Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


deBello Africo

1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950515253545556575859606162636465666768697071727374757677787980818283848586878889909192939495969798

 

[1] Caesaritineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal.Ian. Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velleconscenderecum non amplius legionem tironum haberet unamequitesvix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituitut propefluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquamfore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit perid tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet. Nihilotamen minus in navibus remiges militesque continere et nullampraetermittere occasionem profectioniscum praesertim ab incoliseius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae: equitatusinfinituslegiones regiae IIIIlevis armaturae magna visScipionislegiones Xelephanti CXX classesque esse complures. Tamen nondeterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naveslongae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legionestironum convenire IIIIveterana legio quintaequitum ad II milia.

[2]Legionibus collectis VI et equitum II milibusut quaeque prima legioveneratin naves longas imponebaturequites autem in onerarias. Itamaiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianamquae est a Lilybaeo . . . commoratus bona paucorum publice venditdeinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebatde omnibus rebuspraecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatisipse navem conscendit a. d. VI Kal. Ian. et reliquas naves statim estconsecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diemquartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit. Namqueonerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundaediversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehiturdein Neapolim;complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit.

[3]Postquam Hadrumetum accessitubi praesidium erat adversariorum cuipraeerat C. Considiuset a Clupeis secundum oram maritimam cumequitatu + Hadrumetum + Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibusapparuitibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquaenaves convenirentexponit exercitumcuius numerus in praesentiafuit peditum III miliaequites CLcastrisque ante oppidum positissine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda. Oppidaniinterim muros armatis complentante portam frequentes considunt adse defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesarcircum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Nonnemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum locagubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperatneque ut moreipsius consuetudo superioribus temporibus fuerattabellas signatasdederatut in tempore his perlectis locum certum peterent universi.Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum terrae Africaequo classes decurrerentpro certo tutum ab hostium praesidio foresuspicabatursed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.

[4]L. Plancus interim legatus petit a Caesareuti sibi daret potestatemcum Considio agendisi posset aliqua ratione perduci ad sanitatem.Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo datperferendas in oppidum ad Considium. Quo simulatque captivus cumpervenisset litterasqueut erat mandatumConsidio porrigerecoepissetpriusquam acciperet ille'Unde' inquit 'istas?' Tumcaptivus: 'Imperatore a Caesare.' Tum Considius'Unus est' inquit'Scipio imperator hoc tempore populi Romani'; deinde in conspectu suostatim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectassicuterant signataedat homini certo ad Scipionem perferendas.

[5]Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ulluma Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant nequeequitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarumhabebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitumvolebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erataccessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetiasvenirenon est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandine dumin ea re Caesar esset occupatuscircumventus a tergo ab equitatuhostium laboraret.

[6]Itaque castra cum movere velletsubito ex oppido erupit multitudoatque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui eratmissus a Iuba ad stipendium accipiendumcastraque unde Caesaregressus et iter facere coeperatoccupant et eius agmen extremuminsequi coeperunt. Quae res cum animadversa essetsubito legionariiconsistuntet equites quamquam erant paucitamen contra tantammultitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilisutequites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerentfugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intramunitionesCaesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepiusfacerent et modo insequerenturmodo rursus ab equitibus in oppidumrepellerenturcohortibus paucisex veteranis quas secum habebatinextremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cumreliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebaturtanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere exoppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentumparatosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuitad oppidum Ruspinam.

[7]Kal. Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberamcivitatem et immunem. Legati ex oppido obviam veniuntlibenter seomnia facturos quae vellet pollicentur. Itaque centurionibus adportas oppidi et custodiis impositisnequis miles in oppidumintroiret aut iniuriam faceret cuipiam incolaenon longe ab oppidosecundum litus facit castra. Eodemque naves onerariae et longaenonnullae casu advenerunt; reliquaeut est ei nuntiatumincertaelocorum Uticam versus petere visae sunt. Interim Caesar a mari nondigredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumquein navibus omnem continereut arbitror ne agri vastarentur; aquam innaves iubet comportari. Remiges interim qui aquatum e navibusexierantsubito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adortimultos iaculis convulneraruntnonnullos interfecerunt. Latent enimin insidiis cum equis inter convalles + et subito existuntnon ut incampo comminus depugnent +.

[8]Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquasprovincias finitimas dimisitut sibi auxilia commeatus frumentumsimulatque litteras legissentmittenda curarentexoneratisquepartim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundumcommeatum arcessendum mittit. Interim cum X navibus longis adreliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassentet simul maretuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C. Sallustium Crispumpraetorem ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebantcumparte navium ire iubetquod ibi magnum numerum frumenti esseaudiebat. Haec ita imperabat unicuiqueita praecipiebat ut si fieriposset necnelocum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio.Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipioniset qui cum eo bellum contra se gerebantmirari--regium enimequitatum Scipio ex provincia Africa alebat--tanta homines essedementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patriain suis fortunis esse incolumes.

[9]Caesar a. d. IIII Non. Ian. castra movet; Lepti sex cohortiumpraesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie veneratRuspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitusrelictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villasfrumentatum oppidanisque imperat ut plostra iumentaque omniasequantur. Itaque magno numero frumenti invento Ruspinam redit. Hoceum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacuarelinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.

[10]Itaque ibi relicto P. Saserna fratre eius quem Lepti proximo oppidoreliqueratcum legione iubet comportari ligna in oppidum quamplurima. Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus inclasse cum Sulpicio et Vatinio rem gesserantex oppido Ruspinaegressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuumduoibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit. Omnibus inexercitu insciis et requirentibus imperatoris consiliummagno metuac tristimonia sollicitabantur. Parva enim cum copia et ea tironumneque omni exposita in Africa contra magnas copias et insidiosaenationis equitatum[que] innumerabilem se expositos videbant nequequicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilioanimum advertebantnisi in ipsius imperatoris vultu vigoremirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat.Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibiproclivia omnes fore sperabant.

[11]Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cumproficisci conaretursubito navium pars de qua timebatex erroreeodem conferebatur. Hac re cognita Caesar celeriter de navibusimperat omnes egredi atque in litore armatos reliquos advenientesmilites expectare. Itaque sine mora navibus eis in portum receptis etadvectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam reditatque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXXfrumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consiliumillum cum classe navibus onerariis quae deerrassentsubsidio ireclam hostibus voluissene casu imprudentes suae naves in classemadversariorum inciderentneque eam rem eos voluisse scire qui inpraesidiis relicti sui milites fuissentuti nihil propter suorumpaucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.

[12]Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter miliapassuum IIIper speculatores et antecessores equites nuntiatur eicopias hostium haud longe ab sese visas. Et hercule cum eo nuntiopulvis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita Caesar celeriteriubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia nonmagnamet sagittarios quorum parvus numerusex castris arcessiatque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum paucisarmatis. Iamque cum procul hostis conspici possetmilites in campoiubet galeari et ad [eam] pugnam parari; quorum omnino numerus fuitXXX cohortium cum equitibus CCCCsagittariis CL.

[13]Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacideiaciemderigunt mirabili longitudine non peditumsed equitum confertametinter eos levis armaturae Numidas et sagittarios peditesinterposuerant et ita condensaverant ut procul Caesariani pedestrescopias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu magnis equitumcopiis firmaverant. Interim Caesar aciem derigit simplicem ut poteratpropter paucitatem; sagittarios ante aciem constituitequites dextrosinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent nemultitudine equitatus hostium circumvenirentur: existimabat enim seacie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum.

[14]Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cumsuorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quamviribus decernendum videretsubito adversariorum equitatus seseextendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesarisequitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt.Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Aciesinterim mediae cum concurrere conarentursubito ex condensis turmispedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et interlegionarios pedites iacula coniciunt. Hic cum Caesariani in eosimpetum fecissentillorum equites refugiebant. Pedites interimresistebantdum equites rursus cursu renovato peditibus suissuccurrerent.

[15]Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorumin procurrendo turbari--pedites enimdum equites longius ab signispersequunturlatere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabanturequites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant--edicit perordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet.Equitatus interim Labieni suorum multitudine confisus Caesarispaucitatem circuire conatur: qui equites Iuliani pauci multitudinehostium defessi equis convulneratis paulatim cederehostis magismagisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostiumequitatu circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intracancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.

