Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Eutropii

Breviarium

LiberPrimus





DOMINOVALENTI GOTHICO MAXIMO PERPETUO AUGUSTO

EUTROPIUSV.C. MAGISTER MEMORIAE.

ResRomanas ex voluntate mansuetudinis tuae ab urbe condita ad nostrammemoriamquae in negotiis vel bellicis vel civilibus eminebantperordinem temporum brevi narratione collegistrictim additis etiamhisquae in principum vita egregia extiteruntut tranquillitatistuae possit mens divina laetari prius se inlustrium virorum facta inadministrando imperio secutamquam cognosceret lectione.

LIBERPRIMUS.

[1]Romanum imperiumquo neque ab exordio ullum fere minus nequeincrementis toto orbe amplius humana potest memoria recordariaRomulo exordium habetqui Reae SilviaeVestalis virginisfiliusetquantum putatus estMartis cum Remo fratre uno partu editus est.Is cum inter pastores latrocinareturdecem et octo annos natus urbemexiguam in Palatino monte constituit XI Kal. MaiasOlympiadis sextaeanno tertiopost Troiae excidiumut qui plurimum minimumquetraduntanno trecentesimo nonagesimo quarto.

[2]Condita civitatequam ex nomine suo Romam vocavithaec fere egit.Multitudinem finitimorum in civitatem recepitcentum ex senioribuslegitquorum consilio omnia ageretquos senatores nominavit proptersenectutem. Tumcum uxores ipse et populus suus non haberentinvitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atqueearum virgines rapuit. Commotis bellis propter raptarum iniuriamCaeninenses vicitAntemnatesCrustuminosSabinosFidenatesVeientes. Haec omnia oppida urbem cingunt. Et cum orta subitotempestate non comparuissetanno regni tricesimo septimo ad deostransisse creditus est et consecratus. Deinde Romae per quinos diessenatores imperaverunt et his regnantibus annus unus completus est.

[3] PosteaNuma Pompilius rex creatus estqui bellum quidem nullum gessitsednon minus civitati quam Romulus profuit. Nam et leges Romanismoresque constituitqui consuetudine proeliorum iam latrones acsemibarbari putabanturet annum descripsit in decem menses priussine aliqua supputatione confusumet infinita Romae sacra ac templaconstituit. Morbo decessit quadragesimo et tertio imperii anno.

[4] Huicsuccessit Tullus Hostilius. Hic bella reparavitAlbanos vicitquiab urbe Roma duodecimo miliario suntVeientes et Fidenatesquorumalii sexto miliario absunt ab urbe Romaalii octavo decimobellosuperaviturbem ampliavitadiecto Caelio monte. Cum triginta etduos annos regnassetfulmine ictus cum domo sua arsit.

[5] Posthunc Ancus MarciusNumae ex filia nepossuscepit imperium. ContraLatinos dimicavitAventinum montem civitati adiecit et Janiculumapud ostium Tiberis civitatem supra mare sexto decimo miliario aburbe Roma condidit. Vicesimo et quarto anno imperii morbo periit.

[6] Deinderegnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavitcircum Romae aedificavitludos Romanos instituitqui ad nostrammemoriam permanent. Vicit idem etiam Sabinos et non parum agrorumsublatum isdem urbis Romae territorio iunxitprimusque triumphansurbem intravit. Muros fecit et cloacasCapitolium inchoavit.Tricesimo octavo imperii anno per Anci filios occisus estregiseiuscui ipse successerat.

[7] Posthunc Servius Tullius suscepit imperiumgenitus ex nobili feminacaptiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegitmontes tresQuirinalemViminalemEsquilinumurbi adiunxitfossas circum murumduxit. Primus omnium censum ordinavitqui adhuc per orbem terrarumincognitus erat. Sub eo Roma omnibus in censum delatis habuit capitaLXXXIII milia civium Romanorum cum hisqui in agris erant. Occisusest scelere generi sui Tarquinii Superbifilii eius regiscui ipsesuccesseratet filiaequam Tarquinius habebat uxorem.

[8] L.Tarquinius Superbusseptimus atque ultimus regumVolscosquae gensad Campaniam euntibus non longe ab urbe estvicitGabios civitatemet Suessam Pometiam subegitcum Tuscis pacem fecit et templum Jovisin Capitolio aedificavit. Postea Ardeam oppugnansin octavo decimomiliario ab urbe Roma positam civitatemimperium perdidit. Nam cumfilius eiuset ipse Tarquinius iuniornobilissimam feminamLucretiam eandemque pudicissimamCollatini uxoremstuprasset eaquede iniuria marito et patri et amicis questa fuissetin omniumconspectu se occidit. Propter quam causam Brutusparens et ipseTarquiniipopulum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Moxexercitus quoque eumqui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabatreliquit; veniensque ad urbem rex portis clausis exclusus estcumqueimperasset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit.Ita Romae regnatum est per septem reges annis ducentis quadragintatribuscum adhuc Romaubi plurimumvix usque ad quintum decimummiliarium possideret.

[9] Hincconsules coeperepro uno rege duohac causa creatiutsi unusmalus esse voluissetalter eumhabens potestatem similemcoerceret. Et placuitne imperium longius quam annuum haberentneper diuturnitatem potestatis insolentiores redderentursed civilessemper essentqui se post annum scirent futuros esse privatos.Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus consules L. IuniusBrutusqui maxime egeratut Tarquinius pellereturet TarquiniusCollatinusmaritus Lucretiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublataest dignitas. Placuerat enimne quisquam in urbe remaneretquiTarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbemigravitet loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul.Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquiniusqui fuerat expulsuset collectis multis gentibusut in regnum posset restituidimicavit.

[10] Inprima pugna Brutus consul et ArrunsTarquinii filiusin vicem seoccideruntRomani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutummatronae Romanaedefensorem pudicitiae suaequasi communem patremper annum luxerunt. Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinumcollegam sibi fecitLucretiae patremquo morbo mortuo iterumHoratium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus quinqueconsules habuitcum Tarquinius Collatinus propter nomen urbecessissetBrutus in proelio perissetSp. Lucretius morbo mortuusesset.

[11]Secundo quoque anno iterum Tarquinius ut reciperetur in regnum bellumRomanis intulitauxilium ei ferente PorsennaTusciae regeet Romampaene cepit. Verum tum quoque victus est. Tertio anno post regesexactos Tarquiniuscum suscipi non posset in regnum neque eiPorsennaqui pacem cum Romanis feceratpraestaret auxiliumTusculum se contulitquae civitas non longe ab urbe estatque ibiper quattuordecim annos privatus cum uxore consenuit. Quarto annopost reges exactoscum Sabini Romanis bellum intulissentvicti suntet de his triumphatum est. Quinto anno L. Valerius illeBruticollega et quater consulfataliter mortuus estadeo pauperutcollatis a populo nummissumptum habuerit sepulturae. Quem matronaesicuti Brutum annum luxerunt.

[12] Nonoanno post reges exactoscum gener Tarquini ad inuriam socerivindicandam ingentem collegisset exercitumnova Romae dignitas estcreataquae dictatura appellaturmaior quam consulatus. Eodem annoetiam magister equitum factus estqui dictatori obsequeretur. Nequequicquam similius potest dici quam dictatura antiqua huic imperiipotestatiquam nunc tranquillitas vestra habetmaxime cum Augustusquoque Octavianusde quo postea dicemuset ante eum C. Caesar subdictaturae nomine atque honore regnaverint. Dictator autem Romaeprimus fuit T. Larciusmagister equitum primus Sp. Cassius.

