Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Esopo





1.Accipiter et Columbae.

Columbaemilvi metu accipitrem rogaveruntut eas

defenderet.Ille annuit. At in columbare receptus

uno diemajorem stragem ediditquam milvus longo

temporepotuisset edere. --Fabula docetmalorum

patrociniumvitandum esse.

2. Mus etMilvus.

Milvuslaqueis irretitus musculum exoravitut eum

corrosisplagis liberaret. Quo factomilvus

liberatusmurem arripuit et devoravit. --Haec fabula

ostenditquam gratiam mali pro beneficiis reddere

soleant.

3. Hoeduset Lupus.

Hoedusstans in tecto domus lupo praetereunti

maledixit.Cui lupusnon tuinquitsed tectum mihi

maledicit.--Saepe locus et tempus homines timidos

audacesreddit.

 

 

4. Grus etPavo.

Pavo coramgrue pennas suas explicansquanta est

inquitformositas mea et tua deformitas! At grus

evolanset quanta estinquitlevitas mea et tua

tarditas!--Monet haec fabulane ob aliquod bonum

quod nobisnatura tribuitalios contemnamus quibus

naturaalia et fortasse majora dedit.

5. Pavo.

Pavograviter conquerebatur apud Junonemdominam

suamquodvocis suavitas sibi negata esset dum

lusciniaavis tam parum decoracantu excellat. Cui

Junoetmeritoinquit; non enim omnia bona in unum

conferrioportuit.

6. Ansereset Grues.

In eodemquondam prato pascebantur anseres et grues.

Advenientedomino pratigrues facile avolabant: sed

anseresimpediti corporis gravitatedeprehensi et

mactatisunt. --Sic saepe pauperes cum potentioribus

in eodemcrimine deprehensisoli dant poenamdum

illi salvievadunt.

7. Capraet Lupus.

Lupuscapram in alta rupe stantem conspicatuscur

noninquitrelinquis nuda illa et sterilia locaet

hucdescendis in herbidos camposqui tibi laetum

pabulumofferunt? Cui respondit capra: mihi non est

in animodulcia tutis praeponere.

8. Venteret Membra.

Membraquondam dicebant ventri: nosne te semper

ministerionostro alemusdum ipse summo otio

frueris?Non faciemus. Dum igitur ventri cibum

subducuntcorpus debilitaturet membra sero

invidiaesuae poenituit.

9. Caniset Boves.

Canisiacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo

arcebat.Cui unus boumquanta istainquitinvidia

estquodnon paterisut eo cibo vescamurquem tu

ipsecapere nec velis nec possis! --Haec fabula

invidiaeindolem declarat.

10. Vulpeset Leo.

Vulpesquae nunquam leonem videratquum ei forte

occurrissetleoita est perterritaut paene

morereturformidine. Eundem conspicata iterumtimuit

quidemsed nequaquam ut antea. Tertio illi obviam

factaausa est etiam propius accedereeumque

alloqui.

 

11.Cancri.

Cancerdicebat filio: mi filine sic obliquis semper

gressibusincedesed recta via perge. Cui illemi

paterresponditlibenter tuis praeceptis obsequar

si teprius idem facientem videro. --Docet haec

fabulaadolescentiam nulla re magisquam exemplis

instrui.

12. Boves.

In eodemprato pascebantur tres boves in maxima

concordiaet sic ab omni ferarum incursione tuti

erant. Seddissidio inter illos ortosinguli a feris

petiti etlaniati sunt. --Fabula docet quantum boni

sitconcordia.

13.Asinus.

Asinuspelle leonis indutusterritabat homines et

bestiastanquam leo esset. Sed fortedum se

celeriusmovetaures eminebant: unde agnitusin

pistrinumabductus estubi poenas petulantiae dedit.

--Haecfabula stolidos notatqui immeritis honoribus

superbiunt.

 

 

14. Mulieret Gallina.

Mulierquaedam habebat gallinamquae ei quotidie

ovumpariebat aureum. Hinc suspicari coepitillam

aurimassam intus celareet gallinam occidit. Sed

nihil inea reperitnisi quod in aliis gallinis

reperirisolet. Itaque dum majoribus divitiis

inhiabatetiam minores perdidit.

