Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


FabularumPhaedri

LiberPrimus





 
I.Lupus et Agnus
Adrivum eundem lupus et agnus venerant
siti compulsi. Superiorstabat lupus
longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
latroincitatus iurgii causam intulit;
'Cur' inquit 'turbulentam fecistimihi
aquam bibenti?' Laniger contra timens
'Qui possumquaesofacere quod quererislupe?
A te decurrit ad meos haustusliquor'.
Repulsus ille veritatis viribus
'Ante hos sex mensesmale' ait 'dixisti mihi'.
Respondit agnus 'Equidem natus noneram'.
'Pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi';
atqueita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta esthomines fabula
qui fictis causis innocentes opprimunt.
II.Ranae Regem Petunt
Athenaecum florerent aequis legibus
procax libertas civitatemmiscuit
frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratisfactionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cumtristem servitutem flerent Attici
non quia crudelis illesedquoniam grave
omne insuetis onuset coepissent queri
Aesopustalem tum fabellam rettulit.
'Ranaevagantes liberispaludibus
clamore magno regem petiere ab Iove
qui dissolutosmores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
parvumtigillummissum quod subito vadi
motu sonoque terruit pavidumgenus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius
forte una taciteprofert e stagno caput
et explorato rege cunctas evocat.
Illaetimore posito certatim adnatant
lignumque supra turba petulansinsilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia
alium rogantesregem misere ad Iovem
inutilis quoniam esset qui fueratdatus.
Tum misit illis hydrumqui dente aspero
corriperecoepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes; vocem praecluditmetus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem
adflictisut succurrat. Tunc contra Tonans
"Quia noluistis vestrumferre" inquit "bonum
malum perferte". Vos quoqueo cives' ait
'hoc sustinetemaius ne veniatmalum'.
III.Graculus Superbus et Pavo
Negloriari libeat alienis bonis
suoque potius habitu vitamdegere
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inanigraculus superbia
pinnaspavoni quae deciderantsustulit
sequeexornavit. Deindecontemnens suos
immiscet se ut pavonum formosogregi
illi impudenti pinnas eripiunt avi
fugantque rostris.Male mulcatus graculus
redire maerens coepit ad proprium genus
aquo repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis quosprius despexerat
'Contentus nostris si fuisses sedibus
et quodNatura dederat voluisses pati
nec illam expertus essescontumeliam
nec hanc repulsam tua sentiret calamitas'.
IV.Canis per Fluvium Carnem Ferens
Amittitmerito proprium qui alienum adpetit.
Canisper fluvium carnem cumferretnatans
lympharum in speculo vidit simulacrumsuum
aliamque praedam ab altero ferri putans
eripere voluit;verum decepta aviditas
et quem tenebat ore dimisit cibum
necquem petebat adeo potuit tangere.
V.Canis et CapellaOvis et Leo
Numquamest fidelis cum potente societas.
Testatur haec fabella propositummeum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
socii fuere cumleone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis
sicest locutus partibus factis leo:
'Ego primam tollo nomine hoc quiarex cluo;
secundamquia sum consorstribuetis mihi;
tumquiaplus valeome sequetur tertia;
malo adficietur si quis quartamtetigerit'.
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
VI.Ranae ad Solem
Vicinifuris celebres vidit nuptias
Aesopuset continuo narrare incipit-
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere
clamorem ranaesustulere ad sidera.
Convicio permotus quaerit Iuppiter
causamquerellae. Quaedam tum stagni incola
'Nunc' inquit 'omnes unusexurit lacus
cogitque miseras arida sede emori.
Quidnamfuturum est si crearit liberos?'
VII.Vulpis ad Personam Tragicam
Personamtragicam forte vulpes viderat;
quam postquam huc illuc semel atqueiterum verterat
'O quanta species' inquit 'cerebrum nonhabet!'
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
Fortunatribuitsensum communem abstulit.
VIII.Lupus et Gruis
Quipretium meriti ab improbis desiderat
bis peccat: primum quoniamindignos adiuvat
impune abire deinde quia iam non potest.
Osdevoratum fauce cum haereret lupi
magno dolore victus coepitsingulos
inlicere pretio ut illud extraherent malum.
Tandempersuasa est iureiurando gruis
gulae quae credens collilongitudinem
periculosam fecit medicinam lupo.
Pro quo cumpactum flagitaret praemium
'Ingrata es' inquit 'ore quae nostrocaput
incolume abstuleris et mercedem postules'.
IX.Passer ad Leporem Consiliator
Sibinon cavere et aliis consilium dare
stultum esse paucis ostendamusversibus.
Oppressum ab aquilafletus edentem graves
leporemobiurgabat passer 'Ubi pernicitas
nota' inquit 'illa est? Quid itacessarunt pedes?'
Dum loquituripsum accipiter necopinumrapit
questuque vano clamitantem interficit.
Lepus semianimus'Mortis en solacium:
qui modo securus nostra inridebasmala
simili querella fata deploras tua'.
X.Lupus et Vulpis Iudice Simio
Quicumqueturpi fraude semel innotuit
etiam si verum dicitamittitfidem.
Hoc adtestatur brevis Aesopi fabula.
Lupus arguebatvulpem furti crimine;
negabat illa se esse culpae proximam.
Tunciudex inter illos sedit simius.
Uterque causam cum perorassentsuam
dixisse fertur simius sententiam:
'Tu non viderisperdidisse quos petis;
te credo subripuisse quod pulchre negas'.
XI.Asinus et Leo Venantes
Virtutisexpersverbis iactans gloriam
ignotos fallitnotis estderisui.
Venari asello comite cum vellet leo
contexit illumfrutice et admonuit simul
ut insueta voce terreretferas
fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
clamorem subitototis tollit viribus
novoque turbat bestias miraculo:
quaedum paventes exitus notos petunt
leonis adfliguntur horrendoimpetu.
Qui postquam caede fessus estasinum evocat
iubetquevocem premere. Tunc ille insolens
'Qualis videtur opera tibi vocismeae?'
'Insignis' inquit 'sic utnisi nossem tuum
animumgenusquesimili fugissem metu'.
XII.Cervus ad Fontem
Laudatisutiliora quae contempseris
saepe inveniri testis haec narratioest.
Ad fontem cervuscum bibissetrestitit
et in liquorevidit effigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumquenimiam tenuitatem vituperat
venantum subito vocibusconterritus
per campum fugere coepitet cursu levi
caneselusit. Silva tum excepit ferum;
in qua retentis impedituscornibus
lacerari coepit morsibus saevis canum.
Tum moriensedidisse vocem hanc dicitur:
'O me infelicemqui nunc demumintellego
utilia mihi quam fuerint quae despexeram
etquaelaudaramquantum luctus habuerint'.
XIII.Vulpis et Corvus
Quaese laudari gaudent verbis subdolis
serae dant poenas turpipaenitentia.
Cum de fenestra corvus raptum caseum
comessevelletcelsa residens arbore
vulpes inviditdeinde sic coepitloqui:
'O qui tuarumcorvepinnarum est nitor!
Quantumdecoris corpore et vultu geris!
Si vocem haberesnulla prior alesforet'.
At illedum etiam vocem vult ostendere
lato oreemisit caseum; quem celeriter
dolosa vulpes avidis rapuitdentibus.
Tum demum ingemuit corvi deceptus stupor.
XIV.Ex Sutore Medicus
Maluscum sutor inopia deperditus
medicinam ignoto facere coepissetloco
et venditaret falso antidotum nomine
verbosis adquisivitsibi famam strophis.
Hic cum iaceret morbo confectus gravi
rexurbiseius experiendi gratia
scyphum poposcit: fusa dein simulansaqua
illius se miscere antidoto toxicum
combibere iussitipsumposito praemio.
Timore mortis ille tum confessus est
nonartis ulla medicum se prudentia
verum stupore vulgifactumnobilem.
Rex advocata contione haec edidit:
'Quantae putatisesse vos dementiae
qui capita vestra non dubitatis credere
cuicalceandos nemo commisit pedes?'
Hoc pertinere vere ad illosdixerim
quorum stultitia quaestus impudentiae est.
XV.Asinus ad Senem Pastorem
Inprincipatu commutando civium
nil praeter domini nomen mutantpauperes.
Id esse verumparva haec fabella indicat.
Asellum inprato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subitoterritus
suadebat asino fugerene possent capi.
At ille lentus'Quaesonum binas mihi
clitellas impositurum victoremputas?'
Senex negavit. 'Ergoquid refert mea
cui serviamclitellas dum portem unicas?'
XVI.Ovis Cervus et Lupus
Fraudatorhomines cum advocat sponsum improbos
non rem expediresed malumordiri expetit.
Ovem rogabat cervus modium tritici
luposponsore. At illapraemetuens dolum
'Rapere atque abire semperadsuevit lupus;
tu de conspectu fugere veloci impetu.
Ubi vosrequiramcum dies advenerit?'
XVII.Ovis Canis et Lupus
Solentmendaces luere poenas malefici.
Calumniator ab ove cum peteretcanis
quem commendasse panem se contenderet
lupuscitatustestisnon unum modo
deberi dixitverum adfirmavit decem.
Ovisdamnata falso testimonio
quod non debebatsolvit. Post paucosdies
bidens iacentem in fovea prospexit lupum.
'Haec' inquit'merces fraudis a superis datur'.
XVIII.Mulier Parturiens
Nemolibenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actismensibus
humi iacebatflebilis gemitus ciens.
Vir esthortatuscorpus lecto reciperet
onus naturae melius quodeponeret.
'Minime' inquit 'illo posse confido loco
malumfiniri quo conceptum est initio'.
XIX.Canis Parturiens
Habentinsidias hominis blanditiae mali;
quas ut vitemusversus subiectimonent.
Canis parturiens cum rogasset alteram
ut fetum in eiustugurio deponeret
facile impetravit. Dein reposcenti locum
precesadmovittempus exorans breve
dum firmiores catulos possetducere.
Hoc quoque consumpto flagitari validius
cubile coepit.'Si mihi et turbae meae
par' inquit 'esse potueriscedam loco'.
XX.Canes Famelici
Stultumconsilium non modo effectu caret
sed ad perniciem quoque mortalisdevocat.
Corium depressum in fluvio viderunt canes.
Id utcomesse extractum possent facilius
aquam coepere ebibere: sedrupti prius
periere quam quod petierant contingerent.
XXI.Leo SenexAperTaurus et Asinus
Quicumqueamisit dignitatem pristinam
ignavis etiam iocus est in casugravi.
Defectus annis et desertus viribus
leo cum iaceretspiritum extremum trahens
aper fulmineis spumans venitdentibus
et vindicavit ictu veterem iniuriam.
Infestis taurusmox confodit cornibus
hostile corpus. Asinusut viditferum
impune laedicalcibus frontem extudit.
At ille exspirans'Fortis indigne tuli
mihi insultare: TeNaturae dedecus
quodferre certe cogor bis videor mori'.
XXII.Mustela et Homo
Mustelaab homine prensacum instantem necem
effugere vellet'Parcequaeso'inquit 'mihi
quae tibi molestis muribus purgodomum'.
Respondit ille 'Faceres si causa mea
gratum esset etdedissem veniam supplici.
Nunc quia laboras ut fruarisreliquiis
quas sunt rosurisimul et ipsos devores
noliimputare vanum beneficium mihi'.
Atque ita locutus improbam letodedit.
Hoc in se dictum debent illi agnoscere
quorum privataservit utilitas sibi
et meritum inane iactant imprudentibus.
XXIII.Canis Fidelis
Repenteliberalis stultis gratus est
verum peritis inritos tenditdolos.
Nocturnus cum fur panem misisset cani
obiecto temptansan cibo posset capi
'Heus'inquit 'linguam vis meampraecludere
ne latrem pro re domini? Multum falleris.
Namqueista subita me iubet benignitas
vigilarefacias ne mea culpalucrum'.
XXIV.Rana Rupta et Bos
Inopspotentem dum vult imitariperit.
In prato quondam rana conspexitbovem
et tacta invidia tantae magnitudinis
rugosam inflavitpellem. Tum natos suos
interrogavit an bove esset latior.
Illinegarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisuet simili quaesivitmodo
quis maior esset. Illi dixerunt 'bovem'.
Novissimeindignatadum vult validius
inflare seserupto iacuit corpore.
XXV.Canes et Corcodilli
Consiliaqui dant prava cautis hominibus
et perdunt operam et deridenturturpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine
a corcodillisne rapianturtraditum est.
Igitur cum currens bibere coepissetcanis
sic corcodillus 'Quamlibet lambe otio
noli vereri'. Atille 'Facerem mehercules
nisi esse scirem carnis te cupidummeae'.
XXVI.Vulpis et Ciconia
Nullinocendumsi quis vero laeserit
multandum simili iure fabellaadmonet.
Ad cenam vulpes dicitur ciconiam
prior invitasseetliquidam in patulo marmore
posuisse sorbitionemquam nullomodo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quaevulpem cumrevocassetintrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostruminserens
satiatur ipsa et torquet convivam fame.
Quae cumlagonae collum frustra lamberet
peregrinam sic locutam volucremaccepimus:
'Sua quisque exempla debet aequo animo pati'.
XXVII.Canis et Thesaurus et Vulturius
Haecres avaris esse conveniens potest
et quihumiles natidicilocupletes student.
Humana effodiens ossa thesaurum canis
invenitetviolarat quia Manes deos
iniecta est illi divitiarumcupiditas
poenas ut sanctae religioni penderet.
Itaqueaurumdum custodit oblitus cibi
fame est consumptus. Quem stansvulturius super
fertur locutus 'O canismerito iaces
quiconcupisti subito regales opes
trivio conceptuseducatusstercore'.
XXVIII.Vulpis et Aquila
Quamvissublimes debent humiles metuere
vindicta docili quia patetsollertiae.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit
nidoqueposuit pullis escam ut carperent.
Hanc persecuta mater orareincipit
ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsitillatuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentemfacem
totamque flammis arborem circumdedit
hosti doloremdamno miscens sanguinis.
Aquilaut periclo mortis eriperetsuos
incolumes natos supplex vulpi reddidit.
XXIX.Asinus Inridens Aprum
Plerumquestultirisum dum captant levem
gravi destringunt alioscontumelia
et sibi nocivum concitant periculum.
Asellus aprocum fuisset obvius
'Salve' inquit 'frater'. Ille indignansrepudiat
officiumet quaerit cur sic mentiri velit?
Asinusdemisso pene 'Similem si negas
tibi me essecerte simile est hocrostro tuo'.
Apercum vellet facere generosum impetum
repressitiram et 'Facilis vindicta est mihi:
sed inquinari nolo ignavosanguine'.
XXX.Ranae Metuentes Proelia Taurorum
Humileslaborant ubi potentes dissident.
Rana e palude pugnam taurorumintuens
'Heuquanta nobis instat pernicies' ait.
interrogataab alia cur hoc diceret
de principatu cum illi certarentgregis
longeque ab ipsis degerent vitam boves
'Sit statioseparata ac diversum genus;
expulsus regno nemoris quiprofugerit
paludis in secreta veniet latibula
et proculcatasobteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet'.
XXXI.Milvus et Columbae
Quise committit homini tutandum improbo
auxilia dum requiritexitium invenit.
Columbae saepe cum fugissent milvum
etceleritate pinnae vitassent necem
consilium raptor vertit adfallaciam
et genus inerme tali decepit dolo:
'Quare sollicitumpotius aevum ducitis
quam regem me creatis icto foedere
quivos ab omni tutas praestem iniuria?'
Illae credentes tradunt sesemilvo.
Qui regnum adeptus coepit vesci singulas
et exercereimperium saevis unguibus.
Tunc de reliquis una 'Meritoplectimur
huic spiritum praedoni quae commisimus'.