[13] Sextodecimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecittamquam a senatu atque consulibus premeretur. Tum et ipse sibitribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creavitperquos contra senatum et consules tutus esse posset.

[14]Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaveruntet victiacie etiam Coriolos civitatemquam habebant optimamperdiderunt.

[15]Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant expulsus ex urbe Q.Marciusdux Romanusqui Coriolos ceperatVolscorum civitatemadipsos Volscos contendit iratus et auxilia contra Romanos accepit.Romanos saepe vicitusque ad quintum miliarium urbis accessitoppugnaturus etiam patriam suamlegatis qui pacem petebantrepudiatisnisi ad eum mater Veturia et uxor Volumnia ex urbevenissentquarum fletu et deprecatione superatus removit exercitum.Atque hic secundus post Tarquinium fuitqui dux contra patriam suamesset.

[16] C.Fabio et L. Virginio consulibus trecenti nobiles hominesqui exFabia familia erantcontra Veientes bellum soli susceperuntpromittentes senatui et populo per se omne certamen implendum. Itaqueprofectiomnes nobiles et qui singuli magnorum exercituum duces essedeberentin proelio conciderunt. Unus omnino superfuit ex tantafamiliaqui propter aetatem puerilem duci non potuerat ad pugnam.Post haec census in urbe habitus est et inventa sunt civium capitaCXVII mulia CCCXIX.

[17]Sequenti anno cum in Algido monte ab urbe duodecimo ferme miliarioRomanus obsideretur exercitusL. Quintius Cincinnatus dictator estfactusqui agrum quattuor iugerum possidens manibus suis colebat. Iscum in opere et arans esset inventussudore deterso togam praetextamaccepit et caesis hostibus liberavit exercitum.

[18] Annotrecentesimo et altero ab urbe condita imperium consulare cessavit etpro duobus consulibus decem facti suntqui summam potestatemhaberentdecemviri nominati. Sed cum primo anno bene egissentsecundo unus ex hisAp. ClaudiusVirginii cuiusdamqui honestisiam stipendiis contra Latinos in monte Algido militaratfiliamvirginem corrumpere voluit; quam pater occiditne stuprum adecemviro sustineretet regressus ad milites movit tumultum. Sublataest decemviris potestas ipsique damnati sunt.

[19] Annotrecentesimo et quinto decimo ab urbe condita Fidenates contraRomanos rebellaverunt. Auxilium his praestabant Veientes et rexVeientium Tolumnius. Quae ambae civitates tam vicinae urbi suntutFidenae sextoVei octavo decimo miliario absint. Coniunxerunt se hiset Volsci. Sed Mam. Aemulio dictatore et L. Quintio Cincinnatomagistro equitum victi etiam regem perdiderunt. Fidenae captae etexcisae.

[20] Postviginti deinde annos Veientani rebellaverunt. Dictator contra ipsosmissus est Furius Camillusqui primum eos vicit aciemox etiamcivitatem diu obsidens cepitantiquissimam Italiaeque ditissimam.Post eam cepit et Faliscosnon minus nobilem civitatem. Sed commotaest ei invidiaquasi praedam male divisissetdamnatusque ob eamcausam et expulsus civitate. Statim Galli Senones ad urbem veneruntet victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secutietiam urbem occupaverunt. Neque defendi quicquam nisi Capitoliumpotuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame laborarentaccepto auro ne Capitolium obsiderentrecesserunt. Sed a Camilloqui in vicina civitate exulabatGallis superventum est gravissimequevicti sunt. Postea tamen etiam secutus eos Camillus ita ceciditutet aurumquod his datum fueratet omniaquae ceperantmilitariasigna revocaret. Ita tertio triumphans urbem ingressus est etappellatus secundus Romulusquasi et ipse patriae conditor.



LiberSecundus

[1] Annotrecentesimo sexagesimo quinto ab urbe conditapost captam autemprimodignitates mutatae suntet pro duobus consulibus factitribuni militares consulari potestate. Hinc iam coepit Romana rescrescere. Nam Camillus eo anno Volscorum civitatemquae perseptuaginta annos bellum gesseratvicit et Aequorum urbem etSutrinorum atque omnibus deletis earundem exercitibus occupavit ettres simul triumphos egit.

[2] T.etiam Quintius Cincinnatus Praenestinosqui usque ad urbis Romaeportas cum bello venerantpersecutus ad flumen Alliam vicitoctocivitatesquae sub ipsis agebantRomanis adiunxitipsam Praenesteadgressus in deditionem accepit. Quae omnia ab eo gesta sunt vigintidiebustriumphusque ipsi decretus.

[3] Verumdignitas tribunorum militarium non diu perseveravit. Nam postaliquantum nullos placuit fieri et quadriennium in urbe ita fluxitut potestates ibi maiores non essent. Praesumpserunt tamen tribunimilitares consulari potestate iterum dignitatem et triennioperseveraverunt. Rursus consules facti.

[4] L.Genucio et Q. Servilio consulibus mortuus est Camillus. Honor ei postRomulum secundus delatus est.

[5] T.Quintius dictator adversus Gallosqui ad Italiam venerantmissusest. Hi ab urbe quarto miliario trans Anienem fluvium consederant.Ibi nobilissimus de senatoribus iuvenis L. Manlius provocantem Gallumad singulare certamen progressus occiditet sublato torque aureocolloque suo inposito in perpetuum Torquati et sibi et posteriscognomen accepit. Galli fugati suntmox per C. Sulpicium dictatoremetiam victi. Non multo post a C. Marcio Tusci victi sunt et octomilia captivorum ex his in triumphum ducta.

[6] Censusiterum habitus est. Et cum Latiniqui a Romanis subacti erantmilites praestare nollentex Romanis tantum tirones lecti suntfactaeque legiones decemqui modus sexaginta vel amplius armatorummilia efficiebat. Parvis adhuc Romanis rebus tanta tamen in remilitari virtus erat. Quae cum profectae essent adversum Gallos duceL. Furioquidam ex Gallis unum ex Romanisqui esset optimusprovocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulitet cumprocessisset armatuscorvus ei supra dextrum bracchium sedit. Moxcommissa adversum Gallum pugna idem corvus alis et unguibus Gallioculos verberavitne rectum posset aspicere. Ita a tribuno Valeriointerfectus. Corvus non solum victoriam eised etiam nomen dedit.Nam postea idem Corvinus est dictus. Ac propter hoc meritum annorumtrium et viginti consul est factus.

[7]Latiniqui noluerant milites darehoc quoque a Romanis exigerecoeperuntut unus consul ex eorumalter ex Romanorum populocrearetur. Quod cum esset negatumbellum contra eos susceptum est etingenti pugna superati sunt; ac de his perdomitis triumphatum est.Statuae consulibus ob meritum victoriae in Rostris positae sunt. Eoanno etiam Alexandria ab Alexandro Macedone condita est.

[8] IamRomani potentes esse coeperunt. Bellum enim in centesimo et tricesimofere miliario ab urbe apud Samnitas gerebaturqui medii sunt interPicenumCampaniam et Apuliam. L. Papirius Cursor cum honoredictatoris ad id bellum profectus est. Qui cum Romam rediretQ.Fabio Maximomagistro equitumquem apud exercitum reliquitpraecepitne se absente pugnaret. Ille occasione reperta felicissimedimicavit et Samnitas delevit. Ob quam rem a dictatore capitisdamnatusquod se vetante pugnassetingenti favore militum et populiliberatus est tanta Papirio seditione commotaut paene ipseinterficeretur.