15.Viatores et Asinus.

Duo quiuna iter faciebantasinum oberrantem in

solitudineconspicatiaccurrunt laetiet uterque

eum sibivindicare coepitquod eum prior

conspexisset. Dum vero contendunt et rixanturnec a

verberibusabstinentasinus aufugitet neuter eo

potitur.

16. Corvuset Lupi.

Corvuspartem praedae petebat a lupisquod eos totum

diemcomitatus esset. Cui illinon tu nosinquiunt

sedpraedam sectatus esidque eo animo ut ne nostris

quidemcorporibus parceressi exanimarentur. Merito

inactionibus non spectaturquid fiatsed quo animo

fiat.

 

 

17.Pastores et Lupus.

Pastorescaesa ove convivium celebrabant. Quod quum

lupuscerneretegoinquitsi agnum rapuissem

quantustumultus fieret! At isti impune ovem

comedunt!Tum unus illorumnos enim inquitnostra

non alienaove epulamur.

 

 

18.Carbonarius et Fullo.

Carbonariusqui spatiosam habebat domuminvitavit

fullonemut ad se commigraret. Ille respondit:

quaenaminter nos esse possit societas? quum tu

vestesquas ego nitidas reddidissemfuligine et

maculisinquinaturus esses. --Haec fabula docet

dissimilianon debere conjungi.

 

19.Tubicen.

Tubicen abhostibus captusne meinquit

interficite;nam inermis sumneque quidquam habeo

praeterhanc tubam. At propter hoc ipsuminquiunt

teinterimemus; quodquum ipse pugnandi sis

imperitusalios ad pugnam incitare soles. --Fabula

docetnonsolum maleficos esse puniendossed etiam

eosquialios ad male faciendum irritent.

20.Accipitres et Columbae.

Accipitresquondam acerrime inter se belligerabant.

Hoscolumbae in gratiam reducere conatae effecerunt

ut illipacem inter se facerent. Qua firmata

accipitresvim suam in ipsas columbas converterunt.

Haecfabula docetpotentiorum discordias

imbecillioribussaepe prodesse.

21. Mulieret Gallina.

Muliervidua gallinam habebatquae ei quotidie unum

ovumpariebat. Illa existimabatsi gallinam

diligentiussaginare foreut illa bina aut terno ova

quotidiepareret. Quum autem cibo superfluo gallina

pinguisesset factaplane ova parere desiit. --Haec

fabuladocetavaritiam saepe damnosam esse.

 

 

22. Vulpeset Uva.

Vulpesuvam in vite conspicataad illam subsiliit

omniumvirium suarum contentionesi eam forte

attingereposset. Tandem defatigata inani labore

discedensdixit: at nunc etiam acerbae suntnec eas

in viarepertas tollerem. Haec tabula docetmultos

eacontemnerequae se assequi posse desperent.

 

 

23. Vulpeset Leaena.

Vulpesleaenam exprobrabatquod non nisi unum

catulumpareret. Huic dicitur respondisseunumsed

leonem.--Haec fabulanon copiamsed bonitatem

rerumaestimandam essedocet.

 

 

24. Mures.

Muresaliquando habuerunt consiliumquomodo a fele

caverent.Multis aliis propositisomnibus placuit

ut eitintinnabulum annecteretur: sic enim ipsos

sonituadmonitoseam fugere posse. Sed quum jam

intermures quaerereturqui feli tintinnabulum

annecteretnemo repertus est. --Fabula docetin

suadendoplurimos esse audacessed in ipso periculo

timidos.

 

 

25. CanisMordax.

Canimordaci paterfamilias jussit tintinnabulum ex

aereappendiut omnes eum cavere possent. Ille vero

aeristinnitu gaudebatet quasi virtutis suae

praemiumessetalios canes prae se contemnere

coepit.Cui unus seniorO te stoliduminquitqui

ignorareviderisisto tinnitu pravitatem morum

tuorumindicari! --Haec fabula scripta est in eos

qui sibiinsignibus flagitiorum suorum placent.

