Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Marcus Tullius Cicero

Brutus

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150151152153154155156157158159160161162163164165166167168169170171172173174175176177178179180181182183184185186187188189190191192193194195196197198199200201202203204205206207208209210211212213214215216217218219220221222223224225226227228229230231232233234235236237238239240241242243244245246247248249250251252253254255256257258259260261262263264265266267268269270271272273274275276277278279280281282283284285286287288289290291292293294295296297298299300301302303304305306307308309310311312313314315316317318319320321322323324325326327328329330331332333

[1] Cum eCilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de Q. Hortensi morteesset adlatumopinione omnium maiorem animo cepi dolorem. nam etamico amisso cum consuetudine iucunda tum multorum officiorumconiunctione me privatum videbam et interitu talis auguris dignitatemnostri conlegi deminutam dolebam; qua in cogitatione et cooptatum meab eo in conlegium recordabarin quo iuratus iudicium dignitatismeae feceratet inauguratum ab eodem; ex quo augurum institutis inparentis eum loco colere debebam.

[2] Augebatetiam molestiamquod magna sapientium civium bonorumque penuria viregregius coniunctissimusque mecum consiliorum omnium societatealienissimo rei publicae tempore exstinctus et auctoritatis etprudentiae suae triste nobis desiderium reliquerat; dolebamque quodnonut plerique putabantadversarium aut obtrectatorem laudummearum sed socium potius et consortem gloriosi laboris amiseram.

[3]Etenim si in leviorum artium studio memoriae proditum est poetasnobilis poetarum aequalium morte doluissequo tandem animo eiusinteritum ferre debuicum quo certare erat gloriosius quam omninoadversarium non habere? cum praesertim non modo numquam sit autillius a me cursus impeditus aut ab illo meussed contra semperalter ab altero adiutus et communicando et monendo et favendo.

[4]Sed quoniam perpetua quadam felicitate usus ille cessit e vita suomagis quam suorum civium tempore et tum occiditcum lugere faciliusrem publicam possetsi viveretquam iuvarevixitque tam diu quamlicuit in civitate bene beateque viverenostro incommododetrimentoquesi est ita necessedoleamusillius vero mortisopportunitatem benevolentia potius quam misericordia prosequamurutquotienscumque de clarissumo et beatissumo viro cogitemusillumpotius quam nosmet ipsos diligere videamur.

[5]Nam si id dolemusquod eo iam frui nobis non licetnostrum est idmalum; quod modice feramusne id non ad amicitiam sed ad domesticamutilitatem referre videamur: sin tamquam illi ipsi acerbitatisaliquid acciderit angimursummam eius felicitatem non satis gratoanimo interpretamur.

[6]Etenim si viveret Q. Hortensiuscetera fortasse desideraret una cumreliquis bonis et fortibus civibushunc autem aut praeter ceterosaut cum paucis sustineret doloremcum forum populi Romaniquodfuisset quasi theatrum illius ingenivoce erudita et RomanisGraecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.

[7]Equidem angor animo non consilinon ingeninon auctoritatis armisegere rem publicamquae didiceram tractare quibusque me adsuefeceramquaeque erant propria cum praestantis in re publica viri tum benemoratae et bene constitutae civitatis. quod si fuit in re publicatempus ullumcum extorquere arma posset e manibus iratorum civiumboni civis auctoritas et oratiotum profecto fuitcum patrociniumpacis exclusum est aut errore hominum aut timore.

[8]Ita nobismet ipsis accidit utquamquam essent multo magis alialugendatamen hoc doleremus quodquo tempore aetas nostra perfunctarebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiaeneque desidiaesed oti moderati atque honesticumque ipsa oratioiam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasisenectutemtum arma sunt ea sumptaquibus illi ipsiqui didiceranteis uti gloriosequem ad modum salutariter uterentur nonreperiebant.

[9]Itaque ei mihi videntur fortunate beateque vixisse cum in ceteriscivitatibus tum maxume in nostraquibus cum auctoritate rerumquegestarum gloria tum etiam sapientiae laude perfrui licuit. quorummemoria et recordatio in maxumis nostris gravissimisque curis iucundasane fuitcum in eam nuper ex sermone quodam incidissemus.

[10]Nam cum inambularem in xysto et essem otiosus domiM. ad me Brutusut consueveratcum T. Pomponio venerathomines cum inter seconiuncti tum mihi ita cari itaque iucundiut eorum aspectu omnisquae me angebat de re publica cura consederit. quos postquamsalutavi: Quid vosinquamBrute et Attice? numquid tandem novi?Nihil saneinquit Brutusquod quidem aut tu audire velis aut egopro certo dicere audeam.

[11]Tum Atticus: eoinquitad te animo venimusut de re publica essetsilentium et aliquid audiremus potius ex tequam te adficeremus ullamolestia. Vos veroinquamAtticeet praesentem me cura levatis etabsenti magna solacia dedistis. nam vestris primum litteris recreatusme ad pristina studia revocavi. Tum ille: legiinquitperlubenterepistulamquam ad te Brutus misit ex Asiaqua mihi visus est etmonere te prudenter et consolari amicissume.

[12]Recteinquamest visus: nam me istis scito litteris ex diuturnaperturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esserevocatum. atque ut post Cannensem illam calamitatem primum Marcelliad Nolam proelio populus se Romanus erexit posteaque prosperae resdeinceps multae consecutae suntsic post rerum nostrarum etcommunium gravissumos casus nihil ante epistulam Bruti mihi acciditquod vellem aut quod aliqua ex parte sollicitudines adlevaret meas.

[13]Tum Brutus: volui id quidem efficere certe et capio magnum fructumsi quidem quod volui tanta in re consecutus sum. sed scire cupioquae te Attici litterae delectaverint. Istae veroinquamBrutenonmodo delectationem mihised etiamut sperosalutem adtulerunt.Salutem? inquit ille. quodnam tandem genus istuc tam praeclarumlitterarum fuit? An mihi potuitinquamesse aut gratior ullasalutatio aut ad hoc tempus aptior quam illius libriquo me hicadfatus quasi iacentem excitavit?

[14]Tum ille: nempe eum dicisinquitquo iste omnem rerum memoriambreviter etut mihi quidem visum estperdiligenter complexus est?Istum ipsuminquamBrutedico librum mihi saluti fuisse. TumAtticus: optatissimum mihi quidem est quod dicis; sed quid tandemhabuit liber istequod tibi aut novum aut tanto usui posset esse?

[15]Ille vero et novainquammihi quidem multa et eam utilitatem quamrequirebamut explicatis ordinibus temporum uno in conspectu omniaviderem. quae cum studiose tractare coepissemipsa mihi tractatiolitterarum salutaris fuit admonuitquePomponiut a te ipso sumeremaliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pariat gratotamen munere: quamquam illud Hesiodium laudatur a doctisquod eademmensura reddere iubet qua acceperis aut etiam cumulatioresi possis.

[16]Ego autem voluntatem tibi profecto emetiarsed rem ipsam nondumposse videor; idque ut ignoscasa te peto. nec enim ex novisutagricolae solentfructibus est unde tibi reddam quod accepi--sicomnis fetus repressus exustusque flos siti veteris ubertatis exaruit--nec ex conditisqui iacent in tenebris et ad quos omnis nobisaditusqui paene solis patuitobstructus est. seremus igituraliquid tamquam in inculto et derelicto solo; quod ita diligentercolemusut impendiis etiam augere possimus largitatem tui muneris:modo idem noster animus efficere possit quod agerqui quom multosannos quievituberiores efferre fruges solet.

[17]Tum ille: ego vero et exspectabo ea quae pollicerisnec exigam nisituo commodo et erunt mihi pergratasi solveris. Mihi quoqueinquitBrutus[et] exspectanda sunt ea quae Attico pollicerisetsifortasse ego a te huius voluntarius procurator petamquod ipsecuidebesincommodo exacturum negat.

[18]At veroinquamtibi egoBrutenon solvamnisi prius a te caveroamplius eo nomine neminemcuius petitio sitpetiturum. Nonmeherculeinquittibi repromittere istuc quidem ausim. nam huncqui negatvideo flagitatorem non illum quidem tibi molestumsedadsiduum tamen et acrem fore. Tum Pomponius: ego veroinquitBrutumnihil mentiri puto. videor enim iam te ausurus esse appellarequoniam longo intervallo modo primum animadverti paulo te hilariorem.

[19]Itaque quoniam hic quod mihi deberetur se exacturum professus estquod huic debesego a te peto. Quidnam id? inquam. Ut scribasinquitaliquid; iam pridem enim conticuerunt tuae litterae. nam utillos de re publica libros edidistinihil a te sane posteaaccepimus: eisque nosmet ipsi ad rerum nostrarum memoriamcomprehendendam impulsi atque incensi sumus. sed illacum poteris;atque ut possisrogo.

[20]Nunc veroinquitsi es animo vacuoexpone nobis quod quaerimus.Quidnam est id? inquam. Quod mihi nuper in Tusculano inchoavisti deoratoribus: quando esse coepissentqui etiam et quales fuissent.quem ego sermonem cum ad Brutum tuum vel nostrum potius detulissemmagnopere hic audire se velle dixit. itaque hunc elegimus diemcumte sciremus esse vacuum. quaresi tibi est commodumede illa quaecoeperas et Bruto et mihi.

[21]Ego veroinquamsi potuerofaciam vobis satis. Poterisinquit:relaxa modo paulum animum aut sanesi poteslibera. Nempe igiturhinc tumPomponiductus est sermoquod erat a me mentio factacausam Deiotari fidelissimi atque optumi regis ornatissume etcopiosissume a Bruto me audisse defensam. Scioinquitab istoinitio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasideflevisse iudiciorum vastitatem et fori.

[22]Feciinquamistuc quidem et saepe facio. nam mihiBrutein teintuenti crebro in mentem venit vereriecquodnam curriculumaliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisitadoctrina et singularis industria. cum enim in maxumis causis versatusesses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque submitteretsubito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsade quadisputare ordimureloquentia obmutuit.

[23]Tum ille: ceterarum rerum causainquitistuc et doleo et dolendumputo; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsumexercitatioque delectat: quod mihi nulla res eripiet te praesertimtam studiosum et ... ... ... . dicere enim bene nemo potest nisi quiprudenter intellegit; quare qui eloquentiae verae dat operamdatprudentiaequa ne maxumis quidem in bellis aequo animo carerequisquam potest.

[24]PraeclareinquamBrutedicis eoque magis ista dicendi laudedelectorquod ceteraquae sunt quondam habita in civitatepulcherrimanemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci autadeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. sed quofacilius sermo explicetursedentessi videturagamus. Cum idemplacuisset illistum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.

[25]Hic ego: laudare igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromerequantamque eisqui sint eam consecutidignitatem afferatnequepropositum nobis est hoc loco neque necessarium. hoc vero sine ulladubitatione con firmaverimsive illa arte pariatur aliqua siveexercitatione quadam sive naturarem unam esse omnium difficillumam.quibus enim ex quinque rebus constare diciturearum una quaeque estars ipsa magna per sese. quare quinque artium concursus maxumarumquantam vim quantamque difficultatem habeat existimari potest.

[26]Testis est Graeciaquae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuqueexcellat in ea praestetque ceteristamen omnis artes vetustioreshabet et multo ante non inventas solumsed etiam perfectasquamhaec est a Graecis elaborata dicendi vis atque copia. in quam cumintueormaxime mihi occurruntAtticeet quasi lucent Athenae tuaequa in urbe primum se orator extulit primumque etiam monumentis etlitteris oratio est coepta mandari.

[27]Tamen ante Periclemcuius scripta quaedam ferunturet Thucydidemqui non nascentibus Athenis sed iam adultis fueruntlittera nullaestquae quidem ornatum aliquem habeat et oratoris esse videatur.quamquam opinio est et eumqui multis annis ante hos fueritPisistratum et paulo seniorem etiam Solonem posteaque Clisthenemmultumut temporibus illisvaluisse dicendo.

[28]Post hanc aetatem aliquot annisut ex Attici monumentis potestperspiciThemistocles fuitquem constat cum prudentia tum etiameloquentia praestitisse; post Periclesqui cum floreret omni generevirtutishac tamen fuit laude clarissumus. Cleonem etiam temporibusillis turbulentum illum quidem civemsed tamen eloquentem constatfuisse.

[29]Huic aetati suppares Alcibiades Critias Theramenes; quibus temporibusquod dicendi genus viguerit ex Thucydidi scriptisqui ipse tum fuitintellegi maxume potest. grandes erant verbiscrebri sententiiscompressione rerum breves et ob eam ipsam causam interdum subobscuri.

[30]Sed ut intellectum est quantam vim haberet accurata et facta quodammodo oratiotum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. tumLeontinus GorgiasThrasymachus CalchedoniusProtagoras AbderitesProdicus CeiusHippias Eleius in honore magno fuit; aliique multitemporibus eisdem docere se profitebantur adrogantibus sane verbisquemadmodum causa inferior--ita enim loquebantur--dicendo fierisuperior posset.

[31]His opposuit sese Socratesqui subtilitate quadam disputandirefellere eorum instituta solebat ... verbis. huius ex uberrumissermonibus exstiterunt doctissumi viri; primumque tum philosophia nonilla de naturaquae fuerat antiquiorsed haecin quad e bonisrebus et malis deque hominum vita et moribus disputaturinventadicitur. quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorretphilosophos aliud in tempus reiciamus; ad oratoresa quibus digressisumusrevertamur.

[32]Exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocratescuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officinadicendi; magnus orator et perfectus magisterquamquam forensi lucecaruit intraque parietes aluit eam gloriamquam nemo meo quidemiudicio est postea consecutus. is et ipse scripsit multa praeclare etdocuit alios; et cum cetera melius quam superiorestum primusintellexit etiam in soluta orationedum versum effugeresmodumtamen et numerum quendam oportere servari.

[33]Ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerumconclusio nulla erat; autsi quando eratnon apparebat eam deditaopera esse quaesitam--quae forsitan laus sit --; verum tamen naturamagis tum casuque nonnunquamquam aut ratione aliqua aut ullaobservatione fiebat.

[34]Ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum comprehenditconcluditque sententiamquae cum aptis constricta verbis estcaditetiam plerumque numerose. nam et aures ipsae quid plenumquid inanesit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum comprensioterminatur; in quo non modo deficised etiam laborare turpe est.

[35]Tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatussedegregie subtilis scriptor atque elegansquem iam prope audeasoratorem perfectum dicere. nam plane quidem perfectum et quoi nihiladmodum desit Demosthenem facile dixeris. nihil acute inveniri potuitin eis causis quas scripsitnihilut ita dicamsubdolenihilversutequod ille non viderit; nihil subtiliter dicinihil pressenihil enucleatequo fieri possit aliquid limatius; nihil contragrandenihil incitatumnihil ornatum vel verborum gravitate velsententiarumquo quicquam esset elatius.

[36]Huic Hyperides proxumus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus etiscuius nulla exstant scriptaDemades aliique plures. haec enimaetas effudit hanc copiam; etut opinio mea fertsucus ille etsanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuitin quanaturalis inessetnon fucatus nitor.

[37]Phalereus enim successit eis senibus adulescens eruditissimus illequidem horum omniumsed non tam armis institutus quam palaestra.itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. processeratenim in solem et pulverem non ut e militari tabernaculosed ut eTheophrasti doctissumi hominis umbraculis.

[38]Hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit etsuavissicut fuitvideri maluit quam gravissed suavitate eaquaperfunderet animosnon qua perfringeret; [et] tantum ut memoriamconcinnitatis suaenonquemadmodum de Pericle scripsit Eupoliscumdelectatione aculeos etiam relinqueret in animis eoruma quibusesset auditus.

[39]Videsne igitur vel in ea ipsa urbein qua et nata et alta siteloquentiaquam ea sero prodierit in lucem? si quidem ante Solonisaetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. athi quidemut populi Romani aetas estsenesut Atheniensium saeclanumeranturadulescentes debent videri. nam etsi Servio Tullioregnante viguerunttamen multo diutius Athenae iam erantquam estRoma ad hodiernum diem. nec tamen dubito quin habuerit vim magnamsemper oratio.

[40]Neque enim iam Troicis temporibus tantum laudis in dicendo Ulixitribuisset Homerus et Nestoriquorum alterum vim habere voluitalterum suavitatemnisi iam tum esset honos eloquentiae; neque ipsepoeta hic tam [idem] orna tus in dicendo ac plane orator fuisset.cuius etsi incerta sunt temporatamen annis multis fuit anteRomulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuita quo estdisciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.

[41]Sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato.denique hunc proximo saeculo Themistocles insecutus estut apud nosperantiquusut apud Atheniensesnon ita sane vetus. fuit enimregnante iam Graecianostra autem civitate non ita pridem dominaturegio liberata. nam bellum Volscorum illud gravissimumcuiCoriolanus exsul interfuiteodem fere tempore quo Persarum bellumfuitsimilisque fortuna clarorum virorum;

[42]Si quidem uterquecum civis egregius fuissetpopuli ingrati pulsusiniuria se ad hostes contulit conatumque iracundiae suae mortesedavit. nam etsi aliter apud te estAtticede Coriolanoconcedetamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens: tuoveroinquitarbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribusementiri in historiisut aliquid dicere possint argutius. ut enim tununc de Coriolanosic Clitarchussic Stratocles de Themistoclefinxit.

[43]Nam quem Thucydidesqui et Atheniensis erat et summo loco natussummusque vir et paulo aetate posteriortantum mortuum scripsit etin Attica clam humatumaddidit fuisse suspicionem veneno sibiconscivisse mortem: hunc isti aiuntcum taurum immolavissetexcepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse. hanc enimmortem rhetorice et tragice ornare potuerunt; illa mors volgarisnullam praebebat materiem ad ornatum. quare quoniam tibi ita quadratomnia fuisse Themistocli paria et Coriolanopateram quoque a mesumas licetpraebebo etiam hostiamut Coriolanus sit plane alterThemistocles.

[44]Sit saneinquamut lubetde isto; et ego cautius posthac historiamattingam te audientequem rerum Romanarum auctorem laudare possumreligiosissumum. sed tum fere Pericles Xanthippi filiusde quo antedixiprimus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla eratdicenditamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis areconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularisque faciletraduxerat. huius suavitate maxume hilaratae Athenae sunthuiusubertatem et copiam admiratae eiusdem vim dicendi terroremquetimuerunt.

[45]Haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. necenim in constituentibus rem publicam nec in bella gerentibus nec inimpeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendisolet. pacis est comes otique socia et iam bene constitutae civitatisquasi alumna quaedam eloquentia.

[46]Itaqueait Aristotelescum sublatis in Sicilia tyrannis resprivatae longo intervallo iudiciis repeterenturtum primumquodesset acuta illa gens et controversiae nataartem et praeceptaSiculos Coracem et Tisiam conscripsisse--nam antea neminem solitumvia nec artesed accurate tamen et descripte plerosque dicere --;scriptasque fuisse et paratas a Protagora rerum illustriumdisputationesquae nunc communes appellantur loci.

[47]Quod idem fecisse Gor giamcum singularum rerum laudesvituperationesque conscripsissetquod iudicaret hoc oratoris essemaxume propriumrem augere posse laudando vituperandoque rursusadfligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisseconscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causamcum se ipse defenderet se audientelocuples auctor scripsitThucydides.

[48]Nam Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deindequodTheodorus esset in arte subtiliorin orationibus autem ieiuniororationes eum scribere aliis coepisseartem removisse. similiterIsocraten primo artem dicendi esse negavissescribere autem aliissolitum orationesquibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eoquiaquasi committeret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur'saepe ipse in iudicium vocareturorationes aliis destitisse scriberetotumque se ad artes componendas transtulisse.

[49]Et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis videsad nostrorumannalium rationem veteresad ipsorum sane recentes. nam ante quamdelectata est Atheniensium civitas hac laude dicendimulta iammemorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. hocautem studium non erat commune Graeciaesed proprium Athenarum.