[9] PosteaSamnites Romanos T. Veturio et Sp. Postumio consulibus ingentidedecore vicerunt et sub iugum miserunt. Pax tamen a senatu et populosoluta estquae cum ipsis propter necessitatem facta fuerat. PosteaSamnites victi sunt a L. Papirio consuleseptem milia eorum subiugum missa. Papirius primus de Samnitibus triumphavit. Eo temporeAp. Claudius censor aquam Claudiam induxit et viam Appiam stravit.Samnites reparato bello Q. Fabium Maximum vicerunt tribus milibushominum occisis. Posteacum pater ei Fabius Maximus legatus datusfuissetet Samnitas vicit et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde P.Cornelius Rufinus M. Curius Dentatusambo consulescontra Samnitasmissi ingentibus proeliis eos confecere. Tum bellum cum Samnitibusper annos quadraginta novem actum sustulerunt. Neque ullus hostisfuit intra Italiamqui Romanam virtutem magis fatigaverit.

[10]Interiectis aliquot annis iterum se Gallorum copiae contra RomanosTuscis Samnitibusque iunxeruntsed cum Romam tenderenta Cn.Cornelio Dolabella consule deletae sunt.

[11] Eodemtempore Tarentinisqui iam in ultima Italia suntbellum indictumestquia legatis Romanorum iniuriam fecissent. Hi PyrrumEpiriregemcontra Romanos in auxilium poposceruntqui ex genere Achillisoriginem trahebat. Is mox ad Italiam venittumque primum Romani cumtransmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P.Valerius Laevinusqui cum exploratores Pyrri cepissetiussit eosper castra duciostendi omnem exercitum tumque dimittiutrenuntiarent Pyrro quaecumque a Romanis agerentur. Commissa moxpugnacum iam Pyrrus fugeretelephantorum auxilio vicitquosincognitos Romani expaverunt. Sed nox proelio finem dedit; Laevinustamen per noctem fugitPyrrus Romanos mille octingentos cepit et eossummo honore tractavitoccisos sepelivit. Quos cum adverso vulnereet truci vultu etiam mortuos iacere vidissettulisse ad caelum manusdicitur cum hac voce: se totius orbis dominum esse potuissesi talessibi milites contigissent.

[12]Postea Pyrrusconiunctis sibi SamnitibusLucanisBrittiisRomamperrexitomnia ferro ignique vastavitCampaniam populatus est atquead Praeneste venitmiliario ab urbe octavo decimo. Mox terroreexercitusqui eum cum consule sequebaturin Campaniam se recepit.Legati ad Pyrrum de redimendis captivis missi ab eo honorificesuscepti sunt. Captivos sine pretio Romam misit. Unum ex legatisRomanorumFabriciumsic admiratuscum eum pauperem essecognovissetut quarta parte regni promissa sollicitare volueritutad se transiretcontemptusque est a Fabricio. Quare cum PyrrusRomanorum ingenti admiratione tenereturlegatum misitqui pacemaequis condicionibus peteretpraecipuum virumCineam nomineita utPyrrus partem Italiaequam iam armis occupaveratobtineret.

[13] Paxdisplicuit remandatumque Pyrro est a senatu eum cum Romanisnisi exItalia recessissetpacem habere non posse. Tum Romani iusseruntcaptivos omnesquos Pyrrus reddideratinfames haberiquod armaticapi potuissentnec ante eos ad veterem statum revertiquam sibinorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrrireversus est. A quo cum quaereret Pyrrusqualem Romam comperissetCineas dixit regum se patriam vidisse; scilicet tales illic fereomnes essequalis unus Pyrrus apud Epirum et reliquam Graeciamputaretur. Missi sunt contra Pyrrum duces P. Sulpicius et Decius Musconsules. Certamine commisso Pyrrus vulneratus estelephantiinterfectiviginti milia caesa hostiumet ex Romanis tantum quinquemilia; Pyrrus Tarentum fugatus.

[14]Interiecto anno contra Pyrrum Fabricius est missusqui prius interlegatos sollicitari non potueratquarta regni parte promissa. Tumcum vicina castra ipse et rex haberentmedicus Pyrri nocte ad eumvenitpromittens veneno se Pyrrum occisurumsi sibi aliquidpolliceretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit ad dominumPyrroque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Tum rexadmiratus eum dixisse fertur: "Ille est Fabriciusquidifficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest."Tum rex ad Siciliam profectus est. Fabricius victis Lucanis etSamnitibus triumphavit. Consules deinde M. Curius Dentatus etCornelius Lentulus adversum Pyrrum missi sunt. Curius contra eumpugnavitexercitum eius ceciditipsum Tarentum fugavitcastracepit. Ea die caesa hostium viginti tria milia. Curius in consulatutriumphavit. Primus Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrus etiam aTarento mox recessit et apud ArgosGraeciae civitatemoccisus est.

[15] C.Fabio Licinio C. Claudio Canina consulibus anno urbis conditaequadringentesimo sexagesimo primo legati Alexandrini a Ptolomaeomissi Romam venere et a Romanis amicitiamquam petierantobtinuerunt.

[16] Q.Ogulnio C. Fabio Pictore consulibus Picentes bellum commovere et abinsequentibus consulibus P. Sempronio Ap. Claudio victi sunt; et dehis triumphatum est. Conditae a Romanis civitates Ariminum in Galliaet Beneventum in Samnio.

[17] M.Atilio Regulo L. Iulio Libone consulibus Sallentinis in Apulia bellumindictum estcaptique sunt cum civitate simul Brundisiniet de histriumphatum est.

[18] Annoquadringentesimo septuagesimo septimocum iam clarum urbis Romaenomen essetarma tamen extra Italiam mota non fuerant. Ut igiturcognoscereturquae copiae Romanorum essentcensus est habitus. Tuminventa sunt civium capita ducenta nonaginta duo milia trecentatriginta quattuorquamquam a condita urbe numquam bella cessassent.Et contra Afros bellum susceptum est primum Ap. Claudio Q. Fulvioconsulibus. In Sicilia contra eos pugnatum est et Ap. Claudius deAfris et rege Siciliae Hierone triumphavit.

[19]Insequenti anno Valerio Marco et Otacilio Crasso consulibus inSicilia a Romanis res magnae gestae sunt. TauromenitaniCatinenseset praeterea quinquaginta civitates in fidem acceptae. Tertio anno inSicilia contra Hieronemregem Siculorumbellum paratum est. Is cumomni nobilitate Syracusanorum pacem a Romanis impetravit deditqueargenti ducenta talenta. Afri in Sicilia victi sunt et de his secundoRomae triumphatum est.

[20]Quinto anno Punici belliquod contra Afros gerebaturprimum RomaniC. Duillio et Cn. Cornelio Asina consulibus in mari dimicaveruntparatis navibus rostratisquas Liburnas vocant. Consul Corneliusfraude deceptus est. Duillius commisso proelio Carthaginiensium ducemvicittriginta et unam naves cepitquattuordecim mersitseptemmilia hostium cepittria milia occidit. Neque ulla victoria Romanisgratior fuitquod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. C.Aquilio Floro L. Scipione consulibus Scipio Corsicam et Sardiniamvastavitmulta milia inde captivorum adduxittriumphum egit.

