Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Marcus Tullius Cicero

Laeliusde Amicitia


123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104


[1]Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio socero suo memoriter etiucunde solebat nec dubitare illum in omni sermone appellaresapientem; ego autem a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumptavirili togautquoad possem et licereta senis latere numquamdiscederem; itaque multa ab eo prudenter disputatamulta etiambreviter et commode dicta memoriae mandabam fierique studebam eiusprudentia doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuliquem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimumaudeo dicere. Sed de hoc alias; nunc redeo ad augurem.

[2]Cum saepe multatum memini domi in hemicyclio sedentemut solebatcum et ego essem una et pauci admodum familiaresin eum sermonemillum incidere qui tum forte multis erat in ore. Meministi enimprofectoAtticeet eo magisquod P. Sulpicio utebare multumcumis tribunus plebis capitali odio a Q. Pompeioqui tum erat consuldissideretquocum coniunctissime et amantissime vixeratquantaesset hominum vel admiratio vel querella.

[3]Itaque tum Scaevola cum in eam ipsam mentionem incidissetexposuitnobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo secum et cum alterogeneroC. Fannio Marci filiopaucis diebus post mortem Africani.Eius disputationis sententias memoriae mandaviquas hoc libroexposui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquentesne 'inquam'et 'inquit' saepius interponereturatque ut tamquam a praesentibuscoram haberi sermo videretur.

[4]Cum enim saepe mecum ageres ut de amicitia scriberem aliquiddignamihi res cum omnium cognitione tum nostra familiaritate visa est.Itaque feci non invitus ut prodessem multis rogatu tuo. Sed ut inCatone Maiorequi est scriptus ad te de senectuteCatonem induxisenem disputantemquia nulla videbatur aptior persona quae de illaaetate loqueretur quam eius qui et diutissime senex fuisset et inipsa senectute praeter ceteros floruissetsic cum accepissemus apatribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatemfuisseidonea mihi Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsadissereret quae disputata ab eo meminisset Scaevola. Genus autem hocsermonum positum in hominum veterum auctoritateet eorum inlustriumplus nescio quo pacto videtur habere gravitatis; itaque ipse mealegens sic afficior interdum ut Catonemnon me loqui existimem.

[5]Sed ut tum ad senem senex de senectutesic hoc libro ad amicumamicissimus scripsi de amicitia. Tum est Cato locutusquo erat nemofere senior temporibus illisnemo prudentior; nunc Laelius etsapiens (sic enim est habitus) et amicitiae gloria excellens deamicitia loquetur. Tu velim a me animum parumper avertasLaeliumloqui ipsum putes. C. Fannius et Q. Mucius ad socerum veniunt postmortem Africani; ab his sermo oriturrespondet Laeliuscuius totadisputatio est de amicitiaquam legens te ipse cognosces.

[6]Fannius: Sunt istaLaeli; nec enim melior vir fuit Africanoquisquam nec clarior. Sed existimare debes omnium oculos in te esseconiectos unum; te sapientem et appellant et existimant. Tribuebaturhoc modo M. Catoni; scimus L. Acilium apud patres nostros appellatumesse sapientem; sed uterque alio quodam modoAciliusquia prudensesse in iure civili putabaturCatoquia multarum rerum usumhabebat; multa eius et in senatu et in foro vel provisa prudenter velacta constanter vel responsa acute ferebantur; propterea quasicognomen iam habebat in senectute sapientis.

[7]Te autem alio quodam modo non solum natura et moribusverum etiamstudio et doctrina esse sapientemnec sicut vulgussed ut eruditisolent appellare sapientemqualem in reliqua Graecia neminem (namqui septem appellantureosqui ista subtilius quaeruntin numerosapientium non habent)Athenis unum accepimuset eum quidem etiamApollinis oraculo sapientissimum iudicatum; hanc esse in tesapientiam existimantut omnia tua in te posita esse ducashumanosque casus virtute inferiores putes. Itaque ex me quaeruntcredo ex hoc item Scaevolaquonam pacto mortem Africani feraseoquemagis quod proximis Nonis cum in hortos D. Bruti auguris commentandicausaut adsoletvenissemustu non adfuistiqui diligentissimesemper illum diem et illud munus solitus esses obire.

[8]Scaevola: Quaerunt quidemC. Laelimultiut est a Fanniodictumsed ego id respondeoquod animum advertite doloremquemacceperis cum summi viri tum amicissimi morteferre moderate necpotuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis tuae; quod autemNonis in collegio nostro non adfuissesvaletudinem respondeo causamnon maestitiam fuisse.

Laelius:Recte tu quidemScaevolaet vere; nec enim ab isto officioquodsemper usurpavicum valeremabduci incommodo meo debuinec ullocasu arbitror hoc constanti homini posse contingereut ullaintermissio fiat officii.

[9]Tu autemFanniquod mihi tantum tribui dicis quantum ego necadgnosco nec postulofacis amice; sedut mihi viderisnon recteiudicas de Catone; aut enim nemoquod quidem magis credoaut siquisquamille sapiens fuit. Quo modout alia omittammortem filiitulit! memineram Paulumvideram Galumsed hi in puerisCato inperfecto et spectato viro.

[10]Quam ob rem cave Catoni anteponas ne istum quidem ipsumquem Apollout aissapientissimum iudicavit; huius enim factaillius dictalaudantur. De me autemut iam cum utroque vestrum loquarsichabetote:

Egosi Scipionis desiderio me moveri negemquam id recte faciamviderint sapientes; sed certe mentiar. Moveor enim tali amico orbatusqualisut arbitrornemo umquam eritut confirmare possumnemocerte fuit; sed non egeo mediciname ipse consolor et maxime illosolacio quod eo errore careo quo amicorum decessu plerique angisolent. Nihil mali accidisse Scipioni putomihi acciditsi quidaccidit; suis autem incommodis graviter angi non amicum sed se ipsumamantis est.

[11]Cum illo vero quis neget actum esse praeclare? Nisi enimquod illeminime putabatimmortalitatem optare velletquid non adeptus estquod homini fas esset optare? qui summam spem civiumquam de eo iampuero habuerantcontinuo adulescens incredibili virtute superavitqui consulatum petivit numquamfactus consul est bisprimum antetempusiterum sibi suo temporerei publicae paene seroqui duabusurbibus eversis inimicissimis huic imperio non modo praesentia verumetiam futura bella delevit. Quid dicam de moribus facillimisdepietate in matremliberalitate in sororesbonitate in suosiustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem civitati carus fueritmaerore funeris indicatum est. Quid igitur hunc paucorum annorumaccessio iuvare potuisset? Senectus enim quamvis non sit gravisutmemini Catonem anno ante quam est mortuus mecum et cum Scipionedissereretamen aufert eam viriditatem in qua etiam nunc eratScipio.

[12]Quam ob rem vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloriaut nihilposset accederemoriendi autem sensum celeritas abstulit; quo degenere mortis difficile dictu est; quid homines suspicenturvidetis;hoc vere tamen licet dicereP. Scipioni ex multis diebusquos invita celeberrimos laetissimosque videritillum diem clarissimumfuissecum senatu dimisso domum reductus ad vesperum est a patribusconscriptispopulo Romanosociis et Latinispridie quam excessit evitaut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur deos potiusquam ad inferos pervenisse.