LiberSecundus

 

Prologus

Exempliscontinetur Aesopi genus;
nec aliud quicquam per fabellasquaeritur
quam corrigatur error ut mortalium
acuatque sesediligens industria.
quicumque fuerit ergo iocus narrandi
dumcapiat aurem et servet propositum suum
re commendaturnonauctoris nomine.
equidem omni cura morem servabo senis.
sed silibuerit aliquid interponere
dictorum sensus ut delectetvarietas
bonas in parteslectoraccipias velim
itasirependet illi brevitas gratiam.
cuius verbosa ne sitcommendatio
attende cur negare cupidis debeas
modestis etiamofferre quod non petierint.

I.Iuvencus Leo et Praedator

Superiuvencum stabat deiectum leo.
praedator intervenitpartempostulans.
'Darem' inquit 'nisi soleres per te sumere';
etimprobum reiecit. forte innoxius
viator est deductus in eundemlocum
feroque viso rettulit retro pedem.
cui placidus ille'Non est quod timeas' ait
'et quae debetur pars tuaemodestiae
audacter tolle'. tunc diviso tergore
silvas petivithomini ut accessum daret.
Exemplumegregium prorsus et laudabile;
verum est aviditas dives et pauperpudor.

II. AnusDiligens IuvenemItem Puella

Afeminis utcumque spoliari viros
amentamenturnempe exemplisdiscimus.
Aetatismediae quendam mulier non rudis
tenebatannos celanselegantia
animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
ambaevideri dum volunt illi pares
capillos homini legere coepereinvicem.
qui se putaret fingi cura mulierum
calvus repentefactus est; nam funditus
canos puellanigros anus evellerat.

III.Aesopus ad Quendam de Successu Improborum

Laceratusquidam morsu vehementis canis
tinctum cruore panem misitmalefico
audierat esse quod remedium vulneris.
Tunc sicAesopus: 'Noli coram pluribus
hoc facere canibusne nos vivosdevorent
cum scierint esse tale culpae praemium'.
Successusimproborum plures allicit.

IV.Aquila Feles et Aper

Aquilain sublimi quercu nidum fecerat;
felescavernam nancta in mediapepererat;
sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
tumfortuitum feles contubernium
fraude et scelesta sic evertitmalitia.
ad nidum scandit volucris: 'Pernicies' ait
tibiparaturforsan et miserae mihi.
namfodere terram quod videscotidie
aprum insidiosumquercum vult evertere
ut nostram inplano facile progeniem opprimat.
terrore offuso et perturbatissensibus
derepit ad cubile saetosae suis;
'Magno' inquit 'inpericlo sunt nati tui.
namsimul exieris pastum cum tenerogrege
aquila est parata rapere porcellos tibi'.
hunc quoquetimore postquam complevit locum
dolosa tuto condidit sesecavo:
inde evagata noctu suspenso pede
ubi esca sese explevitet prolem suam
pavorem simulans prospicit toto die.
ruinammetuens aquila ramis desidet:
aper rapinam vitans non proditforas.
quid multa? inedia sunt consumpti cum suis
felisquecatulis largam praebuerat dapem.
Quantumhomo bilinguis saepe concinnet mali
documentum habere hinc stultacredulitas potest.

V. Tib.Caesar ad Atriensem

Estardalionum quaedam Romae natio
trepide concursansoccupata inotio
gratis anhelansmulta agendo nil agens
sibi molesta etaliis odiosissima.
hanc emendaresi tamen possumvolo
verafabella; pretium est operae attendere.
CaesarTiberius cum petens Neapolim
in Misenensem villam venissetsuam
quaemonte summo posita Luculli manu
prospectat Siculumet respicit Tuscum mare
ex alte cinctis unus atriensibus
cuitunica ab umeris linteo Pelusio
erat destrictacirrisdependentibus
perambulante laeta domino viridia
alveolocoepit ligneo conspargere
humum aestuantemiactans comeofficiolum:
sed deridetur. inde notis flexibus
praecurrit aliumin xystumsedans pulverem.
agnoscit hominem Caesarremqueintellegit:
'Heus!' inquit dominus. ille enimveroadsilit
donationis alacer certae gaudio.
tum sic iocata esttanta maiestas ducis:
'Non multum egisti et opera nequiquamperit;
multo maioris alapae mecum veneunt'.

VI.Aquila et Cornix

Contrapotentes nemo est munitus satis;
si vero accessit consiliatormaleficus
vis et nequitia quicquid oppugnantruit.
Aquilain sublime sustulit testudinem:
quae cum abdidisset cornea corpusdomo
nec ullo pacto laedi posset condita
venit per aurascornixet propter volans
'Opimam sane praedam rapuistiunguibus;
sednisi monstraro quid sit faciendum tibi
gravinequiquam te lassabit pondere.'
promissa parte suadet ut scopulumsuper
altis ab astris duram inlidat corticem
qua comminutafacile vescatur cibo.
inducta vafris aquila monitis paruit
simulet magistrae large divisit dapem.
sic tuta quae Naturae fueratmunere
impar duabusoccidit tristi nece.

VII. MuliDuo et Latrones

Muligravati sarcinis ibant duo:
unus ferebat fiscos cum pecunia
altertumentis multo saccos hordeo.
ille onere dives celsa cerviceeminens
clarumque collo iactans tintinabulum;
comes quietosequitur et placido gradu.
subito latrones ex insidiisadvolant
interque caedem ferro ditem sauciant:
diripiuntnummosneglegunt vile hordeum.
spoliatus igitur casus cum fleretsuos
'Equidem' inquit alter 'me contemptum gaudeo;
nam nilamisinec sum laesus vulnere'.
Hocargumento tuta est hominum tenuitas
magnae periclo sunt opesobnoxiae.

VIII.Cervus ad Boves

Cervusnemorosis excitatus latibulis
ut venatorum effugeret instantemnecem
caeco timore proximam villam petit
ut opportuno sebovili condidit.
hic bos latenti 'Quidnam voluisti tibi
infelixultro qui ad necem cucurreris?
at ille supplex 'Vos modo inquit'parcite:
occasione rursus erumpam data'.
spatium diei noctisexcipiunt vices;
frondem bubulcus adfertnil adeo videt:
euntsubinde et redeunt omnes rustici
nemo animadvertit: transit etiamvilicus
nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus
bubusquietis agere coepit gratias
hospitium adverso quod praestiterinttempore.
respondit unus 'Salvum te cupimus quidem
sedillequi oculos centum habet si venerit
magno in periclo vita verteturtua'.
haec inter ipse dominus a cena redit;
etquia corruptosviderat nuper boves
accedit ad praesaepe: 'Cur frondis parumest?
stramenta desunt. tollere haec aranea
quantum estlaboris?' dum scrutatur singula
cervi quoque alta conspicaturcornua;
quem convocata iubet occidi familia
praedamque tollit.Haec significat fabula
dominum videre plurimum in rebus suis.