[21] L.Manlio Vulsone M. Atilio Regulo consulibus bellum in Africamtranslatum est. Contra HamilcaremCarthaginiensium ducemin maripugnatum victusque est. Nam perditis sexaginta quattuor navibus retrose recepit. Romani viginti duas amiserunt. Sed cum in Africamtransissentprimam ClypeamAfricae civitatemin deditionemacceperunt. Consules usque ad Carthaginem processerunt multisquecastellis vastatis Manlius victor Romam rediit et viginti septemmilia captivorum reduxitAtilius Regulus in Africa remansit. Iscontra Afros aciem instruxit. Contra tres Carthaginiensium ducesdimicans victor fuitdecem et octo milia hostium ceciditquinquemilia cum decem et octo elephantis cepitseptuaginta quattuorcivitates in fidem accepit. Tum victi Carthaginienses pacem a Romanispetiverunt. Quam cum Regulus nollet nisi durissimis condicionibusdareAfri auxilium a Lacedaemoniis petiverunt. Et duce Xanthippoqui a Lacedaemoniis missus fueratRomanorum dux Regulus victus estultima pernicie. Nam duo milia tantum ex omni Romano exerciturefugeruntquingenti cum imperatore Regulo capti sunttrigintamilia occisaRegulus ipse in catenas coniectus.

[22] M.Aemilio Paulo Ser. Fulvio Nobiliore consulibus ambo Romani consulesad Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe. Primum Afrosnavali certamine superant. Aemilius consul centum et quattuor naveshostium demersittriginta cum pugnatoribus cepitquindecim miliahostium aut occidit aut cepitmilitem suum ingenti praeda ditavit.Et subacta Africa tunc fuissetnisi quod tanta fames eratutdiutius exercitus expectare non posset. Consules cum victrici classeredeuntes circa Siciliam naufragium passi sunt. Et tanta tempestasfuitut ex quadringentis sexaginta quattuor navibus tantum octogintaservari potuerint; neque ullo tempore tanta maritima tempestas auditaest. Romani tamen statim ducentas naves reparaveruntneque in aliquoanimus his infractus fuit.

[23] Cn.Servilius Caepio C. Sempronius Blaesus consules cum ducentissexaginta navibus ad Africam profecti sunt. Aliquot civitatesceperunt. Praedam ingentem reducentes naufragium passi sunt. Itaquecum continuae calamitates Romanis displicerentdecrevit senatusuta maritimis proeliis recederetur et tantum sexaginta naves adpraesidium Italiae salvae essent.

[24] L.Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Metellus in SiciliaAfrorum ducem cum centum triginta elephantis et magnis copiisvenientem superavitviginti milia hostium ceciditsex et vigintielephantos cepitreliquos errantes per Numidasquos in auxiliumhabebatcollegit et Romam deduxit ingenti pompacum CXXXelephantorum numerus omnia itinera compleret. Post haec malaCarthaginienses Regulum ducemquem ceperantpetiveruntut Romamproficisceretur et pacem a Romanis obtineret ac permutationemcaptivorum faceret.

[25] IlleRomam cum venissetinductus in senatum nihil quasi Roma- nus egitdixitque se ex illa diequa in potestatem Afrorum venisset. Romanumesse desisse. Itaque et uxorem a complexu removit et senatui suasitne pax cum Poenis fieret; illos enim fractos tot casibus spem nullamhabere; se tanti non esseut tot milia captivorum propter unum se etsenem et paucosqui ex Romanis capti fuerantredderentur. Itaqueobtinuit. Nam Afros pacem petentes nullus admisit. Ipse Carthaginemrediitofferentibusque Romanisut eum Romae tenerentnegavit se inea urbe mansurumin quapostquam Afris servieratdignitatemhonesti civis habere non posset. Regressus igitur ad Africam omnibussuppliciis extinctus est.

[26] P.Claudio Pulchro L. Iunio consulibus Claudius contra auspicia pugnavitet a Carthaginiensibus victus est. Nam ex ducentis et viginti navibuscum triginta fugitnonaginta cum pugnatoribus captae suntdemersaeceterae. Alius quoque consul naufragio classem amisitexercitumtamen salvum habuitquia vicina litora erant.

[27] C.Lutatio Catulo A. Postumio Albino consulibusanno belli Punicivicesimo et tertio Catulo bellum contra Afros commissum est.Profectus est cum trecentis navibus in Siciliam; Afri contra ipsumquadringentas paraverunt. Numquam in mari tantis copiis pugnatum est.Lutatius Catulus navem aeger ascendit; vulneratus enim in pugnasuperiore fuerat. Contra Lilybaeumcivitatem Siciliaepugnatum estingenti virtute Romanorum. Nam LXIII Carthaginiensium naves captaesuntCXXV demersaeXXXII milia hostium captaXIII milia occisainfinitum auriargentipraedae in potestatem Romanorum redactum. Exclasse Romana XII naves demersae. Pugnatum est VI Idus Martias.Statim pacem Carthaginienses petiverunt tributaque est his pax.Captivi Romanorumqui tenebantur a Carthaginiensibusredditi sunt.Etiam Carthaginienses petiveruntut redimi eos captivos liceretquos ex Afris Romani tenebant. Senatus iussit sine pretio eos dariqui in publica custodia essent; qui autem a privatis tenerenturutpretio dominis reddito Carthaginem redirent atque id pretium ex fiscomagis quam a Carthaginiensibus solveretur.

[28] Q.Lutatius A. Manlius consules creati sunt bellum Faliscis intuleruntquae civitas Italiae opulenta quondam fuit. Quod ambo consules intrasex diesquam veneranttransegerunt XV milibus hostium caesisceteris pace concessaagro tamen ex medietate sublato.





LiberTertius

[1] Finitoigitur Punico belloquod per XXIII annos tractum estRomani iamclarissima gloria noti legatos ad PtolomaeumAegypti regemmiseruntauxilia promittentesquia rex Syriae Antiochus bellum ei intulerat.Ille gratias Romanis egitauxilia a Romanis non accepit. Iam enimfuerat pugna transacta. Eodem tempore potentissimus rex SiciliaeHiero Romam venit ad ludos spectandos et ducenta milia modiorumtritici populo donum exhibuit.

[2] L.Cornelio Lentulo Fulvio Flacco consulibusquibus Hiero Romamveneratetiam contra Ligures intra Italiam bellum gestum est et dehis triumphatum. Carthaginienses tamen bellum reparare temptabantSardiniensesqui ex condicione pacis Romanis parere debebantadrebellandum impellentes. Venit tamen Romam legatio Carthaginiensiumet pacem impetravit.

[3] T.Manlio Torquato C. Atilio Bulco consulibus de Sardis triumphatum estet pace omnibus locis facta Romani nullum bellum habueruntquod hispost Romam conditam semel tantum Numa Pompilio regnante contigerat.

[4] L.Postumius Albinus Cn. Fulvius Centumalus consules bellum contraIllyrios gesserunt et multis civitatibus captis etiam reges indeditionem acceperunt. Ac tum primum ex Illyriis triumphatum est.

[5] L.Aemilio consule ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed proRomanis tota Italia consensittraditumque est a Fabio historicoquiei bello interfuitDCCC milia hominum parata ad id bellum fuisse.Sed res per consulem tantum prospere gesta est. XL milia hostiuminterfecta sunt et triumphus Aemilio decretus

[6]Aliquot deinde annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum estfinitumque bellum M. Claudio Marcello et Cn. Cornelio Scipioneconsulibus. Tum Marcellus cum parva manu equitum dimicavit et regemGallorumViridomarum nominemanu sua occidit. Postea cum collegaingentes copias Gallorum peremitMediolanum expugnavitgrandempraedam Romam pertulit. Ac triumphans Marcellus spolia Galli stipitiinposita umeris suis vexit

[7] M.Minucio Rufo P. Cornelio consulibus Histris bellum inlatum estquialatrocinati navibus Romanorum fuerantquae frumenta exhibebantperdomitique sunt omnes. Eodem anno bellum Punicum secundum Romanisinlatum est per HannibalemCarthaginiensium ducemqui SaguntumHispaniae civitatem Romanis amicamobpugnare adgressus estannumagens vicesimum aetatiscopiis congregatis CL milium. Huic Romaniper legatos denuntiaveruntut bello abstineret. Is legatos admitterenoluit. Romani etiam Carthaginem miseruntut mandaretur Hannibaline bellum contra socios populi Romani gereret. Dura responsa aCarthaginiensibus data sunt. Saguntini interea fame victi suntcaptique ab Hannibale ultimis poenis adficiuntur.