26. Caniset Lupis.

Lupuscanem videns bene saginatumquanta est

inquitfelicitas tua! Tuut videturlaute vivis

at egofame enecor. Tum canislicetinquitmecum

in urbemvenias et eadem felicitate fruaris. Lupus

conditionemaccepit. Dum una euntanimadvertit lupus

in collocanis attritos pilos. Quid hoc est? inquit.

Num jugumsustines? cervix enim tua tota est glabra.

Nihil estcanis respondit. Sed interdiu me alligant

ut noctusim vigilantior; atque haec sunt vestigia

collarisquod cervi circumdari solet. Tum lupus

valeinquitamice! nihil moror felicitatem

servituteemtam! --Haec fabula docetliberis nullum

commodumtanti esse quod servitutis calamitatem

compensarepossit.

 

 

27. Lupuset Grus.

Infaucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur

conducitgruemqui illud extrahat. Hoc grus

longitudinecolli facile effecit. Quum autem mercedem

postularetsubridens lupus et dentibus infrendens

num tibiinquitparva merces videturquod caput

incolumeex lupi faucibus extraxisti?

 

 

28.Agricola et Anguis.

Agricolaanguem reperitfrigore paene exstinctum.

Misericordiamotuseum fovit sinu et subter alas

recondidit.Mox anguis recreatus vires recepitet

agricolaepro beneficioletale vulnus inflixit.

--Haecfabula docet qualem mercedem mali pro

beneficiisreddere soleant.

 

 

29. Asinuset Equus.

Asinusequum beatum praedicabatqui tam copiose

pascereturquum sibi post molestissimos labores ne

paleaequidem satis praeberetur. Forte autem bello

exortoequus in proelium agituret circumventus ab

hostibuspost incredibiles labores tandemmultis

vulneribusconfossuscollabitur. Haec omnia asinus

conspicatuso me stoliduminquitqui beatitudinem

expraesentis temporis fortuna aestimaverim!

30.Agricola et Filii.

Agricolasenexquum mortem sibi appropinquare

sentiretfilios convocavitquosut fieri solet

interdumdiscordare noveratet fascem virgularum

afferrijubet. Quibus allatisfilios hortabaturut

huncfascem frangerent. Quod quum facere non possent

distribuitsingulis singulas virgasiisque celeriter

fractisdocuit illosquam firma res esset

concordiaquamque imbecillis discordia.

 

 

31. Equuset Asinus.

Asinusonustus sarcinisequum rogavitut aliqua

parteoneris se levaretsi se vivum videre vellet.

Sed illeasini preces repudiavit. Paulo post igitur

asinuslabore consumtus in via corruit et efflavit

animam.Tum agitator omnes sarcinasquas asinus

portaveratatque insuper etiam pellem asino

detractamin equum imposuit. Ibi ille sero priorem

superbiamdeploranso me miseruminquitqui

parvulumonus in me recipere noluerimquum nunc

cogartantas sarcinas ferreuna cum pelle comitis

meicujuspreces tam superbe contemseram.

32. Mulieret Ancillae.

Mulierviduaquae texendo vitam sustentabatsolebat

ancillassuas de nocte excitare ad opusquum primum

gallicantum audivisset. At illaediuturno labore

fatigataestatuerunt gallum interficere. Quo facto

deterioreconditione quam prius esse coeperunt. Nam

dominadehora noctis incertanunc famulas saepe

jam primanocte excitabat.

33.Testudo et Aquila.

Testudoaquilam magnopere orabatut sese volare

doceret.Aquila ei ostendebat quidemeam rem petere

naturaesuae contrariam; sed illa nihilominus

instabatet obsecrabat aquilamut se volucrem

facerevellet. Itaque ungulis arreptam aquila

sustulitin sublimeet demisit illamut per aerem

ferretur.Tum in saxa incidens comminutainteriit.

Haecfabula docetmultos cupiditatibus suis

occoecatosconsilia prudentiorum respuereet in

exitiumruere stultitia sua.