[13]Neque enim assentior iis qui haec nuper disserere coeperuntcumcorporibus simul animos interire atque omnia morte deleri; plus apudme antiquorum auctoritas valetvel nostrorum maiorumqui mortuistam religiosa iura tribueruntquod non fecissent profecto si nihilad eos pertinere arbitrarenturvel eorum qui in hac terra fueruntmagnamque Graeciamquae nunc quidem deleta esttum florebatinstitutis et praeceptis suis erudieruntvel eius qui Apollinisoraculo sapientissimus est iudicatusqui non tum hoctum illudutin plerisquesed idem semperanimos hominum esse divinosiisquecum ex corpore excessissentreditum in caelum patereoptimoque etiustissimo cuique expeditissimum.

[14]Quod idem Scipioni videbaturqui quidemquasi praesagiretperpaucis ante mortem diebuscum et Philus et Manilius adesset etalii plurestuque etiamScaevolamecum venissestriduum disseruitde re publica; cuius disputationis fuit extremum fere deimmortalitate animorumquae se in quiete per visum ex Africanoaudisse dicebat. Id si ita estut optimi cuiusque animus in mortefacillime evolet tamquam e custodia vinclisque corporiscui censemuscursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? Quocirca maerere hoceius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit. Sin autem illaverioraut idem interitus sit animorum et corporum nec ullus sensusmaneatut nihil boni est in mortesic certe nihil mali; sensu enimamisso fit idemquasi natus non esset omninoquem tamen esse natumet nos gaudemus et haec civitas dum erit laetabitur.

[15]Quam ob rem cum illo quidemut supra dixiactum optime estmecumincommodiusquem fuerat aequiusut prius introieramsic priusexire de vita. Sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor utbeate vixisse videarquia cum Scipione vixerimquocum mihiconiuncta cura de publica re et de privata fuitquocum et domus fuitet militia communis etid in quo est omnis vis amicitiaevoluntatumstudiorumsententiarum summa consensio. Itaque non tamista me sapientiaequam modo Fannius commemoravitfama delectatfalsa praesertimquam quod amicitiae nostrae memoriam sperosempiternam foreidque eo mihi magis est cordiquod ex omnibussaeculis vix tria aut quattuor nominantur paria amicorum; quo ingenere sperare videor Scipionis et Laeli amicitiam notam posteritatifore.

[16]Fannius: Istuc quidemLaeliita necesse est. Sed quoniamamicitiae mentionem fecisti et sumus otiosipergratum mihi fecerisspero item Scaevolaesi quem ad modum soles de ceteris rebuscum exte quaeruntursic de amicitia disputaris quid sentiasqualemexistimesquae praecepta des.

Scaevola:Mihi vero erit gratum; atque id ipsum cum tecum agere conarerFannius antevertit. Quam ob rem utrique nostrum gratum admodumfeceris.

[17]Laelius: Ego vero non gravarersi mihi ipse confiderem; namet praeclara res est et sumusut dixit Fanniusotiosi. Sed quis egosum? aut quae est in me facultas? doctorum est ista consuetudoeaqueGraecorumut iis ponatur de quo disputent quamvis subito; magnumopus est egetque exercitatione non parva. Quam ob rem quae disputaride amicitia possuntab eis censeo petatis qui ista profitentur; egovos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanisanteponatis; nihil est enim tam naturae aptumtam conveniens ad resvel secundas vel adversas.

[18]Sed hoc primum sentionisi in bonis amicitiam esse non posse; nequeid ad vivum resecout illi qui haec subtilius disseruntfortasseveresed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam essevirum bonum nisi sapientem. Sit ita sane; sed eam sapientiaminterpretantur quam adhuc mortalis nemo est consecutusnos autem eaquae sunt in usu vitaque communinon ea quae finguntur aut optanturspectare debemus. Numquam ego dicam C. FabriciumM'. CuriumTi.Coruncaniumquos sapientes nostri maiores iudicabantad istorumnormam fuisse sapientes. Quare sibi habeant sapientiae nomen etinvidiosum et obscurum; concedant ut viri boni fuerint. Ne id quidemfacientnegabunt id nisi sapienti posse concedi.

[19]Agamus igitur pinguiut aiuntMinerva. Qui ita se geruntitavivunt ut eorum probetur fidesintegritasaequitasliberalitasnec sit in eis ulla cupiditaslibidoaudaciasintque magnaconstantiaut ii fuerunt modo quos nominavihos viros bonosuthabiti suntsic etiam appellandos putemusquia sequanturquantumhomines possuntnaturam optimam bene vivendi ducem. Sic enim mihiperspicere videorita natos esse nos ut inter omnes esset societasquaedammaior autem ut quisque proxime accederet. Itaque civespotiores quam peregrinipropinqui quam alieni; cum his enimamicitiam natura ipsa peperit; sed ea non satis habet firmitatis.Namque hoc praestat amicitia propinquitatiquod ex propinquitatebenevolentia tolli potestex amicitia non potest; sublata enimbenevolentia amicitiae nomen tolliturpropinquitatis manet.

[20]Quanta autem vis amicitiae sitex hoc intellegi maxime potestquodex infinita societate generis humaniquam conciliavit ipsa naturaita contracta res est et adducta in angustum ut omnis caritas autinter duos aut inter paucos iungeretur.

Estenim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerumcum benevolentia et caritate consensio; qua quidem haud scio anexcepta sapientia nihil melius homini sit a dis immortalibus datum.Divitias alii praeponuntbonam alii valetudinemalii potentiamalii honoresmulti etiam voluptates. Beluarum hoc quidem extremumilla autem superiora caduca et incertaposita non tam in consiliisnostris quam in fortunae temeritate. Qui autem in virtute summumbonum ponuntpraeclare illi quidemsed haec ipsa virtus amicitiamet gignit et continet nec sine virtute amicitia esse ullo pactopotest.

[21]Iam virtutem ex consuetudine vitae sermonisque nostri interpretemurnec eamut quidam doctiverborum magnificentia metiamur virosquebonos eosqui habenturnumeremusPaulosCatonesGalosScipionesPhilos; his communis vita contenta est; eos autemomittamusqui omnino nusquam reperiuntur.

[22]Talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet quantasvix queo dicere. Principio qui potest esse vita 'vitalis'ut aitEnniusquae non in amici mutua benevolentia conquiescit? Quiddulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? Qui essettantus fructus in prosperis rebusnisi haberesqui illis aeque actu ipse gauderet? adversas vero ferre difficile esset sine eo quiillas gravius etiam quam tu ferret. Denique ceterae res quaeexpetuntur opportunae sunt singulae rebus fere singulisdivitiaeututareopesut colarehonoresut lauderevoluptatesut gaudeasvaletudout dolore careas et muneribus fungare corporis; amicitiares plurimas continet; quoquo te verterispraesto estnullo locoexcluditurnumquam intempestivanumquam molesta est; itaque nonaquanon igniut aiuntlocis pluribus utimur quam amicitia. Nequeego nunc de vulgari aut de mediocriquae tamen ipsa et delectat etprodestsed de vera et perfecta loquorqualis eorum qui paucinominantur fuit. Nam et secundas res splendidiores facit amicitia etadversas partiens communicansque leviores.