[50]Quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scitfuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto hominesuspicari lubet. Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisseneminem. Menelaum ipsum dulcem illum quidem tradit Homerussed paucadicentem. brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendiin universa eloquentia laudem non habet.

[51]At vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maxumique huiclaudi habiti honores illustre oratorum nomen reddiderunt. nam utsemel e Piraeo eloquentia evecta estomnis peragravit insulas atqueita peregrinata tota Asia estut se externis oblineret moribusomnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatemperderet ac loqui paene dedisceret. hinc Asiatici oratores noncontemnendi quidem nec celeritate nec copiased parum pressi etnimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores.

[52]Sed de Graecis hactenus; et enim haec ipsa forsitan fuerint nonnecessaria. Tum Brutus: ista veroinquitquam necessaria fuerintnon facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longased etiam breviora quam vellem. Optimeinquamsed veniamus adnostrosde quibus difficile est plus intellegere quam quantum exmonumentis suspicari licet.

[53]Quis enim putet aut celeritatem ingeni L. Bruto illi nobilitatisvestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinistam acute arguteque coniecerit; qui summam prudentiam simulationestultitiae texerit; qui potentissimum regem clarissumi regis filiumexpulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibusannuis legibus iudiciisque devinxerit; qui collegae suo imperiumabrogaveritut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quodcerte effici non potuissetnisi esset oratione persuasum.

[54]Videmus item paucis annis post reges exactoscum plebes prope ripamAnionis ad tertium miliarium consedisset eumque montemqui Sacerappellatus estoccupavissetM. Valerium dictatorem dicendosedavisse discordiaseique ob eam rem honores amplissumos habitos eteum primum ob eam ipsam causam Maxumum esse appellatum. ne L.Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendoquipost decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus etcontionibus suis mitigaverit.

[55]Possumus Appium Claudium suspicari disertumquia senatum iamiaminclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabriciumquia sitad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncaniumquod ex pontificum commentariis longe plurumum ingenio valuissevideatur; M'. Curiumquod is tribunus plebis interrege Appio Caecodiserto homine comitia contra leges habentecum de plebe consulemnon accipiebatpatres ante auctores fieri coegerit; quod fuitpermagnum nondum lege Maenia lata.

[56]Licet aliquid etiam de M. Popilli ingenio suspicariqui cum consulesset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceretquoderat flamen Carmentalisplebei contra patres concitatione etseditione nuntiataut erat laena amictus ita venit in contionemseditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. sed eos oratoreshabitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihilsane mihi legisse videor: tantummodo coniectura ducor ad suspicandum.

[57]Dicitur etiam C. Flaminiusis qui tribunus plebis legem de agroGallico et Piceno viritim divi dundo tuleritqui consul apudTarsumennum sit interfectusad populum valuisse dicendo. Q. etiamMaxumus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q.Metellusis qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consulfuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquentemfuisse et ita esse habitumprimus est M. Cornelius Cetheguscuiuseloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Enniuspraesertim cum et ipse eum audiverit et scribat de mortuo; ex quonulla suspicio est amicitiae causa esse mentitum.

[58]Est igitur sic apud illum in nonout opinorannali:

additurorator Cornelius suaviloquenti
ore Cethegus Marcus Tuditanoconlega
Marci filius--

etoratorem appellat et suaviloquentiam tribuitquae nunc quidem nontam est in plerisque: latrant enim iam quidam oratoresnonloquuntur; sed est ea laus eloquentiae certe maxuma:

isdictust ollis popularibus olim
qui tum vivebant homines atqueaevum agitabant
flos delibatus populi--

[59]probe vero; ut enim hominis decus ingeniumsic ingeni ipsius lumenest eloquentiaqua virum excellentem praeclare tum illi hominesflorem populi esse dixerunt:

Suadai. . . medulla.

Peithoquam vocant Graecicuius effector est oratorhanc Suadam appellavitEnnius; eius autem Cethegum medullam fuisse vultutquam deam inPericli labris scripsit Eupolis sessitavissehuius hic medullamnostrum oratorem fuisse dixerit.

[60]At hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundoquaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis cxl ante meconsulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitumhuncvetustasut alios fortasse multosoblivione obruisset. illius autemaetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. hisenim consulibusut in veteribus commentariis scriptum estNaeviusest mortuus; quamquam Varro noster diligentissumus investigatorantiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius.nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos antedixi consulibus mortuus est Catone censore.

[61]Hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Catoqui annis ix posteum fuit consul. eum nos ut perveterem habemusqui L. Marcio M'.Manilio consulibus mortuus estannis lxxxvi ipsis ante me consulem.nec vero habeo quemquam antiquioremcuius quidem scripta proferendaputemnisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et nonnullaemortuorum laudationes forte delectant.

[62]Et hercules eae quidem exstant: ipsae enim familiae sua quasiornamenta ac monumenta servabant et ad usumsi quis eiusdem generisoccidissetet ad memoriam laudum domesticarum et ad illustrandamnobilitatem suam. quamquam his laudationibus historia rerum nostrarumest facta mendosior. multa enim scripta sunt in eis quae facta nonsunt: falsi triumphiplures consulatusgenera etiam falsa et adplebem transitionescum homines humiliores in alienum eiusdemnominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse diceremqui patricius cum Ser. Sulpicio consul anno x post exactos regesfuit.

[63]Catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam AtticiLysiaecuius arbitror plurumas esse--est enim Atticusquoniam certeAthenis est et natus et mortuus et functus omni civium munerequamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas--et quodam modo est nonnulla in iis etiam inter ipsos similitudo:acuti suntelegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laudefelicior.

[64]Habet enim certos sui studiososqui non tam habitus corporis opimosquam gracilitates consectentur; quosvaletudo modo bona sittenuitas ipsa delectat--quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacertisic ut [et] fieri nihil possit valentius; verum est certe genere totostrigosior --sed habet tamen suos laudatoresqui hac ipsa eiussubtilitate admodum gaudeant.

[65]Catonem vero quis nostrorum oratorumqui quidem nunc suntlegit?aut quis novit omnino? at quem virumdi boni! mitto civem autsenatorem aut imperatorem: oratorem enim hoc loco quaerimus: quisillo gravior in laudandoacerbior in vituperandoin sententiisargutiorin docendo edisserendoque subtilior? refertae suntorationes amplius centum quinquagintaquas quidem adhuc invenerim etlegerimet verbis et rebus inlustribus. licet ex his eligant ea quaenotatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eisreperientur.

[66]Iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae nonhabent? amatores huic desuntsicuti multis iam ante saeclis etPhilisto Syracusio et ipsi Thucydidi. nam ut horum concisissententiisinterdum etiam non satis apertis [autem] cum brevitatetum nimio acumineofficit Theopompus elatione atque altitudineorationis suae--quod idem Lysiae Demosthenes --sic Catonisluminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.

[67]Sed ea in nostris inscitia estquod hi ipsiqui in Graecisantiquitate delectantur eaque subtilitatequam Atticam appellanthanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae.laudo: sed cur nolunt Catones?

[68]Attico genere dicendi se gaudere dicunt. sapienter id quidem; atqueutinam imitarentur nec ossa solumsed etiam sanguinem! gratum esttamenquod volunt. cur igitur Lysias et Hyperides amaturcumpenitus ignoretur Cato? antiquior est huius sermo et quaedamhorridiora verba. ita enim tum loquebantur. id mutaquod tum illenon potuitet adde numeros etaptior sit oratioipsa verba componeet quasi coagmentaquod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iamneminem antepones Catoni.

[69]Ornari orationem Graeci putantsi verborum immutationibus utanturquos appellant tropouset sententiarum orationisque formisquae vocant schemata: non veri simile est quam sit in utroquegenere et creber et distinctus Cato. nec vero ignoro nondum essesatis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius;quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetusut nulliusscriptum exstet dignum quidem lectionequod sit antiquius. sedmaiore honore in omnibus artibus quam in hac una arte dicendiversatur antiquitas.

[70]Quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachisigna rigidiora esse quam ut imitentur veritatem? Calamidis dura illaquidemsed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis adveritatem adductaiam tamen quae non dubites pulchra dicere;pulchriora Polycliti et iam plane perfectaut mihi quidem viderisolent. similis in pictura ratio est: in qua Zeuxim et Polygnotum etTimanthem et eorumqui non sunt usi plus quam quattuor coloribusformas et liniamenta laudamus; at in Aetione Nicomacho ProtogeneApelle iam perfecta sunt omnia.

[71]Et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat: nihil est enimsimul et inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint anteHomerum poetaequod ex eis carminibus intellegi potestquae apudillum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. quidnostriveteres versus ubi sunt?

quosolim Fauni vatesque canebant
cum neque Musarum scopulos
necdicti studiosus quisquam erat ante hunc

ait ipsede se nec mentitur in gloriando: sic enim sese res habet. nam etOdyssia Latina est sic [in] tamquam opus aliquod Daedali et Livianaefabulae non satis dignae quae iterum legantur.

[72]Atqui hic Livius [qui] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M.Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est EnniuspostRomam conditam autem quarto decumo et quingentesimout hic aitquemnos sequimur. est enim inter scriptores de numero annorumcontroversia. Accius autem a Q. Maxumo quintum consule captum Tarentoscripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticusscribit et nos in antiquis commentariis invenimus;

[73]Docuisse autem fabulam annis post xiC. Cornelio Q. Minucioconsulibus ludis Iuventatisquos Salinator Senensi proelio voverat.in quo tantus error Acci fuitut his consulibus xl annos natusEnnius fuerit: quoi aequalis fuerit Liviusminor fuit aliquanto isqui primus fabulam deditquam iiqui multas docuerant ante hosconsuleset Plautus et Naevius.

[74]Haec si minus apta videntur huic sermoniBruteAttico adsignaquime inflammavit studio inlustrium hominum aetates et temporapersequendi. Ego veroinquit Brutuset delector ista quasinotatione temporum et ad id quod instituistioratorum generadistinguere aetatibusistam diligentiam esse accommodatam puto.

[75]RecteinquamBruteintellegis. atque utinam exstarent illacarminaquae multis saeclis ante suam aetatem in epulis essecantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus inOriginibus scriptum reliquit Cato. tamen illiusquem in vatibus etFaunis adnumerat Enniusbellum Punicum quasi Myronis opus delectat.

[76]Sit Ennius saneut est certeperfectior: qui si illumut simulatcontemneretnon omnia bella persequens primum illud Punicumacerrimum bellum reliquisset. sed ipse dicit cur id faciat.'scripsere' inquit 'alii rem vorsibus'; et luculente quidemscripseruntetiam si minus quam tu polite. nec vero tibi alitervideri debetqui a Naevio vel sumpsisti multasi faterisvelsinegassurripuisti.

[7]7]Cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q.Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassusqui cum superioreAfricano consul fuit. ipsum Scipionem accepimus non infantem fuisse.filius quidem eiusis qui hunc minorem Scipionem a Paulo adoptavitsi corpore valuissetin primis habitus esset disertus; indicant cumoratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime.

[78]Numeroque eodem fuit Sex. Aeliusiuris quidem civilis omniumperitissumussed etiam ad dicendum paratus. de minoribus autem C.Sulpicius Galusqui maxume omnium nobilium Graecis litteris studuit;isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebusornatus atque elegans. iam enim erat unctior quaedam splendidiorqueconsuetudo loquendi. nam hoc praetore ludos Apollini faciente cumThyesten fabulam docuissetQ. Marcio Cn. Servilio consulibus mortemobiit Ennius.

[79]Erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. f.qui bis consul et censorfuitcuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tumetiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicamqui estCorculum appellatusqui item bis consul et censor fuithabitumeloquentem aiuntillius qui sacra acceperit filium; dicunt etiam L.Lentulumqui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem M. f. iampatrio instituto deditum studio litterarum--qui etiam Q. Enniumquicum patre eius in Aetolia militaveratcivitate donavitcum triumvircoloniam deduxisset--et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam nonindisertum dicunt fuisse ;

[80]Atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis faciledicendo tuebatur. et vero etiam tum Catone vivoqui annos quinque etoctoginta natus excessit e vitacum quidem eo ipso anno contra Ser.Galbam ad populum summa contentione dixissetquam etiam orationemscriptam reliquit--sed vivo Catone minores natu multi uno temporeoratores floruerunt.

[81]Nam et A. Albinusis qui Graece scripsit historiamqui consul cumL. Lucullo fuitet litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoclocum quendam etiam Ser. Fulvius et Numerius Fabius Pictor et iuriset litterarum et antiquitatis bene peritus; Quinctusque Fabius Labeofuit ornatus isdem fere laudibus. nam Q. Metellusis cuius quattuorfilii consulares fueruntin primis est habitus eloquensqui pro L.Cotta dixit accusante Africano; cuius et aliae sunt orationes etcontra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.

[82]Tum ipse L. Cotta est veterator habitus; sed C. Laelius et P.Africanus in primis eloquentesquorum exstant orationesex quibusexistumari de ingeniis oratorum potest. sed inter hos aetate paulumhis antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; etnimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasilegituma opera tractavitut egrederetur a proposito ornandi causaut delectaret animos aut permoveretut augeret remutmiserationibusut communibus locis uteretur. sed nescio quomodohuiusquem constat eloquentia praestitisseexiliores orationes suntet redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli Scipionis aut etiamipsius Catonis; itaque exarueruntvix iam ut appareant.

[83]De ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est famautplurimum tribuatur ambobusdicendi tamen laus est in Laelioinlustrior. at oratio Laeli de collegiis non melior quam de multisquam voles Scipionis; non quo illa Laeli quicquam sit dulcius aut quode religione dici possit augustiussed multo tamen vetustior ethorridior ille quam Scipio; etcum sint in dicendo variaevoluntatesdelectari mihi magis antiquitate videtur et lubenterverbis etiam uti paulo magis priscis Laelius.

[84]Sed est mos hominumut nolint eundem pluribus rebus excellere. namut ex bellica laude aspirare ad Africanum nemo potestin qua ipsaegregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium: sic ingenilitterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primaspriores tamen libenter deferunt Laelio. nec mihi ceterorum iudiciosolum videtursed etiam ipsorum inter ipsos concessu ita tributumfuisse.

[85]Erat omnino tum mosut in reliquis rebus meliorsic in hoc ipsohumaniorut faciles essent in suum cuique tribuendo. memoria teneoSmyrnae me ex P. Rutilio Rufo audissecum diceret adulescentulo seaccidisseut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutusut opinorconsules de re atroci magnaque quaererent. nam cum in silva Silafacta caedes esset notique homines interfecti insimulareturquefamiliapartim etiam liberi societatis eiusquae picarias de P.Cornelio L. Mummio censoribus redemissetdecrevisse senatumut deea re cognoscerent et statuerent consules.

[86]Causam pro publicanis accurateut semper solitus esseteleganterquedixisse Laelium. cum consules re audita 'amplius' de consilisententia pronuntiavissentpaucis interpositis diebus iterum Laeliummulto diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibusrem esse prolatam. tum Laeliumcum eum socii domum reduxissentegissentque gratias et ne defatigaretur oravissentlocutum esse ita:sequae fecissethonoris eorum causa studiose accurateque fecissesed se arbitrari causam illam a Ser. Galbaquod is in dicendoardentior acriorque essetgravius et vehementius posse defendi.itaque auctoritate C. Laeli publicanos causam detulisse ad Galbam;

[87]Illum autemquod ei viro succedendum essetverecunde et dubitanterrecepisse. unum quasi comperendinatus medium diem fuissequem totumGalbam in consideranda causa componendaque posuisse; et cumcognitionis dies esset et ipse Rutilius rogatu sociorum domum adGalbam mane venissetut eum admoneret et ad dicendi tempusadduceretusque illumquoad ei nuntiatum esset consulesdescendisseomnibus exclusis commentatum in quadam testudine cumservis litteratis fuissequorum alii aliud dictare eodem [a] temporesolitus esset. interim cum esset ei nuntiatum tempus esseexisse inaedes eo colore et iis oculisut egisse causamnon commentatumputares.

[88]Addebat etiamidque ad rem pertinere putabatscriptores illos malemulcatos exisse cum Galba; ex quo significabat illum non in agendosolumsed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. quidmulta? magna exspectationeplurumis audientibuscoram ipso Laeliosic illam causam tanta vi tantaque gravitate dixisse Galbamut nullafere pars orationis silentio praeteriretur. itaque multis querelismultaque miseratione adhibita socios omnibus adprobantibus illa diequaestione liberatos esse.

[89]Ex hac Rutili narratione suspicari licetcum duae summae sint inoratore laudesuna subtiliter disputandi ad docendumalteragraviter agendi ad animos audientium permovendosmultoque plusproficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceatelegantiamin Laeliovim in Galba fuisse. quae quidem vis tum maxume cognitastcum Lusitanis a Ser. Galba praetore contra interpositamutexistumabaturfidem interfectis L. Libone tribuno plebis populumincitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferentesummasenectuteut ante dixiM. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;quam orationem in Origines suas rettulitpaucis ante quam mortuusest [an] diebus an mensibus.

[90]Tum igitur nihil recusans Galba pro sese et populi Romani fidemimplorans cum suos pueros tum C. Gali etiam filium flens commendabatcuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter recentemmemoriam clarissimi patris; isque se tum eripuit flammapropterpueros misericordia populi commotasicut idem scriptum reliquitCato. atque etiam ipsum Libonem non infantem video fuisseut exorationibus eius intellegi potest.

[91]Cum haec dixissem et paulum interquievissem: quid igiturinquitestcausaeBrutussi tanta virtus in oratore Galba fuitcur ea nullain orationibus eius appareat? quod mirari non possum in eisquinihil omnino scripti reliquerunt. Nec enim est eadem inquamBrutecausa non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint. namvidemus alios oratores inertia nihil scripsissene domesticus etiamlabor accederet ad forensem--pleraeque enim scribuntur orationeshabitae iamnon ut habeantur --;

[92]Alios non laborare ut meliores fiant--nulla enim res tantum addicendum proficit quantum scriptio: memoriam autem in posterum ingenisui non desiderantcum se putant satis magnam adeptos esse dicendigloriam eamque etiam maiorem visum irisi in existimantium arbitriumsua scripta non venerint --; aliosquod melius putent dicere seposse quam scriberequod peringeniosis hominibus neque satis doctisplerumque contingitut ipsi Galbae.

[93]Quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalisquidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata etgravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum prehenderatmotusque omnis animi tamquam ventus hominem defeceratflaccescebatoratio. quod iis qui limatius dicendi consectantur genus accidere nonsoletpropterea quod prudentia numquam deficit oratoremqua illeutens eodem modo possit et dicere et scribere; ardor animi non semperadestisque cum conseditomnis illa vis et quasi flamma oratorisexstinguitur.

[94]Hanc igitur ob causam videtur Laeli mens spirare etiam in scriptisGalbae autem vis occidisse. Fuerunt etiam in oratorum numeromediocrium L. et Sp. Mummii fratresquorum exstant amborumorationes; simplex quidem Lucius et antiquusSpurius autem nihiloille quidem ornatiorsed tamen astrictior; fuit enim doctus edisciplina Stoicorum. multae sunt Sp. Albini orationes. sunt etiam L.et C. Aureliorum Orestarumquos aliquo video in numero oratorumfuisse.

[95]P. etiam Popillius cum civis egregius tum non indisertus fuit; Gaiusvero filius eius disertusGaiusque Tuditanus cum omni vita atquevictu excultus atque expolitustum eius elegans est habitum etiamorationis genus. eodemque in genere est habitus isqui iniuriaaccepta fregit Ti. Gracchum patientiacivis in rebus optimisconstantissimus M. Octavius. at vero M. Aemilius Lepidusqui estPorcina dictusisdem temporibus fere quibus Galbased paulo minornatu et summus orator est habitus et fuitapparet ex orationibusscriptor sane bonus.

