebat. Nam exiniquo progressi loco in summo constiterant; si per declive sesereciperentnostros ex superiore insequentes loco verebantur; nequemultum ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendinegotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex temporecapto consilio Pompeius tumulum quendam occupavitqui tantum aberata nostro castellout telum tormento missum adigi non posset. Hocconsedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.

[52] Eodemtempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura castellaPompeius pariter distinendae manus causa temptaveratne ex proximispraesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus impetumlegionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; alteroGermani munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese adsuos incolumes receperunt.

[53] Itauno die VI proeliis factistribus ad Dyrrachiumtribus admunitionescum horum omnium ratio habereturad duorurn miliumnumero ex Pompeianis cecidisse reperiebamusevocatos centurionesquecomplures (in eo fuit numero Valerius FlaccusL. filiuseiusquipraetor Asiam obtinuerat); signaque sunt militaria sex relata. Nostrinon amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemofuit omnino militumquin vulnerareturquattuorque ex una cohortecenturiones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculiquetestimonium afferre vellentmilia sagittarum circiter XXX incastellum coniecta Caesari renumeraveruntscutoque ad eum relatoScaevae centurionis inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesaruterat de se meritus et de re publicadonatum milibus CCcollaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum se traducerepronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex parte conservatumesse constabat) cohortemque postea duplici stipendiofrumentovestecibariis militaribusque donis amplissime donavit

[54]Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turresexstruxitet in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eampartem castrorum obtexitet quinque intermissis diebus alteramnoctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et adimpediendum obicibus obiectis tertia inita vigilia silentio exercitumeduxit et se in antiquas munitiones recepit.

[55]Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locumproduxitsi Pompeius proelio decertare velletut paene castrisPompei legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberatuti ne telum tormento adigi posset. Pompeius autemut famamopinionemque hominum teneretsic pro castris exercitum constituebatut tertia acies vallum contingeretomnis quidem instructus exercitustelis ex vallo coniectis protegi posset.

[56]AetoliaAcarnaniaAmphilochis per Cassium Longinum et CalvisiumSabinumut demonstravimusreceptis temptandam sibi Achaiam ac paulolongius progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misiteique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognitoadventu Rutilius Lupusqui Achaiam missus a Pompeio obtinebatIsthmum praemunire instituitut Achaia Fufium prohiberet. CalenusDelphosThebasOrchomenum voluntate ipsarum civitatium recepitnonnullas urbes per vim expugnavitreliquas civitates circummissislegationibus amicitia Caesari conciliare studebat. In his rebus fereerat Fufius occupatus.

[57] Haeccum in Achaia atque apud Dyrrachium gererenturScipionemque inMacedoniam venisse constaretnon oblitus pristini instituti Caesarmittit ad eum A. Clodiumsuum atque illius familiaremquem ab illotraditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habereinstituerat. Huic dat litteras mandataque ad eum; quorum haec eratsumma: sese omnia de pace expertum nihil adhuc effecisse: hocarbitrari vitio factum eorumquos esse auctores eius rei voluissetquod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeiumvererentur. Scipionem ea esse auctoritateut non solum libere quaeprobasset exponeresed etiam ex magna parte compellere atqueerrantem regere posset; praeesse autem suo nomine exercituiutpraeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet. Quod sifecissetquietem Italiaepacem provinciarumsalutem imperii uniomnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert acprimis diebusut videbaturlibenter auditus reliquis ad colloquiumnon admittiturcastigato Scipione a Favoniout postea confectobello reperiebamusinfectaque re sese ad Caeaarem recepit.

[58]Caesarquo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret etpabulatione prohiberetaditus duosquos esse angustosdemonstravimusmagnis operibus praemunivit castellaque his locisposuit. Pompeiusubi nihil profici equitatu cognovitpaucisintermissis diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recipit.Erat summa inopia pabuliadeo ut foliis ex arboribus strictis etteneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enimquae fuerant intra munitiones sataconsumpserant); cogebanturCorcyra atque Acarnania longo interiecto navigationis spatio pabulumsupportarequodque erat eius rei minor copiahordeo adaugere atquehis rationibus equitatum tolerare. Sed postquam non modo hordeumpabulumque omnibus locis herbaeque desectaesed etiam frons exarboribus deficiebatcorruptis equis macie conandum sibi aliquidPompeius de eruptione existimavit.

[59] Erantapud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratresRaucillus etEgusAdbucilli filiiqui principatum in civitate multis annisobtinueratsingulari virtute hominesquorum opera Caesar omnibusGallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob hascausas amplissimos magistratus mandaverat atque eos extra ordinem insenatum legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captospraemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibusfecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erantsed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesariset stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumqueequitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illirebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriissunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab his equitum numerumdeferriquorum stipendium averterent.

[60]Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multavirtuti corum concedens rem totam distulit; illos secreto castigavitquod quaestui equites haberentmonuitqueut ex sua amicitia omniaexspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent.Magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnesattulitidque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam exdomestico iudicio atque animi conscientia intellegebant. Quo pudoreadducti et fortasse non se liberarised in aliud tempus reservariarbitrati discedere a nobis et novam temptare fortunam novasqueamicitias experiri constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibussuisquibus tantum facinus committere audebantprimum conati suntpraefectum equitum C. Volusenum interficereut postea bello confectocognitum estut cum munere aliquo perfugisse ad Pompelum viderentur;postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabaturquam maximas potuerunt pecunias mutuatiproinde ac si suissatisfacere et fraudata restituere vellentmultis coemptis equis adPompeium transierunt cum eisquos sui consilii participes habebant.

[61] QuosPompeiusquod erant honesto loco nati et instructi liberalitermagnoque comitatu et multis iumentis venerant virique forteshabebantur et in honore apud Caesarem fuerantquodque novum etpraeter consuetudinem accideratomnia sua praesidia circumduxitatque ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques aCaesare ad Pompeium transieratcum paene cotidie a Pompeio adCaesarem perfugerentvulgo vero universi in Epiro atque Aetoliaconscripti milites earumque regionum omniumquae a Caesaretenebantur. Sed hi cognitis omnibus rebusseu quid in munitionibusperfectum non eratseu quid a peritioribus rei militaris desiderarividebaturtemporibusque rerum et spatiis locorumcustodiarum variadiligentia animadversaprout cuiusque eorumqui negotiis praeerantaut natura aut studium ferebathaec ad Pompeium omnia detulerunt.