[23]Cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineattum illanimirum praestat omnibusquod bonam spem praelucet in posterum necdebilitari animos aut cadere patitur. Verum enim amicum qui intueturtamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt etegentes abundant et imbecilli valent etquod difficilius dictu estmortui vivunt; tantus eos honosmemoriadesiderium prosequituramicorum. Ex quo illorum beata mors videturhorum vita laudabilis.Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionemnecdomus ulla nec urbs stare poteritne agri quidem cultus permanebit.Id si minus intellegiturquanta vis amicitiae concordiaeque sitexdissensionibus atque ex discordiis percipi potest. Quae enim domustam stabilisquae tam firma civitas estquae non odiis et discidiisfunditus possit everti? Ex quo quantum boni sit in amicitia iudicaripotest.

[24]Agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecisvaticinatum feruntquae in rerum natura totoque mundo constarentquaeque moverenturea contrahere amicitiamdissipare discordiam.Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaquesi quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundisaut communicandisquis est qui id non maximis efferat laudibus? Quiclamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi novafabula! cum ignorante regeuter Orestes essetPylades Orestem seesse diceretut pro illo necareturOrestes autemita ut eratOrestem se esse perseveraret. Stantes plaudebant in re ficta; quidarbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vimsuamcum hominesquod facere ipsi non possentid recte fieri inaltero iudicarent.

Hactenusmihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quaepraeterea sunt (credo autem esse multa)ab iissi videbiturquiista disputantquaeritote.

[25]Fannius: Nos autem a te potius; quamquam etiam ab istis saepequaesivi et audivi non invitus equidem; sed aliud quoddam filumorationis tuae.

Scaevola:Tum magis id diceresFannisi nuper in hortis Scipioniscum est dere publica disputatumadfuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuitcontra accuratam orationem Phili!

Fannius:Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.

Scaevola:Quid? amicitiam nonne facile ei qui ob eam summa fideconstantiaiustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?

[26]Laelius: Vim hoc quidem est adferre. Quid enim refert qua meratione cogatis? cogitis certe. Studiis enim generorumpraesertim inre bonacum difficile esttum ne aequum quidem obsistere.

Saepissimeigitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum viderisoletutrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sitamicitiaut dandis recipiendisque meritis quod quisque minus per seipse possetid acciperet ab alio vicissimque redderetan esset hocquidem proprium amicitiaesed antiquior et pulchrior et magis anatura ipsa profecta alia causa. Amor enimex quo amicitia nominataestprinceps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitatesquidem etiam ab iis percipiuntur saepe qui simulatione amicitiaecoluntur et observantur temporis causain amicitia autem nihilfictum estnihil simulatum etquidquid estid est verum etvoluntarium.

[27]Quapropter a natura mihi videtur potius quam ab indigentia ortaamicitiaapplicatione magis animi cum quodam sensu amandi quamcogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod quidemquale sitetiam in bestiis quibusdam animadverti potestquae ex senatos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur ut facileearum sensus appareat. Quod in homine multo est evidentiusprimum exea caritate quae est inter natos et parentesquae dirimi nisidetestabili scelere non potest; deinde cum similis sensus exstititamorissi aliquem nacti sumus cuius cum moribus et naturacongruamusquod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutisperspicere videamur.

[28]Nihil est enim virtute amabiliusnihil quod magis adliciat addiligendumquippe cum propter virtutem et probitatem etiam eosquosnumquam vidimusquodam modo diligamus. Quis est qui C. FabriciM'.Curi non cum caritate aliqua benevola memoriam usurpetquos numquamviderit? quis autem estqui Tarquinium Superbumqui Sp. CassiumSp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia estdecertatumPyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eiusnon nimis alienos animos habemusalterum propter crudelitatem semperhaec civitas oderit.

[29]Quod si tanta vis probitatis est ut eam vel in iis quos numquamvidimusvelquod maius estin hoste etiam diligamusquid mirumestsi animi hominum moveanturcum eorumquibuscum usu coniunctiesse possuntvirtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquamconfirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto etconsuetudine adiunctaquibus rebus ad illum primum motum animi etamoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiaemagnitudo. Quam si qui putant ab imbecillitate proficisciut sit perquem adsequatur quod quisque desiderethumilem sane relinquunt etminime generosumut ita dicamortum amicitiaequam ex inopia atqueindigentia natam volunt. Quod si ita essetut quisque minimum essein se arbitrareturita ad amicitiam esset aptissimus; quod longesecus est.

[30]Ut enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime virtuteet sapientia sic munitus estut nullo egeat suaque omnia in se ipsoposita iudicetita in amicitiis expetendis colendisque maximeexcellit. Quid enim? Africanus indigens mei? Minime hercule! ac neego quidem illius; sed ego admiratione quadam virtutis eiusillevicissim opinione fortasse non nullaquam de meis moribus habebatme dilexit; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitatesmultae et magnae consecutae suntnon sunt tamen ab earum spe causaediligendi profectae.

[31]Ut enim benefici liberalesque sumusnon ut exigamus gratiam (nequeenim beneficium faeneramur sed natura propensi ad liberalitatemsumus)sic amicitiam non spe mercedis adducti sed quod omnis eiusfructus in ipso amore inestexpetendam putamus.

[32]Ab his qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt longedissentiuntnec mirum; nihil enim altumnihil magnificum ac divinumsuspicere possunt qui suas omnes cogitationes abiecerunt in rem tamhumilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermoneremoveamusipsi autem intellegamus natura gigni sensum diligendi etbenevolentiae caritatem facta significatione probitatis. Quam quiadpetiveruntapplicant se et propius admovent ut et usu eiusquemdiligere coeperuntfruantur et moribus sintque pares in amore etaequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendumatquehaec inter eos sit honesta certatio. Sic et utilitates ex amicitiamaximae capientur et erit eius ortus a natura quam ab imbecillitategravior et verior. Nam si utilitas amicitias conglutinareteademcommutata dissolveret; sed quia natura mutari non potestidcircoverae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtisnisi quid ad haec forte vultis.

Fannius:Tu vero pergeLaeli; pro hoc enimqui minor est natumeo iurerespondeo.

[33]Scaevola: Recte tu quidem. Quam ob rem audiamus.

Laelius:Audite verooptimi viriea quae saepissime inter me et Scipionem deamicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius essedicebatquam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere. Namvel ut non idem expediretincidere saepevel ut de re publica nonidem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebataliasadversis rebusalias aetate ingravescente. Atque earum rerumexemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatisquod summipuerorum amores saepe una cum praetexta toga ponerentur.

[34]Sin autem ad adulescentiam perduxissentdirimi tamen interdumcontentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuiusquod idemadipisci uterque non posset. Quod si qui longius in amicitia provectiessenttamen saepe labefactarisi in honoris contentionemincidissent; pestem enim nullam maiorem esse amicitiis quam inplerisque pecuniae cupiditatemin optimis quibusque honoris certamenet gloriae; ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimosexstitisse.