[96]Ut hoc in oratore Latino primum mihi videtur et levitas apparuisseilla Graecorum et verborum comprensio et iam artifexut ita dicamstilus. hunc studiose duo adulescentes ingeniosissimi et propeaequales C. Carbo et Ti. Gracchus audire soliti sunt; de quibus iamdicendi locus eritcum de senioribus pauca dixero. Q. enim Pompeiusnon contemptus orator temporibus illis fuitqui summos honores homoper se cognitus sine ulla commendatione maiorum est adeptus.

[97]Tum L. Cassius multum potuit non eloquentiased dicendo tamen; homonon liberalitateut aliised ipsa tristitia et severitatepopulariscuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunusplebis diu restitit M. Lepido consule adiuvante; eaque res P.Africano vituperationi fuitquod eius auctoritate de sententiadeductus Briso putabatur. tum duo Caepiones multum clientes consilioet linguaplus auctoritate tamen et gratia sublevabant. Sex. Pompeisunt scripta nec nimis extenuataquamquam veterum est similisetplena prudentiae.

[98]P. Crassum valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimusqui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticasdisciplinas. nam et cum summo illo oratore Ser. Galbacuius Gaiofilio filiam suam conlocaveratadfinitate sese devinxerat et cumesset P. Muci filius fratremque haberet P. Scaevolamdomi ius civilecognoverat. in eo industriam constat summam fuisse maxumamquegratiamcum et consuleretur plurimum et diceret.

[99]Horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. M. filii fuerunt; quorumGai filiusqui consul cum Domitio fuitunam orationem de sociis etnomine Latino contra Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. TumAtticus: quid ergo? estne ista Fanni? nam varia opinio pueris nobiserat. alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebantilloquem significat valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilisquodquisque potuissetin illam orationem contulisse.

[100]Tum ego: audivi equidem istainquamde maioribus natused nunquamsum adductus ut crederem; eamque suspicionem propter hanc causamcredo fuissequod Fannius in mediocribus oratoribus habitus essetoratio autem vel optuma esset illo quidem tempore orationum omnium.sed nec eiusmodi estut a pluribus confusa videatur--unus enim sonusest totius orationis et idem stilus --nec de Persio reticuissetGracchuscum ei Fannius de Menelao Maratheno et de ceterisobiecisset; praesertim cum Fannius numquam sit habitus elinguis. namet causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P.Africani gestus non obscurus fuit.

[101]Alter autem C. Fannius M. filiusC. Laeli generet moribus et ipsogenere dicendi durior. is soceri institutoquemquia cooptatus inaugurum conlegium non eratnon admodum diligebatpraesertim cumille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset--cui tamenLaelius se excusans non genero minori dixit se illudsed maiorifiliae detulisse --is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat.eius omnis in dicendo facultas historia ipsius non ineleganterscripta perspici potestquae neque nimi s est infans neque perfectediserta.

[102]Mucius autem augur quod pro se opus erat ipse dicebatut de pecuniisrepetundis contra T. Albucium. is oratorum in numero non fuitiuriscivilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L.Coelius Antipater scriptorquemadmodum videtisfuit ut temporibusillis luculentusiuris valde peritusmultorum etiamut L. Crassimagister.

[103]Utinam in Ti. Graccho Gaioque Carbone talis mens ad rem publicam benegerendam fuisset quale ingenium ad bene dicendum fuit: profecto nemohis viris gloria praestitisset. sed eorum alter propterturbulentissumum tribunatumad quem ex invidia foederis Numantinibonis iratus accesseratab ipsa re publica est interfectus; alterpropter perpetuam in populari ratione levitatem morte voluntaria se aseveritate iudicum vindicavit. sed fuit uterque summus orator.

[104]Atque hoc memoria patrum teste dicimus. nam et Carbonis et Gracchihabemus orationes nondum satis splendidas verbissed acutasprudentiaeque plenissumas. fuit Gracchus diligentia Corneliae matrisa puero doctus et Graecis litteris eruditus. nam semper habuitexquisitos e Graecia magistrosin eis iam adulescens DiophanemMytilenaeum Graeciae temporibus illis disertissumum. sed ei brevetempus ingeni augendi et declarandi fuit.

[105]Carboquoi vita suppeditavitest in multis iudiciis causisquecognitus. hunc qui audierant prudentes hominesin quibus familiarisnoster L. Gellius qui se illi contubernalem in consulatu fuissenarrabatcanorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundemet vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat; addebatindustrium etiam et diligentem et in exercitationibuscommentationibusque multum operae solitum esse ponere.

[106]Hic optimus illis temporibus est patronus habitus eoque forum tenenteplura fieri iudicia coeperunt. nam et quaestiones perpetuae hocadulescente constitutae suntquae antea nullae fuerunt; L. enim Pisotribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino etManilio consulibus tulit--ipse etiam Piso et causas egit et multarumlegum aut auctor aut dissuasor fuitisque et orationes reliquitquae iam evanueruntet annales sane exiliter scriptos --; et iudiciapopuliquibus aderat Carboiam magis patronum desiderabant tabelladata; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino consulibus tulit.

[107]Vester etiam D. Brutus M. filiusut ex familiari eius L. Accio poetasum audire solituset dicere non inculte solebat et erat cumlitteris Latinis tum etiam Graecisut temporibus illiseruditus.quae tribuebat idem Accius etiam Q. Maxumo L. Pauli nepoti; et veroante Maxumum illum Scipionemquo duce privato Ti. Gracchus occisusessetcum omnibus in rebus vementem tum acrem aiebat in dicendofuisse.

[108]Tum etiam P. Lentulus ille princeps ad rem publicam dumtaxat quodopus esset satis habuisse eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L.Furius Philus perbene Latine loqui putabatur litteratiusque quamceteri; P. Scaevola valde prudenter et acute; paulo etiam copiosiusnec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi volubilis sedpaulo fervidior oratio. erat in aliquo numero etiam M. FulviusFlaccus et C. Cato Africani sororis filiusmediocres oratores; etsiFlacci scripta suntsed ut studiosi litterarum. Flacci autem aemulusP. Decius fuitnon infans ille quidem sed ut vita sic oratione etiamturbulentus.

[109]M. Drusus C. f.qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterumtribunum fregitvir et oratione gravis et auctoritateeique proximeadiunctus C. Drusus frater fuit. tuus etiam gentilisBruteM.Pennus facete agitavit in tribunatu C. Gracchum paulum aetateantecedens. fuit enim M. Lepido et L. Oreste consulibus quaestorGracchustribunus Pennus illius Marci filiusqui cum Q. Aelioconsul fuit; sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. namde T. Flamininoquem ipse vidinihil accepi nisi Latine diligenterlocutum.

[110]His adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius C. Gracchus. deScauro et Rutilio breviter licet dicerequorum neuter summi oratorishabuit laudem et est uterque in multis causis versatus. erat inquibusdam laudandis virisetiam si maximi ingeni non essentprobabilis tamen industria; quamquam his quidem non omnino ingeniumsed oratorium ingenium defuit. neque enim refert videre quid dicendumsitnisi id queas solute et suaviter dicere; ne id quidem satis estnisi id quod dicitur fit voce voltu motuque conditius.

[111]Quid dicam opus esse doctrina? sine qua etiam si quid bene dicituradiuvante naturatamen idquia fortuito fitsemper paratum essenon potest. in Scauri orationesapientis hominis et rectigravitassumma et naturalis quaedam inerat auctoritasnon ut causam sed uttestimonium dicere putarescum pro reo diceret.

[112]Hoc dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbaturadsenatoriam vero sententiamcuius erat ille princepsvel maxume;significabat enim non prudentiam solumsedquod maxume remcontinebatfidem. habebat hoc a natura ipsaquod a doctrina nonfacile posset; quamquam huius quoque ipsius reiquemadmodum scispraecepta sunt. huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libriscripti de vita ipsius acta sane utilesquos nemo legit; at Cyrivitam et disciplinam leguntpraeclaram illam quidemsed neque tamnostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.

[113]Ipse etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit. Rutilius autemin quodam tristi et severo genere dicendi versatus est. erat uterquenatura vehemens et acer; itaque cum una consulatum petivissentnonille solumqui repulsam tulerataccusavit ambitus designatumcompetitoremsed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudiciumvocavit. multaque opera multaque industria Rutilius fuitquae eratpropterea gratiorquod idem magnum munus de iure respondendisustinebat.

[114]Sunt eius orationes ieiunae; multa praeclara de iure; doctus vir etGraecis litteris eruditusPanaeti auditorprope perfectus inStoicis; quorum peracutum et artis plenum orationis genus scis tamenesse exile nec satis populari adsensioni adcommodatum. itaque illaquae propria est huius disciplinaephilosophorum de se ipsorumopinio firma in hoc viro et stabilis inventa est.

[115]Qui quom innocentissumus in iudicium vocatus essetquo iudicioconvolsam penitus scimus esse rem publicamcum essent eo temporeeloquentissimi viri L. Crassus et M. Antonius consulareseorumadhibere neutrum voluit. dixit ipse pro sese et pauca C. Cottaquodsororis erat filius--et is quidem tamen ut oratorquamquam eratadmodum adulescens --et Q. Mucius enucleate ille quidem et politeut solebatnequaquam autem ea vi atque copiaquam genus illudiudici et magnitudo causae postulabat.

[116]Habemus igitur in Stoicis oratoribus RutiliumScaurum in antiquis;utrumque tamen laudemusquoniam per illos ne haec quidem in civitategenera hac oratoria laude caruerunt. volo enim ut in scaena sic etiamin foro non eos modo laudariqui celeri motu et difficili utantursed eos etiamquos statarios appellantquorum sit illa simplex inagendo veritasnon molesta.

[117]Et quoniam Stoicorum est facta mentioQ. Aelius Tubero fuit illotemporeL. Pauli nepos; nullo in oratorum numero sed vita severus etcongruens cum ea disciplina quam colebatpaulo etiam durior; quiquidem in triumviratu iudicaverit contra P. Africani avunculi suitestimonium vacationem augures quo minus iudiciis operam darent nonhabere; sed ut vita sic oratione durus incultus horridus; itaquehonoribus maiorum respondere non potuit. fuit autem constans civis etfortis et in primis Graccho molestusquod indicat Gracchi in eumoratio; sunt etiam in Gracchum Tuberonis. is fuit mediocris indicendodoctissumus in disputando.

[118]Tum Brutus: quam hoc idem in nostris contingere intellego quod inGraecisut omnes fere Stoici prudentissumi in disserendo sint et idarte faciant sintque architecti paene verborumidem traducti adisputando ad dicendum inopes reperiantur. unum excipio Catoneminquo perfectissumo Stoico summam eloquentiam non desideremquamexiguam in Fannione in Rutilio quidem magnamin Tuberone nullamvideo fuisse.

[119]Et ego: noninquamBrutesine causapropterea quod istorum indialecticis omnis cura consumiturvagum illud orationis et fusum etmultiplex non adhibetur genus. tuus autem avunculusquemadmodumscishabet a Stoicis idquod ab illis petendum fuit; sed diceredidicit a dicendi magistris eorumque more se exercuit. quod si omniaa philosophis essent petendaPeripateticorum institutis commodiusfingeretur oratio.

[120]Quo magis tuumBruteiudicium proboqui eorum [id est ex vetereAcademia] philosophorum sectam secutus esquorum in doctrina atquepraeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi etcopia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo inratione dicendi talis estut nec perficere oratorem possit ipsa persese nec sine ea orator esse perfectus. nam ut Stoicorum astrictiorest oratio aliquantoque contractior quam aures populi requiruntsicillorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum etfori.

[121]Quis enim uberior in dicendo Platone? Iovem sic [ut] aiuntphilosophisi Graece loquaturloqui. quis Aristotele nervosiorTheophrasto dulcior? lectitavisse Platonem studioseaudivisse etiamDemosthenes dicitur--idque apparet ex genere et granditate verborum;dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese --sed et huiusoratio in philosophiam translata pugnaciorut ita dicamvidetur etillorum in iudicia pacatior.

[122]Nunc reliquorum oratorum aetatessi placetet gradus persequamur.Nobis veroinquit Atticuset vehementer quidemut pro Bruto etiamrespondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane illustrisoratorcuius de ingenio ex orationibus eius existumari potest: suntenim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. nobisquidem pueris haec omnium optima putabaturquae vix iam comparet inhac turba novorum voluminum.

[123]Praeclareinquit Brutusteneo qui istam turbam voluminum effecerit.Et egoinquamintellegoBrutequem dicas; certe enim et bonialiquid adtulimus iuventutimagnificentius quam fuerat genus dicendiet ornatius; et nocuimus fortassequod veteres orationes postnostras non a me quidem--meis enim illas antepono--sed a plerisquelegi sunt desitae. Me numerainquitin plerisque; quamquam videomihi multa legenda iam te auctore quae antea contemnebam.

[124]Atqui haecinquamde incestu laudata oratio puerilis est locismultis: de amore de tormentis de rumore loci sane inanesverum tamennondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitatetolerabiles. scripsit etiam alia nonnulla et multa dixit et inlustriaet in numero patronorum fuitut eum mirercum et vitasuppeditavisset et splendor ei non defuissetconsulem non fuisse.

[125]Sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagrantistudio et doctus a puero C. Gracchus: noli enim putare quemquamBrutepleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse. Et ille: sicprorsusinquitexistumo atque istum de superioribus paene solumlego. Immo planeinquamBrutelegas censeo. damnum enim illiusimmaturo interitu res Romanae Latinaeque litterae fecerunt.

[126]Utinam non tam fratri pietatem quam patriae praestare voluisset. quamille facile tali ingeniodiutius si vixissetvel paternam esset velavitam gloriam consecutus! eloquentia quidem nescio an habuissetparem neminem. grandis est verbissapiens sententiisgenere totogravis. manus extrema non accessit operibus eius: praeclare inchoatamultaperfecta non plane. legendusinquamest hic oratorBrutesi quisquam aliusiuventuti; non enim solum acueresed etiam alereingenium potest.

[127]Huic successit aetati C. GalbaServi illius eloquentissimi virifiliusP. Crassi eloquentis et iuris periti gener. laudabant huncpatres nostrifavebant etiam propter patris memoriamsed cecidit incursu. nam rogatione Mamilia Iugurthinae coniurationis invidiacumpro sese ipse dixissetoppressus est. exstat eius peroratioquiepilogus dicitur; qui tanto in honore pueris nobis erat ut eum etiamedisceremus. hicqui in conlegio sacerdotum essetprimus post Romamconditam iudicio publico est condemnatus.

[128]P. Scipioqui est in consulatu mortuusnon multum ille quidem necsaepe dicebatsed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis salefacetiisque superabat. eius conlega L. Bestia bonis initiis orsustribunatus--nam P. Popillium vi C. Gracchi expulsum sua rogationerestituit --vir et acer et non indisertustristis exitus habuitconsulatus. nam invidiosa lege [Mamilia quaestio] C. Galbamsacerdotem et quattuor consularisL. Bestiam C. Catonem Sp. Albinumcivemque praestantissimum L. OpimiumGracchi interfectorema populoabsolutumcum is contra populi studium stetissetGracchani iudicessustulerunt.

[129]Huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C.Licinius Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem feresed longius aetate provectus habitus est saneut ita dicamluculentus patronus: asper maledicusgenere toto paulo fervidioratque commotiordiligentia tamen et virtute animi atque vita bonusauctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civiliet cum virtute tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationespueri legebamusquas iam reperire vix possumus.

[130]Atque etiam ingenio et sermone elegantivaletudine incommoda C.Sextius Calvinus fuit; qui etsicum remiserant dolores pedumnondeerat in causistamen id non saepe faciebat. itaque consilio eiuscum volebanthomines utebanturpatrociniocum licebat. isdemtemporibus M. Brutusin quo magnum fuitBrutededecus generivestroquicum tanto nomine esset patremque optimum virum habuissetet iuris peritissimumaccusationem factitaveritut AthenisLycurgus. is magistratus non petivit sed fuit accusator vehemens etmolestusut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonumdegeneravisse vitio depravatae voluntatis.

[131]Atque eodem tempore accusator de plebe L. Caesulenus fuitquem egoaudivi iam senemcum ab L. Sabellio multam lege Aquilia de iustitiapetivisset. non fecissem hominis paene infimi mentionemnisiiudicarem qui suspiciosius aut criminosius diceret audivisse meneminem. doctus etiam Graecis T. Albucius vel potius paene Graecus.loquorut opinor; sed licet ex orationibus iudicare. fuit autemAthenis adulescensperfectus Epicureus evaseratminime aptum addicendum genus.

[132]Iam Q. Catulus non antiquo illo more sed hoc nostronisi quid fieripotest perfectiuseruditus. multae litteraesumma non vitae solumatque naturae sed orationis etiam comitasincorrupta quaedam Latinisermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tumfacillume ex eo libroquem de consulatu et de rebus gestis suisconscriptum molli et Xenophonteo genere sermonis misit ad A. Furiumpoetam familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tresde quibus ante dixiScauri libri.

[133]Tum Brutus: mihi quideminquitnec iste notus est nec illi; sedhaec mea culpa estnumquam enim in manus inciderunt. nunc autem et ate sumam et conquiram ista posthac curiosius.

Fuitigitur in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris aboratoribus plerisque neglecta est. nam de sono vocis et suavitateappellandarum litterarumquoniam filium cognovistinoli exspectarequid dicam. quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero; sednon deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegansquoddam et eruditum orationis genus.

[134]Nec habitus est tamen pater ipse Catulus princeps in numeropatronorum; sed erat talis utcum quosdam audires qui tum erantpraestantesvideretur esse inferiorcum autem ipsum audires sinecomparationenon modo contentus essessed melius non quaereres.

[135]Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de republica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M.Aurelius Scaurus non saepe dicebatsed polite; Latine vero in primisest eleganter locutus. quae laus eadem in A. Albino bene loquendifuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum; Q.etiam Caepiovir acer et fortiscui fortuna belli criminiinvidiapopuli calamitati fuit.

[136]Tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocresaccusatores acresatque acerbi; itaque in iudicium capitis multos vocaveruntpro reisnon saepe dixerunt. Sp. Thorius satis valuit in populari generedicendiis qui agrum publicum vitiosa et inutili lege vectigalilevavit. M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronissed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuitutfilius eius P. Lentulus.

[137]L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numerodicendi nonita multum laude processeratsed de industria cum verbis tum etiamipso sono quasi subrustico persequebatur atque imitabaturantiquitatem.

Atque egoet in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non itadisertos homines et rettulisse in oratorum numerum et relaturum. estenim propositum conligere eosqui hoc munere in civitate functisintut tenerent oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensioet quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque absolutioex eo quod dicam existimari potest.

[138]Quam multi enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in eorumenumeratione versamurcum tamen spisse atque vixut dudum adDemosthenen et Hyperidensic nunc ad Antonium Crassumque pervenimus.nam ego sic existimohos oratores fuisse maximos et in his primumcum Graecorum gloria Latine dicendi copiam aequatam.

[139]Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque locoubiplurimum proficere et valere possentut ab imperatore equitespediteslevis armaturasic ab illo in maxume opportunis orationispartibus conlocabantur. erat memoria summanulla meditationissuspicio; imparatus semper adgredi ad dicendum videbatursed itaerat paratusut iudices illo dicente non numquam viderentur nonsatis parati ad cavendum fuisse.

[140]Verba ipsa non illa quidem elegantissimo sermone; itaque diligenterloquendi laude caruit--neque tamen est admodum inquinate locutus --sed illaquae proprie laus oratoris est in verbis. nam ipsum Latineloqui est illud quidem [est]ut paulo ante dixiin magna laudeponendumsed non tam sua sponte quam quod est a pleris queneglectum: non enim tam praeclarum est scire Latine quam turpenescireneque tam id mihi oratoris boni quam civis Romani propriumvidetur. sed tamen Antonius in verbis et eligendisneque id ipsumtam leporis causa quam ponderiset conlocandis et comprensionedevinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis etconformationibus.