[62]Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilioutdemonstratum esttegimenta galeis milites ex viminibus facere atqueaggerem iubet comportare. His paratis rebus magnum numerum levisarmaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et navesactuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castrispraesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducitquaepertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant.Eodem navesquas demonstravimusaggere et levis armaturae militibuscompletasquasque ad Dyrrachium naves longas habebatmittit etquid a quoque fieri velitpraecipit. Ad eas munitiones CaesarLentulum Marcellinum quaestorem cum legione VIIII positum habebat.Huicquod valetudine minus commoda utebaturFulvium Postumumadiutorem submiserat.

[63] Erateo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in altitudinem pedumXtantundemque eius valli agger in latitudinem patebat: ab eointermisso spatio pedum DC alter conversus in contrariam partem eratvallus humiliore paulo munitione. Hoc enim superioribus diebus timensCaesarne navibus nostri circumvenirenturduplicem eo loco feceratvallumutsi ancipiti proelio dimicareturposset resisti. Sedoperum magnitudo et continens omnium dierum laborquod miliumpassuum in circuitu XVII munitiones erat complexusperficiendispatium non dabat. Itaque contra mare transversum vallumqui hasduas munitiones coniungeretnondum perfecerat. Quae res nota eratPompeio delata per Allobrogas perfugasmagnumque nostris attuleratincommodum. Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerantaccessere subito prima luce Pompeiani; simul navibus circumvectimilites in exteriorem vallum tela iaciebantfossaeque aggerecomplebanturet legionarii interioris munitionis defensores scalisadmotis tormentis cuiusque generis telisque terrebantmagnaquemultitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. Multumautem ab ictu lapidumquod unum nostris erat telumvimineategimenta galeis imposita defendebant. Itaque cum omnibus rebusnostri premerentur atque aegre resisterent animadversum est vitiummunitionisquod supra demonstratum estatque inter duos vallosquaperfectum opus non eratPompeiani navibus expositi in aversosnostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos tergavertere coegerunt

[64] Hoctumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibussubmittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque illos suoadventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt.Itaque quodcumque addebatur subsidiiid corruptum timore fugientiumterrorem et periculum augebat; hominum enim multitudine receptusimpediebatur. In eo proelio cum gravi vulnere esset affectusaquilifer et a viribus deficereturconspicatus equites nostros"hanc ego" inquit"et vivus multos per annos magnadiligentia defendi et nunc moriens eadem fide Caesari restituo.Noliteobsecrocommitterequod ante in exercitu Caesaris nonacciditut rei militaris dedecus admittaturincolumemque ad eumdeferte." Hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortiscenturionibus interfectis praeter principem priorem.

[65]Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcelliniappropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibusetM. Antoniusqui proximum locum praesidiorum tenebatea re nuntiatacum cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur. Cuiusadventus Pompeianos compressit nostrosque firmavitut se ex maximotimore colligerent. Neque multo post Caesar significatione percastella fumo factaut erat superioris temporis consuetudodeductisquibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit. Qui cognitodetrimento eum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressumcastra secundum mare munireut libere pabulari posset nec minusaditum navibus haberetcommutata ratione belliquoniam propositumnon tenueratcastra iuxta Pompeium munire iussit.

[66] Quaperfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesariscohortes quasdamquod instar legionis videreturesse post silvam etin vetera castra duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus diebusnona Caesaris legiocum se obiecisset Pompeianis copiis atque opereut demonstravimuscircummuniretcastra eo loco posuit. Haec silvamquandam contingebant neque longius a mari passibus CCC aberant. Postmutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locumcastra transtulitpaucisque intermissis diebus eadem Pompeiusoccupaverat etquod eo loco plures erat legiones habiturusrelictointeriore vallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castrainclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant. Item abangulo catrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiterpassus CCCCquo liberius a periculo milites aquarentur. Sed isquoque mutato consilio quibusdam de causisquas commemorari necessenon esteo loco excesserat. Ita complures dies inania manserantcastra; munitiones quidem omnes integrae erant.

[67] Eosigna legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt. Hoc idemvisum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. Is locusaberat a novis Pompei castris circiter passus quingentos. Hanclegionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius dieidetrimentum sarcirereliquit in opere cohortes duasquae speciemmunitionis praeberent; ipse diverso itinere quam potuit occultissimereliquas cohortesnumero XXXIIIin quibus erat legio nona multisamissis centurionibus deminutoque militum numeroad legionem Pompeicastraque minora duplici acie eduxit. Neque eum prima opiniofefellit. Nam et pervenit priusquam Pompeius sentire possetettametsi erant munitiones castrorum magnaetamen sinistro cornuubierat ipseceleriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Eratobiectus portis ericius. Hic paulisper est pugnatumcum irrumperenostri conarenturilli castra defenderentfortissime Tito Pulionecuius opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimuseo locopropugnante. Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primoin maiora castrapost etiam in castellumquod erat inclusummaioribus castrisirruperuntquo pulsa legio sese receperatetnonnullos ibi repugnantes interfecerunt.

[68] Sedfortunaquae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue inbelloparvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tumaccidit. Munitionemquam pertinere a castris ad flumen suprademonstravimusdextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci suntsecutaecum portam quaererent castrorumque eam munitionem essearbitrarentur. Quod cum esset animadversum coniunctam esse fluminiprorutis munitionibus defendente nullo transcenderuntomnisquenoster equitatus eas cohortes est secutus.

