Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


IUNI IVVENALIS

SATVRAE



SATVRA I

      Semperego auditor tantum? numquamne reponam
      uexatustotiens rauci Theseide Cordi?
      inpune ergomihi recitauerit ille togatas
      hic elegos?inpune diem consumpserit ingens
      5
      Telephusaut summi plena iam margine libri
      scriptus etin tergo necdum finitus Orestes?
      nota magisnulli domus est sua quam mihi lucus
      Martis etAeoliis uicinum rupibus antrum
      Vulcani;quid agant uentiquas torqueat umbras
      10
      Aeacusunde alius furtiuae deuehat aurum
      pelliculaequantas iaculetur Monychus ornos
      Frontonisplatani conuolsaque marmora clamant
      semper etadsiduo ruptae lectore columnae.
      expecteseadem a summo minimoque poeta.
      15
      et nos ergomanum ferulae subduximuset nos
      consiliumdedimus Sullaepriuatus ut altum
      dormiret.stulta est clementiacum tot ubique
      uatibusoccurrasperiturae parcere chartae.
      cur tamenhoc potius libeat decurrere campo
      20
      per quemmagnus equos Auruncae flexit alumnus
      si uacat acplacidi rationem admittitisedam.
      cum teneruxorem ducat spadoMeuia Tuscum
      figat aprumet nuda teneat uenabula mamma
      patriciosomnis opibus cum prouocet unus
      25
      quotondente grauis iuueni mihi barba sonabat
      cum parsNiliacae plebiscum uerna Canopi
      CrispinusTyrias umero reuocante lacernas
      uentiletaestiuum digitis sudantibus aurum
      necsufferre queat maioris pondera gemmae
      30
      difficileest saturam non scribere. nam quis iniquae
      tam patiensurbistam ferreusut teneat se
      causidicinoua cum ueniat lectica Mathonis
      plena ipsopost hunc magni delator amici
      et citorapturus de nobilitate comesa
      35
      quodsuperestquem Massa timetquem munere
      palpatCarus et a trepido Thymele summissa Latino;
      cum tesummoueant qui testamenta merentur
      noctibusin caelum quos euehit optima summi
      nunc uiaprocessusuetulae uesica beatae?
      40
      unciolamProculeius habetsed Gillo deuncem
      partesquisque suas ad mensuram inguinis heres.
      accipiatsane mercedem sanguinis et sic
      palleat utnudis pressit qui calcibus anguem
      autLugudunensem rhetor dicturus ad aram.
      45
      quidreferam quanta siccum iecur ardeat ira
      cum populumgregibus comitum premit hic spoliator
      pupilliprostantis et hic damnatus inani
      iudicio?quid enim saluis infamia nummis?
      exul aboctaua Marius bibit et fruitur dis
      50
      iratisattu uictrixprouinciaploras.
      haec egonon credam Venusina digna lucerna?
      haec egonon agitem? sed quid magis? Heracleas
      autDiomedeas aut mugitum labyrinthi
      et marepercussum puero fabrumque uolantem
      55
      cum lenoaccipiat moechi bonasi capiendi
      ius nullumuxoridoctus spectare lacunar
      doctus etad calicem uigilanti stertere naso;
      cum fasesse putet curam sperare cohortis
      qui bonadonauit praesepibus et caret omni
      60
      maiorumcensudum peruolat axe citato
      Flaminiampuer Automedon? nam lora tenebat
      ipselacernatae cum se iactaret amicae.
      nonne libetmedio ceras inplere capaces
      quadriuiocum iam sexta ceruice feratur
      65
      hinc atqueinde patens ac nuda paene cathedra
      et multumreferens de Maecenate supino
      signatorfalsiqui se lautum atque beatum
      exiguistabulis et gemma fecerit uda?
      occurritmatrona potensquae molle Calenum
      70
      porrecturauiro miscet sitiente rubetam
      instituitquerudes melior Lucusta propinquas
      per famamet populum nigros efferre maritos.
      audealiquid breuibus Gyaris et carcere dignum
      si uis essealiquid. probitas laudatur et alget;
      75
      criminibusdebent hortospraetoriamensas
      argentumuetus et stantem extrapocula caprum.
      quempatitur dormire nurus corruptor auarae
      quemsponsae turpes et praetextatus adulter?
      si naturanegatfacit indignatio uersum
      80
      qualemcumquepotestquales ego uel Cluuienus.
      ex quoDeucalion nimbis tollentibus aequor
      nauigiomontem ascendit sortesque poposcit
      paulatimqueanima caluerunt mollia saxa
      et maribusnudas ostendit Pyrrha puellas
      85
      quidquidagunt hominesuotumtimorirauoluptas
      gaudiadiscursusnostri farrago libelli est.
      et quandouberior uitiorum copia? quando
      maiorauaritiae patuit sinus? alea quando
      hos animos?neque enim loculis comitantibus itur
      90
      ad casumtabulaeposita sed luditur arca.
      proeliaquanta illic dispensatore uidebis
      armigero!simplexne furor sestertia centum
      perdere ethorrenti tunicam non reddere seruo?
      quistotidem erexit uillasquis fercula septem
      95
      secretocenauit auus? nunc sportula primo
      limineparua sedet turbae rapienda togatae.
      ille tamenfaciem prius inspicit et trepidat ne
      suppositusuenias ac falso nomine poscas:
      agnitusaccipies. iubet a praecone uocari
      100
      ipsosTroiugenasnam uexant limen et ipsi
      nobiscum.'da praetorida deinde tribuno.'
      sedlibertinus prior est. 'prior' inquit 'ego adsum.
      cur timeamdubitemue locum defenderequamuis
      natus adEuphratenmolles quod in aure fenestrae
      105
      arguerintlicet ipse negem? sed quinque tabernae
      quadringentaparant. quid confert purpura maior
      optandumsi Laurenti custodit in agro
      conductasCoruinus ouisego possideo plus
      Pallante etLicinis?' expectent ergo tribuni
      110
      uincantdiuitiaesacro ne cedat honori
      nuper inhanc urbem pedibus qui uenerat albis
      quandoquideminter nos sanctissima diuitiarum
      maiestasetsi funesta Pecunia templo
      nondumhabitatnullas nummorum ereximus aras
      115
      ut coliturPax atque FidesVictoriaVirtus
      quaequesalutato crepitat Concordia nido.
      sed cumsummus honor finito conputet anno
      sportulaquid referatquantum rationibus addat
      quidfacient comites quibus hinc togacalceus hinc est
      120
      et panisfumusque domi? densissima centum
      quadranteslectica petitsequiturque maritum
      languidauel praegnas et circumducitur uxor.
      hic petitabsenti nota iam callidus arte
      ostendensuacuam et clausam pro coniuge sellam.
      125
      'Galla meaest' inquit'citius dimitte. moraris?
      proferGallacaput. noli uexarequiescet.'
      ipse diespulchro distinguitur ordine rerum:
      sportuladeinde forum iurisque peritus Apollo
      atquetriumphalesinter quas ausus habere
      130
      nescio quistitulos Aegyptius atque Arabarches
      cuius adeffigiem non tantum meiiere fas est.
      uestibulisabeunt ueteres lassique clientes
      uotaquedeponuntquamquam longissima cenae
      speshomini; caulis miseris atque ignis emendus.
      135
      optimasiluarum interea pelagique uorabit
      rex horumuacuisque toris tantum ipse iacebit.
      nam de totpulchris et latis orbibus et tam
      antiquisuna comedunt patrimonia mensa.
      nullus iamparasitus erit. sed quis ferat istas
      140
      luxuriaesordes? quanta est gula quae sibi totos
      ponitaprosanimal propter conuiuia natum!
      poena tamenpraesenscum tu deponis amictus
      turgidus etcrudum pauonem in balnea portas.
      hincsubitae mortes atque intestata senectus.
      145
      it noua nectristis per cunctas fabula cenas;
      ducituriratis plaudendum funus amicis.
      nil eritulterius quod nostris moribus addat
      posteritaseadem facient cupientque minores
      omne inpraecipiti uitium stetit. utere uelis
      150
      totos pandesinus. dices hic forsitan 'unde
      ingeniumpar materiae? unde illa priorum
      scribendiquodcumque animo flagrante liberet
      simplicitas?"cuius non audeo dicere nomen?
      quid refertdictis ignoscat Mucius an non?"
      155
      poneTigillinumtaeda lucebis in illa
      qua stantesardent qui fixo gutture fumant
      et latummedia sulcum deducit harena.'
      qui deditergo tribus patruis aconitauehatur
      pensilibusplumis atque illinc despiciat nos?
      160
      'cum uenietcontradigito compesce labellum:
      accusatorerit qui uerbum dixerit "hic est."
      securuslicet Aenean Rutulumque ferocem
      committasnulli grauis est percussus Achilles
      aut multumquaesitus Hylas urnamque secutus:
      165
      ense uelutstricto quotiens Lucilius ardens
      infremuitrubet auditor cui frigida mens est
      criminibustacita sudant praecordia culpa.
      inde ira etlacrimae. tecum prius ergo uoluta
      haec animoante tubas: galeatum sero duelli
      170
      paenitet.'experiar quid concedatur in illos
      quorumFlaminia tegitur cinis atque Latina.