[16]Labienus in equo capite nudo versari in prima aciesimul suoscohortarinonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: 'Quid tu'inquit 'miles tirotam feroculus es? Vos quoque iste verbisinfatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereorvestri.' Tum miles'Non sum' inquit 'tiro Labienesed de legione Xveteranus.' Tum Labienus'Non agnosco' inquit 'signa decumanorum.'Tum ait miles: 'Iam me quis sim intelleges'; simul cassidem de capitedeiecit ut cognosci ab eo possetatque ita pilum viribus contortumdum in Labienum mittere contenditequi graviter adverso pectoriadfixit et ait: 'Labienedecumanum militem qui te petit scito esse.'Omnium tamen animi in terrorem coniectiet maxime tironum:circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iaculavitare.

[17]Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinemquam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una postaltera ante signa tenderetita coronam hostium dextro sinistroquecornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibusintrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertitneque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit. Idemaltera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis acprocul hostibus repulsis convulneratisque ad sua praesidia sesesicut erat instructusrecipere coepit.

[18]Interim M. Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis + MC + electispeditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidiosuis occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusquerenovatis animis legionarios conversis equitibus recipientesnovissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castrareciperent. Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et mediocampo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo pugnareturnec comminus ad manus rediretur Caesarisque equites iumenta ex nausearecenti siti languore paucitate vulneribus defatigata ad insequendumhostem perseverandumque cursum tardiora haberent dieique pars exiguaesset iam reliquacohortibus equitibusque circumitis cohortatus utuno ictu contenderent neque remitterentdonec ultra ultimos colleshostes reppulissent atque eorum essent potiti. Itaque signo dato cumiam hoste languide tela neglegenterque mittentesubito immittitcohortes turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullonegotio campo pulsispost colle deiectis nacti locum atque ibipaulisper commoratiita uti erant instructileniter se ad suasrecipiunt munitiones. Itemque adversarii male accepti tum demum se adsua praesidia contulerunt.

[19]Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugaeplures ex omni genere hominumet praeterea intercepti hostiumcomplures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consiliumhostiumeos hac mente et conatu venisseut novo atque inusitatogenere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionisexemplo ab equitatu circumventi opprimerenturet ita Iubam dixissepro contionetantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesarissubministraturumut etiam caedendo in ipsa victoria defatigativincerentur atque a suis superarenturquippe + quis in illorum +sibi confideretprimum quod audierat Romae legiones veteranasdissentire neque in Africam velle transire; deinde quod triennio inAfrica suos milites consuetudine retentos fideles sibi iameffecissetmaxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisquearmaturaepraeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secuma + Brundisio + transportaverat equites Germanos Gallosque ibiquepostea ex hibridis libertinis servisque conscripseratarmaveratequoque uti frenato condocefeceratpraeterea regia auxilia+elephantis CXX equitatusque innumerabilis +deinde legionesconscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac speatque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus GallisGermanisque MDCNumidarum sine frenis VIII milibuspraetereaPetreiano auxilio adhibito equitibus MDCpeditum ac levis armaturaequater tantosagittariis ac funditoribus hippotoxotisquecompluribus: his copiis prid. Non. Ian.post diem VI quam Africam[Caesar] attigitin campis planissimis purissimisque ab hora dieiquinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreiusgraviter ictus ex acie recessit.

[20]Caesar interim castra munire diligentiuspraesidia firmare copiismaioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et acastris alterum eodemquo tutius ultro citroque commeare auxiliaquesine periculo sibi succurrere possenttela tormentaque ex navibus incastra comportareremigum partem ex classe Gallorum Rhodiorumepibatarumque armare et in castra evocareuti si posset eademratione qua adversariilevis armatura interiecta inter equites suosinterponeretursagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris etcuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suascopias--audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quoproelium factum erat adpropinquarecopias suas cum Labieno etPetreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III miliumesse nuntiabantur--officinas ferrarias instrueresagittas telaqueuti fierent complura curareglandes funderesudes compararelitteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemquecongererent ad arietescuius inopia in Africa essetpraetereaferrum plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se inAfrica nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propteradversariorum dilectusquod stipendiarii aratores milites essentfactimessem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentumadversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemqueregionem Africae exinanisse frumentooppida praeter ea pauca quaeipsi suis praesidiis tueri poterantreliqua dirui ac deserieteorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrareagros desertosac vastatos esse.

[21]Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellandoaliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat. Eo parceutebantur. Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortes instatione habere propter hostium multitudinem. Labienus saucios suosquorum maximus numerus fuitiubet in plostris delegatos Hadrumetumdeportari. Naves interim Caesaris onerariae errabundae malevagabantur incertae locorum atque castrorum suorum. Quas singulasscaphae adversariorum complures adortae incendebant atqueexpugnabant. Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusquedisposuitquo tutius commeatus subportari posset.

[22]M. Cato interim qui Uticae praeeratCn. Pompeium filium multisverbis assidueque obiurgare non desistebat. 'tuus' inquit 'pateristuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariissceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exiliomultatos patria civitateque careregloria et animi magnitudineelatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiiscollectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemqueRomanum in libertatem vindicavitidemque Siciliam Africam NumidiamMauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibieam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaqueconciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit. Atqueille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellentidignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritatepraeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patrisnobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudinediligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternasclientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuiqueefflagitatum?'

[23]His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculiscuiusquemodi generis XXXinibi paucis rostratisprofectus ab Uticain Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitunumero servorum liberorum II miliumcuius partem inermempartemhabuerat armatamad oppidum Ascurum accedere coepit. In quo oppidopraesidium fuit regium. Pompeio adveniente oppidani us que eo passipropius accederedonec ad ipsas portas ac murum adpropinquaretsubito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in marenavesque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filiusnaves inde avertit neque postea litus adtigit classemque ad insulasBaleares versus convertit.

[24]Scipio interim cum his copiis quas paulo ante demonstravimusUticaegrandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponitdeinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni etPetrei copiis coniungitatque unis castris factis III milia passuumlonge considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitionesvagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallumprogressi essentexcipere. Ita omnes adversarios intra munitionescontinere. Quare Caesariani gravi annona sunt conflictatiideo quodnondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus eratneque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant.Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebantpabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti veterani militesequitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculisinopiaque tali saepe essent conflictatialga e litore collecta etaqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorumproducebant.

[25]Dum haec ita fierentrex Iuba cognitis Caesaris difficultatibuscopiarumque paucitate non est visum dari spatium convalescendiaugendarumque eius opum. Itaque comparatis equitum magnis peditumquecopiis subsidio sociis egressus e regno ire contendit. P. Sittiusinterim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubaeegressu propius eius regnum copias suas admovereCirtamque oppidumopulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit etpraeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret utoppido excederent idque sibi vacuum traderentcondicionemquerepudiassentpostea ab eo capti interfectique sunt omnes. Indeprogressus agros oppidaque vexare non destitit. Quibus rebus cognitisIuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abessetcapitconsilium satius esse sibi suoque regno subsidio irequam dum aliosadiuturus proficiscereturipse suo regno expulsus forsitan utraquere expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam abScipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictissuis finibus oppidisque suppetias profectus est.

[26]Caesar interimcum de suo adventu dubitatio in provincia esset nequequisquam crederet ipsumsed aliquem legatum in Africam cum copiisvenisseconscriptis litteris circum provinciam omnes civitates facitde suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidisprofugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eiuscrudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimisquerelisque Caesar commotuscum antea constituisset stativis castrisaestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suisadversariis gerere. . . instituit litteris[que] celeriter inSiciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et percatascopum missisut sine mora ac nulla excusatione hiemisventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam[provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisiceleriter sociis foret subventumpraeter ipsam Africam terram nihilne tectum quidem quo se reciperentab illorum scelere insidiisquereliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione etexspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque inSiciliamclassem exercitumque morari diceretdies noctesque oculosmentemque ad mare depositos derectosque haberet. Nec mirum: animumadvertebat enim villas exuriagros vastaripecus diripitrucidarioppida castellaque dirui deseriqueprincipesque civitatum autinterfici aut in catenis teneriliberos eorum obsidum nomine inservitutem abripi; eis se [in] miseris suamque fidem implorantibusauxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interimin opere exercere atque castra munireturres castella faceremolesque iacere in mare non intermittere.