[69]Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata Vlegiones ab opere deductas subsidio suis duxiteodemque temporeequitatus eius nostris equitibus appropinquabatet acies instructa anostrisqui castra occupaverantcernebaturomniaque sunt subitomutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumanaporta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat.Equitatus Caesarisquod angusto itinere per aggeres ascendebatreceptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornuquod erata sinistro seclusumterrore equitum animadversone intra munitionemopprimereturea partequam prorueratsese recipiebatac pleriqueex hisne in angustias inciderentex X pedum munitione se in fossaspraecipitabantprimisque oppressis reliqui per horum corpora salutemsibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu militescum ex valloPompeium adesse et suos fugere cernerentveritine angustiisintercluderenturcum extra et intus hostem haberenteodemquovenerantreceptu sibi consulebantomniaque erant tumultustimorisfugae plenaadeo utcum Caesar signa fugientium manu prenderet etconsistere iuberetalii admissis equis eodem cursu confugerentaliimetu etiam signa dimitterentneque quisquam omnino consisteret.

[70] Histantis malis haec subsidia succurrebantquo minus omnis delereturexercitusquod Pompeius insidias timenscredoquod haec praeterspem acciderant eiusqui paulo ante ex castris fugientes suosconspexeratmunitionibus appropinquare aliquamdiu non audebatequitesque eius angustis spatiis atque his ab Caesaris militibusoccupatis ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum inutramque partem momentum habuerunt. Munitiones enim a castris adflumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditamCaesaris victoriam interpellaverunteadem res celeritateinsequentium tardata nostris salutem attulit.

[71]Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX etnotos equites Romanos Tuticanum Gallumsenatoris filiumC.Fleginatem PlacentiaA. Granium PuteolisM. Sacrativirum Capuatribunos militum et centuriones XXXII; sed horum omnium pars magna infossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum in terroreac fuga sine ullo vulnere interiit; signaque sunt militaria amissaXXXII. Pompeius eo proelio imperator est appellatus. Hoc nomenobtinuit atque ita se postea salutari passus estsed neque inlitteris scribere est solitusneque in fascibus insignia laureaepraetulit. At Labienuscum ab eo impetravissetut sibi captivostradi iuberetomnes productos ostentationisut videbaturcausaquo maior perfugae fides habereturcommilitones appellans et magnaverborum contumelia interroganssolerentne veterani milites fugerein omnium conspectu interfecit.

[72] Hisrebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessitut non deratione belli cogitarentsed vicisse iam viderentur. Non illipaucitatem nostrorum militumnon iniquitatem loci atque angustiaspraeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraquemunitionesnon abscisum in duas partes exercitumcum altera alteriauxilium ferre non possetcausae fuisse cogitabant. Non ad haecaddebant non concursu acri factonon proelio dimicatumsibiqueipsos multitudine atque angustiis maius attulisse detrimentumquamab hoste accepissent. Non denique communes belli casus recordabanturquam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis vel terrorisrepentini vel obiectae religionis magna detrimenta intulissentquotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in exercitu essetoffensum; sedproinde ac si virtute vicissentneque ulla commutatiorerum posset accidereper orbem terrarum fama ac litteris victoriameius diei concelebrabant.

[73]Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam bellirationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductiset oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionemapud milites habuit hortatusque estne eaquae accidissentgraviter ferrent neve his rebus terrerentur multisque secundisproeliis unum adversum et id mediocre opponerent. Habendam fortunaegratiamquod Italiam sine aliquo vulnere cepissentquod duasHispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atqueexercitatissimis ducibus pacavissentquod finitimas frumentariasqueprovincias in potestatem redegissent; denique recordari deberequafelicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibussed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati. Si non omniacaderent secundafortunam esse industria sublevandam. Quod essetacceptum detrimenticuiusvis potius quam suae culpae debere tribui.Locum se aequum ad dimicandum dedissepotitum esse hostium castrisexpulisse ac superasse pugnantes. Sed sive ipsorum perturbatio siveerror aliquis sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriaminterpellavissetdandam omnibus operamut acceptum incommodumvirtute sarciretur. Quod si esset factumfuturumuti ad Gergoviamcontigissetut detrimentum in bonum verteretatque qui antedimicare timuissentultro se proelio offerrent.

[74] Hachabita contione nonnullos signiferos ignominia notavit ac loco movit.Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor tantumquestudium infamiae sarciendaeut nemo aut tribuni aut centurionisimperium desideraretet sibi quisque etiam poenae loco gravioresimponeret laboressimulque omnes arderent cupiditate pugnandicumsuperioris etiam ordinis nonnulli ratione permoti manendum eo loco etrem proelio committendam existimarent. Contra ea Caesar neque satismilitibus perterritis confidebat spatiumque interponendum adrecreandos animos putabatet relictis munitionibus magnopere reifrumentariae timebat.

[75]Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habitaratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniampraemisit. Haec conquiescere ante iter confectum vetuit. His unalegio missa praesidio est. His explicitis rebus duas in castrislegiones retinuitreliquas de quarta vigilia compluribus portiseductas eodem itinere praemisit parvoque spatio intermissout etmilitare institutum servareturet quam serissime eius profectiocognosceretur conclamari iussit statimque egressus et novissimumagmen consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit. Nequevero Pompeius cognito consilio eius moram ullam ad insequendumintulit; sed eodem spectanssi itinere impeditos perterritosdeprehendere possetexercitum e castris eduxit equitatumquepraemisit ad novissimum agmen demorandumneque consequi potuitquodmultum expedito itinere antecesserat Caesar. Sed cum ventum esset adflumen Genusumquod ripis erat impeditisconsecutus equitatusnovissimos proelio detinebat. Huic suos Caesar equites opposuitexpeditosque antesignanos admiscuit CCCC; qui tantum profeceruntutequestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerentipsique incolumes se ad agmen reciperent.

[76]Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumenGenusum veteribus suis in castris contra Asparagium conseditmilitesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causampabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipereiussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suisveteribus castris ad Asparagium consedit. Eius militesquod ab opereintegris munitionibus vacabantalii lignandi pabulandique causalongius progrediebanturaliiquod subito consilium profectionisceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relictaad haecrepetenda invitati propinquitate superiorum castrorumdepositis incontubernio armisvallum relinquebant. Quibus ad sequendum impeditisCaesarquod fore provideratmeridiano fere tempore signoprofectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinereVIII milia passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessumilitum non potuit.