 

 

34.Luscinia et Accipiter.

Accipiteresuriens rapuit lusciniam. Quae quum

intelligeretsibi mortem impenderead preces

conversaorat accipitremne se perdat sine causa.

Se enimavidissimum ventrem illius non posse explere

et suadereadeout grandiores aliquas volucres

venetur.Cui accipiterinsanireminquitsi partam

praedamamittereet incerta pro certis sectari

vellem.

 

 

35. Senexet Mors.

Senex insilva ligna cecideratiisque sublatis domum

redirecoepit. Quum aliquantum viae progressus esset

onere etvia defatigatusfascem deposuitet secum

aetatis etinopiae mala contemplatusMortem clara

voceinvocat quae ipsum ab omnibus his malis liberet.

Tum Morssenis precibus auditis subito adstititet

quidvelletpercunctatur. At Senexquem jam votorum

suorumpoenitebat nihilinquit sed requiroqui onus

paululumallevetdum ego rursus subeo.

 

 

36.Inimici.

In eademnavi vehebantur duoqui inter se capitalia

odiaexercebant. Unus eorum in proraalter in puppi

residebat.Orta tempestate ingentiquum omnes de

vitadesperarentinterrogat isqui in puppi

sedebatgubernatoremutram partem navis prius

submersumiri existimaret. Cui gubernatorproram

respondit.Tum illejam mors mihi non molesta est

quuminimici mei mortem adspecturus sim.

 

 

37.Hinnuleus et Cervus.

Hinnuleusquondam patrem suum his verbis interrogasse

dicitur:Mi paterquum multo sis major canibus et

tam arduacornua habeasquibus a te vim propulsare

posssquifitut canes tantopere metuas? Ibi cervus

ridensminateinquitvera memoras; mihi tamen

nescio quopactosemper acciditutaudita canum

voceinfugam statim convertar. --Haec fabula docet

naturaformidulosos nullis rationibus fortea reddi

posse.

38. Hoeduset Lupus.

Quumhoedus evasisset lupum et confugisset in caulam

oviumquid tustulteinquit illehic te salvum

futurumsperasubi quotidie pecudes rapi et diis

mactarivideas? Non curoinquit hoedus; nam si

moriendumsitquanto praclarius mihi eritmeo

cruoreaspergi aras deorum immortalium quam irrigari

siccaslupi fauces. --Haec fabula docetbonos mortem

quaeomnibus imminetnon timeresi cum honestate et

laudeconjuncta sit.

39. Corvuset Vulpes.

Corvusalicunde caseum rapueratet cum illo in altam

arboremsubvolarat. Vulpeculailium caseum appetens

corvumblandis verbis adoritur; quumque primum formam

ejuspennarumque nitorem laudassetpolinquitte

aviumregem esse diceremsi cantus pulchritudini

tuaeresponderet. Tum illelaudibus vulpis inflatus

etiamcantu se valere demonstrare voluit. Ita vero e

rostroaperto caseus delapsus estquem vulpes

arreptumdevoravit. --Haec fabula docetvitandas

esseadulatoram vocesqui blanditiis suis nobis

insidiantur.

40. Leo.

Societatemjunxerant LeoJuveneaCapraOvis.

Praedaautemquam ceperantin quatuor partes

aequalesdivisaleo primaaitmea est; debetur

enim haecpraestantiae meae. Tollam et secundamquam

mereturrobur meum. Tertiam vindicat sibi egregius

labormeus. Quartam qui sibi arrogare voluerit is

sciatsehabiturum me inimicum sibi. Quid facerent

imbecillesbestiaeaut quae sibi leonem infestum

haberevellet?

41. Mus etRusticus.

Mus aRustico in caricarum acervo deprehensustam

acri morsuejus digitos vulneravitut ille eum

dimitteretdicens: nihilmeherculetam pusillum

estquodde salute desperare debeatmodo se

defendereet vim depulsare velit.

 

 

42. Vulturet Aviculae.

Vulturaliquando aviculas invitavit ad convivium

quod illisdaturus esset die natali suo. Quae quum ad

tempus.adessenteas carpere et occidereepulasque

sibi deinvitatis instruere coepit.