[27]Scipio interim elephantos hoc modo condoce facere instituit. Duasinstruxit aciesunam funditorum contra elephantos quae quasiadversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversamlapillos minutos mitteret; deinde in ordine elephantos constituitpost illos autem suam aciem instruxitut cum ab adversariis lapidesmitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissentrursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem.Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorumdoctrina usuque vetusto vix edocti tamen communi periculo in aciemproducuntur.

[28]Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administranturC. Vergiliuspraetorius qui Thapsi oppido maritimo praeeratcum animumadvertisset naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorumatque castrorum suorum vagarioccasionem nactus navem quam ibihabuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas denavibus adiungit ac singulas naves Caesarianas consectari coepit. Etcum plures adortus essetpulsus fugatusque inde discessisset nectamen desisteret periclitariforte incidit in navem in qua erant duoTiti Hispani adulescentestribuni legionis V quorum patrem Caesar insenatum legeratet cum his T. Salienus centurio legionis eiusdem quiM. Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima orationeapud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesarisretinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hicpropter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibusnerepugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio adScipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti.Qui cum ducerentur ad necempetisse dicitur maior Titius acenturionibus uti se priorem quam fratrem interficerentidque ab eisfacile impetrasseatque ita esse interfectos.

[29]Turmae interim equitum quae pro vallo in stationibus esse solebant[ab utrisque ducibus]cotidie minutis proeliis inter se depugnarenon intermittunt. Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cumCaesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienusinterim cum parte equitatus Leptim oppi dum cui praeerat Saserna cumcohortibus VIoppugnare ac vi inrumpere conabatur. Quod abdefensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinemtormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepiuseius equitatus facere non intermittebatet cum forte ante portamturma densa adstitissetscorpione accuratius misso atque eorumdecurione percusso et ad ecum adfixoreliqui perterriti fuga se incastra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.

[30]Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passus CCCinstruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra serecipere. Quod cum saepius fieretneque ex Caesaris castris quisquamprodiret neque propius eius copias accederetdespecta patientiaCaesaris exercitusque eius[Iuba] universis copiis productiselephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissimepotuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressushaud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.

[31]Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitionesprocesserant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratiaquique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erantomnes intramunitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipereatque in opere consistere. Equitibus autem qui in statione fuerantpraecipit ut usque eo locum optinerent in quo paulo anteconstitissentdonec ab hoste telum missum ad se perveniret. Quodsipropius accedereturquam honestissime se intra munitionesreciperent. Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratusarmatusque praesto esset. Atque haec non ipse per se coramcum devallo prospecularetursed mirabili peritus scientia bellandi inpraetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fierivolebat. Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversariifretitamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessamvitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret exipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra suaadoriri auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parteeorum exercitus minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorumatque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caecimirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariisprohibebant: scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae addefendendum solent pararimagnam copiam habebat. Atque haec propterexercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaveratnonhostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinionipraebebat. Neque idcirco copias quamquam erant paucae tironumquenoneducebat in aciem quod victoriae suorum diffideretsed referrearbitrabatur cuiusmodi victoria esset futura; turpe enim sibiexistimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictistot tamclaris victoriis partisab reliquis copiis adversariorum suorum exfuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam. Itaqueconstituerat gloriam exsultationemque eorum patidonec sibiveteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.

[32]Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratusutquasi despexisse Caesarem videreturpaulatim reducit suas copias incastra et contione advocata de terrore suo desperationeque exercitusCaesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eisbrevi daturum pollicetur. Caesar iubet milites rursus ad opus redireet per causam munitionum tirones in labore defatigare nonintermittit. Interim Numidae Gaetuli[que] diffugere cotidie excastris Scipionis et partim in regnum se conferrepartim quod ipsimaioresque eorum beneficio C. Mari usi fuissent Caesaremque eiusadfinem esse audiebantin eius castra perfugere catervatim nonintermittunt. Quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus[Gaetulos] et litteris ad suos cives datis cohortatus uti manu factase suosque defenderentne suis inimicis adversariisque dictoaudientes essentmittit.

[33]Dum haec ad Ruspinam fiuntlegati ex Acylla civitate libera etimmuniquead Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperassetet libenti animo facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eouti sibi praesidium daretquo tutius id et sine periculo facerepossent; se et frumentum et quaecumque res eis suppeteretcommunissalutis gratia subministraturos. Quibus rebus facile a Caesareimpetratis praesidioque datoC. Messium aedilicia functum potestateAcyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus quiHadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeeratceleriteribi parte praesidii relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam irecontendit. Messius celerius itinere confecto prior Acyllam cumcohortibus pervenit. Considius interim cum ad urbem cum copiisaccessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi essenonausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominumrursus se Hadrumetum recepit; deinde paucis post diebus equestribuscopiis a Labieno adductis rursus Acyllitanos castris positis obsiderecoepit.

[34]Per id tempus C. Sallustius Crispus quem paucis ante diebus missum aCaesare cum classe demonstravimusCercinam pervenit. Cuius adventuC. Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidiopraeerat commeatuiparvulum navigium nactus conscendit ac se fugaecommendat. Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magnonumero frumenti invento naves onerarias quarum ibi satis magna copiafuitcomplet atque in castra ad Caesarem mittit. Allienus interimpro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII etXIIII et equites Gallos DCCCfunditorum sagittariorumque mille acsecundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naves ventumsecundum nactae quarto die in portum ad Ruspinamubi Caesar castrahabueratincolumes pervenerunt. Ita Caesar duplici laetitia acvoluptate uno tempore auctusfrumento auxiliisquetandem suishilaratis annonaque levata sollicitudinem deponitlegionesequitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficeredimissos in castella munitionesque disponit.

[35]Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere:C. Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proeliosubito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque exeius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quosarbitrabantur suis rebus amicissimosmagnis praemiispollicitationibusque propositis pro perfugis speculandi gratia incastra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deductipetierunt utsibi liceret vera sine periculo proloqui. Potestate facta'saepenumero' inquiunt 'imperatorcomplures Gaetuli qui sumusclientes C. Marii et propemodum omnes cives Romaniqui sunt inlegione IIII et VIad te voluimus in tuaque praesidia confugere. Sedcustodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremusimpediebamur. Nunc data facultate pro speculatoribus missi abScipione ad te cupidissime venimus ut perspiceremusnumquae fossaeaut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essentsimulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemquepugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.' qui collaudati aCaesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur. Quorumorationem celeriter veritas comprobavit: namque postero die exlegionibus his quas Gaetuli nominaruntmilites legionarii compluresab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.

[36]Dum haec ad Ruspinam gerunturM. Cato qui Uticae praeeratdilectuscotidie libertinorum Afrorumservorum denique et cuiusquemodigeneris hominum qui modo per aetatem arma ferre poteranthabereatque sub manum Scipioni in castra submittere non intermittit. Legatiinterim ex oppido Thysdraein quod tritici modium milia CCCcomportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusqueadCaesarem venirequantaque copia frumenti aput se sit docentsimulque orant ut sibi praesidium mittatquo facilius et frumentumet copiae suae conserventur. Quibus Caesar in praesentia gratias egitpraesidiumque brevi tempore se missurum dixit cohortatusque ad suoscives iubet proficisci. P. Sittius interim cum copiis Numidiae finesingressus castellum in montis loco munito locatumin quod Iuba belligerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solentesse comportaveratvi expugnando est potitus.

[37]Caesar postquam legionibus veteranis duabus equitatu levique armaturacopias suas ex secundo commeatu auxeratnaves exoneratas statimiubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipseVI Kal. Febr. circiter vigilia prima imperatspeculatoresapparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque omnibus insciisneque suspicantibus vigilia tertia iubet omnes legiones extra castraeduci atque se consequi ad oppidum Ruspinam versusin quo ipsepraesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit. Indeparvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter marelegiones ducit. Hic campus mirabili planitie patet milia passuum XV;quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum velut theatriefficit speciem. In hoc iugo colles sunt excelsi pauciin quibussingulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocataequarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.