[77]Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis dequarta vigilia ipse egrediturutsi qua esset imposita dimicandinecessitassubitum casum expedito exercitu subiret. Hoc idemreliquis fecit diebus. Quibus rebus perfectum estut altissimisfluminibus atque impeditissimis itineribus nullum acciperetincommodum. Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierumfrustra labore susceptocum se magnis itineribus extenderet etpraegressos consequi cuperetquarto die finem sequendi fecit atquealiud sibi consilium capiendum existimavit.

[78]Caesari ad saucios deponendosstipendium exercitui dandumsociosconfirmandospraesidium urbibus relinquendum necesse erat adireApolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuitquantum eratproperanti necesse; timens Domitione adventu Pompeipraeoccupareturad eum omni celeritate et studio incitatusferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabatutsi Pompeius eodem contenderetabductum ilium a mari atque ab eiscopiisquas Dyrrachii comparaveratabstractum pari condicione bellisecum decertare cogeret; si in Italiam transiretconiuncto exercitucum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; siApolloniam Oricumque oppugnare et se omni maritima ora excludereconareturobsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferrecogeret. Itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar ei scripsitetquid fieri velletostenditpraesidioque Apolloniae cohortibusIIIILissi IIII Orici relictisquique erant ex vulneribus aegridepositisper Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeiusquoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionemproperandum sibi existimabat: si Caesar iter illo haberetutsubsidium Scipioni ferret; si ab ora maritima Oricoque discederenolletquod legiones equitatumque ex Italia exspectaretipse utomnibus copiis Domitium aggrederetur.

[79] Hisde causis uterque eorum celeritati studebatet suis ut essetauxilioet ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset.Sed Caesarem Apollonia a directo itinere averterat; Pompeius perCandaviam iter in Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam eximproviso aliud incommodumquod Domitiusqui dies complures castrisScipionis castra collata habuissetrei frumentariae causa ab eodiscesserat et Heracliamquae est subiecta Candaviaeiter feceratut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. Haec ad id tempusCaesar ignorabat. Simul a Pompeio litteris per omnes provinciascivitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusquemultoquam res erat gestafama percrebueratpulsum fugere Caesarempaene omnibus copiis amissis; haec itinera infesta reddiderathaeccivitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus accidit rebusut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio adCaesarem nulla ratione iter conficere possent. Sed AllobrogesRaucilli atque Egi familiaresquos perfugisse ad Pompeiumdemonstravimusconspicati in itinere exploratores Domitiiseupristina sua consuetudinequod una in Gallia bella gesserantseugloria elati cunctaut erant actaexposuerunt et Caesarisprofectionem et adventum Pompei docuerunt. A quibus Domitius certiorfactus vix IIII horarum spatio antecedens hostium beneficio periculumvitavit et ad Aeginiumquod est oppidum obiectum ThessaliaeCaesarivenienti occurrit.

[80]Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenitquod est oppidum primumThessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus ultroad Caesarem legatos miseratut suis omnibus facultatibus utereturpraesidiumque ab eo militum petierat. Sed eo fama iam praecurreratquam supra docuimusde proelio Dyrrachinoquod multis auxeratpartibus. Itaque Androsthenespraetor Thessaliaecum se victoriaePompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversisomnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogitportasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittitutsibi subsidio veniant: se confidere munitionibus oppidisi celeritersuccurratur; longinquam oppugnationem sustinere non posse. Scipiodiscessu exercituum ab Dyrrachio cognito Larisam legiones adduxerat;Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar castris munitisscalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates parariiussit. Quibus rebus effectis cohortatus milites docuitquantum usumhaberet ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno atqueopulentosimul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferreterrorem et id fieri celeriterpriusquam auxilia concurrerent.Itaque usus singulari militum studio eodemquo veneratdie posthoram nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus antesolis oocasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessitstatimque ab oppido castra movit et Metropolim venitsic ut nuntiosexpugnati oppidi famamque antecederet.

[81]Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti rumoribus portasclauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea casu civitatisGomphensis cognito ex captivisquos Caesar ad murum producendoscuraveratportas aperuerunt. Quibus diligentissime conservatiscollata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliaefuit civitas praeter Larisaeosqui magnis exercitibus Scipionistenebanturquin Caesari parerent atque imperata facerent. Illeidoneum locum in agris nactusqua prope iam matura frumenta erantibi adventum exspectare Pompei eoque omnem belli rationem conferreconstituit.

[82]Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusqueapud cunctum exercitum suis agit gratiasScipionis militescohortaturut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esseparticipesreceptisque omnibus in una castra legionibus suum cumScipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illiiubet praetorium tendi. Auctis copiis Pompei duobusque magnisexercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinioet spesvictoriae augeturadeo utquicquid intercederet temporisid morarireditum in Italiam videreturet si quando quid Pompeius tardius autconsideratius faceretunius esse negotium dieised illum delectariimperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent.Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant inannosque consulatum definiebantalii domos bonaque eorumqui incastris erant Caesarispetebant; magnaque inter eos in consilio fuitcontroversiaoporteretne Lucili Hirriquod is a Pompeio ad Parthosmissus essetproximis comitiis praetoriis absentis rationem habericum eius necessarii fidem implorarent Pompeipraestaretquodproficiscenti recepissetne per eius auctoritatem deceptusvidereturreliquiin labore pari ac periculo ne unus omnesantecederetrecusarent.

[83] Iamde sacerdotio Caesaris DomitiusScipio Spintherque Lentuluscotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palamdescenderuntcum Lentulus aetatis honorem ostentaretDomitiusurbanam gratiam dignitatemque iactaretScipio affinitate Pompeiconfideret. Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitusAcutius Rufus apud Pompeiumquod gestum in Hispania diceret. Et L.Domitius in consilio dixit placere sibi bello confecto ternastabellas dari ad iudicandum eisqui ordinis essent senatoriibelloque una cum ipsis interfuissentsententiasque de singulisferrentqui Romae remansissent quique intra praesidia Pompeifuissent neque operam in re militari praestitissent: unam foretabellamqui liberandos omni periculo censerent; alteramquicapitis damnarent; tertiamqui pecunia multarent. Postremo omnes autde honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendisinimicitiis agebant necquibus rationibus superare possentsedquemadmodum uti victoria deberentcogitabant.