[141]Quo in genere quia praestat omnibus Demosthenesidcirco a doctisoratorum est princeps iudicatus. schhmata enim quae vocantGraeciea maxume ornant oratorem eaque non tam in verbis pingendishabent pondus quam in inluminandis sententiis. sed cum haec magna inAntonio tum actio singularis; quae si partienda est in gestum atquevocemgestus erat non verba exprimenssed cum sententiis congruens:manus humeri latera supplosio pedis status incessus omnisque motuscum verbis sententiisque consentiens; vox permanensverum subraucanatura. sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat.

[142]Habebat enim flebile quiddam in questionibus aptumque cum ad fidemfaciendam tum ad misericordiam commovendam: ut verum videretur in hocilludquod Demosthenem ferunt eiqui quaesivisset quid primum essetin dicendoactionemquid secundumidem et idem tertiumrespondisse. nulla res magis penetrat in animos eosque fingit formatflectittalesque oratores videri facitquales ipsi se viderivolunt.

[143]Huic alii parem esse dicebantalii anteponebant L. Crassum. illudquidem certe omnes ita iudicabantneminem essequi horum alteroutro patrono cuiusquam ingenium requireret. equidem quamquam Antoniotantum tribuo quantum supra dixitamen Crasso nihil statuo fieripotuisse perfectius. erat summa gravitaserat cum gravitate iunctusfacetiarum et urbanitatis oratoriusnon scurrilis leposLatineloquendi accurata et sine molestia diligens elegantiain disserendomira explicatio; cum de iure civilicum de aequo et bonodisputareturargumentorum et similitudinum copia.

[144]Nam ut Antonius coniectura movenda aut sedanda suspicione autexcitanda incredibilem vim habebat: sic in interpretando indefiniendo in explicanda aequitate nihil erat Crasso copiosius; idquecum saepe alias tum apud centumviros in M.'. Curi causa cognitum est.

[145]Ita enim multa tum contra scriptum pro aequo et bono dixituthominem acutissimum Q. Scaevolam et in iurein quo illa causavertebaturparatissimum obrueret argumentorum exemplorumque copia;atque ita tum ab his patronis aequalibus et iam consularibus causailla dicta estcum uterque ex contraria parte ius civile defenderetut eloquentium iuris peritissimus Crassusiuris peritorumeloquentissimus Scaevola putaretur. qui quidem cum peracutus esset adexcogitandum quid in iure aut in aequo verum aut esset aut non essettum verbis erat ad rem cum summa brevitate mirabiliter aptus.

[146]Quare sit nobis orator in hoc interpretandi explanandi edisserendigenere mirabilis sic ut simile nihil viderim; in augendo in ornandoin refellendo magis existumator metuendus quam admirandus orator.verum ad Crassum revertamur.

[147]Tum Brutus: etsi satisinquitmihi videbar habere cognitumScaevolam ex iis rebusquas audiebam saepe ex C. Rutilioquo utebarpropter familiaritatem Scaevolae nostritamen ista mihi eius dicenditanta laus nota non erat; itaque cepi voluptatem tam ornatum virumtamque excellens ingenium fuisse in nostra re publica.

[148]Hic ego: noliinquamBruteexistimare his duobus quicquam fuissein nostra civitate praestantius. nam ut paulo ante dixi consultorumalterum disertissimumdisertorum alterum consultissimum fuissesicin reliquis rebus ita dissimiles erant inter sesestatuere ut tamennon posses utrius te malles similiorem. Crassus erat elegantiumparcissimusScaevola parcorum elegantissimus; Crassus in summacomitate habebat etiam severitatis satisScaevolae multa inseveritate non deerat tamen comitas.

[149]Licet omnia hoc modo; sed vereor ne fingi videantur haecut dicantura me quodam modo; res se tamen sic habet. cum omnis virtus situtvestraBrutevetus Academia dixitmediocritasuterque horummedium quiddam volebat sequi; sed ita cadebatut alter ex alteriuslaude partemuterque autem suam totam haberet.

[150]Tum Brutus: cum ex tua oratione mihi videorinquitbene Crassum etScaevolam cognovissetum de te et de Ser. Sulpicio cogitans essequandam vobis cum illis similitudinem iudico. Quonaminquamistucmodo? Quia mihi et tu viderisinquittantum iuris civilis scirevoluisse quantum satis esset oratori et Servius eloquentiae tantumadsumpsisseut ius civile facile possit tueri; aetatesque vostrae utillorum nihil aut non fere multum differunt.

[151]Et ego: de meinquamdicere nihil est necesse; de Servio autem ettu probe dicis et ego dicam quod sentio. non enim facile quem dixerimplus studi quam illum et ad dicendum et ad omnes bonarum rerumdisciplinas adhibuisse. nam et in isdem exercitationibus ineunteaetate fuimus et postea una Rhodum ille etiam profectus estquomelior esset et doctior; et inde ut rediitvidetur mihi in secundaarte primus esse maluisse quam in prima secundus. atque haud scio anpar principibus esse potuisset; sed fortasse maluitid quod estadeptuslonge omnium non eiusdem modo aetatis sed eorum etiam quifuissent in iure civili esse princeps.

[152]Hic Brutus: ain tu? inquit: etiamne Q. Scaevolae Servium nostrumanteponis? Sic eniminquamBruteexistumoiuris civilis magnumusum et apud Scaevolam et apud multos fuisseartem in hoc uno; quodnumquam effecisset ipsius iuris scientianisi eam praetereadidicisset artemquae doceret rem universam tribuere in parteslatentem explicare definiendoobscuram explanare interpretandoambigua primum videredeinde distinguerepostremo habere regulamqua vera et falsa iudicarentur et quae quibus propositis essentquaeque non essent consequentia.

[153]Hic enim adtulit hanc artem omnium artium maxumam quasi lucem ad eaquae confuse ab aliis aut respondebantur aut agebantur. Dialecticammihi videris dicereinquit. Recteinquamintellegis; sed adiunxitetiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiamquae exscriptis eiusquorum similia nulla suntfacillime perspici potest.

[154]Cumque discendi causa duobus peritissumis operam dedissetL. LucilioBalbo C. Aquilio GalloGalli hominis acuti et exercitati promptam etparatam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitatediligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis in utraque reconsideratam tarditatem vicit expediendis conficiendisque rebus. sicet habet quod uterque eorum habuitet explevit quod utrique defuit.

[155]Itaque ut Crassus mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevola--hicenim causas studiose recipiebatin quibus a Crasso superabatur; illese consuli nolebatne qua in re inferior esset quam Scaevola --sicServius sapientissumecum duae civiles artes ac forenses plurimum etlaudis haberent et gratiaeperfecit ut altera praestaret omnibusexaltera tantum adsumeretquantum esset et ad tuendum ius civile et adobtinendam consularem dignitatem satis.

[156]Tum Brutus: ita prorsusinquitet antea putabam--audivi enim nupereum studiose et frequenter Samicum ex eo ius nostrum pontificiumqua ex parte cum iure civili coniunctum essetvellem cognoscere--etnunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;simul illud gaudeoquod et aequalitas vestra et pares honorum graduset artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest abobtrectatione et invidiaquae solet lacerare plerosqueuti ea nonmodo non exulcerare vestram gratiamsed etiam conciliare videatur.quali enim te erga illum perspiciotali illum in te voluntateiudicioque cognovi.

[157]Itaque doleo et illius consilio et tua voce populum Romanum careretam diu; quod cum per se dolendum est tum multo magis consideranti adquos ista non translata sintsed nescio quo pacto devenerint. HicAtticus: dixeraminquita principiode re publica ut sileremus;itaque faciamus. nam si isto modo volumus singulas res desiderarenon modo querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus.

[158]Pergamus ergoinquamad reliqua et institutum ordinem persequamur.paratus igitur veniebat Crassusexspectabatur audiebatur; aprincipio statimquod erat apud eum semper accuratumexspectationedignus videbatur. non multa iactatio corporisnon inclinatio vocisnulla inambulationon crebra supplosio pedis; vehemens et interdumirata et plena iusti doloris oratiomultae et cum gravitatefacetiae; quodque difficile estidem et perornatus et perbrevis; iamin altercando invenit parem neminem.

[159]Versatus est in omni fere genere causarum; mature in locum principumoratorum venit. accusavit C. Carbonem eloquentissimum hominem admodumadulescens; summam ingeni non laudem modo sed etiam admirationem estconsecutus.

[160]defendit postea Liciniam virginemcum annos xxvii natus esset. in eaipsa causa fuit eloquentissimus orationisque eius scriptas quasdampartes reliquit. voluit adulescens in colonia Narbonensi causaepopularis aliquid adtingere eamque coloniamut fecitipse deducere;exstat in eam legem seniorut ita dicamquam aetas illa ferebatoratio. multae deinde causae; sed ita tacitus tribunatus utnisi ineo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bisnarravisset Luciliustribunum plebis nesciremus fuisse.

[161]Ita prorsusinquit Brutus; sed ne de Scaevolae quidem tribunatuquicquam audivisse videor et eum collegam Crassi credo fuisse.

Omnibusquidem aliisinquamin magistratibussed tribunus anno post fuiteoque in rostris sedente suasit Serviliam legem Crassus; nam censuramsine Scaevola gessit: eum enim magistratum nemo umquam Scaevolarumpetivit. sed haec Crassi cum edita oratio estquam te saepe legissecerto scioquattuor et triginta tum habebat annos totidemque annismihi aetate praestabat. his enim consulibus eam legem suasit quibusnati sumuscum ipse esset Q. Caepione consule natus et C. Laeliotriennio ipso minor quam Antonius. quod idcirco posuiut dicendiLatine prima maturitas in qua aetate exstitisset posset notari etintellegeretur iam ad summum paene esse perductamut eo nihil fermequisquam addere possetnisi qui a philosophia a iure civili abhistoria fuiss et instructior.

[162]Eritinquit [M.] Brutusaut iam est iste quem exspectas?

Nescioinquam. sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepionedefensiuncula non brevis ut laudatiout oratio autem brevis;postrema censoris oratioqua anno duodequinquagesimo usus est. inhis omnibus inest quidam sine ullo fuco veritatis color; quin etiamcomprensio et ambitus ille verborumsi sic periodon appellariplaceterat apud illum contractus et brevis et in membra quaedamquae kola Graeci vocantdispertiebat orationem libentius.

[163]Hoc loco Brutus: quando quidem tu istos oratoresinquittanto operelaudasvellem aliquid Antonio praeter illum de ratione dicendi saneexilem libellumplura Crasso libuisset scribere: cum enim omnibusmemoriam sui tum etiam disciplinam dicendi no bis reliquissent. namScaevolae dicendi elegantiam satis ex iis orationibusquas reliquithabemus cognitam.

[164]Et ego: mihi quidem a pueritia quasi magistra fuitinquamilla inlegem Caepionis oratio; in qua et auctoritas ornatur senatusquo proordine illa dicunturet invidia concitatur in iudicum et inaccusatorum factionemcontra quorum potentiam popul ariter tumdicendum fuit. multa in illa oratione gravitermulta lenitermultaasperemulta facete dicta sunt; plura etiam dicta quam scriptaquodex quibusdam capitibus expositis nec explicatis intellegi potest.ipsa illa censoria contra Cn. Domitium conlegam non est oratiosedquasi capita rerum et orationis commentarium paulo plenius. nulla estenim altercatio clamoribus umquam habita maioribus.

[165]et vero fuit in hoc etiam popularis dictio excellens; Antoni genusdicendi multo aptius iudiciis quam contionibus.

Hoc locoipsum Domitium non relinquo. nam etsi non fuit in oratorum numerotamen pone satis in eo fuisse orationis atque ingeniquo etmagistratus personam et consularem dignitatem tueretur; quod idem deC. Coelio dixerimindustriam in eo summam fuiss e summasquevirtuteseloquentiae tantumquod esset in rebus privatis amiciseiusin re publica ipsius dignitati satis.

[166]eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine etdiligenter loquentibus numeratus est; qui tamen summa nobilitatehominemcognatione sodalitate conlegiosumma etiam eloquentiaL.Philippum in consulatus petitione superavit. eodem temp ore C.Claudius etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiammagnus erattamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.

[167]eiusdem fere temporis fuit eques Romanus C. Titiusqui meo iudicioeo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecislitteris et sine multo usu pervenire. huius orationes tantumargutiarum tantum exemplorum tantum urbanitatis habentut paeneAttico stilo scriptae esse videantur. easdem argutias in tragoediassatis ille quidem acute sed parum tragice transtulit. quem studebatimitari L. Afranius poetahomo perargutusin fabulis quidem etiamut scitisdisertus.

[168]fuit etiam Q. Rubrius Varroqui a senatu hostis cum C. Marioiudicatus estacer et vehemens accusatorin eo genere saneprobabilis. doctus autem Graecis litteris propinquus nosterfactusad dicendumM. Gratidius M. Antoni perfamiliariscuius pra efectuscum esset in Cilicia est interfectusqui accusavit C. FimbriamM.Mari Gratidiani pater.

[169]Atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. VettiusVettianus e Marsisquem ipse cognoviprudens vir et in dicendobrevis; Q. D. Valerii Soranivicini et familiares meinon tam indicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris e t Latinis; C.Rusticelius Bononiensisis quidem et exercitatus et naturavolubilis; omnium autem eloquentissumus extra hanc urbem T. BetutiusBarrus Asculanuscuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; illaRomae contra Caepionem nobilis sanequoi or ationi Caepionis orerespondit Aeliusqui scriptitavit orationes multisorator ipsenumquam fuit.

[170]apud maiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L.Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. f. fere aetate; eius etiam oratioest pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu.

TumBrutus: quid tu igiturinquittribuis istis externis quasioratoribus?

Quidcensesinquamnisi idem quod urbanis? praeter unumquod non esteorum urbanitate quadam quasi colorata oratio.

[171]Et Brutus: qui estinquitiste tandem urbanitatis color? Nescioinquam; tantum esse quendam scio. id tuBruteiam intellegescumin Galliam veneris; audies tu quidem etiam verba quaedam non tritaRomaesed haec mutari dediscique possunt; illud est maiusquod invocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat urbanius. nechoc in oratoribus modo apparetsed etiam in ceteris.

[172]ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiarinostro Q. Granio praecone dicacitate certare.

Eon'inquit Brutusde quo multa Lucilius?

Isto ipso;sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescioquo sapore vernaculo; ut ego iam non mirer illud Theophrastoaccidissequod diciturcum percontaretur ex anicula quadam quantialiquid venderet et respondisset illa atque a ddidisset 'hospesnonpote minoris'tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciemquom aetatem ageret Athenis optumeque loqueretur omnium. sicutopinorin nostris est quidam urbanorum sicut illic Atticorum sonus.sed domum redeamusid est ad nostros revortamur.

[173]Duobus igitur summis Crasso et Antonio L. Philippus proxumusaccedebatsed longo intervallo tamen proxumus. itaque eumetsi nemointercedebat qui se illi anteferretneque secundum tamen nequetertium dixerim. nec enim in quadrigis eum secundum nume raverim auttertium qui vix e carceribus exieritcum palmam iam primusacceperitnec in oratoribus qui tantum absit a primovix ut ineodem curriculo esse videatur. sed tamen erant ea in Philippo quaequi sine comparatione illorum spectaretsatis mag na diceret: summalibertas in orationemultae facetiae; satis creber in reperiendissolutus in explicandis sententiis; erat etiam in primisuttemporibus illisGraecis doctrinis institutusin altercando cumaliquo aculeo et maledicto facetus.

[174]horum aetati prope coniunctus L. Gellius non tam vendibilis oratorquam ut nescires quid ei deesset; nec enim erat indoctus nec tardusad excogitandum nec Romanarum rerum immemor et verbis solutus satis;sed in magnos oratores inciderat eius aetas; m ultam tamen operamamicis et utilem praebuit atque ita diu vixit ut multarum aetatumoratoribus implicaretur.

[175]multum etiam in causis versabatur isdem fere temporibus D. Brutusisqui consul cum Mamerco fuithomo et Graecis doctus litteris etLatinis. dicebat etiam L. Scipio non imperite Gnaeusque Pompeius Sex.f. aliquem numerum obtinebat. nam Sex. frater e ius praestantissimumingenium contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectamgeometriae rerumque Stoicarum scientiam. [176] Cn. autem Octavieloquentiaquae fuerat ante consulatum ignoratain consulatu multiscontionibus est vehementer probata. sed ab eisqui tantum indicentium numeronon in oratorum fueruntiam ad oratoresrevortamur.

Censeoinquit Atticus; eloquentis enim videbarenon sedulos velleconquirere.

[177]Festivitate igitur et facetiisinquamC. Iulius L. f. etsuperioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuitminime ille quidem vehemenssed nemo unquam urbanitatenemo leporenemo suavitate conditior. sunt eius aliquot orationese x quibussicut ex eiusdem tragoediis lenitas eius sine nervis perspici potest.

[178]eius aequalis P. Cetheguscui de re publica satis suppeditabatoratio--totam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque insenatu consularium auctoritatem adsequebatur --; sed in causispublicis nihilprivatis satis veterator videbatur. erat in privatiscausis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Afellacontionibus aptior quam iudiciis. prudens etiam T. Annius Velina etin eius generis causis orator sane tolerabilis. in eodem generecausarum multum erat T. Iuventius nimis ille q uidem lentus indicendo et paene frigidussed et callidus et in capiendo adversarioversutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilisintellegentia.

[179]cuius auditor P. Orbius meus fere aequalis in dicendo non nimisexercitatusin iure autem civili non inferior quam magister fuit.nam T. Aufidiusqui vixit ad summam senectutemvolebat esse similishorum eratque et bonus vir et innocenssed diceba t parum; nec saneplus frater eius M. Vergiliusqui tribunus plebis L. Sullaeimperatori diem dixit. eius collega P. Magius in dicendo paulo tamencopiosior.

[180]sed omnium oratorum sive rabularumqui et plane indocti et inurbaniaut rustici etiam fueruntquos quidem ego cognoverimsolutissimumin dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertoriumequestris C. Gargonium. fuit etiam facilis et expedi tus ad dicendumet vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. f.tribuniciusquo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus estambitus; is processisset honoribus longiusnisi semper infirma atqueetiam aegra valetudine fuisset.

[181] Atque ego praeclareintellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sintoratores neque fuerintpraeteririque a me aliquot ex veteribuscommemoratione aut laude dignos. sed hoc quidem ignoratione; quidenim est superioris aetatis quod scr ibi possit de iisde quibusnulla monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his autem quosipsi vidimus neminem fere praetermittimus eorum quos aliquandodicentis audivimus.

[182]volo enim sciri in tanta et tam vetere re publica maxumis praemiiseloquentiae propositis omnes cupisse dicerenon plurumos ausos essepotuisse paucos. ego tamen ita de uno quoque dicamut intellegipossit quem existimem clamatoremquem oratorem f uisse. isdem feretemporibus aetate inferiores paulo quam Iulius sed aequalespropemodum fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius C.Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate uberiororatorum fetus fuit.

[183]ex his Cotta et Sulpicius cum meo iudicio tum omnium facile primastulerunt.

HicAtticus: quo modo istuc dicisinquitcum tuo iudicio tum omnium?semperne in oratore probando aut improbando volgi iudicium cumintellegentium iudicio congruit? an alii probantur multitudinealiiautem ab iis qui intellegunt?

RecterequirisinquamAttice; sed audies ex me fortasse quod non omnesprobent.

[184]An tuinquitid laborassi huic modo Bruto probaturus es?

PlaneinquamAtticedisputationem hanc de oratore probando aut improbandomulto malim tibi et Bruto placereeloquentiam autem meam populoprobari velim. et enim necesse estqui ita dicat ut a multitudineprobetureundem doctis probari. nam quid in dicendo rectum sit autpravum ego iudicabosi modo is sum qui id possim aut sciam iudicare;qualis vero sit orator ex eoquod is dicendo efficietpoteritintellegi.