[38]Postquam Caesar ad iugum de quo docuiascendit atque in unumquemquecollem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihoraeffecitet postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuitquae proxima fuit castris adversariorumin qua docui esse praesidiumstationemque Numidarumpaulisper commoratus perspectaque natura lociequitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumquemedio iugo ab eo loco ad quem perveneratusque ad eum unde egressuseratiubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusqueanimadverterantequitatu omni ex castris educto acieque equestriinstructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediunturpedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a suis castrisconstituunt.

[39]Caesar in opere milites adhortari neque adversariorum copiis moveri.Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitionesesse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos etab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberetlegiones a munitionibus deducereimperat turmae Hispanorum ut adproximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarentlocumque caperenteodemque iubet levis armaturae paucos consequisubsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim vivos capiuntnonnullos equites fugientes convulneraverunt locumque sunt potiti.Postquam id Labienus animadvertitquo celerius iis auxilium ferretex acie instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu avertitatque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi CaesarconspexitLabienum ab suis copiis longius iam abscessisseequitatussui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit.

[40]Erat in eo campo ubi ea res gerebaturvilla permagna turribus IIIIexstructa. Quae Labieni prospectum impediebat ne posset animumadvertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius viditturmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. Ex qua re subito interrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugerecontendit. Galli Germanique qui restiterantex superiore loco etpost tergum circumventi fortiterque resistentes conciduntur universi.Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animumadverteruntmetu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castrafugere coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusqueexturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar caniiussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepissetcampopurgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque quipartim eius auctoritatem erant ex Gallia secutipartim pretiopollicitationibus adducti ad eum se contulerantnonnulli qui exCurionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide praebendapraestare voluerant. Horum corpora mirifica specie amplitudinequecaesa toto campo ac prostrata diverse iacebant.

[41]His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohorteseduxit atque omnes suas copias in campo instruxit. Scipio suis maleacceptis occisis convulneratisque intra suas continere se munitionescoepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propiusmunitiones leniter accessit. Iamque minus mille passus ab oppidoUzitta quod Scipio tenebat aberant legiones Iulianaecum Scipioveritus ne oppidum amitteretunde aquari reliquisque rebus sublevarieius exercitus consuerateductis omnibus copiis quadruplici acieinstructaex instituto suo prima equestri turmatim derectaelephantisque turritis interpositis armatisquesuppetias irecontendit. Quod ubi Caesar animadvertitarbitratus Scipionem addimicandum paratum ad se certo animo venirein eo loco quo pauloante commemoraviante oppidum constitit suamque aciem mediam eooppido texitdextrum sinistrumque cornuubi elephanti erantinconspectu patenti adversariorum constituit.

[42]Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo locoquo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoquese magis defenderesi res coegissetquam in campo comminusconsistere auderenon est visa ratio propius accedendi eo die adoppidumquoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverathostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factuesse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie incornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnarepraesertim cummilites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati. Itaquereductis suis copiis in castra postero die propius eorum acieminstituit exporrigere munitiones.

[43]Interim Considius qui Acyllam + et VIII cohortibus stipendiariis +Numidis Gaetulisque obsidebatubi C. Messius + qui + cohortibuspraeeratdiu multumque expertus magnisque operibus saepe admotis ethis ab oppidanis incensis cum proficeret nihilsubito nuntio deequestri proelio adlato commotusfrumento cuius in castris copiamhabuerat incensovino oleo ceterisque rebus quae ad victum pararisolent corruptis Acyllam quam obsidebat deseruit atque itinere perregnum Iubae facto copias cum Scipione partitus Hadrumetum serecepit.

[44]Interea ex secundo commeatu quem a Sicilia miserat Alienusnavisunain qua fuerat Q. Cominius et L. Ticidaeques Romanusabresidua classe cum erravisset delataque esset vento ad ThapsonaVergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionemadducta. Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda actempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M. Octavi est captain quo milites veterani cum uno centurione et nonnulli tironesfuerunt; quos Varus adservatos sine contumelia deducendos curavit adScipionem. Qui postquam ad eum pervenerunt et ante suggestum eiusconstiterunt'non vestra' inquit 'sponte vos certo sciosed illiusscelerati vestri imperatoris impulsu et imperio coactos cives etoptimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostramdetulit potestatemsiid quod facere debetisrem publicam cumoptimo quoque defendetiscertum est vobis vitam et pecuniam donare.Quapropter quid sentiatis proloquimini.'

[45]Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sinedubio ab his gratias sibi actum iripotestatem eis dicundi fecit. Exeis centurio legionis xiv 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipiotibi gratias ago--non enim imperatorem te appello--quod mihi vitamincolumitatemque belli iure capto polliceriset forsan isto utererbeneficiosi non ei summum scelus adiungeretur. Egone contraCaesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxieiusque exercitumpro cuius dignitate victoriaque amplius + XXXVI annos + depugnaviadversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et temagnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copiascontendassi minus antea expertus eslicet nunc cognoscas. Elige extuis cohortem unam quam putas esse firmissimamet constitue contrame; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenespotestatenon amplius X sumam. Tunc ex virtute nostra intellegesquid ex tuis copiis sperare debeas.'

[46]Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius estlocutusira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuitcenturionibus quid fieri velletatque ante pedes centurioneminterficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. 'abducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et caede civiumsaginatos.' sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliterinterfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominiumcum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesarcommotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsumcustodiae causa in salo esse iusseratut suis onerariis longisquenavibus praesidio essentob neglegentiam ignominiae causadimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendumcuravit.

[47]Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilisauditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secundanoctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hocautem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporumin hibernis exercitum continebatsed in tertio quartoque dieprocedendo propiusque hostem accedendo castra communibatoperequefaciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem.Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsummilitem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militiesse consuevit in naves imponi pateretur. In Africa autem non modosibi quicquam non adquisierant aut paraverantsed etiam propterannonae caritatem ante parta consumpserant. Quibus rebus attenuatioppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant; reliqui exvestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisquecontextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecutagravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisquenocteintempesta ignibus exstinctisrebus quae ad victum pertinent omnibuscorruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.

[48]Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factusevocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercituscontra Sittium relictout secum ipse aliquid auctoritatis adderetexercitu Scipionis ac terrorem Caesariscum tribus legionibusequitibusque frenatis DCCCNumidis sine frenis peditibusque levisarmaturae grandi numeroelephantis XXX egressus e regno ad Scipionemest profectus. Postquam ad eum pervenitcastris regiis seorsumpositis cum eis copiis quas commemoravi haud ita longe ab Scipioneconsedit.--erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terroret exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensioreanimo ante adventum Iubae commovebatur. Postquam vero castra castriscontulitdespectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam anteaabsens habuerat auctoritatemeam omnem praesens dimiserat.--Quofacto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animumfiduciamque regis adventu. Nam postero die universas suas regisquecopias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuitinstruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud itadiu commoratus se recepit in castra.

[49]Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectassetomnia convenisse neque moram pugnandi ullam foreper iugum summumcum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castellamunire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit.Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverantatque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem. Eiusdemcollis occupandi [gratia] Labienus consilium ceperat et quo propioreloco fuerateo celerius occurrerat.

[50]Erat convallis satis magna latitudinealtitudine praeruptacrebrislocis speluncae in modum subrutisquae erat transgredienda Caesariantequam ad eum collem quem capere volebat perveniretur. ultraque eamconvallem olivetum vetus crebris arboribus condensum. Hic cumLabienus animadvertisset Caesarem si vellet eum locum occuparepriusnecesse [esse] convallem olivetumque transgredieorum locorumperitus in insidiis cum parte equitatus levique armatura consedit etpraeterea post + montem collesque + [Caesari se subito ostenderet]equites in occulto collocaveratut cum ipse ex improviso legionariosadortus essetex colle se equitatus ostenderetut re dupliciperturbatus Caesar eiusque exercitus neque retro regrediundi nequeultra procedendi oblata facultate circumventus concideretur. Caesarpostquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locumvenissetadversarii sive obliti praeceptorum Labieni sive veriti nein fossa ab equitibus opprimerenturrari ac singuli de rupe prodireet summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partiminterfeceruntpartim vivorum sunt potiti. Deinde protinus collempetere contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio celeriteroccupaverunt. Labienus cum parte equitum vix fuga sibi peperitsalutem.