[84] Refrumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatiotemporis a Dyrrachinis proeliis intermissoquo satis perspectumhabere militum animum videreturtemptandum Caesar existimavitquidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet.Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque instruxitprimum suislocis pauloque a castris Pompei longiuscontinentibus vero diebusut progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis aciemsubiceret. Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat.Superius tamen institutum in equitibusquod demonstravimusservabatutquoniam numero multis partibus esset inferioradulescentes atque expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatemarmis inter equites proeliari iuberetqui cotidiana consuetudineusum quoque eius generis proeliorum perciperent. His erat rebuseffectumut equitum mille etiam apertioribus locis VII miliumPompeianorum impetumcum adesset usussustinere auderent nequemagnopere eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos diesproelium secundum equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobusquos perfugisse ad Pornpeium supra docuimuscum quibusdaminterfecit.

[85]Pompeiusqui castra in colle habebatad infimas radices montisaciem instruebat semperut videbaturexspectanssi iniquis locisCaesar se subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici possePompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavituti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribushaecspectansut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiorere frumentaria uteretursimulque in itinere ut aliquam occasionemdimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitumcotidianis itineribus defatigaret. His constitutis rebussigno iamprofectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est pauloante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompeiprogressamut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tum Caesarapud suoscum iam esset agmen in portis"differendum est"inquit"iter in praesentia nobis et de proelio cogitandumsicut semper depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: nonfacile occasionem postea reperiemus"; confestimque expeditascopias educit.

[86]Pompeius quoqueut postea cognitum estsuorum omnium hortatustatuerat proelio decertare. Namque etiam in consilio superioribusdiebus dixeratpriusquam concurrerent aciesfore uti exercitusCaesaris pelleretur. Id cum essent plerique admirati"scio me"inquit"paene incredibilem rem polliceri; sed rationem consiliimei accipitequo firmiore animo in proelium prodeatis. Persuasiequitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt)utcumpropius sit accessumdextrum Caesaris cornu ab latere apertoaggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatumexercitum pellerentquam a nobis telum in hostem iaceretur. Ita sinepericulo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus. Id autemdifficile non estcum tantum equitatu valeamus." Simuldenuntiavitut essent animo parati in posterum etquoniam fieretdimicandi potestasut saepe rogitavissentne suam neu reliquorumopinionem fallerent.

[87] HuncLabienus excepit etcum Caesaris copias despiceretPompei consiliumsummis laudibus efferret" noli" inquit"existimarePompeihunc esse exercitumqui Galliam Germaniamque devicerit.Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio.Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiitquodaccidere tot proeliss fuit necessemultos autumni pestilentia inItalia consumpsitmulti domum discesseruntmulti sunt relicti incontinenti. An non audistis ex eisqui per causam valetudinisremanseruntcohortes esse Brundisi factas? Hae copiaequas videtisex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectaeetplerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit roborisduobus proeliis Dyrrachinis interiit." Hace cum dixissetiuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosqueutidem facerenthortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; necvero ex reliquis fuit quisquamqui iurare dubitaret. Haec cum factasunt in consiliomagna spe et laetitia omnium discessum est; ac iamanimo victoriam praecipiebantquod de re tanta et a tam peritoimperatore nihil frustra confirmari videbatur.

[88]Caesarcum Pompei castris appropinquassetad hunc modum aciem eiusinstructam animadvertit. Erant in sinistro cornu legiones duaetraditae a Caesare initio dissensionis ex senatusconusulto; quarumuna primaaltera tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius.Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensislegio coniuncta cum cohortibus Hispanisquas traductas ab Afraniodocuimusin dextro cornu erant collocatae. Has firmissimas se haberePompeius existimabat. Reliquas inter aciem mediam cornuaqueinteriecerat numeroque cohortes CX expleverat. Haec erant milia XLVevocatorum circiter duoquae ex beneficiariis superiorum exercituumad eum convenerant; quae tot acie disperserat. Reliquas cohortes VIIcastris propinquisque castellis praesidio disposuerat. Dextrum cornueius rivus quidam impeditis ripis muniebat; quam ob causam cunctumequitatumsagittarios funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.

[89]Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornunonam in sinistro collocaverattametsi erat Dyrrachinis proeliisvehementer attenuataet huic sic adiunxit octavamut paene unam exduabus efficeretatque alteram alteri praesidio esse iusserat.Cohortes in acie LXXX constitutas habebatquae summa erat miliumXXII; cohortes VII castris praesidlo reliquerat. Sinistro cornuAntoniumdextro P. Sullammedia acie Cn. Domitium praeposuerat.Ipse contra Pompeium constitit. Simul his rebus animadversisquasdemonstravimustimensne a multitudine equitum dextrum cornucircumvenireturceleriter ex tertia acie singulas cohortes detraxitatque ex his quartam instituit equitatuique opposuit etquid fierivelletostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortiumvirtute constare. Simul tertiae aciei totique exercitui imperavitneiniussu suo concurreret: secum id fieri velletvexillo signumdaturum.

[90]Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eumperpetui temporis officia praedicaretimprimis commemoravit:testibus se militibus uti possequanto studio pacem petisset; quaeper Vatinium in colloquiisquae per Aulum Clodium eum Scipioneegissetquibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatiscontendisset. Neque se umquam abuti militum sanguine neque rempublicam alterutro exercitu privare voluisse. Hac habita orationeexposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signumdedit.

[91]Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesarisqui superiore annoapud eum primum pilum in legione X duxeratvir singulari virtute.Hic signo dato"sequimini me" inquit"manipularesmei qui fuistiset vestro imperatori quam constituistis operam date.Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem etnos nostram libertatem recuperabimus." Simul respiciensCaesarem"faciam" inquit"hodieimperatorut autvivo mihi aut mortuo gratias agas." Haec cum dixissetprimus exdextro cornu procucurritatque eum electi milites circiter CXXvoluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.