[185]tria sunt enimut quidem ego sentioquae sint efficienda dicendo:ut doceatur is apud quem diceturut delecteturut moveaturvehementius. quibus virtutibus oratoris horum quidque efficiatur autquibus vitiis orator aut non adsequatur haec aut etia m in hislabatur et cadatartifex aliquis iudicabit. efficiatur autem aboratore necneut ii qui audiunt ita afficiantur ut orator velitvolgi adsensu et populari adprobatione iudicari solet. itaque numquamde bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo dissensiofuit.

[186]an censesdum illi viguerunt quos ante dixinon eosdem gradusoratorum volgi iudicio et doctorum fuisse? de populo si quem itarogavisses: quis est in hac civitate eloquentissimus? in Antonio etCrasso aut dubitaret aut hunc aliusillum alius dicer et. nemonePhilippumtam suavem oratorem tam gravem tam facetum his anteferretquem nosmet ipsiqui haec arte aliqua volumus expendereproximumillis fuisse diximus? nemo profecto; id enim ipsum est summi oratorissummum oratorem populo videri.

[187]quare tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane frigenti ad populum:'mihi cane et Musis'; ego huic Bruto dicentiut soletapudmultitudinem: 'mihi cane et populomi Brute'dixerimut quiaudient quid efficiaturego etiam cur id efficiatur inte llegam.credit eis quae dicuntur qui audit oratoremvera putatadsentiturprobatfidem facit oratio:

[188]tu artifex quid quaeris amplius? delectatur audiens multitudo etducitur oratione et quasi voluptate quadam perfunditur: quid habesquod disputes? gaudet doletridet ploratfavet oditcontemnitinvidetad misericordiam inducitur ad pudendum ad pig endum;irascitur miratur sperat timet; haec perinde accidunt ut eorum quiadsunt mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid estquod exspectetur docti alicuius sententia? quod enim probatmultitudohoc idem doctis probandum est. denique hoc specimen estpopularis iudiciin quo numquam fuit populo cum doctisintellegentibusque dissensio.

[189]cum multi essent oratores in vario genere dicendiquis umquam ex hisexcellere iudicatus est volgi iudicioqui non idem a doctisprobaretur? quando autem dubium fuisset apud patres nostros eligendicui patroni daretur optioquin aut Antonium optare t aut Crassum?aderant multi alii; tamen utrum de his potius dubitasset aliquisquin alterum nemo. quid? adulescentibus nobis cum esset Cotta etHortensiusnum quisquoi quidem eligendi potestas essetquemquamhis anteponebat?

[190]Tum Brutus: quid tuinquitquaeris alios? de te ipso nonne quidoptarent reiquid ipse Hortensius iudicaret videbamus? qui cumpartiretur tecum causas--saepe enim interfui--perorandi locumubiplurimum pollet oratiosemper tibi relinquebat.

Faciebatille quideminquamet mihi benevolentiacredoductus tribuebatomnia. sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis hocadfirmoqui volgi opinione disertissimi habiti sinteosdemintellegentium quoque iudicio fuisse probatissimo s.

[191]nec enim posset idem Demosthenes dicerequod dixisse Antimachumclarum poetam ferunt: qui cum convocatis auditoribus legeret eismagnum illudquod novistisvolumen suum et eum legentem omnespraeter Platonem reliquissent'legam' inquit 'nihilo min us: Platoenim mihi unus instar est centum milium'. et recte: poema enimreconditum paucorum adprobationemoratio popularis adsensum volgidebet movere. at si eundem hunc Platonem unum auditorem haberetDemosthenescum esset relictus a ceterisverbum f acere non posset.

[192]quid tuBrute? possesnesi te ut Curionem quondam contioreliquisset?

Ego veroinquit illeut me tibi indicemin eis etiam causisin quibus omnisres nobis cum iudicibus estnon cum populotamen si a coronarelictus simnon queam dicere.

Ita seinquamres habet. utsi tibiae inflatae non referant sonumabiciendas eas sibi tibicen putetsic oratori populi aures tamquamtibiae sunt; eae si inflatum non recipiunt aut si auditor omninotamquam equus non facitagitandi finis faciendus e st.

[193]hoc tamen interestquod volgus interdum non probandum oratoremprobatsed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam malodelectatureo est contentus; esse melius non sentitillud quod estqualecumque est probat. tenet enim aures vel medio cris oratorsitmodo aliquid in eo; nec res ulla plus apud animos hominum quam ordoet ornatus valet.

[194]Quare quis ex populocum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentemaudiret in ea causa de qua ante dixiquicquam politius autelegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri putaret?

[195]cum is hoc probare velletM.'. Curiumcum ita heres institutusesset'si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelamvenisset'pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille nondixit de testamentorum iurede antiquis formulis? quem ad m odumscribi oportuissetsi etiam filio non nato heres institueretur?

[196]quam captiosum esse populo quod scriptum esset neglegi et opinionequaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simpliciumhominum pervertere?

[197]quam ille multa de auctoritate patris suiqui semper ius illud essedefenderat? quam omnino multa de conservando iure civili? quae quidemomnia cum perite et scienteritem breviter et presse et satis ornateet pereleganter diceretquis esset in pop uloqui aut exspectaretaut fieri posse quicquam melius putaret? at verout contra Crassusab adulescente delicatoqui in litore ambulans scalmum repperissetob eamque rem aedificare navem concupivissetexorsus estsimiliterScaevolam ex uno scalmo c aptionis centumvirale iudicium hereditatiseffecisse: hoc in illo initio consecutusmultis eiusdem generissententiis delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem aseveritate traduxit; quod est unum ex tribus quae dixi ab oratoreeffici debere. deinde hoc voluisse eum qui testamentum fecissethocsensissequoquo modo filius non esset qui in suam tutelam veniretsive non natus sive ante mortuusCurius heres ut esset; ita scribereplerosque et id valere et valuisse semper. haec et multa eius modidicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.

[198]deinde aequum bonumtestamentorum sententias voluntatesque tutatusest: quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum intestamentissi neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiamScaevola adsumeretsi nemo auderet testamentum facere postea nisi deillius sententia. haec cum graviter tum ab exemplis copiosetumvarietum etiam ridicule et facete explicans eam admirationemadsensionemque commovitdixisse ut contra nemo videreur. hoc eratoratoris officium partitione tertiumgenere maxumum. hic ille depopulo iudexqui separatim alterum admiratus essetidem auditoaltero iudicium suum contemneret; at vero intellegens et doctusaudiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus etornatius. ab utroque autem causa perorat a si quaerere tur uterpraestaret oratornumquam profecto sapientis iudicium a iudiciovolgi discreparet.

[199]Qui praestat igitur intellegens imperito? magna re et difficili; siquidem magnum est scire quibus rebus efficiatur amittaturve dicendoillud quicquid estquod aut effici dicendo oportet aut amitti nonoportet. praestat etiam illo doctus auditor indo ctoquod saepecumoratores duo aut plures populi iudicio probanturquod dicendi genusoptumum sit intellegit. nam illud quod populo non probaturneintellegenti quidem auditori probari potest. ut enim ex nervorum sonoin fidibus quam scienter ei puls i sint intellegi soletsic exanimorum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator.

[200]itaque intellegens dicendi existumator non adsidens et adtenteaudiens sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat.videt oscitantem iudicemloquentem cum alteronon numquam etiamcirculantemmittentem ad horasquaesitorem ut dimittat rogantem:intellegit oratorem in ea causa non adesse qui possit animis iudicumadmovere orationem tamquam fidibus manum. idem si praeteriensaspexerit erectos intuentis iudicesut aut doceri de re idque etiamvoltu probare videanturaut ut avem cantu al iquo sic illos videritoratione quasi suspensos teneri autid quod maxume opus estmisericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius: easi praeteriensut dixiaspexeritsi nihil audiverittamenoratorem versari in illo iudicio et opu s oratorium fieri autperfectum iam esse profecto intelleget.

[201]Cum haec disseruissemuterque adsensus est; et ego tamquam deintegro ordiens: quando igiturinquama Cotta et Sulpicio haecomnis fluxit oratiocum hos maxume iudicio illorum hominum et illiusaetatis dixissem probatosrevortar ad eos ipsos; tum reliquosutinstituideinceps persequar. quoniam ergo oratorum bonorum--hos enimquaerimus--duo genera suntunum attenuate pressequealterum sublateampleque dicentiumetsi id melius est quod splendidius etmagnificentiustamen in bonis omnia quae summa sunt iure laudantur.

[202]sed cavenda est presso illi oratori inopia et ieiunitasamplo auteminflatum et corruptum orationis genus. inveniebat igitur acute Cottadicebat pure ac solute; et ut ad infirmitatem laterum perscientercontentionem omnem remiseratsic ad virium im becillitatem dicendiaccommodabat genus. nihil erat in eius oratione nisi sincerumnihilnisi siccum atque sanum; illudque maxumum quodcum contentioneorationis flectere animos iudicum vix posset nec omnino eo generedicerettractando tamen impellebatut idem facerent a se commotiquod a Sulpicio concitati.

[203]fuit enim Sulpicius omnium vel maxumequos quidem ego audiverimgrandis etut ita dicamtragicus orator. vox cum magna tum suaviset splendida; gestus et motus corporis ita venustusut tamen adforumnon ad scaenam institutus videretur; incitata et volubilis necea redundans tamen nec circumfluens oratio. Crassum hic volebatimitari; Cotta malebat Antonium; sed ab hoc vis aberat AntoniCrassiab illo lepos.

[204]O magnaminquitartemBrutus: si quidem istiscum summi essentoratoresduae res maxumae altera alteri defuit.

Atque inhis oratoribus illud animadvertendum estposse esse summos qui interse sint dissimiles. nihil enim tam dissimile quam Cotta Sulpicioetuterque aequalibus suis plurimum praestitit. quare hoc doctorisintellegentis est viderequo ferat natura sua quemqueet ea duceutentem sic instituereut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi etlenissimo Ephori dixisse traditum estalteri se calcaria adhiberealteri frenos.

[205]Sulpici orationes quae feruntureas post mortem eius scripsisse P.Cannutius putatur aequalis meushomo extra nostrum ordinem meoiudicio disertissimus. ipsius Sulpici nulla oratio estsaepeque exeo audivicum se scribere neque consuesse neque po sse diceret.Cottae pro se lege Varia quae inscribituream L. Aelius scripsitCottae rogatu. fuit is omnino vir egregius et eques Romanus cumprimis honestus idemque eruditissimus et Graecis litteris et Latinisantiquitatisque nostrae et in inventis reb us et in actisscriptorumque veterum litterate peritus. quam scientiam Varro nosteracceptam ab illo auctamque per sesevir ingenio praestans omniquedoctrinapluribus et inlustrioribus litteris explicavit.

[206]sed idem Aelius Stoicus voluitorator autem nec studuit unquam necfuit. scribebat tamen orationesquas alii dicerent; ut Q. Metellof.ut Q. Caepioniut Q. Pompeio Rufo; quamquam is etiam ipsescripsit eas quibus pro se est usussed non sine Aelio.

[207]his enim scriptis etiam ipse interfuicum essem apud Aeliumadulescens eumque audire perstudiose solerem. Cottam autem mirorsummum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas leves oratiunculasvoluisse existimari suas. his duobus eiusdem aetatis adnu merabaturnemo tertiussed mihi placebat Pomponius maxime vel dicam minimedisplicebat. locus erat omnino in maxumis causis praeter eos dequibus supra dixi nemini; propterea quod Antoniusqui maxumeexpetebaturfacilis in causis recipiendis erat; fast idiosiorCrassussed tamen recipiebat. horum qui neutrum habebatconfugiebatad Philippum fere aut ad Caesarem; Cotta Sulpicius expetebantur. itaab his sex patronis causae inlustres agebantur; neque tam multa quamnostra aetate iudicia fiebantneque hoc quod nunc fitut causaesingulae defenderentur a pluribusquo nihil est vitiosius.

[208]respondemus iis quos non audivimus: in quo primum saepe aliter estdictum aliter ad nos relatum; deinde magni interest coram videre mequem ad modum adversarius de quaque re adseveretmaxime autem quemad modum quaeque res audiatur. sed nihil vitiosi us quamcum unumcorpus debeat esse defensionisnasci de integro causamcum sit abaltero perorata.

[209]omnium enim causarum unum est naturale principiumuna peroratio;reliquae partes quasi membra suo quaeque loco locata suam et vim etdignitatem tenent. cum autem difficile sit in longa oratione nonaliquando aliquid ita dicereut sibi ipse non conve niatquantodifficilius caverene quid dicasquod non conveniat eius orationiqui ante te dixerit. sed quia et labor multo maior est totam causamquam partem dicere et quia plures ineuntur gratiaesi uno temporedicas pro pluribusidcirco hanc consue tudinem lubenter adscivimus.

[210]Erant tamenquibus videretur illius aetatis tertius Curioquiasplendidioribus fortasse verbis utebatur et quia Latine non pessumeloquebatur usu credo aliquo domestico. nam litterarum admodum nihilsciebat; sed magni interest quos quisque audiat co tidie domiquibuscum loquatur a pueroquem ad modum patres paedagogi matresetiam loquantur.

[211]legimus epistulas Corneliae matris Gracchorum: apparet filios non tamin gremio educatos quam in sermone matris. auditus est nobis LaeliaeC. f. saepe sermo: ergo illam patris elegantia tinctam vidimus etfilias eius Mucias ambas. quarum sermo mihi fu it notuset neptesLiciniasquas nos quidem ambashanc vero Scipionis etiam tuBrutecredoaliquando audisti loquentem.

Ego veroac lubenter quideminquit Brutus; et eo lubentiusquod L. Crassierat filia.

[212]Quid Crassuminquamillum censes istius Liciniae filiumCrassitestamento qui fuit adoptatus?

Summo istequidem dicitur ingenio fuisseinquit; et vero hic Scipio conlegameus mihi sane bene et loqui videtur et dicere.

RecteinquamiudicasBrute. etenim istius genus est ex ipsius sapientiaestirpe generatum. nam et de duobus avis iam diximusScipione etCrassoet de tribus proavisQ. Metellocuius quattuor filiiP.Scipionequi ex dominatu Ti. Gracchi privatus in libertatem rempublicam vindicavitQ. Scaevola augurequi peritissimus iurisidemque percomis est habitus.

[213]iam duorum abavorum quam est inlustre nomenP. Scipionis qui bisconsul fuitqui est Corculum dictusalterius omnium sapientissimiC. Laeli!

Ogenerosaminquitstirpem et tamquam in unam arborem plura generasic in istam domum multorum insitam atque sapientiam!

Similiterigitur suspicorut conferamus parva magnisCurionisetsi pupillusrelictus estpatrio fuisse instituto puro sermone adsuefactam domum;et eo magis hoc iudicoquod neminem ex his quidemqui aliquo innumero fueruntcognovi in omni genere honestarum artium tam indoctumtam rudem.

[214]nullum ille poetam noveratnullum legerat oratoremnullam memoriamantiquitatis conlegerat; non publicum iusnon privatum et civilecognoverat. quamquam id quidem fuit etiam in aliis et magnis quidemoratoribusquos parum his instructos artibus vi dimusut Sulpiciumut Antonium. sed ei tamen unum illud habebant dicendi opuselaboratum; idque cum constaret ex quinque notissimis partibusnemoin aliqua parte earum omnino nihil poterat: in quacumque enim unaplane clauderetorator esse non posset; sed tamen alius in aliaexcellebat magis.

[215]reperiebat quid dici opus esset et quo modo praeparari et quo locolocarimemoriaque ea comprendebat Antoniusexcellebat autemactione; erantque ei quaedam ex his paria cum Crassoquaedam etiamsuperiora; at Crassi magis nitebat oratio. nec vero Su lpicio nequeCottae dicere possumus neque cuiquam bono oratori rem ullam ex illisquinque partibus plane atque omnino defuisse.

[216]itaque in Curione hoc verissime iudicari potestnulla re una magisoratorem commendari quam verborum splendore et copia. nam cum tardusin cogitando tum in struendo dissipatus fuit. reliqua duo suntagereet meminisse: in utroque cacinnos inridentiu m commovebat. motus eratisquem et C. Iulius in perpetuum notavitcum ex eo in utramquepartem toto corpore vacillante quaesivitquis loqueretur e luntre;et Cn. Sicinius homo impurus sed admodum ridiculus--neque aliud in eooratoris simile quicquam.

[217] is cum tribunus plebisCurionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixissetsedente Cn. Octavio conlegaqui devinctus erat fasciis et multismedicamentis propter dolorem artuum delibutus'numquaminquitOctaviconlegae tuo gratiam re feres; qui nisi se suo moreiactavissethodie te istic muscae comedissent.' memoria autem itafuit nullaut aliquotienstria cum proposuissetaut quartumadderet aut tertium quaereret; qui in iudicio privato vel maxumocumego pro Titinia Cottae pero ravissemille contra me pro Ser. Naeviodiceretsubito totam causam oblitus est idque veneficiis etcantionibus Titiniae factum esse dicebat.

[218]magna haec immemoris ingeni signa; sed nihil turpius quam quod etiamin scriptis obliviscebatur quid paulo ante posuisset: ut in eo libroubi se exeuntem e senatu et cum Pansa nostro et cum Curione filioconloquentem facitcum senatum Caesar consul habuissetomnisqueille sermo ductus a percontatione fili quid in senatu esset actum. inquo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioqueesset inter eosut est consuetudo dialogorumcum sermo essetinstitutus senatu missoquem senatum Caesar consul habuissetreprendit eas resquas idem Caesar anno post et deinceps reliquisannis administravisset in Gallia.

[219]Tum Brutus admirans: tantamne fuisse oblivioneminquitin scriptopraesertimut ne legens quidem umquam senserit quantum flagiticommisisset?

QuidauteminquamBrutestultius quamsi ea vituperare volebat quaevituperavitnon eo tempore instituere sermonemcum illarum rerumiam tempora praeterissent? sed ita totus erratut in eodem sermonedicat in senatum se Caesare consule non acceder esed id dicat ipsoconsule exiens e senatu. iam qui hac parte animiquae custos estceterarum ingeni partiumtam debilis essetut ne in scripto quidemmeminisset quid paulo ante posuissethuic minime mirum est extempore dicenti solitam effluere men tem.

[220]itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendiperpaucae ad eum causae deferebantur. orator autemvivis eiusaequalibusproxumus optumis numerabatur propter verborum bonitatemut ante dixiet expeditam ac profluentem quodam modo c eleritatem.itaque eius orationes aspiciendas tamen censeo. sunt illae quidemlanguidioresverum tamen possunt augere et quasi alere id bonumquod in illo mediocriter fuisse concedimus: quod habet tantam vimutsolum sine aliis in Curione speciem orato ris alicuius effecerit. sedad instituta redeamus.

[221]In eodem igitur numero eiusdem aetatis C. Carbo fuitilliuseloquentissimi viri filius. non satis acutus oratorsed tamen oratornumeratus est. erat in verbis gravitas et facile dicebat etauctoritatem naturalem quandam habebat oratio. acutior Q. Va riusrebus inveniendis nec minus verbis expeditus; fortis vero actor etvemens et verbis nec inops nec abiectus et quem plane oratorem dicereauderes Cn. Pomponius lateribus pugnansincitans animosaceracerbus criminosus.

[222]multum ab his aberat L. Fufiustamen ex accusatione M.'. Aquilidiligentiae fructum ceperat. nam M. Drusum tuum magnum avonculumgravem oratorem ita dumtaxat cum de re publica diceretL. autemLucullum etiam acutumpatremque tuumBruteiuris quo que etpublici et privati sane peritumM. LucullumM. Octavium Cn. f.quitantum auctoritate dicendoque valuit ut legem Semproniam frumentariampopuli frequentis subfragiis abrogaveritCn. Octavium M. f.M.Catonem patremQ. etiam Catulum filium abd ucamus ex acie id est abiudiciis et in praesidiis rei publicaecui facile satis facerepossintconlocemus.