43. Ranae.

Ranaelaetabanturquum nuntiatum essetSolem uxorem

duxisse.Sed una caeteris prudentiorO vos stolidos!

inquit;nonne meministisquantopere vos saepe unius

Solisaestus excruciet? Quid igitur fietquum

liberosetiam procreaverit?

44. Ranaeet Jupiter.

Ranaealiquando regem sibi a Jove petivisse dicuntur.

Quarumille precibus exoratus trabem ingentem in

lacumdejecit. Ranae sonitu perterritae primum

refugeredeinde verotrabem in aqua natantem

conspicataemagno cum contemtu in ea consederunt

aliumquesibi novis clamoribus regem expetiverunt.

TumJupiterearum stultitiam puniturushydrum illis

misitaquo quum plurimae captae perirentsero eas

stolidarumprecum poenitur.

45: Lupiet Pastores.

QuumPhilippusrex Macedoniaecum Atheniensibus

foedusiniturus essetea conditioneut oratores

suos ipsitraderent Demosthenes populo narravit

fabulamqua iis callidum regis consilium ante oculos

poneret.Dixit enimlupos quondam cum pastoribus

pactosessese nunquam in posterum greges esse

impugnaturossi canes ipsis dederentur. Placuisse

stultispastoribus conditionem; sed quum lupi caulas

excubiisnudatasvidissenteos impetu facto omnem

gregemdilaniasse.

 

 

46. Puermendax.

Puer ovespascens crebro per lusum magnis clamoribus

opemrusticorum imploraveretlupos gregem suum

aggressosesse fingens. Saepe autem frustratus eos

quiauxilium laturi adveneranttandem lupo revera

irruentemultis cum lacrymisvicinos orare coepit

ut sibi etgregi subvenirent. At illi eum pariter ut

antealudere existimantespreces ejus et lacrymas

neglexeruntita ut lupus libere in oves grassaretur

plurimasqueearum dilaniaret.

 

 

47.Corvus.

Corvusqui caseum forte repereratgaudium alta voce

significavit.Quo sono allecti plures corvi famelici

advolaveruntimpetuque in illum factoopimam ei

dapemeripuerunt.

48. Cornixet Columba.

Cornixcolumbae gratulabatur foecunditatemquod

singulismensibus pullos excluderet. At illane mei

inquitdoloris causam commemores. Nam quos pullos

educoeosdominus raptos aut ipse comedit aut aliis

comedendosvendit. Ita mihi mea foecunditas novum

semperluctum parit.

49. LeoAsinus et Vulpes.

Vulpesasinus et leo venatum iverant. Ampla praeda

factaleoasinum illam partiri jubet. Qui quum

singulissingulas partes poneret aequalesleo eum

correptumdilaniavitet vulpeculae partiendi

negotiumtribuit. Illa astutiorleoni partem maximam

apposuitsibi vix minimam reservans particulam. Tum

leosubridens ejus prudentiam laudareet unde hoc

didiceritinterrogare coepit. Et vulpesHujus me

inquitcalamitas docuitquid minores potentioribus

debeant.

50.Muscae.

Effusamellis copia est: Muscae advolant

Pascuntur.At Mox impeditis cruribus

Revolarenequeunt.

Heumiseraminquiuntvicem!

Cibus isteblandusqui pellexit suaviter

Nuncfraudulentus quam crudeliter necat!

Perfidavoluptas fabula hac depingitur.

51.Cancer.

Marecancer olim deseruitin littore

Pascendicupidus. Vulpes hunc simul adspici

Jejunasimul accurritet praedam capit.

Naedixitillejure plectorquisalo

Quumfuerim natusvoluerim solo ingredi!

Suusunicuique praefinitus est locus

Quempraeterire sine periclo non licet.

 

 

52. Culexet Taurus.

In cornutauri parvulus quondam culex

Consedit;seque dixitmole si sua

Eumgravaretavolaturum illico.

At ille:nec te considentem senseram.