SATVRAII

      VltraSauromatas fugere hinc libet et glacialem
      Oceanumquotiens aliquid de moribus audent
      qui Curiossimulant et Bacchanalia uiuunt.
      indoctiprimumquamquam plena omnia gypso
      5
      Chrysippiinuenias; nam perfectissimus horum
      si quisAristotelen similem uel Pittacon emit
      et iubetarchetypos pluteum seruare Cleanthas.
      frontisnulla fides; quis enim non uicus abundat
      tristibusobscenis? castigas turpiacum sis
      10
      interSocraticos notissima fossa cinaedos?
      hispidamembra quidem et durae per bracchia saetae
      promittuntatrocem animumsed podice leui
      caedunturtumidae medico ridente mariscae.
      rarus sermoillis et magna libido tacendi
      15
      atquesupercilio breuior coma. uerius ergo
      et magisingenue Peribomius; hunc ego fatis
      inputoquiuultu morbum incessuque fatetur.
      horumsimplicitas miserabilishis furor ipse
      dat ueniam;sed peiioresqui talia uerbis
      20
      Herculisinuadunt et de uirtute locuti
      clunemagitant. 'ego te ceuentemSexteuerebor?'
      infamisVarillus ait'quo deterior te?'
      loripedemrectus derideatAethiopem albus.
      quistulerit Gracchos de seditione querentes?
      25
      quis caelumterris non misceat et mare caelo
      si furdispliceat Verrihomicida Miloni
      Clodiusaccuset moechosCatilina Cethegum
      in tabulamSullae si dicant discipuli tres?
      qualis eratnuper tragico pollutus adulter
      30
      concubituqui tunc leges reuocabat amaras
      omnibusatque ipsis Veneri Martique timendas
      cum totabortiuis fecundam Iulia uuluam
      solueret etpatruo similes effunderet offas.
      nonneigitur iure ac merito uitia ultima fictos
      35
      contemnuntScauros et castigata remordent?
      non tulitex illis toruum Laronia quendam
      clamantemtotiens 'ubi nunclex Iuliadormis?'
      atque itasubridens: 'felicia temporaquae te
      moribusopponunt. habeat iam Roma pudorem:
      40
      tertius ecaelo cecidit Cato. sed tamen unde
      haec emishirsuto spirant opobalsama collo
      quae tibi?ne pudeat dominum monstrare tabernae.
      quod siuexantur leges ac iuracitari
      ante omnisdebet Scantinia. respice primum
      45
      et scrutareuirosfaciunt nam plura; sed illos
      defenditnumerus iunctaeque umbone phalanges.
      magna intermolles concordia. non erit ullum
      exemplum innostro tam detestabile sexu.
      Tedia nonlambit Cluuiam nec Flora Catullam:
      50
      Hispo subitiuuenes et morbo pallet utroque.
      numquid nosagimus causasciuilia iura
      nouimus autullo strepitu fora uestra mouemus?
      luctanturpaucaecomedunt coloephia paucae.
      uos lanamtrahitis calathisque peracta refertis
      55
      uellerauos tenui praegnantem stamine fusum
      Penelopemeliusleuius torquetis Arachne
      horridaquale facit residens in codice paelex.
      notum estcur solo tabulas inpleuerit Hister
      libertodederit uiuus cur multa puellae.
      60
      diues eritmagno quae dormit tertia lecto.
      tu nubeatque tace: donant arcana cylindros.
      de nobispost haec tristis sententia fertur?
      dat ueniamcoruisuexat censura columbas.'
      fugerunttrepidi uera ac manifesta canentem
      65
      Stoicidae;quid enim falsi Laronia? sed quid
      non facientaliicum tu multicia sumas
      Creticeethanc uestem populo mirante perores
      in Proculaset Pollittas? est moecha Fabulla;
      damnetursi uisetiam Carfinia: talem
      70
      non sumetdamnata togam. 'sed Iulius ardet
      aestuo.'nudus agas: minus est insania turpis.
      en habitumquo te leges ac iura ferentem
      uulneribuscrudis populus modo uictor et illud
      montanumpositis audiret uulgus aratris.
      75
      quid nonproclamesin corpore iudicis ista
      si uideas?quaero an deceant multicia testem.
      acer etindomitus libertatisque magister
      Creticeperluces. dedit hanc contagio labem
      et dabit inpluressicut grex totus in agris
      80
      uniusscabie cadit et porrigine porci
      uuaqueconspecta liuorem ducit ab uua.
      foedius hocaliquid quandoque audebis amictu;
      nemorepente fuit turpissimus. accipient te
      paulatimqui longa domi redimicula sumunt
      85
      frontibuset toto posuere monilia collo
      atque bonamtenerae placant abdomine porcae
      et magnocratere deam. sed more sinistro
      exagitataprocul non intrat femina limen:
      solis aradeae maribus patet. 'iteprofanae'
      90
      clamatur'nullo gemit hic tibicina cornu.'
      taliasecreta coluerunt orgia taeda
      Cecropiamsoliti Baptae lassare Cotyton.
      illesupercilium madida fuligine tinctum
      obliquaproducit acu pingitque trementis
      95
      attollensoculos; uitreo bibit ille priapo
      reticulumquecomis auratum ingentibus implet
      caeruleaindutus scutulata aut galbina rasa
      et perIunonem domini iurante ministro;
      ille tenetspeculumpathici gestamen Othonis
      100
      ActorisAurunci spoliumquo se ille uidebat
      armatumcum iam tolli uexilla iuberet.
      resmemoranda nouis annalibus atque recenti
      historiaspeculum ciuilis sarcina belli.
      nimirumsummi ducis est occidere Galbam
      105
      et curarecutemsummi constantia ciuis
      Bebriacicampis solium adfectare Palati
      et pressumin faciem digitis extendere panem
      quod nec inAssyrio pharetrata Sameramis orbe
      maesta necActiaca fecit Cleopatra carina.
      110
      hic nullusuerbis pudor aut reuerentia mensae
      hic turpisCybeles et fracta uoce loquendi
      libertas etcrine senex fanaticus albo
      sacrorumantistesrarum ac memorabile magni
      gutturisexemplum conducendusque magister.
      115
      quid tamenexpectantPhrygio quos tempus erat
      iam moresuperuacuam cultris abrumpere carnem?
      quadringentadedit Gracchus sestertia dotem
      cornicinisiue hic recto cantauerat aere;
      signataetabulaedictum 'feliciter' ingens
      120
      cena sedetgremio iacuit noua nupta mariti.
      o procerescensore opus est an haruspice nobis?
      scilicethorreres maioraque monstra putares
      si mulieruitulum uel si bos ederet agnum?
      segmenta etlongos habitus et flammea sumit
      125
      arcano quisacra ferens nutantia loro
      sudauitclipeis ancilibus. o pater urbis
      unde nefastantum Latiis pastoribus? unde
      haectetigitGradiuetuos urtica nepotes?
      traditurecce uiro clarus genere atque opibus uir
      130
      nec galeamquassas nec terram cuspide pulsas
      necquereris patri. uade ergo et cede seueri
      iugeribuscampiquem neglegis. 'officium cras
      primo solemihi peragendum in ualle Quirini.'
      quae causaofficii? 'quid quaeris? nubit amicus
      135
      nec multosadhibet.' liceat modo uiuerefient
      fient istapalamcupient et in acta referri.
      intereatormentum ingens nubentibus haeret
      quodnequeant parere et partu retinere maritos.
      sed meliusquod nil animis in corpora iuris
      140
      naturaindulget: steriles moriunturet illis
      turgida nonprodest condita pyxide Lyde
      nec prodestagili palmas praebere luperco.
      uicit ethoc monstrum tunicati fuscina Gracchi
      lustrauitquefuga mediam gladiator harenam
      145
      etCapitolinis generosior et Marcellis
      et CatuliPaulique minoribus et Fabiis et
      omnibus adpodium spectantibushis licet ipsum
      admoueascuius tunc munere retia misit.
      essealiquos manes et subterranea regna
      150
      Cocytum etStygio ranas in gurgite nigras
      atque unatransire uadum tot milia cumba
      nec puericreduntnisi qui nondum aere lauantur.
      sed tu ueraputa: Curius quid sentit et ambo
      Scipiadaequid Fabricius manesque Camilli
      155
      quidCremerae legio et Cannis consumpta iuuentus
      totbellorum animaequotiens hinc talis ad illos
      umbrauenit? cuperent lustrarisi qua darentur
      sulpura cumtaedis et si foret umida laurus.
      illic heumiseri traducimur. arma quidem ultra
      160
      litoraIuuernae promouimus et modo captas
      Orcadas acminima contentos nocte Britannos
      sed quaenunc populi fiunt uictoris in urbe
      non faciuntilli quos uicimus. et tamen unus
      ArmeniusZalaces cunctis narratur ephebis
      165
      molliorardenti sese indulsisse tribuno.
      aspice quidfaciant commercia: uenerat obses
      hic fiunthomines. nam si mora longior urbem
      indulsitpuerisnon umquam derit amator.
      mittenturbracaecultellifrenaflagellum:
      170
      sicpraetextatos referunt Artaxata mores.