[51]Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque ineo colle quo erat potitus castra munivit. Deinde ab suis maximiscastris per medium campum e regione oppidi Uzittaequod inter suacastra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipioneduo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrumsinistrumque eius oppidi convenirent. Id hac ratione opus instruebatut cum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepissettecta latera suis munitionibus haberetne ab equitatus multitudinecircumventus ab oppugnatione deterrereturpraeterea quo faciliuscolloquia fiere possentet siqui perfugere vellentid quod anteasaepe accidebat magno cum eorum periculotum facile et sine periculofieret. Voluit etiam experiricum propius hostem accessissethaberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quodis locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri [complures]poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. Dum haec operaquae ante dixi fiebant a legionibusinterim pars acie ante opusinstructa sub hoste stabat; equites barbari levisque armaturaeproeliis minutis comminus dimicabant.

[52]Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceretmagno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba Scipio Labienusin legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani vi universaesubitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae resaliter adversariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiisreductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem adventulegionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentesdispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castraregia reppulerunt multosque ex his interfecerunt. Quodni in noctemproelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectuoffecissetIuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissentequitatusque cum levi armatura funditus ad internecionem deletusesset. Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis militesdiffugere partim in castra Caesarispartim in quas quisque poteratregiones pervenire. Itemque equites Curioniani diffisi Scipionieiusque copiis complures se eodem conferebant.

[53]Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administranturlegionesduaeX et VIIIIex Sicilia navibus onerariis profectaecum iam nonlonge a portu Ruspinae abessentconspicati naves Caesarianas quae instatione apud Thapsum stabantveriti ne in adversariorum utinsidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentesvela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis postdiebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.

[54]Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiaemilitaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulamnactusquod C. Avienus tribunus militum X legionis navem [ex]commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unumab Sicilia sustulissetpostero die de suggestu convocatis omniumlegionum tribunis centurionibusque 'Maxime vellem' inquit 'hominessuae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissentmeaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sedquoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituuntquo ceteridissimiliter se gerantegomet ipse documentum more militariconstituam. C. Avienequod in Italia milites populi Romani contrarem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihireique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiamiumentaque in naves imposuisti tuaque opera militibus temporenecessario res publica caretob eas res ignominiae causa ab exercitumeo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisciiubeo. Itemque te Aule Fonteiquod tribunus militum seditiosusmalusque civis fuistite ab exercitu dimitto. Tite Saliene M. TiroC. Clusinascum ordines in meo exercitu beneficionon virtute[sitis] consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque paceboni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisquemilitibus adversum vestrum imperatorem quam pudoris modestiaequefueritis studiosioresindignos vos esse arbitror qui in meo exercituordines ducatismissosque facio et quantum pote abesse ex Africaiubeo.' Itaque traditos centurionibus et singulis non ampliussingulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.

[55]Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesaremissos supra docuimusad suos cives perveniunt. Quorum auctoritatefacile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscuntceleriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant.Quibus rebus cognitis Iuba distentus triplici bello necessitatequecoactus de suis copiis quas contra Caesarem adduxeratsex cohortesin fines regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.

[56]Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppidoadigi non possetcastra munitballistis scorpionibusque crebrisante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores murideterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribuscastris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimiqueconspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter secolloquebantur. Quae res quid utilitatis haberetCaesarem nonfallebat. Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumquepraefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficioagris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regiserant dati potestatemoccasione capta nocte iam luminibus accensiscum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesariscastra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.

[57]Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognoveruntcum commoti extali incommodo essentfere per id tempus M. Aquinium cum C. Sasernacolloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquiniumnihil adtinere eumcum adversariis colloqui. Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius adScipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi velletperageretviator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceretaudiente Saserna 'vetat te rex colloqui'. Quo nuntio perterritusdiscessit et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano etei qui ab populo Romano honores accepissetincolumi patriafortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam autScipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibusincolumem reverti malle! Atque etiam [et] superbius Iubae factum nonin M. Aquinium hominem novum parvumque senatoremsed in Scipionemhominem illa familia dignitate honoribus praestantem. Namque cumScipio sagulo purpureo ante regis adventum uti solitus essetdiciturIuba cum eo egissenon oportere illum eodem [uti] vestitu atque ipseuteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitumtransferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque obtemperaret.

[58]Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt etsupercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciemconstituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copiasceleriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campoconsistitsine dubio existimans ultro adversarioscum tam magniscopiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissentacie secum concursuros propiusque se accessuros. Equo circumvectuslegionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipseenim a suis munitionibus longius non sine ratione [non] procedebatquod in oppido Uzittae quod Scipio tenebathostium erant cohortesarmatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu eratoppositumverebaturque ne si praetergressus essetex oppidoeruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haecquoque eum causa tardavitquod erat locus quidam perimpeditus anteaciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro occurrendum foreexistimabat.

[59]Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusquefuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit: collocaratin fronte suas et Iubae legionespost eas autem Numidas insubsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut proculsimplex esse acies media ab legionariis militibus videretur [incornibus autem duplex esse existimabatur]. Elephantos dextrosinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallisinteriectispost autem elephantos armaturas leves Numidasqueauxiliares substituerat. Equitatum frenatum universum in suo dextrocornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebaturneque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas levisquearmaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae acieiopposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collisradices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiispromovebatid hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissentinitio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus eximproviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atqueperturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo dieproeliandi.

[60]Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata: ut ab sinistro eiuscornu ordiar et ad dextrum perveniamhabuit legionem X et VIIII insinistro cornuXXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie. +Fere ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionumparte + cohortium collocaveratpraeterea ex tironum adieceratpaucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat etusque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaveratuti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quodsuum dextrum latus munitionibus adiuvabatursinistrum autemequitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabateodemque suum omnem equitatum contuleratet quod ei parumconfidebatpraesidio his equitibus legionem V praemiserat levemquearmaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimquelocis certis maximeque in cornibus collocaverat.

[61]Sic utrorumque excercitus instructi non plus passum CCC interiectospatioquod forsitan ante id tempus acciderit numquam quindimicaretura mane usque ad horam X die perstiterunt. Itemque Caesardum exercitum intra munitiones suas reducere coepissetsubitouniversus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis addextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant incolle se conferre coepitfrenatus autem Labieni eques in locopermanere legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesariscum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressipaludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere nonpotuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equiteamissomultis equis sauciislevis armaturae XXVII occisis ad suosrefugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus incastra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibusFortuna tribuere non decrevit. Namque postero die Caesar cum partemequitatus sui frumentandi gratia Leptim misissetin itinerepraedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circitercentum partim occideruntpartim vivorum potiti sunt. Caesar interimcotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque etfossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus [iter]officere non intermittit. Scipio item munitiones contra facere et neiugo a Caesare excluderetur adproperareita ut duces utrique et inoperibus occupati essentet nihilo minus equestribus proeliis interse cotidie dimicabant.

[62]Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxeratcognito legionis + VII et VIIII + ex Sicilia adventu celeriterdeducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandiquegratia ab Utica progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit. Cuiusadventus inscius Caesar Lucium Cispium cum classe XXVII navium adThapsum versus in stationem praesidii gratia commeatus sui mittititemque Quintum Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem decausa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter pervenitAquilatempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulumquendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospecturemovit. Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibuspassimque in litore vagantibuspartim in oppidum victus sui mercandigratia progressis vacua a defensoribus stabat. Quibus rebus Varus experfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto excothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus navesonerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribusincendit et penteres duas nullo repugnante cepit.