[92]Inter duas acies tantum erat relictum spatiiut satis esset adconcursum utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixeratutCaesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eiusdistrahi paterentur; idque admonitu C. Triarii fecisse dicebaturutprimus incursus visque militum infringeretur aciesque distendereturatque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur; leviusquecasura pila sperabat in loco retentis militibusquam si ipsiimmissis telis occurrissentsimul foreut duplicato cursu Caesarismilites exanimarentur et lassitudine conficerentur. Quod nobis quidemnulla ratione factum a Pompeio videturpropterea quod est quaedamanimi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibusquaestudio pugnae incenditur; hanc non reprimeresed augere imperatoresdebent; neque frustra antiquitus institutum estut signa undiqueconcinerent clamoremque universi tollerent; quibus rebus et hostesterreri et suos incitari existimaverunt.

[93]Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissentatque animum advertissent non concurri a Pompeianisusu periti acsuperioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et admedium fere spatium constiteruntne consumptis viribusappropinquarentparvoque intermisso temporis spatio ac rursusrenovato cursu pila miserunt celeriterqueut erat praeceptum aCaesaregladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic reidefuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tuleruntet ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodemtempore equites ab sinistro Pompei cornuut erat imperatumuniversiprocucurreruntomnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorumimpetum noster equitatus non tulitsed paulatim loco motus cessitequitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicareaciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesaranimadvertitquartae acieiquam instituerat sex cohortiumdeditsignum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi inPompei equites impetum feceruntut eorum nemo consisteretomnesqueconversi non solum loco excederentsed protinus incitati fuga montesaltissimos peterent. Quibus submotis omnes sagittarii funditoresquedestituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetucohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac resistentibus inacie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.

[94]Eodem tempore tertiam aciem Caesarquae quieta fuerat et se ad idtempus loco tenueratprocurrere iussit. Ita cum recentes atqueintegri defessis successissentalii autem a tergo adorirentursustinere Pompeiani non potueruntatque universi terga verterunt.Neque vero Caesarem fefellitquin ab eis cohortibusquae contraequitatum in quarta acie collocatae essentinitium victoriaeorireturut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat. Ab hisenim primum equitatus est pulsusab isdem factae caedessagittariorum ac funditorumab isdem acies Pornpeiana a sinistraparte circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeiusutequitatum suum pulsum vidit atque eam partemcui maxime confidebatperterritam animadvertitaliis quoque diffisus acie excessitprotinusque se in castra equo contulit et eis centurionibusquos instatione ad praetoriam portam posueratclareut milites exaudirent"tuemini" inquit"castra et defendite diligentersiquid durius acciderit. Ego reliquas portas circumeo et castrorumpraesidia confirmo." Haec cum dixissetse in praetoriumcontulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.

[95]Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum spatiumperterritis dari oportere existimans milites cohortatus estutbeneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Quietsi magnoaestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta)tamen ad omnemlaborem animo parati imperio paruerunt. Castra a cohortibusquae ibipraesidio erant relictaeindustrie defendebanturmulto etiam acriusa Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant militesetanimo perterriti et lassitudine confectimissis plerique armissignisque militaribusmagis de reliqua fuga quam de castrorumdefensione cogitabant. Neque vero diutiusqui in vallo constiterantmultitudinem telorum sustinere potueruntsed confecti vulneribuslocum reliqueruntprotinusque omnes ducibus usi centurionibustribunisque militum in altissimos montesqui ad castra pertinebantconfugerunt.

[96]In castris Pompei videre licuit trichilas structasmagnum argentipondus expositumrecentibus caespitibus tabernacula constrataLuciietiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta ederamultaquepraetereaquae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarentutfacile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuissequinon necessarias conquirerent voluptates. At hi miserrimo acpatientissimo exercitui Caesaris luxuriam obiciebantcui semperomnia ad necessarium usum defuissent. Pompeiusiam cum intra vallumnostri versarenturequum nactusdetractis insignibus imperatorisdecumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisamcontendit. Neque ibi constititsed eadem celeritatepaucos suos exfuga nactusnocturno itinere non intermissocomitatu equitum XXX admare pervenit navemque frumentariam conscenditsaepeut dicebaturquerens tantum se opinionem fefellisseuta quo genere hominumvictoriam sperassetab eo initio fugae facto paene proditusvideretur.

[97]Caesar castris potitus a militibus contenditne in praeda occupatireliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re impetratamontem opere circummunire instituit. Pompeianiquod is mons eratsine aquadiffisi ei loco relicto monte universi iugis eius Larisamversus se recipere coeperunt. Qua re animadversa Caesar copias suasdivisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussitpartemin sua castra remisitIIII secum legiones duxit commodiorequeitinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum VIaciem instruxit. Qua re animadversa Pompeiani in quodam monteconstiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar militescohortatusetsi totius diei continenti labore erant confecti noxqueiam suberattamen munitione flumen a monte seclusitne noctu aquariPompeiani possent. Quo perfecto opere illi de deditione missislegatis agere coeperunt. Pauci ordinis senatoriiqui se cum eisconiunxerantnocte fuga salutem petiverunt.

[98]Caesar prima luce omnes eosqui in monte consederantexsuperioribus locis in planiciem descendere atque arma proicereiussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt passisque palmis proiectiad terram flentes ab eo salutem petiveruntconsolatus consurgereiussit et pauca apud eos de lenitate sua locutusquo minore essenttimoreomnes conservavit militibusque suis commendavitne qui eorumviolareturneu quid sui desiderarent. Hac adhibita diligentia excastris sibi legiones alias occurrere et easquas secum duxeratinvicem requiescere atque in castra reverti iussit eodemque die Larisampervenit.