SATVRAIII

      Quamuisdigressu ueteris confusus amici
      laudotamenuacuis quod sedem figere Cumis
      destinetatque unum ciuem donare Sibyllae.
      ianuaBaiarum est et gratum litus amoeni
      5
      secessus.ego uel Prochytam praepono Suburae;
      nam quidtam miserumtam solum uidimusut non
      deteriuscredas horrere incendialapsus
      tectorumadsiduos ac mille pericula saeuae
      urbis etAugusto recitantes mense poetas?
      10
      sed dumtota domus raeda componitur una
      substititad ueteres arcus madidamque Capenam.
      hicubinocturnae Numa constituebat amicae
      (nunc sacrifontis nemus et delubra locantur
      Iudaeisquorum cophinus fenumque supellex;
      15
      omnis enimpopulo mercedem pendere iussa est
      arbor eteiectis mendicat silua Camenis)
      in uallemEgeriae descendimus et speluncas
      dissimilesueris. quanto praesentius esset
      numenaquisuiridi si margine cluderet undas
      20
      herba necingenuum uiolarent marmora tofum.
           hictunc Vmbricius 'quando artibus' inquit 'honestis
      nullus inurbe locusnulla emolumenta laborum
      res hodieminor est here quam fuit atque eadem cras
      deteretexiguis aliquidproponimus illuc
      25
      irefatigatas ubi Daedalus exuit alas
      dum nouacanitiesdum prima et recta senectus
      dumsuperest Lachesi quod torqueat et pedibus me
      porto meisnullo dextram subeunte bacillo.
      cedamuspatria. uiuant Artorius istic
      30
      et Catulusmaneant qui nigrum in candida uertunt
      quis facileest aedem conducerefluminaportus
      siccandameluuiemportandum ad busta cadauer
      et praeberecaput domina uenale sub hasta.
      quondam hicornicines et municipalis harenae
      35
      perpetuicomites notaeque per oppida buccae
      munera nuncedunt etuerso pollice uulgus
      cum iubetoccidunt populariter; inde reuersi
      conducuntforicaset cur non omnia? cum sint
      quales exhumili magna ad fastigia rerum
      40
      extollitquotiens uoluit Fortuna iocari.
           quidRomae faciam? mentiri nescio; librum
      si malusestnequeo laudare et poscere; motus
      astrorumignoro; funus promittere patris
      nec uolonec possum; ranarum uiscera numquam
      45
      inspexi;ferre ad nuptam quae mittit adulter
      quaemandatnorunt alii; me nemo ministro
      fur eritatque ideo nulli comes exeo tamquam
      mancus etextinctae corpus non utile dextrae.
      quis nuncdiligitur nisi conscius et cui feruens
      50
      aestuatoccultis animus semperque tacendis?
      nil tibi sedebere putatnil conferet umquam
      participemqui te secreti fecit honesti.
      carus eritVerri qui Verrem tempore quo uult
      accusarepotest. tanti tibi non sit opaci
      55
      omnisharena Tagi quodque in mare uoluitur aurum
      ut somnocareas ponendaque praemia sumas
      tristis eta magno semper timearis amico.
           quaenunc diuitibus gens acceptissima nostris
      et quospraecipue fugiamproperabo fateri
      60
      nec pudorobstabit. non possum ferreQuirites
      Graecamurbem. quamuis quota portio faecis Achaei?
      iam pridemSyrus in Tiberim defluxit Orontes
      et linguamet mores et cum tibicine chordas
      obliquasnec non gentilia tympana secum
      65
      uexit et adcircum iussas prostare puellas.
      itequibusgrata est picta lupa barbara mitra.
      rusticusille tuus sumit trechedipnaQuirine
      etceromatico fert niceteria collo.
      hic altaSicyoneast hic Amydone relicta
      70
      hic Androille Samohic Trallibus aut Alabandis
      Esquiliasdictumque petunt a uimine collem
      uisceramagnarum domuum dominique futuri.
      ingeniumueloxaudacia perditasermo
      promptus etIsaeo torrentior. ede quid illum
      75
      esse putes.quemuis hominem secum attulit ad nos:
      grammaticusrhetorgeometrespictoraliptes
      augurschoenobatesmedicusmagusomnia nouit
      Graeculusesuriens: in caelum iusseris ibit.
      in summanon Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
      80
      qui sumpsitpinnasmediis sed natus Athenis.
      horum egonon fugiam conchylia? me prior ille
      signabitfultusque toro meliore recumbet
      aduectusRomam quo pruna et cottana uento?
      usque adeonihil est quod nostra infantia caelum
      85
      hausitAuentini baca nutrita Sabina?
      quid quodadulandi gens prudentissima laudat
      sermonemindoctifaciem deformis amici
      et longuminualidi collum ceruicibus aequat
      HerculisAntaeum procul a tellure tenentis
      90
      miraturuocem angustamqua deterius nec
      ille sonatquo mordetur gallina marito?
      haec eademlicet et nobis laudaresed illis
      creditur.an melior cum Thaida sustinet aut cum
      uxoremcomoedus agit uel Dorida nullo
      95
      cultampalliolo? mulier nempe ipsa uidetur
      nonpersonaloqui: uacua et plana omnia dicas
      infrauentriculum et tenui distantia rima.
      nec tamenAntiochus nec erit mirabilis illic
      autStratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
      100
      natiocomoeda est. ridesmaiore cachinno
      concutitur;fletsi lacrimas conspexit amici
      nec dolet;igniculum brumae si tempore poscas
      accipitendromidem; si dixeris "aestuo" sudat.
      non sumusergo pares: meliorqui semper et omni
      105
      noctedieque potest aliena sumere uultum
      a facieiactare manus laudare paratus
      si beneructauitsi rectum minxit amicus
      si trullainuerso crepitum dedit aurea fundo.