[63]Caesar interim celeriter per nuntios in castriscum operacircumiretcertior factusquae aberant a portu milia passuum viequo admisso omissis omnibus rebus celeriter pervenit Leptim ibiquehortatur omnes ut se naves consequerentur; [postea] ipse parvolumnavigiolum conscenditin cursu Aquilam multitudine naviumperterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit.Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum universaclasse conversis navibus Hadrumetum versus fugere contendit. QuemCaesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cumsuis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea navecaptis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorataonustam remigum epibatarumque cepit. Reliquae naves hostiumpromunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universaecontulerunt. Caesar eodem vento promunturium superare non potuitatque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetumaccedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensisomnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsispaulisper commoratussi forte vellent classe dimicarerursus serecepit in castra.

[64]In ea nave captus est P. Vestrius eques Romanus et P. LigariusAfranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiseratet postease ad Pompeium contuleratinde ex proelio effugerat in Africamque adVarum venerat; quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari.P. Vestrio autem quod eius frater Romae pecuniam imperatamnumeraveratet quod ipse suam causam probaverat Caesarise a Nasidiclasse captumcum ad necem ducereturbeneficio Vari esse servatumpostea sibi facultatem nullam datam transeundiignovit.

[65]Est in Africa consuetudo incolarumut in agris et in omnibus ferevillis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeantatqueid propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant. Quade re Caesar per indicem certior factus tertia vigilia legiones duascum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magnonumero frumenti onustos recipit in castra. Quibus rebus cognitisLabienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum etcollem per quem Caesar pridie iter feceratibi castra duarumlegionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepefrumentandi gratia commeaturum cum magno equitatu levique armaturainsidiaturus locis idoneis considit.

[66]Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucosdies ibi commoratusdum hostes cotidiano instituto saepe idemfaciendo in neglegentiam adducerentursubito mane imperat portadecumana legiones se + VIII + veteranas cum parte equitatus sequiatque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito inconvallibus latentes [ex] levi armatura concidit circiter Dreliquosin fugam turpissimam coniecit. Interim Labienus cum universo equitatufugientibus suis suppetias occurrit. Cuius vim multitudinis cumequites pauci Caesariani iam sustinere non possentCaesar instructaslegiones hostium copiis ostendit. Quo facto perterrito Labieno acretardato suos equites recepit incolumes. Postero die Iuba Numidaseos qui loco amisso fuga se receperant in castrain cruce omnessuffixit.

[67]Caesar interim quoniam inopia frumenti premebaturcopias omnes incastra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relictoCispio Aquilaeque classe traditaut alter Hadrumetumalter Thapsummari obsiderentipse castris incensis quarta noctis vigilia acieinstructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo locoproficiscitur et pervenit ad oppidum Aggarquod a Gaetulis saepeantea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum. Ibiin campo castris unis positis ipse frumentatum circum villas cumparte exercitus profectus magno invento hordei olei vini fici numeropauco triticiatque recreato exercitu redit in castra. Scipiointerim cognito Caesaris discessu cum universis copiis per iugumCaesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longetrinis castris dispertitis copiis consedit.

[68]Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum Xad eiusregionem et partem castrorum collocatuma Caesare autem diversum acremotumquod erat ab eo longe milia passuum XIIII. Huc Scipiolegiones duas frumentandi gratia misit. Quod postquam Caesar experfuga cognovitcastris ex campo in collem ac tutiora loca collatisatque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeterhostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur. LegionesScipionis comperit longius in agris frumentariet cum eo contendereconareturanimadvertit copias hostium his legionibus occurreresuppetias. Quae res eius impetum retardavit. Itaque capto C. ~biocioRegino equite Romano Scipionis familiarissimo qui ei oppido praeeratet P. Atrio equite Romano de conventu Uticensiet camelis XXII regisabductispraesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se reciperecoepit ad castra.

[69]Cum iam non longe a castris Scipionis abessetquae eum necesse eratpraetergrediLabienus Afraniusque cum omni equitatu levique armaturaex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibusproximis exsistunt. Quod postquam Caesar animum advertitequitibussuis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum iubetcomportare atque celeriter signa hostibus inferre. Quod postquamcoeptum est fieriprimo impetu legionum equitatus et levis armaturahostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle. Cum iamCaesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendifacturos et iter coeptum pergere coepissetiterum celeriter exproximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi inCaesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturaemirabili velocitate praeditiqui inter equites pugnabant et unapariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant. Cum hocsaepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerenturrefugerentinstantespropius non accederent et singulari genere pugnaeuterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarentCaesarintellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo locoponereubi omnino aquae nihil essetut exercitus ieiunusqui aquarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustassetac iumenta sitiperirent.

[70]Cum iam ad solis occasum essetet non totos C passus in horis IIIIesset progressusequitatu suo propter equorum interitum extremoagmine remoto legiones in vicem ad extremum agmen evocabat. Ita vimhostium placide leniterque procedens per legionarium militemcommodius sustinebat. Interim equitum Numidarum copiae dextrasinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum cingeremultitudine sua Caesaris copiaspars agmen extremum insequi.Caesaris interim non amplius III aut IIII milites veterani si seconvertissent et pila viribus contorta in Numidas infestosconiecissentamplius duum milium numero ad unum terga vertebant acrursus ad aciem passim conversis equis se colligebant atque in spatioconsequebantur et iacula in legionarios coiciebant. Ita Caesar modoprocedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora primaomnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit.Labienus circiter CCC amissismultis vulneratis ac defessisinstando omnibus ad suos se recepit. Scipio interim legionesproductas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia inconspectu Caesaris collocaveratreducit in castra.

[71]Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas non ut imperatorexercitum veteranum victoremque maximis rebus gestissed ut lanistatirones gladiatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab hosteet quemadmodum obversi adversariis et in quantulo spatio resisterentmodo procurrerent modo recederent comminarenturque impetumac propequo loco et quemadmodum tela mitterent praecipere. Mirifice enimhostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitumhabebatquia et equites deterrebat proelium inire propter equoruminteritumquod eos iaculis interficiebatet legionarium militemdefatigabat propter velocitatem: gravis enim armaturae milessimulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum feceratilli veloci cursu periculum facile vitabant.

[72]Quibus ex rebus Caesar vehementer commovebaturquod quotienscumqueproelium erat commissumequitatu suo sine legionario milite hostiumequitatui levique armaturae eorum nullo modo par esse poterat.Sollicitabatur autem his rebusquod nondum legiones hostiumcognoveratet quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatulevique armaturaquae erant mirificasi legiones quoqueaccessissent. Accedebat etiam haec causa quod elephantorum magnitudomultitudoque militum animos detinebat in terrore. Cui uni rei tameninvenerat remedium. Namque elephantos ex Italia transportariiusseratquos et miles nosset speciemque et virtutem bestiaecognosceretet cui parti corporis eius telum facile adigi possetornatusque ac loricatus cum esset elephansquae pars corporis eiussine tegmine nuda relinquereturut eo tela conicerentur; praetereaut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine captaearum non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus.Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatemcognoscebantequitesque in eos pila praepilata coiciebantatque inconsuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.

[73]Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesartardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandiconsuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias enimhabebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contraGallos homines apertos minimeque insidiososqui per virtutemnonper dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum utconsuefaceret milites hostium dolos insidias artificia cognoscereetquid sequiquid vitare conveniret. Itaque quo haec celeriusconciperentdabat operam ut legiones non in uno loco contineretsedper causam frumentandi huc atque illuc rapsaretideo quod hostiumcopias ab se suisque vestigium non discessuras existimabat. Atquepost diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxeratpropter hostium castra praetergressus aequo loco invitat addimicandum. Postquam eos abhorrere videtreducit sub vesperumlegiones in castra.

[74]Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit ZetaecuiusCaesarem potitum esse demonstravimusveniunt. Petunt obsecrant utsibi praesidium mittat: se res complures quae utiles bello sintadministraturos. Per id tempus + deorum voluntate studioque ergaCaesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeritercum copiis suisantequam Caesaris praesidium eo perveniretadoppidum adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eopotitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisseoppidum diripiendum delendumque militibus.

