Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


CatoMaior

deSenectute



12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152535455565758596061626364656667686970717273747576777879808182838485





I.1. OTitesi quid ego adiuero curamve levasso
 Quae nunc tecoquit et versat in pectore fixa
 Ecquid erit praemi?

Licet enimmihi versibus eisdem adfari teAtticequibus adfatur Flamininum

 Illevir haud magna cum resed plenus fidei;

quamquamcerto scio nonut Flamininum

 SollicitariteTitesic noctesque diesque;

novi enimmoderationem animi tui et aequitatemteque non cognomen solumAthenis deportassesed humanitatem et prudentiam intellego. Et tamente suspicor eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveriquarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nuncautem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere.

2.Hoc enim onerequod mihi commune tecum estaut iam urgentis autcerte adventantis senectutis et te et me etiam ipsum levari volo;etsi te quidem id modice ac sapientersicut omniaet ferre etlaturum esse certo scio. Sed mihicum de senectute vellem aliquidscriberetu occurrebas dignus eo munerequo uterque nostrumcommuniter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri confectofuitut non modo omnis absterserit senectutis molestiassedeffecerit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur satisdigne laudari philosophia poteritcui qui pareatomne tempusaetatis sine molestia possit degere.

3.Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad tede senectute misimus. Omnem autem sermonem tribuimus non TithonoutAristo Cius(parum enim esset auctoritatis in fabula)sed M. Catoniseniquo maiorem auctoritatem haberet oratio; apud quem Laelium etScipionem facimus admirantis quod is tam facile senectutem ferateisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare quamconsuevit ipse in suis librisattribuito litteris Graecisquarumconstat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus estplura? Iam enim ipsius Catonis sermo explicabit nostram omnem desenectute sententiam.

II.4. Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cumceterarum rerum tuam excellentemM. Catoperfectamque sapientiamtum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserimquae plerisque senibus sic odiosa estut onus se Aetna graviusdicant sustinere. Cato. Rem haud sane difficilemScipio et Laeliadmirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad benebeateque vivendumeis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona ase ipsi petunteis nihil malum potest videri quod naturae necessitasadferat. Quo in genere est in primis senectusquam ut adipiscanturomnes optanteandem accusant adeptam; tanta est stultitiaeinconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citiusquamputassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim citiusadulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deindequi minus gravis esset eis senectussi octingentesimum annum agerentquam si octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa cumeffluxissetnulla consolatio permulcere posset stultam senectutem.

5.Quocirca si sapientiam meam admirari soletis (quae utinam digna essetopinione vestra nostroque cognomine!)in hoc sumus sapientesquodnaturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus; a qua nonveri simile estcum ceterae partes aetatis bene descriptae sintextremum actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamennecesse fuit esse aliquid extremum ettamquam in arborum bacisterraeque fructibus maturitate tempestiva quasi vietum et caducumquod ferundum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantummodo bellare cum dis nisi naturae repugnare?

6.Laelius. AtquiCatogratissimum nobisut etiam pro Scipionepollicearfecerissiquoniam speramusvolumus quidem certe senesfierimulto ante a te didicerimusquibus facillime rationibusingravescentem aetatem ferre possimus. Cato. Faciam veroLaelipraesertim si utrique vestrumut dicisgratum futurum est. Laelius.Volumus sanenisi molestum estCatotamquam longam aliquam viamconfecerisquam nobis quoque ingrediundum sitistucquo pervenistividere quale sit.

III.7. Cato. Faciamut poteroLaeli. Saepe enim interfui querellisaequalium meorum -- pares autemvetere proverbiocum paribusfacillime congregantur--quae C. Salinatorquae Sp. Albinushominesconsulares nostri fere aequalesdeplorare solebanttum quodvoluptatibus carerent sine quibus vitam nullam putarenttum quodspernerentur ab eisa quibus essent coli soliti. Qui mihi non idvidebantur accusarequod esset accusandum. Nam si id culpasenectutis accidereteadem mihi usu venirent reliquisque omnibusmaioribus natuquorum ego multorum cognovi senectutem sine querellaqui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec asuis despicerentur. Sed omnium istius modi querellarum in moribus estculpanon in aetate. Moderati enim et nec difficiles nec inhumanisenes tolerabilem senectutem agunt; importunitas autem et inhumanitasomni aetati molesta est.

8.Laelius. Estut dicisCato; sed fortasse dixerit quispiam tibipropter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutemvideriid autem non posse multis contingere. Cato. Est istuc quidemLaelialiquidsed nequaquam in isto sunt omnia. Ut Themistoclesfertur Seriphio cuidam in iurgio respondissecum ille dixisset noneum suased patriae gloria splendorem adsecutum: 'Nec hercule'inquit'si ego Seriphius essemnec tusi Atheniensis clarus umquamfuisses.' Quod eodem modo de senectute dici potest. Nec enim in summainopia levis esse senectus potest ne sapienti quidemnec insipientietiam in summa copia non gravis.

9.Aptissima omnino suntScipio et Laeliarma senectutis artesexercitationesque virtutumquae in omni aetate cultaecum diumultumque vixerismirificos ecferunt fructusnon solum quia numquamdeseruntne extremo quidem tempore aetatis (quamquam id quidemmaximum est)verum etiam quia conscientia bene actae vitaemultorumque bene factorum recordatio iucundissima est.

IV.10. Ego Q. Maximumeum qui Tarentum recepitsenem adulescens itadilexiut aequalem; erat enim in illo viro comitate conditagravitasnec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere coepi nonadmodum grandem natused tamen iam aetate provectum. Anno enim postconsul primum fuerat quam ego natus sumcumque eo quartum consuleadulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post adTarentum. Quaestor deinde quadriennio post factus sumquemmagistratum gessi consulibus Tuditano et Cethegocum quidem illeadmodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit. Hic etbella gerebat ut adulescenscum plane grandis essetet Hannibalemiuveniliter exsultantem patientia sua molliebat; de quo praeclarefamiliaris noster Ennius:

 Unushomo nobis cunctando restituit rem
 Noenum rumores ponebatante salutem:
 Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.

11.Tarentum vero qua vigilantiaquo consilio recepit! cum quidem meaudiente Salinatoriqui amisso oppido fugerat in arcemgloriantiatque ita dicenti; 'Mea operaQ. FabiTarentum recepisti' 'Certe'inquit ridens'nam nisi tu amisisses numquam recepissem.' Nec veroin armis praestantior quam in toga; qui consul iterum Sp. Carvilioconlega quiescente C. Flaminio tribuno plebisquoad potuitrestititagrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus auctoritatemdividenti; augurque cum essetdicere ausus est optimis auspiciis eageriquae pro rei publicae salute gererenturquae contra rempublicam ferrenturcontra auspicia ferri.

12.Multa in eo viro praeclara cognovi; sed nihil admirabiliusquam quomodo ille mortem fili tulit clari viri et consularis. Est in manibuslaudatioquam cum legimusquem philosophum non contemnimus? Necvero ille in luce modo atque in oculis civium magnussed intusdomique praestantior. Qui sermoquae praeceptaquanta notitiaantiquitatisscientia iuris auguri! Multae etiamut in homineRomanolitterae. Omnia memoria tenebatnon domestica solumsedetiam externa bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebarquasi iamdivinarem id quod evenitillo exstinctoforeunde disceremneminem.

V.13. Quorsus igitur haec tam multa de Maximo? Quia profecto videtisnefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnespossunt esse Scipiones aut Maximiut urbium expugnationesutpedestres navalesve pugnasut bella a se gestaut triumphosrecordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatisplacida ac lenis senectusqualem accepimus Platonisqui uno etoctogesimo anno scribens est mortuusqualem Isocratisqui eumlibrumqui Panathenaicus inscribiturquarto et nonagesimo annoscripsisse se dicitvixitque quinquennium postea; cuius magisterLeontinus Gorgias centum et septem complevit annos neque umquam insuo studio atque opere cessavit. Quicum ex eo quaerereturcur tamdiu vellet esse in vita'Nihil habeo' inquit'quod accusemsenectutem.' Praeclarum responsum et docto homine dignum.

14.Sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferuntquod non faciebat iscuius modo mentionem feciEnnius:

 Sicutfortis equusspatio qui saepe supremo
 Vicit Olympianuncsenio confectus quiescit.

Equifortis et victoris senectuti comparat suam. Quem quidem probememinisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hiconsules T. Flamininus et M'. Acilius facti sunt; ille autem Caepioneet Philippo iterum consulibus mortuus estcum ego quinque etsexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribussuasissem. Annos septuaginta natus (tot enim vixit Ennius) itaferebat duoquae maxima putantur onerapaupertatem et senectutemut eis paene delectari videretur.

15.Etenimcum complector animoquattuor reperio causascur senectusmisera videatur: unamquod avocet a rebus gerendis; alteramquodcorpus faciat infirmius; tertiamquod privet fere omnibusvoluptatibus; quartamquod haud procul absit a morte. Earumsiplacetcausarum quanta quamque sit iusta una quaequevideamus. VI.A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eisquae iuventutegeruntur et viribus? Nullaene igitur res sunt seniles quaevelinfirmis corporibusanimo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q.Maximusnihil L. Pauluspater tuussocer optimi virifili mei?Ceteri senesFabriciiCuriiCoruncaniicum rem publicam consilioet auctoritate defendebantnihil agebant?

16.Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiamut caecus esset; tamen iscum sententia senatus inclinaret ad placem cum Pyrrho foedusquefaciendumnon dubitavit dicere illaquae versibus persecutus estEnnius:

 Quovobis mentesrectae quae stare solebant
 Antehacdementissese flexere viai?

ceteraquegravissime; notum enim vobis carmen est; et tamen ipsius Appi exstatoratio. Atque haec ille egit septimo decimo anno post alterumconsulatumcum inter duos consulatus anni decem interfuissentcensorque ante superiorem consulatum fuisset; ex quo intellegiturPyrrhi bello grandem sane fuisse; et tamen sic a patribus accepimus.

17.Nihil igitur adferunt qui in re gerenda versari senectutem negantsimilesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil ageredicantcum alii malos scandantalii per foros cursentaliisentinam exhauriantille autem clavum tenens quietus sedeat inpuppinon faciat ea quae iuvenes. At vero multo maiora et meliorafacit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnaegeruntursed consilioauctoritatesententia; quibus non modo nonorbarised etiam augeri senectus solet.

18.Nisi forte ego vobisqui et miles et tribunus et legatus et consulversatus sum in vario genere bellorumcessare nunc videorcum bellanon gero. At senatuiquae sint gerendapraescribo et quo modo;Karthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio; de quavereri non ante desinam quam illam excisam esse cognovero.

19.Quam palmam utinam di immortalesScipiotibi reserventut avireliquias persequare! cuius a morte tertius hic et tricesimus annusestsed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. Annoante me censorem mortuus estnovem annis post meum consulatumcumconsul iterum me consule creatus esset. Num igitursi ad centesimumannum vixissetsenectutis eum suae paeniteret? Nec enim excursionenec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretursedconsiliorationesententia; quae nisi essent in senibusnon summumconsilium maiores nostri appellassent senatum.

20.Apud Lacedaemonios quidem eiqui amplissimum magistratum geruntutsuntsic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletisexternamaximas res publicas ab adulescentibus labefactatasasenibus sustentatas et restitutas reperietis.

 Cedoqui vestram rem publicam tantam amisistis tam cito?

Sic enimpercontantur in Naevi poetae Ludo. Respondentur et alia et hoc inprimis:

 Proveniebantoratores novistulti adulescentuli.

Temeritasest videlicet florentis aetatisprudentia senescentis.

VII.21. At memoria minuitur. Credonisi eam exerceasaut etiam si sisnatura tardior. Themistocles omnium civium perceperat nomina; numigitur censetis eumcum aetate processissetqui Aristides essetLysimachum salutare solitum? Equidem non modo eos noviqui suntsedeorum patres etiam et avosnec sepulcra legens vereorquod aiuntne memoriam perdam; his enim ipsis legendis in memoriam redeomortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitumquo loco thesaurumobruisset; omniaquae curantmeminerunt; vadimonia constitutaquissibicui ipsi debeant.

22.Quid iuris consultiquid pontificesquid auguresquid philosophisenesquam multa meminerunt! Manent ingenia senibusmodo permaneatstudium et industrianeque ea solum in claris et honoratis virissed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam senectutemtragoedias fecit; quod propter studium cum rem neglegere familiaremvideretura filiis in iudicium vocatus estutquem ad modum nostromore male rem gerentibus patribus bonis interdici soletsic illumquasi desipientem a re familiari removerent iudices. Tum senexdicitur eam fabulamquam in manibus habebat et proxime scripseratOedipum Coloneumrecitasse iudicibus quaesissequenum illud carmendesipientis videretur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus.

23.Num igitur huncnum HomerumHesiodumSimonidemStesichorumnumquos ante dixiIsocratenGorgiannum philosophorum principesPythagoramDemocritumnum Platonemnum Xenocratennum posteaZenonemCleanthemaut eumquem vos etiam vidistis RomaeDiogenemStoicumcoegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibusstudiorum agitatio vitae aequalis fuit?

24.Ageut ista divina studia omittamuspossum nominare ex agro Sabinorusticos Romanosvicinos et familiares meosquibus absentibusnumquam fere ulla in agro maiora opera fiuntnon serendisnonpercipiendisnon condendis fructibus. Quamquam in aliis minus hocmirum est; nemo enim est tam senex qui se annum non putet possevivere: sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se omninopertinere.

 Seritarboresquae alteri saeclo prosint

ut aitStatius noster in Synephebis.

25.Nec vero dubitat agricolaquamvis sit senexquaerenticui seratrespondere: 'Dis immortalibusqui me non accipere modo haec amaioribus volueruntsed etiam posteris prodere.' VIII. Et meliusCaecilius de sene alteri saeclo prospiciente quam illud idem:

 Edepolsenectussi nil quicquam aliud viti
 Adportes tecumcumadvenisunum id sat est
 Quod diu vivendo multaquae nonvoltvidet.

Et multafortassequae volt; atque in eaquae non voltsaepe etiamadulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius vitiosius:

 Tumequidem in senecta hoc deputo miserrimum
 Sentire ea aetateeumpse esse odiosum alteri.

26.Iucundum potius quam odiosum. Ut enim adulescentibus bona indolepraeditis sapientes senes delectanturleviorque fit senectus eorumqui a iuventute coluntur et diliguntursic adulescentes senumpraeceptis gaudentquibus ad virtutum studia ducuntur; nec minusintellego me vobis quam mihi vos esse iucundos. Sed videtisutsenectus non modo languida atque iners non sitverum etiam sitoperosa et semper agens aliquid et molienstale scilicet qualecuiusque studium in superiore vita fuit. Quid qui etiam addiscuntaliquid? ut et Solonem versibus gloriantem videmusqui se cotidiealiquid addiscentem dicit senem fieriet ego feci qui litterasGraecas senex didici; quas quidem sic avide arripui quasi diuturnamsitim explere cupiensut ea ipsa mihi nota essent quibus me nuncexemplis uti videtis. Quod cum fecisse Socratem in fidibus audiremvellem equidem etiam illud (discebant enim fidibus antiqui)sed inlitteris certe elaboravi.

IX.27. Ne nunc quidem vires desidero adulescentis (is enim erat locusalter de vitiis senectutis)non plus quam adulescens tauri autelephanti desiderabam. Quod esteo decet uti etquicquid agasagere pro viribus. Quae enim vox potest esse contemptior quam MilonisCrotoniatae? quicum iam senex esset athletasque se exercentes incurriculo videretaspexisse lacertos suos dicitur inlacrimansquedixisse: 'At hi quidem mortui iam sunt.' Non vero tam isti quam tuipsenugator; neque enim ex te umquam es nobilitatussed exlateribus et lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius talenihil multisannis ante Ti. Coruncaniusnihil modo P. Crassusa quibus iuracivibus praescribebanturquorum usque ad extremum spiritum estprovecta prudentia.

28.Orator metuo ne languescat senectute; est enim munus eius non ingenisolumsed laterum etiam et virium. Omnino canorum illud in vocesplendescit etiam nescio quo pacto in senectutequod equidem adhucnon amisiet videtis annos. Sed tamen est decorus seni sermo quietuset remissusfactique per se ipsa sibi audientiam diserti seniscomposita et mitis oratio. Quam si ipse exsequi nequeaspossis tamenScipioni praecipere et Laelio. Quid enim est iucundius senectutestipata studiis iuventutis?

29.An ne illas quidem vires senectuti relinquemusut adulescentisdoceatinstituatad omne offici munus instruat? Quo quidem operequid potest esse praeclarius? Mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avitui duoL. Aemilius et P. Africanuscomitatu nobilium iuvenumfortunati videbantur nec ulli bonarum artium magistri non beatiputandiquamvis consenuerint vires atque defecerint. Etsi ipsa istadefectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quamsenectutis; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetumcorpus tradit senectuti.

30.Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermonequem moriens habuitcumadmodum senex essetnegat se umquam sensisse senectutem suamimbecilliorem factamquam adulescentia fuisset. Ego L. Metellummemini puerqui cum quadriennio post alterum consulatum pontifexmaximus factus esset viginti et duos annos ei sacerdotio praefuitita bonis esse viribus extremo tempore aetatisut adulescentiam nonrequireret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicerequamquam est idquidem senile aetatique nostrae conceditur.

X.31. Videtisneut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suispraedicet? Tertiam iam enim aetatem hominum videbatnec erat eiverendum ne vera praedicans de se nimis videretur aut insolens autloquax. Etenimut ait Homerus'ex eius lingua melle dulcior fluebatoratio' quam ad suavitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamendux ille Graeciae nusquam optatut Aiacis similis habeat decemsedut Nestoris; quod si sibi accideritnon dubitatquin brevi sitTroia peritura.

32.Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum; vellem equidemidem possem gloriari quod Cyrussed tamen hoc queo dicerenon mequidem eis esse viribusquibus aut miles bello Punico aut quaestoreodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio postcumtribunus militaris depugnavi apud Thermopylas M'. Glabrione consule;sed tamenut vos videtisnon plane me enervavitnon adflixitsenectusnon curia vires meas desideratnon rostranon amicinonclientesnon hospites. Nec enim umquam sum adsensus veteri illilaudatoque proverbioquod monet 'mature fieri senemsi diu velissenex esse.' Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senemante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluitcui fuerimoccupatus.

33.At minus habeo virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponticenturionis vires habetis; num idcirco est ille praestantior?Moderatio modo virium adsitet tantum quantum potest quisquenitaturne ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiae perstadium ingressus esse Milo diciturcum umeris sustineret bovem.Utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis vires ingeni dari?Denique isto bono utaredum adsitcum absitne requirasnisiforte adulescentes pueritiampaululum aetate progressi adulescentiamdebent requirere. Cursus est certus aetatis et una via naturaeeaquesimplexsuaque cuique parti aetatis tempestivitas est dataut etinfirmitas puerorumet ferocitas iuvenum et gravitas iam constantisaetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habeatquod suotempore percipi debeat.

34.Audire te arbitrorScipiohospes tuus avitus Masinissa quae faciathodie nonaginta natus annos; cum ingressus iter pedibus sitin equumomnino non ascendere; cum autem equoex equo non descendere; nulloimbrinullo frigore adduci ut capite operto sitsummam esse in eosiccitatem corporisitaque omnia exsequi regis officia et munera.Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectuteconservare aliquid pristini roboris. XI. Non sunt in senectute vires.Ne postulantur quidem vires a senectute. Ergo et legibus etinstitutis vacat aetas nostra muneribus eisquae non possunt sineviribus sustineri. Itaque non modoquod non possumussed ne quantumpossumus quidem cogimur.

35.At multi ita sunt imbecilli senesut nullum offici aut omnino vitaemunus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitiumestsed commune valetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africanifiliusis qui te adoptavitquam tenui aut nulla potius valetudine!Quod ni ita fuissetalterum illud exstitisset lumen civitatis; adpaternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quidmirium igitur in senibus si infirmi sint aliquandocum id neadulescentes quidem effugere possint? ResistendumLaeli et Scipiosenectuti esteiusque vitia diligentia compensanda suntpugnandumtamquam contra morbum sic contra senectutem;

36.habenda ratio valetudinisutendum exercitationibus modicistantumcibi et potionis adhibendum ut reficiantur viresnon opprimantur.Nec vero corpori solum subveniendum estsed menti atque animo multomagis; nam haec quoquenisi tamquam lumini oleum instillesexstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationumdefatigatione ingravescuntanimi autem exercendo levantur. Nam quosait Caecilius

 --comicos stultos senes

hossignificat credulosobliviososdissolutosquae vitia sunt nonsenectutissed inertisignavaesomniculosae senectutis. Utpetulantiaut libido magis est adulescentium quam senumnec tamenomnium adulescentiumsed non proborumsic ista senilis stultitiaquae deliratio appellari soletsenum levium estnon omnium.

37.Quattuor robustos filiosquinque filiastantam domumtantasclientelas Appius regebat et caecus et senexintentum enim animumtamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti. Tenebatnon modo auctoritatemsed etiam imperium in suos: metuebant serviverebantur libericarum omnes habebant; vigebat in illa domo mospatrius et disciplina.

38.Ita enim senectus honesta estsi se ipsa defenditsi ius suumretinetsi nemini emancipata estsi usque ad ultimum spiritumdominatur in suos. Ut enim adulescentem in quo est senile aliquidsic senem in quo est aliquid adulescentis probo; quod qui sequiturcorpore senex esse poteritanimo numquam erit. Septimus mihi liberOriginum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo;causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime conficioorationes; ius auguriumpontificiumcivile tracto; multum etiamGraecis litteris utorPythagoreorumque more exercendae memoriaegratiaquid quoque die dixerimaudierimegerimcommemoro vesperi.Hae sunt exercitationes ingenihaec curricula mentisin hisdesudans atque elaborans corporis vires non magno opere desidero.Adsum amicisvenio in senatum frequens ultroque adfero res multum etdiu cogitataseasque tueor animinon corporis viribus. Quas siexsequi nequiremtamen me lectulus meus oblectaret ea ipsacogitantemquae iam agere non possem; sed ut possimfacit actavita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi nonintellegitur quando obrepat senectus. Ita sensim sine sensu aetassenescit nec subito frangitursed diuturnitate exstinguitur.

XII.39. Sequitur tertia vituperatio senectutisquod eam carere dicuntvoluptatibus. O praeclarum munus aetatissiquidem id aufert a nobisquod est in adulescentia vitiosissimum! Accipite enimoptimiadulescentesveterem orationem Archytae Tarentinimagni in primiset praeclari viriquae mihi tradita est cum essem adulescens Tarenticum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporishominibus dicebat a natura datamcuius voluptatis avidae libidinestemere et ecfrenate ad potiendum incitarentur.

40.Hinc patriae proditioneshinc rerum publicarum eversioneshinc cumhostibus clandestina colloquia nasci; nullum denique scelusnullummalum facinus essead quod suscipiendum non libido voluptatisimpelleret; stupra vero et adulteria et omne tale flagitium nullisexcitari aliis inlecebris nisi voluptatis; cumque homini sive naturasive quis deus nihil mente praestabilius dedissethuic divino muneriac dono nihil tam esse inimicum quam voluptatem;

41.nec enim libidine dominante temperantiae locum esseneque omnino involuptatis regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intellegipossetfingere animo iubebat tanta incitatum aliquem voluptatecorporisquanta percipi posset maxima; nemini censebat fore dubiumquin tam diudum ita gauderetnihil agitare mentenihil rationenihil cogitatione consequi posset. Quocirca nihil esse tamdetestabile tamque pestiferum quam voluptatemsiquidem eacum maioresset atque longinquioromne animi lumen exstingueret. Haec cum C.Pontio Samnitepatre eiusa quo Caudino proelio Sp. PostumiusT.Veturius consules superati suntlocutum Archytam NearchusTarentinushospes nosterqui in amicitia populi Romani permanseratse a maioribus natu accepisse dicebatcum quidem ei sermoniinterfuisset Plato Atheniensisquem Tarentum venisse L. Camillo Ap.Claudio consulibus reperio.

42.Quorsus hoc? Ut intellegeretissi voluptatem aspernari ratione etsapientia non possemusmagnam habendam esse senectuti gratiamquaeefficeretut id non liberetquod non operteret. Impedit enimconsilium voluptasrationi inimica estmentisut ita dicampraestringit oculosnec habet ullum cum virtute commercium. Invitusfeciut fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e senatueicerem septem annis post quam consul fuissetsed notandam putavilibidinem. Ille enimcum esset consul in Galliaexoratus inconvivio a scorto estut securi feriret aliquem eorumqui invinculis essentdamnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censorequi proximus ante me fueratelapsus est; mihi vero et Flacconeutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libidoquaecum probro privato coniungeret imperi dedecus.

XIII.43. Saepe audivi ex maioribus natuqui se porro pueros a senibusaudisse dicebantmirari solitum C. Fabriciumquodcum apud regemPyrrhum legatus essetaudisset a Thessalo Cinea esse quendamAthenisqui se sapientem profiteretureumque dicere omniaquaefaceremusad voluptatem esse referenda. Quod ex eo audientis M'.Curium et Ti. Coruncanium optare solitosut id Samnitibus ipsiquePyrrho persuadereturquo facilius vinci possentcum se voluptatibusdedissent. Vixerat M'. Curius cum P. Decioqui quinquennio ante eumconsulem se pro re publica quarto consulatu devoverat; norat eundemFabriciusnorat Coruncanius; qui cum ex sua vitatum ex eiusquemdicoDecifacto iudicabant esse profecto aliquid natura pulchrumatque praeclarumquod sua sponte petereturquodque spreta etcontempta voluptate optimus quisque sequeretur.

44.Quorsus igitur tam multa de voluptate? Quia non modo vituperationullased etiam summa laus senectutis estquod ea voluptates nullasmagno opere desiderat. Caret epulis extructisque mensis etfrequentibus poculis; caret ergo etiam vinulentia et cruditate etinsomniis. Sed si aliquid dandum est voluptatiquoniam eiusblanditiis non facile obsistimus--divine enim Plato 'escam malorum'appellat voluptatamquod ea videlicet homines capiantur ut pisces--quamquam immoderatis epulis caret senectusmodicis tamen coviviisdelectari potest. C. Duellium M. f.qui Poenos classe primusdeviceratredeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabaturcereo funali et tibicinequae sibi nullo exemplo privatus sumpserat;tantum licentiae dabat gloria.

45.Sed quid ego alios? Ad me ipsum iam revertar. Primum habui sempersodalis. Sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacrisIdaeis Magnae Matris acceptis. Epulabar igitur cum sodalibus omninomodicesed erat quidam fervor aetatis; qua progrediente omnia fiuntin dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationemvoluptatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibusmetiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem amicorumquiavitae coniunctionem haberetconvivium nominaveruntmelius quamGraeciqui hoc idem tum compotationemtum concenationem vocantutquod in eo genere minimum estid maxime probare videantur.

XIV.46. Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoqueconviviis delectornec cum aequalibus solumqui pauci admodumrestantsed cum vestra etiam aetate atque vobiscumhabeoquesenectuti magnam gratiamquae mihi sermonis aviditatem auxitpotionis et cibi sustulit. Quod si quem etiam ista delectant(neomnino bellum indixisse videar voluptaticuius est fortasse quidamnaturalis modus)non intellego ne in istis quidem ipsis voluptatibuscarere sensu senectutem. Me vero et magisteria delectant a maioribusinstituta et is sermoqui more maiorum a summo adhibetur in poculoet poculasicut in Symposio Xenophontis estminuta atque rorantiaet refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus; quaequidem etiam in Sabinis persequi soleoconviviumque vicinorumcotidie compleoquod ad multam noctem quam maxime possumus variosermone producimus.

47.At non est voluptatum tanta quasi titillatio in senibus. Credosedne desideratio quidem; nihil autem est molestumquod non desideres.Bene Sophoclescum ex eo quidem iam adfecto aetate quaereretutereturne rebus veneriis'Di meliora!' inquit; ' libenter veroistinc sicut ab domino agresti ac furioso profugi.' Cupidis enimrerum talium odiosum fortasse et molestum est careresatiatis veroet expletis iucundius est carere quam frui. Quamquam non caret isqui non desiderat; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius.

48.Quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentiusprimumparvulis fruitur rebusut diximusdeinde eisquibus senectusetiamsi non abunde potiturnon omnino caret. Ut Turpione Ambiviomagis delectaturqui in prima cavea spectatdelectatur tamen etiamqui in ultimasic adulescentia voluptates propter intuens magisfortasse laetatursed delectatur etiam senectus procul eas spectanstantum quantum sat est.

49.At illa quanti suntanimumtamquam emeritis stipendiis libidinisambitioniscontentionisinimicitiarum cupiditatum omniumsecumesse secumqueut diciturvivere! Si vero habet aliquod tamquampabulum studi atque doctrinaenihil est otiosa senectute iucundius.Videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae C. Galumfamiliarem patris tuiScipio. Quotiens illum lux noctu aliquiddescribere ingressumquotiens nox oppressitcum mane coepisset!Quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobispraedicere!

50.Quid in levioribus studiissed tamen acutis? Quam gaudebat bello suoPunico Naevius! quam Truculento Plautusquam Pseudolo! Vidi etiamsenem Livium; quicum sex aniis ante quam ego natus sum fabulamdocuisset Centone Tuditanoque consulibususque ad adulescentiam meamprocessit aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontifici et civilisiuris studio loquar aut de huius P. Scipionis qui his paucis diebuspontifex maximus factus est? Atque eos omnisquos commemoravihisstudiis flagrantis senes vidimus. M. vero Cethegumquem recte'Suadae medullam' dixit Enniusquanto studio exerceri in dicendovidebamus etiam senem! Quae sunt igitur epularum aut ludorum autscortorum voluptates cum his voluptatibus comparandae? Atque haecquidem studia doctrinaequae quidem prudentibus et bene institutispariter cum aetate crescuntut honestum illud Solonis sitquod aitversiculo quodamut ante dixisenescere se multa in diesaddiscentemqua voluptate animi nulla certe potest esse maior.

XV.51. Venio nunc ad voluptates agricolarumquibus ego incredibiliterdelector; quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientisvitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terraquaenumquam recusat imperium nec umquam sine usura redditquod accepitsed alias minoreplerumque maiore cum faenore. Quamquam me quidemnon fructus modosed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat.Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepitprimum idoccaecatum cohibetex quo occatioquae hoc efficitnominata estdeinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicitherbescentem ex eo viriditatemquae nixa fibris stirpium sensimadulescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescensincluditur; ex quibus cum emersitfundit frugem spici ordinestructam et fcontra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.

52.Quid ego vitium ortussatusincrementa commemorem? Satiaridelectatione non possumut meae senectutis requiem oblectamentumquenoscatis. Omitto enim vim ipsam omniumquae generantur e terra; quaeex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugumaut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet.Malleoliplantaesarmentaviviradicespropaginesnonneefficiuntut quemvis cum admiratione delectent? Vitis quidemquaenatura caduca est etnisi fulta estfertur ad terrameademut seerigat claviculis suis quasi manibus quicquid est nactacomplectitur; quam serpentem multiplici lapsu et erratico ferroamputans coercet ars agricolarumne silvescat sarmentis et in omnispartis nimia fundatur.

53.Itaque ineunte vere in eisquae relicta suntexsistit tamquam adarticulos sarmentorum eaquae gemma dicitura qua oriens uva seostenditquae et suco terrae et calore solis augescens primo estperacerba gustatudeinde maturata dulcescitvestitaque pampinis necmodico tepore caret et nimios solis defendit ardores. Qua quid potestesse cum fructu laetiustum aspectu pulchrius? Cuius quidem nonutilitas me solumut ante dixised etiam cultura et natura ipsadelectatadminiculorum ordinescapitum iugatioreligatio etpropagatio vitiumsarmentorum eaquam dixi aliorum amputatioaliorum immissio. Quid ego irrigationesquid fossiones agrirepastinationesque proferamquibus fit multo terra fecundior?

54.Quid de utilitate loquar stercorandi? Dixi in eo libroquem de rebusrusticis scripsi; de qua doctus Hesiodus ne verbum quidem fecitcumde cultura agri scriberet. At Honerusqui multisut mihi videturante saeculis fuitLaeten lenientem desideriumquod capiebat efiliocolentem agrum et eum stercorantem facit. Nec vero segetibussolum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae suntsedhortis etiam et pomariistum pecudum pastuapium examinibusflorumomnium varietate. Nec consitiones modo delectant sed etiaminsitionesquibus nihil invenit agri cultura sollertius.

XVI.55. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarumsed haecipsaquae dixisentio fuisse longiora. Ignoscetis autem; nam etstudio rusticarum rerum provectus sumet senectus est naturaloquaciorne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in hacvita M'. Curiuscum de Samnitibusde Sabinisde Pyrrhotriumphassetconsumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem egovillam contemplans (abest enim non longe a me) admirari satis nonpossum vel hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam.Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissentrepudiati sunt; non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixitsed eis qui haberent aurum imperare.

56.Poteratne tantus animus efficere non iucundam senctutem? Sed venio adagricolasne a me ipso recedam. In agris erant tum senatoresid estsenessiquidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eumdictatorem esse factum; cuius dictatoris iussu magister equitum C.Servilius Ahala Sp. Maelium regnum adpetentem occupatum interemit. Avilla in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senesex quoquieos arcessebant viatores nominati sunt. Num igitur horum senectusmiserabilis fuitqui se agri cultione oblectabant? Mea quidemsententia haud scio an nulla beatior possit esseneque solumofficioquod hominum generi universo cultura agrorum est salutarissed et delectationequam dixiet saturitate copiaque rerum omniumquae ad victum hominumad cultum etiam deorum pertinentutquoniamhaec quidem desiderantin gratiam iam cum voluptate redeamus. Semperenim boni assiduique domini referta cella vinariaoleariaetiampenaria estvillaque tota locuples estabundat porcohaedoagnogallinalactecaseomelle. Iam hortum ipsi agricolae succidiamalteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operisaucupium atque venatio.

57.Quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearumolivetorumve specie plura dicam? Brevi praecidam: agro bene cultonihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quemfruendum non modo non retardatverum etiam invitat atque adlectatsenectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricationemelius vel igniaut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius?

58.Sibi habeant igitur armasibi equossibi hastassibi clavam etpilamsibi natationes atque cursusnobis senibus ex lusionibusmultis talos relinquant et tesserasid ipsum ut lubebitquoniamsine eis beata esse senectus potest.

XVII.59. Multas ad res perutiles Xenophontis libri suntquos legitequaesostudioseut facitis. Quam copiose ab eo agri culturalaudatur in eo libroqui est de tuenda re familiariqui Oeconomicusinscribitur! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quamstudium agri colendiSocrates in eo libro loquitur cum CritobuloCyrum minoremPersarum regempraestantem ingenio atque imperigloriacum Lysander Lacedaemoniusvir summae virtutisvenisset adeum Sardis eique dona a sociis adtulissetet ceteris in rebuscommunem erga Lysandrum atque humanum fuisse et ei quendam consaeptumagrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysanderet proceritates arborum et derectos in quincuncem ordines et humumsubactam atque puram et suavitatem odorumqui adflarentur exfloribustum eum dixisse mirari se non modo diligentiamsed etiamsollertiam eiusa quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrumrespondisse: 'Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei sunt ordinesmea discriptiomultae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.'Tum Lysandrum intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumquePersicum multo auro multisque gemmis dixisse; 'Recte vero teCyrebeatum feruntquoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est.'

60.Hac igitur fortuna frui licet senibusnec aetas impeditquo minuset ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque adultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus adcentesimum annum perduxisecum esset acta iam aetate in agris eosquecoleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadragintaanni interfuerunt. Itaquantum spatium aetatis maiores ad senectutisinitium esse voluerunttantus illi cursus honorum fuit; atque huiusextrema aetas hoc beatior quam mediaquod auctoritatis habebat pluslaboris minus; apex est autem senectutis auctoritas.

61.Quanta fuit in L. Caecilio Metelloquanta in A. Atilio Calatino! inquem illud elogium: 'Hunc unum plurimae consentiunt gentes populiprimarium fuisse virum.' Notum est carmen incisum in sepulcro. Iureigitur graviscuius de laudibus omnium esset fama consentiens. Quemvirum nuper P. Crassumpontificem maximumquem postea M. Lepidumeodem sacerdotio praeditumvidimus! Quid de Paulo aut Africanoloquar autut iam antede Maximo? quorum non in sententia solumsed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectushonoratapraesertimtantam auctoritatemut ea pluris sit quam omnesadulescentiae voluptates.

XVIII.62. Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudarequaefundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id quodego magno quondam cum assensu omnium diximiseram esse senectutemquae se oratione defenderet. Non caninec rugae repente auctoritatemarripere possuntsed honeste acta superior aetas fructus capitauctoritatis extremos.

63.Haec enim ipsa sunt honorabilia quae videntur levia atque communiasalutariadpetidecediadsurgideducireduciconsuli; quae etapud nos et in aliis civitatibusut quaeque optime morata estitadiligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemoniumcuius modo fecimentionemdicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimumdomicilium senectutis: nusquam enim tantum tribuitur aetatinusquamest senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum estcumAthenis ludis quidam in theatrum grandis natu venissetmagnoconsessu locum nusquam ei datum a suis civibus; cum autem adLacedaemonios accessissetqui legati cum essentcerto in lococonsederantconsurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessumrecepisse.

64.Quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datusdixisseex eis quendam Atheniensis scirequae recta essentsed facerenolle. Multa in nostro collegio praeclarased hoc de quo agimus inprimisquodut quisque aetate anteceditita sententiae principatumtenetneque solum honore antecedentibussed eis etiamqui cumimperio suntmaiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igiturvoluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus quisplendide usi suntei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nectamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse.

65.At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Siquaerimusetiam avari; sed haec morum vitia suntnon senectutis. Acmorositas tamen et ea vitiaquae dixihabent aliquid excusationisnon illius quidem iustaesed quae probari posse videatur; contemnise putantdespiciinludi; praeterea in fragili corpore odiosa omnisoffensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis etartibus; idque cum in vitatum in scaena intellegi potest ex eisfratribusqui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritasin alterocomitas! Sic se res habet; ut enim non omne vinumsic non omnisnatura vetustate coacescit. Severitatem in senectute probosed eamsicut aliamodicamacerbitatem nullo modo.

66.Avaritia vero senilis quid sibi velitnon intellego; potest enimquicquam esse absurdius quamquo viae minus resteteo plus viaticiquaerere? XIX. Quarta restat causaquae maxime angere atquesollicitam habere nostram aetatem videturadpropinquatio mortisquae certe a senectute non potest esse longe. O miserum senem quimortem contemnendam esse in tam longa aetate non viderit! quae autplane neglegenda estsi omnino exstinguit animumaut etiam optandasi aliquo eum deducitubi sit futurus aeternus; atqui tertium certenihil inveniri potest.

67.Quid igitur timeamsi aut non miser post mortem aut beatus etiamfuturus sum? Quamquam quis est tam stultusquamvis sit adulescenscui sit exploratum se ad vesperum esse victurum? Quin etiam aetasilla multo pluris quam nostra casus mortis habet; facilius in morbosincidunt adulescentesgravius aegrotanttristius curantur. Itaquepauci veniunt ad senectutem; quod ni ita accideretmelius etprudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est;qui si nulli fuissentnullae omnino civitates fuissent. Sed redeo admortem impendentem. Quod est istud crimen senectutiscum id eivideatis cum adulescentia esse commune?

68.Sensi ego in optimo filiotu in exspectatis ad amplissimamdignitatem fratribusScipiomortem omni aetati esse communem. Atsperat adulescens diu se victurumquod sperare idem senex nonpotest. Insipienter sperat. Quid enim stultius quam incerta procertis haberefalsa pro veris? At senex ne quod speret quidem habet.At est eo meliore condicione quam adulescensquoniam idquod illesperathic consecutus est; ille vult diu viverehic diu vixit.

69.QuamquamO di boni! quid est in hominis natura diu? Da enim summumtempusexspectemus Tartessiorum regis aetatem (fuit enimutscriptum videoArganthonius quidam Gadibusqui octoginta regnavitannoscentum viginti vixit)--sed mihi ne diuturnum quidem quicquamvidetur in quo est aliquid extremum. Cum enim id advenittum illudquod praeteriiteffluxit; tantum remanetquod virtute et rectefactis consecutus sis; horae quidem cedunt et dies et menses et anninec praeteritum tempus umquam revertiturnec quid sequatur sciripotest; quod cuique temporis ad vivendum datureo debet essecontentus.

70.Neque enim histrioniut placeatperagenda fabula estmodoinquocumque fuerit actuprobeturneque sapientibus usque ad'Plaudite' veniendum est. Breve enim tempus aetatis satis longum estad bene honesteque vivendum; sin processerit longiusnon magisdolendum estquam agricolae dolent praeterita verni temporissuavitate aestatem autumnumque venisse. Ver enim tamquamadulescentiam significat ostenditque fructus futurosreliqua autemtempora demetendis fructibus et percipiendis accommodata sunt.

71.Fructus autem senectutis estut saepe dixiante partorum bonorummemoria et copia. Omnia autem quae secundum naturam fiunt sunthabenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam senibusemori? Quod idem contingit adulescentibus adversante et repugnantenatura. Itaque adulescentes mihi mori sic videnturut cum aquaemultitudine flammae vis opprimitursenes autem sicut cum suasponte nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi pomaex arboribuscruda si suntvix evelluntursi matura et coctadeciduntsic vitam adulescentibus vis aufertsenibus maturitas;quae quidem mihi tam iucunda estutquo propius ad mortem accedamquasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longanavigatione esse venturus.

XX.72. Senectutis autem nullus est certus terminusrecteque in eaviviturquoad munus offici exsequi et tueri possit [mortemquecontemnere]; ex quo fitut animosior etiam senectus sit quamadulescentia et fortior. Hoc illud est quod Pisistrato tyranno aSolone responsum estcum illi quaerentiqua tandem re fretus sibitam audaciter obsisteretrespondisse dicitur: 'Senectute.' Sedvivendi est finis optimuscum integra mente certisque sensibus opusipsa suum eadem quae coagmentavitnatura dissolvit. Ut navemutaedificium idem destruit facillimequi construxitsic hominem eademoptime quae conglutinavit natura dissolvit. Iam omnis conglutinatiorecens aegreinveterata facile divellitur. Ita fit ut illud brevevitae reliquum nec avide adpetendum senibus nec sine causa deserendumsit; vetatque Pythagoras iniussu imperatorisid est deidepraesidio et statione vitae decedere.

73.Solonis quidem sapientis est elogiumquo se negat velle suam mortemdolore amicorum et lamentis vacare. Voltcredose esse carum suis;sed haud scio an melius Ennius:

 Nemome lacrumis decoret neque funera fletu faxit.

74.Non censet lugendam esse mortemquam immortalitas consequatur. Iamsensus moriendi aliquis esse potestisque ad exiguum tempuspraesertim seni; post mortem quidem sensus aut optandus aut nullusest. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse mortem utneglegamussine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest.Moriendum enim certe estet incertum an hoc ipso die. Mortem igituromnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?

75.De qua non ita longa disputatione opus esse videturcum recorder nonL. Brutumqui in liberanda patria est interfectusnon duos Deciosqui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaveruntnon M.Atiliumqui ad supplicium est profectusut fidem hosti datamconservaretnon duos Scipionesqui iter Poenis vel corporibus suisobstruere volueruntnon avum tuum L. Paulumqui morte luit conlegaein Cannensi ignominia temeritatemnon M. Marcellumcuius interitumne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus estsed legiones nostrasquod scripsi in Originibusin eum locum saepeprofectas alacri animo et erectounde se redituras numquamarbitrarentur. Quod igitur adulescenteset ei quidem non solumindoctised etiam rusticicontemnuntid docti senes extimescent?

76.Omninout mihi quidem videturstudiorum omnium satietas vitae facitsatietatem. Sunt pueritiae studia certa; num igitur ea desiderantadulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iamrequirit aetas quae media dicitur? Sunt etiam eius aetatis; ne eaquidem quaeruntur in senectute. Sunt extrema quaedam studiasenectutis: ergout superiorum aetatum studia occiduntsic occiduntetiam senectutis; quod cum evenitsatietas vitae tempus maturummortis adfert.

XXI.77. Non enim video curquid ipse sentiam de mortenon audeam vobisdicerequod eo cernere mihi melius videorquo ab ea propius absum.Ego vestros patresP. ScipiotuqueC. Laeliviros clarissimosmihique amicissimosvivere arbitroret eam quidem vitamquae estsola vita nominanda. Namdum sumus inclusi in his compagibuscorporismunere quodam necessitatis et gravi opere perfungimur; estenim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasidemersus in terramlocum divinae naturae aeternitatique contrarium.Sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humanautessentqui terras tuerenturquique caelestium ordinem contemplantesimitarentur eum vitae modo atque constantia. Nec me solum ratio acdisputatio impulitut ita crederemsed nobilitas etiam summorumphilosophorum et auctoritas.

78.Audiebam Pythagoram Pythagoreosqueincolas paene nostrosqui essentItalici philosophi quondam nominatinumquamdubitassequin exuniversa mente divina delibatos animos haberemus. Demonstrabanturmihi praetereaquae Socrates supremo vitae die de immortalitateaminorum disseruissetis qui esset omnium sapientissimus oraculoApollinis iudicatus. Quid multa? Sic persuasi mihisic sentiocumtanta celeritas animorum sittanta memoria praeteritorumfuturorumque prudentiatot artestantae scientiaetot inventanonposse eam naturamquae res eas contineatesse mortalemcumquesemper agitetur animus nec principium motus habeatquia se ipsemoveatne finem quidem habiturum esse motusquia numquam se ipsesit relicturus; etcum simplex animi esset naturaneque haberet inse quicquam admixtum dispar sui atque dissimilenon posse eumdividi; quod si non possetnon posse interire; magnoque esseargumento homines scire pleraque ante quam nati sintquod iam puericum artis difficilis discantita celeriter res innumerabilisarripiantut eas non tum primum accipere videantursed reminisci etrecordari. Haec Platonis fere.

XXII.79. Apud Xenophontem autem moriens Cyrus maior haec dicit: 'NolitearbitrariO mihi carissimi filiimecum a vobis discesseronusquam aut nullum fore. Nec enimdum eram vobiscumanimum meumvidebatissed eum esse in hoc corpore ex eis rebus quas gerebamintellegebatis. Eundem igitur esse creditoteetiamsi nullumvidebitis.

80.Nec vero clarorum virorum post mortem honores permanerentsi nihileorum ipsorum animi efficerentquo diutius memoriam sui teneremus.Mihi quidem numquam persuaderi potuit animosdum in corporibusessent mortalibusviverecum excessissent ex eisemorinec verotum animum esse insipientemcum ex insipienti corpore evasissetsedcum omni admixtione corporis liberatus purus et integer essecoepissettum esse sapientem. Atque etiam cum hominis natura mortedissolviturceterarum rerum perspicuum est quo quaeque discedat;abeunt enim illuc omniaunde orta suntanimus autem solus nec cumadest nec cum disceditapparet. Iam vero videtis nihil esse mortitam simile quam somnum.

81.Atqui dormientium animi maxime declarant divinitatem suam; multaenimcum remissi et liberi suntfutura prospiciunt. Ex quointellegitur quales futuri sintcum se plane corporis vinculisrelaxaverint. Qua resi haec ita suntsic me colitote' inquit'utdeum; sin una est interiturus animus cum corporevos tamendeosverentesqui hanc omnem pulchritudinem tuentur et reguntmemoriamnostri pie inviolateque servabitis.'

XXIII.82. Cyrus quidem haec moriens; nossi placetnostra videamus. Nemoumquam mihiScipiopersuadebit aut patrem tuum Paulumaut duosavosPaulum et Africanumaut Africani patremaut patruumautmultos praestantis viros quos enumerare non est necessetanta esseconatosquae ad posteritatis memoriam pertinerentnisi animocernerent posteritatem ad se ipsos pertinere. Anne censesut de meipse aliquid more senum glorierme tantos labores diurnosnocturnosque domi militiaeque suscepturum fuissesi eisdem finibusgloriam meamquibus vitamessem terminaturus? Nonne melius multofuisset otiosam et quietam aetatem sine ullo labore et contentionetraducere? Sed nescio quo modo animus erigens se posteritatem itasemper prospiciebatquasicum excessisset e vitatum deniquevicturus esset. Quod quidem ni ita se haberetut animi inmortalesessenthaud optimi cuiusque animus maxime ad inmortalitatem etgloriam niteretur.

83.Quidquod sapientissimus quisque aequissimo animo moriturstultissimus iniquissimononne vobis videtur is animus qui pluscernat et longiusvidere se ad meliora proficisciille autem cuiusobtusior sit aciesnon videre? Equidem efferor studio patresvestrosquos colui et dilexi videndineque vero eos solos convenireaveo quos ipse cognovised illos etiam de quibus audivi et legi etipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facileretraxeritnec tamquam Peliam recoxerit. Et si quis deus mihilargiaturut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiamvalderecusemnec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calcerevocari.

84.Quid habet enim vita commodi? Quid non potius laboris? Sed habeatsanehabet certe tamen aut satietatem aut modum. Non lubet enim mihideplorare vitamquod multiet ei doctisaepe feceruntneque mevixisse paenitetquoniam ita vixiut non frustra me natumexistimemut ex vita ita discedo tamquam ex hospitionon tamquam edomo. Commorandi enim natura devorsorium nobisnon habitandi dedit.O praeclarum diemcum in illud divinum animorum concilium coetumqueproficiscar cumque ex hac turba et conluvione discedam! Proficiscarenim non ad eos solum virosde quibus ante dixiverum etiam adCatonem meumquo nemo vir melior natus estnemo pietatepraestantior; cuius a me corpus est crematumquod contra decuit abillo meumanimus veronon me deserens sed respectansin eaprofecto loca discessitquo mihi ipsi cernebat esse veniendum. Quemego meum casum fortiter ferre visus sumnon quo aequo animo ferremsed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressumet discessum fore.

85.His mihi rebusScipio (id enim te cum Laelio admirari soleredixisti)levis est senectusnec solum non molesta sed etiamiucunda. Quod si in hoc erroqui animos hominum inmortalis essecredamlibenter erro; nec mihi hunc erroremquo delectordum vivoextorqueri volo; sin mortuusut quidam minuti philosophi censentnihil sentiamnon vereorne hunc errorem meum philosophi mortuiirrideant. Quod si non sumus inmortales futuritamen exstinguihomini suo tempore optabile est. Nam habet naturaut aliarum omniumrerumsic vivendi modum. Senectus autem aetatis est peractio tamquamfabulaecuius defatigationem fugere debemuspraesertim adiunctasatietate. Haec habuide senectute quae diceremad quam utinamperveniatisut eaquae ex me audistisre experti probare possitis.