      praetereasanctum nihil est ab inguine tutum
      110
      non matronalarisnon filia uirgonec ipse
      sponsusleuis adhucnon filius ante pudicus.
      horum sinihil estauiam resupinat amici.
      [scireuolunt secreta domus atque inde timeri.]
      et quoniamcoepit Graecorum mentiotransi
      115
      gymnasiaatque audi facinus maioris abollae.
      Stoicusoccidit Baream delator amicum
      discipulumquesenex ripa nutritus in illa
      ad quamGorgonei delapsa est pinna caballi.
      non estRomano cuiquam locus hicubi regnat
      120
      Protogenesaliquis uel Diphilus aut Hermarchus
      qui gentisuitio numquam partitur amicum
      solushabet. nam cum facilem stillauit in aurem
      exiguum denaturae patriaeque ueneno
      liminesummoueorperierunt tempora longi
      125
      seruitii;nusquam minor est iactura clientis.
           quodporro officiumne nobis blandiaraut quod
      pauperishic meritumsi curet nocte togatus
      currerecum praetor lictorem inpellat et ire
      praecipitemiubeat dudum uigilantibus orbis
      130
      ne priorAlbinam et Modiam collega salutet?
      diuitis hicseruo cludit latus ingenuorum
      filius;alter enim quantum in legione tribuni
      accipiuntdonat Caluinae uel Catienae
      ut semelaut iterum super illam palpitet; at tu
      135
      cum tibiuestiti facies scorti placethaeres
      et dubitasalta Chionen deducere sella.
      da testemRomae tam sanctum quam fuit hospes
      numinisIdaeiprocedat uel Numa uel qui
      seruauittrepidam flagranti ex aede Mineruam:
      140
      protinus adcensumde moribus ultima fiet
      quaestio."quot pascit seruos? quot possidet agri
      iugera?quam multa magnaque paropside cenat?"
      quantumquisque sua nummorum seruat in arca
      tantumhabet et fidei. iures licet et Samothracum
      145
      etnostrorum arascontemnere fulmina pauper
      credituratque deos dis ignoscentibus ipsis.
      quid quodmateriam praebet causasque iocorum
      omnibus hicidemsi foeda et scissa lacerna
      si togasordidula est et rupta calceus alter
      150
      pellepatetuel si consuto uolnere crassum
      atquerecens linum ostendit non una cicatrix?
      nil habetinfelix paupertas durius in se
      quam quodridiculos homines facit. "exeat" inquit
      "sipudor estet de puluino surgat equestri
      155
      cuius reslegi non sufficitet sedeant hic
      lenonumpueri quocumque ex fornice nati
      hic plaudatnitidus praeconis filius inter
      pinnirapicultos iuuenes iuuenesque lanistae."
      sic libitumuanoqui nos distinxitOthoni.
      160
      quis generhic placuit censu minor atque puellae
      sarcinulisinpar? quis pauper scribitur heres?
      quando inconsilio est aedilibus? agmine facto
      debuerantolim tenues migrasse Quirites.
      haut facileemergunt quorum uirtutibus obstat
      165
      res angustadomised Romae durior illis
      conatus:magno hospitium miserabilemagno
      seruorumuentreset frugi cenula magno.
      fictilibuscenare pudetquod turpe negabis
      translatussubito ad Marsos mensamque Sabellam
      170
      contentusqueillic Veneto duroque cucullo.
      pars magnaItaliae estsi uerum admittimusin qua
      nemo togamsumit nisi mortuus. ipsa dierum
      festorumherboso colitur si quando theatro
      maiestastandemque redit ad pulpita notum
      175
      exodiumcum personae pallentis hiatum
      in gremiomatris formidat rusticus infans
      aequaleshabitus illic similesque uidebis
      orchestramet populum; clari uelamen honoris
      sufficiunttunicae summis aedilibus albae.
      180
      hic ultrauires habitus nitorhic aliquid plus
      quam satisest interdum aliena sumitur arca.
      commune iduitium est: hic uiuimus ambitiosa
      paupertateomnes. quid te moror? omnia Romae
      cum pretio.quid dasut Cossum aliquando salutes
      185
      ut terespiciat clauso Veiiento labello?
      ille metitbarbamcrinem hic deponit amati;
      plena domuslibis uenalibus: accipe et istud
      fermentumtibi habe. praestare tributa clientes
      cogimur etcultis augere peculia seruis.
      190
           quistimet aut timuit gelida Praeneste ruinam
      aut positisnemorosa inter iuga Volsiniis aut
      simplicibusGabiis aut proni Tiburis arce?
      nos urbemcolimus tenui tibicine fultam
      magna partesui; nam sic labentibus obstat
      195
      uilicus etueteris rimae cum texit hiatum
      securospendente iubet dormire ruina.
      uiuendumest illicubi nulla incendianulli
      noctemetus. iam poscit aquamiam friuola transfert
      Vcalegontabulata tibi iam tertia fumant:
      200
      tu nescis;nam si gradibus trepidatur ab imis
      ultimusardebit quem tegula sola tuetur
      a pluuiamolles ubi reddunt oua columbae.
      lectus eratCordo Procula minorurceoli sex
      ornamentumabacinec non et paruulus infra
      205
      cantharuset recubans sub eodem marmore Chiron
      iamqueuetus Graecos seruabat cista libellos
      et diuinaopici rodebant carmina mures.
      nil habuitCordusquis enim negat? et tamen illud
      perdiditinfelix totum nihil. ultimus autem
      210
      aerumnaecumulusquod nudum et frusta rogantem
      nemo cibonemo hospitio tectoque iuuabit.
      si magnaAsturici cecidit domushorrida mater
      pullatiproceresdiffert uadimonia praetor.
      tum gemimuscasus urbistunc odimus ignem.
      215
      ardetadhucet iam accurrit qui marmora donet