[223]eodem Q. Caepionem referremnisi nimis equestri ordini deditus asenatu dissedisset. Cn. CarbonemM. Marium et ex eodem generecompluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimoscognovi turbulentis contionibus. quo in genereut in his p erturbemaetatum ordinemnuper L. Quinctius fuit; aptior etiam Palicanusauribus imperitorum.

[224]et quoniam huius generis facta mentio estseditiosorum omnium postGracchos L. Appuleius Saturninus eloquentissimus visus est: magisspecie tamen et motu atque ipso amictu capiebat homines quam autdicendi copia aut mediocritate prudentiae. longe aut em post natoshomines improbissimus C. Servilius Glauciased peracutus et calliduscum primisque ridiculus. is ex summis et fortunae et vitae sordibusin praetura consul factus essetsi rationem eius haberi licereiudicatum esset. nam et plebem tenebat et equestrem ordinem beneficiolegis devinxerat. is praetor eodem diequo Saturninus tribunusplebisMario et Flacco consulibus publice est interfectus; homosimillimus Atheniensis Hyperbolicuius improbitatem veteresAtticorum comoediae notaverunt.

[225] quos Sex. Titius consecutushomo loquax sane et satis acutus sed tam solutus et mollis in gestuut saltatio quaedam nascereturcui saltationi Titius nomen esset.ita cavendumstne quid in agendo dicendove faciascuius imitatiorideatur. sed ad pa ulo superiorem aetatem revecti sumus; nunc ad eamde qua aliquantum sumus locuti revertamur.

[226]Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuitrabula saneprobabilisqui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sedinrideri etiam solitus essetin tribunatu primum contra C. Iuliillam consulatus petitionem extraordinariam veram caus am agens estprobatus; et eo magis quod eandem causam cum ageret eius conlega illeipse Sulpiciushic plura et acutiora dicebat. itaque post tribunatumprimo multae ad eum causaedeinde omnes maxumae quaecumque erantdeferebantur.

[227]rem videbat acutecomponebat diligentermemoria valebat; verbis nonille quidem ornatis utebatursed tamen non abiectis; expedita autemerat et perfacile currens oratio; et erat eius quidam tamquam habitusnon inurbanus; actio paulum cum vitio voci s tum etiam ineptiisclaudicabat. hic temporibus floruit iisquibus inter profectionemreditumque L. Sullae sine iure fuit et sine ulla dignitate respublica; hoc etiam magis probabaturquod erat ab oratoribus quaedamin foro solitudo. Sulpicius occider atCotta aberat et Curio;vivebat e reliquis patronis eius aetatis nemo praeter Carbonem etPomponiumquorum utrumque facile superabat.

[228]inferioris autem aetatis erat proxumus L. Sisennadoctus vir etstudiis optimis deditusbene Latine loquensgnarus rei publicaenon sine facetiissed neque laboris multi nec satis versatus incausis; interiectusque inter duas aetates Hortensi et Sulpici necmaiorem consequi poterat et minori necesse erat cedere. huius omnisfacultas ex historia ipsius perspici potestquae cum facile omnisvincat superiorestum indicat tamen quantum absit a summo quamquegenus hoc scriptionis nondum sit satis La tinis litteris inlustratum.nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simulaspectum et probatum est.

[229]is L. Crasso Q. Scaevola consulibus primum in foro dixit et apud hosipsos quidem consuleset cum eorum qui adfuerunt tum ipsorumconsulumqui omnibus intellegentia anteibantiudicio discessitprobatus. undeviginti annos natus erat eo temporeest autem L.Paullo C. Marcello consulibus mortuus: ex quo videmus eum inpatronorum numero annos quattuor et quadraginta fuisse. hoc deoratore paulo post plura dicemus; hoc autem loco voluimus aetatem indisparem oratorum aetatem includere. quamquam id quidem omnibus usuvenire necesse fuitquibus paulo longior vita contigitut et cummulto maioribus natuquam essent ipsiet cum aliquanto minoribuscompararentur. ut Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuissefabulamquom ille octogintaipse triginta annos natus esset:

[230]sic Hortensius non cum suis aequalibus solumsed et mea cum aetateet cum tuaBruteet cum aliquanto superiore coniungitursi quidemet Crasso vivo dicere solebat et magis iam etiam vigebat Antonio; etcum Philippo iam sene pro Cn. Pompei bonis di cens in illa causaadulescens cum essetprinceps fuit et in eorumquos in Sulpiciaetate posuinumerum facile pervenerat et suos inter aequalis M.Pisonem M. Crassum Cn. Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit etme adulescentem nactus octo annis minoremquam erat ipsemultosannos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simulsicut ego promultissic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.

[231]Vides igiturut ad te oratoremBrutepervenerimus tam multis internostrum tuumque initium dicendi interpositis oratoribus; ex quibusquoniam in hoc sermone nostro statui neminem eorum qui viverentnominarene vos curiosius eliceretis ex me quid de quoque iudicaremeos qui iam sunt mortui nominabo.

TumBrutus: non estinquitista causa quam dicisquam ob rem de iisqui vivunt nihil velis dicere.

Quaenamigiturinquamest?

Vereri teinquitarbitror ne per nos hic sermo tuus emanet et ii tibisuscenseantquos praeterieris.

Quid? vosinquamtacere non poteritis?

Nosquideminquitfacillime; sed tamen te arbitror malle ipsum tacerequam taciturnitatem nostram experiri.

[232]Tum ego: vere tibiinquamBrutedicam. non me existimavi in hocsermone usque ad hanc aetatem esse venturum; sed ita traxit ordoaetatum orationemut iam ad minoris etiam pervenerim.

Interponeigiturinquitsi quos videtur; deinde redeamus ad te et adHortensium.

Immo veroinquamad Hortensium; de me alii dicentsi qui volent. Minime veroinquit. nam etsi me facile omni tuo sermone tenuistitamen is mihilongior videturquod propero audire de te; nec vero tam devirtutibus dicendi tuisquae cum omnibus tum certe mihi notissimaesuntquam quod gradus tuos et quasi processus dicendi studeocognoscere.

[233]Gereturinquamtibi mosquoniam me non ingeni praedicatorem essevis sed laboris mei. verum interponamut placetalios et a M.Crassoqui fuit aequalis Hortensiexordiar.

Is igiturmediocriter a doctrina instructusangustius etiam a naturalaboreet industria et quod adhibebat ad obtinendas causas curam etiam etgratiamin principibus patronis aliquot annos fuit. in huiusoratione sermo Latinus eratverba non abiectares compositaediligenternullus flos tamen neque lumen ullumanimi magnavocisparva contentioomnia fere ut similiter atque uno modo dicerentur.nam huius aequalis et inimicus C. Fimbria non ita diu iactare sepotuit; qui omnia magna voce dicens ve rborum sane bonorum cursuquodam incitato ita furebat tamenut mirarere tam alias res agerepopulumut esset insano inter disertos locus.

[234]Cn. autem Lentulus multo maiorem opinionem dicendi actione faciebatquam quanta in eo facultas erat; qui cum esset nec peracutusquamquam et ex facie et ex voltu videbaturnec abundans verbisetsifallebat in eo ipsosic intervallisexclamationib usvoce suavi etcanoraadmirando.

[235]sic Lentulus ceterarum virtutum dicendimediocritatem actione occultavitin qua excellens fuit. nec multosecus P. Lentuluscuius et excogitandi et loquendi tarditatemtegebat formae dignitascorporis motus plenus et artis etvenustatisvocis et s uavitas et magnitudo. sic in hoc nihil praeteractionem fuitcetera etiam minora quam in superiore.

[236]M. Piso quicquid habuithabuit ex disciplina maxumeque ex omnibusqui ante fuerunt Graecis doctrinis eruditus fuit. habuit a naturagenus quoddam acuminis quod etiam arte limaveratquod erat inreprehendendis verbis versutum et sollers sed saepe sto machosumnonnumquam frigiduminterdum etiam facetum. is laborem quasi cursumforensem diutius non tulitquod et corpore erat infirmo et hominumineptias ac stultitiasquae devorandae nobis suntnon ferebatiracundiusque respuebat sive moroseut puta batursive ingenuoliberoque fastidio. is cum satis floruisset adulescensminor haberiest coeptus postea. deinde ex virginum iudicio magnam laudem estadeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tamdiuquam ferre potuit laborem; p ostea quantum detraxit ex studiotantum amisit ex gloria.

[237]P. Murena mediocri ingenio sed magno studio rerum veterumlitterarumet studiosus et non imperitusmultae industriae et magni laborisfuit. C. Censorinus Graecis litteris satis doctusquod proposueratexplicans expeditenon invenustus actor sed in ers et inimicus fori.L. Turius parvo ingenio sed multo laborequoquo modo poteratsaepedicebat; itaque ei paucae centuriae ad consulatum defuerunt.

[238]C. Macer auctoritate semper eguitsed fuit patronus propemodumdiligentissimus. huius si vitasi moressi voltus denique non omnemcommendationem ingeni everteretmaius nomen in patronis fuisset. nonerat abundansnon inops tamen; non valde niten snon plane horridaoratio; vox gestus et omnis actio sine lepore; at in inveniendiscomponendisque rebus mira accuratiout non facile in ullodiligentiorem maioremque cognoverimsed eam ut citius veteratoriamquam oratoriam diceres. hic etsi etiam in publicis causis probabaturtamen in privatis inlustriorem obtinebat locum.

[239]C. deinde Piso statarius et sermonis plenus oratorminime illequidem tardus in excogitandoverum tamen voltu et simulatione multoetiam acutior quam erat videbatur. nam eius aequalem M.'. Glabrionembene institutum avi Scaevolae diligentia socors i psius naturaneglegensque tardaverat. etiam L. Torquatus elegans in dicendoinexistimando admodum prudenstoto genere perurbanus. meus autemaequalis Cn. Pompeius vir ad omnia summa natus maiorem dicendigloriam habuissetnisi eum maioris gloriae cupi ditas ad bellicaslaudes abstraxisset. erat oratione satis amplusrem prudentervidebat; actio vero eius habebat et in voce magnum splendorem et inmotu summam dignitatem.

[240]noster item aequalis D. Silanusvitricus tuusstudi ille quidemhabuit non multumsed acuminis et orationis satis. Q. Pompeius A.f.qui Bithynicus dictus estbiennio quam nos fortasse maiorsummostudio dicendi multaque doctrinaincredibili la bore atqueindustriaquod scire possum: fuit enim mecum et cum M. Pisone cumamicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus. huius actio nonsatis commendabat orationem; in hac enim satis erat copiaein illaautem leporis parum.

[241]erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia reulla probabiliset L. Octavius Reatinusqui cum multas iam causasdiceretadulescens est mortuus--is tamen ad dicendum veniebat magisaudacter quam parate --et C. Staienusqui se ipse adoptaverat etde Staieno Aelium feceratfervido quodam et petulanti et furiosogenere dicendi: quod quia multis gratum erat et probabaturascendisset ad honoresnisi in facinore manifesto deprehensus poenaslegibus et iudicio dedisset.

[242]eodem tempore C. L. Caepasii fratres fueruntqui multa operaignotihomines et repentiniquaestores celeriter facti suntoppidanoquodam et incondito genere dicendi. addamus huc etiamne quemvocalem praeterisse videamurC. Cosconium Calidianumqui nulloacumine eam tamen verborum copiamsi quam habebatpraebebat populocum multa concursatione magnoque clamore. quod idem faciebat Q.Arriusqui fuit M. Crassi quasi secundarum. is omnibus exemplo debetesse quantum in hac urbe polleat multorum oboedire temporimultorumque vel honori vel periculo servire.

[243]his enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiamconsecutus etiam in patronorum--sine doctrinasine ingenio--aliquemnumerum pervenerat. sed ut pugiles inexercitatietiam si pugnos etplagas Olympiorum cupidi ferre possuntsolem t amen saepe ferre nonpossuntsic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiammagnos excepissetillius iudicialis anni severitatem quasi solem nontulit.

[244]Tum Atticus: tu quidem de faeceinquithauris idque iam dudumsedtacebam; hoc vero non putabamte usque ad Staienos et Autronios esseventurum.

Non putoinquamexistimare te ambitione me labiquippe de mortuis; sedordinem sequens in memoriam notam et aequalem necessario incurro.volo autem hoc perspiciomnibus conquisitisqui in multitudinedicere ausi sintmemoria quidem dignos perpaucosverum qui omninonomen habuerintnon ita multos fuisse. sed ad sermonem institutumrevertamur.

[245]T. Torquatus T. f. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et anatura ad dicendum satis solutus atque expedituscui si vitasuppeditavissetsublato ambitu consul factus essetplus facultatishabuit ad dicendum quam voluntatis. itaque studio hui c nonsatisfecitofficio vero nec in suorum necessariorum causis nec insententia senatoria defuit.

[246]etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavitceleriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiamquam non hebessed effervescens in dicendo stomacho saepeiracundiaque vehementius; ut non cum adversario solum sed etiamquodmirabile essetcum iudice ipsocuius delinitor esse debet oratoriurgio saepe contenderet. M. Messalla minor natu quam nosnullo modoinopssed non nimis ornatus genere verborum; prudens acutusminimeincautus patronusin causis co gnoscendis componendisque diligensmagni laborismultae operae multarumque causarum.

[247]duo etiam MetelliCeler et Nepos nihil in causis versati nec sineingenio nec indocti hoc erant populare dicendi genus adsecuti. Cn.autem Lentulus Marcellinus nec umquam indisertus et in consulatupereloquens visus estnon tardus sententiisnon in ops verbisvocecanorafacetus satis. C. Memmius L. f. perfectus litteris sedGraecisfastidiosus sane Latinarumargutus orator verbisque dulcissed fugiens non modo dicendi verum etiam cogitandi laboremtantumsibi de facultate detraxit quantum imm inuit industriae.

[248]Hoc loco Brutus: quam velleminquitde his etiam oratoribus quihodie sunt tibi dicere luberet; et si de aliis minusde duobus tamenquos a te scio laudari solereCaesare et Marcelloaudirem non minuslubenter quam audivi de iis qui fuerunt.

Curtandem? inquam; an exspectas quid ego iudicem de istis qui tibi suntaeque noti ac mihi?

MihimeherculeinquitMarcellus satis est notusCaesar autem parum;illum enim saepe audivihiccum ego iudicare iam aliquid possemafuit.

[249]Quid igitur de illo iudicas quem saepe audisti?

Quidcensesinquitnisi id quod habiturus es similem tui?

Ne egoinquamsi itastvelim tibi eum placere quam maxume.

Atqui etita estinquitet vementer placet; nec vero sine causa. nam etdidicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianiscommentationibus acerrume exercuit.

[250]itaque et lectis utitur verbis et frequentibussplendore vocisdignitate motus fit speciosum et inlustre quod dicituromniaque sicsuppetuntut ei nullam deesse virtutem oratoris putem; maxumequelaudandus estqui hoc tempore ipsoc um liceat in hoc communinostro et quasi fatali maloconsoletur se cum conscientia optumaementis tum etiam usurpatione et renovatione doctrinae. vidi enimMytilenis nuper virum atqueut dixividi plane virum. itaque cumeum antea tui similem in dicend o viderimtum vero nunc a doctissimoviro tibiqueut intellexiamicissimo Cratippo instructum omni copiamulto videbam similiorem.

[251]Hic ego: etsiinquamde optumi viri nobisque amicissimi laudibuslubenter audiotamen incurro in memoriam communium miseriarumquarum oblivionem quaerens hunc ipsum sermonem produxi longius. sedde Caesare cupio audire quid tandem Atticus iudicet.

Et ille:praeclareinquittibi constasut de iis qui nunc sint nihil velisipse dicere; et hercule si sic ageresut de iis egisti qui iammortui suntneminem ut praetermitteresne tu in multos Autronios etStaienos incurreres. quare sive hanc turba m effugere voluisti siveveritus ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queripossetde Caesare tamen potuisti dicerepraesertim cum et tuum deillius ingenio notissimum iudicium esset nec illius de tuo obscurum.

[252]Sed tamenBruteinquit Atticusde Caesare et ipse ita iudico et dehoc huius generis acerrumo existimatore saepissume audioillumomnium fere oratorum Latine loqui elegantissume; nec id solumdomestica consuetudine ut dudum de Laeliorum et Mucioru m familiisaudiebamussed quamquam id quoque credo fuissetamenut essetperfecta illa bene loquendi lausmultis litteris et iis quidemreconditis et exquisitis summoque studio et diligentia estconsecutus:

[253]qui[n] etiam in maxumis occupationibus ad te ipsuminquit in meintuensde ratione Latine loquendi accuratissume scripserit primoquein libro dixerit verborum dilectum originem esse eloquentiaetribueritquemi Brutehuic nostroqui me de illo mal uit quam sedicerelaudem singularem; nam scripsit his verbiscum hunc nomineesset adfatus: ac sicogitata praeclare eloqui possentnonnullistudio et usu elaboraveruntcuius te paene principem copiae atqueinventorem bene de nomine ac dignitat e populi Romani meritum esseexistumare debemus: hunc facilem et cotidianum novisse sermonem nuncpro relicto est habendum?

[254]Tum Brutus: amice herculeinquitet magnifice te laudatum putoquem non solum principem atque inventorem copiae dixeritquae eratmagna laussed etiam bene meritum de populi Romani nomine etdignitate. quo enim uno vincebamur a victa Graeciaid aut ereptumillis est aut certe nobis cum illis communicatum.

[255]hanc auteminquitgloriam testimoniumque Caesaris tuae quidemsupplicationi nonsed triumphis multorum antepono.

Et rectequideminquamBrute; modo sit hoc Caesaris iudicinonbenevolentiae testimonium. plus enim certe adtulit huic populodignitatis quisquis est illesi modo est aliquisqui noninlustravit modo sed etiam genuit in hac urbe dicendi copiamquamilli qui Ligurum castella expugnaverunt: ex quibus multi suntutscitistriumphi.

[256]verum quidem si audire volumusomissis illis divinis consiliisquibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis autbelli aut domimulto magnus orator praestat minutis imperatoribus.'at prodest plus imperator.' quis negat? sed tam en--non metuo nemihi adclametis; est autem quod sentias dicendi liber locus--malimmihi L. Crassi unam pro M'. Curio dictionem quam castellanostriumphos duo. 'at plus interfuit rei publicae castellum capi Ligurumquam bene defendi causam M'.Curi'.

[257]credo; sed Atheniensium quoque plus interfuit firma tecta indomiciliis habere quam Minervae signum ex ebore pulcherrimum; tamenego me Phidiam esse mallem quam vel optumum fabrum tignuarium. quarenon quantum quisque prositsed quanti quisque sit po nderandum est;praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingereoperariiautem aut baiuli deesse non possint.

[258]sed pergePomponide Caesare et redde quae restant.

Solumquideminquit illeet quasi fundamentum oratoris vides locutionememendatam et Latinamcuius penes quos laus adhuc fuitnon fuitrationis aut scientiae sed quasi bonae consuetudinis. mitto C.Laelium P. Scipionem: aetatis illius ista fuit laus tamquaminnocentiae sic Latine loquendi--nec omnium tamen; nam illorumaequales Caecilium et Pacuvium male locutos videmus --: sed omnes tumferequi nec extra urbem hanc vixerant neque eos aliqua barbariesdomestica infuscaveratrecte loquebantur. sed hanc certe remdeteriorem vetustas fecit et Romae et in Graecia. confluxerunt enimet Athenas et in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diversislocis. quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussaratioquae mutari non potestnec ute ndum pravissima consuetudinisregula.