[35]Magna etiam discidia et plerumque iusta nascicum aliquid ab amicisquod rectum non esset postulareturut aut libidinis ministri autadiutores essent ad iniuriam; quod qui recusarentquamvis honeste idfacerentius tamen amicitiae deserere arguerentur ab iis quibusobsequi nollent. Illos autem qui quidvis ab amico auderent postularepostulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorumquerella inveterata non modo familiaritates exstingui solere sed odiaetiam gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiisut omnia subterfugere non modo sapientiae sed etiam felicitatisdiceret sibi videri.

[36]Quam ob rem id primum videamussi placetquatenus amor in amicitiaprogredi debeat. Numnesi Coriolanus habuit amicosferre contrapatriam arma illi cum Coriolano debuerunt? num Vecellinum amiciregnum adpetentemnum Maelium debuerunt iuvare?

[37]Ti. quidem Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequalibusqueamicis derelictum videbamus. At C. Blossius Cumanushospes familiaevestraeScaevolacum ad mequod aderam Laenati et Rupilioconsulibus in consiliodeprecatum venissethanc ut sibi ignosceremcausam adferebatquod tanti Ti. Gracchum fecisset utquidquid illevelletsibi faciendum putaret. Tum ego: 'Etiamnesi te inCapitolium faces ferre vellet?' 'Numquam' inquit 'voluisset idquidem; sed si voluissetparuissem.' Videtisquam nefaria vox! Ethercule ita fecit vel plus etiam quam dixit; non enim paruit ille Ti.Gracchi temeritati sed praefuitnec se comitem illius furorissedducem praebuit. Itaque hac amentia quaestione nova perterritus inAsiam profugitad hostes se contulitpoenas rei publicae gravesiustasque persolvit. Nulla est igitur excusatio peccatisi amicicausa peccaveris; nam cum conciliatrix amicitiae virtutis opiniofueritdifficile est amicitiam maneresi a virtute defeceris.

[38]Quod si rectum statuerimus vel concedere amicisquidquid velintvelimpetrare ab iisquidquid velimusperfecta quidem sapientia sisimusnihil habeat res vitii; sed loquimur de iis amicis qui anteoculos suntquos vidimus aut de quibus memoriam accepimusquosnovit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla sumenda sunteteorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime accedunt.

[39]Videmus Papum Aemilium Luscino familiarem fuisse (sic a patribusaccepimus)bis una consulescollegas in censura; tum et cum iis etinter se coniunctissimos fuisse M'. CuriumTi. Coruncanium memoriaeproditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum abamico quippiam contendissequod contra fidemcontra ius iurandumcontra rem publicam esset. Nam hoc quidem in talibus viris quidattinet diceresi contendissetimpetraturum non fuisse? cum illisanctissimi viri fuerintaeque autem nefas sit tale aliquid etfacere rogatum et rogare. At vero Ti. Gracchum sequebantur C. CarboC. Catoet minime tum quidem C. fraternunc idem acerrimus.

[40]Haec igitur lex in amicitia sanciaturut neque rogemus res turpesnec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipiendacum in ceteris peccatistum si quis contra rem publicam se amicicausa fecisse fateatur. Etenim eo locoFanni et Scaevolalocatisumus ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae.Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoque consuetudo maiorum.

[41]Ti. Gracchus regnum occupare conatus estvel regnavit is quidempaucos menses. Num quid simile populus Romanus audierat aut viderat?Hunc etiam post mortem secuti amici et propinqui quid in P. Scipioneeffecerintsine lacrimis non queo dicere. Nam Carbonemquocumquemodo potuimuspropter recentem poenam Ti. Gracchi sustinuimus; de C.Gracchi autem tribunatu quid expectemnon libet augurari. Serpitdeinde res; quae proclivis ad perniciemcum semel coepitlabitur.Videtis in tabella iam ante quanta sit facta labesprimo Gabinialegebiennio autem post Cassia. Videre iam videor populum a senatudisiunctummultitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enimdiscent quem ad modum haec fiantquam quem ad modum iis resistatur.

[42]Quorsum haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur.Praecipiendum est igitur bonis utsi in eius modi amicitias ignaricasu aliquo inciderintne existiment ita se alligatos ut ab amicisin magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autempoena statuenda estnec vero minor iis qui secuti erunt alterumquam iis qui ipsi fuerint impietatis duces. Quis clarior in GraeciaThemistoclequis potentior? qui cum imperator bello Persicoservitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsiliumexpulsus essetingratae patriae iniuriam non tulitquam ferredebuitfecit idemquod xx annis ante apud nos fecerat Coriolanus.His adiutor contra patriam inventus est nemo; itaque mortem sibiuterque conscivit.

[43]Quare talis improborum consensio non modo excusatione amicitiaetegenda non est sed potius supplicio omni vindicanda estut ne quisconcessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi; quodquidemut res ire coepithaud scio an aliquando futurum sit. Mihiautem non minori curae estqualis res publica post mortem meamfuturaquam qualis hodie sit.

[44]Haec igitur prima lex amicitiae sanciaturut ab amicis honestapetamusamicorum causa honesta faciamusne exspectemus quidemdumrogemur; studium semper adsitcunctatio absit; consilium vero dareaudeamus libere. Plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeatauctoritaseaque et adhibeatur ad monendum non modo aperte sed etiamacritersi res postulabitet adhibitae pareatur.

[45]Nam quibusdamquos audio sapientes habitos in Graeciaplacuisseopinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequanturargutiis): partim fugiendas esse nimias amicitiasne necesse situnum sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarumcuique rerumalienis nimis implicari molestum esse; commodissimumesse quam laxissimas habenas habere amicitiaequas vel adducascumvelisvel remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatemqua frui non possit animussi tamquam parturiat unus pro pluribus.

[46]Alios autem dicere aiunt multo etiam inhumanius (quem locum breviterpaulo ante perstrinxi) praesidii adiumentique causanonbenevolentiae neque caritatisamicitias esse expetendas; itaqueutquisque minimum firmitatis haberet minimumque viriumita amicitiasappetere maxime; ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarumpraesidia quaerant quam viri et inopes quam opulenti et calamitosiquam ii qui putentur beati.

[47]O praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere videnturquiamicitiam e vita tolluntqua nihil a dis immortalibus meliushabemusnihil iucundius. Quae est enim ista securitas? Specie quidemblanda sed reapse multis locis repudianda. Neque enim estconsentaneum ullam honestam rem actionemvene sollicitus sisautnon suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimusvirtusfugienda estquae necesse est cum aliqua cura res sibi contrariasaspernetur atque oderitut bonitas malitiamtemperantia libidinemignaviam fortitudo; itaque videas rebus iniustis iustos maximedolereimbellibus fortesflagitiosis modestos. Ergo hoc propriumest animi bene constitutiet laetari bonis rebus et dolerecontrariis.

[48]Quam ob rem si cadit in sapientem animi dolorqui profecto caditnisi ex eius animo exstirpatam humanitatem arbitramurquae causa estcur amicitiam funditus tollamus e vitane aliquas propter eamsuscipiamus molestias? Quid enim interest motu animi sublato non dicointer pecudem et hominemsed inter hominem et truncum aut saxum autquidvis generis eiusdem? Neque enim sunt isti audiendi qui virtutemduram et quasi ferream esse quandam volunt; quae quidem est cummultis in rebustum in amicitia tenera atque tractabilisut etbonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob remangor istequi pro amico saepe capiendus estnon tantum valet uttollat e vita amicitiamnon plus quam ut virtutesquia non nullascuras et molestias adferuntrepudientur.