      conferatinpensas; hic nuda et candida signa
      hic aliquidpraeclarum Euphranoris et Polycliti
      haecAsianorum uetera ornamenta deorum
      hic librosdabit et forulos mediamque Mineruam
      220
      hic modiumargenti. meliora ac plura reponit
      Persicusorborum lautissimus et merito iam
      suspectustamquam ipse suas incenderit aedes.
      si potesauelli circensibusoptima Sorae
      autFabrateriae domus aut Frusinone paratur
      225
      quanti nunctenebras unum conducis in annum.
      hortulushic puteusque breuis nec reste mouendus
      in tenuisplantas facili diffunditur haustu.
      uiuebidentis amans et culti uilicus horti
      unde epulumpossis centum dare Pythagoreis.
      230
      estaliquidquocumque locoquocumque recessu
      unius sesedominum fecisse lacertae.
           plurimushic aeger moritur uigilando (sed ipsum
      languorempeperit cibus inperfectus et haerens
      ardentistomacho); nam quae meritoria somnum
      235
      admittunt?magnis opibus dormitur in urbe.
      inde caputmorbi. raedarum transitus arto
      uicorum inflexu et stantis conuicia mandrae
      eripientsomnum Druso uitulisque marinis.
      si uocatofficiumturba cedente uehetur
      240
      diues etingenti curret super ora Liburna
      atqueobiter leget aut scribet uel dormiet intus;
      namquefacit somnum clausa lectica fenestra.
      ante tamenueniet: nobis properantibus obstat
      unda priormagno populus premit agmine lumbos
      245
      quisequitur; ferit hic cubitoferit assere duro
      alterathic tignum capiti incutitille metretam.
      pinguiacrura lutoplanta mox undique magna
      calcoretin digito clauus mihi militis haeret.
      nonne uidesquanto celebretur sportula fumo?
      250
      centumconuiuaesequitur sua quemque culina.
      Corbulo uixferret tot uasa ingentiatot res
      inpositascapitiquas recto uertice portat
      seruulusinfelix et cursu uentilat ignem.
      scindunturtunicae sartae modolonga coruscat
      255
      serracoueniente abiesatque altera pinum
      plaustrauehunt; nutant alte populoque minantur.
      nam siprocubuit qui saxa Ligustica portat
      axis eteuersum fudit super agmina montem
      quidsuperest de corporibus? quis membraquis ossa
      260
      inuenit?obtritum uolgi perit omne cadauer
      moreanimae. domus interea secura patellas
      iam lauatet bucca foculum excitat et sonat unctis
      striglibuset pleno componit lintea guto.
      haec interpueros uarie properanturat ille
      265
      iam sedetin ripa taetrumque nouicius horret
      porthmeanec sperat caenosi gurgitis alnum
      infelix nechabet quem porrigat ore trientem.
           respicenunc alia ac diuersa pericula noctis:
      quodspatium tectis sublimibus unde cerebrum
      270
      testaferitquotiens rimosa et curta fenestris
      uasacadantquanto percussum pondere signent
      et laedantsilicem. possis ignauus haberi
      et subiticasus inprouidusad cenam si
      intestatuseas: adeo tot fataquot illa
      275
      noctepatent uigiles te praetereunte fenestrae.
      ergo optesuotumque feras miserabile tecum
      ut sintcontentae patulas defundere pelues.
      ebrius acpetulansqui nullum forte cecidit
      dat poenasnoctem patitur lugentis amicum
      280
      Pelidaecubat in faciemmox deinde supinus:
      [ergo nonaliter poterit dormire; quibusdam]
      somnum rixafacit. sed quamuis inprobus annis
      atque meroferuens cauet hunc quem coccina laena
      uitariiubet et comitum longissimus ordo
      285
      multumpraeterea flammarum et aenea lampas.
      mequemluna solet deducere uel breue lumen
      candelaecuius dispenso et tempero filum
      contemnit.miserae cognosce prohoemia rixae
      si rixaestubi tu pulsasego uapulo tantum.
      290
      stat contrastarique iubet. parere necesse est;
      nam quidagascum te furiosus cogat et idem
      fortior?"unde uenis" exclamat"cuius aceto
      cuiusconche tumes? quis tecum sectile porrum
      sutor etelixi ueruecis labra comedit?
      295
      nil mihirespondes? aut dic aut accipe calcem.
      ede ubiconsistas: in qua te quaero proseucha?"
      dicere sitemptes aliquid tacitusue recedas
      tantumdemest: feriunt pariteruadimonia deinde
      iratifaciunt. libertas pauperis haec est:
      300
      pulsatusrogat et pugnis concisus adorat
      ut liceatpaucis cum dentibus inde reuerti.
      nec tamenhaec tantum metuas; nam qui spoliet te
      non deritclausis domibus postquam omnis ubique
      fixacatenatae siluit compago tabernae.
      305
      interdum etferro subitus grassator agit rem:
      armatoquotiens tutae custode tenentur
      et Pomptinapalus et Gallinaria pinus
      sic indehuc omnes tamquam ad uiuaria currunt.
      qua fornacegrauesqua non incude catenae?
      310
      maximus inuinclis ferri modusut timeas ne
      uomerdeficiatne marra et sarcula desint.
      felicesproauorum atauosfelicia dicas
      saeculaquae quondam sub regibus atque tribunis
      uideruntuno contentam carcere Romam.
      315
           hisalias poteram et pluris subnectere causas
      sed iumentauocant et sol inclinat. eundum est;
      nam mihicommota iamdudum mulio uirga
      adnuit.ergo uale nostri memoret quotiens te
      Roma tuorefici properantem reddet Aquino
      320
      me quoquead Heluinam Cererem uestramque Dianam
      conuerte aCumis. saturarum egoni pudet illas
      auditorgelidos ueniam caligatus in agros.'