[99]In eo proelio non amplius CC milites desideravitsed centurionesfortes viroscirciter XXX amisit. Interfectus est etiam fortissimepugnans Crastinuscuius mentionem supra fecimusgladio in osadversum coniecto. Neque id fuit falsumquod ille in pugnamproficiscens dixerat. Sic enim Caesar existimabateo proelioexcellentissimam virtutem Crastini fuisseoptimeque eum de semeritum iudicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter milia XV cecidissevidebantursed in deditionem venerunt amplius milia XXIIII (namqueetiam cohortesquae praesidio in castellis fuerantsese Sullaedediderunt)multi praeterea in finitimas civitates refugerunt;signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX etaquilae VIIII. L. Domitius ex castris in montem refugienscum vireseum lassitudine defecissentab equitibus est interfectus.

[100]Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit eademquerationequa factum a Libone antea demonstravimusinsulam obiectamportui Brundisino tenuit. Similiter Vatiniusqui Brundisio praeerattectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex hislongius productam unam qninqueremem et minores duas in angustiisportus cepit itemque per equites dispositos aqua prohibereclassiarios instituit. Sed Laelius tempore anni commodiore usus adnavigandum onerariis navibus Corcyra Dyrrachioque aquam suissupportabatneque a proposito deterrebatur neque ante proelium inThessalia factum cognitum aut ignominia amissarum navium autnecessariarum rerum inopia ex portu insulaque expelli potuit.

[101]Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum etCilicum in Siciliam venitet cum esset Caesaris classis divisa induas partesdimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor adVibonemdimidiae M. Pomponius ad Messanamprius Cassius ad Messanamnavibus advolavitquam Pomponius de eius adventu cognosceretperturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certismagno vento et secundo completas onerarias naves taeda et pice etstupa reliquisque rebusquae sunt ad incendiain Pomponianamclassem immisit atque omnes naves incendit XXXVe quibus erant XXconstratae. Tantusque eo facto timor incessitutcum esset legiopraesidio Messanaevix oppidum defendereturet nisi eo ipso temporequidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essentallatiexistimabant plerique futurum fuisseuti amitteretur. Sedopportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque adSulpicianam inde classem profectus est Vibonemapplicatisque nostrisad terram navibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactusventum onerarias naves praeparatas ad incendium immisitet flamma abutroque cornu comprensa naves sunt combustae quinque. Cumque ignismagnitudine venti latius serperetmilitesqui ex veteribuslegionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorumignominiam non tuleruntsed sua sponte naves conscenderunt et aterra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremesduasin quarum altera erat Cassiusceperunt; sed Cassius exceptusscapha refugit; praeterea duae sunt depressae triremes. Neque multopost de proelio facto in Thessalia cognitum estut ipsis Pompeianisfides fieret; nam ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesarisarbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his locis Cassius cum classediscessit.

[102]Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavitquascumque in partes se ex fuga recepissetne rursus copiascomparare alias et bellum renovare possetet quantumcumque itinerisequitatu efficere poteratcotidie progrediebatur legionemque unamminoribus itineribus subsequi iussit. Erat edictum Pompei nomineAmphipoli propositumuti omnes eius provinciae iunioresGraecicivesque Romaniiurandi causa convenirent. Sed utrum avertendaesuspicionis causa Pompeius proposuissetut quam diutissime longiorisfugae consilium occultaretan ut novis dilectibussi nemo premeretMacedoniam tenere conareturexistimari non poterat. Ipse ad ancoramunam noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus etpecunia ad necessarios sumptus corrogatacognito Caesaris adventuex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit. Biduumtempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciamatque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit consensu omniumAntiochensium civiumque Romanorumqui illic negotiarenturarmacapta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eosqui se exfuga in finitimas civitates recepisse dicerenturne Antiochiamadirent: id si fecissentmagno eorum capitis periculo futurum. Idemhoc L. Lentuloqui superiore anno consul fueratet P. Lentuloconsulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fugaPompeium sequerentur atque in insulam venissentoppido ac porturecepti non erant missisque ad eos nuntiisut ex his locisdiscederent contra voluntatem suam naves solverant. Iamque deCaesaris adventu fama ad civitates perferebatur.

[103]Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consiliopecunia societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et aerismagno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque milibushominum armatispartim quos ex familiis societatum delegeratpartima negotiatoribus coegeratquosque ex suis quisque ad hanc remidoneos existimabatPelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeuspuer aetatemagnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerensquampaucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regnoexpulerat; castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castrisdistabant. Ad eum Pompeius misitut pro hospitio atque amicitiapatris Alexandria reciperetur atque illius opibus in calamitatetegeretur. Sed qui ab eo missi erantconfecto legationis officioliberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortariutsuum officium Pompeio praestarentneve eius fortunam despicerent. Inhoc erant numero complures Pompei militesquos ex eius exercituacceptos in Syria Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confectoapud Ptolomaeumpatrem puerireliquerat.

[104]His tum cognitis rebus amici regisqui propter aetatem eius inprocuratione erant regnisive timore adductiut posteapraedicabantsollicitato exercitu regio ne Pompeius AlexandriamAegyptumque occuparetsive despecta eius fortunaut plerumque incalamitate ex amicis inimici exsistunthisqui erant ab eo missipalam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt; ipsiclam consilio inito Achillampraefectum regiumsingulari hominemaudaciaet L. Septimiumtribunum militumad interficiendumPompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadamnotitia Septimii productusquod bello praedonum apud eum ordinemduxeratnaviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi abAchilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur abrege et in custodia necatur.

[105]Caesarcum in Asiam venissetreperiebat T. Ampium conatum essepecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatoresomnes ex provincia evocasseut his testibus in summa pecuniaeuteretursed interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobustemporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabatElide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebusquo dieproelium secundum Caesar fecissetsimulacrum Victoriaequod anteipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum Minervaespectavissetad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque dieAntiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonusexauditus estut in muris armata civitas discurreret. Hoc idemPtolomaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templiquopraeter sacerdotes adire fas non estquae Graeci adytaappellanttympana sonuerunt. Item Trallibus in templo VictoriaeubiCaesaris statuam consecraverantpalma per eos dies inter coagmentalapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.