IX.Auctor

Aesopiingenio statuam posuere Attici
servumque collocarunt aeterna inbasi
patere honoris scirent ut cuncti viam
nec generi tribuised virtuti gloriam.
quoniam occuparat alter ut primus foret
nesolus essetstuduiquod superfuit.
nec haec invidiaverum estaemulatio.
quodsi labori faverit Latium meo
plures habebitquos opponat Graeciae.
si Livor obtrectare curam voluerit
nontamen eripiet laudis conscientiam.
si nostrum studium ad aurespervenit tuas
et arte fictas animus sentit fabulas
omnemquerellam submovet felicitas.
sin autem rabulis doctus occurritlabor
sinistra quos in lucem natura extulit
nec quidquampossunt nisi meliores carpere
fatale exilium corde duratoferam
donec Fortunam criminis pudeat sui.




LiberTertius

 

Prologus
Phaedrilibellos legere si desideras
uaces oportetEutycheanegotiis
ut liber animus sentiat uim carminis.
"Verum"inquis "tanti non est ingenium tuum
momentum ut horae pereatofficiis meis."
Non ergo causa est manibus id tangituis
quod occupatis auribus non conuenit.
Fortasse dices:"Aliquae uenient feriae
quae me soluto pectore ad studiumuocent."
Legesnequaesopotius uiles nenias
impendascuram quam rei domesticae
reddas amicis temporauxoriuaces
animum relaxesotium des corpori
ut adsuetam fortiuspraestes uicem?
Mutandum tibi propositum est et uitaegenus
intrare si Musarum limen cogitas.
Egoquem Pierio materenixa est iugo
in quo Tonanti sancta Mnemosyne Ioui
fecundanouiesartium peperit chorum
quamuis in ipsa paene natus simschola
curamque habendi penitus corde eraserim
nec Palladehanc inuita in uitam incubuerim
fastidiose tamen in coetumrecipior.
Quid credis illi accidere qui magnas opes
exaggerarequaerit omni uigilia
docto labori dulce praeponens lucrum?
Sediam"quodcumque fuerit" ut dixit Sinon
ad regem cumDardaniae perductus foret
librum exarabo tertium Aesopistilo
honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si legeslaetabor; sin autem minus
habebunt certe quo se oblectentposteri.
Nuncfabularum cur sit inuentum genus
breui docebo.Seruitus obnoxia
quia quae uolebat non audebat dicere
affectusproprios in fabellas transtulit
calumniamque fictis elusitiocis.
Ego illius pro semita feci uiam
et cogitaui plura quamreliquerat
in calamitatem deligens quaedam meam.
quodsiaccusator alius Seiano foret
si testis aliusiudex aliusdenique
dignum faterer esse me tantis malis
nec his doloremdelenirem remediis.
Suspicione si quis errabit sua
etrapiensad se quod erit commune omnium
stulte nudabit animiconscientiam
huic excusatum me uelim nihilo minus.
Neque enimnotare singulos mens est mihi
uerum ipsam uitam et mores hominumostendere.
rem me professum dicet fors aliquis grauem.
Si PhryxAesopus potuitsi Anacharsis Scythes
aeternam famam condereingenio suo
ego litteratae qui sum proprior Graeciae
cursomno inerti deseram patriae decus
Threissa cum gens numeretauctores deos
Linoque Apollo sit parensMusa Orpheo
qui saxacantu mouit et domuit feras
Hebrique tenuit impetus dulcimora?
Ergo hinc abestoLiuorne frustra gemas
quom iam mihisollemnis dabitur gloria.
Induxi te ad legendum? Sincerummihi
candore noto reddas iudicium peto.

I.Anus ad Amphoram
Anusiacere uidit epotam amphoram
adhuc Falerna faece e testanobili
odorem quae iucundum late spargeret.
Hunc postquam totisauida traxit naribus:
"O suauis animaquale in te dicambonum
antehac fuissetales cum sint reliquiae!"
Hoc quopertineat dicet qui me nouerit.

II.Panthera et Pastores
Soleta despectis par referri gratia.
Panthera inprudens olim in foueamdecidit.
Videre agrestes; alii fustes congerunt
alii onerantsaxis; quidam contra miseriti
periturae quippequamuis nemolaederet
misere panem ut sustineret spiritum.
Nox insecutaest; abeunt securi domum
quasi inuenturi mortuam postridie.
Atillauires ut refecit languidas
ueloci saltu fouea seseliberat
et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebusinterpositis prouolat
pecus trucidatipsos pastores necat
etcuncta uastans saeuit irato impetu.
Tum sibi timentes qui feraepepercerant
damnum haut recusanttantum pro uita rogant.
Atilla: "Memini quis me saxo petierit
quis panem dederit; uostimere absistite;
illis reuertor hostis qui me laeserunt."

III.Aesopus et Rusticus
Vsuperitus hariolo ueracior
uulgo perhibetur; causa sed nondicitur
notescet quae nunc primum fabella mea.
Habenti cuidampecora perpererunt oues
agnos humano capite. Monstro territus
adconsulendos currit maerens hariolos.
Hic pertinere ad dominirespondet caput
et auertendum uictima periculum.
Ille autemadfirmat coniugem esse adulteram
et insitiuos significariliberos
sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? Variisdissident sententiis
hominisque curam cura maioreadgrauant.
Aesopus ibi stansnaris emunctae senex
naturanumquam uerba cui potuit dare
"Si procurare uis ostentumrustice
uxores" inquit "da tuis pastoribus."

IV.Lanius et Simius
Penderead lanium quidam uidit simium
inter relicuas merces atqueopsonia;
quaesiuit quidnam saperet. Tum lanius iocans
"Quale"inquit "caput esttalis praestatur sapor."
Ridiculemagis hoc dictum quam uere aestimo;
quando et formosos saepeinueni pessimus
et turpi facie multos cognoui optimos.

V.Aesopus et Petulans
Successusad perniciem multos deuocat.
Aesopo quidam petulans lapidemimpegerat.
"Tanto" inquit "melior!" Assemdeinde illi dedit
sic prosecutus: "Plus non habeomehercule
sed unde accipere possis monstrabo tibi.
Venit eccediues et potens; huic similiter
impinge lapidemet dignumaccipies praemium."
Persuasus ille fecit quod monitusfuit
sed spes fefellit impudentem audaciam;
comprensus namquepoenas persoluit cruce.

VI.Musca et Mula
Muscain temone sedit et mulam increpans
"Quam tarde es"inquit "non uis citius progredi?
Vide ne dolone collumconpungam tibi."
Respondit illa: "Verbis non moueortuis;
sed istum timeo sella qui prima sedens
cursum flagellotemperat lento meum
et ora frenis continetspumantibus.
quapropter aufer friuolam insolentiam;
nam et ubitricandum et ubi sit currendum scio."
Hoc derideri fabulamerito potest
qui sine uirtute uanas exercet minas.

VII.Lupus ad Canem
Quamdulcis sit libertas breuiter proloquar.
Cani perpasto macieconfectus lupus
forte occurrit; deinsalutati inuicem
utrestiterunt" Vnde sicquaesonites?
Aut quo cibo fecistitantum corporis?
Egoqui sum longe fortiorpereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi
praestaredomino si par officium potes."
"Quod?" inquitille. "Custos ut sis liminis
a furibus tuearis et noctudomum.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus;frusta iactat familia
et quod fastidit quisque pulmentarium.
Sicsine labore uenter impletur meus."
"Ego uero sumparatus: nunc patior niues
imbresque in siluis asperam uitamtrahens.
Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere
et otiosumlargo satiari cibo!"
"Veni ergo mecum." Dumproceduntaspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Vndehocamice?" "Nil est." "Dicsodestamen."
"Quia uideor aceralligant me interdiu
luce utquiescamet uigilem nox cum uenerit:
crepusculo solutus qua uisumest uagor."
"Ageabire si quo est animusestlicentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruerequae laudascanis;
regnare nololiber ut non sim mihi."

VIII.Soror ad Fratrem
Praeceptomonitus saepe te considera.
Habebat quidam filiamturpissimam
idemque insignem pulchra facie filium.
Hispeculumin cathedra matris ut positum fuit
pueriliter ludentesforte inspexerunt.
Hic se formosum iactat; illa irascitur
necgloriantis sustinet fratris iocos
accipiens ‹ quid enim? ‹cuncta in contumeliam.
Ergo ad patrem decurrit laesurainuicem
magnaque inuidia criminatur filium
uir natus quod remfeminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpensoscula
dulcemque in ambos caritatem partiens
"Cotidie"inquit "speculo uos uti uolo
tu formam ne corrumpasnequitiae malis
tu faciem ut istam moribus uincas bonis."

IX.Socrates ad Amicos
Vulgareamici nomen sed rara est fides.
Cum paruas aedes sibi fundassetSocrates
(cuius non fugio mortem si famam adsequar
et cedoinuidiae dummodo absoluar cinis)
ex populo sic nescioquisutfieri solet:
"Quaesotam angustam talis uir ponis domum?"
"Vtinam" inquit "ueris hanc amicis impleam!"

X.Poeta de Credere et non Credere
Periculosumest credere et non credere.
Vtriusque exemplum breuiter adponamrei.
Hippolytus obiitquia nouercae creditum est;
Cassandraequia non creditumruit Ilium.
Ergo exploranda est ueritas multumprius
quam stulte praua iudicet sententia.
Sedfabulosam neuetustatem eleues
narrabo tibi memoria quod factum estmea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem
togamque puram iampararet filio
seductus in secretum a liberto est suo
speranteheredem suffici se proximum.
quicum de puero multa mentitusforet
et plura de flagitiis castae mulieris
adiecitid quodsentiebat maxime
doliturum amantiuentitare adulterum
stuproqueturpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoriscrimine
simulauit iter ad uillamclamque in oppido
subsedit;deinde noctu subito ianuam
intrauitrecta cubiculum uxorispetens
in quo dormire mater natum iusserat
aetatem adultamseruans diligentius.
Dum quaerunt lumendum concursantfamilia
irae furentis impetum non sustinens
ad lectum uadittemptat in tenebris caput.
Vt sentit tonsumgladio pectustransigit
nihil respiciens dum dolorem uindicet.
Lucernaadlatasimul adspexit filium
sanctamque uxorem dormientem [illumprope]
sopita primo quae nil somno senserat
representauit inse poenam facinoris
et ferro incubuit quod credulitasstrinxerat.
Accusatores postularunt mulierem
Romamquepertraxerunt ad centumuiros.
Maligna insontem deprimitsuspicio
quod bona possideat. Stant patroni fortiter
causamtuentes innocentis feminae.
A diuo Augusto tum petiere iudices
utadiuuaret iuris iurandi fidem
quod ipsos error implicuissetcriminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
certumquefontem ueritatis repperit
"Luat" inquit "poenascausa libertus mali;
namque orbam nato simul et priuatumuiro
miserandam potius quam damnandam existimo.
Quod si delataperscrutatus crimina
paterfamilias essetsi mendacium
subtiliterlimasseta radicibus
non euertisset scelere funesto domum."
Nilspernat aurisnec tamen credat statim
quandoquidem et illipeccant quos minime putes
et qui non peccant impugnanturfraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest
opinionealterius ne quid ponderent.
Ambitio namque dissidens mortalium
autgratiae subscribit aut odio suo.
Erit ille notus quem per tecongnoueris.
Haec exsecutus sum propterea pluribus
breuitatenimia quoniam quosdam offendimus.

XI.Eunuchus ad Improbum
Eunuchuslitigabat cum quodam improbo
qui super obscena dicta et petulansiurgium
damnum insectatus est amissi corporis.
"En"ait "hoc unum est cur laborem ualidius
integritatis testesquia desunt mihi.
Sed quid Fortunaestultedelictum arguis?
Iddemum est homini turpe quod meruit pati."

XII.Pullus ad Margaritam
Insterculino pullus gallinacius
dum quaerit escam margaritamrepperit.
"Iaces indigno quanta res" inquit "loco!
Hocsi quis pretii cupidus uidisset tui
olim redisses ad splendorempristinum.
Ego quod te inuenipotior cui multo est cibus
nectibi prodesse nec mihi quicquam potest."
Hoc illis narro quime non intellegunt.

XIII.Apes et Fuci Vespa Iudice
Apesin alta fecerant quercu fauos.
Hos fuci inertes esse dicebantsuos.
Lis ad forum deducta estuespa iudice;
quaegenusutrumque nosset cum pulcherrime
legem duabus hanc proposuitpartibus:
"Non inconueniens corpus et par est color
indubium plane res ut merito uenerit.
Sedne religio peccetinprudens mea
aluos accipite et ceris opus infundite
ut exsapore mellis et forma faui
de quis nunc agiturauctor horumappareat."
Fuci recusantapibus condicio placet.
Tuncilla talem rettulit sententiam:
"Apertum est quis non possitet quis fecerit.
Quapropter apibus fructum restituo suum."
Hanc praeterissem fabulam silentio
si pactam fuci nonrecusassent fidem.

XIV.De Lusu et Seueritate
Puerorumin turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus cum uidissetrestitit
et quasi delirum risit. Quod sensit simul
derisorpotius quam deridendus senex
arcum retensum posuit in mediauia:
"Heus" inquit "sapiensexpedi quid fecerim."
Concurrit populus. Ille se torquet diu
nec quaestionespositae causam intellegit.
Nouissime succumbit. Tum uictorsophus:
"Cito rumpes arcumsemper se tensum habueris;
atsi laxariscum uoles erit utilis."
Sic lusus animo debentaliquando dari
ad cogitandum melior ut redeat tibi.

XV.Canis ad Agnum
Intercapellas agno palanti canis
"Stulte" inquit "erras;non est hic mater tua."
Ouesque segregatas ostenditprocul.
"Non illam quaero quae cum libitum est concipit
deinportat onus ignotum certis mensibus
nouissime prolapsam effunditsarcinam;
uerum illam quae me nutrit admoto ubere
fraudatquenatos lacte ne desit mihi."
"Tamen illa est potior quaete peperit." "Non ita.
Beneficium sane magnum natalidedit
ut expectarem lanium in horas singulas!
Vnde illasciuit niger an albus nascerer?
Age porroparere si uoluissetfeminam
quid profecisset cum crearer masculus?
Cuius potestasnulla in gignendo fuit
cur hac sit potior quae iacentis miseritaest
dulcemque sponte praestat beneuolentiam?
Facit parentesbonitasnon necessitas."
[His demonstrare uoluit auctoruersibus
obsistere homines legibusmeritis capi.]

XVI.Cicada et Noctua
Humanitatiqui se non accommodat
plerumque poenas oppetit superbiae.
Cicadaacerbum noctuae conuicium
faciebatsolitae uictum in tenebrisquaerere
cauoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est uttaceret. Multo ualidius
clamare occepit. Rursus admotaprece
accensa magis est. Noctuaut uidit sibi
nullum esseauxilium et uerba contemni sua
hac est adgressa garrulamfallacia:
"Dormire quia me non sinunt cantus tui
sonarecitharam quos putes Apollinis
potare est animus nectarquodPallas mihi
nuper donauit; si non fastidisueni;
una bibamus."Illaquae arebat siti
simul gaudebat uocem laudari suam
cupideaduolauit. Noctuaobsepto cauo
trepidantem consectata est etleto dedit.
Sicuiua quod negarattribuit mortua.

XVII.Arbores in Deorum Tutela
Olimquas uellent esse in tutela sua
diui legerunt arbores. QuercusIoui
at myrtus Veneri placuitPhoebo laurea
pinus Cybebaepopulus celsa Herculi.
Minerua admirans quare sterilessumerent
interrogauit. Causam dixit Iuppiter:
"Honoremfructu ne uideamur uendere."
"At mehercules narrabitquod quis uoluerit
oliua nobis propter fructum est gratior."
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
"O natamerito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimusstultaest gloria."
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.

XVIII.Pauo ad Iunonem de uoce sua
Pauoad Iunonem uenitindigne ferens
cantus luscinii quod sibi notribuerit;
illum esse cunctis auribus mirabilem
se deriderisimul ac uocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
"Sedforma uincisuincis magnitudine;
nitor smaragdi collo praefulgettuo
pictisque plumis gemmeam caudam explicas."
"Quomi" inquit "mutam speciem si uincor sono?"
"Fatorumarbitrio partes sunt uobis datae;
tibi formauires aquilaeluscinio melos
augurium coruolaeua cornici omina;
omnesquepropriis sunt contentae dotibus.
Noli adfectare quod tibi non estdatum
delusa ne spes ad querelam reccidat."

XIX.Aesopus Respondet Garrulo
Aesopusdomino solus cum esset familia
parare cenam iussus estmaturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustrauit domus
tandemqueinuenit ubi lacernam accenderet
tum circumeunti fuerat quod iterlongius
effecit breuius: namque recta per forum
coepit redire.Et quidam e turba garrulus:
"Aesopemedio sole quid tulumine?"
"Hominem" inquit "quaero." Etabiit festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animumrettulit
sensit profecto se hominem non uisum seni
intempestiuequi occupato adluserit.


Epilogus

Supersuntmihi quae scribamsed parco sciens:
primumesse uidear ne tibimolestior
distringit quem multarum rerum uarietas;
deinsiquis eadem forte conari uelit
habere ut possit aliquid operisresidui;
Quamuis materiae tanta abundet copia
labori faber utdesitnon fabro labor.
Breuitatis nostrae praemium ut reddaspeto
quod es pollicitus; exhibe uocis fidem.
Nam uita mortipropior est cotidie;
et hoc minus redibit ad me muneris
quoplus consumet temporis dilatio.
Si cito rem peragesusus fietlongior;
fruar diutius si celerius coepero.
Languentis aeui dumsunt aliquae reliquiae
auxilio locus est: olim seniodebilem
frustra aduuare bonitas nitetur tua
cum iam desieritesse beneficio utilis
et Mors uicina flagitabit debitum.
Stultumadmouere tibi preces existimo
procliuis ultro cum sismisericordiae.
Saepe impetrauit ueniam confessus reus:
quantoinnocenti iustius debet dari?
Tuae sunt partes; fuerunt aliorumprius;
dein simili gyro uenient aliorum uices.
Decerne quodreligioquod patitur fides
ut gratuler me stare iudiciotuo.
Excedit animus quem proposui terminum
sed difficultercontinetur spiritus
integritatis qui sincerae conscius
anoxiorum premitur insolentiis.
Qui sintrequiris? Apparebunttempore.
Egoquondam legi quam puer sententiam
"Palammuttire plebeio piaculum est"
dum sanitas constabitpulchre meminero.





LiberQuartus

 

Prologus.Poeta ad Particulonem
Cumdestinassem terminum operi statuere
in hoc ut aliis assetmateriae satis
consilium tacito corde damnaui [meum]
Nam siquis etiam talis est tituli [appetens]
quo pacto diuinabitquidnam omiserim
ut illud ipse incipiat famae tradere
suacuique cum sit animi cogitatio
colorque proprius? Ergo non leuitasmihi
sed certa ratio causam scribendi dedit.
QuareParticuloquoniam caperis fabulis
(quas Aesopiasnon Aesopinomino
quiapaucas ille ostenditego plures sero
usus uetusto genere sedrebus nouis)
quartum libellum cum uacaris perleges.
Huncobtrectare si uolet malignitas
imitari dum non possitobtrectetlicet.
Mihi parta laus est quod tuquod similes tui
uestra inchartas uerba transfertis mea
dignumque longa iudicatismemoria.
Inlitteratum plausum nec desidero.

I.Asinus et Galli
Quinatus est infelixnon uitam modo
tristem decurrituerum postobitum quoque
persequitur illum dura fati miseria.
GalliCybebes circum in questus ducere
asinum solebantbaiulantemsarcinas.
Is cum labore et plagis esset mortuus
detracta pellesibi fecerunt tympana.
Rogati mox a quodamdelicio suo
quidnamfecissenthoc locuti sunt modo:
"Putabat se post mortemsecurum fore:
ecce aliae plagae congeruntur mortuo!"

II.Poeta
Iocularetibi uidemur: et sane leui
dum nil habemus maiuscalamoludimus.
Sed diligenter intuere has nenias;
quantum in pusillisutilitatem reperies!
Non semper ea sunt quae uidentur:decipit
frons prima multosrara mens intellegit
quod interiorecondidit cura angulo.
Hoc ne locutus sine mercedeexistimer
fabellam adiciam de mustela et muribus.
Mustelacumannis et senecta debilis
mures ueloces non ualeretadsequi
inuoluit se farina et obscuro loco
abiecitneclegenter. Musescam putans
adsiluit et comprensus occubuitneci;
alter similiterdeinde perit et tertius.
post aliquotuenit saeculis retorridus
qui saepe laqueos et muscipulaeffugerat;
proculque insidias cernens hostis callidi
"Sicualeas" inquit"ut farina esquae iaces!"

III.De Vulpe et Vua
Famecoacta uulpes alta in uinea
uuam adpetebatsummis saliensuiribus.
Quam tangere ut non potuitdiscedens ait:
"Nondummatura es; nolo acerbam sumere."
Quifacere quae nonpossuntuerbis eleuant
adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

IV.Equus et Aper
Equussedare solitus quo fuerat sitim
dum sese aper uolutat turbauituadum.
Hinc orta lis est. Sonipesiratus fero
auxilium petiithominis; quem dorso leuans
rediit ad hostem laetus. Hunc teliseques
postquam interfecitsic locutus traditur:
"Laetortulisse auxilium me precibus tuis;
nam praedam cepi et didici quamsis utilis."
Atque ita coegit frenos inuitum pati.
Tummaestus ille: "Paruae uindictam rei
dum quaero demensseruitutem repperi."
Haec iracundos admonebit fabula
inpunepotius laedi quam dedi alteri.

V.Poeta
Plusesse in uno saepe quam in turba boni
narratione posteris tradambreui.
Quidam decedens tres reliquit filias
unam formosam etoculis uenantem uiros
at alteram lanificam et frugirusticam
deuotam uino tertiam et turpissimam.
Harum autemmatrem fecit heredem senex
sub condicionetotam ut fortunamtribus
aequaliter distribuatsed tali modo:
"Ni datapossideant aut fruantur"; tum "simul
habere resdesierint quas acceperint
centena matri conferant sestertia."
Athenas rumor impletmater sedula
iuris peritos consulit;nemo expedit
quo pacto ni possideant quod fuerit datum
fructumuecapiant; deinde quae tulerint nihil
quanam ratione conferantpecuniam.
Postquam consumpta est temporis longi mora
nectestamenti potuit sensus colligi
fidem aduocauit iure neglectoparens.
Seponit moechae uestemmundum muliebrem
lauationemargenteameunuchos glabros;
lanificae agellospecorauillamoperarios
bouesiumenta et instrumentum rusticum;
potriciplenam antiquis apothecam cadis
domum politam et delicatoshortulos.
Sic destinata dare cum uellet singulis
et adprobaretpopulusqui illas nouerat
Aesopus media subito in turbaconstitit:
"O si maneret condito sensus patri
quamgrauiter ferret quod uoluntatem suam
interpretari non potuissentAttici!"
Rogatus deinde soluit errorem omnium:
"Domumet ornamenta cum uenustis hortulis
et uina uetera date lanificaerusticae;
uestemunionespedisequos et cetera
illi adsignateuitam quae luxu trahit;
agros et uillam et pecora cumpastoribus
donate moechae. Nulla poterit perpeti
ut moribusquid teneat alienum suis.
Deformis cultum uendet ut uinumparet;
agros abiciet moecha ut ornatum paret;
at illa gaudenspecore et lanae dedita
quacumque summa tradet luxuriam domus.
Sicnulla possidebit quod fuerit datum
et dictam matri conferentpecuniam
ex pretio rerum quas uendiderint singulae."
Itaquod multorum fugit inprudentiam
unius hominis repperit sollertia.

VI.Pugna Murium et Mustelarum
Cumuicti mures mustelarum exercitu
(historiaquot suntin tabernispingitur)
fugerent et artos circum trepidarent cauos
aegrereceptitamen euaserunt necem:
duces eorumqui capitibuscornua
suis ligarant ut conspicuum in proelio
haberent signumquod sequerentur milites
haesere in portis suntque capti abhostibus;
quos immolatos uictor auidis dentibus
capacis aluimersit tartareo specu.
Quemcumque populum tristis euentuspremit
periclitatur magnitudo principium
minuta plebes facilipraesidio latet.

VII.Phaedrus
Tuqui nasute scripta destringis mea
et hoc iocurum legere fastidisgenus
parua libellum sustine patientia
seueritatem frontisdum placo tuae
et in coturnis prodit Aesopus nouis:
"Vtinamnec umquam Pelii in nemoris iugo
pinus bipenni concidissetThessala
nec ad professae mortis audacem uiam
fabricassetArgus opere Palladio ratem
inhospitalis prima quae Pontisinus
patefecit in perniciem Graium et Barbarum.
Namque etsuperbi luget Aeetae domus
et regna Peliae scelere Medeaeiacent
quaesaeuum ingenium uariis inuoluens modis
illincper artus fratris explicuit fugam
hic caede patris Peliaduminfecit manus."
Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsumest"ait
"falsoque dictumlonge quia uetustior
AegeaMinos classe predomuit freta
iustique uindicauit exemplumimperi."
Quid ergo possum facere tibilector Cato
sinec fabellae et iuuant nec fabulae?
Noli molestus esse omininolitteris
maiore exhibeant ne tibi molestiam.
Hoc illis dictumqui stultia nausiant
etut putentur saperecaelum uituperant

VIII.Serpens ad Fabrum Ferrarium
Mordacioremqui improbo dente adpetit
hoc argumento se describi sentiat.
Inofficinam fabri uenit uipera.
Haeccum temptaret si qua res essetcibi
limam momordit. Illa contra contumax
"Quid me"inquit"stultadente captas laedere
omne adsueui ferrumquae conrodere?"

IX.Vulpis et Caper
Cumdecidisset uulpes in puteum inscia
et altiore claudereturmargine
deuenit hircus sitiens in eundem locum.
Simul rogauitesset an dulcis liquor
et copiosusilla fraudemmoliens:
"Descendeamice; tanta bonitas est aquae
uoluptasut satiari non possit mea."
Immisit se barbatus. Tumuulpecula
euasit puteonixa celsis cornibus
hircumque clausoliquit haerentem uado.

X.De Vitiis Hominum
Perasimposuit Iuppiter nobis duas:
propriis repletam uitiis post tergumdedit
alienis ante pectus suspendit grauem.
Hac re uiderenostra mala non possumus;
alii simul delinquuntcensores sumus.


XI.Fur et Lucerna
Lucernamfur accendit ex ara Iouis
ipsumque compilauit ad lumensuum.
Onustus qui sacrilegio cum discederet
repente uocemsancta misit Religio:
"Malorum quamuis ista fuerintmunera
mihique inuisaut non offendar subripi
tamenscelestespiritu culpam lues
olim cum adscriptus uenerit poenaedies.
Sed ne ignis noster facinori praeluceat
per quemuerendos excolit pietas deos
ueto esse tale luminis commercium."
Itaque hodie nec lucernam de flamma deum
nec de lucerna fasest accendi sacrum.
Quot res contineat hoc argumentum utiles
nonexplicabit alius quam qui repperit.
Significat primum saepe quosipse alueris
tibi inueniri maxime contrarios;
secundum ostenditscelera non ira deum
Fatorum dicto sed puniri tempore;
nouissimeinterdicit ne cum melefico
usum bonus consociet ullius rei.

XII.Malas Esse Diuitias
Opesinuisae merito sunt forti uiro
quia diues arca ueram laudemintercipit.
Caelo receptus propter uirtutem Hercules
cumgratulantes persalutasset deos
ueniente Plutoqui Fortunae estfilius
auertit oculos. Causam quaesiuit Pater.
"Odi"inquit "illum quia malis amicus est
simulque obiecto cunctaacorrumpit lucro."

XIII.Simius Tyrannus
"Vtiliushomini nil est quam recte loqui."
Probanda cunctis estquidem sententia;
sed ad perniciem solet agi sinceritas
[ubiueritate plus ualet mendacium.]
Duo hominesunus fallax et alterueraxiter simul agebant. Et cum ambularentuenerunt in prouinciamsimiarum. Quos ut uidit una ex multitudine simiarumipse qui prioresse uidebaturiussit eos teneriut interrogaret quid de illohomines dicerent. Iussitque omnes sibi similes adstare ante se ordinelongodextra laeuaqueet sibi sedile parari; sicut uideratimperatorem aliquandotaliter sibi adstare fecit. Iubentur hominesadduci in medio. Ait maior: "Quis sum ego?" Fallax dixit:"Tu es imperator." Iterum interrogat: "Et isti quosuides ante me stare?"Respondit: "Hi sunt comites tuiprimiceriicampidoctoresmilitares officii." Et quia mendaciolaudatus est cum turba suaiubet illum munerariet quia adulatusestomnes illos fefellit. Verax autem apud se cogitabar: "Siiste mendaxqui omnia mentitursic accepitsi uerum dixeromagismunerabor." Tunc ait maior simia: "Dic et tuquis sum egoet hi quos ante me uides?" At illequi semper ueritatem amabatet loqui consueueratrespondit: "Tu es uere simiaet omnes hisimiles tui simiae semper sunt." Iubentur continuo laceraridentibus et unguibuseo quod uerum dixisset.
Malis hominibusquifallaciam et malitiam amanthonestatem et ueritatem lacerant.

XIV.De Leone Regnante
Tacere[ubi] tormentum[par] poenast loqui.
Cumse ferarum regem fecisset leo
et aequitatis uellet famamconsequi
a pristina deflexit consuetudine
atque inter illastenui contentus cibo
sancta incorrupta iura reddebatfide.
Postquam labare coepit paenitentia
(etmutare non posset naturamcoepit aliquos ducere in secretum etfallacia quaerere si ei os puteret. Illos qui dicebant "putet"et qui dicebant "non putet" omnes tamen laniabatita utsaturaretur sanguine. Cum multis hoc fecissetpostea simiuminterrogabat si putorem haberet in ore. Ille quasi cinnamomum dixitfragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatoremsedutdeciperetmutauit fidem et quaesiuit fraudematque languere sesimulabat. Continuo uenerunt medici; quiut uenas serunt ei sumerecibum aliquem qui leuis esset et tolleret fastidium pro digestioneut regibus omnia licent. "Ignota est" inquit "mihicaro simii; uellem illam probare." Vt est locutusstatimnecatur beniloquus simiusut eius carnem cito escam sumeret.
[Vnaenim est poena loquentis et no loquentis).]

XV.Prometheus
[tummateria eadem usus formauit recens]
afictione ueretri linguam mulieris.
Adfinitatem traxit indeobscaenitas.

XVI.Idem
Rogauitalter tribadas et molles mares
quae ratio procreassetexposuitsenex:
"Idem Prometheusauctor uulgi fictilis
quisimuloffendit ad fortunamfrangitur
naturae partes ueste quas celatpudor
cum separatim toto finxisset die
aptare mox ut possetcorporibus suis
ad cenam est inuitatus subito a Libero;
ubiinrigatus multo uenas nectare
sero domum est reuersus titubantipede.
Tum semisomno corde et errore ebrio
adplicuit uirginalegeneri masculo
et masculina membra adposuit feminis.
Ita nunclibido prauo fruitur gaudio."



XVII.De Capris Barbatis
Barbamcapellae cum impetrassent ab Ioue
hirci maerentes indignaricoeperunt
quod dignitatem feminae aequassent suam.
"Sinite"inquit"illas gloria uana frui
et usurpare uestri ornatummuneris
pares dum non sint uestrae fortitudini."
Hocargumentum monet ut sustineas tibi
habitu esse similes qui suntuirtute impares.

XVIII.De Fortunis Hominum
Cumde fortunis quidam quereretur suis
Aesopus finxit consolandi hocgratia.
"Vexata saeuis nauis tempestatibus
inter uectorumlacrimas et mortis metum
faciem ad serenam ut subito mutaturdies
ferri secundis tuta coepit flatibus
nimiaque nautashilaritate extollere.
Factus periclo sic gubernator sophus:
"Parcegaudere oportet et sensim queri
totam quia uitam miscet dolor etgaudium."

XIX.Canes Legatos Miserunt ad Iouem
Caneslegatos olim misere ad Iouem
meliora uitae tempora oratum suae
utsese eriperet hominum contumeliis
furfuribus sibi consparsum quodpanem darent
fimoque turpi maxime explerent famem.
Profectisunt legati non celeri pede;
dum naribus scrutantur escam instercore
citati non respondent. Vix tandem inuenit
eosMercurius et turbatos adtrahit.
Tum uero uultum magni ut uideruntIouis
totam timentes concacarunt regiam.
Vetat dimitti magnusillos Iuppiter;
propulsi uero fustibus uaduntforas.
....................................
mirari sibi legatosnon reuertier;
turpe aestimantes aliquid commissum a suis
postaliquod tempus alios ascribi iubent.
Rumor cacatus superioresprodidit;
timentes rursus aliquid ne simile accidat
odorecanibus anumsed multoreplent.
Mandata dant; legati mittuntur;statim
abeunt; rogantes aditum continuo impetrant.
Conseditgenitor tum deorum maximus
quassatque fulmen; tremere coepereomnia.
Canes confusisubitus quod fuerat fragor
repenteodore mixto cum merdiscacant.
Di clamant omnes uindicandaminiuriam.
Sic est locutus ante poenam Iuppiter:
"Non estlegatos regis non dimittere
nec est difficile poenas culpaeimponere.
Sed hoc feretur pro ludibrio praemium:
non uetodimittiuerum cruciari fame
ne uentrem continere non possintsuum.
Illi autem qui miserunt bis tam futtiles
numquam carebunthominum contumelia."
Ita nunc legatos expectantesposteri
nouum ut uenire quis uidet culum olfacit.

XX.Serpens Misericordi Nociua
Quifert malis auxiliumpost tempus dolet.
Gelu rigentem quidamcolubram sustulit
sinuque fouitcontra se ipsemisericors;
namqueut refecta estnecuit hominem protinus.
Hancalia cum rogaret causam facinoris
respondit: "Ne quis discatprodesse improbis."

XXI.Vulpis et Draco
Vulpescubile fodiens dum terram eruit
agitque pluris altiuscuniculos
peruenit ad draconis speluncam ultimam
custodiebatqui thesauros abditos.
Hunc simul aspexit: "Oro utinprudentiae
des primum ueniam; deinde si pulchre uides
quamnon conueniens aurum sit uitae meae
respondeas clementer: quemfructum capis
hoc ex laborequodue tantum est praemium
utcareas somno et aeuum in tenebris exigas?"
"Nullum"inquit ille"uerum hoc ab summo mihi
Ioue adtributum est.""Ergo nec sumis tibi
nec ulli donas quidquam?" "SicFatis placet."
"Nolo irascarislibere si dixero:
disest iratis natus qui est similis tibi."
Abiturus illuc quopriores abierunt
quid mente caeca miserum torques spiritum?
Tibidicoauaregaudium heredis tui
qui ture superosipsum tefraudas cibo
qui tristis audis musicum citharae sonum
quemtibiarum macerat iucunditas
obsoniorum pretia cui gemitumexprimunt
qui dum quadrantes aggeras patrimonio
caelum fatigassordido periurio
qui circumcidis omnem inpensam funeris
Libitinane quid de tuo faciat lucri.

XXII.Phaedrus
Quidiudicare cogitasLiuormodo?
Licet dissimuletpulchre tamenintellego.
Quicquid putabit esse dignum memoria
Aesopi dicet;si quid minus adriserit
a me contendet fictum quouispignore.
Quem uolo refelli iam nunc responso meo:
siue hocineptum siue laudandum est opus
inuenit illenostra perfecitmanus.
Sed exsequamur coepti propositum ordinem.

XXIII.De Simonide
Homodoctus in se semper diuitias habet.
Simonidesqui scripsitegregium melos
quo paupertatem sustineret facilius
circum irecoepit urbes Asiae nobiles
mercede accepta laudem uictorumcanens.
Hoc genere quaestus postquam locuples factus est
redirein patriam uoluit cursu pelagio;
erat autemut aiuntnatus inCia insula.
ascendit nauem; quam tempestas horrida
simul etuetustas medio dissoluit mari.
Hi zonasilli res pretiosascolligunt
subsidium uitae. Quidam curiosior:
"Simonidetu ex opibus nil sumis tuis?"
"Mecum" inquit "measunt cuncta."Tunc pauci enatant
quia plures onere degrauatiperierant.
Praedones adsuntrapiunt quod quisque extulit
nudosrelinquunt. Forte Clazomenae prope
antiqua fuit urbsquampetierunt naufragi.
Hic litterarum quidam studiodeditus
Simonidis qui saepe uersus legerat
eratque absentisadmirator maximus
sermone ab ipso cognitum cupidissime
ad serecepit; uestenummisfamilia
hominem exornauit. Ceteri tabulamsuam
portantrogantes uictum. Quos casu obuios
Simonides utuidit: "Dixi" inquit "mea
mecum esse cuncta; uosquod rapuistis perit."

XXIV.Mons Parturiens
Monsparturibatgemitus immanes ciens
eratque in terris maximaexpectatio.
At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi
quimagna cum minarisextricas nihil.

XXV.Formica et Musca
[Nihilagere quod non prosit fabella indicat.]
Formica et muscacontendebant acriter
quae pluris esset. Musca sic coepitprior:
"Conferre nostris tu potes te laudibus?
Moror interarastempla perlustro deum;
ubi immolaturexta praegustoomnia;
in capite regis sedeo cum uisum est mihi
et matronarumcasta delibo oscula;
laboro nihil atque optimis rebus fruor.
Quidhorum simile tibi contingitrustica?"
"Est gloriosussane conuictus deum
sed illi qui inuitaturnon qui inuisusest.
Aras frequentas? Nempe abigeris quom uenis.
Regescommemoras et matronarum oscula?
Super etiam iactas tegere quoddebet pudor.
Nihil laboras? Ideocum opus estnihil habes.
Egograna in hiemem cum studiose congero
te circa murum pasci uideostercore;
mori contractam cum te cogunt frigora
me copiosarecipit incolumem domus.
aestate me lacessis; cum bruma estsiles.
Satis profecto rettudi superbiam."
Fabella talishominum discernit notas
eorum qui se falsis ornant laudibus
etquorum uirtus exhibet solidum decus.

XXVI.Poeta
Quantumualerent inter homines litterae
dixi superius; quantus nunc illishonos
a superis sit tributus tradam memoriae.
Simonides idemille de quo rettuli
uictori laudem cuidam pyctae utscriberet
certo conductus pretiosecretum petit.
Exigua cumfrenaret materia impetum
usus poetae more est et licentia
atqueinterposuit gemina Ledae sidera
auctoritatem similis referensgloriae.
Opus adprobauit; sed mercedis tertiam
accepit partem.Cum relicuas posceret:
"Illi" inquit "reddentquorum sunt laudis duae.
Verumut ne irate te dimissumsentiant
ad cenam mihi promitte; cognatos uolo
hodie inuitarequorum es in numero mihi."
Fraudatus quamuis et dolensiniuria
ne male dimissus gratiam corrumperet
promisit. Rediithora dictarecubuit.
Splendebat hilare poculis conuiuium
magnoapparatu laeta resonabat domus
repente duo cum iuuenessparsipuluere
sudore multo diffluentescorpore
humanam supraformamcuidam seruolo
mandant ut ad se prouocet Simonidem;
illiusinteresse ne faciat moram.
Homo perturbatus excitatSimonidem.
Vnum promorat uix pedem triclinio
ruina camaraesubito oppressit ceteros;
nec ulli iuuenes sunt reperti adianuam.
Vt est uulgatus ordo narratae rei
omnes scieruntnuminum praesentiam
uati dedisse uitam mercedis loco.

Epilogus:Poeta ad Particulonem
Adhucsupersunt multa quae possim loqui
et copiosa abundat rerumuarietas;
sed temperatae suaues sunt argutiae
immodicaeoffendunt. Quareuir sanctissime
ep.Particulochartis nomenuicturum meis
Latinis dum manebit pretium litteris
si noningeniumcerte breuitatem adproba;
quae commendari tanto debetiustius
quanto cantores sunt molesti ualidius.





LiberQuintus

 

Prologus:Idem Poeta
Aesopinomen sicubi interposuero
cui reddidi iam pridem quicquiddebui
auctoritatis esse scito gratia;
ut quidam artificesnostro faciunt saeculo
qui pretium operibus maius inueniuntnouis
si marmori adscripserunt Praxitelen suo
detrito Mynargentotabulae Zeuxidem.
Adeo fucatae plus uetustatifauet
inuidia mordax quam bonis praesentibus.
Sed iam adfabellam talis exempli feror.

I.Demetrius Rex et Menander Poeta
Demetriusrexqui Phalereus dictus est
Athenas occupauit imperioimprobo.
Vt mos est uulgipassim et certatim ruit;
"Feliciter!"succlamant. Ipsi principes
illam osculantur qua sunt oppressimanum
tacite gementes tristem fortunae uicem.
Quin etiamresides et sequentes otium
ne defuisse noceatrepunt ultimi;
inquis Menandernobilis comoediis
quas ipsum ignorans legeratDemetrius
et admiratus fuerat ingenium uiri
unguentodelibutusuestitu fluens
ueniebat gressu delicato etlanguido.
Hunc ubi tyrannus uidit extremo agmine:
"Quisnamcinaedus ille in conspectu meo
audet ceuere?" Responderuntproximi:
"Hic est Menander scriptor." Mutatusstatim
"Homo" inquit "fieri non potest formosior."

II.Duo Milites et Latro
Duocum incidissent in latronem milites
unus profugitalter autemrestitit
et uindicauit sese forti dextera.
Latrone excussotimidus accurrit comes
stringitque gladiumdein reiectapaenula
"Cedo" inquit "illum; iam curabosentiat
quos attemptarit." Tunc qui depugnauerat:
"Vellemistis uerbis saltem adiuuisses modo;
constantior fuissem ueraexistimans.
Nunc conde ferrum et linguam pariter futilem.
Vtpossis alios ignorantes fallere
egoqui sum expertus quantisfugias uiribus
scio quam uirtuti non sit credendum tuae."
Illi adsignari debet haec narratio
qui re secunda fortis estdubia fugax.

III.Caluus et Musca
Caluimomordit musca nudatum caput
quam opprimere captans alapam sibiduxit grauem.
Tunc illa inridens: "Punctum uolucrisparuulae
uoluisti morte ulcisci; quid facies tibi
iniuriae quiaddideris contumeliam?"
Respondit: "Mecum facile redeoin gratiam
quia non fuisse mentem laedendi scio.
Sed tecontempti generis animal improbum
quae delectaris bibere humanumsanguinem
optem carere uel maiore incommodo."
Hocargumento uenia donari decet
qui casu peccat. Nam qui consilio estnocens
illum esse quauis dignum poena iudico.

IV.Asinus et Porcelli Hordeum
Quidamimmolasset uerrem cum sancto Herculi
cui pro salute uotum debebatsua
asello iussit reliquias poni hordei.
Quas aspernatus illesic locutus est:
"Libenter istum prorsus adpeteremcibum
nisi qui nutritus illo est iugulatus foret."
Huiusrespectu fabulae deterritus
periculosum semper uitaui lucrum.
Seddicis: "Qui rapuere diuitiashabent."
Numeremus agedumqui deprensi perierunt;
maiorem turbam punitorum reperies.
Paucistemeritas est bonomultis malo.

V.Scurra et Rusticus
Prauofauore labi mortales solent
etpro iudicio dum stant errorissui
ad paenitendum rebus manifestis agi.
Facturus ludos diuesquidam nobilis
proposito cunctos inuitauit praemio
quamquisque posset ut nouitatem ostenderet.
Venere artifices laudis adcertamina;
quos inter scurranotus urbano sale
habere dixitse genus spectaculi
quod in theatro numquam prolatumforet.
Dispersus rumor ciuitatem concitat.
Paulo ante uacuaturbam deficiunt loca.
In scaena uero postquam solusconstitit
sine apparatunullis adiutoribus
silentium ipsafecit expectatio.
Ille in sinum repente demisit caput
et sicporcelli uocem est imitatus sua
uerum ut subesse palliocontenderent
et excuti iuberent. Quo factosimul
nihil estrepertummultis onerant laudibus
hominemque plausu prosequunturmaximo.
Hoc uidit fieri rusticus: "Non mehercule
meuincet" inquitet statim professus est
idem facturum meliusse postridie.
Fit turba maior. Iam fauor mentes tenet
etderisurosnon spectaturosscias.
Vterque prodit. Scurradegrunnit prior
mouetque plausus et clamores suscitat.
Tuncsimulans sese uestimentis rusticus
porcellum obtegere (quodfaciebat scilicet
sedin priore quia nil compererantlatens)
peruellit aurem ueroquem celauerat
et cum doloreuocem naturae exprimit.
Adclamat populus scurram multosimilius
imitatumet cogit rusticum trudi foras.
At illeprofert ipsum porcellum e sinu
turpemque aperto pignore erroremprobans:
"En hic declarat quales sitis iudices!"

VI.Duo Calui
Inuenitcaluus forte in triuio pectinem.
Accessit alter aeque defectuspilis.
"Heia" inquit "in commune quodcumque estlucri! "
Ostendit ille praedam et adiecit simul:
"Superumuoluntas fauit; sed fato inuido
carbonemut aiuntpro thensauroinuenimus."
Quem spes delusithuic querela conuenit.

VII.Princeps Tibicen
Vbiuanus animus aura captus friuola
arripuit insolentem sibifiduciam
facile ad derisum stulta leuitas ducitur.
Princepstibicen notior paulo fuit
operam Bathyllo solitus in scaenadare.
Is forte ludisnon satis memini quibus
dum pegmarapiturconcidit casu graui
necopinus et sinistram fregittibiam
duas cum dextras maluisset perdere.
Inter manussublatus et multum gemens
domum refertur. Aliquot mensestranseunt
ad sanitatem dum uenit curatio.
Vt spectatorum molleest et lepidum genus
desiderari coepitcuius flatibus
solebatexcitari saltantis uigor.
Erat facturus ludos quidam nobilis.
Isut incipiebat Princeps ad baculum ingredi
perducit pretioprecibus ut tantummodo
ipso ludorum ostenderet sese die.
Quisimul aduenitrumor de tibicine
fremit in theatro: quidamadfirmant mortuum
quidam in conspectum proditurum sinemora.
Aulaeo missodeuolutis tonitribus
di sunt locuti moretranslaticio.
Tunc chorus ignotum modo reducto canticum
insonuitcuius haec fuit sententia:
LAETARE INCOLVMIS ROMA SALVOPRINCIPE.
In plausus consurrectum est. Iactat basia
tibicen;gratulari fautores putat.
Equester ordo stultum erroremintellegit
magnoque risu canticum repeti iubet.
Iteratur illud.Homo meus se in pulpito
totum prosternit. Plaudit inludenseques;
rogare populus hunc choro ueniam aestimat.
Vt uerocuneis notuit res omnibus
Princepsligato crure niueafascia
niueisque tunicisniueis etiam calceis
superbienshonore diuinae domus
ab uniuersis capite est protrusus foras.

VIII.Tempus
Cursuuolucripendens in nouacula
caluuscomosa frontenudocorpore
quem si occuparisteneaselapsum semel
non ipsepossit Iuppiter reprehendere
occasionem rerum significatbreuem.
Effectus impediret ne segnis mora
finxere antiquitalem effigiem Temporis.

IX.Taurus et Vitulus
Angustoin audito taurus luctans cornibus
cum uix intrare posset adpraesepia
monstrabat uitulus quo se pacto flecteret.
"Tace"inquit; "ante hoc noui quam tu natus es."
Qui doctiorememendat sibi dici putet.

X.Canis Vetulus et Venator
Aduersuomnes fortis et uelox feras
canis cum domino semper fecissetsatis
languere coepit annis ingrauantibus.
Aliquando obiectushispidi pugnae suis
arripuit aurem; sed cariosis dentibus
praedamdimisit rictus. Venator dolens
canem obiurgabat. Cui senex contraLacon:
"Non te destituit animussed uires meae.
Quodfuimus laudasi iam damnas quod sumus."
Hoc curPhiletescripserim pulchre uides.



AppendixPerottina

 

I.[Simius et uulpes]
Auarum etiam quod sibi superest non libenterdare
Vulpemrogabat partem caudae simius
contegere honeste posset ut nudasnates;
cui sic maligna: "Longior fiat licet
tamen illamcitius per lutum et spinas traham
partem tibi quam quamuis paruamimpartiar."

II.[Auctor]
De his qui legunt libellum

Hoc qualecumque estMusa quod ludit mea
nequitia pariter laudat et frugalitas
sedhaec simpliciter; illa tacite irascitur.

III.[Auctor]
Non esse plus aequo petendum
Arbitriosi Natura fixisset meo
genus mortalelonge foret instructius.
Namcuncta nobis attribuisset commoda
quae cui Fortuna indulgensanimali dedit
elephanti uires et leonis impetum
cornicisaeuumgloriam tauri trucis
equi uelocis placidammansuetudinem;
et adesset homini sua tamen sollertia.
Nimirumin caelo secum ridet Iuppiter
haec qui negauit magno consiliohominibus
ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.
Ergocontenti munere inuicti Iouis
fatalis annos decurramustemporis
nec plus conemur quam sinit mortalitas.

IV.[Mercurius et mulieres duae]
De eodem alia fabula

Mercuriumhospitio mulieres olim duae
inliberali et sordidoreceperant;
quarum una in cunis paruum habebat filium
quaestusplacebat alteri meretricius.
Ergo ut referret gratiam officiisparem
abiturus et iam limen excedens ait:
"Deum uidetis;tribuam uobis protinus
quod quaeque optarit." Matersuppliciter rogat
barbatum ut uideat natum quam primumsuum;
moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.
VolatMercuriusintro redeunt mulieres.
Barbatus infansecceuagitusciet.
Id forte meretrix cum rideret ualidius
nares repleuitumor ut fieri solet.
Emungere igitur se uolens preditmanu
traxitque ad terram nasi longitudinem
et aliam ridensipsa ridenda extitit.

V/VI.[Prometheus et dolus]
De ueritate et mendacio
OlimPrometheus saeculi figulus noui
cura subtili Veritatem fecerat
utiura posset inter homines reddere.
Subito accersitus nuntio magniIouis
commendat officinam fallaci Dolo
in disciplinam nuperquem receperat.
Hic studio accensusfacie simulacrum pari
unastaturasimile et membris omnibus
dum tempus habuit callidafinxit manu.
Quod prope iam totum mire cum positum foret
lutumad faciendos illi defecit pedes.
Redit magisterquo festinanterDolus
metu turbatus in suo sedit loco.
Mirans Prometheus tantamsimilitudinem
propriae uideri uoluit gloriam.
Igitur fornacipariter duo signa intulit;
quibus percoctis atque infusospiritu
modesto gressu sancta incessit Veritas
at truncaspecies haesit in uestigio.
Tunc falsa imago atque operis furtiuilabor
Mendacium appellatum estquod negantibus
pedes haberefacile et ipse adsentio.
Simulata interdum initio prosunthominibus
sed tempore ipsa tamen apparet ueritas.

VII.[Auctor]
Sensum aestimandum essenon uerba
Ixionquod uersari narratur rota
uolubilem Fortunam iactaridocet.
Aduersus altos Sisyphus montes agens
saxum labore summoquod de uertice
sudore semper irrito reuoluitur
ostendithominum sine fine [esse] miserias.
Quod stans in amne Tantalusmedio sitit
auari describunturquos circumfluit
usus bonorumsed nil possunt tangere.
urnis scelestae Danaides portantaquas
pertusa nec complere possunt dolia;
immo luxuriaequicquid dederis perfluet.
Nouem porrectus Tityos est periugera
tristi renatum suggerens poenae iecur;
quo quis maiorempossidet terrae locum
hoc demonstratur cura grauioreadfici.
Consulto inuoluit ueritatem antiquitas
ut sapiensintellegereterraret rudis.

VIII.[Auctor]
De oraculo Apollinis
Vtiliusnobis quid sit dicPhoebeobsecro
qui Delphos et formosumParnasum incolis.
Subito sacratae uatis horrescunt comae
tripodesmouenturmugit adytis Religio
tremuntque lauri et ipse pallescitdies.
Voces resoluit icta Pytho numine:
"AuditegentesDelii monitus dei:
pietatem coliteuota superis reddite;
patriamparentesnatoscastas coniuges
defendite armishostem ferropellite;
amicos subleuatemiseris parcite;
bonis fauetesubdolis ite obuiam;
delicta uindicatecorripite impios
puniteturpi thalamos qui uiolant stupro;
malos cauetenulli nimiumcredite."
Haec elocuta concidit uirgo furens;
furensprofectonam quae dixit perdidit.

IX.[Aesopus et scriptor]
De malo scriptore se laudante
Aesopoquidam scripta recitarat mala
in quis inepte multum seiactauerat.
Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex
"Numquidtibi" inquit "uisus sum superbior?"
Haud uana nobisingeni fiducia est."
Confectus ille pessimo uolumine
"Ego"inquit "quod te laudas uehementer probo;
namque hoc ab alionumquam contiget tibi."

X.[Pompeius et miles]
Quam difficile sit hominem nosse
MagniPompeii mile uasti corporis
fracte loquendo et ambulandomolliter
famam cinaedi traxerat certissimi.
Hic insidiatusnocte iumentis ducis
cum ueste et auro et magno argentipondere
auertit mulos. Factum rumor dissipat;
arguitur milesrapitur in praetorium.
Tum Magnus: "Quid ais? Tune mecommilito
spoliare es ausus?" Ille continuo exscreat
sibiin sinistram et sputum digitis dissipat:
"Sicimperatoroculi exstillescant mei
si uidi aut tetigi." Tum uir animisimplicis
id dedecus castrorum propelli iubet
nec cadere inillum credit tantam audaciam.
Breue tempus intercessitet fidensmanu
unum de nostris prouocabat barbarus.
Sibi quisque metuit;primi iam mussant duces.
Tandem cinaedus habitused Marsuiribus
adit sedentem pro tribunali ducem
et uoce molli:"Licet?" eum uero eici
ut in re atrociMagnusstomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
"Huncego committi satius fortunae arbitror
in quo iactura leuis estquam fortem uirum
qui casu uictus temeritatis tearguat."
Assensit Magnus et permisit militi
prodirecontra; qui mirante exercitu
dicto celerius hostis absciditcaput
uictorque rediit. His tunc Pompeius super:
"Coronamilesequidem te dono libens
quia uindicasti laudem Romaniimperi;
sed exstillescant oculi sic" inquit "mei"
turpeillud imitans ius iurandum militis
"nisi tu abstulistisarcinas nuper meas."

XI.[IunoVenus et gallina]
De mulierum libidine
Cumcastitatem Iuno laudaret suam
iocunditatis causa non renuitVenus
nullamque ut affirmaret esse illi parem
interrogasse sicgallinam dicitur:
"Dicsodesquanto possis satiaricibo?"
Respondit illa "Quidquid dederissatis erit
sicut concedas pedibus aliquid scalpere."
"Ne scalpas"inquit "satis est modius tritici?
"Planeimmo nimiumestsed permitte scalpere."
"Ex toto ne quid scalpasquid desideras?"
Tum denique illa fassa est naturaemalum:
"Licet horreum mi pateatego scalpam tamen."
RisisseIuno dicitur Veneris iocos
quia per gallinam denotauit feminas.

XII.Iuuencuset bos uetulus
Quomodo domanda sit ferox iuuentus

Paterfamiliassaeuum habebat filium.
Hice conspectu cum patrisrecesserat
uerberibus seruos afficiebat plurimis
et exercebatferuidam adulescentiam.
Aesopus ergo narrat hoc breuiterseni:
"Quidam iuuenco uetulum adiungebat bouem.
Is cumrefugiens impari collo iugum
aetatis excusaret uireslanguidas
'Non est quod timeas' inquit illi rusticus;
'non utlabores faciosed ut istum domes
qui calce et cornu multosreddit debiles.'
Et tu nisi istum tecum assidue retines
feroxqueingenium comprimis clementia
uide ne querela maior accrescatdomus."
[Atrocitati mansuetudo est remedium.]

XIII.[Aesopus et uictor gymnicus]
Quomodo comprimatur aliquandoiactantia
Victoremforte gymnici certaminis
iactantiorem Phryx cum uidissetsophus
interrogauit an plus aduersarius
ualuisset neruis.Ille: "Ne istud dixeris;
multo fuere uires maioresmeae."
"Quod" inquit "ergostultemeruistidecus
minus ualentem se uicisti fortior?
Ferendus essesartesi te diceres
superasse eum qui te esset melior uiribus."
XIV.[Asinus ad lyram]
Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant
Asinusiacentem uidit in prato lyram;
accessit et temptauit chordasungula.
Sonuere tactae. "Bella res mehercules
male cessit"inquit "artis quia sum nescius.
Si reperisset aliquis hancprudentior
diuinis aures oblectasset cantibus."
Sic saepeingenia calamitate intercidunt.

XV.[Vidua et miles]
Quanta sit inconstantia et libido mulierum
Peraliquot annos quaedam dilectum uirum
amisit et sarchphago corpuscondidit;
a quo reuelli nullo cum posset modo
et in sepulchrolugens uitam degeret
claram assecuta est famam castaeconiugis.
Interea fanum qui compilarant Iouis
cruci suffixiluerunt poenas numini.
Horum reliquias ne quis possettollere
custodes dantur milites cadauerum
monumentum iuxtamulier quo se incluserat.
Aliquando sitiens unus decustodibus
aquam rogauit media nocte ancillulam
quae fortedominae tunc adsistebat suae
dormitum eunti; namquelucubrauerat
et usque in serum uigilias perduxerat.
Paulumreclusis foribus miles prospicit
uidetque egregiam facie pulchrafeminam.
Correptus animus ilico succenditur
oriturque sensim utimpotentis cupiditas.
sollers acumen mille causas inuenit
perquas uidere posset uiduam saepius.
Cotidiana captaconsuetudine
paulatim facta est aduenae submissior
mox artiorreuinxit animum copula.
Hic dum consumit noctes custosdiligens
desideratum est corpus ex una cruce.
Turbatus milesfactum exponit mulieri.
At sancta mulier "Non est quodtimeas" ait
uirique corpus tradit figendum cruci
nesubeat ille poenas neglegentiae.
Sic turpitudo laudis obseditlocum.

XVI.[Duo proci]
Fortunam interdum praeter spem atque expectationemhominibus fauere
Vnamexpectebant uirginem iuuenes duo.
Vicit locuples genus et formampauperis.
Vt nuptiarum dictus aduenit dies
amansdolorem quianon poterat perpeti
maerens propinquos contulit se inhortulos
quos ultra paulo uilla splendens diuitis
eratacceptura uirginem e matri sinu
parum explicaturturba concurritfrequens
et coniugalem praefent Hymenaeus facem.
Asellusautemqui solebat pauperi
quaestum deferrestabat portae inlimine.
Illum puellae casu conducunt sui
uiae labores tenerosne laedant pedes.
Repente caelumVeneris misericordia
uentismoueturintonat mundi fragor
noctemque densis horridam nimbisparat.
Lux rapitur oculiset simul uis grandinis
effusatrepidos passim comites dissipat
sibi quemque cogens peterepraesidium fuga.
Asellus notum proxime tectum subit
et uocemagna sese uenisse indicat.
Procurrunt pueripulchram aspiciuntuirginem
et admirantur; deinde domino nuntiant.
Inter sodalesille paucos accubans
amorem crebris auocabat poculis.
Vbinuntiatum estrecreatus gaudiis
hortante Baccho et Veneredulcisperficit
aequalitatis inter plausus nuptias.
Quaerunt parentesper praeconem filiam;
Nouus maritus coniuge amissa dolet.
Quidesset actum postquam populo innotuit
omnes fauorem comprobaruntcaelitum.

XVII.[Aesopus et domina]
Quam noceat saepe uerum dicere
Aesopusturpi cum seruiret feminae
quae se expingendo totum tricaretdiem
uestem uniones aurum argentum sumeret
nec inueniretdigito qui se tangeret
"Licetne paucis?" inquit."Dicas." "Censeo
quiduis efficiescultum sedeposueris."
"Adeone per me uideor tibimeliuscula?"
"Immoni dederissponda cessabittua."
"At non cessabunt latera" respondit "tua";
etobiurgari iussit ferulis garrulum.
Post paulo armillam tollit furargenteam.
Eam non apparere ut dictum est mulieri
omnes furoreplena uocatet uerbera
proponit grauiauerum si nondixerint.
"Aliis minare; me" inquit "non fallesera;
flagris sum caesusuerum quia dixi modo."

XVIII.[Gallus et feles lecticarii]
Nimiam securitatem saepe in periculumhomines ducere
Feleshabebat gallus lecticarios.
Hunc gloriose uulpes ut uidituehi
sic est locuta: "Moneo praecaueas dolum;
istorumuultus namque si consideres
praedam portare iudicesnonsarcinam."
Postquam esurire coepit felum societas
discerpsitdominum et fecit partes funeris.

XIX.[Scrofa parturiens et lupus]
Faciendum prius de homine periculumquam eius te committas fidei
Prementepartu scrofa cum gemeret iacens.
Accurrit lupus et obstetricispartibus
se posse fungi dixitpromittens opem.
Quae ueronosset pectoris fraudem improbi
suspectum officium repudiauitmalefici
et "Satis est" inquit "si recedislongius."
Quodsi perfidiae se commisisset lupi
paridolore fata deflesset sua.

XX.[Aesopus et seruus profugus]
Non esse malo addendum malum
Seruusprofugiens dominum naturae asperae
Aesopo occurritnotus euicinia.
"Quid tu confusus?" "Dicam tibi clarepater
hoc namque es dignus appellari nomine
tuto querela quiaapud te deponitur.
Plagae supersuntdesunt mihi cibaria.
Subindead uillam mittor sine uiatico.
Domi si cenattotis perstonoctibus;
siue est uocatusiaceo ad lucem in semita.
emeruilibertatemcanus seruio.
Vllius essem culpae mihi siconscius
aequo animo ferrem. Nunquam sum factus satur
etsuper infelix saeuum patior dominium.
Has propter causas et quaslongum est promere
abire destinaui quo tulerint pedes."
"Ergo"inquit "audi: cum mali nil feceris
haec experirisutrefersincommoda;
quid si peccaris? Quae te passurum putas?"
Taliconsilio est a fuga deterritus.

XXI.[Equus circensis]
Ferendum esse aequo animo quidquid acciderit
Equume quadriga multis palmis nobilem
abegit quidam et in pistrinumuendidit.
Productus ad bibendum cum foret a molis
incircumaequales ire conspexit suos
ut grata ludis redderentcertamina.
Lacrimis obortis "Ite felices"ait
"celebrate sine me cursu sollemnem diem;
egoquoscelesta furis attraxit manus
ibi sorte tristi fata deflebo mea."

XXII.[Vrsus esuriens]
Famam acuere animantibus ingenium
Siquando in siluis urso desunt copiae
scopulosum ad litus currit etprendens petram
pilosa crura sensim demittit uado;
quorum interuillos haeserunt cancri simul
in terram adsiliens excutit praedammaris
escaque fruitur passim collecta uafer.
Ergo etiamstultis acuit ingenium fames.

XXIII.[Viator et coruus]
Verbis saepenumero homines decipi solere
Quidamper agros deuium carpens iter
AVE exaudiuitet moratuspaululum
adesse ut uidit nullumcorripuit gradum.
Iterumsalutat idem ex occulto sonus.
Voce hospitali confirmatusrestitit
utquisquis essetpar officium reciperet.
Cumcircumspectans errore haesisset diu
et perdidisset tempus aliquotmilium
ostendit sese coruus et superuolans
AVE usque ingessit.Tum se lusum intelligens
"At male tibi sit" inquit"ales pessime
qui festinantis sic detinuisti pedes."

XXIV.[Pastor et capella]
Nihil ita occultum esse quod non reuelatur
Pastorcapellae cornu baculo fregerat:
rogare coepit ne se dominoproderet.
"Quamuis indigne laesa reticebo tamen;
sed resclamabit ipsa quid deliqueris."

XXV.[Serpens et lacerta]
Vbi leonis pellis deficituulpinam insuendamesse; hoc estubi
deficiunt uires astu utendum

Serpenslacertam forte auersam prenderat
quam deuorare patula cum uelletgula
arripuit illa prope iacentem surculum
et pertinaci morsutransuersum tenens
auidum solleti rictum frenauit mora.
praedamdimisit ore serpens inritam.

XXVI.[Cornix et ouis]
Multos lacessere debiles et cedere fortibus
Odiosacornix super ouem consederat;
quam dorso cum tulisset inuita etdiu
"Hoc" inquit "si dentato fecisses cani
poenasdedisses." Illa contra pessima:
"Despicio inermeseademcedo fortibus;
scio quem lacessamcui dolosa blandiar.
ideosenectam mille in annos prorogo."

XXVII.[Socrates et seruus nequam]
Nullum maledictum esse grauiusconscientia
Cumseruus nequam Socrati male diceret
uxorem domini qui corrupissetsui
idque ille sciret notum circumstantibus
"Placestibi" inquit "quia cui non debes places;
sed non impunequia cui debes non places."

XXVIII.[Lepus et bubulcus]
Multos uerbis blandos essepectoreinfideles

Cum uenatorem celeri pede fugeret lepus
et abubulco uisus ueprem inreperet:
"Per te oro superos perquespes omnes tuas
ne me indicesbubulce; nihil umquam mali
huicagro feci." Et rusticus: "Ne timueris;
late securus."Iamque uenator sequens:
"Quaesobubulcenumquid huc uenitlepus?"
"Venitsed abiit hac ad laeuam" etdexteram
demonstrat nutu partem. Venator citus
non intellexitseque e conspectu abstulit.
Tunc sic bubulcus: "Ecquid estgratum tibi
quod te celaui?" "Linguae prorsus nonnego
habere atque agere maximas me gratias;
uerum oculis utpriueris opto perfidis."

XXIX.[Meretrix et iuuenis]
Multa esse nobis iocunda quae tamen suntincommoda
Cumblandiretur iuueni meretrix perfida
et ille laesus multis saepeiniuriis
tamen praeberet sese facilem mulieri
sic insidiatrix:"Omnes muneribus licet
contendantego te plurimi faciotamen."
Iuuenis recordans quotiens deceptusforet:
"Lubenter" inquit"mea luxhanc uocemaudio
non quod fidelissed quod iucunda est mihi."

XXX.[Fiber]
Multi uiuerent se salutis gratia parui facerent fortunas
Caneseffugere cum iam non possit fiber
(Graeci loquaces quem dixeruntcastorem
et indiderunt bestiae nomen dei
illi qui iactant seuerborum copia)
abripere morsu fertur testiculos sibi
quiapropter illos sentiat sese peti.
Diuina quod ratione fieri nonnegem;
uenator namque simul inuenit remedium
omittit ipsumpersequi et reuocat canes.
Hoc si praestare possent hominesutsuo
uellent careretuti posthac uiuerent;
haud quisquaminsidias nudo faceret corpori.
XXXI.[Papilio et uespa]
Non praeteritam sed praesentem aspiciendam essefortunam
Papiliouespam prope uolantem uiderat:
"O sortem iniquam! Dumuiuebant corpora
quorum ex reliquiis animam nos accepimus
egoeloquens in pacefortis proeliis
arte omni princeps interaequalis fui;
en cuncta leuitas putris et uolito cinis.
Tuquifuisti mulus clitellarius
quemcumque uisum est laedis infixoaculeo."
At uespa dignam memoria uocem edidit:
"Nonqui fuerimussed qui nunc simusuide."

XXXII.[Terraneola et uulpes]
Prauis non esse fidem adhibendam
Auisquam dicunt terraneolam rustici
in terra nidum quia componitscilicet
forte occucurrit improbae uulpeculae
qua uisa pennisaltius se sustulit.
"Salue" inquit illa"cur mefugisti obsecro?
Quasi non abunde sit mihi in prato cibus
grilliscarabaeilocustarum copia;
nihil est quod metuasego te multumdiligo
propter quietos mores et uitam probam."
Responditcantrix: "Tu quidem bene praedicas
in campo non par[par]sum sublimis tibi.
Quin sequere; tibi salutem hic committo meam."