SATVRAIV

      Ecceiterum Crispinuset est mihi saepe uocandus
      ad partesmonstrum nulla uirtute redemptum
      a uitiisaegrae solaque libidine fortes
      deliciaeuiduas tantum aspernatus adulter.
      5
      quid refertigiturquantis iumenta fatiget
      porticibusquanta nemorum uectetur in umbra
      iugera quotuicina foroquas emerit aedes
      [nemo malusfelixminime corruptor et idem]
      incestuscum quo nuper uittata iacebat
      10
      sanguineadhuc uiuo terram subitura sacerdos?
      sed nunc defactis leuioribus. et tamen alter
      si fecissetidem caderet sub iudice morum;
      namquodturpe bonis Titio Seiioquedecebat
      Crispinum.quid agascum dira et foedior omni
      15
      criminepersona est? mullum sex milibus emit
      aequantemsane paribus sestertia libris
      utperhibent qui de magnis maiora locuntur.
      consiliumlaudo artificissi munere tanto
      praecipuamin tabulis ceram senis abstulit orbi;
      20
      est ratioulteriormagnae si misit amicae
      quaeuehitur cluso latis specularibus antro.
      nil taleexpectes: emit sibi. multa uidemus
      quae miseret frugi non fecit Apicius. hoc tu
      succinctuspatria quondamCrispinepapyro?
      25
      hoc pretiosquamae? potuit fortasse minoris
      piscatorquam piscis emi; prouincia tanti
      uenditagrossed maiores Apulia uendit.
      qualis tuncepulas ipsum gluttisse putamus
      induperatoremcum tot sestertiapartem
      30
      exiguam etmodicae sumptam de margine cenae
      purpureusmagni ructarit scurra Palati
      iamprinceps equitummagna qui uoce solebat
      uenderemunicipes fracta de merce siluros?
      incipeCalliope. licet et considere: non est
      35
      cantandumres uera agitur. narratepuellae
      Pieridesprosit mihi uos dixisse puellas.
      cum iamsemianimum laceraret Flauius orbem
      ultimus etcaluo seruiret Roma Neroni
      inciditHadriaci spatium admirabile rhombi
      40
      ante domumVenerisquam Dorica sustinet Ancon
      impleuitquesinus; neque enim minor haeserat illis
      quos operitglacies Maeotica ruptaque tandem
      solibuseffundit torrentis ad ostia Ponti
      desidiatardos et longo frigore pingues.
      45
      destinathoc monstrum cumbae linique magister
      pontificisummo. quis enim proponere talem
      aut emereauderetcum plena et litora multo
      delatoreforent? dispersi protinus algae
      inquisitoresagerent cum remige nudo
      50
      nondubitaturi fugitiuum dicere piscem
      depastumquediu uiuaria Caesarisinde
      elapsumueterem ad dominum debere reuerti.
      si quidPalfuriosi credimus Armillato
      quidquidconspicuum pulchrumque est aequore toto
      55
      res fisciestubicumque natat. donabitur ergo
      ne pereat.iam letifero cedente pruinis
      autumnoiam quartanam sperantibus aegris
      stridebatdeformis hiems praedamque recentem
      seruabat;tamen hic properatuelut urgueat auster.
      60
      utque lacussuberantubi quamquam diruta seruat
      ignemTroianum et Vestam colit Alba minorem
      obstititintranti miratrix turba parumper.
      ut cessitfacili patuerunt cardine ualuae;
      exclusispectant admissa obsonia patres.
      65
      itur adAtriden. tum Picens 'accipe' dixit
      'priuatismaiora focis. genialis agatur
      iste dies.propera stomachum laxare sagina
      et tuaseruatum consume in saecula rhombum.
      ipse capiuoluit.' quid apertius? et tamen illi
      70
      surgebantcristae. nihil est quod credere de se
      non possitcum laudatur dis aequa potestas.
      sed deratpisci patinae mensura. uocantur
      ergo inconsilium proceresquos oderat ille
      in quorumfacie miserae magnaeque sedebat
      75
      palloramicitiae. primus clamante Liburno
      'curriteiam sedit' rapta properabat abolla
      Pegasusattonitae positus modo uilicus urbi.
      anne aliudtum praefecti? quorum optimus atque
      interpreslegum sanctissimus omniaquamquam
      80
      temporibusdiristractanda putabat inermi
      iustitia.uenit et Crispi iucunda senectus
      cuius erantmores qualis facundiamite
      ingenium.maria ac terras populosque regenti
      quis comesutiliorsi clade et peste sub illa
      85
      saeuitiamdamnare et honestum adferre liceret
      consilium?sed quid uiolentius aure tyranni
      cum quo depluuiis aut aestibus aut nimboso
      uerelocuturi fatum pendebat amici?
      ille igiturnumquam derexit bracchia contra
      90
      torrentemnec ciuis erat qui libera posset
      uerba animiproferre et uitam inpendere uero.
      sic multashiemes atque octogensima uidit
      solstitiahis armis illa quoque tutus in aula.
      proximuseiusdem properabat Acilius aeui
      95
      cum iuueneindigno quem mors tam saeua maneret
      et dominigladiis tam festinata; sed olim
      prodigiopar est in nobilitate senectus
      unde fit utmalim fraterculus esse gigantis.
      profuitergo nihil misero quod comminus ursos
      100
      figebatNumidas Albana nudus harena
      uenator.quis enim iam non intellegat artes
      patricias?quis priscum illud miratur acumen
      Brutetuum? facile est barbato inponere regi.
      nec melioruultu quamuis ignobilis ibat
      105
      Rubriusoffensae ueteris reus atque tacendae
      et tameninprobior saturam scribente cinaedo.
      Montaniquoque uenter adest abdomine tardus
      et matutinosudans Crispinus amomo
      quantum uixredolent duo funerasaeuior illo
      110
      Pompeiustenui iugulos aperire susurro
      et quiuulturibus seruabat uiscera Dacis
      Fuscusmarmorea meditatus proelia uilla
      et cummortifero prudens Veiiento Catullo
      qui numquamuisae flagrabat amore puellae
      115
      grande etconspicuum nostro quoque tempore monstrum
      caecusadulator dirusque "a ponte" satelles
      dignusAricinos qui mendicaret ad axes
      blandaquedeuexae iactaret basia raedae.
      nemo magisrhombum stupuit; nam plurima dixit
      120
      in laeuumconuersusat illi dextra iacebat
      belua. sicpugnas Cilicis laudabat et ictus
      et pegma etpueros inde ad uelaria raptos.
      non ceditVeiientosed ut fanaticus oestro
      percussusBellonatuo diuinat et 'ingens
      125
      omen habes'inquit 'magni clarique triumphi.
      regemaliquem capiesaut de temone Britanno
      excidetAruiragus. peregrina est belua: cernis
      erectas interga sudes?' hoc defuit unum
      Fabriciopatriam ut rhombi memoraret et annos.
      130
      'quidnamigitur censes? conciditur?' 'absit ab illo
      dedecushoc' Montanus ait'testa alta paretur
      quae tenuimuro spatiosum colligat orbem.
      debeturmagnus patinae subitusque Prometheus.
      argillamatque rotam citius properatesed ex hoc
      135
      temporeiamCaesarfiguli tua castra sequantur.'
      uicit dignauiro sententia. nouerat ille
      luxuriaminperii ueterem noctesque Neronis
      iam mediasaliamque famemcum pulmo Falerno
      arderet.nulli maior fuit usus edendi
      140
      tempestatemea: Circeis nata forent an
      Lucrinum adsaxum Rutupinoue edita fundo
      ostreacallebat primo deprendere morsu
      et semelaspecti litus dicebat echini.
      surgitur etmisso proceres exire iubentur
      145
      consilioquos Albanam dux magnus in arcem
      traxeratattonitos et festinare coactos
      tamquam deChattis aliquid toruisque Sygambris
      dicturustamquam ex diuersis partibus orbis
      anxiapraecipiti uenisset epistula pinna.
      150
      atqueutinam his potius nugis tota illa dedisset
      temporasaeuitiaeclaras quibus abstulit urbi
      inlustresqueanimas inpune et uindice nullo.
      sed periitpostquam cerdonibus esse timendus