[259]T. Flamininumqui cum Q. Metello consul fuitpueri vidimus:existumabatur bene Latinesed litteras nesciebat. Catulus erat illequidem minime indoctusut a te paulo est ante dictumsed tamensuavitas vocis et lenis appellatio litterarum bene loqu endi famamconfecerat. Cottaqui se valde dilatandis litteris a similitudineGraecae locutionis abstraxerat sonabatque contrarium Catulosubagreste quiddam planeque subrusticumalia quidem quasi inculta etsilvestri via ad eandem laudem pervenerat. Sis enna autem quasiemendator sermonis usitati cum esse velletne a C. Rusio quidemaccusatore deterreri potuit quominus inusitatis verbis uteretur.

[260]Quidnam istuc est? inquit Brutusaut quis est iste C. Rusius?

Et ille:fuit accusatorinquitvetusquo accusante C. Hirtilium Sisennadefendens dixit quaedam eius sputatilica esse crimina. tum C. Rusius:'circumveniorinquitiudicesnisi subvenitis. Sisenna quid dicatnescio; metuo insidias. sputatilicaquid est hoc? sputa quid sitsciotilica nescio.' maxumi risus; sed ille tamen familiaris meusrecte loqui putabat esse inusitate loqui.

[261]Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptampura et incorrupta consuetudine emendat. itaque cum ad hancelegantiam verborum Latinorum--quaeetiam si orator non sis et sisingenuus civis Romanustamen necessaria est--adiungit i lla oratoriaornamenta dicenditum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocarein bono lumine. hanc cum habeat praecipuam laudem in communibusnonvideo cui debeat cedere. splendidam quandam minimeque veteratoriamrationem dicendi tenetvoce motu for ma etiam magnificam etgenerosam quodam modo.

[262]Tum Brutus: orationes quidem eius mihi vehementer probantur.compluris autem legi; atque etiam commentarios quosdam scripsit rerumsuarum.

Valdequideminquamprobandos; nudi enim suntrecti et venustiomniornatu orationis tamquam veste detracta. sed dum voluit alios habereparataunde sumerent qui vellent scribere historiamineptis gratumfortasse fecitqui volent illa calamistris inurere: sanos quidemhomines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura etinlustri brevitate dulcius. sed ad eossi placetqui vitaexcesseruntrevertamur.

[263]C. Sicinius igitur Q. Pompei illiusqui censor fuitex filia neposquaestorius mortuus est; probabilis oratoriam vero etiam probatusex hac inopi ad ornandumsed ad inveniendum expedita Hermagoraedisciplina. ea dat rationes certas et praecepta dicendi; quae siminorem habent apparatum--sunt enim exilia --tamen habent ordinemet quasdam errare in dicendo non patientes vias. has ille tenens etparatus ad causas veniensverborum non egensipsa illa comparationedisciplinaque dicendi iam in pat ronorum numerum pervenerat.

[264]erat etiam vir doctus in primis C. Visellius Varro consobrinus meusqui fuit cum Sicinio aetate coniunctus. is cum post curulemaedilitatem iudex quaestionis essetest mortuus; in quo fateor volgiiudicium a iudicio meo dissensisse. nam populo non e rat satisvendibilis: praeceps quaedam et cum idcirco obscuraquia peracutatum rapida et celeritate caecata oratio; sed neque verbis aptioremcito alium dixerim neque sententiis crebriorem. praeterea perfectusin litteris iurisque civilis iam a patre A culeone traditam tenuitdisciplinam.

[265]reliqui suntqui mortui sintL. Torquatusquem tu non tam citorhetorem dixissesetsi non derat oratioquamut Graeci dicuntpolitikon. erant in eo plurumae litterae nec eae volgaressedinteriores quaedam et reconditaedivina memoriasumma verborum etgravitas et elegantia; atque haec omnia vitae decorabat gravitas etintegritas. me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetateplena litteratae senectutis oratio. quanta severitas in voltuquantum pondus in verbisquam nihil non consideratum exibat ex ore!

[266]Tum Brutus Torquati et Triari mentione commotus--utrumque enim eorumadmodum dilexerat --: ne egoinquitut omittam cetera quae suntinnumerabiliade istis duobus cum cogitodoleo nihil tuam perpetuamauctoritatem de pace valuisse. nam nec istos e xcellentis viros necmultos alios praestantis civis res publica perdidisset. SileamusinquamBrutede istisne augeamus dolorem. nam et praeteritorumrecordatio est acerba et acerbior exspectatio reliquorum. itaqueomittamus lugere et tantum quid quis que dicendo potueritquoniam idquaerimuspraedicemus.

[267]Sunt etiam ex iisqui eodem bello occideruntM. Bibulusqui etscriptitavit accuratecum praesertim non esset oratoret egit multaconstanter; Appius Claudius socer tuusconlega et familiaris meus:hic iam et satis studiosus et valde cum doctus tum etiam exercitatusorator et cum auguralis tum omnis publici iuris antiquitatisquenostrae bene peritus fuit. L. Domitius nulla ille quidem artesedLatine tamen et multa cum libertate dicebat.

[268]duo praeterea Lentuli consularesquorum Pu blius ille nostraruminiuriarum ultorauctor salutisquicquid habuitquantumcumquefuitillud totum habuit e disciplina; instrumenta naturae derant;sed tantus animi splendor et tanta magnitudout sibi omniaquaeclarorum virorum essentnon dubitaret asciscere eaque omni dignitateobtineret. L. autem Lentulus satis erat fortis oratorsi modooratorsed cogitandi non ferebat laborem; vox canoraverba nonhorrida saneut plena esset animi et terrori s oratio; quaereres iniudiciis fortasse meliusin re publica quod erat esse iudicaressatis.

[269]ne T. quidem Postumius contemnendus in dicendo; de re publica veronon minus vemens orator quam bellator fuiteffrenatus et acer nimissed bene iuris publici leges atque instituta cognoverat.

Hoc locoAtticus: putarem teinquitambitiosum essesiut dixistiii quosiam diu conligis viverent. omnis enim commemorasqui ausi aliquandosunt stantes loquiut mihi imprudens M. Servilium praeterissevideare.

[270]Noninquamego istuc ignoroPomponimultos fuissequi verbumnumquam in publico fecissentquom melius aliquanto possent quam istioratoresquos colligodicere; sed his commemorandis etiam illudadsequorut intellegatis primum ex omni numero q uam non multi ausisint diceredeinde ex iis ipsis quam pauci fuerint laude digni.

[271]itaque ne hos quidem equites Romanos amicos nostrosqui nuper mortuisuntP. Cominium Spoletinumquo accusante defendi C. Corneliuminquo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit; T. AcciumPisaurensemcuius accusationi r espondi pro A. Cluentioqui etaccurate dicebat et satis copioseeratque praeterea doctusHermagorae praeceptisquibus etsi ornamenta non satis opima dicenditamenut hastae velitibus amentataesic apta quaedam et paratasingulis causarum generibus argumenta traduntur.

[272]studio autem neminem nec industria maiore cognoviquamquam neingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisonigenero meo.nullum tempus illi umquam vacabat aut a forensi dictione aut acommentatione domestica aut a scribendo aut a cogitando . itaquetantos processus efficiebat ut evolarenon excurrere videretur;eratque verborum et dilectus elegans et apta et quasi rotundaconstructio; cumque argumenta excogitabantur ab eo multa et firma adprobandum tum concinnae acutaeque sententiae; gest usque natura itavenustusut ars etiamquae non eratet e disciplina motus quidamvideretur accedere. vereor ne amore videar plura quam fuerint in illodicere; quod non ita est: alia enim de illo maiora dici possunt. namnec continentia nec pietate nec ullo genere virtutis quemquam eiusdemaetatis cum illo conferendum puto.

[273]nec vero M. Caelium praetereundum arbitrorquaecumque eius in exituvel fortuna vel mens fuit; qui quamdiu auctoritati meae paruittalistribunus plebis fuitut nemo contra civium perditorum popularemturbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steteritconstantius.

[274] sed de M. Calidio dicamus aliquidqui non fuitorator unus e multispotius inter multos prope singularis fuit: itareconditas exquisitasque sententias mollis et pellucens vestiebatoratio. nihil tam tenerum quam illius comprensio verborumnihil tamflexibilenihil quod magis ipsius arbitrio fingereturut nulliusoratoris aeque in potestate fuerit: quae primum ita pura erat utnihil liquidiusita libere fluebat ut nusquam adhaeresceret; nullumnisi loco positum et tamquam in vermiculato emblemateut aitLuciliusstructum verbum videres; nec vero ullum aut durum autinsolens aut humile aut [in] longius ductum; ac non propria verbarerumsed pleraque translatasic tamenut ea non inruisse inalienum locumsed immigrasse in suum diceres; nec v ero haec solutanec diffluentiased astricta numerisnon aperte nec eodem modosempersed varie dissimulanterque conclusis.

[275]erant autem et verborum et sententiarum illa luminaquae vocantGraeci schemataquibus tamquam insignibus in ornatudistinguebatur omnis oratio. 'qua de re agitur' autem illudquodmultis locis in iuris consultorum includitur formulisid ub i essetvidebat.

[276]accedebat ordo rerum plenus artisactio liberalis totumque dicendiplacidum et sanum genus. quod si est optumum suaviter dicerenihilest quod melius hoc quaerendum putes. sed cum a nobis paulo antedictum sit tria videri esse quae orator efficere d eberetutdoceretut delectaretut moveretduo summe tenuitut et reminlustraret disserendo et animos eorum qui audirent devinciretvoluptate; aberat tertia illa lausqua permoveret atque incitaretanimosquam plurumum pollere diximus; nec erat ul la vis atquecontentio: sive consilioquod eos quorum altior oratio actioqueesset ardentior furere et bacchari arbitraretursive quod natura nonesset ita factus sive quod non consuesset sive quod non posset. hocunum illisi nihil utilitatis habebatafuit; si opus eratdefuit.

[277]quin etiam meminicum in accusatione sua Q. Gallio crimini dedissetsibi eum venenum paravisse idque a se esse deprensum sesequechirographa testificationes indicia quaestiones manifestam remdeferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputavissetme in respondendocum essem argumentatus quantum resferebathoc ipsum etiam posuisse pro argumentoquod illecumpestem capitis suicum indicia mortis se comperisse manifesto etmanu tenere dicerettam solute egissettam lenitertam oscitanter.

[278]'tu istucM. Calidinisi fingeressic ageres? praesertim cum istaeloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrume soleastuumneglegeres? ubi dolorubi ardor animiqui etiam ex infantiumingeniis elicere voces et querelas solet? nulla p erturbatio animinulla corporisfrons non percussanon femur; pedisquod minimumestnulla supplosio. itaque tantum afuit ut inflammares nostrosanimossomnum isto loco vix tenebamus.' sic nos summi oratoris velsanitate vel vitio pro argumento ad d iluendum crimen usi sumus.

[279]Tum Brutus: atque dubitamusinquitutrum ista sanitas fuerit anvitium? quis enim non fateaturcum ex omnibus oratoris laudibuslonge ista sit maxumainflammare animos audientium et quocumque respostulet modo flecterequi hac virtute carueriti d ei quod maxumumfuerit defuisse?

Sit saneitainquam; sed redeamus ad eumqui iam unus restatHortensium;tum de nobismet ipsisquoniam id etiamBrutepostulaspaucadicemus. quamquam facienda mentio estut quidem mihi videturduorumadulescentiumqui si diutius vixissentmag nam essent eloquentiaelaudem consecuti.

[280]C. Curionem teinquit Brutuset C. Licinium Calvum arbitror dicere.

Recteinquamarbitraris; quorum quidem alter [quod verisimile dixisset]ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutascrebrasquidem certe sententiasut nihil posset ornatius essenihilexpeditius. atque hic parum a magistris institutus naturam habuitadmirabilem ad dicendum; industriam non sum expertusstudium certefuit. qui si me audire voluissetut coeperathonores quam opesconsequi maluisset.

Quidnamestinquitistuc? et quem ad modum distinguis?

[281]Hoc modoinquam. cum honos sit praemium virtutis iudicio studioquecivium delatum ad aliquemqui eum sententiisqui suffragiis adeptusestis mihi et honestus et honoratus videtur. qui autem occasionealiqua etiam invitis suis civibus nactus est i mperiumut illecupiebathunc nomen honoris adeptumnon honorem puto. quae si illeaudire voluissetmaxuma cum gratia et gloria ad summam amplitudinempervenissetascendens gradibus magistratuumut pater eius feceratut reliqui clariores viri. quae quidem etiam cum P. Crasso M. f.initio aetatis ad amicitiam se meam contulissetsaepe egisse mearbitrorcum eum vementer hortarerut eam laudis viam rectissimamesse duceretquam maiores eius ei tritam reliquissent.

[282]erat enim cum institutus optume tum etiam perfecte planeque eruditusineratque et ingenium satis acre et orationis non inelegans copia;praetereaque sine arrogantia gravis esse videbatur et sine segnitiaverecundus. sed hunc quoque absorbuit aestus q uidam insolitaeadulescentibus gloriae; qui quia navarat miles operam imperatoriimperatorem se statim esse cupiebatcui muneri mos maiorum aetatemcertamsortem incertam reliquit. ita gravissumo suo casudum Cyriet Alexandri similis esse voluitqui suum cursum transcurrerantetL. Crassi et multorum Crassorum inventus est dissimillimus.

[283]Sed ad Calvum--is enim nobis erat propositus--revertamur; qui oratorfuit cum litteris eruditior quam Curio tum etiam accuratius quoddamdicendi et exquisitius adferebat genus; quod quamquam scientereleganterque tractabatnimium tamen inquirens in s e atque ipse seseobservans metuensquene vitiosum conligeretetiam verum sanguinemdeperdebat. itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis etattente audientibus erat inlustrismultitudine autem et a forocuinata eloquentia estdevoraba tur.

[284]Tum Brutus: Atticum seinquitCalvus noster dici oratorem volebat:inde erat ista exilitas quam ille de industria consequebatur.

Dicebatinquamita; sed et ipse errabat et alios etiam errare cogebat. namsi quis eosqui nec inepte dicunt nec odiose nec putideAtticeputat dicereis recte nisi Atticum probat neminem. insulsitatem enimet insolentiam tamquam insaniam quandam or ationis oditsanitatemautem et integritatem quasi religionem et verecundiam oratorisprobat. haec omnium debet oratorum eadem esse sententia.

[285]sin autem ieiunitatem et siccitatem et inopiamdummodo sit politadum urbanadum elegansin Attico genere ponithoc recte dumtaxat;sed quia sunt in Atticis alia melioravideat ne ignoret et gradus etdissimilitudines et vim et varietate m Atticorum. 'Atticos'inquit'volo imitari.' quos? nec enim est unum genus. nam quid est tamdissimile quam Demosthenes et Lysiasquam idem et Hyperidesquamhorum omnium Aeschines? quem igitur imitaris? si aliquem: ceteri ergoAttice non dicebant? s i omnis: qui potescum sint ipsi dissimillumiinter se? in quo illud etiam quaeroPhalereus ille DemetriusAtticene dixerit. mihi quidem ex illius orationibus redolere ipsaeAthenae videntur. at est floridiorut ita dicamquam Hyperidesquam Lysias: natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.

[286]Et quidem duo fuerunt per idem tempus dissimiles inter sesed Atticitamen; quorum Charisius multarum orationumquas scribebat aliiscumcupere videretur imitari Lysiam; Demochares autemqui fuitDemostheni sororis filiuset orationes scripsit al iquot et earumrerum historiamquae erant Athenis ipsius aetate gestaenon tamhistorico quam oratorio genere perscripsit. at Charisi vult Hegesiasesse similisisque se ita putat Atticumut veros illos prae sepaene agrestes putet.

[287]at quid est tam fractumtam minutumtam in ipsaquam tamenconsequiturconcinnitate puerile? 'Atticorum similes esse volumus.'optume; suntne igitur hi Attici oratores? 'quis negare potest? hosimitamur.' quo modoqui sunt et inter se dissimiles et aliorum?'Thucydidem' inquit 'imitamur.' optumesi historiam scriberenon sicausas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiatorsincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudicialenon tractavit genus. orationes aute mquas interposuit--multae enimsunt --eas ego laudare soleo: imitari neque possimsi velimnecvelim fortassesi possim. ut si quis Falerno vino delectetursed eonec ita novo ut proximis consulibus natum velitnec rursus itavetere ut Opimium au t Anicium consulem quaerat--'atqui hae notaesunt optumae': credo; sed nimia vetustas nec habet eamquamquaerimussuavitatem nec est iam sane tolerabilis --:

[288]num igiturqui hoc sentiatsi is potare velitde dolio sibihauriendum putet? minime; sed quandam sequatur aetatem. sic ego istiscensuerim et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationemfugiendam nec illam praeclaram Thucydidi nimis vete rem tamquamAnicianam notam persequendam. ipse enim Thucydidessi posteriusfuissetmulto maturior fuisset et mitior.

[289]'Demosthenem igitur imitemur.' o di boni! quidquaesonos aliudagimus aut quid aliud optamus? at non adsequimur. isti enim videlicetAttici nostri quod volunt adsequuntur. ne illud quidem intelleguntnon modo ita memoriae proditum esse sed ita nec esse fuissecumDemosthenes dicturus essetut concursus audiendi causa ex totaGraecia fierent. at cum isti Attici dicuntnon modo a coronaquodest ipsum miserabilesed etiam ab advocatis relinquuntur. quare sianguste et exiliter dicere est Atticorumsint sane Attici; sed incomitium veniantad stantem iudicem dicant: subsellia grandiorem etpleniorem vocem desiderant.

[290]volo hoc oratori contingatut cum auditum sit eum esse dicturumlocus in subselliis occupeturcompleatur tribunalgratiosi scribaesint in dando et cedendo lococorona multiplexiudex erectus; cumsurgat is qui dicturus sitsignificetur a coron a silentiumdeindecrebrae adsensionesmultae admirationes; risuscum velitcumvelitfletus: utqui haec procul videatetiam si quid agaturnesciatat placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat. haeccui continganteum scito Attice dicereut de Pericle audimusut deHyperideut de Aeschinede ipso quidem Demosthene maxume.

[291]sin autem acutumprudens et idem sincerum et solidum et exsiccatumgenus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur ethoc proprium esse Atticorum voluntrecte laudant. est enim in artetanta tamque varia etiam huic minutae subtilit ati locus. ita fietut non omnes qui Attice idem benesed ut omnes qui bene idem etiamAttice dicant. sed redeamus rursus ad Hortensium.

[292]Sane quideminquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit periucunda aproposita oratione digressio.

TumAtticus: aliquotiens suminquitconatussed interpellare nolui.nunc quoniam iam ad perorandum spectare videtur sermo tuusdicamopinorquod sentio.

Tu veroinquamTite.

Tum ille:egoinquitironiam illam quam in Socrate dicunt fuissequa ille inPlatonis et Xenophontis et Aeschinis libris utiturfacetam etelegantem puto. est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiamfaceticum de sapientia discepteturhanc s ibi ipsum detrahereeistribuere inludentemqui eam sibi adrogant: ut apud Platonem Socratesin caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiamceterosse autem omnium rerum inscium fingit et rudem. decet hocnescio quo modo illumnec Epicu roqui id reprehenditadsentior.sed in historiaqua tu es usus in omni sermonecum qualis quisqueorator fuisset exponeresvide quaesoinquitne tam reprehendendasit ironia quam in testimonio.

[293]Quorsusinquamistuc? non enim intellego.

Quiaprimuminquitita laudavisti quosdam oratores ut imperitos possesin errorem inducere. equidem in quibusdam risum vix tenebamcumAttico Lysiae Catonem nostrum comparabasmagnum mercule hominem velpotius summum et singularem virum--nemo dicet s ecus--sed oratorem?sed etiam Lysiae similem? quo nihil potest esse pictius. bellaironiasi iocaremur; sin adseveramusvide ne religio nobis tamadhibenda sit quam si testimonium diceremus.