[75]Caesar interim lustrato exercitu a. d. XII Kal. April. postero dieproductis universis copiis processus ab suis castris milia passuum Va Scipionis circiter duum milium interiecto spatioin acieconstitit. Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicanduminvitatos supersedere pugnae animadvertitreducit copias posteroquedie castra movet atque iter ad oppidum Sassuramubi Scipio Numidarumhabuerat praesidium frumentumque comportaveratire contendit. Quodubi Labienus animadvertitcum equitatu levique armatura agmen eiusextremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostrismerces portabantsarcinis interceptis addito animo propiusaudaciusque accedit ad legionesquod existimabat milites sub onereac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse. Quae res Caesarem nonfefellerat: namque expeditos ex singulis legionibus trecenos militesesse iusserat. Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorumsuppetias mittit. Tum Labienus conversis equis signorum conspectuperterritus turpissime fugere contendit. Multis eius occisiscompluribus vulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signaatque iter inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum summum collisdextrorsus procul subsequi non destitit.

[76]Postquam Caesar ad oppidum Sassuram venitinspectantibus adversariisinterfecto praesidio Scipioniscum suis auxilium ferre non auderentfortiter repugnante P. Cornelio evocato Scipionis qui ibi praeeratatque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atqueibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit.In quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohortequesua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia aboppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter miliapassuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressusredit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipioatque in antiqua castra copias reducit.

[77]Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esseconsuessent in extrema eius regni regione maritima locatiinterfectoregio praesidio legatos ad Caesarem mittuntrem [male] gestamdocentpetunt orantque ut suis fortunis populus Romanus quod benemeriti essentauxilium ferret. Caesar eorum consilio probato MarciumCrispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribuspraesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibusmilites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis nonpotuerant ante transire in Africamad milia IIIIequites CCCCfunditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt.Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductissicut eratinstructusV[III] milibus passuum ab suis castrisab Scipionis veroII passuum longe constitit in campo.

[78]Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegeaubi praesidiumequestre circiter II milium numero habere consuerat. Eo equitatudextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castriseductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere millepassus ab suis munitionibus progressus in acie constituit. Postquamdiutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otioconsumebaturCaesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatumqui ad oppidum in statione erantfacere impressionem levemquearmaturam sagittarios funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptumest fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissentPacideiussuos equites exporrigere coepit in longitudinemut haberentfacultatem turmas Iulianas circumeundiet nihilo minus fortissimeacerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animadvertitCCC quos exlegionibus habere expeditos consueratex legione quae proxima eiproelio in acie constiteratiubet equitatui succurrere. Labienusinterim suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque acdefatigatis integros recentioribusque viribus equites subministrare.Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numerosustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabanturminutatimque cedebantCaesar alteram alam mittit qui satagentibusceleriter occurrerent. Quo facto sui sublati universi in hostesimpressione facta in fugam adversarios dederunt; multis occisiscompluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collemhostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam X commoratussicut erat instructusse ad sua castra recepit omnibus incolumibus.In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictuscompluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratiquesunt.

[79]Postquam nulla condicione cogere adversarios poteratut in aequumlocum descenderent legionumque periculum facerentneque ipse propiushostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebatadversarios non virtute eorum confideresed aquarum inopia fretosdespicere se intellexitII Non. Apr. tertia vigilia egressusabAggar XVI milia nocte progressusad Thapsum ubi Vergilius cum grandipraesidio praeeratcastra ponit oppidumque eo die circummunirecoepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occuparehostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipiointerim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductusdimicandine per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos etVergilium amitteretconfestim Caesarem per superiora loca consecutusmilia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.

[80]Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam nonamplius mille et D passus intererant; quas Scipio intrare etThapsitanis auxilium ferre conabatur. Quod futurum Caesarem nonfefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito ibique III . . .praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsumoperibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab incepto itineresupra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non longe acastris praesidioque quod supra commemoravi md passibus ad mareversus consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesarinuntiatum estmilite ab opere deductocastris praesidio Asprenatepro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia ineum locum citatim contenditclassisque parte ad Thapsum relictareliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpellisignumque suum observarequo signo dato subito clamore facto eximproviso hostibus aversis incuterent terroremut perturbati acperterriti respicere post terga cogerentur.

[81]Quo postquam Caesar pervenit et animadvertit aciem pro valloScipionis [contra] elephantis dextro sinistroque cornu collocatisetnihilo minus partem militum castra non ignaviter munireipse acietriplici collocatalegione X + secundaque dextro cornuVIII etVIIII sinistro oppositisquinque legiones + in quarta acie ad ipsacornua quinis cohortibus contra bestias collocatissagittariisfunditoribus in utrisque cornibus dispositislevique armatura interequites interiectaipse pedibus circum milites concursansvirtutesque veteranorum proeliaque superiora commemorans blandequeappellans animos eorum excitabat. Tirones autem qui numquam in aciedimicassenthortabatur ut veteranorum virtutem aemularentur eorumquefamam locum nomen victoria parta cuperent possidere.

[82]Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallumtrepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intraportas reciperemodo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem apluribus animadverti coeptum essetsubito legati evocatiqueobsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare: victoriam sibi propriama dis immortalibus portendi. Dubitante Caesare atque eorum studiocupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placereclamitanteetiam atque etiam aciem sustentantesubito dextro cornuiniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit. Quo factoab universis cohortibus signa in hostem coepere inferricumcenturiones pectore adverso resisterent vique continerent milites neiniussu imperatoris concurrerentnec quicquam proficerent.

[83]Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resistinullo modo possesigno Felicitatis dato equo admisso in hostem interprincipes ire contendit. A dextro interim cornu funditoressagittariique concita tela in elephantos frequenter iniciunt. Quofacto bestiae stridore fundarumlapidum plumbique + itata +perterritae sese convertere et suos post se frequentes stipatosqueproterere et in portas valli semifactas ruere contendunt. Item Mauriequites qui in eodem cornu elephantis erant praesidiodesertipraecipites fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallohostium sunt potitaeet paucis acriter repugnantibus interfectisquereliqui concitati in castraunde pridie erant egressiconfugiunt.

[84]Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani Vlegionis. Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et doloreconcitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditumdein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridoremaximo premeret atque enecaretmiles hic non potuit pati quin searmatus bestiae offerret. Quem postquam elephans ad se telo infestovenire animadvertitrelicto cadavere militem proboscide circumdatatque in sublime extollit. Armatus qui in eiusmodi periculoconstanter agendum sibi videretgladio proboscidem qua eratcircumdatuscaedere quantum viribus poterat non destitit. Quo doloreadductus elephans milite abiecto maximo cum stridore cursuqueconversus ad reliquas bestias se recepit.

[85]Interim Thapso qui erant praesidioex oppido eruptionem portamaritima faciuntet sive ut suis subsidio occurrerentsive utoppido deserto fuga salutem sibi parerentegrediunturatque ita permare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a servitiispuerisque qui in castris erantlapidibus pilisque prohibiti terramattingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiisprostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesarislegiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam adea castra quae petebant perfugeruntut refecti castris rursus sesedefenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerentcuiusauctoritate imperioque rem gererent:--qui postquam animadverteruntneminem ibi esse praesidioprotinus armis abiectis in regia castrafugere contendunt. Quo postquam perveneruntea quoque ab Iulianisteneri vident. Desperata salute in quodam colle consistunt atquearmis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris eares parvo praesidio fuit. Namque milites veterani ira et doloreincensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam exsuo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabantcomplurisaut vulnerarunt aut interfecerunt; in quo numero fuit Tullius Rufusquaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit; itemPompeius Rufus brachium gladio percussusnisi celeriter ad Caesaremaccucurrissetinterfectus esset. Quo facto complures equites Romanisenatoresque perterriti ex proelio se receperuntne [a] militibusqui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderatepeccandi impunitatis spe propter maximas res gestasipsi quoqueinterficerentur. Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesarisimplorarentinspectante ipse Caesare et a militibus deprecante utieis parcerentad unum sunt interfecti.