    coeperat:hoc nocuit Lamiarum caede madenti.

SATVRAV

      Si tepropositi nondum pudet atque eadem est mens
      ut bonasumma putes aliena uiuere quadra
      si potesilla pati quae nec Sarmentus iniquas
      Caesaris admensas nec uilis Gabba tulisset
      5
      quamuisiurato metuam tibi credere testi.
      uentrenihil noui frugalius; hoc tamen ipsum
      defecisseputaquod inani sufficit aluo:
      nullacrepido uacat? nusquam pons et tegetis pars
      dimidiabreuior? tantine iniuria cenae
      10
      tam ieiunafamescum possit honestius illic
      et tremereet sordes farris mordere canini?
      primo figelocoquod tu discumbere iussus
      mercedemsolidam ueterum capis officiorum.
      fructusamicitiae magnae cibus: inputat hunc rex
      15
      et quamuisrarum tamen inputat. ergo duos post
      si libuitmenses neglectum adhibere clientem
      tertia neuacuo cessaret culcita lecto
      'una simus'ait. uotorum summa. quid ultra
      quaeris?habet Trebius propter quod rumpere somnum
      20
      debeat etligulas dimitteresollicitus ne
      totasalutatrix iam turba peregerit orbem
      sideribusdubiis aut illo tempore quo se
      frigidacircumagunt pigri serraca Bootae.
      qualis cenatamen! uinum quod sucida nolit
      25
      lana pati:de conuiua Corybanta uidebis.
      iurgiaproluduntsed mox et pocula torques
      saucius etrubra deterges uulnera mappa
      inter uosquotiens libertorumque cohortem
      pugnaSaguntina feruet commissa lagona.
      30
      ipsecapillato diffusum consule potat
      calcatamquetenet bellis socialibus uuam.
      cardiaconumquam cyathum missurus amico
      cras bibetAlbanis aliquid de montibus aut de
      Setiniscuius patriam titulumque senectus
      35
      deleuitmulta ueteris fuligine testae
      qualecoronati Thrasea Heluidiusque bibebant
      Brutorum etCassi natalibus. ipse capaces
      Heliadumcrustas et inaequales berullo
      Virro tenetphialas: tibi non committitur aurum
      40
      uelsiquando daturcustos adfixus ibidem
      qui numeretgemmasungues obseruet acutos.
      da ueniam:praeclara illi laudatur iaspis.
      nam Virrout multigemmas ad pocula transfert
      a digitisquas in uaginae fronte solebat
      45
      ponerezelotypo iuuenis praelatus Iarbae.
      tuBeneuentani sutoris nomen habentem
      siccabiscalicem nasorum quattuor ac iam
      quassatumet rupto poscentem sulpura uitro.
      sistomachus domini feruet uinoque ciboque
      50
      frigidiorGeticis petitur decocta pruinis.
      non eademuobis poni modo uina querebar?
      uos aliampotatis aquam. tibi pocula cursor
      Gaetulusdabit aut nigri manus ossea Mauri
      et cui permediam nolis occurrere noctem
      55
      cliuosaeueheris dum per monumenta Latinae.
      flos Asiaeante ipsumpretio maiore paratus
      quam fuitet Tulli census pugnacis et Anci
      etne teteneamRomanorum omnia regum
      friuola.quod cum ita sittu Gaetulum Ganymedem
      60
      respicecum sities. nescit tot milibus emptus
      pauperibusmiscere puersed formased aetas
      dignasupercilio. quando ad te peruenit ille?
      quandorogatus adest calidae gelidaeque minister?
      quippeindignatur ueteri parere clienti
      65
      quodquealiquid poscas et quod se stante recumbas.
      [maximaquaeque domus seruis est plena superbis.]
      ecce aliusquanto porrexit murmure panem
      uixfractumsolidae iam mucida frusta farinae
      quaegenuinum agitentnon admittentia morsum.
      70
      sed teneret niueus mollique siligine fictus
      seruaturdomino. dextram cohibere memento;
      salua sitartoptae reuerentia. finge tamen te
      inprobulumsuperest illic qui ponere cogat:
      'uis tuconsuetisaudax conuiuacanistris
      75
      impleripanisque tui nouisse colorem?'
      'scilicethoc fueratpropter quod saepe relicta
      coniuge permontem aduersum gelidasque cucurri
      Esquiliasfremeret saeua cum grandine uernus
      Iuppiter etmulto stillaret paenula nimbo.'
      80
      aspice quamlongo distinguat pectore lancem
      quae ferturdomino squillaet quibus undique saepta
      asparagisqua despiciat conuiuia cauda
      dum uenitexcelsi manibus sublata ministri.
      sed tibidimidio constrictus cammarus ouo
      85
      poniturexigua feralis cena patella.
      ipseVenafrano piscem perfunditat hic qui
      pallidusadfertur misero tibi caulis olebit
      lanternam;illud enim uestris datur alueolis quod
      cannaMicipsarum prora subuexit acuta
      90
      propterquod Romae cum Boccare nemo lauatur
      quod tutosetiam facit a serpentibus atris.
      mullus eritdominiquem misit Corsica uel quem
      Tauromenitanaerupesquando omne peractum est
      et iamdefecit nostrum maredum gula saeuit
      95
      retibusadsiduis penitus scrutante macello
      proximanec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
      instruitergo focum prouinciasumitur illinc
      quodcaptator emat LaenasAurelia uendat.
      Virronimuraena daturquae maxima uenit
      100
      gurgite deSiculo; nam dum se continet Auster
      dum sedetet siccat madidas in carcere pinnas
      contemnuntmediam temeraria lina Charybdim:
      uosanguilla manet longae cognata colubrae
      aut "glacieaspersus" maculis Tiberinus et ipse
      105
      uernulariparumpinguis torrente cloaca
      et solitusmediae cryptam penetrare Suburae.
      ipsi paucauelimfacilem si praebeat aurem.
      nemo petitmodicis quae mittebantur amicis
      a Senecaquae Piso bonusquae Cotta solebat
      110
      largiri;namque et titulis et fascibus olim
      maiorhabebatur donandi gloria. solum
      poscimus utcenes ciuiliter. hoc face et esto
      estoutnunc multidiues tibipauper amicis.
      anserisante ipsum magni iecuranseribus par
      115
      altilisetflaui dignus ferro Meleagri
      spumataper. post hunc tradentur tuberasi uer
      tunc eritet facient optata tonitrua cenas
      maiores.'tibi habe frumentum' Alledius inquit
      'o Libyedisiunge bouesdum tubera mittas.'
      120
      structoremintereane qua indignatio desit
      saltantemspectes et chironomunta uolanti
      cultellodonec peragat dictata magistri
      omnia; necminimo sane discrimine refert
      quo gestulepores et quo gallina secetur.
      125
      ducerisplanta uelut ictus ab Hercule Cacus
      et ponereforissi quid temptaueris umquam
      hisceretamquam habeas tria nomina. quando propinat
      Virro tibisumitue tuis contacta labellis
      pocula?quis uestrum temerarius usque adeoquis
      130
      perditusut dicat regi 'bibe'? plurima sunt quae
      non audenthomines pertusa dicere laena.
      quadringentatibi si quis deus aut similis dis
      et meliorfatis donaret homuncioquantus
      ex nihiloquantus fieres Virronis amicus!
      135
      'da Trebiopone ad Trebium. uisfraterab ipsis
      ilibus?' onummiuobis hunc praestat honorem
      uos estisfrater. dominus tamen et domini rex
      si uis tuncfierinullus tibi paruulus aula
      luseritAeneas nec filia dulcior illo.
      140
      [iucundumet carum sterilis facit uxor amicum.]
      sed tuanunc Mycale pariat licet et pueros tres
      in gremiumpatris fundat semelipse loquaci
      gaudebitnidouiridem thoraca iubebit
      adferriminimasque nuces assemque rogatum
      145
      ad mensamquotiens parasitus uenerit infans.
      uilibusancipites fungi ponentur amicis
      boletusdominosed quales Claudius edit
      ante illumuxorispost quem nihil amplius edit.
      Virro sibiet reliquis Virronibus illa iubebit
      150
      poma dariquorum solo pascaris odore
      qualiaperpetuus Phaeacum autumnus habebat
      crederequae possis subrepta sororibus Afris:
      tu scabiefrueris maliquod in aggere rodit
      qui tegiturparma et galea metuensque flagelli
      155
      discit abhirsuta iaculum torquere capella.
      forsitaninpensae Virronem parcere credas.
      hoc agitut doleas; nam quae comoediamimus
      quis meliorplorante gula? ergo omnia fiunt
      si nescisut per lacrimas effundere bilem
      160
      cogarispressoque diu stridere molari.
      tu tibiliber homo et regis conuiua uideris:
      captum tenidore suae putat ille culinae
      nec maleconiectat; quis enim tam nudusut illum
      bis feratEtruscum puero si contigit aurum
      165
      uel nodustantum et signum de paupere loro?
      spes benecenandi uos decipit. 'ecce dabit iam
      semesumleporem atque aliquid de clunibus apri
      ad nos iamueniet minor altilis.' inde parato
      intactoqueomnes et stricto pane tacetis.
      170
      ille sapitqui te sic utitur. omnia ferre
      si poteset debes. pulsandum uertice raso
      praebebisquandoque caput nec dura timebis
      flagrapatihis epulis et tali dignus amico.