[294]ego enim Catonem tuum ut civemut senatoremut imperatoremutvirum denique cum prudentia et diligentia tum omni virtuteexcellentem probo; orationes autem eius ut illis temporibus valdelaudo--significant enim formam quandam ingenised admodum im politamet plane rudem --Origines vero cum omnibus oratoris laudibusrefertas diceres et Catonem cum Philisto et Thucydide compararesBrutone te id censebas an mihi probaturum? quos enim ne e Graecisquidem quisquam imitari potesthis tu comparas homi nem Tusculanumnondum suspicantem quale esset copiose et ornate dicere.

[295]Galbam laudas. si ut illius aetatis principemadsentior--sic enimaccepimus --; sin ut oratoremcedo quaeso orationes--sunt enim--etdic huncquem tu plus quam te amasBrutum velle te illo mododicere. probas Lepidi orationes. paulum hic tibi adse ntiormodo italaudes ut antiquas; quod item de Africanode Laeliocuius tuoratione negas fieri quicquam posse dulciusaddis etiam nescio quidaugustius. nomine nos capis summi viri vitaeque elegantissumaeverissimis laudibus. remove haec: ne ista du lcis oratio ita sitabiecta ut eam aspicere nemo velit.

[296]Carbonem in summis oratoribus habitum scio; sed cum in ceteris rebustum in dicendo semperquo iam nihil est meliusid laudariqualecumque est solet. dico idem de Gracchisetsi de eis ea sunt ate dictaquibus ego adsentior. omitto ceteros; venio ad eos inquibus iam perfectam putas esse eloquentiamquos ego audivi sinecontroversia magnos oratoresCrassum et Antonium. de horum laudibustibi prorsus adsentiorsed tamen non isto modo: ut Polyclitidoryphorum sibi Lysippus aiebatsic tu suasione m legis Serviliaetibi magistram fuisse; haec germana ironia est. cur ita sentiam nondicamne me tibi adsentari putes.

[297]omitto igitur quae de his ipsisquae de Cottaquae de Sulpicioquae modo de Caelio dixeris. hi enim fuerunt certe oratores; quantiautem et quales tu videris. nam illud minus curoquod congessistioperarios omnes; ut mihi videantur mori voluisse n onnulliut a tein oratorum numerum referrentur.

Haec cumille dixisset: longi sermonis initium pepulistiinquamAtticeremque commovisti nova disputatione dignamquam in aliud tempusdifferamus.

[298]volvendi enim sunt libri cum aliorum tum in primis Catonis.intelleges nihil illius liniamentis nisi eorum pigmentorumquaeinventa nondum erantflorem et colorem defuisse. nam de Crassioratione sic existumoipsum fortasse melius potuisse scriberealiumut arbitrorneminem. nec in hoc eirona me duxerisessequod eam orationem mihi magistram fuisse dixerim. nam etsi [ut]tu melius existumare videris de easi quam nunc habemusfacultatetamen adulescentes quid in Latinis potius imitare mur non habebamus.

[299]quod autem plures a nobis nominati sunteo pertinuitut paulo antedixiquod intellegi voluiin eocuius omnes cupidissimi essentquam pauci digni nomine evaderent. quare eirona mene siAfricanus quidem fuitut ait in historia sua C. F anniusexistumarivelim.

Ut volesinquit Atticus. ego enim non alienum a te putabam quod et in Africanofuisset et in Socrate.

[300]Tum Brutus: de isto postea; sed tuinquit me intuensorationesnobis veteres explicabis?

VeroinquamBrute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquandosi modolicebitquoniam utroque in loco vicini sumus. sed iam ad idundedigressi sumusrevertamur.

[301]Hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicereceleriter ad maiores causas adhiberi coeptus est; quamquam incideratin Cottae et Sulpici aetatemqui annis decem maioresexcellentetum Crasso et Antoniodein Philip popost Iuliocum his ipsisdicendi gloria comparabatur. primum memoria tantaquantam in nullocognovisse me arbitrorut quae secum commentatus essetea sinescripto verbis eisdem redderetquibus cogitavisset. hoc adiumentoille tanto sic utebaturut sua et commentata et scripta et nulloreferente omnia adversariorum dicta meminisset.

[302]ardebat autem cupiditate sicut in nullo umquam flagrantius studiumviderim. nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceretaut meditaretur extra forum. saepissume autem eodem die utrumquefaciebat. adtuleratque minime volgare genus dicend i; duas quidem resquas nemo alius: partitionesquibus de rebus dicturus essetetconlectionesmemor et quae essent dicta contra quaeque ipsedixisset.

[303]erat in verborum splendore eleganscom positione aptusfacultatecopiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maxumisconsecutus. rem complectebatur memoriterdividebat acutenecpraetermittebat fere quicquamquod esset in causa au t adconfirmandum aut ad refellendum. vox canora et suavismotus etgestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. hoc igiturflorescente Crassus est mortuusCotta pulsusiudicia intermissabellonos in forum venimus.

[304]Erat Hortensius in bello primo anno milesaltero tribunus militumSulpicius legatus; aberat etiam M. Antonius; exercebatur una legeiudicium Variaceteris propter bellum intermissis; quoi frequensaderamquamquam pro se ipsi dicebant oratores non illi quidemprincipesL. Memmius et Q. Pompeiussed oratores tamen testediserto uterque Philippocuius in testimonio contentio et vimaccusatoris habebat et copiam.

[305]Reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erantcotidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. erat enimtribunus plebis tum C. Curioquamquam is quidem silebatut eratsemel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ill equidem orator sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. CarboCn. Pomponiuset hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iuliusaedilis curulis cotidie fere accuratas contiones habebat. sed mecupidissumum audiendi primus dolor percussitCotta cum est expulsus.reliquos frequenter audiens acerrumo studio tenebar cotidieque etscribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibuscontentus non eram. iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatusexcesserat.

[306]ego autem iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae P.f.qui quamquam nemini ad docendum dabattamen consulentibusrespondendo studiosos audiendi docebat. atque huic anno proxumusSulla consule et Pompeio fuit. tum P. Sulpici in tr ibunatu cotidiecontionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eodemquetemporecum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optumatibusMithridatico bello domo profugisset Romamque venissettotum ei metradidi admirabili quodam ad philosophiam s tudio concitatus; in quohoc etiam commorabar adtentius--etsi rerum ipsarum varietas etmagnitudo summa me delectatione retinebat --sed tamen sublata iamesse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.

[307]occiderat Sulpicius illo anno tresque proxumo trium aetatum oratoreserant crudelissume interfectiQ. Catulus M. Antonius C. Iulius.eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summocausarum et magistro. haec etsi videntur esse a p roposita rationediversatamen idcirco a me proferunturut nostrum cursumperspicerequoniam voluistiBrutepossis--nam Attico haec notasunt--et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsiusvestigiis persecuti.

[308]triennium fere fuit urbs sine armis; sed oratorum aut interitu autdiscessu aut fuga--nam aberant etiam adulescentes M. Crassus etLentuli duo--primas in causis agebat Hortensiusmagis magisquecotidie probabatur AntistiusPiso saepe dicebatminus saepePomponiusraro Carbosemel aut iterum Philippus. at vero ego hoctem pore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditationeversabar.

[309]eram cum Stoico Diodotoqui cum habitavisset apud me cumquevixissetnuper est domi meae mortuus. a quo cum in aliis rebus tumstudiosissime in dialectica exercebarquae quasi contracta etastricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tuBru teiudicavisti te illam iustam eloquentiamquam dialecticam essedilatatam putantconsequi non posse. huic ego doctori et eiusartibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut abexercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.

[310]commentabar declamitans--sic enim nunc loquuntur--saepe cum M. Pisoneet cum Q. Pompeio aut cum aliquo cotidieidque faciebam multum etiamLatine sed Graece saepiusvel quod Graeca oratio plura ornamentasuppeditans consuetudinem similiter Latine di cendi adferebatvelquod a Graecis summis doctoribusnisi Graece diceremneque corrigipossem neque doceri.

[311]tumultus interim recuperanda re publica et crudelis interitusoratorum triumScaevolae Carbonis Antistireditus Cottae CurionisCrassi Lentulorum Pompei; leges et iudicia constitutarecuperata respublica; ex numero autem oratorum Pomponius Censori nus Murenasublati. tum primum nos ad causas et privatas et publicas adirecoepimusnon ut in foro disceremusquod plerique feceruntsed utquantum nos efficere potuissemusdocti in forum veniremus.

[312]eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus adsenatum de Rhodiorum praemiis venerat. itaque prima causa publica proSex. Roscio dicta tantum commendationis habuitut non ulla essetquae non digna nostro patrocinio videretur. de inceps inde multaequas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.

[313]Nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis sed corporeomni videris velle cognoscerecomplectar nonnulla etiam quaefortasse videantur minus necessaria. erat eo tempore in nobis summagracilitas et infirmitas corporisprocerum et tenue co llum: quihabitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculosiaccedit labor et laterum magna contentio. eoque magis hoc eos quibuseram carus commovebatquod omnia sine remissionesine varietatevisumma vocis et totius corporis conte ntione dicebam.

[314]itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas ageredesisteremquodvis potius periculum mihi adeundum quam a speratadicendi gloria discedendum putavi. sed cum censerem remissione etmoderatione vocis et commutato genere dicendi me et pericu lum vitareposse et temperatius dicereut consuetudinem dicendi mutaremeacausa mihi in Asiam proficiscendi fuit. itaque cum essem bienniumversatus in causis et iam in foro celebratum meum nomen essetRomasum profectus.

[315]Cum venissem Athenassex menses cum Antiocho veteris Academiaenobilissumo et prudentissumo philosopho fui studiumque philosophiaenumquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctumhoc rursus summo auctore et doctore renovavi. eodem tamen temporeAthenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendimagistrum studiose exerceri solebam. post a me Asia tota peragrataest cum summis quidem oratoribusquibuscum exercebar ipsislubentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonic ensis meo iudiciotota Asia illis temporibus disertissimus; etsi nihil haberemolestiarum nec ineptia rum Atticorum esthic orator in illisnumerari recte potest.

[316]adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam AeschylusCnidiusAdramyttenus Xenocles. hi tum in Asia rhetorum principesnumerabantur. quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem quemRomae audiveram Molonem adplicavi cum actorem in veris causisscriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiiset instituendo docendoque prudentissimum. is dedit operamsi modo idconsequi potuitut nimis redundantis nos et supra fluentis iuveniliquadam dicendi impunitate et licen tia reprimeret et quasi extraripas diffluentis coerceret. ita recepi me biennio post non modoexercitatior sed prope mutatus. nam et contentio nimia vocisresederat et quasi deferverat oratio lateribusque vires et corporimediocris habitus accesserat.

317] Duotum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarentCottaet Hortensius; quorum alter remissus et lenis et propriis verbiscomprendens solute et facile sententiamalter ornatusacer et nontalis qualem tu eumBruteiam deflorescent em cognovistisedverborum et actionis genere commotior. itaque cum Hortensio mihimagis arbitrabar rem essequod et dicendi ardore eram propior etaetate coniunctior. etenim videram in isdem causisut pro M.Canuleiopro Cn. Dolabella consularicum Cotta princeps adhibitusessetpriores tamen agere partis Hortensium. acrem enim oratoremincensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitusdesiderat.

[318]unum igitur annumcum redissemus ex Asiacausas nobilis egimuscumquaesturam nosconsulatum Cottaaedilitatem peteret Hortensius.interim me quaestorem Siciliensis excepit annusCotta ex consulatuest profectus in Galliamprinceps et erat et h abebatur Hortensius.cum autem anno post ex Sicilia me recepissemiam videbatur illud inmequicquid essetesse perfectum et habere maturitatem quandamsuam. nimis multa videor de meipse praesertim; sed omni huicsermoni propositum estnon ut ingeni um et eloquentiam meamperspiciasunde longe absumsed ut laborem et industriam.

[319]cum igitur essem in plurumis causis et in principibus patronisquinquennium fere versatustum in patrocinio Siciliensi maxume incertamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.

Sedquoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratoriamverum etiam praecepta quaedam desideratquid tamquam notandum etanimadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.

[320]nam is post consulatum--credo quod videret ex consularibus neminemesse secum comparandumneglegeret autem eos qui consules nonfuissent--summum illud suum studium remisitquo a puero fueratincensusatque in omnium rerum abundantia voluit beatiusut ipseputabatremissius certe vivere. primus et secundus annus et tertiustantum quasi de picturae veteris colore detraxeratquantum nonquivis unus ex populosed existumator doctus et intellegens possetcognoscere. longius autem procedens ut in cet eris eloquentiaepartibustum maxume in celeritate et continuatione verborumadhaerescenssui dissimilior videbatur fieri cotidie.

[321]nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxumestilo nostrum illud quod erat augerequantumcumque erat. atque utmulta omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annisetpraetor primus et incredibili populari voluntate s um factus. nam cumpropter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitiuset minime volgare orationis genus animos hominum ad me dicendinovitate converteram.

[322]nihil de me dicam: dicam de ceterisquorum nemo erat qui videreturexquisitius quam volgus hominum studuisse litterisquibus fonsperfectae eloquentiae continetur; nemo qui philosophiam complexusesset matrem omnium bene factorum beneque dictorum; n emo qui iuscivile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiammaxume necessariam; nemo qui memoriam rerum Romanarum teneretexquasi quando opus essetab inferis locupletissimos testesexcitaret; nemo qui breviter arguteque incluso ad versario laxaretiudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumquetraduceret; nemo qui dilatare posset atque a propria ac definitadisputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universigeneris orationem traducere; nemo qui d electandi gratia digrediparumper a causanemo qui ad iracundiam magno opere iudicemnemoqui ad fletum posset adducerenemo qui animum eiusquod unum estoratoris maxume propriumquocumque res postularet impellere.

[323]itaque cum iam paene evanuisset Hortensius et ego anno meosextoautem post illum consulemconsul factus essemrevocare se adindustriam coepitnecum pares honore essemusaliqua re superioresvideremur. sic duodecim post meum consulatum annos i n maxumiscausiscum ego mihi illumsibi me ille anteferretconiunctissimeversati sumusconsulatusque meusqui illum primo leviterperstrinxeratidem nos rerum mearum gestarumquas ille admirabaturlaude coniunxerat.

[324]maxume vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo antequam perterritum armis hoc studiumBrutenostrum conticuit subitoet obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis adcausas simillumas inter se vel potius easdem novi ve niebamuscotidie. quibus quidem causis tu etiamBrutepraesto fuisticomplurisque et nobiscum et solus egistiut qui non satis diuvixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit: annis ante decemcausas agere coepit quam tu es natus; idem quarto sexagensumo annoperpaucis ante mortem diebusuna tecum socerum tuum defendit Appium.dicendi autem genus quod fuerit in utroqueorationes utriusque etiamposteris nostris indicabunt.

[325]Sed si quaerimuscur adulescens magis floruerit dicendo quam seniorHortensiuscausas reperiemus verissumas duas. primumquod genuserat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quamsenectuti. genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: un umsententiosum et argutumsententiis non tam gravibus et severis quamconcinnis et venustisqualis in historia Timaeusin dicendo autempueris nobis Hierocles Alabandeusmagis etiam Menecles frater eiusfuitquorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in generelaudabiles. aliud autem genus est non tam sententiis frequentatumquam verbis volucre atque incitatumquali est nunc Asia totanecflumine solum orationis sed etiam exornato et faceto genere verborumin quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. inhis erat admirabilis orationis cursusornata sententiarumconcinnitas non erat.

[326]haec autemut dixigenera dicendi aptiora sunt adulescentibusinsenibus gravitatem non habent. itaque Hortensius utroque genereflorens clamores faciebat adulescens. habebat enim et Meneclium illudstudium crebrarum venustarumque sententiarumin quibusut in illoGraecosic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiaequam aut necessariae aut interdum utiles; et erat oratio cum incitataet vibrans tum etiam accurata et polita. non probabantur haecsenibus--saepe videbam cum inrident em tum etiam irascentem etstomachantem Philippum --sed mirabantur adulescentesmultitudomovebatur.

[327]erat excellens iudicio volgi et facile primas tenebat adulescens.etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parumtamen aptumesse aetati videbatur. et certequod et ingeni quaedam forma lucebatet exercitatione perfecta eratque verbo rum astricta comprensiosummam hominum admirationem excitabat. sed cum iam honores et illasenior auctoritas gravius quiddam requireretremanebat idem necdecebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiseratquod in eofuerat acerrimumconcinnita s illa crebritasque sententiarumpristina manebatsed ea vestitu illo orationisquo consueratornata non erat. hoc tibi illeBruteminus fortasse placuit quamplacuissetsi illum flagrantem studio et florentem facultate audirepotuisses.

[328]Tum Brutus: ego veroinquitet istaquae dicisvideo qualia sintet Hortensium magnum oratorem semper putavi maxumeque probavi proMessalla dicentemcum tu afuisti.

Sicferuntinquamidque declarat totidem quot dixitut aiuntscriptaverbis oratio. ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paulumet Marcellum consules floruitnos in eodem cursu fuimus a Sulladictatore ad eosdem fere consules. sic Q. Hort ensi vox exstinctafato suo estnostra publico.

Meliusquaesoominareinquit Brutus.

[329]Sit sane ut visinquamet id non tam mea causa quam tua; sedfortunatus illius exitusqui ea non vidit cum fierentquae providitfutura. saepe enim inter nos impendentis casus deflevimuscum bellicivilis causas in privatorum cupiditatibus inclus aspacis spem apublico consilio esse exclusam videremus. sed illum videtur felicitasipsiusqua semper est ususab eis miseriisquae consecutae suntmorte vindicavisse.

[330]Nos autemBrutequoniam post Hortensi clarissimi oratoris mortemorbae eloquentiae quasi tutores relicti sumusdomi teneamus eamsaeptam liberali custodiaet hos ignotos atque impudentes procosrepudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetuquantum possumus prohibeamus. equidem etsi doleo me in vitam pauloserius tamquam in viam ingressumpriusquam confectum iter sitinhanc rei publicae noctem incidissetamen ea consolatione sustentorquam tu mihiBruteadhibuisti tuis suavissimis litterisquibus meforti animo esse oportere censebasquod ea gessissemquae de meetiam me tacente ipsa loquerentur viverentque mortuo; quaesi recteessetsalute rei publicaesin secusinteritu ipso testimoniummeorum de re publica consiliorum darent.

[331]sed in te intuensBrutedoleocuius in adulescentiam per mediaslaudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortunarei publicae. hic me dolor tangithaec me cura sollicitat et huncmecum socium eiusdem et amoris et iudici. tibi fav emuste tua fruivirtute cupimustibi optamus eam rem publicam in qua duorum generumamplissumorum renovare memoriam atque augere possis. tuum enim forumtuum erat illud curriculumtu illuc veneras unusqui non linguammodo acuisses exercitatione dic endised et ipsam eloquentiamlocupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decusomne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.

[332]ex te duplex nos afficit sollicitudoquod et ipse re publica careaset illa te. tu tamenetsi cursum ingeni tuiBrutepremit haecimportuna clades civitatiscontine te in tuis perennibus studiis eteffice id quod iam propemodum vel plane potius e ffecerasut teeripias ex eaquam ego congessi in hunc sermonemturba patronorum.nec enim decet te ornatum uberrumis artibusquas cum domo haurirenon possesarcessivisti ex urbe eaquae domus est semper habitadoctrinaenumerari in volgo patronor um. nam quid te exercuitPammenes vir longe eloquentissimus Graeciaequid illa vetus Academiaatque eius heres Aristus hospes et familiaris meussi quidem similesmaioris partis oratorum futuri sumus?

[333]nonne cernimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabilisconstitisse? Galba fuit inter tot aequalis unus excellenscuiquemad modum accepimuset Cato cedebat senior et qui temporibus illisaetate inferiores fuerunt; Lepidus posteadeinde Carbo; nam Gracchiin contionibus multo faciliore et liberiore genere dicendiquorumtamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit;AntoniusCrassuspost CottaSulpiciusHortensius. nihil dicoampliustantum dico: si mihi accidissetut numerarer in multis ... ...... si operosa est concursatio magis oportunorum ... ... ...