[8] Tum P.Cornelius Scipio cum exercitu in Hispaniam profectus estTi.Sempronius in Siciliambellum Carthaginiensibus indictum est.Hannibal relicto in Hispania fratre Hasdrubale Pyrenaeum transiit.Alpesadhuc ea parte inviassibi patefecit. Traditur ad ItaliamLXXX milia peditumX milia equitumseptem et XXX elephantosadduxisse. Interea multi Ligures et Galli Hannibali se coniunxerunt.Sempronius Gracchus cognito ad Italiam Hannibalis adventu ex Siciliaexercitum Ariminum traiecit.

[9] P.Cornelius Scipio Hannibali primus occurrit. Commisso proeliofugatissuis ipse vulneratus in castra rediit. Sempronius Gracchus et ipseconfligit apud Trebiam amnem. Is quoque vincitur. Hannibali multi sein Italia dediderunt. Inde ad Tusciam veniens Hannibal Flaminioconsuli occurrit. Ipsum Flaminium interemit; Romanorum XXV miliacaesa suntceteri diffugerunt. Missus adversus Hannibalem postea aRomanis Q. Fabius Maximus. Is eum differendo pugnam ab impetu fregitmox inventa occasione vicit.

[10]Quingentesimo et quadragesimo anno a condita urbe L. Aemilius PaulusP. Terentius Varro contra Hannibalem mittuntur Fabioque succeduntqui abiens ambo consules monuitut Hannibalemcallidum etinpatientem ducemnon aliter vincerentquam proelium differendo.Verum cum inpatientia Varronis consulis contradicente altero consule[id est Aemilio Paulo] apud vicumqui Cannae appellatur in Apuliapugnatum essetambo consules ab Hannibale vincuntur. In ea pugnatria milia Afrorum pereunt; magna pars de exercitu Hannibalissauciatur. Nullo tamen proelio Punico bello Romani gravius acceptisunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulusconsulares autpraetorii XXsenatores capti aut occisi XXXnobiles viri CCCmilitum XL miliaequitum III milia et quingenti. In quibus malisnemo tamen Romanorum pacis mentionem habere dignatus est. Serviquodnumquam antemanumissi et milites facti sunt.

[11] Posteam pugnam multae Italiae civitatesquae Romanis paruerantse adHannibalem transtulerunt. Hannibal Romanis obtulitut captivosredimerentresponsumque est a senatu eos cives non esse necessariosqui cum armati essentcapi potuissent. Ille omnes postea variissuppliciis interfecit et tres modios anulorum aureorum Carthaginemmisitquos ex manibus equitum Romanorumsenatorum et militumdetraxerat. Interea in Hispaniaubi frater Hannibalis Hasdrubalremanserat cum magno exercituut eam totam Afris subigereta duobusScipionibusRomanis ducibusvincitur. Perdit in pugna XXXV miliahominum; ex his capiuntur X miliaocciduntur XXV milia. Mittuntur eia Carthaginiensibus ad reparandas vires XII milia peditumIV miliaequitumXX elephanti.

[12] Annoquarto postquam ad Italiam Hannibal venitM. Claudius Marcellusconsul apud Nolamcivitatem Campaniaecontra Hannibalem benepugnavit. Hannibal multas civitates Romanorum per ApuliamCalabriamBrittios occupavit. Quo tempore etiam rex Macedoniae Philippus ad eumlegatos misitpromittens auxilia contra Romanos sub hac condicioneut deletis Romanis ipse quoque contra Graecos ab Hannibale auxiliaacciperet. Captis igitur legatis Philippi et re cognita Romani inMacedoniam M. Valerium Laevinum ire iusseruntin Sardiniam T.Manlium Torquatum proconsulem. Nam etiam ea sollicitata ab HannibaleRomanos deseruerat.

[13] Itauno tempore quattuor locis pugnabatur: in Italia contra Hannibalemin Hispaniis contra fratrem eius Hasdrubalemin Macedonia contraPhilippumin Sardinia contra Sardos et alterum HasdrubalemCarthaginiensem. Is a T. Manlio proconsulequi ad Sardiniam missusfueratvivus est captusoccisa cum eo duodecim miliacapti millequingentiet a Romanis Sardinia subacta. Manlius victor captivos etHasdrubalem Romam reportavit. Interea etiam Philippus a Laevino inMacedonia vincitur et in Hispania ab Scipionibus Hasdrubal et Magotertius frater Hannibalis.

[14]Decimo anno postquam Hannibal in Italiam veneratP. Sulpicio Cn.Fulvio consulibusHannibal usque ad quartum miliarium urbisaccessitequites eius usque ad portam. Mox consulum cum exercituvenientium metu Hannibal ad Campaniam se recepit. In Hispania afratre eius Hasdrubale ambo Scipionesqui per multos annos victoresfuerantinterficiunturexercitus tamen integer mansit; casu enimmagis erant quam virtute decepti. Quo tempore etiam a consuleMarcello Siciliae magna pars capta estquam tenere Afri coeperantet nobilissima urbs Syracusana; praeda ingens Romam perlata est.Laevinus in Macedonia cum Philippo et multis Graeciae populis et regeAsiae Attalo amicitiam fecitet ad Siciliam profectus HannonemquendamAfrorum ducemapud Agrigentum civitatem cum ipso oppidocepit eumque Romam cum captivis nobilibus misit. XL civitates indeditionem accepitXXVI expugnavit. Ita omni Sicilia recepta etMacedonia fracta; ingenti gloria Romam regressus est. Hannibal inItalia Cn. Fulvium consulem subito adgressus cum octo milibus hominuminterfecit.

[15]Interea ad Hispaniasubi occisis duobus Scipionibus nullus Romanusdux eratP. Cornelius Scipio mittiturfilius P. Scipionisquiibidem bellum gesseratannos natus quattuor et vigintivirRomanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. IsCarthaginem Hispaniae capitin qua omne aurumargentum et belliapparatum Afri habebantnobilissimos quoque obsidesquos abHispanis acceperant. Magonem etiamfratrem Hannibalisibidem capitquem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntiumfuit. Scipio Hispanorumn obsides parentibus reddidit; quare omnesfere Hispaniae uno animo ad eum transierunt. Post quae HasdrubalemHannibalis fratremvictum fugat et praedam maximam capit.

[16]Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepitin quaingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem HannibalisCarthalonem occiditXXV milia hominum captivorum vendiditpraedammilitibus dispertivitpecuniam hominum venditorum ad fiscum retulit.Tum multae civitates Romanorumquae ad Hannibalem transierant priusrursus se Fabio Maximo dediderunt. Insequenti anno Scipio in Hispaniaegregias res egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem; LXXcivitates receperunt. In Italia tamen male pugnatum est. Nam ClaudiusMarcellus consul ab Hannibale occisus est.

[17]Tertio anno postquam Scipio ad Hispanias profectus fueratrursus resinclitas gerit. Regem Hispaniarum magno proelio victum in amicitiamaccepit et primus omnium a victo obsides non poposcit.