[86]Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisquecompluribus se recepit L militibus amissispaucis sauciis in castraac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosqueLXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capitcaptosante oppidum instructos constituit. Id hoc consiliosi possetVergilius quique cum eo obsidebanturrei male gestae suorum indicioa pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque addeditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit. Quempostquam animadvertit responsum sibi non dareab oppido discessit.Postero die divina re facta contione advocata in conspectuoppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranum donavitpraemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuitacstatim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibuset Cn. Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat adobsidendum relictisM. Messala Uticam ante praemisso cum equitatuipse eodem iter facere contendit.

[87]Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerantcum Uticam versusiter facerentperveniunt ad oppidum Paradae. ubi cum ab incolis nonreciperenturideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrissetvioppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorumcongestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generisaetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque itaacerbissimo adficiunt supplicio. Deinde protinus Uticam perveniunt.Superiore tempore M. Catoquod in Uticensibus propter beneficiumlegis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaveratplebeminermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaqueparvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitarecoegerat; senatum autem oppidi custodia tenebat. Eorum castra eiequites adorti expugnare coeperuntideo quod eos Caesaris partibusfavisse sciebantut eis interfectis eorum pernicie dolorem suumulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibusfustibusque equites reppulerunt. Itaque posteaquam castra nonpotuerant potiriUticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multosUticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt.Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiretut secum oppidumdefenderent et caede rapinisque desisterentet quid sibi vellentsciretsedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit. IdemSulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his abUtica proficiscitur atque in regnum ire intendit.

[88]Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Catoconvocatos una cum CCCqui pecuniam Scipioni ad bellum faciendumcontuleranthortatus ut servitia manu mitterent oppidumquedefenderent. Quorum cum partem adsentirepartem animum mentemqueperterritam atque in fugam destinatam habere intellexissetampliusde ea re agere destitit navesque his attribuitut in quas quisquepartes vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissimeconstitutisliberis suis L. Caesari qui tum ei pro quaestore fueratcommendatiset sine suspicionevultu atque sermone quo superioretempore usus fuerat dum dormitum issetferrum intro clam incubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui cum anima nondum exspirataconcidisset[et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicusfamiliaresque continere atque volnus obligare coepissentipse suismanibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti seinteremit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratiatamenpropter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorumducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusqueauxeratsepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquidsibi ex ea re auxilii pararet convocato populo contione habitacohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementiamagnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesariimperatori obviam proficiscitur. Messalaut erat imperatumUticampervenit omnibusque portis custodias ponit.

[89]Caesar interim ab Thapso progressus Ussetam pervenitubi Scipiomagnum frumenti numerum armorum telorum ceterarumque rerum cum parvopraesidio habuerat. Id adveniens potiturdeinde Hadrumetum pervenit.Quo cum sine mora introissetarmis frumento pecuniaque considerataQ. Ligario C. Considio filio qui tum ibi fuerant vitam concessit.Deinde eodem die Hadrumeto egressus Livineio Regulo cum legione ibirelicto Uticam ire contendit. Cui in itinere fit obvius L. Caesarsubitoque se ad genua proiecit vitamque sibi neque amplius quicquamdeprecatur. Cui Caesar facile et pro natura sua et institutoconcessititem CaecinaeC. AteioP. AtrioL. Cellae patri etfilioM. EppioM. AquinioCatonis filio Damasippique liberis exsua consuetudine tribuit circiterque luminibus accensis Uticampervenit atque extra oppidum ea nocte mansit.

[90]Postero die mane in oppidum introit contioneque advocata Uticensesincolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio agitcives autemRomanos negotiatores et eos qui inter CCCpecunias contulerant Varoet Scipioni multis verbis accusat et de eorum sceleribus longiorehabita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit: se eisdumtaxat vitam concessurum; bona quidem eorum se venditurumitatamen qui eorum ipse sua bona redemissetse bonorum venditioneminducturum et pecuniam multae nomine relaturumut incolumitatemretinere posset. Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promeritodesperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionemacceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nominepecuniam imperaret. Itaque bis miliens sestertio his impositout pertriennium sex pensionibus populo Romano solverentnullo eorumrecusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias aguntCaesari.

[91]Rex interim Iuba ut ex proelio fugeratuna cum Petreio interdiu invillis latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnumpervenit atque ad oppidum Zamamubi ipse domicilium coniugesliberosque habebatquo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasqueres comportaverat quodque inito bello operibus maximis muniverataccedit. Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoriaaudito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populumRomanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medioforo pyram construxeratut si forte bello foret superatusomnibusrebus eo coacervatisdein civibus cunctis interfectis eodemqueproiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atqueuna cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro imperioegisset cum Zamensibusdein cum se parum proficere intellexissetprecibus orasset uti se ad suos deos penates admitterentubi eosperstare in sententia animadvertit nec minis nec precibus suis moveriquo magis se reciperenttertio petit ab eisut sibi coniugesliberosque redderent ut secum eos asportaret. Postquam sibi nihilomnino oppidanos responsum reddere animadvertitnulla re ab hisimpetrata ab Zama discedit atque ad villam suam cum M. Petreiopaucisque equitibus confert se.

[92]Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittuntpetuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaretsibi auxilium mitteret: se tamen paratos essesibi quoad vitasuppeteretoppidum seque ei reservare. Legatos collaudatos Caesardomum iubet antecedere ac suum adventum praenuntiare. Ipse posterodie Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit. Interim initinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantqueut sibi ignoscat. Quibus supplicibus venia data Zamam perveniunt.Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnesregni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metupericuloque liberati.

[93]Dum haec utrobique gerunturConsidius qui Thysdrae cum familia suagladiatoria manu Gaetulisque praeeratcognita caede suorumDomitiique et legionum adventu perterritus desperata salute oppidumdeserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onustus subducit atquein regnum fugere contendit. Quem Gaetuli sui comites in itinerepraedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partesconferunt. C. Interim Vergilius postquam terra marique clausus senihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatosM.Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisseregem vagum ab suisquedesertum ab omnibus aspernariSaburram eiusque copias ab Sittio essedeletasUticae Caesarem sine mora receptumde tanto exercitureliquias esse nullasipse sibi suisque liberis a C. Caninioproconsule qui eum obsidebatfide accepta seque et sua omnia etoppidum proconsuli tradit.

[94]Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salutecum iamcenatus essetcum Petreiout cum virtute interfecti esseviderenturferro inter se depugnantatque firmior imbecillioremIubam Petreius facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi cumconaretur gladio traicere pectus nec possetprecibus a servo suoimpetravit ut se interficeretidque obtinuit.

[95]P. Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoqueinterfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceretforte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant quaUticam diripuerantiterque in Hispaniam intendebant et erant numerocirciter mille. Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositiseos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agminefugerantreliquos aut interfecit aut in deditionem accepitAfraniumet Faustum cum coniuge et liberis vivos capit. Paucis post diebusdissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur;Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omniaconcessit.

[96]Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustianonavibus longis diu multumque iactati cum Hispaniam peterentadHipponem Regium deferunturubi classis P. Sitti ad id tempus erat. Aqua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimunturibiqueScipio cum quos paulo ante nominavi interiit.

[97]Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum venditis quicives Romani contra populum Romanum arma tulerantpraemiisqueZamensibus qui de rege excludendo consilium ceperant tributisvectigalibusque regiis irrogatis ex regnoque provincia facta atqueibique Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressusUticam se recepit. Ibi bonis venditis eorum qui sub Iuba Petreioqueordines duxerantThapsitanis HS XXconventui eorum HS XXXitemqueHadrumetinis HS XXXconventui eorum HS L multae nomine imponit;civitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit.Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripueratet adsenatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis suareceperantXXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multatideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iubainierant eumque armis militibus pecunia iuverant. Thysdritanospropter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.

[98]His rebus gestis Idibus Iun. Uticae classem conscendit et post diemtertium Caralis in Sardiniam pervenit. Ibi Sulcitanos quod Nasidiumeiusque classem receperant copiisque iuverantHS C multat et prodecumis octavas pendere iubet bonaque paucorum vendit et ante diemIIII Kal. Quint. navis conscendit et a Caralibus secundum terramprovectus duodetricensimo dieideo quod tempestatibus in portibuscohibebaturad urbem Romam venit.