Cumautem contrahat amicitiamut supra dixisi qua significatiovirtutis eluceatad quam se similis animus applicet et adiungatidcum contigitamor exoriatur necesse est.

[49]Quid enim tam absurdum quam delectari multis inanimis rebusuthonoreut gloriaut aedificiout vestitu cultuque corporisanimante virtute praeditoeo qui vel amare velut ita dicamredamare possitnon admodum delectari? Nihil est enim remunerationebenevolentiaenihil vicissitudine studiorum officiorumque iucundius.

[50]Quidsi illud etiam addimusquod recte addi potestnihil esse quodad se rem ullam tam alliciat et attrahat quam ad amicitiamsimilitudo? concedetur profecto verum esseut bonos boni diligantadsciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. Nihilest enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam obrem hoc quidemFanni et Scaevolaconstetut opinorbonis interbonos quasi necessariam benevolentiamqui est amicitiae fons anatura constitutus. Sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet.Non enim est inhumana virtus neque immunis neque superbaquae etiampopulos universos tueri iisque optime consulere soleat; quod nonfaceret profectosi a caritate vulgi abhorreret.

[51]Atque etiam mihi quidem videnturqui utilitatum causa finguntamicitiasamabilissimum nodum amicitiae tollere. Non enim tamutilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectattumque illudfitquod ab amico est profectumiucundumsi cum studio estprofectum; tantumque abestut amicitiae propter indigentiamcolanturut ii qui opibus et copiis maximeque virtutein quaplurimum est praesidiiminime alterius indigeantliberalissimi sintet beneficentissimi. Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihilumquam omnino deesse amicis. Ubi enim studia nostra viguissentsinumquam consilionumquam opera nostra nec domi nec militiae Scipioeguisset? Non igitur utilitatem amicitiased utilitas amicitiamsecuta est.

[52]Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendisi quando deamicitiaquam nec usu nec ratione habent cognitamdisputabunt. Namquis estpro deorum fidem atque hominum! qui velitut neque diligatquemquam nec ipse ab ullo diligaturcircumfluere omnibus copiisatque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyrannorumvita nimirumin qua nulla fidesnulla caritasnulla stabilisbenevolentiae potest esse fiduciaomnia semper suspecta atquesollicitanullus locus amicitiae.

[53]Quis enim aut eum diligat quem metuataut eum a quo se metui putet?Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forteut fitplerumquececiderunttum intellegitur quam fuerint inopes amicorum.Quod Tarquinium dixisse ferunttum exsulantem se intellexisse quosfidos amicos habuissetquos infidoscum iam neutris gratiam referreposset.

[54]Quamquam mirorilla superbia et importunitate si quemquam amicumhabere potuit. Atque ut huiusquem diximores veros amicos pararenon potueruntsic multorum opes praepotentium excludunt amicitiasfideles. Non enim solum ipsa Fortuna caeca est sed eos etiamplerumque efficit caecos quos complexa est; itaque efferuntur ferefastidio et contumacia nec quicquam insipiente fortunatointolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre liceteos quiantea commodis fuerint moribusimperiopotestateprosperis rebusimmutarisperni ab iis veteres amicitiasindulgeri novis.

[55]Quid autem stultius quamcum plurimum copiisfacultatibusopibuspossintcetera pararequae parantur pecuniaequosfamulosvestemegregiamvasa pretiosaamicos non parareoptimam et pulcherrimamvitaeut ita dicamsupellectilem? etenim cetera cum parantcuiparentnesciuntnec cuius causa laborent (eius enim est istorumquidquequi vicit viribus)amicitiarum sua cuique permanet stabiliset certa possessio; utetiamsi illa maneantquae sunt quasi donaFortunaetamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esseiucunda. Sed haec hactenus.

[56]Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi terminidiligendi. De quibus tres video sententias ferriquarum nullamprobounamut eodem modo erga amicum adfecti simusquo erga nosmetipsosalteramut nostra in amicos benevolentia illorum erga nosbenevolentiae pariter aequaliterque respondeattertiamutquantiquisque se ipse facittanti fiat ab amicis.

[57]Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa primavera estutquem ad modum in se quisque sitsic in amicum sitanimatus. Quam multa enimquae nostra causa numquam faceremusfacimus causa amicorum! precari ab indignosupplicaretum acerbiusin aliquem invehi insectarique vehementiusquae in nostris rebus nonsatis honestein amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt inquibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahiquepatiunturut iis amici potius quam ipsi fruantur.

[58]Altera sententia estquae definit amicitiam paribus officiis acvoluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculosvocare amicitiamut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitiormihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observarerestrictene plus reddat quam acceperit; neque enim verendum estnequid excidataut ne quid in terram defluataut ne plus aequo quidin amicitiam congeratur.

[59]Tertius vero ille finis deterrimusutquanti quisque se ipsefaciattanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animusabiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. Non estigitur amici talem esse in eum qualis ille in se estsed potiuseniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque in spemcogitationemque meliorem. Alius igitur finis verae amicitiaeconstituendus estsi priusquid maxime reprehendere Scipio solitussitdixero. Negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuissereperiri quam eiusqui dixisset ita amare oportereut si aliquandoesset osurus; nec vero se adduci posseut hocquem ad modumputaretura Biante esse dictum crederetqui sapiens habitus essetunus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suampotentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo quisquamamicus esse poterit eicui se putabit inimicum esse posse? quinetiam necesse erit cupere et optareut quam saepissime peccetamicusquo plures det sibi tamquam ansas ad reprehendendum; rursumautem recte factis commodisque amicorum necesse erit angidolereinvidere.

[60]Quare hoc quidem praeceptumcuiuscumque estad tollendam amicitiamvalet; illud potius praecipiendum fuitut eam diligentiamadhiberemus in amicitiis comparandisut ne quando amare inciperemuseumquem aliquando odisse possemus. Quin etiam si minus felices indiligendo fuissemusferendum id Scipio potius quam inimicitiarumtempus cogitandum putabat.

[61]His igitur finibus utendum arbitrorutcum emendati mores amicorumsinttum sit inter eos omnium rerumconsiliorumvoluntatum sineulla exceptione communitasutetiamsi qua fortuna acciderit utminus iustae amicorum voluntates adiuvandae sintin quibus eorum autcaput agatur aut famadeclinandum de via sitmodo ne summaturpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia possit.Nec vero neglegenda est fama nec mediocre telum ad res gerendasexistimare oportet benevolentiam civium; quam blanditiis etassentando colligere turpe est; virtusquam sequitur caritasminimerepudianda est.

[62]Sed (saepe enim redeo ad Scipionemcuius omnis sermo erat deamicitia) querebaturquod omnibus in rebus homines diligentioresessent; capras et oves quot quisque haberetdicere posseamicosquot haberetnon posse dicere et in illis quidem parandis adhiberecuramin amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signaquaedam et notasquibus eos qui ad amicitias essent idoneiiudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi;cuius generis est magna penuria. Et iudicare difficile est sane nisiexpertum; experiendum autem est in ipsa amicitia. Ita praecurritamicitia iudicium tollitque experiendi potestatem.