[18]Desperans Hannibal Hispanias contra Scipionem diutius posse retinerefratrem suum Hasdrubalem ad Italiam cum omnibus copiis evocavit. Isveniens eodem itinerequo etiam Hannibal venerata consulibus Ap.Claudio Nerone et M. Livio Salinatore apud SenamPiceni civitatemin insidias conpositas incidit. Strenue tamen pugnans occisus est;ingentes eius copiae captae aut interfectae suntmagnum pondus auriatque argenti Romam relatum est. Post haec Hannibal diffidere iam debelli coepit eventu. Romanis ingens animus accessit; itaque et ipsievocaverunt ex Hispania P. Cornelium Scipionem. Is Romam cum ingentigloria venit.

[19] Q.Caecilio L. Valerio consulibus omnes civitatesquae in Brittiis abHannibale tenebanturRomanis se tradiderunt.

[20] Annoquarto decimo posteaquam in Italiam Hannibal veneratScipioquimulta bene in Hispania egeratconsul est factus et in Africammissus. Cui viro divinum quiddam inesse existimabaturadeo utputaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contraHannonemducem Afrorumpugnat; exercitum eius interficit. Secundoproelio castra capit cum quattuor milibus et quingentis militibusXImilibus occisis. SyphacemNumidiae regemqui se Afris coniunxeratcapit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis etinfinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita omnis fereItalia Hannibalem deserit. Ipse a Carthaginiensibus redire in Africamiubeturquam Scipio vastabat.

[21] Itaanno septimo decimo ab Hannibale Italia liberata est. LegatiCarthaginiensium pacem a Scipione petiverunt; ab eo ad senatum Romammissi sunt. Quadraginta et quinque diebus his indutiae datae suntquousque ire Romam et regredi possent; et triginta milia pondoargenti ab his accepta sunt. Senatus ex arbitrio Scipionis pacemiussit cum Carthaginiensibus fieri. Scipio his condicionibus dedit:ne amplius quam triginta naves haberentut quingenta milia pondoargenti darentcaptivos et perfugas redderent.

[22]Interim Hannibale veniente ad Africam pax turbata estmulta hostiliaab Afris facta sunt. Legati tamen eorum ex urbe venientes a Romaniscapti suntsed iubente Scipione dimissi. Hannibal quoquefrequentibus proeliis victus a Scipione petit etiam ipse pacem. Cumventum esset ad colloquiumisdem condicionibus data estquibuspriusadditis quingentis milibus pondo argenti centum milibus libra-rum propter novam perfidiam. Carthaginiensibus condicionesdisplicuerunt iusseruntque Hannibalem pugnare. Infertur a Scipione etMasinissaalio rege Numidarumqui amicitiam cum Scipione feceratCarthagini bellum. Hannibal tres exploratores ad Scipionis castramisitquos captos Scipio circumduci per castra iussit ostendique histotum exercitummox etiam prandium dari dimittiqueut renuntiarentHannibali quae apud Romanos vidissent.

[23]Interea proelium ab utroque duce instructum estquale vix ullamemoria fuitcum peritissimi viri copias suas ad bellum educerent.Scipio victor recedit paene ipso Hannibale captoqui primum cummultis equitibusdeinde cum vigintipostremo cum quattuor evasit.Inventa in castris Hannibalis argenti pondo viginti miliaaurioctogintacetera supellectilis copiosa. Post id certamen pax cumCarthaginiensibus facta est. Scipio Romam rediitingenti gloriatriumphavit atque Africanus ex eo appellari coeptus est. Finemaccepit secundum Punicum bellum post annum nonum decimumquamcoeperat.





LiberQuartus

[1]Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra Philippum regemquingentesimo quinquagesimo et primo anno ab urbe condita.

[2] T.Quintius Flamininus adversum Philippum missus rem prospere gessit.Pax ei data est his legibus: ne Graeciae civitatibusquas Romanicontra eum defenderantbellum inferretut captivos et transfugasredderetquinquaginta solas naves haberetreliquas Romanis dederetper annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidemdaret filium suum Demetrium. T. Quintius etiam Lacedaemoniis intulitbellum. Ducem eorum Nabidem vicit et quibus voluit condicionibus infidem accepit. Ingenti gloria trimphavit; duxit ante currumnobilissimos obsidesDemetriumPhilippi filiumet Armenen Nabidis.

[3]Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochumregem P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus. HuicAntiocho Hannibal se iunxeratCarthaginempatriam suammetuneRomanis tradereturrelinquens. M. Acilius Glabrio in Achaia benepugnavit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta suntipsefugatus. Philippoquia contra Antiochum Romanis fuisset auxiliofilius Demetrius redditus est.

[4] L.Cornelio Scipione et C. Laelio consulibus Scipio Africanus fratri suoL. Cornelio Scipioni consuli legatus datus contra Antiochum profectusest. Hannibalqui cum Antiocho eratnavali proelio victus est. Ipsepostea Antiochus circa Sipylum apud MagnesiamAsiae civitatemaconsule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuitRomanis in ea pugna EumenesAttali regis fraterqui Eumeniam inPhrygia condidit. Quinquaginta milia peditumtria equitum eocertamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdemcondicionibus data est a senatuquamquam victoquibus anteofferebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum secontineretdecem milia talentorum et viginti obsides praeberetHannibalemconcitatorem bellidederet. Eumeni regi donatae sunt asenatu omnes Asiae civitatesquas Antiochus bello perdideratetRhodiisqui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerantmultaeurbes concessae sunt. Scipio Romam rediitingenti gloriatriumphavit. Nomen et ipse ad imitationem fratris Asiagenis accepitquia Asiam viceratsicuti frater ipsius propter Africam domitamAfricanus appellabatur.

[5] Sp.Postumio Albino Q. Marcio Philippo consulibus M. Fulvius de Aetolistriumphavit. Hannibalqui victo Antiochone Romanis tradereturadPrusiamBithyniae regemfugeratrepetitus etiam ab eo est per T.Quintium Flamininum. Etcum tradendus Romanis essetvenenum bibitet apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est.

[6]Philipporege Macedoniaemortuoqui et adversum Romanos bellumgesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tuleratfiliuseius Perseus in Macedonia rebellavit ingentibus copiis ad bellumparatis. Nam adiutores habebat CotynThraciae regemet regemIllyriciGentium nomine. Romanis autem in auxilio erant EumenesAsiae rexAriaratus CappadociaeAntiochus SyriaePtolomaeusAegyptiMasinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniaequamquamsororem Persei uxorem haberetutrisque se aequum praebuit. DuxRomanorum P. Licinius consul contra eum missus est et a rege graviproelio victus. Neque tamen Romaniquamquam superatiregi petentipacem praestare volueruntnisi his condicionibus: ut se et suossenatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum L. AemiliusPaulus consul et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. SedGentius facile uno proelio victus mox se dedidit. Mater eius et uxoret duo filiifrater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt.Ita bello intra XXX dies perfecto ante cognitum est Gentium victumquam coeptum bellum nuntiaretur.

[7] CumPerseo autem Aemilius Paulus consul III Nonas Septembres dimicavitvicitque eum viginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum regeinteger fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Urbes Macedoniaeomnesquas rex tenueratRomanis se dediderunt; ipse rexcumdesereretur ab amicisvenit in Pauli potestatem. Sed honorem eiAemilius Paulus consul non quasi victo habuit. Nam et volentem adpedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella conlocavit.Macedonibus et Illyriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essentet dimidium eorum tributorum praestarentquae regibuspraestitissentut appareretpopulum Romanum pro aequitate magisquam avaritia dimicare. Itaque in conventu infinitorum populorumPaulus hoc pronuntiavit et legationes multarum gentiumquae ad eumvenerantmagnificentissime convivio pavitdicens eiusdem hominisesse debere et bello vincere et in convivii apparatu elegantem esse.