[106]Caesar paucos dies in Asia moratuscum audisset Pompeium Cyprivisumconiectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudinesregni reliquasque eius loci opportunitates cum legione unaquam seex Thessalia sequi iusseratet alteraquam ex Achaia a Q. Fufiolegato evocaveratequitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X etAsiaticis paucis Alexandriam pervenit. In his erant legionibushominum milia tria CC; reliqui vulneribus ex proeliis et labore acmagnitudine itineris confecti consequi non potuerant. Sed Caesarconfisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci nondubitaverataeque omnem sibi locum tutum fore existimans.Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e naveegrediens clamorem militum auditquos rex in oppido praesidii causareliqueratet concursum ad se fieri videtquod fascesanteferrentur. In hoc omnis multitudo maiestatem regiam minuipraedicabat. Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursumultitudinis concitationes fiebantcompluresque milites huius urbisomnibus partibus interficiebantur.

[107]Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci iussitquas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiistenebaturqui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.Interim controversias regum ad populum Romanum et ad sequod essetconsulpertinere existimans atque eo magis officio suo convenirequod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege etsenatusconsulto societas erat factaostendit sibi placere regemPtolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitusquos haberentdimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armisdisceptare.

[108]Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eiuseunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignaricoepit regem ad causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdamconsilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clamAlexandriam evocavit atque eundem Achillamcuius supra meminimusomnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et regis inflatumpollicitationibusquae fieri velletlitteris nuntiisque edocuit. Intestamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiismaior et ex duabus filiabus eaquae aetate antecedebat. Haec utifierentper omnes deos perque foederaquae Romae fecisseteodemtestamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur. Tabulaetestamenti unae per legatos eius Romam erant allataeut in aerarioponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni nonpotuissentapud Pompeium sunt depositae)alterae eodem exemplorelictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.

[109]De his rebus cum ageretur apud Caesaremisque maxime vellet procommuni amico atque arbitro controversias regum componeresubitoexercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur.Caesaris copiae nequaquam erant tantaeut eisextra oppidum siesset dimicandumconfideret. Relinquebaturut se suis locis oppidoteneret consiliumque Achillae cognosceret. Milites tamen omnes inarmis esse iussit regemque hortatus estut ex suis necessariisquoshaberet maximae auctoritatislegatos ad Achillam mitteret etquidesset suae voluntatisostenderet. A quo missi Dioscorides etSerapionqui ambo legati Romae fuerant magnamque apud patremPtolomaeum auctoritatem habuerantad Achillam pervenerunt. Quosillecum in conspectum eius venissentpriusquam audiret autcuiusrei causa missi essentcognosceretcorripi atque interfici iussit;quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatusalter interfectus est. Quo facto regem ut in sua potestate haberetCaesar efficitmagnam regium nomen apud suos auctoritatem habereexistimans et ut potius privato paucorum et latronum quam regioconsilio susceptum bellum videretur.

[110]Erant cum Achilla eae copiaeut neque numero neque genere hominumneque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX inarmis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam inconsuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomendisciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque duxerantexquibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti expraedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciaefinitimarumque regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesqueconvenerant; figitivis omnibus nostris certus erat Alexandriaereceptus certaque vitae condiciout dato nomine militum essentnumero; quorum si quis a domino prehendereturconsensu militumeripiebaturqui vim suorumquod in simili culpa versabanturipsipro suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem deposcerehibona locupletum diriperestipendii augendi causa regis domumobsidereregno expellere aliosalios arcessere vetere quodamAlexandrini exercitus instituto consuerant. Erant praeterea equitummilia duo. Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis;Ptolomaeum patrem in regnum reduxerantBibuli filios duosinterfecerantbella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei militarishabebant.

[111]His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciensoccupabat Alexandriam praeter eam oppidi partemquam Caesar cummilitibus tenebatprimo impetu domum eius irrumpere conatus; sedCaesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit.Eodemque tempore pugnatum est ad portumac longe maximam ea resattulit dimicationem. Simul enim diductis copiis pluribus viispugnabaturet magna multitudine naves longas occupare hostesconabantur; quarum erant L auxilio missae ad Pompeium proelioque inThessalia facto domum redierantquadriremes omnes et quinqueremesaptae instructaeque omnibus rebus ad navigandumpraeter has XXIIquae praesidii causa Alexandriae esse consuerantconstratae omnes;quas si occupavissentclasse Caesari erepta portum ac mare totum insua potestate haberentcommeatu auxiliisque Caesarem prohiberent.Itaque tanta esta contentione actumquanta agi debuitcum illicelerem in ea re victoriamhi salutem suam consistere viderent. Sedrem obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquasquae erant innavalibusincenditquod tam late tueri parva manu non poteratconfestimque ad Pharum navibus milites exposuit.

[112]Pharus est in insula turris magna altitudinemirificis operibusexstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula obiectaAlexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus inlongitudinem passuum a DCCC in mare iactis molibus angusto itinere utponte cum oppido coniungitur. In hac sunt insula domiciliaAegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ibi navesimprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunthas morepraedonum diripere consuerunt. Eis autem invitisa quibus Pharusteneturnon potest esse propter angustias navibus introitus inportum. Hoc tum veritus Caesarhostibus in pugna occupatismilitibus expositis Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit.Quibus est rebus effectumuti tuto frumentum auxiliaque navibus adeum supportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquasprovincias atque inde auxilia evocavit. Reliquis oppidi partibus sicest pugnatumut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (idefficiebant angustiae loci)paucisque utrimque interfectis Caesarloca maxime necessaria complexus noctu praemuniit. In eo tractuoppidi pars erat regiae exiguain quam ipse habitandi causa initioerat inductuset theatrum coniunctum domui quod arcis tenebat locumaditusque habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has munitionesinsequentibus auxit diebusut pro muro obiectas haberet neu dimicareinvitus cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuampossessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaquebellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatucontroversia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnisenim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apudhostes gerunturPothinusnutricius pueri et procurator regni inparte Caesariscum ad Achillam nuntios mitteret hortareturquenenegotio desisteret neve animo deficeretindicatis deprehensisqueinternuntiis a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrinifuerunt.