Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


FRONTINI

STRATEGEMATA

LIBERPRIMVS





Cum adinstruendam rei militaris scientiam unus ex numero studiosorumeiusaccesserim eique destinatoquantum cura nostra valuitsatisfecissevisus simdeberi adhuc institutae arbitror operaeutsollertia ducum factaquae a Graecis una STRATEGEMATON appellationecomprehensa suntexpeditis amplectar commentariis. Ita enim consiliiquoque et providentiae exemplis succincti duces eruntunde illisexcogitandi generandique similia facultas nutriatur; praetereacontingetne de eventu trepidet inventionis suaequi probatis eamexperimentis comparabit.

Illudneque ignoro neque infitioret rerum gestarum scriptores indagineoperis sui hanc quoque partem esse complexos et ab auctoribusexemplorumquidquid insigne aliquo modo fuittraditum. Sedutopinoroccupatis velocitateconsuli debet. Longum est enim singula etsparsa per immensum corpus historiarum persequiet hiqui notabiliaexcerpseruntipso velut acervo rerum confuderunt legentem. Nostrasedulitas impendet operamutquemadmodumres poscetipsum quodexigitur quasi ad interrogatum exhibeat.

Circumspectisenim generibuspraeparavi opportuna exemplorum veluti consilia. Quomagis autem discreta ad rerum varietatem apte collocarenturin treslibros ea diduximus. In primo erunt exemplaquae competant proelionondum commisso; in secundoquae ad proelium et confectam pacationempertineant; tertius inferendae solvendaeque obsidioni habebitSTRATEGEMATA; quibus deinceps generibus suas species attribui.

Huiclabori non iniuste veniam paciscarne me pro incuriosoreprehendatqui praeteritum aliquod a nobis reppererit exemplum. Quisenim ad percensenda omnia monumentaquae utraque lingua traditasuntsufficiat?at multa et transire mihi ipse permisi. Quod me nonsine causa fecisse scientqui aliorum libros eadem promittentiumlegerint. Verum facile erit sub quaque specie suggerere. Nam cum hocopussicut ceterausus potius aliorum quam meae commendationiscausa aggressus simadiuvari me ab hisqui aliquid illi astruentnon argui credam.

Si quieruntquibus volumina haec cordi sintmeminerint STRATEGICON etSTRATEGEMATON perquam similem naturam discernere. Namque omniaquaea duce provideutilitermagnificeconstanter fiuntSTRATEGICAhabebuntursi in specie eorum suntSTRATEGEMATA. Horum propria visin arte sollertiaque posita proficit tam ubi cavendus quamopprimendus hostis sit. Qua in re cum verborum quoque illustrisexstiterit effectusut factorum ita dictorum exempla posuimus.

Specieseorumquae instruant ducem in hisquae ante proelium gerenda sunt:
I. De occultandis consiliis.
II. De explorandis consiliishostium.
III. De constituendo statu belli.
IV. Detransducendo exercitu per loca hosti infesta.
V. De evadendo exlocis difficillimis.
VI. De insidiis in itinere factis.
VII.Quemadmodum eaquibus deficiemurvideantur non deesse aut ususeorum expleatur.
VIII. De distringendis hostibus.
IX. Deseditione militum compescenda.
X. Quemadmodum intempestivapostulatio pugnae inhibeatur.
XI. Quemadmodum incitandus sit adproelium exercitus.
XII. De dissolvendo metuquem milites exadversis conceperint ominibus.

DEOCCULTANDIS CONSILIIS

M. PorciusCato devictas a se Hispaniae civitates existimabat in temporerebellaturas fiducia murorum. Scripsit itaque singulisut diruerentmunimentaminatus bellumnisi confestim obtemperassentepistulasque universis civitatibus eodem die reddi iussit: unaquaequeurbium sibi soli credidit imperatum; contumaces conspiratio potuitfaceresi omnibus idem denuntiari notum fuisset.

Himilcodux Poenorumut in Siciliam inopinatus appelleret classemnonpronuntiavitquo proficisceretursed tabellasin quibus scriptumeratquam partem peti velletuniversis gubernatoribus deditsignatas praecepitquene quis legeret nisi vi tempestatis a cursupraetoriae navis abductus.

C.Laeliusad Syphacem profectus legatusquosdam ex tribunis etcenturionibus per speciem servitutis ac ministerii exploratores secumduxit: ex quibus L. Statoriumquemquia saepius in isdem castrisfueratquidam ex hostibus videbantur agnoscereoccultandaecondicionis eius causa baculo ut servum castigavit.

TarquiniusSuperbus paterprincipes Gabinorum interficiendos arbitratusquiahoc nemini volebat commissumnihil nuntio responditqui ad eum afilio erat missus; tantum virga eminentia papaverum capitacum fortein horto ambularetdecussit. Nuntius sine responso reversusrenuntiavitadulescenti Tarquinioquid agentem patrem vidisset; illeintellexit idem esse eminentibus faciendum.

C. Caesarquod suspectam habebat Aegyptiorum fidemper speciem securitatisinspectioni urbis atque operum ac simul licentioribus conviviisdeditusvideri voluit captum se gratia locorum ad mores Alexandrinosvitamque deficere[t]: atque inter eam dissimulationem praeparatissubsidiis occupavit Aegyptum.

VentidiusParthico bello adversus Pacorum regemnon ignarus Pharnaeumquendamnatione Cyrrhestemex his qui socii videbanturomnia quae apudipsos agerentur nuntiare Parthisperfidiam barbari ad utilitatessuas convertit. Nam quae maxime fieri cupiebatea vereri se neacciderentquae timebatea ut evenirent optare simulabat.Sollicitus itaquene Parthi ante transirent Euphratenquam sibisupervenirent legionesquas in Cappadocia trans Taurum habebatstudiose cum proditore egituti sollemni perfidia Parthis suaderetper Zeugma traicerent exercitumqua et brevissimumiter est et<d>emisso alveo Euphrates decurrit: namque si illavenirentasseverabat se opportunitate collium usurum ad eludendossagittariosomnia autem vererisi se infra <per> patentiscampos proiecissent. Inducti hac affirmatione barbari inferioreitinere per circuitum adduxerunt exercitumdumque fusiores ripas et obhoc operosiores ponte[s] iungunt instrumentaque moliunturquadraginta amplius dies impenderunt: quo spatio Ventidius adcontrahendas usus est copias eisque triduoantequam Parthusadveniretreceptis acie commissa vicit Pacorum et interfecit.Mithridatescircumvallante Pompeiofugam in proximum diem molienshuius consilii obscurandi causa latius et usque ad applicitas hostivalles pabulatuscolloquia quoque cum pluribus avertendaesuspicionis causa in posterum constituitignes etiam frequentioresper tota castra fieri iussit: secunda deinde vigilia praeter ipsahostium castra agmen eduxit. Imperator Caesar Domitianus AugustusGermanicuscum Germanosqui in armis erantvellet opprimere necignoraret maiore bellum molitione initurossi adventum tanti ducispraesensissentprofectioni[s] suae census obtexuit Galliarum: subquibus inopinato bello affusus contusa immanium ferocia nationumprovinciis consuluit.

ClaudiusNerocum e re publica esset Hasdrubalem copiasque eiusantequamHannibali fratri iungerenturexcidi idcircoque festinaret se LivioSalinatori collegae suocui bellum mandatum fueratparum fidentiviribus quae sub ipso erantadiungere neque tamen discessum suum abHannibalecui oppositus eratsentiri velletdecem miliafortissimorum militum elegit praecepitque legatisquos relinquebatut eaedem stationes vigiliaeque agerenturtotidem ignes arderenteadem facies castrorum servareturne quid Hannibal suspicatusauderet adversus paucitatem relictorum.cum deinde in Umbriaoccultatis itineribus collegae se iunxissetvetuit castra ampliarine quod signum adventus sui Poeno daretdetractaturopugnamsiconsulum iunctas vires intellexisset. Igitur inscium duplicatisaggressus copiis superavit et velocius omni nuntio rediit adHannibalem: ita ex duobus callidissimis ducibus Poenorum eodemconsilio alterum celavitalterum oppressit.

Themistoclesexhortans suos ad suscitandos festinanter murosquos iussuLacedaemoniorum deiecerantlegatis Lacedaemone missisquiinterpellarentresponditventurum se ad diluendam hancexistimationem: et pervenit Lacedaemonem. Ibi simulato morboaliquantum temporis extraxit; et postquam intellexit suspectam essetergiversationem suamcontendit falsum ad eos rumorem et rogavitmitterent aliquos ex principibusquibus crederent de munitioneAthenarum. Suis deinde clam scripsitut eos qui venissentretinerentdonec refectis operibus confiteretur Lacedaemoniismunitas esse Athenas neque aliter principes eorum redire possequam<si> ipse remissus foret: quod facile praestiteruntLacedaemoniine unius interitum multorum morte pensarent.

L. Furiusexercitu perducto in locum iniquumcum constituisset occultaresollicitudinem suamne reliqui trepidarentpaulatim se inflectenstamquam circuitu maiore hostem aggressurusconverso agmine ignarumrei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.

MetellusPius in Hispania interrogatusquid postera die facturus esset"tunicam meamsi eloqui posset"inquit"comburerem."M. Licinius Crassus percunctantiquo tempore castra moturus essetrespondit: "Vererisne tubam non exaudias?"

DEEXPLORANDIS CONSILIIS HOSTIUM

ScipioAfricanuscapta occasione mittendae ad Syphacem legationiscumLaelio servorum habitu tribunos et centuriones electissimos ireiussitquibus curae esset perspicere regias vires. Hiquo liberiuscastrorum positionemscrutarenturequum de industria dimissum tamquamfugientem persectati maximam partem munimentorum circumierunt: quaecum nuntiassentincendio confectum bellum est.

Q. FabiusMaximus bello Etruscocum adhuc incognitae forent Romanis ducibussagaciores explorandi viaefratrem Fabium Caesonemperitum linguaeEtruscaeiussit Tusco habitu penetrare Ciminiam silvamintemptatamante militi nostro: quod is adeo prudenter atque industrie fecituttransgressus silvam Umbros Camertescum animadvertisset non alienosnomini Romanoad societatem compulerit.

Carthaginiensescum animadvertissent Alexandri ita magnas opesut Africae quoqueimmineretunum ex civibusvirum acrem nomine Hamilcarem Rhodinumiusserunt simulato exsilio ire ad regem omnique studio in amicitiameius pervenire: qua is potitus consilia eius nota civibus suisfaciebat.

IdemCarthaginienses miseruntqui per speciem legatorum longo temporeRomae morarentur exciperentque consilia nostrorum. M. Cato inHispaniaquia ad hostium consilia alia via pervenire non potueratiussit trecentos milites simul impetum facere in stationem hostiumraptumque unum ex his in castra perferre incolumem: tortus ille omniasuorum arcana confessus est.

C. Mariusconsul bello Cimbrico et Teutonico ad excutiendam Gallorumet Ligurumfidem litteras eis misitquarum pars prior praeceperatneinterioresquae praesignatae erantante certum tempus aperirentur:easdem postea ante praestitutum diem repetiit etquia resignatasreppereratintellexit hostilia agitari.

[Est etaliud explorandi genusquo ipsi duces nullo extrinsecus adiutorioper se providentsicut]

AemiliusPaulus consulbello Etrusco apud oppidum Vetuloniam demissurusexercitum in planitiemcontemplatus procul aviummultitudinemcitatiore volatu ex silva consurrexisseintellexitaliquid illic insidiarumlaterequod et turbatae aves et plures simulevolaverant. Praemissis igitur exploratoribus comperit decem miliaBoiorum excipiendo ibi Romanorumagmini imminereeaque alio quamexspectabatur latere missis legionibus circumfudit.

SimiliterTisamenusOrestis filiuscum audisset iugum ab hostibus naturamunitum teneripraemisit sciscitaturosquid rei foret; acreferentibuseis non esse verumquod opinareturingressus iterubividit ex suspectoiugo magnam vim avium simul evolasse neque omninoresiderearbitratus latere illic agmen hostium: itaque circumductoexercitu elusit insidiatores.

Hasdrubalfrater Hannibalisiunctum Livii et Neronis exercitumquamquam hocilli non duplicatis castris dissimularentintellexitquod abitinere strigosiores notabat equos et coloratiora hominumut ex viacorpora.

DECONSTITUENDO STATU BELLI

AlexanderMacedocum haberet vehementem exercitumsemper eum statum bellielegitut acie confligeret.

C. Caesarbello civilicum veteranum exercitum haberethostium autem tironemesse sciretacie semper decertare studuit.

FabiusMaximus adversus Hannibalemsuccessibus proelioruminsolentemrecedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodoItaliam constituitCunctatorisque nomen et per hoc summi ducis meruit.

Byzantiiadversus Philippum omne proeliandi discrimen evitantesomissa etiamfinium tutelaintra munitiones oppidi se receperunt assecutiquesuntut Philippus obsidionalis morae impatiens recederet.

HasdrubalGisgonis filiussecundo Punico bello in Hispania victum exercitumcum P. Scipio instaretper urbes divisit: ita factum estut Scipione oppugnatione plurium oppidorum distringereturin hiberna suosreduceret.

Themistoclesadventante Xerxequia neque proelio pedestri neque tutelae finiumneque obsidioni credebat sufficere Atheniensesauctor fuit eisliberos et coniuges in Tro<e>zena et in alias amendandirelictoque oppido statum belli ad navale proelium transferendi.

Idem fecitin eadem civitate Pericles adversum Lacedaemonios. Scipiomanente inItalia Hannibaletransmisso in Africam exercitu necessitatemCarthaginiensibus imposuit revocandi Hannibalem: sic a domesticisfinibus <in> hostile<s> transtulit bellum.

Atheniensescum Deceliam castellum ipsorum Lacedaemonii communissentetfrequentius vexarenturclassemquae Peloponensuminfestare[n]tmiserunt consecutique suntut exercitusLacedaemoniorumqui Deceliae eratrevocaretur.

ImperatorCaesar Domitianus Augustuscum Germani more suo e saltibus etobscuris latebris subinde impugnarent nostros tutumque regressuminprofunda silvarum haberentlimitibus per centum viginti miliapassuum actis non mutavit tantum statum bellised et subiecitdicioni suae hostesquorum refugia nudaverat.

DETRANSDUCENDO EXERCITU PER LOCA HOSTI INFESTA

AemiliusPaulus consulcum in Lucanis iuxta litus angusto itinere exercitumduceret et Tarentini ei classe insidiati agmen eius scorpionibusagressi essentcaptivos lateri euntium praetexuit: quorum respectuhostes inhibuere tela.

AgesilausLacedaemoniuscum praeda onustus ex Phrygia rediret insequerenturquehostes et ad locorum opportunitatem lacesserent agmen eiusordinemcaptivorum ab utroque latere exercitus sui explicuit: quibus dumparcitur ab hostespatium transeundi habuerunt Lacedaemonii.

Idemtenentibus angustias Thebanisper quas transeundum habebatflexititerquasi Thebas contenderet: exterritis Thebanis digressisque adtutanda moenia repetitum iterquo destinaveratemensus est nulloobsistente. Nicostratusdux Aetolorumadversus Epirotascum eiaditus in fines eorum angusti fierentper alterum locum irrupturumse ostendensomni illa ad prohibendum occurrente Epirotarummultitudinereliquit suos paucosqui speciem remanentis exercituspraeberent: ipse cum cetera manuquo non exspectabatur adituintravit.

AutophradatesPersescum in Pisidiam exercitum duceret et angustiasquasdam Pisidaeoccuparentsimulata vexatione traiciendi instituit reducere: quodcum Pisidae credidissentille nocte validissimam manum ad eundemlocum occupandum praemisit ac postero die totum traiecit exercitum.

PhilippusMacedonum rexGraeciam petenscum Thermopylas occupatas audiret etad eum legati Aetolorum venissent acturi de paceretentis eis ipsemagnis itineribus ad angustias pertendit securisque custodibusetlegatorum reditus exspectantibus inopinatus Thermopylas traiecit.

Iphicratesdux Atheniensiumadversus Anaxibium Lacedaemonium in Hellespontocirca Abydoncum transducendum exercitum haberet per locaquaestationibus hostium tenebanturalterum autem latus eius transitusabscisi montes premerentalterum mare allueretaliquamdiu moratuscum incidisset frigidior solito dies et ob hoc nemini suspectusdelegit firmissimos quosquequibus oleo ac mero calefactispraecepitipsam oram maris legerentabruptiora tranarent: atque itacustodes angustiaruminopinatos oppressit a tergo.

Cn.Pompeiuscum flumen transire propter oppositum hostium exercitum nonpossetassidue producere et reducere in castra instituit: deindeineam dem<um> persuasionem hoste perductone ullam viam adprogressum Romanorum teneretrepente impetu facto transitum rapuit.

AlexanderMacedoprohibente rege Indorum Poro traici exercitum per flumenHydaspenadversus aquam assidue procurrere iussit suos: et ubi eomore exercitationis assecutus est<ne> qui<d> a Poroadversa ripa cavereturper superiorem partem subitum transmisitexercitum.

IdemquiaIndi fluminis traiectu prohibebatur ab hostediversis locis influmen equites instituit immittere et transitum minari; cumqueexspectationebarbaros intentos teneretinsulam paulo remotioremprimum exiguodeinde maiore praesidio occupavit atque inde inulteriorem ripam transmisit: ad quam manum opprimendam cum universise hostes effudissentipse libero vado transgressus omnes copiasconiunxit.

Xenophonulteriorem ripam Armeniis tenentibusduos iussit quaeri aditus; etcum a <vado> inferiore repulsus essettransiit ad superiusinde quoque prohibitus hostium occursu repetit vadum inferiusiussaquidem militum parte subsistere[et] quaecum Armenii ad inferiorisvadi tutelam redissentper superius transgrederetur: Armeniicredentes decursuros omnesdecepti sunt a remanentibus; hi cumresistente nullo vadum superassenttranseuntium suorum fuerepropugnatores.

P.Claudius consul primo bello Punicocum a Regio Messanam traiceremilitem nequiretcustodientibus fretum Poenissparsit rumoremquasi bellum iniussu populi inceptum gerere non possetclassemque inItaliam versus se agere simulavit: digressis deinde Poenisquiprofectioni eius habuerant fidemcircumactas naves appulit Siciliae.

Lacedaemoniorumducescum Syracusas navigare destinassent et Poenorum dispositam perlitus classem timerentdecem Punicas navesquas captivas habebantveluti victrices primas iusserunt agiaut a latere iunctis aut puppereligatis suis: qua specie deceptis Poenis transierunt.

Philippuscum angustias marisquae STENA appellanturtransnavigare propterAtheniensium classemquae opportunitatem loci custodiebatnonpossetscripsit Antipatro Thraciam rebellarepraesidiis quae ibireliquerat interceptis: sequeretur omnibus omissis. Quae ut epistulaeinterciperentur ab hostecuravit: Atheniensesarcana Macedonumexcepisse visiclassem abduxerunt; Philippus nullo prohibenteangustias freti liberavit.

IdemquiaCherronessumquae iuris Atheniensium eratoccupare prohibebaturtenentibus transitum non Byzantiorum tantumsed Rhodiorumquoque etChiorum navibusconciliavit animos eorum reddendo navesquasceperatquasi sequestres futuros ordinandae pacis inter se atqueByzantiosqui causa belli erant: tractaque per magnum tempuspostulationecum de industria subinde aliquid in condicionibusretexeretclassem per id tempus praeparavit eaque in angustias fretiimparato hoste subitus evasit.

ChabriasAtheniensiscum adire portum Samiorum obstante navali hostiumpraesidio non possetpaucas e suis navibus praeter portum missasiussit transirearbitratusqui in statione erantpersecuturos:hisque per hoc consilium avocatisnullo obstante portum cum reliquaadeptus est classe.

DEEVADENDO EX LOCIS DIFFICILLIMIS

Q.Sertorius in Hispaniacum a tergo instante hoste flumen traicerehaberetvallum in ripa eius in modum cavae lunae duxit et oneratummateriis incendit: atque ita exclusis hostibus flumen liberetransgressus est.

SimiliterPelopidas Thebanus bello Thessalico transitum quaesivit. Namquecastris ampliorem locum supra ripam complexusvallum cervolis etalio materiae genere constructum incendit: dumque ignibussubmoventurhostesipse fluvium superavit.

Q.Lutatius Catuluscum a Cimbris pulsus unam spem salutis haberetsiflumen liberassetcuius ripam hostes tenebantin proximo montecopias ostendittamquam ibi castra positurus. Ac praecepit suisnesarcinas solverentaut onera deponerent ne<ve> quis ab ordinibussignisque discederet; et quo magis persuasionem hostium confirmaretpauca tabernacula in conspectu erigi iussit ignesque fieri et quosdamvallum struerequosdam in lignationemut conspicerenturexire:quod Cimbri vere agi existimantes et ipsi castris delegerunt locumdispersique in proximos agros ad comparanda eaquae mansurisnecessaria suntoccasionem dederunt Catulo non solum flumentraiciendised etiam castra eorum infestandi.

Croesuscum Halyn vado transire non posset neque navium aut pontis faciendicopiam haberetfossa superiore parte post castra deducta alveumfluminis a tergo exercitus sui reddidit.

Cn.Pompeius Brundisiicum excedere[t] Italia et transferre bellumproposuissetinstante a tergo Caesare conscensurus classem quasdamobstruxit viasalias parietibus intersaepsitalias interciditfossis easque sudibus erectis praeclusas operuit cratibushumoaggestaquosdam aditusqui ad portum ferebanttrabibus transmissiset in densum ordinem structisingenti mole tutatus. Quibusperpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibussagittarios reliquitceteras copias sine tumultu ad naves deduxit:navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvisnavigiis consecuti sunt.

C.Duellius consul in portu Syracusanoquem temere intraveratobiectaad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit militesatque ita resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levataeprorae super catenam processerunt. Qua parte superata transgressirursus milites proras presseruntin quas versum pondus decursumsuper catenam dedit navibus.

LysanderLacedaemoniuscum in portu Atheniensium cum tota classe obsidereturobrutis hostium navibus ab ea partequa faucibus angustissimisinfluit maremilites suos clam in litus egredi iussit et subiectisrotis naves ad proximum portum Munychiam traiecit.

Hirtuleiuslegatus Q. Sertoriicum in Hispania inter duos montes abruptoslongum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortescomperissetque ingentem manum hostium adventarefossam transversaminter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque itainterclusohoste evasit.

C. Caesarbello civilicum adversus Afranium copias educeret et recipiendisesine periculo facultatem non haberetsicut constiteratprima etsecunda acie <in armis permanentetertia autem acie> furtim atergo ad opus applicataquindecim pedum fossam fecitintra quam suboccasum solis armati se milites eius receperunt.

PericlesAtheniensisa Peloponnensiis in eum locum compulsusqui undiqueabruptis cinctus duos tantum exitus habebatab altera parte fossamingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causaab alteralimitem agere coepittamquam per eum erupturus. Hi qui obsidebantcum per fossamquam ipse feceratexercitum Periclis non crederentevasurumuniversi a limite obstiterunt: Periclespontibusquospraeparaveratfossae iniectissuosquis non resistebaturemisit.

Lysimachusex his unus in quos opes Alexandri transieruntcum editumcollemcastris destinassetimprudentia autem suorum in inferiorem deductusvereretur ex superiore hostium incursumtriplices fossas intravallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductistota castra confodit et intersaepto hostium aditusimul humo quoqueet frondibusquas fossis superiecerat<fallentibuseruptione>facta in superiora evasit.

C.Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominumpraedatumprofectus <locoque iniquo circumventus> ab Hasdrubalead primos tantum ordines relato consilioincipiente noctequotempore minime exspectabaturper stationes hostium perrupit.

L. Furiusexercitu perducto in locum iniquumcum constituissetoccultaresollicitudinem suamne reliqui trepidarentpaulatiminflectit itertamquam circuitu maiore hostem aggressurus: conversoagmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.

P. Deciustribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locisdeprehenso ab hostibus suasitut ad occupandum collemqui erat inpropinquomodicam manum mitteretseque ducem his qui mittebanturobtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulemDecium autemcinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cumfrustratus esset Deciusincolumis cum militibus consuli accessit.

Idem fecitsub Atilio Calatino consule iscuius varie traditur nomen: aliiLaberiumnonnulli Q. Caediciumplurimi Calpurnium Flammamvocitatumscripserunt. Is cum demissum in eam vallem videret exercitumcuiuslatera omnia<que> superiora hostis insederatdepoposcit etaccepit trecentos militesquos adhortatusut virtute sua exercitumservarentin mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undiquedescendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionemconsuli ad extrahendum exercitum dedit.

Q.Minucius consul in Liguriademisso in angustias exercitucum iamomnibus obversaretur Caudinae cladis exemplumNumidas auxiliarestam propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendosiussit adequitare faucibusquae tenebantur. Primo intenti hostesnelacesserenturstationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendumsui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esseaffectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari inspectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidaepaulatim succedentes additis calcaribus per intermissas hostiumstationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in[cen]derentagrosnecesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosqueRomanosemittere.

L. Sullabello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercituhostiumcui Duillius praeeratcolloquio petito de condicionibuspacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutiasneglegentia resolutumanimadvertensnocte profectus relictobucinatorequi vigilias ad fidem remanentium divideret et quartavigilia commissa consequereturincolumes suos cum omnibusimpedimentis tormentisque in tuta perduxit. Idem adversus Archelaumpraefectum Mithridatis in Cappadociainiquitatelocorum etmultitudine hostium pressusfecit pacis mentioneminterpositoquetempore etiam indutiarum et per haec avocata intentioneadversari[or]umevasit.

Hasdrubalfrater Hannibaliscum saltum non posset evaderefaucibus eiusobsessisegit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispaniaexcessurum. Cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxitquibus omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectosdimittere per partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditisfacile effugit.

Spartacusfossamqua erat a M. Crasso circumdatuscaesis captivorumpecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.

IdeminVesuvio obsessus ea partequa mons asperrimus erat ideoqueincustoditusex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissusnon solum evasitverum etiam ex alio latere Clodium ita terruitutaliquot cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint.

Idemcumab L. Varinio proconsule praeclusus essetpalis per modicaintervalla fixis ante portam erecta cadaveraadornata veste atquearmisalligavitut procul intuentibus stationis species essetignibus per tota castra factis: imagine vana deluso hoste copiassilentio noctis eduxit.

Brasidasdux Lacedaemoniorumcirca Amphipolim ab Atheniensium multitudinenumero impar deprehensusclaudendum se praestititut per longumcoronae ambitum extenuaret hostilem frequentiamquaquerarissimiobstabanterupit.

Iphicratesin Thraciacum depresso loco castra posuissetexplorasset autem abhoste proximum teneri collemex quo unus ad opprimendos ipsosdescensus eratnocte paucis intra castra relictis imperavitmultosignes facerenteductoque exercitu et disposito circa laterapraedictae viae passus est transire barbaros: locorumque iniquitatein qua ipse fueratin illos conversaparte exercitus terga eorumceciditparte castra cepit. Dariusut falleret Scythas discessucanes atque asinos in castris reliquit: quos cum latrantesrudentesque hostis audiretremanere Darium credidit. Eundem erroremobiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos laqueis ad arboresalligaveruntqui diducti frequentiore mugitu speciem remanentiumpraebebant hostium.

Hannoabhostibus claususlocum eruptioni maxime aptum aggestis levibusmateriis incendit: tum hoste ad ceteros exitus custodiendos avocatomilites per ipsam flammam eduxitadmonitos ora scutiscrura vestecontegere.

Hannibalut iniquitatem locorum et inopiam instante Fabio Maximo effugeretnoctu bovesquibus ad cornua fasciculos alligaveratsarmentorumsubiecto igne dimisit; cumque ipso motu adulescenteflamma turbareturpecusmagna discursatione montesin quos actumeratcollustravit.

Romaniqui ad speculandum concurrerantprimo prodigium opinati sunt; deincum certa Fabio renuntiassentille insidiarum metu suos castriscontinuit:barbari obsistente nullo profecti sunt.

DEINSIDIIS IN ITINERE FACTIS

FulviusNobiliorcum ex Samnio in Lucanos exercitum duceret et cognovisset aperfugis hostes novissimum agmen eius aggressurosfortissimamlegionem primo ireultima sequi iussit impedimenta. Itafactum pro occasione amplexi hostes diripere sarcinas coeperunt:Fulvius legionemde qua supra dictum estquinque cohortes indextram viae partem direxitquinque ad sinistramatque itapraedationi intentos hostes explicato per utraque latera militeclausit ceciditque.

Idemhostibus tergum eius in itinere prementibusflumine intervenientenon ita magnout transitum prohiberetmoraretur tamen rapididatealteram legionem in occulto citra flumen collocavitut hostespaucitate contempta audacius sequerentur: quod ubi factum estlegioquae ob hoc disposita eratex insidiis hostem aggressa vastavit.

Iphicratesin Thracia[m]cum propter condicionem locorum longum agmen deduceretet nuntiatum esset ei hostes summum id aggressuroscohortes inutraque latera secedere et consistere iussitceteros suffugere etiter maturare; transeunte autem toto agmine lectissimos quosqueretinuit et ita passim circa praedam occupatos hostesiam etiamfatigatosipse requietis et ordinatis suis aggressus fudit exuitquepraeda.

Boii insilva Litanaquam transiturus erat noster exercitussuccideruntarbores itaut parte exigua sustentatae starentdonecimpellerentur; delitueruntdeinde ad extremas ipsi ingressoque silvamhoste <per> proximas ulteriores impulerunt: eo modo propagatapariter supra Romanos ruina magnam manum eliserunt.

QUEMADMODUMEAQUIBUS DEFICI<E>MURVIDEANTUR NON DEESSE AUT USUS EORUMEXPLEATUR

L.Caecilius Metellusquia usu naviumquibus elephantostransportaretdeficiebaturiunxit dolia constravitque tabulatis acsuper ea positos per Siculum fretum transmisit.

Hannibalcum in praealti fluminis transitum elephantos non posset compellerenec navium aut materiarumquibus rates construerenturcopiamhaberetiussit ferocissimum elephantum sub aure vulnerari et eumqui vulnerassettranato statim flumine procurrere: elephantusexasperatus ad persequendum doloris sui auctorem tranavit amnem etreliquis idem audendi fecit exemplum.

Carthaginiensiumduces instructuri classemquia sparto deficiebanturcrinibustonsarum mulierum ad funes efficiendos usi sunt. Idem Massilienses etRhodii fecerunt.

M.Antonius a Mutina profugus cortices pro scutis militibus suis dedit.Spartaco copiisque eius scuta ex vimine fueruntquae coriistegebantur.

[Nonalienusut arbitrorhic locus est referendi factum AlexandriMacedonis illud nobilequi per deserta Africae itinera gravissimasiti cum exercitu affectus oblatam sibi a milite in galea aquamspectantibus universis effuditutilior exemplo temperantiaequam sicommunicare potuisset.]

DEDISTRINGENDIS HOSTIBUS

Coriolanuscum ignominiam damnationis suae bello ulciscereturpopulationempatriciorum agrorum inhibuitdeustis vastatisque plebeiorumutdiscordiam moveretqua consensus Romanorum distringeret<ur>.Hannibal Fabiumcui neque virtute neque artibus bellandi par eratut infamia distringeretagris eius abstinuitceteros populatus.Contra illene suspecta civibus fides essetmagnitudine animieffecitpublicatis possessionibussuis.

FabiusMaximus quinto consulcum Gallorum et UmbrorumEtruscorumSamnitiumadversus populum Romanum exercitus coissentcontra quos et ipsetrans Appenninum in <Sentin>ate castra communiebatscripsitFulvio et Postumioqui in praesidio urbi erantcopias ad Clusiummoverent.quibus assecutis ad sua defendenda Etrusci Umbriquedeverterunt: relictos Samnites Gallosque Fabius et collega Deciusaggressi vicerunt.

M'. Curiusadversus Sabinosqui ingenti exercitu conscripto relictis finibussuis nostros occupaverantoccultis itineribus manum misitquaedesolatos agros eorum vicosque per diversa incenderunt: Sabini adarcendamdomesticam vastitatem recesserunt; Curio contigit et vacuosinfestare hostium fines et exercitum sine proelio avertere sparsumquecaedere. T. Didiuspaucitate suorum diffidenscum in adventum earumlegionumquas exspectabattraheret bellum et occurrere eis hostemcomperissetcontione advocata aptari iussit milites ad pugnam ac deindustria neglegentiuscustodiri captivos. Ex quibus pauciquiprofugerantnuntiaverunt suis pugnam imminere: at illine su<bex>spectatione proelii diducerent virisomiserunt occurrere eisquibus insidiabantur: legiones tutissime nullo excipiente ad Didiumpervenerunt.

BelloPunico quaedam civitatesquae a Romanis deficere ad Poenosdestinaverantcum obsides dedissentquos recipereantequamdesciscerentstudebantsimulaverunt seditionem inter finitimosortamquam Romanorumlegati dirimere deberentmissosque eos velutcontraria pignora retinueruntnec ante reddideruntquam ipsireciperarent suos.

LegatiRomanorumcum missi essent ad Antiochum regemqui secum Hannibalemvictis iam Carthaginiensibus habebat consiliumque eiusadversusRomanos instruebatcrebris cum Hannibale colloquiiseffeceruntut is regi fieret suspectuscui gratissimus alioquin etutilis erat propter calliditatemet peritiam bellandi.

Q.Metellus adversus Iugurtham bellum gerens missos ad se legatos eiuscorrupitut sibi proderent regem; cum et alii venissentidem fecit;eodem consilio usus est et adversus tertios. Sed de captivitateIugurthae res parum processit: vivum enim tradi sibi volebat.Plurimum tamen consecutus est: nam cum interceptae fuissent epistulaeeius ad regios amicos scriptaein omnis eos rex animadvertitspoliatusque consiliis amicos postea parare non potuit.

C. Caesarper exceptum quendam aquatorem cum comperisset Afranium Petreiumquecastra noctu moturosut citra vexationem suorum hostilia impediretconsiliainitio statim noctis vasa conclamare milites et praeteradversariorum castra agi mulos cum fremitu et sono iussit; continueresequos retentos volebatarbitrati castra Caesarem movere.

ScipioAfricanus ad excipienda auxilia cum commeatibus Hannibali ven<ientiaMin>ucium Thermum dimisitipse subventurus.

DionysiusSyracusanorum tyrannuscum Afri ingenti multitudine traiecturiessent in Siciliam ad eum oppugnandumcastella pluribus lociscommuniit custodibusque praecepitut ea advenienti hosti dederentdimissiqueSyracusas occulte redirent. Afris necesse fuit captacastella praesidio obtinere: quos Dionysiusredactos ad quamvoluerat paucitatempaene iam par numero aggressus vicitcum suoscontraxisset et adversarios sparsisset.

AgesilausLacedaemoniuscum inferret bellum TissaphernaeCariam se peteresimulavitquasi aptius locis montuosis adversus hostem equitatupraevalentem pugnaturus. Per hanc consilii ostentationem avocato inCariam Tissapherneipse Lydiamubi caput hostium regni eratirrupit oppressisquequi illic agebantpecunia regia potitus est.

DESEDITIONE MILITUM COMPESCENDA

AulusManlius consulcum comperisset coniurasse milites in hibernisCampaniaeut iugulatis hospitibus ipsi res invaderent eorumrumoremsparsiteodem loco hibernaturos: atque ita <dilato>coniuratorum consilio Campaniam periculo liberavit et ex occasionenocentes puniit.

L. Sullacum legiones civium Romanorum perniciosa seditione furerentconsiliorestituit sanitatem efferatis. Propere enim annuntiari iussithostemadesseet ad arma vocantium clamorem tollisigna canere: discussaseditio est universis adversus hostem consentientibus.

Cn.Pompeiustrucidato ab exercitu Mediolani senatune tumultummoveretsi solos evocasset nocentesmixtos eisqui extra delictumerantvenire iussit. Ita et noxii minore cum metuquia nonsegregati ideoque non ex causa culpae videbantur arcessiriparueruntet illiquibus integra erat conscientiacustodiendis quoquenocentibus attenderuntne illorum fuga inquinarentur.

C. Caesarcum quaedam legiones eius seditionem movissentadeo ut in perniciemquoque ducis viderentur consurrecturaedissimulato metu processit admilites postulantibusque missionem ultro minaci vultu dedit:exauctoratos paenitentia coegit satisfacere imperatoriobsequentioresque in reliqua opera se dare.

QUEMADMODUMINTEMPESTIVA POSTULATIO PUGNAE INHIBEATUR

Q.Sertoriusquod experimento didicerat imparem se universoRomanorumexercituiut barbaros quoque inconsulte pugnam exposcentesdoceretadductis in conspectum duobus equispraevalido alterialteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter affectosrobustum et gracilem. Ac robustiori imperavit equo exili universamcaudam abrumperegracili autem valentiorem per singulos <pilos>vellere. Cumque gracilis fecissetquod imperatum eratvalidissimuscum infirmis equi cauda sine effectu luctaretur"naturam"inquit Sertorius"Romanarum cohortium per hoc vobis exemplumostendimilites: insuperabiles sunt universas aggredienti;easdemlacerabit et carpetqui per partes attemptaverit."

Idemcumvideret suos pugnae signum inconsulte flagitantes crederetquerupturos imperiumnisi congrederenturpermisit turmae equitum adlacessendos hostes ire laborantique submisit alias et sic recepitomnes tuti<u>sque et sine noxa ostenditquis exitus flagitatampugnam mansisset: obsequentissimis inde eis usus est.

AgesilausLacedaemoniuscum adversus Thebanos castra super ripam posuissetmultoque maiorem hostium manum esse intellegeret et ideo suos arcerea cupiditate decernendi velletdixit responso deum se ex collibuspugnare iussum et ita exiguo praesidio ad ripam posito accessit incolles: quod Thebani pro metu interpretati transierunt flumen etcumfacile depulissent praesidiumceteros insecuti avidius iniquitatelocorum a paucioribusvicti sunt.

Scorylodux Dacorumcum sciret dissociatum armis civilibus populum Romanumneque tamen sibi temptandum arbitrareturquia externo bello possetconcordia inter cives coalescereduos canes in conspectupopulariumcommisit iisque acerrime inter ipsos pugnantibus lupumostenditquem protinus canes omissa inter se ira aggressi sunt: quoexemplo prohibuit barbaros ab impetu Romanis profuturo.

QUEMADMODUMINCITANDUS SIT AD PROELIUM EXERCITUS

M. Fabiuset Cn. Manlius consules adversus Etruscos propterseditionesdetractante proelium exercitu ultro simulaveruntcunctationemdonec milites probris hostium coacti pugnam deposcerentiurarentque se ex ea victores redituros.

FulviusNobiliorcum adversus Samnitium numerosum exercitum et successibustumidum parvis copiis necesse haberet decertaresimulavit unamlegionem hostium corruptam a se ad proditionem imperavitque ad eiusrei fidem tribunis et primis ordinibus et centurionibusquantumquisque numeratae pecuniae aut auri argentique haberetconferretutrepraesentari merces proditoribus posset; se autem his quicontulissent pollicitus est consummata victoria ampla insuper praemiadaturum: quae persuasio Romanis alacritatem attulit et fiduciamundeetiam praeclara victoria commisso statim bello parata est.

C. Caesaradversus Germanos et Ariovistum pugnaturus confusis suorumanimis procontione dixitnullius se eo die opera nisi decimae legionis usurum:quo consecutus estut decimani tamquam praecipuae fortitudinistestimonio cogerentur et ceteri pudorene penes alios gloriavirtutis esset. Q. Fabiusquia egregie sciebat et Romanos eius esselibertatisquae contumelia exasperareturet a Poenis nihil iustumaut moderatum exspectabatmisit legatos Carthaginem de condicionibuspacis: quas cum illi iniquitatis et insolentiae plenasre<t>tulissentexercitus Romanorum ad pugnandum concitatusest.

AgesilausLacedaemoniorum duxcum prope ab Orchomenosocia civitatecastrahaberet comperissetque plerosque ex militibus pretiosissima rerumdeponere intra munimentapraecepit oppidanisne quid ad exercitumsuum pertinens recipereturquo ardentius dimicaret milesqui sciretsibi pro omnibus suis pugnandum.

Epaminondasdux Thebanorumadversus Lacedaemonios dimicaturusut non solumviribus milites suiverum etiam affectibus adiuvarenturpronuntiavit in contione destinatum Lacedaemoniissi victoriapoterenturomnes virilis sexus interficereuxoribus autem eo rum etliberis in servitutem abductis Thebas diruere: qua denuntiationeconcitati primo impetu Thebani Lacedaemonios expugnaverunt.

eot<yc>hidasdux Lacedaemoniorumclasse pugnaturus eodem diequo vicerant sociiquamvis ignarus actae rei vulgavit nuntiatam sibi victoriampartiumquo constantiores ad pugnam milites haberet.

AulusPostumius proelioquo cum Latinis conflixitoblata specie duorum inequis iuvenum animos suorum erexitPollucem et Castorem adessedicensac sic proelium restituit.

ArchidamusLacedaemonius adversus Arcades bellum gerens arma in castris statuitet circa ea duci equos noctu clam imperavit: quorum vestigia manetamquam Castor et Pollux perequitassentostendens affuturoseosdemipsis proeliantibus persuasit.

Periclesdux Atheniensiuminiturus proeliumcum animadvertisset lucumexquo utraque acies conspici poteratdensissimae opacitatisvastumalioquin et Diti patri sacrumingentis illic staturae hominemaltissimis coturnis et veste purpurea <et> coma venerabilemincurru candidorum equorum sublimem constituitqui dato signo pugnaeproveheretur et voce Periclem nomine appellans cohortaretur eumdiceretque deos Atheniensibus adesse: quo paene ante coniectum telihostes terga verterunt.

L. Sullaquo paratiorem militem ad pugnandum haberetpraedici sibi a diisfutura simulavitpostremo etiam in conspectu exercituspriusquam inaciem descenderetsignum modicae amplitudinisquod Delphissustuleratorabat petebatquepromissam victoriam maturaret.

C. Mariussagam quandam ex Syria habuita qua se dimicationum eventuspraediscere simulabat.

Q.Sertoriuscum barbaro et rationis indocili milite utereturcervamcandidam insignis formae per Lusitaniam ducebat et ab ea sequaeagenda aut vitanda essentpraenoscere asseverabatut barbari adomnia tamquam divinitus imperata oboedirent.

[Hocgenere strategematon non tantum ea parte utendum estquaimperitosexistimabimus esseapud quos his utemursed multo magiseaqua talia eruntquae excogitabunturut a diis monstratacredantur.]

AlexanderMacedo sacrificaturus inscripsit medicamento haruspicis manumquamille extis erat suppositurus. Litterae significabant victoriamAlexandro dari: quas cum iecur calidum rapuisset et a rege militiesset ostensumauxit animum tamquam deo spondente victoriam.

Idem fecit<S>udines haruspex proelium Eumene cum Gallis commissuro.

EpaminondasThebanus adversus Lacedaemoniosfiduciam suorum religione adiuvandamratusarmaquae ornamentis affixa in templis erantnocte subtraxitpersuasitque militibus deos iter suum sequiut proeliantibus ipsisadessent.

AgesilausLacedaemoniuscum quosdam Persarum cepissetquorum habitus multumterroris praefertquotiens veste tegiturnudatos militibus suisostenditut alba corpora et umbratica contemnerentur.

GeloSyracusarum tyrannusbello adversum Poenos susceptocum multoscepissetinfirmissimum quemque praecipue ex auxiliaribusquinigerrimierantnudatum in conspectum suorum produxitut persuaderetcontemnendos.

CyrusrexPersarumut concitaret animos populariumtota die in excidendasilva quadam eos fatigavit; deinde postridie praestitit eisliberalissimasepulas et interrogavitutro magis gauderent. Cumque eipraesentia probassent"atqui per haec"inquit"adilla perveniendum est: nam liberi beatique essenisi Medosviceritisnon potestis"atque ita eos ad cupiditatemproeliiconcitavit.

L. Sullaquia adversus Archelaum praefectum Mithridatis apud Pireapigrioribusad proelium militibus utebaturopere eos fatigando compulit adposcendum ultro pugnae signum.

FabiusMaximus veritusne qua fiducia naviumad quas refugium eratminusconstanter pugnaret exercitusincendi easpriusquam iniretproeliumiussit.

DEDISSOLVENDO METUQUEM MILITES EX ADVERSIS CONCEPERINT OMINIBUS

ScipioexItalia in Africam transportato exercitucum egrediens nave prolapsusesset et ob hoc attonitos milites cerneretid quod trepidationemafferebatconstantia et magnitudine animi in hortationem convertitet "<pl>audite"inquit"militesAfricamoppressi."

C. Caesarcum forte conscendens navem lapsus esset"teneo teterramater"inquit: qua interpretatione effecitut repetiturusillas a quibus proficiscebatur terras videretur.

T.Sempronius Gracchus consulacie adversus Picentes directacumsubitus terrae motus utrasque partis confudissetexhortationeconfirmavit suos et impulitconsternatum superstitione invaderenthostemadortusque devicit.

Sertoriuscum equitum scuta extrinsecus equorumque pecora cruenta subitoprodigio apparuissentvictoriam portendi interpretatus estquoniamillae partes solerent hostili cruore respergi.

EpaminondasThebanus contristatis militibusquod ex hasta eius ornamentuminfulae more dependens ventus ablatum in sepulchrumLacedaemoniicuiusdam depulerat"nolite"inquit"militestrepidare; Lacedaemoniissignificatur interitus: sepulchra enimfuneribus ornantur."

Idemcumfax de caelo nocte delapsa eos qui animadverterunt terruisset"lumen"inquit"hoc numina ostendunt."

Ideminstante adversus Lacedaemonios pugnacum sedile in quo resederatsuccubuisset et id vulgo pro tristi [exciperetur] significationeconfusi milites interpretarentur"immo"inquit"vetamursedere."

L.Sulpicius Gallus defectum lunae imminentemne pro ostento exciperentmilitespraedixit futurumadditis rationibus causisque defectionis.

AgathoclesSyracusanus adversus Poenossimili eiusdem sideris deminutionequiasub diem pugnae ut prodigio milites sui consternati erantrationequa id accideret exposita docuitquidquid illud foretad rerumnaturamnon ad ipsorum propositum pertinere.

Periclescum in castra eius fulmen decidisset terruissetque militesadvocatacontione lapidibus in conspectu omnium collisis ignem excussitsedavitque conturbationemcum docuisset similiter nubium attrituexcuti fulmen.

TimotheusAtheniensis adversus Corcyraeos navali proelio decertaturusgubernatori suoqui proficiscenti iam classi signum receptuicoeperat darequia ex remigibus quendam sternutantem audierat"miraris"inquit"ex tot milibus unum perfrixisse?"

ChabrisAtheniensis classe dimicaturusexcusso ante navem ipsius fulmineexterritis per tale prodigium militibus"nunc"inquit"potissimumineunda pugna estcum deorum maximus Iuppiter adessenumen suum classi nostrae ostendit."

 

LIBERSECVNDVS

Dispositisprimo libro exemplis instructurisut mea fert opinioducem in hisquae ante commissum proelium agenda suntdeinceps reddemuspertinentia ad eaquae in ipso proelio agi solentet deinde eaquae post proelium.

Eorumquae ad proelium pertinentspecies sunt:
I. De tempore ad pugnameligendo.
II. De loco ad pugnam eligendo.
III. De acieordinanda.
IV. De acie hostium turbanda.
V. De insidiis.
VI.De emittendo hostene clausus proelium ex desperationeredintegret.
VII. De dissimulandis adversis.
VIII. Derestituenda per constantiam acie.

Eorumdeindequae post proelium agenda sunthas esse speciesexistimaverim:
IX. Si res prospere cesseritde consummandisreliquiis belli.
X. Si res durius cesseritde adversisemendandis.
XI. De dubiorum animis in fide retinendis.
XII.Quae facienda sint pro castrissi satis fiduciae in praesentibuscopiis non habemus.
XIII. De effugiendo.

DETEMPORE AD PUGNAM ELIGENDO

P. Scipioin Hispaniacum comperisset Hasdrubalem Poenorum ducem ieiunoexercitu mane processisse in aciemcontinuit in horam septimam suosquibus praeceperatut quiescerent et cibum caperent: cumque hostesinediasitimora sub armis fatigati repetere castra coepissentsubito copias eduxit et commisso proelio vicit.

MetellusPius in Hispania adversus Hirtuleiumcum ille oriente protinusdieinstructam aciem vallo eius admovissetfervidissimo tunc temporeanni intra castra continuit suos in horam diei sextam: atque itafatigatos aestu facile integris et recentibus suorum viribus vicit.

Idemiunctis cum Pompeio castris adversus Sertorium in Hispaniacum saepeinstruxisset aciemhostequi imparem se duobus credebatpugnamdetrectantequodam deinde tempore Sertorianos militesanimadvertissetmagno impetu instinctosdeposcentes pugnam umerosqueexserentes et lanceas vibrantesexistimavit ardori cedendum intempore recepitque exercitum et Pompeio idem faciendi auctor fuit.

Postumiusconsul in Siciliacum castra eius a Punicis trium milium passuumspatio distarent et dictatores Carthaginiensium cotidie ante ipsamunimenta Romanorum dirigerent aciemexigua manu levibus assidueproeliis pro vallo resistebat. Quam consuetudinem contemnente iamPoenoreliquis omnibus per quietem intra vallum praeparatisex morepristino cum paucis sustentavit incursum adversariorum ac solitodiutius detinuit: quibus fatigatis post sextam horam et iam serecipientibus[et] cum inedia quoque laborarentper recentes suoshostemquem praedicta profligaverantincommodafugavit.

IphicratesAtheniensisquia exploraverat eodem assidue tempore hostescibumcaperematurius vesci suos iussit et eduxit in aciem egressumquehostem ita detinuitut ei neque confligendi neque abeundi daretfacultatem. Inclinato deinde iam die reduxit suos et nihilo minus inarmis retinuit. Fatigati hostes non statione magis quam inedia statimad curam corporis et cibum capiendum festinaverunt: Iphicrates rursuseduxit et incompositi hostis aggressus est castra.

Idemcumadversus Lacedaemonios pluribus diebus castra comminus haberet etutraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumqueprocederetquodam die militum habitu servos lixasque dimisit admuneramilites retinuit: et cum hostes dispersi essent ad similiamuneraexpugnavit castra eorum inermesque cum fasciculis passim adtumultum recurrentes facile aut occidit aut cepit.

Verginiusconsul in Volsciscum procurrere hostes effuse ex longinquovidissetquiescere suos ac defixa tenere pila iussit: tum anhelantemintegris viribus exercitus sui aggressus avertit.

FabiusMaximus non ignarusGallos et Samnites primo impetu praevaleresuorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiamincalescereimperavit militibuscontenti primo congressu sustinerehostem mora fatigarent: quod ubi successitadmoto etiam subsidiosuis in prima acieuniversis viribus oppressum fudit hostem.

Philippusad Chaeroniam memorsibi esse militem longo usu duratumAtheniensibus acrem quidemsed inexercitatum et in impetu tantumviolentumex industria proelium traxit: moxque languentibus iamAtheniensibus concitatius intulit signa et ipsos cecidit.

Lacedaemoniicertiores ab exploratoribus factiMessenios in eam exarsisse rabiemut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderentpugnamdistulerunt.

C. Caesarbello civilicum exercitum Afranii et Petrei circumvallatum sitiangeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis adpugnam descendissetcontinuit suosarbitratus alienum dimicationitempusquod adversarios ira et desperatio incenderet.

Cn.Pompeiusfugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellereelegittempus dimicationi nocturnumut abeunti se opponeret: atque itapraeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit.Praeterea sic constituit aciemut Ponticorum quidem oculos adversaluna praestringeretsuis autem illustrem et conspicuum praeberethostem. Iugurtham constatmemorem virtutis Romanorumsemperinclinato die committere proelia solitumutsi fugarentur suiopportunam noctem haberent ad delitiscendum.

Lucullusadversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apudTigranocertamcum ipse non amplius quindecim milia armatorumhaberethostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipsoinhabilemusus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium acieminvasit atque ita protinusdissipavitut ipsi quoque reges abiectisinsignibus fugerent.

Ti. Neroadversus Pannonioscum barbari feroces in aciem oriente statim dieprocessissentcontinuit suos passusque est hostem nebula etimbribusqui forte illo die crebri erantverberari. Ac deindeubifessum stando et pluvia non solum sed et lassitudine deficereanimadvertitsigno dato adortus superavit.

C. Caesarin Galliaquia compererat Ariovisto Germanorum regi institutumetquasi legem esse non pugnandi decrescente lunatum potissimum aciecommissa impeditos religione hostes vicit.

DivusAugustus Vespasianus Iudaeos Saturni diequo eis nefas est quicquamseriae rei agereadortus superavit.

LysanderLacedaemonius adversus Atheniensis apud Aegospotamos instituit certotempore infestare naves Atheniensiumdein revocare classem.ea re inconsuetudinem perductacum Athenienses post digressum eius adcontrahendas copias dispergerenturextendit ex consuetudine classemet recepit: tum hostium maxima parte ex more dilapsareliquosadortus occidit et universas naves cepit.

DE LOCOAD PUGNAM ELIGENDO

M'.Curiusquia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posseanimadvertebatdedit operamut in angustiis confligeretubiconferta sibi ipsa esset impedimento.

Cn.Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum: undeadiuvanteproclivi impetum militum facile ipso decursu Mithridatemsuperavit.

C. Caesaradversus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle instruxitaciem; quae res expeditam ei victoriam fecit: nam pila ex edito insubeuntis barbaros emissa protinus eos averterunt.

Lucullusadversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertamdimicaturuscollis proximi planum verticem raptim cum parte copiarumadeptusin subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latereinvasit: aversumque et eorundem pariter pedites proturbanteminsecutus clarissimam victoriam re<t>tulit.

Ventidiusadversus Parthos non ante militem eduxitquam illi quingentisnonamplius passibus abessentatque ita procursione subita adeo seadmovitut sagittasquibus ex longinquo usus estcomminusapplicitus eluderet: quo consilioquia quandam etiam fiduciaespeciem ostentaveratceleriter barbaros debellavit.

Hannibalapud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cavas et praeruptas viasobiecit a latere: ipsaque loci natura pro munimentis usus clarissimumducem vicit.

Idem apudCannascum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorumnaturamfluminum ingentis auras mane proflarequae arenarum et pulverisvertices agerentsic direxit aciemut tota vis a tergo suisRomanis in ora et oculos incideret: quibus incommodis mire hostiadversantibus illam memorabilem adeptus est victoriam.

Mariusadversus Cimbros ac Teutonos constituta die pugnaturus firmatumcibomilitem ante castra collocavitut per aliquantum spatiiquoadversarii dirimebanturexercitus hostium potius labore itinerisprofligaretur:fatigationi deinde eorum incommodum aliud obiecititaordinata suorum acieut adverso sole et vento et pulvere barbarorumoccuparetur exercitus.

CleomenesLacedaemonius adversus Hippiam Atheniensemqui equitatupraevalebatplanitiemin qua dimicaturus eratarboribus prostratis impediit etinviam fecit equiti.

Hiberi inAfrica ingenti hostium multitudine excepti timentesquenecircumirenturapplicuerunt se fluminiquod altis in ea regioneripis praefluebat:ita a tergo amne defensi et subindecum virtutepraestarentincursandoin proximos omnem hostium exercitumstraverunt.

XanthippusLacedaemonius sola loci commutatione fortunam Punici belli convertit.Nam cum a desperantibus iam Carthaginiensibus mercede sollicitatusanimadvertisset Afros quidemqui equitatu et elephantispraestabantcolles sectaria Romanis autemquorum robur in pediteeratcampestria teneriPoenos in plana deduxit: ubi per elephantosdissipatis ordinibus Romanorum sparsos milites per Numidas persecutuseorum exercitum fuditin illam diem terra marique victorem.

Epaminondasdux Thebanorum adversus Lacedaemonios directurus aciempro fronteeius decurrere equitibus iussiscum ingentem pulverem hostium oculisobiecisset exspectationemque equestris certaminispraetendissetcircumducto pedite ab ea parteex qua decursus ina[d]versam hostium aciem ferebatinopinantium terga adortus cecidit.

LacedaemoniiCCC contra innumerabilem multitudinem Persarum Thermopylasoccupaveruntquarum angustiae non amplius quam parem numerumcomminus pugnaturum poterant admittere: eaque rationequantum adcongressus facultatemaequati numero barbarorumvirtute autempraestantesmagnam eorum partem ceciderunt nec superati forentnisiper proditorem Ephialten Trachinium circumductus hostis a tergo eosoppressisset.

Themistoclesdux Atheniensiumcum videret utilissimum Graeciae adversusmultitudinem Xerxis navium in angustiis Salaminis decernere idquepersuadere civibus non possetsollertia effecitut a barbaris adutilitatessuas Graeci compellerentur. Simulata namque proditionemisit ad Xerxenqui indicaret populares suos de fuga cogitaredifficilioremque ei rem futuramsi singulas civitates obsidioneaggrederetur: qua ratione effecitut exercitus barbarorum primuminquietareturdum tota nocte in statione custodiae estdeindeutsui mane integris viribus cum barbaris vigilia marcentibusconfligerentloco ut voluerat artoin quo Xerxes multitudinequapraestabatuti non posset.

DE ACIEORDINANDA

Cn. Scipioin Hispania adversus Hannonem ad oppidum Indibilecumanimadvertisset Punicam aciem ita directamut in dextro cornuHispani constituerenturrobustus quidem milessed qui alienumnegotium ageretin sinistro autem Afriminus viribus firmisedanimi constantioresreducto sinistro latere suorumdextro cornuquod validissimis militibus exstruxeratobliqua acie cum hosteconflixit: deinde fusis fugatisque Afris Hispanosqui in recessuspectantium more steterantfacile in deditionem compulit.

PhilippusMacedonum rexadversus Hyllios gerens bellumut animadvertitfrontemhostium stipatam electis de toto exercitu virislatera auteminfirmiorafortissimis suorum in dextro cornu collocatissinistrumlatus hostium invasit turbataque tota acie victoriam profligavit.

PammenesThebanusconspecta Persarum aciequae robustissimas copias indextro cornu collocatas habebatsimili ratione et ipse suosordinavitomnemque equitatum et fortissimum quemque peditum in dextrocornuinfirmissimos autem contra fortissimos hostium posuitpraecepitqueut ad primum impetum eorum fuga sibi consulerentinsilvestria confragosaqueloca se reciperent: ita frustrato roboreexercitusipse optuma parte virium suarum dextro cornu totamcircumiit aciem hostium et avertit.

P.Cornelius Scipiocui postea Africano cognomen fuitadversusHasdrubalem Poenorum ducem in Hispania gerens bellum ita percontinuos dies ordinatum produxit exercitumut media aciesfortissimis fundaretur. Sed cum hostes quoque eadem ratione assidueordinati procederentScipio eo diequo statuerat decernerecommutavit instructionis ordinem et firmissimos [id est legionarios]in cornibus collocavit ac levem armaturam in media aciesedretractam: ita cornibusquibus ipse praevalebatinfirmissimashostium partes lunata acie aggressus facile fudit.

Metellusin Hispaniaeo proelio quo Hirtuleium devicitcum comperissetcohortes eiusquae validissimae vocabanturin media acie locatasipse mediam suorum aciem reduxitne ea parte ante cum hosteconfligeretquam cornibus complicatis medios undique circumvenisset.

Artaxerxesadversus Graecosqui Persida intraverantcum multitudine superaretlatius quam hostes acie instructa in fronte <peditem>equitemlevemque armaturam in cornibus collocavit: atque ita ex industrialentius procedente media acie copias hostium cinxit ceciditque.

ContraHannibal ad Cannas reductis cornibus productaque media acie nostrosprimo impetu protrusit. Idem conserto proeliopaulatim invicemsinuantibus procedentibusque ad praeceptum cornibusavideinsequentem hostem in mediam aciem suam recepit et ex utraque partecompressum cecidit. Veterano et diu edocto usus exercitu: hoc enimgenus ordinationis exsequi nisi peritus et ad omne momentumrespondens miles vix potest.

LiviusSalinator et Claudius Nerocum Hasdrubal bello Punico secundodecernendi necessitatem evitans in colle confragoso post vineas aciemdirexissetipsi diductis in latera viribus vacua fronte ex utraqueparte circumvenerunt eum atque ita aggressi superarunt.

Hannibalcum frequentibus proeliis a Claudio Marcello superareturnovissimesic castra metabaturut aut montibus aut paludibus aut simililocorum aliqua opportunitate adiutus aciem eo modo collocaretutvincentibusquidem Romanis paene indemnem recipere posset intramunimenta exercitumcedentibus autem instandi liberum haberetarbitrium.

XanthippusLacedaemonius in Africa adversus M. Atilium Regulum levem armaturamin prima acie collocavitin subsidio autem roburexercituspraecepitque auxiliaribusut emissis telis cederent hostietcum se intra suorum ordines recepissentconfestim in lateradiscurrerent et a cornibus rursus erumperent: exceptumque iam hostema robustioribus et ipsi circumierunt.

Sertoriusidem in Hispania adversus Pompeium fecit. Cleandri<d>asLacedaemonius adversus Lucanos densam instruxit aciemut longeminoris exercitus speciem praeberet: securis deinde hostibus in ipsocertamine diduxit ordines et a lateribus circumventos eos fudit.

Gastron[ius]Lacedaemoniuscum [in] auxilio Aegyptiis adversus Persas venisset etsciret firmiorem esse Graecum militem magisque a Persis timericommutatis armis Graecos in prima posuit acie etcum illi aequoMarte pugnarentsubmisit Aegyptiorum manum: Persae cum GraecisquosAegyptios opinabanturrestitissentsuperveniente multitudinequamut Graecorum expaverantcesserunt.

Cn.Pompeius in Albaniaquia hostes et numero et equitatupraevalebantiuxta collem in angustiis <subsidere pedites etscutis> protegere galeasne fulgore earum conspicui fierentiussitequites deinde in aequum procedere ac velut praetenderepeditibuspraecepitque eisut ad primum impetum hostium refugerentetsimul ad pedites ventum essetin latera discederent: quod ubiexplicitum estpatefacto loco subita peditum consurrexitaciesinvectosque temere hostes inopinato interfusa proelio cecidit.

M.Antonius adversus Parthosqui infinita multitudine sagittarumexercitum eius obruebantsubsidere suos et testudinem facere iussit:supra quam transmissis sagittis sine militum noxa exhaustus esthostis.

Hannibaladversus Scipionem in Africacum haberet exercitum ex Poenis etauxiliaribusquorum pars non solum ex diversis gentibussed etiamex Italicis constabatpost elephantos LXXXqui in prima frontepositi hostium turbarent aciemauxiliares Gallos et Ligures etBaliares Maurosque posuitut neque fugere possent Poenis a tergostantibus et hostem oppositisi non infestarentat certefatigarent: tum suis et Macedonibusqui iam fessos Romanos integriexciperentin secunda acie collocatisnovissimos Italicosconstituitquorum et timebat fidem et segnitiam verebaturquoniamplerosque eorum ab Italia invitos extraxerat.

Scipioadversus hanc formam robur legionis triplici acie in fronte ordinatumper hastatos et principes et triarios opposuit: nec continuasconstruxit cohortessed manipulis inter se distantibus spatiumdeditper quod elephanti ab hostibus acti facile transmitti sineperturbatione ordinum possent. Ea ipsa intervalla expeditis velitibusimplevitne interluceret aciesdato his praeceptout ad impetumelephantorum vel retro vel in latera concederent. Equitatum deinde incornua divisit et dextro Romanis equitibus Laeliumsinistro NumidisMasinissam praeposuit: quae tam prudens ordinationon dubie causavictoriae fuit.

Archelausadversus L. Sullam in fronte ad perturbandum hostem falcatasquadrigaslocavitin secunda acie phalangem Macedonicamin tertia Romanorummore armatos auxiliaresmixtis fugitivis Italicae gentisquorumpervicaciae fidebat; levem armaturam in ultimo statuit; inutroque deinde latere equitatumcuius amplum numerum habebatcircumeundi hostis causa posuit.

Contrahaec Sulla fossas amplae latitudinis utroque latere duxit etcapitibus earum castella communiit: qua rationene circuiretur abhoste et peditum numero et maxime equitatu superanteconsecutus est.Triplicem deinde peditum aciem ordinavit relictis intervallisper<quae> levem armaturamet equitemquem in novissimocollocaverat[ut] cum res exegissetemitteret. Tum postsignanis quiin secunda acie erant imperavitut densos numerososque palos firmein terram defigerentintraque eos appropinquantibusquadrigisantesignanorum aciem recepit: tum demum sublato universorum clamorevelites et levem armaturam ingerere tela iussit. Quibus factisquadrigae hostium aut implicitae palis aut exterritae clamoretelisque in suos conversae sunt turbaveruntque Macedonum structuram:qua cedentecum Sulla <in>staret et Archelaus equitemopposuissetRomani equitem subito emissi averterunt eosconsummaveruntque victoriam.

C. CaesarGallorum falcatas quadrigas eadem ratione palis defixis excepitinhibuitque.

Alexanderad Arbelacum hostium multitudinem verereturvirtuti autem suorumfideretaciem in omnem partem spectantem ordinavitut circumventiundique pugnare possent.

Paulusadversus Persen Macedonum regemcum is phalangem suorum duplicemmediam in partem direxisset eamque levi armatura cinxisset et equitemutroque cornu collocassettriplicem aciem cuneis instruxitinterquos velites subinde emisit. Quo genere cum profligari nihil videretcedere instituitut hac simulatione perduceret hostes in confragosalocaquae ex industria captaverat. Cum sic quoquesuspectacalliditate recedentiumordinatasequeretur phalanxequites asinistro cornu praeter oram phalangis iussit transcurrere citatisequistectosut obiectis armis ipso impetu praefringerenthostiumspicula: quo genere telorum exarmati Macedones solverunt aciem etterga verterunt.

Pyrrhuspro Tarentinis apud Asculumsecundum Homericum versumquo pessimiin medium recipiunturdextro cornu Samnites EpirotasquesinistroBruttios atque Lucanos cum Sallentinisin media acie Tarentinoscollocavitequitatum et elephantos in subsidiis esse iussit. Contraconsulesaptissime divisis in cornua equitibuslegiones in primaacie et in subsidiis collocaverunt et his immiscuerunt auxilia. XLmilia utrimque fuisse constat: Pyrrhi dimidia pars exercitus amissaapud Romanos V milia desiderata sunt.

Cn.Pompeius adversus C. Caesarem Palaepharsali triplicem instruxitaciemquarum singulae denos ordines in latitudinem habuerunt.Legiones secundum virtutem cuiusque firmissimas in cornibus et inmedio collocavitspatia his interposita tironibus supplevit. Dextrolatere DC equites propter flumen Enipeaqui et alveo suo et alluvieregionem impedieratreliquum equitatum in sinistro cornu cumauxiliis omnibus locavitut inde Iulianum exercitum circumiret.

Adversushanc ordinationem C. Caesar et ipse triplici acie dispositis infronte legionibus sinistrum latusne circumiri possetadmovitpaludibus. In dextro cornu equitem posuitcui velocissimos miscuitpeditumad morem equestris pugnae exercitatos. Sex deinde cohortesin subsidio retinuit ad res subitas et dextro latere conversas inobliquumunde equitatum hostium exspectabatcollocavit. Nec ullares eo die plus ad victoriam Caesari contulit: effusum namque Pompeiequitatum inopinato excursu averterunt caedendumquetradiderunt.

ImperatorCaesar Augustus Germanicuscum subinde Chatti equestre proelium insilvas refugiendo deducerentiussit suos equitessimulatque adimpedita ventum essetequis desilire pedestrique pugna confligere:quo genere consecutusne quis iam locus victoriam eius moraretur.

C.Duelliuscum videret graves suas naves mobilitate Punicae classiseludi irritamque virtutem militum fieriexcogitavit manus ferreas:quae ubi hostilem apprenderant navemsuperiecto pontetransgrediebatur Romanuset in ipsorum ratibus comminus eostrucidabant.

DE ACIEHOSTIUM TURBANDA

PapiriusCursor filius consulcum aequo Marte adversus obstinatos Samnitesconcurreretignorantibus suis praecepit Spurio Nautiout paucialares et agasones mulis insidentes ramosque per terram trahentes acolle transverso magno tumultu decurrerent. Quibus prospectisproclamavit victoremadesse collegamoccuparent ipsi praesentisproelii gloriam: quo facto et Romani fiducia concitati pro<ruereet hostes> pulvere perculsi terga verterunt.

FabiusRutilius Maximus quarto consulatu in Samnioomni modo frustraconatus aciem hostium perrumperenovissime hastatos subduxitordinibus et cum Scipione legato suo circummisit iussitque collemcapereex quo decurri poterat in hostium terga: quod ubi factum estRomanis crevit animus et Samnites perterriti fugam molientes caesisunt.

MinuciusRufus imperatorcum a Scordiscis Dacisque premereturquibus imparerat numeropraemisit fratrem et paucos una equites cum aeneatoribuspraecepitqueutcum vidisset contractum proeliumsubitus exdiverso se ostenderet iuberetque concinere aeneatores: <re>sonantibusmontium iugis species ingentis multitudinis offusa est hostibusquaperterritidedere terga.

AciliusGlabrio consul adversus Antiochi regis aciemquam is in Achaia proangustiis Thermopylarum direxeratiniquitatibus loci non irritustantumsed cum iactura quoque repulsus essetnisi circummissus abeo Porcius Catoqui tumiam consularistribunus militum a populofactus in exercitu eratdeiectis iugis Callidromi montis Aetolisqui praesidio <ea> tenebantsuper imminentem castris regiiscollem a tergo subitus apparuisset: quo facto perturbatis Antiochicopiis utrimque irrupere Romani et fusis fugatisque castra ceperunt.

C.Sulpicius Peticus consul contra Gallos dimicaturus iussit mulionesclam in montes proximos cum mulis abire et indidem conserto iamproelio velut equis insidentes ostentare se pugnantibus: qua re Galliexistimantes adventare auxilia Romanis cessere iam paene victores.

Mariuscirca Aquas Sextiascum in animo haberet postera die depugnareadversus TeutonosMarcellum cum parva manu equitum peditumque noctepost terga hostium misit et ad implendam multitudinis speciemagasones lixasque armatos simul ire iussit iumentorumque magnampartem instratorumcentunculisut per hoc facies equitatusobicereturpraecepitqueutcum animadvertissent committi proeliumipsi in terga hostium descenderent:qui apparatus tantum terrorisintulitut asperrimi hostes in fugam versi sint.

LiciniusCrassus fugitivorum bello apud Camalatrum educturus militemadversusCastum et Cannicum duces Gallorum XII cohortes cum C. Pomptinio et Q.Marcio Rufo legatis post montem circummisit: quae cum commisso iamproelio a tergo clamore sublato decucurrissentita fuderunt hostesut ubique fuganusquam pugna capesseretur.

M.Marcelluscum verereturne paucitatem militum eius clamordetegeretsimul lixas calonesque et omnis generis sequellasconclamare iussit atque hostem magni exercitus specie exterruit.

ValeriusLaevinus adversus Pyrrhumocciso quodam gregali tenens gladiumcruentumutrique exercitui persuasit Pyrrhum interemptum: quamobremhostes destitutos se ducis morte credentesconsternati a mendacioincastra se pavidi receperunt.

Iugurthain Numidia adversus C. Mariumcum Latinae quoque linguae usum eiconversatio pristina castrorum dedissetin primam aciemprocucurritet occisum a se C. Marium clare praedicavit atque itamultos nostrorum avertit.

MyronidesAtheniensis dubio proelio adversus Thebanos rem gerens repente indextrum suorum cornu prosiluit et exclamavit sinistro iam se vicisse:qua re et suis alacritate et hostibus iniecto metu vicit.

Croesuspraevalido hostium equitatui camelorum gregem opposuitquorumnovitate et odore consternati equi non solum insidentespraecipitaveruntsed peditum quoque suorum ordines protriveruntvincendosque hosti praebuerunt.

PyrrhusEpirotarum rexpro Tarentinis adversus Romanos eodem modo elephantisad perturbandam aciem usus est. Poeni quoque adversus Romanosfrequenter idem fecerunt. Volscorum castra cum prope <a>virgultis silvaque posita essentCamillusea omniaquae conceptumignem usque in vallum perferre poterantincendit et sic adversariosexuit castris.

P. Crassusbello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptusest.

Hispanicontra Hamilcarem boves vehiculis adiunctos in prima fronteconstituerunt vehiculaque tedae et sebi et sulphuris plenasignopugnae datoincenderunt: actis deinde in hostem bubus consternatamaciem perruperunt.

Falisci etTarquiniensescompluribus suorum in habitum sacerdotumsubornatisfaces et angues furiali habitu praeferentibusaciemRomanorumturbaverunt.

IdemVeientes et Fidenates facibus arreptis fecerunt.

Atheasrex Scytharumcum adversus ampliorem Triballorum exercitumconfligeretiussit a feminis puerisque et omni imbelli turba gregesasinorumac boum ad postremam hostium aciem admoveri et erectas hastaspraeferri; famam deinde diffudittamquam auxilia sibi abulterioribus Scythis adventarent: qua asseveratione avertit hostem.

DEINSIDIIS

Romulusper latebras copiarum parte dispositacum ad Fidenasaccessissetsimulata fuga temere hostes insecutos eo perduxitubioccultos milites habebatqui undique adorti effusos et incautosceciderunt.

Q. FabiusMaximus consulauxilio Sutrinis missus adversus Etruscosomneshostium copias in se convertit; deinde simulato timore in superioraloca velut fugiens recessit effuseque subeuntes aggressus non acietantum superavitsed etiam castris exuit.

SemproniusGracchus adversus Celtiberos metu simulato continuit exercitum;emissa deinde armatura leviquae hostem lacesseret ac statim pedemreferretevocavit hostes: deinde inordinatos aggressus usque eoceciditut etiam castra caperet.

L.Metellus consul in Sicilia bellum adversus Hasdrubalem gerensobingentem eius exercitum et CXXX elephantos intentiorsimulatadiffidentia intra Panhormum copias tenuit fossamque ingentismagnitudinis ante se duxit. Conspecto deinde exercitu Hasdrubalisqui in prima acie elephantos habebatpraecepit hastatistela inbeluas iacerent protinusque se intra munimenta reciperent. Ealudificatione rectores elephantorum concitati in ipsam fossamelephantos egerunt: quo ut primum illati suntpartimmagnitudinetelorum confectipartim retro in suos acti totam aciemturbaverunt.

TuncMetellushanc opperiens occasionemcum toto exercitu erupit etaggressus a latere Poenos cecidit ipsisque [ut] elephantis potitusest. ThamyrisScytharum reginaCyrum Persarum ducem aequo Martecertantem simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias atqueibirepente converso agminenatura loci adiuta devicit.

Aegyptiiconflicturi acie in eis campisquibus iunctae paludes erantalgaeas contexerunt commissoque proelio fugam simulantes in insidiashostes evocaveruntqui rapidius per ignota invecti loca limoinhaeserunt circumventique sunt.

Viriathusex latrone dux Celtiberorumcedere se Romanis equitibus simulansusque ad locum voraginosum et praealtum eos perduxit etcum ipse persolidos ac notos sibi transitus evaderetRomanos ignaros locorumimmersosque limo cecidit.

Fulviusimperator Cimbrico bello collatis cum hoste castris equites suosiussit succedere ad munitiones eorum lacessitisque barbaris simulatafuga regredi. Hoc cum per aliquot dies fecissetavide insequentibusCimbrisanimadvertit castra eorum solita nudari. Itaque per partemexercitus custoditaconsuetudine ipse cum expeditis post castrahostium consedit occultus effusisque eis ex more repente adortus etdesertum proruit vallum et castra cepit.

Cn.Fulviuscum in finibus nostris exercitus Faliscorum longe nostromaior castra posuissetper suos milites quaedam procul a castrisaedificia succenditut Falisci suos id fecisse credentes spe praedaediffunderentur. Alexander Epirotes adversus Illyrios collocata ininsidiis manu quosdamex suis habitu Illyriorum instruxit et iussitvastare suam [id est Epiroticam]regionem. Quod cum Illyrii viderentfieriipsi passim praedari coeperunteo securiusquod praecedentesveluti pro exploratoribus habebant: a quibus ex industria in locainiqua deducti caesi fugatique sunt.

Leptinesquoque Syracusanus adversus Carthaginienses vastari suos agros etincendi villas castellaque quaedam imperavit: Carthaginiensesa suisid fieri ratiet ipsi tamquam in adiutorium exierunt exceptique abinsidiatoribusfusi sunt.

Maharbalmissus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantescum sciretgentem avidam esse vinimagnum eius modum mandragorapermiscuitcuius inter venenum ac soporem media vis est. Tum proeliolevi commissoex industria cessit. Nocte deinde intempesta relictisintra castra quibusdamsarcinis et omni vino infecto fugam simulavit:cumque barbari occupatiscastris in gaudium effusi avide medicatummerum hausissent et in modum defunctorum strati iacerentreversusaut cepit eos aut trucidavit.

Hannibalcum sciret sua et Romanorum castra in eis locis essequae lignisdeficiebanturex industria in regione deserta plurimos armentorumgreges intra vallum reliquitqua velut praeda Romani potiti insummis lignationis angustiis insalubribus se cibis oneraverunt:Hannibalreducto nocte exercitusecuros eos et semicruda gravescarne maiorem in modum vexavit.

Ti.Gracchus in Hispaniacertior factus hostem inopem commerciolaborareinstructissima castra omnibus esculentis deseruit: quaeadeptum hostem et repertis intemperanter repletum gravemque reductoexercitu subitooppressit.

<C>hi<i>qui adversus Erythraeos bellum gerebantspeculatorem eorum in locoedito deprehensum occiderunt et vestem eius suo militi dederuntquiex eodem iugo Erythraeos signo dato in insidias evocavit.

Arabescum esset nota consuetudo eorumqua de adventu hostium interdiufumonocte igne significare instituerantut sine intermissione eafierentpraeceperuntadventantibus autem adversariisintermitterentur: qui cum cessantibus luminibus existimarent ignorariadventum suumavidius ingressi oppressique sunt.

AlexanderMacedocum hostis in saltu editiore castra communissetsubductaparte copiarum praecepit hisquos relinquebatut ex more ignes<ex>citarent speciemque praeberent totius exercitus: ipse peravias regiones circumducta manu hostem superiore aggressus locodepulit.

MemnonRhodius [rex]cum equitatu praevaleret et hostem in collibus secontinentem in campos vellet deducerequosdam ex militibus suis subspecie perfugarum misit in hostium castraqui affirmarent exercitumMemnonistam perniciosa seditione furereut subinde aliqua pars eiusdilaberetur. Huic affirmationi ut fidem faceretpassim in conspectuhostium iussit parva castella munirivelut in ea se recepturi essentqui dissidebant. Hac persuasionesollicitatiqui in montibus secontinuerantin plana descenderunt etdum castella temptantabequitatu circumventi sunt.

Harrybasrex Molossorumbello petitus a Bardyli Illyriomaiorem aliquantoexercitum habenteamolitus imbelles suorum in vicinam regionemAetoliae famam sparsittamquam urbes ac res suas Aetolis concederet:ipse cum hisqui arma ferre poterantinsidias in montibus et locisconfragosisdistribuit. Illyrii timentesne quae Molossorum erant abAetolis occuparenturvelut ad praedam festinantes neglectisordinibus accelerare coeperunt: quos dissipatosnihil taleexspectantesHarrybas ex insidiis fudit fugavitque.

T.Labienus C. Caesaris legatus adversus Gallos ante adventumGermanorumquos auxilio his venturos sciebatconfligere cupiensdiffidentiam simulavit positisque in diversa ripa castrisprofectionem edixit in posterum diem. Gallicredentes eum fugereflumenquod medium eratinstituerunt transmittere: Labienuscircumacto exercitu inter ipsas superandi amnis difficultates eoscecidit.

Hannibalcum explorasset neglegenter castra FulviRomani ducismunitaipsumpraeterea multa temere audereprima lucecum densiores nebulaepraestarent obscuritatempaucos equites munitionum nostrarumvigilibus ostendit: quo Fulvius repente movit exercitum. Hannibal pera[d]versam partem castra eius occupavit et illa in tergum Romanorumeffusus octo milia fortissimorum militum cum ipso duce trucidavit.

IdemHannibalcum inter Fabium dictatorem et Minucium magistrum equitumdivisus esset exercitus et Fabius occasionibus immineretMinuciuspugnandi cupiditate flagraretcastra in campoqui medius interhostes eratposuit etcum partem peditum in confragosis rupibuscelassetipse ad evocandum hostem misitqui proximum tumulumoccuparent: ad quos opprimendos cum eduxisset copias Minuciusinsidiatores ab Hannibale dispositi subito consurrexerunt etdelessent Minuci exercitumnisi Fabius periclitantibus subvenisset.

IdemHannibalcum ad Trebiam in conspectu haberet Semproni Longi consuliscastramedio amne interfluentesaevissima hieme Magonem et electosin insidiis posuit. Deinde Numidas equites ad eliciendam Sempronicredulitatem adequitare vallo eius iussitquibus praeceperatut adprimum nostrorum incursum per nota refugerent vada. Hos consul etadortus temere et secutus ieiunum exercitum in maximo frigoretransitu fluminis rigefecit: mox torpore et inedia affectis Hannibalsuum militem opposuitquem ad id ignibus oleoque et cibo foverat;nec defuit partibus Magoquin terga hostium in hoc ordinatuscaederet.

Idem adTrasumennumcum arta quaedam via in<ter lacum et>radicesmontis in campos patentes duceretsimulata fuga per angustiasad patentia evasit ibique castra posuit ac nocte dispositis militibuset per collemqui imminebatet in lateribus angustiarum prima lucenebula quoqueadiutusaciem direxit: Flaminius velut fugienteminsequenscum angustias esset ingressusnon ante providit insidiasquam simul a frontelateribustergo circumfusus ad internicionemcum exercitu caederetur.

IdemHannibal adversus Iunium dictatorem nocte intempesta DCequitibusimperavitut in plures turmas segregati per vices sineintermissione circa castra hostium se ostentarent: ita tota nocteRomanis in vallo statione ac pluviaquae forte continua fueratinquietatis confectisquecum receptui signum man<e> IuniusdedissetHannibal suos requietos eduxit et castra eius invasit.

EpaminondasThebanus in eundem modumcum Lacedaemonii a<d> <Is>thmonvallo ducto Peloponeson tuerenturpaucorum opera levis armaturaetota nocte inquietavit hostem. Ac deinde prima luce <re>vocatissuiscum Lacedaemonii se recepissentsubito universumexercitumquem quietum habueratadmovit et per ipsa munimentadestituta propugnatoribus irrupit.

Hannibaldirecta acie ad Cannas DC equites Numidas transfugere iussitqui adfidem faciendam gladios et scuta nostris tradiderunt et in ultimumagmen receptiubi primum concurri coepitstrictis minoribus quosoccultaverant gladiisscutis iacentium assumptisRomanorum aciemceciderunt.

Iapydes P.Licinio proconsuli pag<an>os quoque sub specie deditionisobtuleruntqui recepti et in postrema acie collocati terga Romanorumceciderunt.

ScipioAfricanuscum adversa haberet bina hostium castraSyphacis etCarthaginiensiumstatuit Syphacisubi multa incendii alimentaerantaggredi nocte ignemque inicereut ea re Numidas quidem exsuis castris trepidantes caederetPoenos autemquos certum erat adsuccurrendum sociis procursurosinsidiis dispositis exciperet.Vtrumque ex sententia cessit: tamquam ad fortuitum incendium sinearmis procurrentis adortus cecidit.

Mithridatesa Lucullo virtute frequenter superatusinsidiis eum appetiitAdathante quodam eminente viribus subornatout transfugeret et fideparta hosti facinus perpetraret: quod is strenue quidemsed sineeventu conatus est. Receptus enim a Lucullo in gregem equitum nonsine tacita custodia habitus estquia nec credi subito transfugaenec inhiberi reliquos oportebat. Cum deinde frequentibusexcursionibus promptam et enixam operam exhiberetfide acquisitatempus elegitquo missa principia quietem omnibus castrensibusdabant praetoriumque secretius praestabant. Casus adiuvit Lucullum.Nam qui ad vigilantem usque admittereturfatigatum nocturniscogitationibus illo tempore quiescentem invenit. Cum deindetamquamnuntiaturus subitum aliquid ac necessariumintrare vellet etpertinaciter a servis valetudini domini consulentibus excludereturveritusne suspectus essetequis quos ante portam paratos habebatad Mithridatem refugit irritus.

Sertoriusin Hispaniacum apud Lauronem oppidum vicina castra Pompei castrishaberet et duae tantummodo regiones essentex quibus pabulum petipossetuna in propinquoaltera longius sitaeam quae in propinquoerat subinde a levi armatura infestariulteriorem autem vetuit abullo armato adiridonec persuasit adversariistutiorem esse quaeerat remotior. Quam cum petissent PompeianiOctavium Graecinium cumdecem cohortibus in morem Romanorum armatis et decem Hispanorum levisarmaturae et Tarquitium Priscum cum duobus milibus equitum ire iubetad insidias tendendas pabulatoribus. Illi strenue imperata faciunt.Explorata enim locorum naturain vicina silva nocte praedictascopias abscondunt itaut in prima parte leves Hispanosaptissimosad furta bellorumponerentpaulo interius scutatosin remotissimoequitesne fremitu eorum cogitata proderentur: quiescere omnessilentio servato in horam tertiam diei iubent. Cum deinde Pompeianisecuri oneratique pabulo de reditu cogitarent et hi quoquequi instatione fuerantquiete invitati ad pabulum colligendumdilaberenturemissi primum Hispani velocitate gentili in palanteseffundunturet convulnerant confunduntque nihil tale exspectantes.Prius deinde quam resisti his inciperetscutati erumpunt e saltu etredeuntes in ordinem consternant avertuntque: fugientibus equitesimmissi toto eos spatioquo rediebatur in castrapersecuti caedunt.Curatum quoquene quis effugeret: nam reliqui CCL equites praemissifacile per compendia itinerum effusis habenisantequam ad castraPompei pervenireturconversi occurrerunt eisqui primi fugerant. Adcuius rei sensum Pompeio emittente legionem cum D. Laelio inpraesidium suorumsubducti in dextrum latus velut cesseruntequitesdeinde circumita legione hanc quoque a tergo infestaveruntcum iamet a fronte qui pabulatores persecuti erant incursarent: sic legioquoque inter duas acies hostium cum legato suo elisa est. Ad cuiuspraesidium Pompeio totum educente exercitumSertorius quoque ecollibus suos instructos ostendit effecitquene Pompeius expediret:ita praeter duplex damnumeadem sollertia illatumspectatoremquoque eum cladis suorum continuit. Hoc primum proelium interSertorium et Pompeium fuit: X milia hominum de Pompei exercitu amissaet omnia impedimenta Livius auctor est.

Pompeiusin Hispaniadispositis ante qui ex occulto aggrederentursimulatometu deduxit instantem hostem in loca insessa: deindeubi respoposcitconversus et in fronte et utrisque lateribus adinternicionem ceciditcapto etiam duce eorum Perperna.

Idemadversus Mithridatem in Armenianumero et genere equitumpraevalentemtria milia levis armaturae et D equites nocte in vallesub virgultisquae inter bina castra erantdisposuitprima deindeluce in stationem hostiumemisit equites ita formatosutcumuniversus cum exercitu hostium equitatusproelium inissetservatisordinibus paulatim cederentdonec spatium darent consurgendi a tergoob hoc dispositis. Quod postquam ex sententia contigitconversis quiterga dedisse videbanturmedium hostem trepidantemceciditipsosetiam equos pedite comminus accedente confodit: eoque proeliofiduciam regiquam in equestribus copiis habebatdetraxit.

Crassusbello fugitivorum apud Cantennam bina castra comminus cum hostiumcastris vallavit. Nocte deinde commotis copiismanente praetorio inmaioribus castrisut fallerentur hostesipse omnes copias eduxit etin radicibus praedicti montis constituit; divisoque equitatupraecepit L. Quintiopartem Spartaco obiceret pugnaque eumfrustrareturparte alia Gallos Germanosque ex factione Casti etCannici eliceret ad pugnam et fuga simulata deduceretubi ipse acieminstruxerat: quos cum barbari insecuti essentequite recedente incornuasubito acies Romana adaperta cum clamore procurrit. XXXVmilia armatorum eo proelio interfecta cum ipsis ducibus Liviustraditreceptas quinque Romanas aquilassigna sex et XXmultaspoliainter quae quinque fasces cum securibus.

C. Cassiusin Syria adversus Parthos ducemque <O>sacen equitem ostenditafrontecum a tergo peditem in confragoso loco occultasset: deincedente equitatu et per nota se recipientein praeparatas insidiasperduxit exercitum Parthorum et cecidit.

VentidiusParthos et Labienumalacres successibus victoriarumdum suos ipseper simulationem metus continetevocavit et in loca iniqua deductosaggressus per obreptionem adeo debellavitut destituto Labienoprovincia excederent Parthi.

Idemadversus Pharnastanis Parthoscum ipse exiguum numerum militumhaberetillis autem fiduciam ex multitudine videret increscereadlatus castrorum XVIII cohortes in obscura valle posuitequitatu postterga peditum collocato. Tum paucos admodum milites in hostem misit:qui ubi simulata fuga hostem effuse sequentem ultra locum insidiarumperduxerecoorta a latere acie praecipitatos in fugamin hisPharnastaneminterfecit.

C. Caesarsuis et Afranii castris contrarias tenentibus planitiascumutriusque partis plurimum interesset colles proximos occupare idqueproptersaxorum asperitatem esset difficiletamquam Ilerdamrepetiturum retro agmen ordinavitfaciente inopia fidemdestinationi. Intra brevissimum deinde spatium exiguo circuitu flexitrepente ad montis occupandos. Quo visu perturbati Afraniani velutcaptis castris et ipsi effuso cursu eosdem montes petiere: quodfuturum cum praedivinasset Caesarpartim peditatu quem praemiseratpartim a tergo summissis equitibus inordinatos est adortus.

Antoniusapud Forum Gallorumcum Pansam consulem adventare comperissetinsidiis per silvestria Aemiliae viae dispositis agmen eiusexcepitfuditque et ipsum eo vulnere affecitquo intra paucos diesexanimaretur.

Iuba rexin Africa bello civili Curionis animum simulato regressu impulit invanam alacritatem: cuius spei vanitate deceptus Curiodum tamquamfugientem Sabboram regium praefectum persequiturdevenit in patentescamposubi Numidarum circumventus equitatuperdito exercitucecidit. Melanthusdux Atheniensiumcum provocatus a rege hostiumXantho Boeotio descendisset ad pugnamut primum comminus stetit"inique"inquit"Xantheet contra pactum facis:adversus solum enim cum altero processisti." Cumque admiratusillequisnam se comitareturrespexissetaversum uno ictu confecit.

IphicratesAtheniensis ad Cherronessumcum sciret Lacedaemoniorum ducemAnaxibium exercitum pedestri itinere ducerefirmissimam manummilitum eduxit e navibus et in insidiis collocavitnaves autemomni[um] tamquam onustas milite palam transnavigare iussit: itasecuros et nihil exspectantes Lacedaemonios a tergo ingressus itinereoppressit fuditque. Liburnicum vadosa loca obsedissentcapitibustantum eminentibus fidem fecerunt hosti alti maris ac trirememquaeeos persequebaturimplicatamvado ceperunt.

Alcibiadesdux Atheniensiumin Hellesponto adversus MindarumLacedaemoniorumducemcum amplum exercitum et plures naves haberetnocte expositisin terram quibusdam militum suorumparte quoque navium post quaedampromunturia occultataipse cum paucis profectus itaut contemptusui hostem invitareteundem insequentem fugitdonec in praeparatasinsidias perduceret: aversum deinde et egredientem in terram per eosquos ad hoc ipsum exposueratcecidit.

Idemnavali proelio decertaturusconstituit malos quosdam inpromunturiopraecepitque his quos ibi relinquebatutcum commissumproelium sensissentpanderent vela: quo facto consecutus estuthostes aliam classem in auxilium ei supervenire arbitrativerterentur.

MemnonRhodius navali proeliocum haberet ducentarum navium classem ethostium naves elicere ad proelium velletita ordinavit suosutpaucarum navium malos erigeret easque primas agi iuberet: hostesprocul conspicati numerum arborum et ex eo navium quoque coniectantesobtuleruntse certamini et a pluribus occupati superatique sunt.

Timotheusdux Atheniensiumadversus Lacedaemonios navali acie decertaturuscum instructa classis eorum ad pugnam processissetexvelocissimisnavibus viginti praemisitquae omni arte varioque flexueluderent hostem: ut primum deinde sensit minus agiliter moveriadversam partemprogressus praelassatos facile superavit.

DEEMITTENDO HOSTENE CLAUSUS PROELIUM EX DESPERATIONE REDINTEGRET

Gallos eoproelioquod Camilli ductu gestum estdesiderantes navigiaquibusTiberim transirentsenatus censuit transvehendos et commeatibusquoque prosequendos.

Eiusdemgeneris hominibus postea per Pomptinum agrum fugientibus via dataestquae Gallica appellatur.

T.Marciuseques Romanuscui duobus Scipionibus occisis exercitusimperium detulitcum circumventi ab eo Poenine inulti morerenturacrius pugnarentlaxatis manipulis et concesso fugae spatiodissipatos sine periculo suorum trucidavit.

C. CaesarGermanos inclusosex desperatione fortius pugnantisemitti iussitfugientisque aggressus est.

Hannibalcum ad Trasumennum inclusi Romani acerrime pugnarentdiductisordinibus fecit eis abeundi potestatem euntesque sine suorum sanguinestravit.

Antigonusrex MacedonumAetolisqui in obsidionem ab eo compulsifameurguebantur statuerantque eruptione facta commoriviam fugae dedit:atque ita infracto impetu eorum insecutus aversos cecidit. AgesilausLacedaemonius adversus Thebanoscum acie confligeretintellexissetque hostes locorum condicione clausos ob desperationemfortius dimicarelaxatis suorum ordinibus apertaque Thebanis adevadendum viarursus in abeuntis contraxit aciem et sine iacturasuorum cecidit aversos.

Cn.Manlius consulcum ex acie reversus capta ab Etruscis Romanorumcastra invenissetomnibus portis statione circumdatis inclusoshostes in eam rabiem efferavitut ipse in proelio caderet: quod <ut>animadverterunt legati eiusab una porta remota statione exitumEtruscis dederunt et effusos persecutioccurrente altero consuleFabioceciderunt.

Themistoclesvicto Xerxe volentes suos pontem rumpere prohibuitcum docuissetaptius esse eum expelli Europaquam cogi ex desperatione pugnare.Idem misit ad eumqui indicaretin quo periculo essetnisi fugammaturaret.

PyrrhusEpirotarum rexcum quandam civitatem cepisset clausisque portis exultima necessitate fortiter dimicantes eosqui inclusi erantanimadvertissetlocum illis ad fugam dedit.

Idem interpraecepta imperatoria memoriae tradiditnon essepertinaciterinstandum hosti fugientine non solum <e>a refortius ex necessitate resisteretsed ut postea quoque facilius aciecederetcum sciret non usque ad perniciem fugientibus instaturosvictores.

DEDISSIMULANDIS ADVERSIS

TullusHostiliusrex Romanorumcommisso adversus Veientes proeliocumAlbani deserto exercitu Romanorum proximos peterent tumulos eaque resturbasset nostrorum animosclare pronuntiavit iussu suo Albanos idfecisseut hostem circumveniret: quae res et terrorem Veientibus etRomanis fiduciam attulit remque inclinatam consilio restituit.

L. Sullacum praefectus eiuscomitante non exigua equitum manucommisso iamproelio ad hostis transfugissetpronuntiavit iussu suo id factum:eaque ratione militum animos non tantum a confusione retraxitsedquadam etiam spe utilitatisquae id consilium secutura essetconfirmavit.

Idemcumauxiliares eius missi ab ipso circumventi ab hostibus etinterfectiessent verereturquene propter hoc damnum universustrepidaret exercituspronuntiavit auxiliarisqui ad defectionemconspirassentconsilio a se in loca iniqua deductos: itamanifestissimam cladem ultionis simulatione velavit et militum animoshac persuasione confirmavit.

Scipiocum Syphacis legati nuntiarent ei regis sui nominene fiduciasocietatis eius ex Sicilia in Africam transiretveritusneconfunderentur animi suorum abscisa <spe> peregrinaesocietatisdimisit pro<pe>re legatos et famam diffudittamquam ultro a Syphace accerseretur.

Q.Sertoriuscum acie decertaretbarbarumqui ei nuntiaveratHirtuleium perissepugione traiecitne et in aliorum id notitiamperferret et ob hoc animi suorum infirmarentur.

AlcibiadesAtheniensiscum <ab> Abydenis proelio urgueretursubitoquemagno cursu tristem adventare animadvertisset tabellariumprohibuit palam dicerequid afferret. Dehinc secreto sciscitatusaPharnabazo regio praefecto classem suam oppugnaricelatis ethostibus et militibus proelium finit ac protinus ad eripiendamclassem ducto exercitu opem tulit suis.

Hannibalemvenientem in Italiam tria milia Carpetanorum reliquerunt: quos illeexemplo ne et ceteri moverenturedixit a se esse dimissos etinsuperin fidem eius rei paucos levissimae operae domos remisit.

L.Luculluscum animadvertisset Macedonas equitesquos in auxiliohabebatsubito consensu ad hostem transfugeresigna canere iussitet turmasquae eos sequerenturimmisit. Hostis committi proeliumratus transfugientestelis excepit: Macedonesqui viderent nequerecipi se ab adversariiset premi ab hisquos deserebantnecessarioad iustum proelium conversi hostem invaserunt.

Datamesdux Persarumadversum Autophradaten in Cappadociacum partemequitum suorum transfugere comperissetceteros omnes venire secumiussit assecutusque transfugas collaudavitquod eum alacriterpraecessissenthortatusque est eos etiamut fortiter hostemadorerentur: pudor transfugis attulit paenitentiam et consilium suumquia non putabant deprehensummutaverunt.

T.Quintius Capitolinus consul cedentibus Romanis ementitus est inaltero cornu hostes fugatos et ita confirmatis suis victoriamre<t>tulit. Cn. Man[i]lius adversus Etruscosvulnerato collegaM. Fabioqui sinistrumcornu ducebatet ob id ea parte cedentequodetiam occisum crederent consulemcum turmis equitum occurritclamitans et collegam vivere et se dextro cornu vicisse: quaconstantia redintegratis animis suorum vicit.

Mariusadversus Cimbros et Teutonoscum metatores eius per imprudentiamitacastris locum cepissentut sub potestate barbarorum esset aquaflagitantibus eam suisdigito hostem ostendens "illinc"inquit"petenda est": quo instinctu assecutus estutprotinus barbari tollerentur.

T.Labienus post Pharsalicam pugnamcum victis partibusDyrrhachiumrefugissetmiscuit vera falsis etnon celato exitupugnaeaequatampartium fortunam gravi vulnere Caesaris finxit: ethac assimulatione reliqui<i>s Pompeianarum partium fiduciamfecit.

M. Catocum Ambraciam eo temporequo sociae naves ab Aetolis oppugnabanturimprudens uno lembo appulissetquamquam nihil secum praesidiihaberetcoepit signum voce gestuque darequo videretursubsequentissuorum navis vocareeaque asseveratione hostem terruittamquamplane appropinquarentqui quasi ex proximo citabantur:Aetoline adventu Romanae classis opprimerenturreliqueruntoppugnationem.

DERESTITUENDA PER CONSTANTIAM ACIE

ServiusTullius adulescens proelioquo rex Tarquinius adversus Sabinosconflixitsigniferis segnius dimicantibus raptum signum in hostemmisit: cuius recuperandi gratia Romani ita ardenter pugnaveruntutet signum et victoriam re<t>tulerint.

FuriusAgrippa consul cedente cornu signum militare ereptum signiferoinhostes Hernicos et Aequos misit. Quo facto eius proelium restitutumest: summa enim alacritate Romani ad recipiendum signum incubuerunt.

T.Quintius Capitolinus consul signum in hostes Faliscos eiecitmilitesque id repetere iussit.

M. FuriusCamillus tribunus militum consulari potestatecunctante exercituarreptum manu signiferum in hostes Volscos et Latinos traxit: ceterospuduit non sequi.

SalviusPelignus bello Persico idem fecit.

M. Furiusaverso exercitucum occurrissetaffirmavit non recepturum se incastra quemquam nisi victorem: reductisque in aciem victoria potitusest.

Scipioapud Numantiamcum aversum suum videret exercitumpronuntiavitprohoste sibi futurumquisquis in castra redisset.

ServiliusPriscus dictatorcum signa legionum ferri in hostis Faliscosiussissetsigniferum cunctantem occidi imperavit: quo exemploperterriti hostem invaserunt.

CossusCornelius magister equitum adversus Fidenates idem fecit. Tarquiniusadversus Sabinos cunctantes equites detractis frenisconcitatisqueequis perrumpere aciem iussit.

M. Atiliusconsul bello Samnitico ex acie refugientibus in castra militibusaciemsuorum opposuitaffirmans secum et bonis civibus dimicaturos eosnisi cum hostibus maluissent: ea ratione universos in aciem reduxit.

L. Sullacedentibus iam legionibus exercitui Mithridatico ductu Archelaistricto gladio in primam aciem procucurrit appellansque militesdixitsi quis quaesissetubi imperatorem reliquissentresponderentpugnantemin Boeotia: cuius rei pudore universi eum secuti sunt.

DivusIulius ad Mundam referentibus suis pedem equum suum abduci aconspectu iussit et in primam aciem pedes prosiluit: militesdumdestituereimperatorem erubescuntredintegraverunt proelium.

Philippusveritusne impetum Scytharum sui non sustinerentfidelissimosequitum a tergo posuit praecepitquene quem commilitonumex acie fugere paterenturperseverantius abeuntes trucidarent: quadenuntiatione cum effecissetut etiam timidissimi mallent abhostibus quam ab suis interficivictoriam acquisivit.

DE HISQUAE POST PROELIUM FIUNT SI RES PROSPERE CESSERITDE CONSUMMANDISRELIQUIIS BELLI

C. Mariusvictis proelio Teutonisreliquias eorumquia noxinterveneratcircumsedenssublatis subinde clamoribus per paucossuorum territavit insomnemque hostem detinuitex eo assecutusutpostero die irrequietum facilius debellaret.

ClaudiusNerovictis Poenisquos Hasdrubale duce in Italiam ex Hispaniatraicientes exceperatcaput Hasdrubalis in castra Hannibalis eiecit:quo factum estut et Hannibal luctu [nam frater occisus erat] etexercitus desperatione adventantis praesidii affligerentur.

L. Sullahisqui Praeneste obsidebanturoccisorum in proelio ducum capitahastis praefixa ostendit atque ita obstinatorum pervicaciam fregit.

Arminiusdux Germanorumcapita eorumquos occideratsimiliter praefixa advallum hostium admoveri iussit.

DomitiusCorbulocum Tigranocertam obsideret et Armeniipertinaciterviderentur toleraturi obsidionemin Vadandum exmegistanisquos ceperatanimadvertit caputque eius ballistaexcussum intra munimenta hostium misit. Id forte decidit in mediumconciliumquod cum maxime habebant barbari: ad cuius conspectumvelut ostento consternati ad deditionemfestinaverunt.

HermocratesSyracusanus superatis acie Carthaginiensibus veritusne captiviquorum ingentem manum in potestatem redegeratparumdiligentercustodirenturquia eventus dimicationis in epulas etsecuritatem compellere victores poteratfinxit proxima nocteequitatum hostilem venturum:qua exspectatione assecutusut solitoattentius vigiliae agerentur.

Idemrebus prospere gestis et ob id resolutis suis in nimiam securitatemsomnoque et mero pressisin castra <hostium> transfugam misitqui praemoneretde fuga: dispositas enim ubique a Syracusanisinsidias. Quarum metu illi continuerunt se intra castra: Hermocratesdetentos eos postero die habilioribus iam suis tradidit bellumqueconfecit.

Miltiadescum ingentem Persarum multitudinem apud Marathona fudissetAthenienses circa gratulationem morantis compulitut festinarent adopem urbi ferendamquam classis Persarum petebat: cumquepraecucurrissetimplessetque moenia armatisPersaerati ingentemnumerum esse Atheniensium et alio milite apud Marathona pugnatumalium pro muris suis opponicircumactis extemplo navibus Asiamrepetierunt.

PisistratusAtheniensiscum excepisset Megarensium classemqua illi ad Eleusinnoctu applicuerantut operatas Cereris sacro feminasAtheniensiumraperentmagnaque edita caede eorum ultus esset suoseadem quae ceperat navigia Atheniensi milite complevitquibusdammatronis habitu captivarum in conspectu locatis: qua facie deceptiMegarenses tamquam suis et cum successu renavigantibus effuse obviiinermesque rursus oppressi sunt.

CimonduxAtheniensiumvicta classe Persarum apud insulam Cypronmilites suoscaptivis armis induit et eisdem barbarorum navibus ad hostemnavigavit in Pamphyliam apud flumen Eurymedonta. Persaequi etnavigia et habitum superstantium agnoscerentnihil caverunt: subitoitaque oppressieodem die et navali et pedestri proelio victi sunt.

SI RESDURIUS CESSERITDE ADVERSIS EMENDANDIS

T. Didiusin Hispaniacum acerrimo proelio conflixissetquod nox diremeratmagno numero utrimque caeso complura suorum corpora intra noctemsepelienda curavit. Hispani postero die ad simile officium progressiquia plures ex ipsorum numero quam ex Romanis caesos reppererantvictos se esse secundum eam dinumerationem argumentatiadcondiciones imperatorisdescenderunt.

T.Marciuseques Romanusqui reliquiis exercitus praefuitcum inpropinquo bina castra Poenorum paucis milibus pas suum distarentcohortatusmilites proxima castra intempesta nocte adortus estet cumhostem victoriae fiducia incompositum aggressus ne nuntios quidemcladis reliquissetbrevissimo tempore militi ad requiem datoeademnocte raptim famam rei gestae praegressus altera eorundem castrainvasit: ita bis simili usus eventudeletis utrubique Poenisamissas populo Romano Hispanias restituit.

DEDUBIORUM ANIMIS IN FIDE RETINENDIS

P.Valerius Epidauri timens oppidanorum perfidiamquia parumpraesidiihabebatgymnicos ludos procul ab urbe apparavit: quo cumomnis fere multitudo spectandi causa exissetclausit portas nec anteadmisit Epidauriosquam obsides a principibus acciperet.

Cn.Pompeiuscum suspectos haberet Chaucenses et verereturnepraesidium non reciperentpetit ab eisut aegros interim apud serefici paterentur: fortissimis deinde habitu languentium missiscivitatem occupavitcontinuitque.

Alexanderdevicta perdomitaque Thracia petens Asiamveritusne post ipsiusdiscessum sumerent armareges eorum praefectosque et omnisquibusvidebatur inesse cura detractae libertatissecum velut honoris causatraxitignobilis autem relictis plebeiosque praefecitconsecutusuti principes beneficiis eius obstricti nihil novare vellentplebsvero ne posset quidemspoliata principibus.

Antipaterconspecto Peloponesiorum exercituqui audita morte Alexandri adinfestandum imperium eius confluxerantdissimulans scire sequamente venissentgratias his egitquod ad auxilium ferendumAlexandro adversus Lacedaemonios convenissentadiecitque id se regiscripturumceterum ipsosquia sibi opera eorum in praesentia nonesset necessariaabirent domoshortatus: et hac asseverationepericulumquod ex novitate rerum imminebatdiscussit.

ScipioAfricanus in Hispaniacum inter captivas eximiae formae virgo<nubilis> [alias et nobilis] ad eum perducta esset omniumqueoculos in se converteretsumma custodia habitam sponso nomine Alicioreddidit insuperqueaurumquod parentes eius redempturi captivamdonum Scipioni attuleranteidem sponso pro nuptiali munere dedit:qua multiplici magnificentiauniversa gens victa imperio populi Romaniaccessit.

Alexandrumquoque Macedonem traditum est eximiae pulchritudinis virginicaptivaecum finitimae gentis principi fuisset desponsasummaabstinentia ita pepercisseut illam ne aspexerit quidem: qua mox adsponsumremissauniversae gentis per hoc beneficium animosconciliavit sibi.

ImperatorCaesar Augustus Germanicus eo belloquo victis hostibus cognomenGermanici meruitcum in finibus Cubiorum castella poneretprofructibus locorumquae vallo comprehendebatpretium solvi iussit:atque ita iustitiae fama omnium fidem astrinxit.

QUAEFACIENDA SINT PRO CASTRORUM DEFENSIONESI SATIS FIDUCIAE INPRAESENTIBUS COPIIS NON HABEMUS

T.Quintius consulcum Volsci castra eius aggress<ur>i forentcohortem tantummodo in statione detinuitreliquum exercitum adquiescendumdimisit. Aeneatoribus praecepitut vallum insidentesequis circumirentconcinerentque: qua facie et simulatione cum etpropulsasset et detinuisset per totam noctem hostesad lucis exortumfessos vigilia repente facta eruptione facile superavit.

Q.Sertorius in Hispania hostium equitatui maxime imparqui usque adipsas munitiones nimia fiducia succedebatnocte scrobes aperuit etante eos aciem direxit. Cum deinde turmales secundum consuetudinemadventarentrecepit aciem: persecuti aciem in fossas deciderunt et eomodo victi sunt.

Charesdux Atheniensiumcum exspectaret auxilia et verereturne intereacontemptu praesentis paucitatis hostes castra eius oppugnarentcompluresex eis quos habebat per aversam partem nocte <e>missosiussitqua praecipue conspicui forent hostibusredire in castra etaccedentium novarum virium speciem praebere: atque ita simulatisauxiliis tutus estdonec instruereturexspectatis.

IphicratesAtheniensiscum campestribus locis castra haberetexplorassetqueThracas ex collibusper quos unus erat descensusnocte ad diripiendacastra venturosclam <e>duxit exercitum etin utraque viae lateraper quam transituri Thraces erantdistributum collocavit: hostemque decurrentemin castrain quibusmulti ignes per paucorum curam instituti speciem manentis ibimultitudinis servabanta lateribus adortus oppressit.

DEEFFUGIENDO

Gallipugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum certis custodibustradiderunt<a> quibussi acie fusi essentspargereturquofacilius colligendapraeda hostem impeditum effugerent.

TryphonSyriae rex victus per totum iter fugiens pecuniam sparsit et sectandae<a> Antiochi equites moratus effugit.

Q.Sertoriuspulsus acie a Q. Metello Pione fugam quidem sibi tutamarbitratusabire dispersos milites iussitadmonitos in quem locumvellet convenire.

Viriathusdux Lusitanorumcopias nostras locorumque iniquitatem evasit eademqua Sertorius rationesparso exercitudein recollecto.

HoratiusCoclesurguente Porsennae exercituiussit suos per pontem redire inurbem eumquene eos insequeretur hostisintercidere. Quod dumefficiturin capite eius propugnator ipse insequentes detinuit:audito deinde fragore pontis abruptideiecit se in alveum eumque etarmis et vulneribus oneratus tranavit.

Afraniusin Hispania ad Ilerdamcum Caesarem fugeretinstante eo castraposuit: cum idem Caesar fecisset et pabulatum suos dimisissetillesignum repente itineri dedit.

Antoniuscum ex Parthis instantibus reciperet exercitum etquotiens primaluce moverettotiens urguentibus barbarorum sagittis infestareturabeuntium agmenin quintam horam continuit suos fidemque stativorumfecit: qua persuasione digressis inde Parthisiustum iter reliquodie sine interpellatione confecit.

Philippusin Epiro victusne fugientem eum Romani premerentindutiasadsepeliendos qui caesi erant impetravit et ob id remissioribuscustodibusevasit.

P.Claudiusnavali proelio superatus a Poeniscum per hostiumpraesidia necesse haberet erumperereliquas viginti naves tamquamvictricesiussit ornari: atque ita Poenis existimantibus superioresfuisse acie nostros terribilis excessit.

Poeniclasse superatiquia instantem avertere Romanum studebantsimulaverunt in vada naves suas incidisse haerentisque imitatieffeceruntut victor eorum timens casum spatium ad evadendum daret.

CommiusAtrabascum victus a Divo Iulio ex Gallia in Brittanniam fugeret etforte ad Oceanum vento quidem secundosed aestu recedente venissetquamvis naves in siccis litoribus haererentpandi nihilominus velaiussit: quae cum persequens eum Caesar ex longinquo tumentia et flatuplena vidissetratus prospero sibi eripi cursu recessit.

 

LIBERTERTIVS

Si prioreslibri responderunt titulis suis et lectorem hucusque cumattentioneperduxeruntedam nunc circa oppugnationes urbiumdefensionesque STRATEGEMATA. Nec morabor ulla praelocutionepriustraditurus quae oppugnandis urbibus usui sunttum quae obsessosinstruere possint.

Depositisautem operibus et machinamentisquorum expleta iam pridem inventionenullam video ultra artium materiamhas circa expugnationem speciesSTRATEGEMATON fecimus:
I. De repentino impetu.
II. Defallendis hisqui obsidebuntur.
III. De eliciendis adproditionem.
IV. Per quae hostes ad inopiam redigantur.
V.Quemadmodum persuadeaturobsidionem permansuram.
VI. Dedistrictione praesidiorum hostilium.
VII. De fluminum derivationeet vitiatione aquarum.
VIII. De iniciendo obsessis pavore.
IX.De irruptione ex diversa partequam exspectabimur.
X. Deinsidiisper quas eliciantur obsessi.
XI. De simulationeregressus.

Excontrario circa tutelam obsessorum:
XII. De excitanda curasuorum.
XIII. De emittendo et recipiendo nuntio.
XIV. Deintroducendis auxiliis et commeatibus suggerendis.
XV.Quemadmodum efficiaturut abundare videanturquae deerunt.
XVI.Qua ratione proditoribus et transfugis occurratur.
XVII. Deeruptionibus.
XVIII. De constantia obsessorum.

DEREPENTINO IMPETU

T.Quintius consulvictis acie Aequis et Volsciscum Antiumoppidumexpugnare statuissetad contionem vocato exercitu exposuitquam id necessarium et facile essetsi non differretur: eoqueimpetuquem exhortatio concitaverataggressus urbem.

M. Cato inHispania animadvertit potiri se quodam oppido possesi inopinatosinvaderet. Quadridui itaque iter biduo per confragosa et desertaemensus nihil tale metuentes oppressit hostes. Victoribus deinde suiscausam tam facilis eventus requirentibus dixittum illos victoriamadeptoscum quadridui iter biduo corripuerint.

DEFALLENDIS HISQUI OBSIDEBUNTUR

DomitiusCalvinuscum obsideret Lueriamoppidum Ligurumnon tantum situ etoperibusverum etiam propugnatorum praestantia tutumcircumiremuros frequenter omnibus copiis instituit easdemque reducere incastra. Qua consuetudine inductis ita oppidanisut crederentexercitationis id gratia facere Romanumet ob hoc nihil ab eo conatucaventibusmorem illum obambulandi in subitum direxit impetumoccupatisque moenibus expressitut se ipsos dederent oppidani.

C.Duellius consul subinde exercendo milites remigesque consecutus estut securis Carthaginiensibus usque in id tempus innoxiaeconsuetudinis subito admota classe murum occuparet.

Hannibalin Italia multas urbes cepitcum Romanorum habitu quosdamsuorumexlongo belli usu latine quoque loquentispraemitteret. ArcadesMesseniorum castellum obsidentesfactis quibusdam armis adsimilitudinem hostiliumeo tempore quo successura alia praesidia hisexploraverantinstructi eorumqui exspectabanturornatu admissiqueper hunc errorem ut sociipossessionem loci cum strage hostiumadepti sunt.

CimonduxAtheniensiumin Caria insidiatus cuidam civitati religiosum incolistemplum Dianae lucumquequi extra muros eratnoctu improvisusincendit: effusisque oppidanis ad opem adversus ignes ferendam vacuamdefensoribus cepit urbem.

Alcibiadesdux Atheniensiumcum civitatem Agrigentinorum egregie munitamobsideretpetito ab eis consilio diu tamquam de rebus ad communepertinentibus disseruit in theatroubi ex more Graecorum locusconsultationipraebebatur: dumque consilii specie tenet multitudinemAtheniensesquos ad id praeparaveratincustoditam urbem ceperunt.

EpaminondasThebanus in Arcadia die festo effuse extra moenia vagantibus hostiumfeminis plerosque ex militibus suis muliebri ornatu immiscuit: quasimulatione illi intra portas sub noctem recepti ceperunt oppidum etsuis aperuerunt.

AristippusLacedaemonius festo die Tegeatarumquo omnis multitudo adcelebrandum Minervae sacrum urbe egressa eratiumenta saccisfrumentariispalea refertis onusta Tegeam misitagentibus eamilitibusqui negotiatorumspecie inobservati portas aperuerunt suis.

Antiochusin Cappadocia ex castello Suendaquod obsidebatiumenta frumentatumegressa intercepit occisisque calonibus eorundem vestitu milites suostamquam frumentum reportantis summisit: quo errore illi custodibusdeceptis castellum intraverunt admiseruntque milites Antiochi.

Thebanicum portum Sicyoniorum nulla vi redigere in potestatem suam possentnavem ingentem armatis compleveruntexposita super merceutnegotiatorum specie fallerent. Ab ea deinde parte murorumquaelongissimeremota erat a maripaucos disposueruntcum quibus e navequidam egressi inermes simulata rixa concurrerent: Sicyoniis addirimendum id iurgium advocatisThebanae naves et portum vacantem eturbem occupaverunt.

TimarchusAetolusocciso Charmade Ptolomaei regis praefectoclamideinterempti et galeari ad Macedonicum ornatus habitum: per huncerrorem pro Charmade in Saniorum portum receptus occupavit.

DEELICIENDIS AD PRODITIONEM

PapiriusCursor consul apud Tarentum Miloniqui cum praesidio Epirotarumurbem obtinebatsalutem ipsi et popularibussi per illum oppidopotereturpollicitus est. Quibus praemiis ille corruptus persuasitTarentinisut se legatum ad consulem mitterent: a quo plena promissaex pacto referens in securitatem oppidanos resolvit atque itaincustoditam urbem Cursori tradidit.

M.Marcelluscum Syracusanum quendam Sosistratum adproditionemsollicitassetex eo cognovit remissiores custodias foredie festoquo Epicydes praebiturus esset vini epularumque copiam:insidiatus igitur hilaritati etquae eam sequebatursocordiaemunimenta conscendit vigilibusquecaesis aperuit exercitui Romanourbem nobilibus victoriis claram.

TarquiniusSuperbuscum Gabios in deditionem accipere non possetfilium suumSextum Tarquinium caesum virgis ad hostem misit. Is incusatapatrissaevitia persuasit Gabinisodio suo adversus regem uterentur: et duxad bellum electus tradidit patri Gabios.

CyrusPersarum rexcomitem suum Zopyrumexplorata eius fidetruncata deindustria faciead hostes dimisit. Ille assentante iniuriarum fidecreditus inimicissimus Cyrocum hanc persuasionem adiuvaretprocurrendopropiusquotiens acie decertareturet in eum teladirigendocommissamsibi Babyloniorum urbem tradidit Cyro.

Philippusoppido Saniorum exclususApollonidi praefecto eorum ad proditionemcorrupto persuasitut plaustrum lapide quadrato oneratum in ipsoaditu portae poneret: confestim deinde signo dato insecutusoppidanoscirca impedita portae claustra trepidantis oppressit.

Hannibalapud Tarentumquae a praesidio Romano duce Livio tenebaturCononeumquendam Tarentinumquem ad proditionem sollicitaverateiusmodifallacia instruxitut ille per causam venandi noctu procederetquasiid per hostem interdiu non liceret. Egresso ipsi aprossubministrabantquos ille tamquam ex captura Livio offerret; idquecum saepius factum esset et ideo minus observareturquadam nocteHannibal venatorumhabitu Poenos comitibus eius immiscuit: qui cumonusti venationequam ferebantrecepti essent a custodibusprotinus eos adorti occiderunt. Tum fracta porta admissus cumexercitu Hannibal omnes Romanos interfecitexceptis hisqui in arcemprofugerant.

Lysimachusrex Macedonumcum Ephesios oppugnaret et illi in auxilio haberentMandronem archipiratamqui plerumque oneratas praeda naves Ephesumappellebatcorrupto ei ad proditionem iunxit fortissimos Macedonumquos ille restrictis manibus pro captivis Ephesum introduceret:postearaptis ex arce armis urbem Lysimacho tradiderunt.

PERQUAE HOSTES AD INOPIAM REDIGANTUR

FabiusMaximus vastatis Campanorum agrisne quid eis ad fiduciam obsidionissuperessetrecessit sementis temporeut frumentumquodreliquumhabebantin sationes conferrent: reversus deinde renataprotrivit et ad famem redactis potitus est.

Antigonusadversus Athenienses idem fecit.

Dionysiusmultis urbibus captiscum Reginos aggredi velletqui copiisabundabantsimulabat pacem petitque ab eisut commeatusexercituiipsius sumministrarent: quod cum impetrassetexhaustooppidanorum frumento aggressus urbem alimentis destitutam superavit.

Idem etadversus Himeraeos fecisse dicitur.

Alexanderoppugnaturus Leucadiam commeatibus abundantem prius castellaquae inconfinio erantcepit omnesque ex his Leucadiam passus est confugereut alimenta inter multos celerius absumerentur.

PhalarisAgrigentinuscum quaedam loca munitione tuta in Sicilia oppugnaretsimulato foedere frumentaquae residua habere se dicebatapud eosdeposuit: deinde data operaut camerae tectorumin quibus idconferebaturrescissae pluviam reciperent[id] fiducia conditicommeatus proprio tritico abusos initio aestatis aggressus inopiacompulit ad deditionem.

QUEMADMODUMPERSUADEATUROBSIDIONEM PERMANSURAM

ClearchusLacedaemoniusexploratum habens Thracas omnia victui necessaria inmontes comportasse unaque spe sustentariquod crederent eumcommeatus inopia recessurumper id tempusquo legatos eorumventuros opinabaturaliquem ex captivis in conspectu iussit occidiet membratim tamquam alimenti causa in contubernia distribui: Thracesnihil non facturum perseverantiae causa eum credentesqui tamdetestabiles epulas sustinuisset expeririin deditionem venerunt.

Ti.GracchusLusitanis dicentibus in X annos cibaria se habere et ideoobsidionem non expavescere"undecimo"inquit"annovos capiam": qua voce perterriti Lusitaniquamvis instructicommeatibusstatim se dediderunt.

A.Torquato Graecam urbem oppugnanti cum diceretur iuventutem ibistudiose iaculis et sagittis exerceri"pluris eam"inquit"propediem vendam."

DEDISTRICTIONE PRAESIDIORUM HOSTIUM

ScipioHannibale in Africam reversocum plura oppidaquae ratio illi inpotestatem redigenda dictabatfirmis praesidiis diversae partisobtinerentursubinde aliquam manum submittebat ad infestanda ea.Novissime etiam tamquam direpturus civitates aderatdeinde simulatometu refugiebat.

Hannibalratus veram esse eius trepidationemdeductis undique praesidiistamquam de summa rerum decertaturus insequi coepit: ita consecutusScipioquod petieratnudatas propugnatoribus urbis per Masinissamet Numidas cepit.

P.Cornelius Scipiointellecta difficultate expugnandi Delminumquiaconcursu omnium defendebaturaggredi alia oppida coepit et evocatisad sua defendenda singulis vacuatam auxiliis Delminum cepit.

PyrrhusEpirotarum rexadversus Illyrioscum civitatemquae caput gentiseratredigere in potestatem suam velleteius desperatione ceterasurbes petere coepit consecutusque estut hostes fiducia velut satismunitae urbis eius ad tutelam aliarum dilaberentur: quo factorevocatis ipse rursus omnibus suis vacuam eam defensoribus cepit.

CorneliusRufinus consulcum aliquanto tempore Crotona oppidum frustraobsedissetquod inexpugnabile faciebat assumpta in praesidiumLucanorum manussimulavit se coepto desistere. Captivum deinde magnopraemio sollicitatum misit Crotonaqui tamquam ex custodiaeffugissetpersuasit discessisse Romanos: id verum Crotoniensesarbitrati dimisere auxilia destitutique propugnatoribus inopinati etinvalidi capti sunt.

MagoduxCarthaginiensiumvicto Cn. Pisone et in quadam turre circumsessosuspicatus ventura ei subsidia perfugam misitqui persuaderetappropinquantibus captum iam Pisonem: qua ratione deterritis eisreliqua victoriae consummavit.

Alcibiadesin Siciliacum Syracusanos capere velletex Catiniensibusapudquos tum exercitum continebatquendam exploratae sollertiaesubmisitad Syracusanos. Is in publicum consilium introductuspersuasit infestissimos esse Catinienses Atheniensibus etsiadiuvarentur a Syracusanisfuturumut opprimerent eos et Alcibiadem;qua re adducti Syracusani universis viribus Catinam petituriprocesseruntrelicta ipsorum urbequam a tergo adortus Alcibiadesac desolatamut speraveratafflixit.

CleonymusAtheniensis Troezeniosqui praesidio Crateri tenebant<ur>aggressus tela quaedamin quibus scriptum erat venisse se adliberandam eorum rem publicamintra muros iecit et eodem temporecaptivos quosdam conciliatos sibi remisitqui Craterum detractarent:per hoc consilium seditione intestina apud obsessos concitata admotoexercitu potitus est civitate.

DEFLUMINUM DERIVATIONE ET VITIATIONE AQUARUM

P.Servilius Isauram oppidumflumine ex quo hostes aquabantur aversoad deditionem siti compulit.

C. Caesarin Gallia Cadurcorum civitatem amne cinctam et fontibus abundantem adinopiam aquae redegitcum fontes cuniculis avertisset et fluminisusum per sagittarios arcuisset.

Q.Metellus in Hispania citeriore in castra hostium humili loco positafluvium ex superiore parte immisit et subita inundatione turbatos perdispositos in hoc ipsum insidiatores cecidit.

Alexanderapud Babylonaquae media flumine Euphrate dividebaturfossampariter et aggerem instituitut in usum eius existimarent hostesegeri terram: atque ita subito flumine averso per alveum veteremquisiccatus ingressum praebebaturbem intravit.

Samiramisadversus eosdem Babylonios eodem Euphrate averso idem fecissedicitur.

ClisthenesSicyonius ductum aquarum in oppidum Crisaeorum ferentem rupit: moxaffectis siti restituit aquam elleboro corruptamqua usosprofluvioventris deficientes cepit.

DEINICIENDO OBSESSIS PAVORE

Philippuscum Prinassum castellum nulla vi capere possetterram ante ipsosmuros egessit simulavitque agi cuniculum: castellaniquia subrutosse existimarantdediderunt.

PelopidasThebanus Magnetum duo oppida simul oppugnaturus non ita longo spatiodistantiaquo tempore ad alterum eorum exercitumadmovebatpraecepitut ex composito ab aliis castris quattuorequites coronati notabili alacritate velut victoriam nuntiantesvenirent. Ad cuius simulationemcuravitut silvaquae in medio eratincendereturpraebitura speciem urbis ardentis; praeterea quosdamcaptivorum habitu eodem iussit perduci: qua asseveratione perterritiqui obsidebanturdum in parte iam se superatos existimantdefecerunt.

CyrusPersarum rexincluso Sardibus Croesoqua praeruptus mons nullumaditum praestabat ad moeniamalos exaequantis altitudinem iugisubrexitquibus simulacra hominum armata Persici habitus imposueratnoctuque eos monti admovit. Tum prima luce ex altera parte murosaggressus:ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitumrefulseruntoppidani captam urbem a tergo credentes et ob hoc infugam dilapsi victoriamhostibus concesserunt.

DEIRRUPTIONE EX DIVERSA PARTEQUAM EXSPECTABIMUR

Scipioapud Carthaginem sub discessum aestus maritimisecutus deumutdicebatducemad muros urbis accessit et cedente stagnoqua nonexspectabaturirrupit.

FabiusMaximusCunctatoris filiusapud Arpos praesidio Hannibalisoccupatosconsiderato situ urbissescentos milites obscura noctemisitqui per munitam eoque minus frequentem oppidi partem scalisevecti in murum portas revellerent. Hi adiuti decidentium aquarumsonoqui operis strepitum obscurabatiussa peragunt: ipse datosigno ab alia parte aggressus cepit Arpos.

C. Mariusbello Iugurthino apud flumen Muluchamcum oppugnaret castellum inmonte saxeo situmquod una et angusta semita adibaturcetera partevelut consulto praecipitinuntiato sibi per Ligurem quendam exauxiliis gregalem militemqui forte aquatum progressusdum per saxamontis cocleas legitad summa perveneraterepi posse in castellumpaucos centuriones perfectissimos cum velocissimis militibusquibusaeneatores immiscueratmisit capite pedibusque nudisut prospectusnisusque per saxa facilior foretscutis gladiisque tergo aptatis. HiLigure ducente loris et clavisquibus in ascensu nitebanturadiuticum ad posteriora et ob id vacua defensoribus castelli pervenissentconcinere et tumultuariut praeceptumeratcoeperunt: ad quodconstitutum Marius constantius adhortatus suos acrius instarecastellanis coepitquos ab imbelli multitudine suorum revocatostamquam a tergo capti essentinsecutus castellum cepit.

L.Cornelius Rufinus consul complura Sardiniae cepit oppidadumfirmissimas partes copiarum noctu exponitquibus praecipiebatdelitiscerentopperirenturque tempusquo ipse naves appelleret:occurrentibus deinde adventanti hostibus et ab ipso per simulationemfugae longius ad persequendum avocatisilli in relictas ab his urbesimpetum fecerunt.

Pericles<dux> Atheniensiumcum oppugnaret quandam civitatem magnoconsensu defendentium tutamnocte ab ea parte murorumquae mariadiacebatclassicum cani clamoremque tolli iussit: hostes penetratumillic in oppidum rati reliquerunt portasper quas Periclesdestitutas praesidio irrupit.

Alcibiadesdux AtheniensiumCyzicum oppugnandae eius causa nocteimprovisusaccessit et ex diversa parte moenium cornicines canere iussit.Sufficere propugnatores murorum poterant: ad id latusa quo solo setemptari putabantcum confluerentqua non obsistebaturmurostranscendit.

Thrasybulusdux Milesiorumut portum Sicyoniorum occupareta terra subindeoppidanos temptavit et illoquo lacessebanturconversis hostibusclasse in<ex>spectata portum cepit.

Philippusin obsidione cuiusdam maritimae urbis binas naves procul a conspectucontabulavit superstruxitque eis turres: aliis deinde turribusadortus a terradum urbis propugnatores distringitturritas naves amari applicuit etqua non resistebatursubiit muros.

PericlesPeloponnesiorum castellum oppugnaturusin quod duo omnino erantaccessusalterum fossa interclusitalterum munire instituit.<>Castellani securiores ab altera parte facti eam solamquammuniri videbantcustodire coeperunt: Pericles praeparatis pontibusiniectisque super fossamqua non cavebatursubiit castellum.

Antiochusadversus Ephesios Rhodiisquos in auxilio habebatpraecepitutnocte portum cum magno strepitu invaderent: ad quam partem omnimultitudine cum tumultu decurrentenudatis defensore reliquismunitionibusipse a d<i>verso aggressus civitatem cepit.

DEDISPONENDIS INSIDIISIN QUAS ELICIANTUR OBSESSI

Cato inconspectu Lacetanorumquos obsidebatreliquis suorumsummotisSuess<et>anos quosdam ex auxiliaribus maxime imbellesaggredi moenia iussit: hos cum facta eruptione Lacetani facileavertissent et fugientesavide insecuti essentillis quosoccultaverat coortis oppidum cepit.

L. Scipioin Sardiniacuiusdam civitatis parte militum relictaoppugnationequam instruxeratspeciem fugientis praestitit:insecutisque temere oppidanis per eosquos in proximo occultaveratoppidum invasit.

Hannibalcum obsideret civitatem Himeramcastra sua capi de industria passusestiussis recedere Poenistamquam praevaleret hostis: quo eventuHimeraeis ita deceptisut gaudio impulsi relicta urbe procurrerentad Punicum vallumHannibal vacuam urbem per eosquos in insidiis adhanc ipsam occasionem posueratcepit.

IdemutSaguntinos eliceretrara acie ad muros accedens ad primam eruptionemoppidanorum simulata fuga cessit interpositoque exercitu ab oppidointerclusos a suis hostes in medio trucidavit.

HimilcoCarthaginiensis apud Agrigentum iuxta oppidum partem copiarum ininsidiis posuit praecepitque hisutcum processissent oppidaniligna umida incenderent. Deinde cum reliqua parte exercitus luce adeliciendoshostes progressus simulata fuga persequentis oppidanoslongius cedendo protraxit. Insidiatores prope moenia imperatum ignemacervis subiecerunt: unde obortum contemplati fumum Agrigentiniincensam civitatem suam existimaveruntdefendendaeque eius gratiadum trepide recurruntobviis eis qui insidiati iuxta muros erant eta tergo instantibus quos persecuti fuerantin medio trucidati sunt.

Viriathusdisposito per occulta milite paucos misitqui abigerent pecoraSegobrigensium: ad quae illi vindicanda cum frequentesprocurrissentsimulantesque fugam praedatores persequerenturdeductiin insidias caesique sunt.

Scordisciequitescum Heracleae d<i>v<ers>arum partium praesidiopraepositus esset Luculluspecora abigere simulantes provocaverunteruptionem: fugam deinde mentiti sequentem Lucullum in insidiasdeduxeruntet octingentos cum eo milites occiderunt.

Charesdux Atheniensiumcivitatem aggressurus litori appositampostquaedam promunturia occulte habita classee navibus velocissimampraeter hostilia praesidia ire iussit: qua visa cum omnia navigiaquae pro custodia portus agebantad persequendam evolassentCharesindefensum portum cum reliqua classe invectus etiam civitatemoccupavit.

BarcaduxPoenorumin Sicilia Lilybaeum nostris terra marique obsidentibuspartem classis suae procul armatam iussit ostendi: ad eius conspectumcum evolassent nostriipse reliquis quas in occulto tenuerat navibusLilybaei portum occupavit.

DESIMULATIONE REGRESSUS

Phormiondux Atheniensiumcum depopulatus esset agros Chalcidensiumlegatiseorum de ea re querentibus benigne respondit et noctequa dimissurusillos eratfinxit litteras sibi supervenisse civium suorumpropterquas redeundum haberet. Ac paulum regressus dimisit legatos: hisomnia tuta et abisse Phormionem renuntiantibusChalcidenses spe etoblatae humanitatis et abducti exercitus remissa urbis custodiacumconfestim Phormion revertissetprohibere inexspectatam vim nonpotuerunt.

Agesilausdux Lacedaemoniorumcum Phoc<ae>enses obsideret etintellexisset eosqui tunc praesidio illis erantiam gravari belliincommodapaulum regressus tamquam ad alios actus liberam recendendioccasionem his dedit: non multo post milite reducto destitutosPhoc<ae>enses superavit.

Alcibiadesadversus Byzantiosqui se moenibus continebantinsidias disposuitet simulato regressu incautos eos oppressit.

Viriathuscum tridui iter discedens confecissetidem illud uno die remensussecuros Segobrigenses et sacrificio cum maxime occupatos oppressit.

EpaminondasMantinia<e>cum Lacedaemonios in subsidium hosti venisseanimadverteretratus posse Lacedaemonem occuparisi clam illoprofectus essetnocte crebros ignes fieri iussitut specieremanendi occultaret profectionem. Sed a transfuga proditusassecutoexercitu Lacedaemoniorumitinere quidemquo Spartam petebatdestititidem tamen consilium convertit ad Mantinienses: aeque enimignibus factis Lacedaemoniosquasi maneretfrustratus perquadraginta milia passuum revertit Mantiniam eamque auxiliodestitutam occupavit.

EXCONTRARIO VERO CIRCA TUTELAM OBSESSORUM DE EXCITANDA CURA SUORUM

Alcibiades<dux> Atheniensiumcivitate sua a Lacedaemoniis obsessaveritus neglegentiam vigilum denuntiavit his qui in stationibuserantobservarent lumenquod nocte ostenturus esset ex arceet adconspectum eius ipsi quoque lumina attollerent; in quo munere quicessassetpoenam passurum: dum sollicite exspectatur signum ducispervigilatum ab omnibus et suspectae noctis periculum evitatum est.

Iphicratesdux Atheniensiumcum praesidio Corinthum teneret et sub adventumhostium ipse vigilias circumiretvigilemquem dormientem invenerattransfixit cuspide: quod factum quibusdam tamquam saevumincrepantibus "qualem inveni"inquit"talemreliqui." Epaminondas Thebanus idem fecisse dicitur.

DEEMITTENDO ET RECIPIENDO NUNTIO

Romaniobsessi in Capitolioad Camillum ab exilio implorandum miseruntPontium Cominiumquiut stationes Gallorum falleretper saxaTarpeia demissus tranato Tiberi Veios pervenit et perpetratalegatione similiter ad suos rediit.

Campanidiligenter Romanisa quibus obsessi erantcustodiasagentibusquendam pro transfuga subornatum miseruntqui occultatambalteo epistulam inventa effugiendi causa [occasione] ad Poenospertulit.

Venationiquoque et pecoribus quidam insuerunt litteras membranis mandatas;aliqui et iumento in aversam partem infulseruntdum stationestranseunt; nonnulli interiora vaginarum inscripserunt.

L.LucullusCyzicenos obsessos a Mithridate ut certiores adventus suifaceretcum praesidiis hostium teneretur introitus urbisqui unuset angustusponte modico insulam continenti iungitmilitem e suisnandi et nauticae artis peritum iussit insidentem duobus inflatisutribus litteras insutas habentibusquos ab inferiore parte duabusregulis inter se distantibuscommiseratire septem milium passuumtraiectum: quod ita perite gregalis fecitut cruribus velutgubernaculis dimissis cursum dirigeret et procul visentisqui instatione erantmarinae specie beluae deciperet.

Hirtiusconsul ad Decimum Brutumqui Mutinae ab Antonio obsidebaturlitterassubinde misit plumbo scriptasquibus ad brachium religatis militesScultennam amnem tranabant.

Idemcolumbisquas inclusas ante tenebris et fame affeceratepistulassaeta ad collum religabat easque a propinquoin quantum poteratmoenibus loco emittebat. Illae lucis cibique avidae altissimaaedificiorum petentes excipiebantur a Brutoqui eo modo de omnibusrebus certior fiebatutique postquam disposito quibusdam locis cibocolumbas illuc devolare instituerat.

DEINTRODUCENDIS AUXILIIS ET COMMEATIBUS SUGGERENDIS

Bellocivilicum Ategua urbs in Hispania Pompeianarum partium obsidereturMaurus inter noc<tem> tamquam Caesarianus tribuni corniculariusvigiles quosdam excitavit: ex quibus <cum tesseram accepisset>ali[qu]os excitans constantia fallaciae suae per medias Caesariscopias praesidium Pompei transduxit.

Hannibaleobsidente CasilinumRomani far in doliis secunda aqua Volturnifluminis demittebantut ab obsessis exciperetur. Quibus cum obiectaper medium amnem catena Hannibal obstitissetnuces sparsere: quaecum aqua ferente ad oppidum defluerenteo commeatu sociorumnecessitatem sustentaverunt.

HirtiusMutinensibus obsessis ab Antonio salemquo maxime indigebantcupisconditum per amnem Scultennam intromisit.

Idempecora secunda aqua demisitquae excepta sustentaveruntnecessarioruminopiam.

QUEMADMODUMEFFICIATURUT ABUNDARE VIDEANTURQUAE DEERUNT

Romanicum a Gallis Capitolium obsidereturin extrema iam fame panem inhostem iactaverunt consecutiqueut abundare commeatibus viderenturobsidionemdonec Camillus subvenirettoleraverunt.

Atheniensesadversus Lacedaemonios idem fecisse dicuntur.

Hiqui abHannibale Casilini obsidebanturad extremam famem pervenissecrediticum etiam herbas alimentis eorum Hannibalarato loco quierat inter castra ipsius et moeniapraeriperetsemina inpraeparatum locum ieceruntconsecutiut habere viderenturquovictum sustentarent usque ad satorum proventum.

Reliqui exVariana cladecum obsiderenturquia defici frumento videbanturhorrea tota nocte circumduxerunt captivosdeinde praecisis manibusdimiserunt: hi circumsedentibus suis persuaseruntne spem maturaeexpugnationis reponerent in fame Romanorumquibus ingens alimentorumcopia superesset.

Thraces inarduo monte obsessiin quem hostibus accessus non eratcollatoviritim exiguo tritico paucas oves paverunt <et egerunt> inhostium praesidia: quibus exceptis et occisiscum frumenti vestigiain visceribus earum apparuissentopinatus hostis magnam vim triticisuperesse eisqui inde etiam pecora pascerentrecessit abobsidione.

Thrasyb<u>lusdux Milesiorumcum longa obsidione milites sui angerentur abHalyattequi sperabat eos ad deditionem fame posse compellisubadventum legatorum Halyattis frumentum omne in forum compelliiussitet conviviis sub id tempus institutis per totam urbem epulaspraestitit: atque ita persuasit hosti superesse ipsis copiasquibusdiuturnam sustinerent obsidionem.

QUARATIONE PRODITORIBUS ET TRANSFUGIS OCCURRATUR

ClaudiusMarcelluscognito consilio L. Bantii Nolaniqui corrumpereaddefectionem populares studebat et Hannibali gratificabaturquodillius beneficio curatus inter Cannenses saucius et ex captivitateremissusad suos eratquia interficere eumne supplicio eiusreliquos concitaret Nolanosnon audebatarcessitum ad se allocutusestdicens fortissimum militem eum essequod antea ignorassethortatusque estut secum morareturet super verborum honorem equoquoque donavit: qua benignitate non illius tantum fidemsed etiampopulariumquae ex illo pendebatsibi obligavit.

Hamilcardux Poenorumcum frequenter auxiliares Galli ad Romanos transirentet iam ex consuetudine ut socii exciperenturfidissimos subornavitadsimulandam transitionemqui Romanos excipiendorum causa eorumprogressos ceciderunt: quae sollertia Hamilcari non tantum adpraesentem profuit successumsed in posterum praestititut Romanisveri quoque transfugae forent suspecti.

HannoCarthaginiensium imperatorin Siciliacum comperisset Gallorummercennariorum circiter quattuor milia conspirasse adtransfugiendumad Romanosquod aliquot mensum mercedes nonreceperantanimadvertere autem in eos non auderet metu seditionispromisit prolationisiniuriam liberalitate pensaturum. Quo nominegratias agentibus Gallis per tempus idoneum <prae>datur<os>pollicitus fidelissimum dispensatorem ad Otacilium consulem misitquitamquam rationibus interversis transfugissetnuntiavit nocteproxima Gallorum quattuor miliaquae praedatumforent missaposseexcipi. Otacilius nec statim credidit transfugae nec tamen remspernendam ratus disposuit in insidiis lectissimam manum suorum. Abea Galli excepti dupliciter Hannonis consilio satisfecerunt: etRomanos ceciderunt et ipsi omnes interfecti sunt.

Hannibalsimili consilio se a transfugis ultus est. Nam cum aliquos exmilitibus suis sciret transisse proxima nocte nec ignoraretexploratores hostium in castris suis essepalam pronuntiavit nondebere transfugas vocari sollertissimos militesqui ipsius iussuexierint ad excipienda hostium consilia. Auditis quae pronuntiavitre<t>tulerunt exploratores ad suos: tum comprehensi a Romanistransfugae et amputatis manibus remissi sunt.

Diodoruscum praesidio Amphipolim tueretur et duo milia Thracum suspectahaberetquae videbantur urbem direpturamentitus paucas hostiumnaves proximo litori applicuisse easque diripi posse: qua spestimulatos Thracas emisit ac deinde clausis portis non recepit.

DEERUPTIONIBUS

Romaniqui in praesidio Panhormitanorum erantveniente adobsidionemHasdrubale raros ex industria in muros posueruntdefensores: quorum paucitate contempta cum incautus muris succederetHasdrubaleruptione facta ceciderunt eum.

AemiliusPaulusuniversis Liguribus improviso adortis castra eiussimulatotimore militem diu continuit: deinde fatigato iam hoste quattuorportis eruptione facta stravit cepitque Ligures.

Liviuspraefectus Romanorum arcem Tarentinorum tenens misit ad Hasdrubalemlegatosabire uti sibi incolumi liceret: ea simulatione adsecuritatem perductum hostem eruptione facta cecidit.

Cn.Pompeius circumsessus ad Dyrrachium non tantum obsidione liberavitsuosverum etiam post eruptionemquam opportuno et loco et temporefeceratCaesarem ad castellumquod duplici munitione instructumeratavide irrumpentem exterior ipse circumfusus corona obligavitut ille inter eosquos obsidebatet eosqui extra circumvenerantmedius non leve periculum et detrimentum senserit.

FlaviusFimbria in Asia apud Rhyndacum adversum filium Mithridatisbrachiisab latere ductisdeinde fossa in fronte percussaquietum in vallomilitem tenuitdonec hostilis equitatus intraret angustiasmunimentorum:tunc eruptione facta sex milia eorum cecidit.

C. Caesarin Galliadeletis ab Ambiorige Titurii Sabini et Cottae legatorumcopiiscum a Q. Ciceronequi et ipse oppugnabaturcertior factuscum duabus legionibus adventaretconversis hostibus metumsimulavitmilitesque in castrisquae artiora solito industriafecerattenuit. Galli praesumpta iam victoria velut ad praedamcastrorum tendentes fossas implere et vallum detrahere coeperunt: quare proelio <non> aptatos Caesar emisso repente undique militetrucidavit.

TituriusSabinus adversus Gallorum amplum exercitum continendo militem intramunimenta praestitit eis suspicionem metuentis. Cuius augendae causaperfugam misitqui affirmaret exercitum Romanum in desperatione esseac de fuga cogitare. Barbari oblata victoriae spe concitati lignissarmentisque se oneraveruntquibus fossas complerentingentiquecursu castra nostra in colle posita petiverunt: unde in eos Tituriusuniversas immisit copias multisque Gallorum caesis plurimos indeditionem accepit.

Asculanioppugnatur<o> oppidum Pompei<o> cum paucos senes <et>aegros in muris ostendissentob id securos Romanos eruptione factafugaverunt.

Numantiniobsessi ne pro vallo quidem instruxerunt aciem adeoque secontinueruntut Popilio Laenati fiducia fieret scalis oppidumaggrediendi:quo deinde suspicante insidiasquia ne tunc quidemobsistebaturac suos revocanteeruptione facta aversos etdescendentis adorti sunt.

DECONSTANTIA OBSESSORUM

Romaniassidente moenibus Hannibaleostentandae fiduciae gratiasupplementum exercitibusquos in Hispania habebantdiversa portamiserunt.

Idemagrumin quo castra Hannibal habebatdefuncto forte domino venalemad id pretium licendo perduxeruntquo is ager ante bellum venierat.

Idem<cum> ab Hannibale obsiderentur et ipsi obsiderent Capuamdecreveruntne nisi capta ea revocaretur inde exercitus.

 

LIBERQVARTVS

Multalectione conquisitis strategematibus et non exiguo scrupulo digestisut promissum trium librorum impleremsi modo implevihoc exhibeboeaquae parum apte discriptioni priorum ad speciem alligata<e>subici videbantur et erant exempla potius strategicon quamstrategemata: quae idcirco separaviquia quamvis clara diversaetamen erant substantiaenesi qui forte in aliqua ex hisincidissentsimilitudine inducti praetermissa opinarentur.

Et sanevelut <res> residua expedienda fuit: in qua et ipsa ordinem perspecies servare conabor:
I. De disciplina.
II. De effectudisciplinae.
III. De continentia.
IV. De iustitia.
V. Deconstantia.
VI. De affectu et moderatione.
VII. De variisconsiliis.

DEDISCIPLINA

P. Scipioad Numantiam corruptum superiorum ducum socordia exercitum correxitdimisso ingenti lixarum numeroredactis ad munus cotidianaexercitatione militibus. Quibus cum frequens iniungeret iterportarecomplurium dierum cibaria imperabatita ut frigora et imbres pativada fluminum pedibus traicere assuesceret milesexprobrante subindeimperatore timiditatem et ignaviamfrangente delicatioris usus acparum necessaria expeditioni vasa. Quod maxime notabiliter accidit C.Memmio tribunocui dixisse traditur Scipio: "Mihi paulispertibi et rei publicae semper nequam eris."

Q.Metellus bello Iugurthino similiter lapsam militum disciplinam pariseveritate restituitcum insuper prohibuisset alia carne quam assaelixave milites uti.

Pyrrhusdilectatori suo fertur dixisse: "tu grandes eligeegoeosfortes reddam."

L. Pauloet C. Varrone consulibus milites primo iure iurando adacti sunt:antea enim sacramento tantummodo a tribunis rogabanturceterum ipsiinter se coniurabant se fugae atque formidinis causa non abiturosneque ex ordine recessuros nisi teli petendi feriendive hostis autcivis servandi causa.

ScipioAfricanuscum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidissetdixit nonmirari sequod tanta cura ornassetin quo plus praesidii quam ingladio haberet.

Philippuscum primum exercitum constitueretvehiculorum usum omnibusinterdixitequitibus non amplius quam singulos calones haberepermisitpeditibus autem denis singulosqui molas et funes ferrent:in aestiva exeuntibus triginta dierum farinam collo portariimperavit.

C. Mariusrecidendorum impedimentorum gratiaquibus maxime exercitus agmenoneraturvasa et cibaria militis in fasciculos aptata furcisimposuitsub quibus et habile onus et facilis requies esset: unde etproverbiumtractum est "muli Mariani".

TheagenesAtheniensiscum exercitum Megaram duceretpetentibus ordinesrespondit ibi se daturum. Deinde clam equites praemisit eosquehostium specie impetum in suos retorquere iussit. Quo facto cum <quossecum> habebat tamquam ad hostium occursum praepararenturpermisit ita ordinari aciemut quo quis voluisset loco consisteret:cum inertissimusquisque retro se dedissetstrenui autem in fronte<m>prosiluissentut quemque invenerat stantemita ad ordines militiaeprovexit.

LysanderLacedaemonius egressum via quendam castigabat. Cui dicenti ad nulliusrei rapinam se ab agmine recessisse respondit: "ne speciemquidem rapturi praebeas volo."

Antigonuscum filium suum audisset devertisse in eius domumcui tres filiaeinsignes specie essent"audio"inquit"filianguste habitare te pluribus dominis domum possidentibus: hospitiumlaxius accipe"; iussoquecommigrare edixitne quis minorquinquaginta annos natus hospitio matris familias uteretur.

Q.Metellus consulquamvis nulla lege impedireturquin filiumcontubernalemperpetuum haberetmaluit tamen eum in ordine merere.

P.Rutilius consulcum secundum leges in contubernio suo habere possetfiliumin legione militem fecit.

M. Scaurusfiliumquod in saltu Tridentino loco hostibus cesseratinconspectum suum venire vetuit: adulescens verecundia ignominiaepressus mortem sibi conscivit.

Castraantiquitus Romani ceteraeque gentes passim per corpora cohortiumvelutmapalia constituere soliti erantcum solos urbium muros nossetantiquitas. Pyrrhus Epirotarum rex primus totum exercitum sub eodemvallo continere instituit. Romani deindevicto eo in campis Arusiniscirca urbem Malventumcastris eius potiti et ordinatione notatapaulatim ad hanc usque metationemquae nunc effecta estpervenerunt.

P. Nasicain hibernisquamvis classis usus non esset necessariusne tamendesidia miles corrumperetur aut per otii licentiam sociis iniuriaminferretnavis aedificare instituit.

M. Catomemoriae tradidit in furto comprehensis inter commilitones dextrasesse praecisas autsi lenius animadvertere voluissentin principiissanguinem missum.

Clearchusdux Lacedaemoniorumexercitui dicebat imperatorem potius quam hostemmetui deberesignificans eosqui in proelio dubiam mortemtimuissentcertumsi deseruissentmanere supplicium.

AppiiClaudii sententia senatus eosqui a Pyrrhorege Epirotarumcaptiet postea remissi erantequites ad pedites redegitpedites ad levemarmaturamomnibus extra vallum iussis tenderedonec bina hostiumspolia singuli referrent.

OtaciliusCrassus consul eosqui ab Hannibale sub iugum missi redieranttendere extra vallum iussitut immuniti assuescerent periculis etadversus hostem audentiores fierent.

P.Cornelio Nasica Decimo Iunio consulibusqui exercitum deseruerantdamnati virgis caesi publice venierunt.

DomitiusCorbulo in Armenia duas alas et tres cohortesquae ad castellumInitia hostibus cesserantextra vallum iussit tenderedonec assiduolabore et prosperis excursionibus redimerent ignominiam.

AureliusCotta consulcum ad opus equites necessitate cogenteiussissetaccedere eorumque pars detractasset imperiumquestus apudcensores effecitut notarentur; a patribus deinde obtinuitne eispraeterita aera procederent; tribuni quoque plebis de eadem re adpopulum pertulerunt omniumque consensu stabilita disciplina est.

Q.Metellus Macedonicus in Hispania quinque cohortesquaehostibuscesseranttestamentum facere iussas ad locum reciperandumremisitminatus non nisi post victoriam receptum iri.

P. Valerioconsuli senatus praecepitexercitum ad Sirim victum ducere Saepinumibique castra munire et hiemem sub tentoriis exigere. Senatuscumturpiter fugati eius milites essentdecrevitne auxilia eissummitterenturnisi captis eius . . .

Legionibusquae Punico bello militiam detractaverantin Siciliam velutrelegatis per septem annos hordeum ex senatus consulto datum est.

L. Piso C.Titium praefectum cohortisquod loco fugitivis cesseratcinctutogae praecisosoluta tunicanudis pedibus in principiis cotidiestaredum vigiles venirentiussitconviviis et balneo abstinere.Sulla cohortem et centurionesquorum stationem hostis perruperatgaleatos et discinctos perstare in principiis iussit.

DomitiusCorbulo in Armenia Aemilio Rufo praefecto equitumquia hostibuscesserat et parum instructam armis alam habebatvestimenta perlictorem scidit eidemque ut erat foedato habitu perstare inprincipiisdonec mitterenturimperavit.

AtiliusReguluscum ex Samnio in Luceriam transgrederetur exercitusqueeiusobviis hostibus aversus essetopposita cohorte iussit fugientesprodesertoribus caedi.

Cottaconsul in Sicilia in Valeriumnobilem tribunum militum ex genteValeriavirgis animadvertit.

Idem P.Aurelium sanguine sibi iunctumquem obsidioni Lipararumipse adauspicia repetenda Messanam transituruspraefeceratcum aggerincensus et capta castra essentvirgis caesum in numerum gregaliumpeditumreferri et muneribus fungi iussit.

FulviusFlaccus censor Fulvium fratrem suumquia legionemin qua tribunusmilitum eratiniussu consulis dimiseratsenatu movit.

M. Cato abhostili litorein quo per aliquot dies manseratcum ter datoprofectionis signo classem solvisset et relictus e militibus quidam aterra voce et gestu expostularetuti tollereturcircumacta ad litusuniversa classecomprehensum supplicio affici iussit etquemoccisuri per ignominiamhostes fuerantexemplo potius impendit.

AppiusClaudius ex hisqui loco cesserantdecimum quemque militem sorteductum fusti percussit.

FabiusRullus consul ex duabus legionibusquae loco cesserantsorte ductosin conspectu militum securi percussit.

Aquiliusternos ex centuriisquarum statio ab hoste perrupta eratsecuripercussit.

M.Antoniuscum agger ab hostibus incensus essetex hisqui in operefuerantduarum cohortium militem decimavit et in singulos ex hiscenturiones animadvertitlegatum cum ignominia dimisitreliquis exlegione hordeum dari iussit.

Inlegionemquae Regium oppidum iniussu ducis dir<ip>ueratanimadversumest itaut quattuor milia tradita custodiae necarentur:praeterea senatus consulto cautum estne quem ex eis sepelire vellugere fas esset.

L.Papirius Cursor dictator Fabium Rutilium magistrum equitumquodadversum edictum eius quamvis prospere pugnaverat<ad> virgaspoposcitcaesum securi percussurus: nec contentioni aut precibusmilitum concessit animadversionem eumque profugientem Romampersecutus estne ibi quidem remisso prius supplicii metuquam adgenua eius et Fabius cum patre provolveretur et pariter senatus acpopulus rogarent.

Manliuscui Imperioso postea cognomen fuitfiliumquod is contra edictumpatris cum hoste pugnaveratquamvis victorem in conspectu exercitusvirgis caesum securi percussit.

Manliusfiliusexercitu pro se adversus patrem seditionem parantenegavittanti esse quemquamut propter illum disciplina corrumpereturetobtinuitut ipsum puniri paterentur.

Q. FabiusMaximus transfugarum dextras praecidit.

C. Curioconsul bello Dardanico circa Dyrrachiumcum ex quinque legionibusuna seditione facta militiam detractasset securturamque setemeritatem ducis in expeditionem asperam et insidiosam negassetquattuor legiones eduxit armatas et consistere ordinibus detectisarmis velut in acie iussit. Post hoc seditiosam legionem inermemprocedere discinctamque in conspectu armati exercitus stramentacoegit secarepostero autem die similiterfossam discinctos militesfacerenullisque precibus legionis impetrari ab eo potuitne signaeius summitteret nomenque aboleretmilites autem in supplementumceterarum legionum distribueret.

Q. FulvioAppio Claudio consulibus milites ex pugna Cannensi in Siciliam asenatu relegati postulaverunt a consule M. Marcellout inproeliumducerentur. Ille senatum consuluit: senatus negavit sibiplacere committihis rempublicamqui eam deseruissent: Marcello tamenpermisit facerequod videreturdum ne quis eorum munere vacaretneve donaretur neve quod praemium ferret aut in Italiam reportareturdum Poeni in ea fuissent.

M.Salinator consularis damnatus est a populoquod praedam nonaequaliter diviserat militibus.

Cum abLiguribus in proelio Q. Petilius consul interfectus essetdecrevitsenatusuti ea legioin cuius acie consul erat occisustota infrequens referreturstipendium ei annuum non dareturaerareciderentur.

DEEFFECTU DISCIPLINAE

Bruti etCassi exercitusmemoriae proditum estbello civili cum una perMacedoniam iter facerent priorque Brutus ad fluviumin quo pontemiungi oportebatpervenissetCassi tamen exercitum et in efficiendoponte et in maturando transitu praecessisse: qui vigor disciplinaeeffecitne solum in operibusverum et in summa belli praestarentCassiani Brutianos.

C. Mariuscum facultatem eligendi exercitus haberet ex duobusqui sub Rutilioet qui sub Metello ac postea sub se ipso meruerantRutilianumquamquam minoremquia certioris disciplinae arbitrabaturpraeoptavit. Domitius Corbulo duabus legionibus et paucissimisauxiliis disciplina correcta Parthos sustinuit.

AlexanderMacedo XL milibus hominum iam inde a Philippo patre disciplinaeassuefactis orbem terrarum aggressus innumerabiles hostium copiasvicit.

Cyrusbello adversus Persas quattuordecim milibus armatorum immensasdifficultates superavit.

Epaminondasdux Thebanorumquattuor milibus hominumex quibusCCCC tantumequites erantLacedaemoniorum exercitum viginti quattuor miliumpeditumequitum mille sescentorum vicit.

Aquattuordecim milibus Graecorumqui numerus in auxiliis Cyriadversus Artaxerxen fuitcentum milia barbarorum proelio superatasunt.

EademGraecorum [proelio] quattuordecim milia amissis ducibusreditus suicura uni ex corpore suo Xenophonti Atheniensi demandataper iniquaet ignota loca incolumia reversa sunt.

Xerxes atrecentis Lacedaemoniorum ad Thermopylas vexatuscum vix eosconfecissethoc se deceptum aiebatquod multos quidem homineshaberetviros autem disciplinae tenaces nullos.

DECONTINENTIA

M. Catonemvino eodem quo remiges contentum fuisse traditur.

Fabriciuscum Cineas legatus Epirotarum grande pondus auri dono ei daretnonaccepto eo dixit malle se habentibus id imperare quam habere.

AtiliusReguluscum summis rebus praefuissetadeo pauper fuitut seconiugem liberosque tolararet agelloqui colebatur per unum vilicum:cuius audita morte scripsit senatui de successoredestitutis rebusobitu servi necessariam esse praesentiam suam.

Cn. Scipiopost res prospere in Hispania gestas in summa paupertate decessitneea quidem relicta pecuniaquae sufficeret in dotem filiarumquas obinopiam publice dotavit senatus.

Idempraestiterunt Athenienses filiis Aristidis post amplissimarum rerumadministrationem in maxima paupertate defuncti.

Epaminondasdux Thebanorumtantae abstinentiae fuitut in suppellectilieiuspraeter stoream et unicum veru nihil inveniretur.

Hannibalsurgere de nocte solitus ante noctem non requiescebat:crepusculodemum ad cenam vocabat neque amplius quam duobus lectisdiscumbebaturapud eum.

Idemcumsub Hasdrubale imperatore militaretplerumque super nudam humumsagulo tectus somnos capiebat.

AemilianumScipionem traditur in itinere cum amicis ambulantem accepto panevesci solitum.

Idem et deAlexandro Macedone dicitur.

Masinissamnonagensimum aetatis annum agentemmeridie ante tabernaculum stantemvel ambulantem capere solitum cibos legimus.

M'.Curiuscum victis ab eo Sabinis ex senatus consulto ampliaretur eimodus agriquem consummati milites accipiebantgregalium portionecontentus fuitmalum civem dicenscui non esset idem quod ceterissatis.

Universiquoque exercitus notabilis saepe fuit continentiasicut eius qui subM. Scauro meruit. Namque memoriae tradidit Scaurus pomiferam arboremquam in pede castrorum fuerat complexa metatiopostero die abeunteexercitu intactis fructibus relictam.

AuspiciisImperatoris Caesaris Domitiani Augusti Germanici eo belloquodIulius Civilis in Gallia moveratLingonum opulentissima civitasquae ad Civilem desciveratcum adveniente exercitu Caesarispopulationem timeretquod contra exspectationem inviolata nihil exrebus suis amiseratad obsequium redacta septuaginta milia armatorumtradidit mihi.

L.Mummiusqui Corintho capta non Italiam solum sed etiamprovinciastabulis statuisque exornavitadeo nihil ex tantis manubiisin suum convertitut filiam eius inopem senatus ex publicodotaverit.

DEIUSTITIA

CamilloFaliscos obsidenti ludi magister liberos Faliscorum tamquam ambulandicausa extra murum eductos tradiditdicens retentis eis obsidibusnecessario civitatem imperata facturam. Camillus non solum sprevitperfidiamsed et restrictis post terga manibus magistrum virgisagendum ad parentes tradidit puerisadeptus beneficio victoriamquam fraude non concupierat: nam Falisci ob hanc iustitiam sponte eise dediderunt.

AdFabriciumducem Romanorummedicus PyrrhiEpirotarum regispervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenumsi merces sibiin qua operae pretium foretconstitueretur. Quo facinore Fabriciusegere victoriam suam non arbitratus regi medicum detexit atque eafide meruitut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum.

DECONSTANTIA

Cn.Pompeius minantibus direpturos pecuniam militibusquae in triumphoferreturServilio et Glaucia cohortantibusut divideret eamneseditio fieretaffirmavit non triumphaturum se potius sed moriturumquam licentiae militum succumberetcastigatisque oratione gravilaureatos fasces obiecitut ab illorum inciperent direptione: eaqueinvidia redegit eos ad modestiam.

C. Caesarseditione in tumultu civilium armorum factamaxime animistumentibuslegionem totam exauctoravitducibus seditionis securipercussis:mox eosdemquos exauctoraveratignominiam deprecantisrestituit et optimos milites habuit.

Postumiusconsularis cohortatus suoscum interrogatus esset a militibusquidimperaretdixitut se imitarenturet arrepto signo hostis primusinvasit: quem secuti victoriam adepti sunt.

ClaudiusMarcelluscum in manus Gallorum imprudens incidissetcircumspiciendae regionis qua evaderet causa equum in orbem flexitdeinde cum omnia esse infesta vidissetprecatus deos in medioshostis irrupit: quibus inopinata audacia perculsis ducem quoque eorumtrucidavit atqueubi spes salutis vix superfueratinde opimarettulit spolia.

L. Paulusamisso ad Cannas exercituofferente equom Lentuloquo fugeretsuperesse cladi quamquam non per ipsum contractae noluitsed in eosaxocui se vulneratus acclinaveratperseditdonec ab hostibusoppressus confoderetur.

Varrocollega eiusvel maiore constantia post eandem cladem vixitgratiaeque ei a senatu et populo actae suntquod non desperasset rempublicam. Non autem vitae cupiditatesed rei publicae amore sesuperfuisse reliquo aetatis suae tempore approbavit: et barbamcapillumque summisit et postea numquam recubans cibum cepit;honoribus quoquecum ei deferrentur a populorenuntiavitdicensfelicioribus magistratibus rei publicae opus esse.

SemproniusTuditanus et Cn. Octavius tribuni militum omnibus fusis ad Cannascum in minoribus castris circumsederentursuaserunt commilitonibusstringerent gladios et per hostium praesidia erumperent secumidsibi animi esseetiamsi nemini ad erumpendum audacia fuissetaffirmantes: de cunctantibus XII omnino equitibusL. Peditibusquicomitari sustinerentrepertis incolumes Canusium pervenerunt.

C.Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominumpraedatumprofectus locoque iniquo circumventus ab Hasdrubaleadprimos tantum ordines relato consilioincipiente noctequo temporeminime exspectabaturper stationes hostium erupit.

P. Deciustribunus militum bello Samnitico Cornelio consuli iniquis locisdeprehenso ab hostibus suasitut ad occupandum collemqui inpropinquo eratmodicam manum mitteretseque ducem his quimittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis emisit consulemDecium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias nocteeruptione facta cum eluctatus esset Deciusincolumis cum militibusconsuli accessit.

Idem fecitsub Atilio Calatino consulecuius varie traduntur nomina: aliiLaberiumnonnulli Q. Caediciumplurimi Calpurnium Flammam vocitatumscripserunt. Hic cum demissum in eam vallem videret exercitumcuiuslatera omniaque superiora hostis insederatdepoposcit et accepit aconsule trecentos militesquos hortatusut virtute sua exercitumservarentin mediam vallem decucurrit: ad opprimendos eos undiquedescendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionemconsuli ad extrahendumexercitum dedit.

C. Caesaradversus Germanos et regem Ariovistum pugnaturusconfusis suorumanimis pro contione dixit nullius se eo die opera nisi decimaelegionis usurum: quo assecutus estut et decimani tamquam praecipuaefortitudinis testimonio concitarentur et ceteri pudorene penesalios gloria virtutis esset. Lacedaemonius quidam nobilisPhilippodenuntiante multis se prohibiturumnisi civitas sibi traderetur"num"inquit"et pro patria mori nos prohibebit?"

LeonidasLacedaemoniuscum dicerentur Persae sagittarum multitudine nubesesse facturifertur dixisse: "melius in umbra pugnabimus."

C. Aeliuspraetor urbanuscum ei ius dicenti picus in capite insedisset etharuspices respondissent dimissa ave hostium victoriam forenecatapopulum Romanum superioremat C. Aelium cum familia periturumnondubitavit necare picum: atque nostro exercitu vincente ipse cumquattuordecimAeliis ex eadem familia in proelio est occisus. [Huncquidam non C. Caeliumsed Laelium fuisse et Laeliosnon Caeliosperisse credunt.]

P. Deciusprimo paterpostea filiusin magistratu se pro re publicadevoverunt admissisque in hostem equis adepti victoriam patriaecontulerunt.

P.Crassuscum bellum adversus Aristonicum in Asia gerens inter Elaeamet Myrinam in hostium copias incidisset vivosque abducereturexsecratus in consule Romano captivitatem virgaqua ad equum eratususoculum Thracisa quo tenebatureruit atque ab eo per doloremconcitato transverberatus dedecus servitutisut voluerateffugit.

M. CatoCensorii filiusin acie decidente equo prolapsuscum serecollegissetanimadvertissetque gladium excidisse vaginaeveritusignominiam redit in hostem exceptisque aliquot vulneribusreciperatodemum gladioreversus est ad suos.

Petilini aPoenis obsessi parentes et liberos propter inopiam eieceruntipsicoriis madefactis et igne siccatis foliisque arborum et omni genereanimalium vitam trahentes undecim menses obsidionem toleraverunt.

HispaniConsabrae obsessi eadem omnia passi sunt nec oppidumHirtuleiotradiderunt.

Casiliniobsidente Hannibale tantam inopiam perpessi suntut CC denariismurem venisse proditum memoriae sit eiusque venditorem fame perisseemptorem autem vixisse: fidem tamen servare Romanis perseveraverunt.

Cyzicumcum oppugnaret Mithridatescaptivos eius urbis produxit ostenditqueobsessisarbitratus futurumut miseratione suorum compelleret addeditionem oppidanos: at illi cohortati ad patiendam fortiter mortemcaptivos servare Romanis fidem perseveraverunt.

Segoviensescum a Viriatho his liberi et coniuges redderenturpraeoptaveruntspectare supplicia pignorum suorum quam a Romanisdeficere.

Numantinine se dederentfame mori praefixis foribus domuum suarum maluerunt.

DEAFFECTU ET MODERATIONE

Q. Fabiushortante filiout locum idoneum paucorum iactura caperet"visne"inquit"tu ex illis paucis esse?"

Xenophoncum equo veheretur et pedites iugum quoddam occupare iussissetunumex eis obmurmurantem <audiens> [quod diceret] facile tamlaboriosa sedentem imperaredesiluit et gregalem equo imposuitcursu ipse ad destinatum iugum contendens. Cuius facti ruborem cumperpeti miles non possetirridentibus commilitonibus spontedescendit: Xenophontemvix universi perpuleruntut conscenderet equumet laborem suum in necessaria duci munera reservaret.

Alexandercum hieme duceret exercitumresidens ad ignemrecognoscerepraetereuntis copias coepit; cumque conspexisset quendamprope exanimatum frigoreconsidere loco suo iussit dixitque ei: "Siin Persis natus essesin regia sella resedisse tibi capital foretin Macedonia nato conceditur."

DivusAugustus Vespasianuscum quendam adulescentem honeste natummilitiae inhabilemangustiarum rei familiaris causa deductum adlongiorem ordinem rescissetcensu constituto honesta missioneexauctoravit.

DEVARIIS CONSILIIS

C. Caesardicebat idem sibi esse consilium adversus hostemquod plerisquemedicis contra vitia corporumfame potius quam ferro superandi.

DomitiusCorbulo dolabra [id est operibus] hostem vincendum esse dicebat.

L. Paulusimperatorem senem moribus dicebat esse oporteresignificansmoderatiora sequenda consilia.

ScipioAfricanus fertur dixissecum eum parum quidam pugnacem dicerent:"imperatorem me maternon bellatorem peperit."

C. MariusTeutono provocanti eum et postulantiut prodiretresponditsicupidus mortis essetlaqueo posse eum vitam finire: cum deindeinstaretgladiatorem contemptae staturae et prope exactae aetatisobiecit ei dixitquesi eum superassetcum victore congressurum.

Q.Sertoriusquod experimento didicerat imparem se universoRomanorumexercituiut barbaros quoque inconsulte pugnam deposcentisdoceretadductis in conspectum duobus equiseorum praevalido alterialteri admodum exili duos admovit iuvenes similiter electosrobustumet gracilem.Ac robustiori imperavit equi exilis universam caudamabrumperegracili autem valentioris per singulos pilos vellere;cumque gracili successisset quod imperatum eratvalidissimus cuminfirmis equi cauda sine effectu luctaretur"naturam"inquit Sertorius"Romanarum virium per hoc vobis exemplumostendimilites: insuperabiles sunt universas aggredienti;easdemlacerabit et carpetqui per partes attemptaverit."

ValeriusLaevinus consulcum intra castra sua exploratorem hostiumdeprehendisset magnamque copiarum suarum fiduciam haberetcircumducieum iussit terrendique hostis causa exercitus suos visendosspeculatoribus eorumquotiens voluissentpatere.

Caedi<ci>usprimipilarisqui in Germania post Varianam cladem obsessisnostrispro duce fuitveritusne barbari lignaquae congesta erantvalloadmoverent et castra eius incenderentsimulata lignorum inopiamissis undiquequi ea furarentureffecitut Germani universostruncos amolirentur.

Cn. Scipiobello navali amphoras pice et taeda plenas in hostium classemiaculatusquarum iactus et pondere foret noxius et diffundendoquaecontinuerantalimentum praestaret incendio.

Hannibalregi Antiocho monstravitut in hostium classem vascula iaculareturviperis plenaquarum metu perterriti milites a dimicatione etnauticis ministeriis impedirentur.

Idem fecitiam cedente classe sua Prusias.

M. PorciusCatoin classem hostium cum transiluissetdeturbatis ex ea Poeniseorumque armis et insignibus inter suos distributis multas naveshostiumquos sociali habitu fefelleratmersit.

Atheniensescum subinde a Lacedaemoniis infestarenturdiebus festisquos sacrosMinervae extra urbem celebrabantomnium quidem colentium imitationemexpresseruntarmis tamen [et] veste celatis: peracto ritu suo nonstatim Athenas reversised protinus inde raptim acto Lacedaemonemversus agmine eo temporequo minime timebanturagrum hostiumquibus subinde praedae fuerantultro depopulati sunt.

Cassiusonerarias navesnon magni ad alia ususaccensas opportuno vento inclassem hostium misit et incendio eam consumpsit.

M. Liviusfuso Hasdrubale hortantibus eum quibusdamut hostem ad internicionempersequereturrespondit: "aliqui et supersintqui de victorianostra hostibus nuntient."

ScipioAfricanus dicere solitus est hosti non solum dandam esse viam adfugiendumsed etiam muniendam.

PachesAtheniensis affirmavit incolumes futuros hostessi deponerentferrum: eisque obsecutis condicionibus universosqui in sagulisferreas fibulas habuissentinterfici iussit.

Hasdrubalsubigendorum Numidarum causa ingressus fines eorum resistereparantibus affirmavit ad capiendos se venisse elephantosquibusferax est Numidia: ut hoc permitterentposcentibus <pretium cum>promisissetea persuasione avocatos adortus sub leges redegit.

AlcetasLacedaemoniusut Thebanorum commeatum facilius exinopinatoaggredereturin occulto paratis navibustamquam unamomnino haberet trirememvicibus in ea remigem exercebat: quodamdeinde tempore omnis naves in Thebanos transnavigantis immisit etcommeatibus eorum potitus est.

Ptolomaeusadversus Perdiccam exercitu praevalentemipse invalidusomnepecudum genusreligatis ad tergumquae traherentsarmentisagendum per paucos curavit equites: ipse praegressus cum copiisquashabebateffecitut pulvisquem pecora excitaverantspeciem magnisequentisexercitus moveretcuius exspectatione territum vicithostem.

MyronidesAtheniensis adversus Thebanos equitatu praevalentes pugnaturusincampis suos edocuit manentibus esse spem aliquam salutiscedentibusautem perniciem certissimam: qua ratione confirmatismilitibus victoriamconsecutus est.

C.Pinarius in Sicilia praesidio Hennae praepositusclaves portarumquas penes se habebatreposcentibus magistratibus Hennensiumquodsuspectos eostamquam transitionem ad Poenum pararenthabebatpetit unius noctis ad deliberationem spatium indicataque militibusfraude Graecorumcum praecepissetut parati postera die signumexspectarentprima luce assistentibus militibus redditurum se clavesdixitsi idem omnes Hennenses censuissent: ob eam causam universamultitudine convocata in theatrum et idem flagitantemanifestadeficiendi voluntatesigno militibus dato universos Hennensescecidit.

Iphicratesdux Atheniensiumclassem suam hostili habitu instruxit et ad eosquos suspectos habebat invectuscum effuso studio excipereturdeprehensa eorum perfidia oppidum diripuit.

Ti.Gracchuscum edixisset futurumut ex volonum numero fortibuslibertatem daretignavos crucibus affigeretet quattuor milia exhisquia segnius pugnaverantmetu poenae in quendam munitum collemcoissentmisit qui eis dicerent totum sibi exercitum volonum vicissevideriquod hostes fudissent; et sic eos et sua fide et ipsorum metuexsolutos recepit.

Hannibalpost proeliumquo ingentem cladem ad Trasumennum Romani acceperuntcum sex milia hostium interposita pactione in potestatemsuamredegissetsocios Latini nominis benigne in civitates suas dimisitdictitans se Italiae liberandae causa bellum gerere: eorumque operaaliquot populos in deditionem accepit.

MagocumLocri obsiderentur a Crispino classis nostrae praefectodiffudit adRomana castra rumorem Hannibalem caeso Marcello adliberandosobsidione Locros venire; clam deinde equites emissos iussita montibusqui in conspectu erantse ostendere: quo facto effecitut Crispinus Hannibalemadesse ratus conscenderet naves ac fugeret.

ScipioAemilianus ad Numantiam omnibus non cohortibus tantumsed centuriissagittarios et funditores interposuit.

PelopidasThebanuscum a Thessalis in fugam versus flumenin quo tumultuariumfecerat pontemliberassetne sequentibus hostibus idem transitusmaneretnovissimo agmini praecepitincenderent pontem.

Romanicum Campanis equitibus nullo modo pares essentQ. Naevius centurioin exercitu Fulvi Flacci proconsulis excogitavitut delectos ex totoexercituqui velocissimi videbantur et mediocris erant staturaeparmulis non amplis et galeiculis gladiisque ac septenis singuloshastis quaternorum circiter pedum armare<t> eosque adiunctosequitibus iuberet usque ad moenia provehideinde ibi positosnostris equitibus recipientibusinter hostium equitatum proeliari:quo facto vehementer et ipsi Campani afflicti sunt et maxime equieorumquibus turbatis prona nostris victoria fuit.

P. Scipioin Lydiacum die ac nocte imbre continuo vexatum exercitum Antiochivideret nec homines tantum aut equos deficereverum arcus quoquemadentibus nervis inhabiles factosexhortatus est fratremutpostero quamvis religioso die committeret proelium: quam sententiamsecuta victoriaest.

Catonemvastantem Hispaniam legati Ilergetumqui sociorum populus eratadierunt oraveruntque auxilia. Illene aut negato adiutorio sociosalienaret aut diducto exercitu vires minuerettertiam partem militumcibaria parare et naves ascendere iussitdato praeceptoutcau<sa>ti ventos retro redirent: praecedens interim adventantisauxilii rumor ut Ilergetum excitavit animosita hostium consiliadiscussit.

C. Caesarcum in partibus Pompeianis magna equitum Romanorum esset manus eaquearmorum scientia milites conficeretora oculosque eorum gladiis petiiussit et sic aversa[m] facie[m] cedere coegit.

Voccaeicum a Sempronio Graccho collatis signis urgerenturuniversascopiascinxere plaustrisquae impleverant fortissimis viris muliebri vestetectis: Semproniumtamquam adversus feminas audentius adobsidendoshostis consurgentemhi qui in plaustris erant aggressifugaverunt.

EumenesCardianusex successoribus Alexandriin castello quodam claususquoniam exercere equos non poteratcertis cotidie horis itasuspendebatut posterioribus pedibus innixiprioribus allevatisdum naturalemassistendi appetunt consuetudinemad sudorem usquecrura iactarent.

M. Catopollicentibus barbaris duces itinerum et insuper praesidiumsi magnasumma eis promittereturnon dubitavit polliceriquia aut victoribusex spoliis hostilibus poterat dare aut interfectis exsolvebaturpromisso.

Q. Maximustransfugere ad hostes volentem Statiliumnobilem clarae operaeequitemvocari ad se iussit eique excusavitquod invidiacommilitonumvirtutes illius ad id tempus ignorasset: tum donato eiequo pecuniam insuper largitus obtinuitutquem ex conscientiatrepidum arcessieratlaetum dimitteret et ex dubio in reliquum nonminus fidelem quam fortem haberet equitem.

Philippuscum audisset Pythian quendam bonum pugnatorem alienatumsibiquodtres filias inops vix aleret nec a rege adiuvareturmonentibusquibusdamuti eum caveret"quid? Si"inquit"partemaegram corporis haberemabsciderem potius quam curarem?" Deindefamiliariter secreto elicitum Pythianaccepta difficultatenecessitatium domesticarumpecunia instruxit ac melioremfidelioremque habuitquam habueratantequam offenderet.

T.Quintius Crispinus post infaustam adversus Poenos dimicationemquacollegam Marcellum amiseratcum comperisset potitum anulointerfectiHannibalemlitteras circa municipia totius Italiaedimisitne crederent epistulissi quae Marcelli anulo signataeperferrentur: <ea> monitione consecutus estut Salapia etaliae urbes frustra Hannibalis dolis temptarentur.

PostCannensem cladem perculsis ita Romanorum animisut pars magnareliquiarum nobilissimis auctoribus deserendae Italiae iniretconsiliumP. Scipio adulescens admodum impetu facto in eo ipsoinquo talia agitabanturcoetu pronuntiavit manu se sua interfecturumnisi qui iurasset non esse sibi mentem destituendae rei publicae:cumque ipse se primus religione tali obligassetstricto gladiomortem uni ex proximis minatusnisi acciperet sacramentumillummetuceteros etiam exemplo coegit ad iurandum.

Volscorumcastra cum prope a virgultis silvaque posita essentCamillus eaomniaquae conceptum ignem usque in vallum perferre poterantincenditet sic adversarios exuit castris.

P. Crassusbello sociali eodem modo prope cum copiis omnibus interceptusest.

Q.Metellus in Hispania castra moturuscum in agmine militescon<ti>nerevelle[n]tpronuntiavit comperisse se insidias abhostibus dispositas; idcirco ne discederent a signis neve agmenlaxarent: quod cum [solveret] ex disciplina fecissetexceptus forteveris insidiisquia praedixeratinterritos.