[8] Moxseptuaginta civitates Epiriquae rebellabantcepitpraedammilitibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in navi Perseiquaeinusitatae magnitudinis fuisse tradituradeo ut sedecim ordinesdicatur habuisse remorum. Triumphavit autem magnificentissime incurru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti suntante currum duo regis filii et ipse PerseusXLV annos natus. Posteum etiam Anicius de Illyriis triumphavit. Gentius cum fratre etfiliis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarumgentium Romam veneruntinter alios venit etiam Attalus atqueEumenesAsiae regeset Prusias Bithyniae. Magno honore excepti suntet permittente senatu donaquae attulerantin Capitolio posuerunt.Prusias etiam filium suum Nicomeden senatui commendavit.

[9]Insequenti anno L. Memmius in Lusitania bene pugnavit. Marcelluspostea consul res ibidem prosperas gessit.

[10]Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitursexcentesimo etaltero ab urbe condita annoL. Manlio Censorino et M. Manilioconsulibusanno quinquagesimo primo postquam secundum Punicumtransactum erat. Hi profecti Carthaginem oppugnaverunt. Contra eosHasdrubaldux Carthaginiensiumdimicabat. Fameadux aliusequitatui Carthaginiensium praeerat. Scipio tuncScipionis Africaninepostribunus ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus etreverentia erat. Nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimushabebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta suntneque quicquam magis vel Hasdrubal vel Famea vitabantquam contraeam Romanorum partem committereubi Scipio dimicaret.

[11] Peridem tempus Masinissarex Numidarumper annos sexaginta fere amicuspopuli Romanianno vitae nonagesimo septimo mortuus quadragintaquattuor filiis relictis Scipionem divisorem regni inter filios suosesse iussit.

[12] Cumigitur clarum Scipionis nomen essetiuvenis adhuc consul est factuset contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia ibiinventaquae variarum civitatum excidiis Carthago collegeratetornamenta urbium civitatibus SiciliaeItaliaeAfricae reddiditquae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo annoquamcondita eratdeleta est. Scipio nomenquod avus eius acceperatmeruitscilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus iuniorvocaretur.

[13]Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma movit et Romanumpraetorem P. Iuventium contra se missum ad internicionem vicit. Posteum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missusest et XXV milibus eius occisis Macedoniam recepitipsum etiamPseudophilippum in potestatem suam redegit.

[14]Corinthiis quoque bellum indictum estnobilissimae Graeciaecivitatipropter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consulcepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphifuerunt: Africani ex Africaante cuius currum ductus est HasdrubalMetelli ex Macedoniacuius currum praecessit Andriscusidem qui etPseudophilippusMummii ex Corinthoante quem signa aenea et pictaetabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt.

[15]Iterum in Macedonia Pseudopersesqui se Persei filium esse dicebatcollectis servitiis rebellavit etcum sedecim milia armatorumhabereta Tremellio quaestore superatus est.

[16] Eodemtempore Metellus in Celtiberia apud Hispanos res egregias gessit.Successit ei Q. Pompeius. Nec multo post Q. quoque Caepio ad idembellum missus estquod quidam Viriathus contra Romanos in Lusitaniagerebat. Quo metu Viriathus a suis interfectus estcum quattuordecimannis Hispanias adversus Romanos movisset. Pastor primo fuitmoxlatronum duxpostremo tantos ad bellum populos concitavitutadsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Et cum interfectoreseius praemium a Caepione consule peterentresponsum est numquamRomanis placuisse imperatores a suis militibus interfici.

[17] Q.Pompeius deinde consul a Numantinisquae Hispaniae civitas fuitopulentissima superatuspacem ignobilem fecit. Post eum C. HostiliusMancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamemquampopulus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibustradiut in illoquem auctorem foederis habebantiniuriam solutifoederis vindicarent. Post tantam igitur ignominiamqua a Numantinisbis Romani exercitus fuerant subiugatiP. Scipio Africanus secundoconsul factus et ad Numantiam missus est. Is primum militem vitiosumet ignavum exercendo magis quam puniendo sine aliqua acerbitatecorrexittum multas Hispaniae civitates partim cepitpartim indeditionem accepitpostremo ipsam Numantiam diu obsessam fameconfecit et a solo evertitreliquam provinciam in fidem accepit.

[18] Eodemtempore Attalusrex Asiaefrater Eumenismortuus est heredemquepopulum Romanum reliquit. Ita imperio Romano per testamentum Asiaaccessit.

[19] Moxetiam D. Iunius Brutus de Callaecis et Lusitanis magna gloriatriumphavit et P. Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphumegit quarto decimo anno postquam priorem de Africa egerat.

[20] Motuminterim in Asia bellum est ab AristonicoEumenis filioqui exconcubina susceptus fuerat. Hic Eumenes frater Attali fuerat.Adversus eum missus P. Licinius Crassus infinita regum habuitauxilia. Nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuvit et MithridatesPonticuscum quo bellum postea gravissimum fuitet AriarathesCappadox et Pylaemenes Paphlagon. Victus est tamen Crassus et inproelio interfectus est. Caput ipsius Aristonico oblatum estcorpusSmyrnae sepultum. Postea Perpernaconsul Romanusqui successorCrasso veniebataudita belli fortuna ad Asiam celeravit et acievictum Aristonicum apud Stratonicen civitatemquo confugeratfamead deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in carcerestrangulatus est. Triumphari enim de eo non poteratquia Perpernaapud Pergamum Romam rediens diem obierat.

[21] L.Caecilio Metello et T. Quintio Flaminino consulibus Carthago inAfrica iussu senatus reparata estquae nunc manetannis duobus etviginti postquam a Scipione fuerat eversa. Deducti eo sunt civesRomani.

[22] Annosexcentesimo vicesimo septimo ab urbe condita C. Cassius Longinus etSex. Domitius Calvinus consules Gallis transalpinis bellum intuleruntet Arvernorum tunc nobilissimae civitati atque eorum duci Bituitoinfinitamque multitudinem iuxta Rhodanum fluvium interfecerunt.Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Bituitus seDomitio dedit atque ab eo Romam deductus estmagnaque gloriaconsules ambo triumphaverunt.

[23] M.Porcio Catone et Q. Marcio Rege consulibussexcentesimo tricesimo ettertio anno ab urbe condita Narbone in Gallia colonia deducta estannoque post a L. Caecilio Metello et Q. Mucio Scaevola consulibus deDalmatia triumphatum est.

[24] Aburbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto C. Cato consulScordiscis intulit bellum ignominioseque pugnavit.

[25] C.Caecilio Metello et Cn. Carbone consulibus duo Metelli fratres eodemdiealterum ex Sardiniaalterum ex Thraciatriumphum egeruntnuntiatumque Romae est Cimbros e Gallia in Italiam transisse.

[26] P.Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus IugurthaeNumidarum regibellum inlatum estquod Adherbalem et HiempsalemMicipsae filiosfratres suosreges et populi Romani amicosinteremisset. Missus adversus eum consul Calpurnius Bestiacorruptusregis pecuniapacem cum eo flagitiosissimam fecitquae a senatuimprobata est. Postea contra eundem insequenti anno Sp. PostumiusAlbinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contraNumidas pugnavit.

[27]Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum aprioribus ducibus corruptum ingenti severitate et moderationecorrectumcum nihil in quemquam cruentum faceretad disciplinamRomanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicitelephantos eiusoccidit vel cepitmultas civitates ipsius in deditionem cepit. Etcum iam finem bello positurus essetsuccessum est ei a C. Mario. IsIugurtham et BocchumMauritaniae regemqui auxilium Iugurthae ferrecoeperatpariter superavit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae cepitbelloque terminum posuit capto Iugurtha per quaestorem suum CorneliumSullamingentem virumtradente Boccho Iugurtham qui pro eo antepugnaverat. A M. Iunio Silanocollega Q. MetelliCimbri in Galliavicti suntet a Minucio Rufo in Macedonia Scordisci et Triballieta Servilio Caepione in Hispania Lusitani subacti. Acti sunt et duotriumphi de Iugurthaprimus per Metellumsecundus per Marium. Antecurrum tamen Marii Iugurtha cum duobus filiis ductus est catenatus etmox iussu consulis in carcere strangulatus est.





LiberQuintus

[1] Dumbellum in Numidia contra Iugurtham geriturRomani consules M.Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tugurinis etAmbronibusquae erant Germanorum et Gallorum gentesvicti suntiuxta flumen Rhodanum et ingenti internicione; etiam castra sua etmagnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuitquantus vix Hannibalis tempore Punicis bellisne iterum Galli Romamvenirent. Ergo Marius post victoriam Iugurthinam secundo consul estfactus bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertioquoque ei et quarto delatus est consulatusquia bellum Cimbricumprotrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Q. LutatiumCatulum. Cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis CC miliahostium ceciditLXXX milia cepit et ducem eorum Teutobodumpropterquod meritum absens quinto consul est factus.

[2]Interea Cimbri et Teutonesquorum copia adhuc infinita eratadItaliam transierunt. Iterum a C. Mario et Q. Catulo contra eosdimicatum estsed a Catuli parte felicius. Nam proelioquod simulambo gesseruntCXL milia aut in pugna aut in fuga caesa suntLXmilia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt.Tria et triginta Cimbris signa sublata sunt; ex his exercitus Mariiduo reportavitCatuli exercitus XXXI. Is belli finis fuit; triumphusutrique decretus est.

[3] Sex.Iulio Caesare et L. Marcio Philippo consulibussexcentesimoquinquagesimo nono anno ab urbe conditacum prope alia omnia bellacessarentin Italia gravissimum bellum PicentesMarsi Peligniquemoveruntquicum annis numerosis iam populo Romano obedirenttumlibertatem sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hocbellum fuit. P. Rutilius consul in eo occisus estCaepionobilisiuvenisPorcius Catoalius consul. Duces autem adversus RomanosPicentibus et Marsis fuerunt T. VettiusHierius AsiniusT.HerenniusA. Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est a C.Marioqui sexies consul fueratet a Cn. Pompeiomaxime tamen a L.Cornelio Sullaqui inter alia egregia ita Cluentiumhostium ducemcum magnis copiis fuditut ex suis unum amitteret. Quadriennio cumgravi tamen calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum annofinem accepit per L. Cornelium Sullam consulemcum antea in eodembello ipse multa strenuesed praetoregisset.

[4] Annourbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellumcivile commotum esteodem anno etiam Mithridaticum. Causam bellocivili C. Marius sexiens consul dedit. Nam cum Sulla consul contraMithridatem gesturus bellumqui Asiam et Achaiam occupaveratmittereturisque exercitum in Campania paulisper teneretut bellisocialisde quo diximusquod intra Italiam gestum fueratreliquiaetollerenturMarius adfectavitut ipse ad bellum Mithridaticummitteretur. Qua re Sulla commotus cum exercitu ad urbem venit. Illiccontra Marium et Sulpicium dimicavit. Primus urbem Romam armatusingressus estSulpicium interfecitMarium fugavitatque itaordinatis consulibus in futurum annum Cn. Octavio et L. CornelioCinna ad Asiam profectus est.

[5]Mithridates enimqui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totumPonticum mare in circuitu cum Bosphoro tenebatprimum Nicomedenamicum populi RomaniBithynia voluit expellere senatuique mandavitbellum se ei propter iniuriasquas passus fueratinlaturum. Asenatu responsum Mithridati estsi id faceretquod bellum a Romaniset ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupavit et ex eaAriobarzanenregem et amicum populi Romanifugavit. Mox etiamBithyniam invasit et Paphlagoniam pulsis ex ea regibusamicis populiRomaniPylaemene et Nicomede. Inde Ephesum contendit et per omnemAsiam litteras misitut ubicumque inventi essent cives Romaniunodie occiderentur.

[6]Interea etiam Athenaecivitas Achaiaeab Aristone AtheniensiMithridati tradita est. Miserat eum iam ad Achaiam MithridatesArchelaumducem suumcum centum et viginti milibus equitum acpeditumper quem etiam reliqua Graecia occupata est. Sulla Archelaumapud Piraeumnon longe ab Athenisobseditipsas Athenas cepit.Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum vicitut ex CXXmilibus vix decem Archelao superessentex Sullae exercitu XIIItantum homines interficerentur. Hac pugna Mithridates cognitaseptuaginta milia lectissima ex Asia Archelao misitcontra quemiterum Sulla commisit. Primo proelio quindecim milia hostiuminterfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnesMithridatis copiae extinctae suntArchelaus ipse triduo nudus inpaludibus latuit. Hac re audita Mithridates iussit cum Sulla de paceagi.

[7]Interim eo tempore Sulla etiam DardanosScordiscosDalmatas etMaedos partim vicitalios in fidem accepit. Sed cum legati a regeMithridatequi pacem petebantvenissentnon aliter se daturumSulla esse responditnisi rex relictis hisquae occupaveratadregnum suum redisset. Postea tamen ad colloquium ambo venerunt. Paxinter eos ordinata estut Sulla ad bellum civile festinans a tergopericulum non haberet. Nam dum Sulla in Achaia atque Asia MithridatemvincitMariusqui fugatus eratet Cornelius Cinnaunus exconsulibusbellum in Italia reparaverunt et ingressi urbem Romamnobilissimos e senatu et consulares viros interfeceruntmultosproscripseruntipsius Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugamconpulerunt. Universus reliquus senatus ex urbe fugiens ad Sullam inGraeciam venitoransut patriae subveniret. Ille in Italiamtraiecitbellum civile gesturus adversus Norbanum et Scipionemconsules. Et primo proelio contra Norbanum dimicavit non longe aCapua. Tum sex milia eius ceciditsex milia cepitCXXIV suosamisit. Inde etiam ad Scipionem se convertit et ante proelium totumeius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.

[8] Sedcum Romae mutati consules essentMariusMarii filiusac PapiriusCarbo consulatum accepissentSulla contra Marium iuniorem dimicavitet XV milibus eius occisis CCCC de suis perdidit. Mox etiam urbemingressus est. MariumMarii filiumPraeneste persecutus obsedit etad mortem conpulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponiumet Carinatemduces partis Marianaead portam Collinam. LXX miliahostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicuntur. XII milia seSullae dedideruntceteri in aciein castrisin fuga insatiabiliira victorum consumpti sunt. Cn. quoque Carboconsul alterabArimino ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus estquem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum cognitaeius industria exercitibus praefeceratut secundus a Sullahaberetur.

[9] Occisoergo Carbone Siciliam Pompeius recepit. Transgressus inde ad AfricamDomitiumMarianae partis ducemet Hiardamregem MauritaniaequiDomitio auxilium ferebatoccidit. Post haec Sulla de Mithridateingenti gloria triumphavit. Cn. etiam Pompeiusquod nulli Romanorumtributum eratquartum et vicesimum annum agens de Africatriumphavit. Hunc finem habuerunt duo bella funestissimaItalicumquod et sociale dictum estet civilequae ambo tracta sunt perannos decem. Consumpserunt autem ultra CL milia hominumvirosconsulares XXIVpraetorios VIIaedilicios LXsenatores fere CC.