[63]Est igitur prudentis sustinere ut cursumsic impetum benevolentiaequo utamur quasi equis temptatissic amicitia ex aliqua partepericlitatis moribus amicorum. Quidam saepe in parva pecuniaperspiciuntur quam sint levesquidam autemquos parva movere nonpotuitcognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti quipecuniam praeferre amicitiae sordidum existimentubi eos inveniemusqui honoresmagistratusimperiapotestatesopes amicitiae nonanteponantutcum ex altera parte proposita haec sintex alteraius amicitiaenon multo illa malint? Imbecilla enim est natura adcontemnendam potentiam; quam etiamsi neglecta amicitia consecutisintobscuratum iri arbitranturquia non sine magna causa sitneglecta amicitia.

[64]Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in iis qui inhonoribus reque publica versantur; ubi enim istum invenias quihonorem amici anteponat suo? Quid? haec ut omittamquam gravesquamdifficiles plerisque videntur calamitatum societates! ad quas non estfacile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte:

Amicuscertus in re incerta cernitur

tamenhaec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincuntaut si inbonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. Qui igitur utraque inre gravemconstantemstabilem se in amicitia praestiterithunc exmaxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.

[65]Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque eiusquam in amicitiaquaerimusfides est; nihil est enim stabile quod infidum est.Simplicem praeterea et communem et consentientemid est qui rebusisdem moveatureligi par estquae omnia pertinent ad fidelitatem;neque enim fidum potest esse multiplex ingenium et tortuosumnequeveroqui non isdem rebus movetur naturaque consentitaut fidus autstabilis potest esse. Addendum eodem estut ne criminibus autinferendis delectetur aut credat oblatisquae pertinent omnia adeamquam iam dudum tractoconstantiam. Ita fit verum illudquodinitio dixiamicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boniviriquem eundem sapientem licet dicerehaec duo tenere inamicitia: primum ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim velodisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam; deinde nonsolum ab aliquo allatas criminationes repelleresed ne ipsum quidemesse suspiciosumsemper aliquid existimantem ab amico esse violatum.

[66]Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morumhaudquaquam mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et inomni re severitas habet illa quidem gravitatemsed amicitiaremissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatemfacilitatemque proclivior.

[67]Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio subdifficilisnum quandoamici novidigni amicitiaveteribus sint anteponendiut equisvetulis teneros anteponere solemus. Indigna homine dubitatio! Nonenim debent esse amicitiarum sicut aliarum rerum satietates;veterrima quaequeut ea vinaquae vetustatem feruntesse debetsuavissima; verumque illud estquod diciturmultos modios salissimul edendos esseut amicitiae munus expletum sit.

[68]Novitates autem si spem adferuntut tamquam in herbis non fallacibusfructus appareatnon sunt illae quidem repudiandaevetustas tamensuo loco conservanda; maxima est enim vis vetustatis etconsuetudinis. Quin in ipso equocuius modo feci mentionemsi nullares impediatnemo estquin eoquo consuevitlibentius utatur quamintractato et novo. Nec vero in hoc quod est animalsed in iis etiamquae sunt inanimaconsuetudo valetcum locis ipsis delectemurmontuosis etiam et silvestribusin quibus diutius commorati sumus.

[69]Sed maximum est in amicitia parem esse inferiori. Saepe enimexcellentiae quaedam suntqualis erat Scipionis in nostrout itadicamgrege. Numquam se ille Philonumquam Rupilionumquam Mummioanteposuitnumquam inferioris ordinis amicisQ. vero Maximumfratremegregium virum omninosibi nequaquam paremquod isanteibat aetatetamquam superiorem colebat suosque omnes per seposse esse ampliores volebat.

[70]Quod faciendum imitandumque est omnibusutsi quam praestantiamvirtutisingeniifortunae consecuti sintimpertiant ea suiscommunicentque cum proximisutsi parentibus nati sint humilibussi propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortunaeorumaugeant opes eisque honori sint et dignitati. Ut in fabulisquialiquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatufueruntcum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventiretinent tamen caritatem in pastoresquos patres multos annos esseduxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisquefaciendum. Fructus enim ingenii et virtutis omnisque praestantiae tummaximus capiturcum in proximum quemque confertur.

[71]Ut igitur ii qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudinesuperioresexaequare se cum inferioribus debentsic inferiores nondolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari.Quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobranteoque magissi habere se putantquod officiose et amice et cumlabore aliquo suo factum queant dicere. Odiosum sane genus hominumofficia exprobrantium; quae meminisse debet is in quem conlata suntnon commemorarequi contulit.

[72]Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent inamicitiasic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam quimolestas amicitias faciuntcum ipsi se contemni putant; quod nonfere contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur; quihac opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.

[73]Tantum autem cuique tribuendumprimum quantum ipse efficere possisdeinde etiam quantum ille quem diligas atque adiuvessustinere. Nonenim neque tu possisquamvis excellasomnes tuos ad honoresamplissimos perducereut Scipio P. Rupilium potuit consulemefficerefratrem eius L. non potuit. Quod si etiam possis quidvisdeferre ad alterumvidendum est tamenquid ille possit sustinere.

[74]Omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis etaetatibus iudicandae suntnec si qui ineunte aetate venandi autpilae studiosi fuerunteos habere necessarios quos tum eodem studiopraeditos dilexerunt. Isto enim modo nutrices et paedagogi iurevetustatis plurimum benevolentiae postulabunt; qui neglegendi quidemnon sunt sed alio quodam modo aestimandi. Aliter amicitiae stabilespermanere non possunt. Dispares enim mores disparia studia sequunturquorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullamboni improbisimprobi bonis amici esse non possuntnisi quod tantaest inter eosquanta maxima potest essemorum studiorumquedistantia.

[75]Recte etiam praecipi potest in amicitiisne intemperata quaedambenevolentiaquod persaepe fitimpediat magnas utilitates amicorum.Nec enimut ad fabulas redeamTroiam Neoptolemus capere potuissetsi Lycomedemapud quem erat educatusmultis cum lacrimis iter suumimpedientem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae resutdiscedendum sit ab amicis; quas qui impedire vultquod desideriumnon facile feratis et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsamcausam in amicitia parum iustus.

[76]Atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quidpatiare a te impetrari.

Estetiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquamnecessaria; iam enim a sapientium familiaritatibus ad vulgaresamicitias oratio nostra delabitur. Erumpunt saepe vitia amicorum tumin ipsos amicostum in alienosquorum tamen ad amicos redundetinfamia. Tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae etutCatonem dicere audividissuendae magis quam discindendaenisiquaedam admodum intolerabilis iniuria exarseritut neque rectumneque honestum sit nec fieri possitut non statim alienatiodisiunctioque faciunda sit.

[77]Sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedamut fieri soletfacta erit aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit(loquor enim iamut paulo ante dixinon de sapientium sed decommunibus amicitiis)cavendum eritne non solum amicitiaedepositaesed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil est enimturpius quam cum eo bellum gerere quocum familiariter vixeris. Abamicitia Q. Pompei meo nomine se removeratut scitisScipio;propter dissensionem autemquae erat in re publicaalienatus est acollega nostro Metello; utrumque egit graviterauctoritate etoffensione animi non acerba.

[78]Quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant;sin tale aliquid eveneritut exstinctae potius amicitiae quamoppressae videantur. Cavendum vero ne etiam in graves inimicitiasconvertant se amicitiae; ex quibus iurgiamaledictacontumeliaegignuntur. Quae tamen si tolerabiles eruntferendae suntet hichonos veteri amicitiae tribuendusut is in culpa sit qui faciatnonis qui patiatur iniuriam.

Omninoomnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque unaprovisiout ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.

[79]Digni autem sunt amicitia quibus in ipsis inest causa cur diligantur.Rarum genus. Et quidem omnia praeclara raranec quicquam difficiliusquam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sedplerique neque in rebus humanis quicquam bonum noruntnisi quodfructuosum sitet amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt exquibus sperant se maximum fructum esse capturos.

[80]Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se etpropter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunthaec vis amicitiae etqualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligitnon ut aliquam ase ipse mercedem exigat caritatis suaesed quod per se sibi quisquecarus est. Quod nisi idem in amicitiam transfereturverus amicusnumquam reperietur; est enim is qui est tamquam alter idem.

[81]Quod si hoc apparet in bestiisvolucribusnantibusagrestibuscicuribusferisprimum ut se ipsae diligant (id enim pariter cumomni animante nascitur)deinde ut requirant atque appetant ad quasse applicent eiusdem generis animantisidque faciunt cum desiderioet cum quadam similitudine amoris humaniquanto id magis in hominefit natura! qui et se ipse diligit et alterum anquiritcuius animumita cum suo misceat ut efficiat paene unum ex duobus.

[82]Sed plerique perversene dicam impudenterhabere talem amicumvoluntquales ipsi esse non possuntquaeque ipsi non tribuuntamicishaec ab iis desiderant. Par est autem primum ipsum esse virumbonumtum alterum similem sui quaerere. In talibus eaquam iamdudum tractamusstabilitas amicitiae confirmari potestcum hominesbenevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis quibus ceteriserviunt imperabuntdeinde aequitate iustitiaque gaudebuntomniaquealter pro altero suscipietneque quicquam umquam nisi honestum etrectum alter ab altero postulabitneque solum colent inter se acdiligent sed etiam verebuntur. Nam maximum ornamentum amicitiaetollit qui ex ea tollit verecundiam.

[83]Itaque in iis perniciosus est error qui existimant libidinumpeccatorumque omnium patere in amicitia licentiam; virtutum amicitiaadiutrix a natura data estnon vitiorum comesutquoniam solitarianon posset virtus ad eaquae summa suntpervenireconiuncta etconsociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut estaut fuit aut futura esteorum est habendus ad summum naturae bonumoptumus beatissimusque comitatus.

[84]Haec estinquamsocietasin qua omnia insuntquae putant hominesexpetendahonestasgloriatranquillitas animi atque iucunditasutetcum haec adsintbeata vita sit et sine his esse non possit. Quodcum optimum maximumque sitsi id volumus adipiscivirtuti operadanda estsine qua nec amicitiam neque ullam rem expetendam consequipossumus; ea vero neglecta qui se amicos habere arbitranturtum sedenique errasse sentiuntcum eos gravis aliquis casus experiricogit.

[85]Quocirca (dicendum est enim saepius)cum iudicarisdiligereoportetnoncum dilexerisiudicare. Sed cum multis in rebusneglegentia plectimurtum maxime in amicis et diligendis etcolendis; praeposteris enim utimur consiliis et acta agimusquodvetamur vetere proverbio. Nam implicati ultro et citro vel usudiuturno vel etiam officiis repente in medio cursu amicitias exortaaliqua offensione disrumpimus.

[86]Quo etiam magis vituperanda est rei maxime necessariae tanta incuria.Una est enim amicitia in rebus humanisde cuius utilitate omnes unoore consentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa contemnitur etvenditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitiasdespiciuntquos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat;honores veroquorum cupiditate quidam inflammanturquam multi itacontemnuntut nihil inaniusnihil esse levius existiment! itemqueceteraquae quibusdam admirabilia videnturpermulti sunt qui pronihilo putent; de amicitia omnes ad unum idem sentiuntet ii qui adrem publicam se contuleruntet ii qui rerum cognitione doctrinaquedelectanturet ii qui suum negotium gerunt otiosipostremo ii quise totos tradiderunt voluptatibussine amicitia vitam esse nullamsi modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.

[87]Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec ullamaetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. Quin etiam siquis asperitate ea est et immanitate naturaecongressus ut hominumfugiat atque oderitqualem fuisse Athenis Timonem nescio quemaccepimustamen is pati non possitut non anquirat aliquemapudquem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretursiquid tale posset contingereut aliquis nos deus ex hac hominumfrequentia tolleret et in solitudine uspiam collocaret atque ibisuppeditans omnium rerumquas natura desideratabundantiam etcopiam hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. Quis tam essetferreus qui eam vitam ferre possetcuique non auferret fructumvoluptatum omnium solitudo?

[88]Verum ergo illud est quod a Tarentino Archytaut opinordicisolitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum:'si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinemsiderum perspexissetinsuavem illam admirationem ei fore; quaeiucundissima fuissetsi aliquemcui narrarethabuisset.' Sicnatura solitarium nihil amat semperque ad aliquod tamquam adminiculumadnititur; quod in amicissimo quoque dulcissimum est.

Sedcum tot signis eadem natura declaretquid velitanquiratdesiderettamen obsurdescimus nescio quo modo nec eaquae ab eamonemuraudimus. Est enim varius et multiplex usus amicitiaemultaeque causae suspicionum offensionumque danturquas tum evitaretum elevaretum ferre sapientis est; una illa sublevanda offensioestut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendiamici saepe sunt et obiurgandiet haec accipienda amicecumbenevole fiunt.

[89]Sed nescio quo modo verum estquod in Andria familiaris meus dicit:

Obsequiumamicosveritas odium parit.

Molestaveritassiquidem ex ea nascitur odiumquod est venenum amicitiaesed obsequium multo molestiusquod peccatis indulgens praecipitemamicum ferri sinit; maxima autem culpa in eoqui et veritatemaspernatur et in fraudem obsequio impellitur. Omni igitur hac in rehabenda ratio et diligentia estprimum ut monitio acerbitatedeindeut obiurgatio contumelia careat; in obsequio autemquoniamTerentiano verbo libenter utimurcomitas adsitassentatiovitiorumadiutrixprocul amoveaturquae non modo amicosed ne libero quidemdigna est; aliter enim cum tyrannoaliter cum amico vivitur.

[90]Cuius autem aures clausae veritati suntut ab amico verum audirenequeathuius salus desperanda est. Scitum est enim illud Catonisut multa: 'melius de quibusdam acerbos inimicos mereri quam eosamicos qui dulces videantur; illos verum saepe dicerehos numquam.'Atque illud absurdumquod iiqui monentuream molestiam quamdebent capere non capiunteam capiunt qua debent vacare; peccasseenim se non angunturobiurgari moleste ferunt; quod contraoportebatdelicto dolerecorrectione gaudere.

[91]Ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae et alterumlibere facerenon asperealterum patienter acciperenonrepugnantersic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maioremquam adulationemblanditiamassentationem; quamvis enim multisnominibus est hoc vitium notandum levium hominum atque fallacium advoluntatem loquentium omnianihil ad veritatem.

[92]Cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est (tollit enim iudiciumveri idque adulterat)tum amicitiae repugnat maxime; delet enimveritatemsine qua nomen amicitiae valere non potest. Nam cumamicitiae vis sit in eout unus quasi animus fiat ex pluribusquiid fieri poteritsi ne in uno quidem quoque unus animus erit idemquesempersed variuscommutabilismultiplex?

[93]Quid enim potest esse tam flexibiletam devium quam animus eius quiad alterius non modo sensum ac voluntatem sed etiam vultum atquenutum convertitur?

Negatquisnego; aitaio; postremo imperavi egomet mihi
Omniaadsentari

utait idem Terentiussed ille in Gnathonis personaquod amici genusadhibere omnino levitatis est.

[94]Multi autem Gnathonum similes cum sint locofortunafamasuperioreshorum est assentatio molestacum ad vanitatem accessitauctoritas.

[95]Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibitadiligentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.Contioquae ex imperitissimis constattamen iudicare solet quidintersit inter popularemid est assentatorem et levem civemetinter constantem et severum et gravem.

[96]Quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contioniscumferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos; sednihil de mede Scipione dicam libentius. Quanta illidi immortalesfuit gravitasquanta in oratione maiestas! ut facile ducem populiRomaninon comitem diceres. Sed adfuistiset est in manibus oratio.Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Atqueut ad meredeammeministisQ. Maximofratre Scipioniset L. Mancinoconsulibusquam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassividebatur! cooptatio enim collegiorum ad populi beneficiumtransferebatur; atque is primus instituit in forum versus agere cumpopulo. Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortaliumnobis defendentibus facile vincebat. Atque id actum est praetore mequinquennio ante quam consul sum factus; ita re magis quam summaauctoritate causa illa defensa est.

[97]Quod si in scaenaid est in contionein qua rebus fictis etadumbratis loci plurimum esttamen verum valetsi modo idpatefactum et illustratum estquid in amicitia fieri oportetquaetota veritate perpenditur? in qua nisiut diciturapertum pectusvideas tuumque ostendasnihil fidumnihil exploratum habeasneamare quidem aut amaricumid quam vere fiatignores. Quamquamista assentatioquamvis perniciosa sitnocere tamen nemini potestnisi ei qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fitut isassentatoribus patefaciat aures suas maximequi ipse sibi assenteturet se maxime ipse delectet.

[98]Omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novitquamqueamabilis sitintellegit. Ego autem non de virtute nunc loquor sed devirtutis opinione. Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quamvideri volunt. Hos delectat assentatiohis fictus ad ipsorumvoluntatem sermo cum adhibeturorationem illam vanam testimoniumesse laudum suarum putant. Nulla est igitur haec amicitiacum alterverum audire non vultalter ad mentiendum paratus est. Necparasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videreturnisiessent milites gloriosi.

Magnasvero agere gratias Thais mihi?

Satiserat respondere: 'magnas'; 'ingentes' inquit. Semper auget assentatoridquod is cuius ad voluntatem dicitur vult esse magnum.

[99]Quam ob remquamquam blanda ista vanitas apud eos valet qui ipsiillam allectant et invitanttamen etiam graviores constantioresqueadmonendi suntut animadvertantne callida assentatione capiantur.Aperte enim adulantem nemo non videtnisi qui admodum est excors;callidus ille et occultus ne se insinuetstudiose cavendum est; necenim facillime agnosciturquippe qui etiam adversando saepeassentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum detmanus vincique se patiaturut is qui illusus sit plus vidissevideatur. Quid autem turpius quam illudi? Quod ut ne accidatmagiscavendum est.

Utme hodie ante omnes comicos stultos senes
Versaris atqueinlusseris lautissume.

[100]Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum etcredulorum senum. Sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorumhominumid est sapientium (de hac dico sapientiaquae videtur inhominem cadere posse)ad leves amicitias defluxit oratio. Quam obrem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.

VirtusvirtusinquamC. Fanniet tuQ. Muciet conciliat amicitias etconservat. In ea est enim convenientia rerumin ea stabilitasin eaconstantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idemaspexit agnovitque in alioad id se admovet vicissimque accipitilludquod in altero est; ex quo exardescit sive amor sive amicitia;utrumque enim dictum est ab amando; amare autem nihil est aliud nisieum ipsum diligerequem amesnulla indigentianulla utilitatequaesita; quae tamen ipsa efflorescit ex amicitiaetiamsi tu eamminus secutus sis.

[101]Hac nos adulescentes benevolentia senes illosL. PaulumM. CatonemC. GalumP. NasicamTi. GracchumScipionis nostri socerumdileximushaec etiam magis elucet inter aequalesut inter me etScipionemL. FuriumP. RupiliumSp. Mummium. Vicissim autem senesin adulescentium caritate acquiescimusut in vestraut in Q.Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. RutiliA. Verginifamiliaritate delector. Quoniamque ita ratio comparata est vitaenaturaeque nostraeut alia ex alia aetas oriaturmaxime quidemoptandum estut cum aequalibus possisquibuscum tamquam ecarceribus emissus siscum isdem ad calcemut diciturpervenire.

[102]Sed quoniam res humanae fragiles caducaeque suntsemper aliquianquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur; caritate enimbenevolentiaque sublata omnis est e vita sublata iucunditas. Mihiquidem Scipioquamquam est subito ereptusvivit tamen semperquevivet; virtutem enim amavi illius viriquae exstincta non est; necmihi soli versatur ante oculosqui illam semper in manibus habuised etiam posteris erit clara et insignis. Nemo umquam animo aut spemaiora suscipietqui sibi non illius memoriam atque imaginemproponendam putet.

[103]Equidem ex omnibus rebus quas mihi aut fortuna aut natura tribuitnihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihide re publica consensusin hac rerum privatarum consiliumin eademrequies plena oblectationis fuit. Numquam illum ne minima quidem reoffendiquod quidem senserimnihil audivi ex eo ipse quod nollem;una domus eratidem victusisque communisneque solum militiasedetiam peregrinationes rusticationesque communes.

[104]Nam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atquediscendi? in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempuscontrivimus. Quarum rerum recordatio et memoria si una cum illooccidissetdesiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferrenullo modo possem. Sed nec illa exstincta sunt alunturque potius etaugentur cogitatione et memoria meaet si illis plane orbatus essemmagnum tamen adfert mihi aetas ipsa solacium. Diutius enim iam in hocdesiderio esse non possum. Omnia autem brevia tolerabilia essedebentetiamsi magna sunt.

Haechabui de amicitia quae dicerem. Vos autem hortor ut ita virtutemlocetissine qua amicitia esse non potestut ea excepta nihilamicitia praestabilius putetis.