SATVRAVI

      CredoPudicitiam Saturno rege moratam
      in terrisuisamque diucum frigida paruas
      praeberetspelunca domos ignemque laremque
      et pecus etdominos communi clauderet umbra
      5
      siluestremmontana torum cum sterneret uxor
      frondibuset culmo uicinarumque ferarum
      pellibushaut similis tibiCynthianec tibicuius
      turbauitnitidos extinctus passer ocellos
      sed potandaferens infantibus ubera magnis
      10
      et saepehorridior glandem ructante marito.
      quippealiter tunc orbe nouo caeloque recenti
      uiuebanthominesqui rupto robore nati
      compositiueluto nullos habuere parentes.
      multaPudicitiae ueteris uestigia forsan
      15
      aut aliquaexstiterint et sub Iouesed Ioue nondum
      barbatonondum Graecis iurare paratis
      per caputalteriuscum furem nemo timeret
      caulibus acpomis et aperto uiueret horto.
      paulatimdeinde ad superos Astraea recessit
      20
      hac comiteatque duae pariter fugere sorores.
      anticum etuetus est alienumPostumelectum
      concutereatque sacri genium contemnere fulcri.
      omne aliudcrimen mox ferrea protulit aetas:
      uideruntprimos argentea saecula moechos.
      25
      conuentumtamen et pactum et sponsalia nostra
      tempestateparas iamque a tonsore magistro
      pecteris etdigito pignus fortasse dedisti?
      certe sanuseras. uxoremPostumeducis?
      dic quaTisiphonequibus exagitere colubris.
      30
      ferre potesdominam saluis tot restibus ullam
      cum pateantaltae caligantesque fenestrae
      cum tibiuicinum se praebeat Aemilius pons?
      aut si demultis nullus placet exitusillud
      nonne putasmeliusquod tecum pusio dormit?
      35
      pusioquinoctu non litigatexigit a te
      nullaiacens illic munusculanec queritur quod
      et lateriparcas nec quantum iussit anheles.
          sedplacet Vrsidio lex Iulia: tollere dulcem
      cogitatheredemcariturus turture magno
      40
      mullorumqueiubis et captatore macello.
      quid fierinon posse putessi iungitur ulla
      Vrsidio? simoechorum notissimus olim
      stultamaritali iam porrigit ora capistro
      quemtotiens texit perituri cista Latini?
      45
      quid quodet antiquis uxor de moribus illi
      quaeritur?o medicinimiam pertundite uenam.
      deliciashominis! Tarpeium limen adora
      pronus etauratam Iunoni caede iuuencam
      si tibicontigerit capitis matrona pudici.
      50
      paucae adeoCereris uittas contingere dignae
      quarum nontimeat pater oscula. necte coronam
      postibus etdensos per limina tende corymbos.
      unusHiberinae uir sufficit? ocius illud
      extorquebisut haec oculo contenta sit uno.
      55
      magna tamenfama est cuiusdam rure paterno
      uiuentis.uiuat Gabiis ut uixit in agro
      uiuatFideniset agello cedo paterno.
      quis tamenadfirmat nil actum in montibus aut in
      speluncis?adeo senuerunt Iuppiter et Mars?
      60
          porticibusnetibi monstratur femina uoto
      digna tuo?cuneis an habent spectacula totis
      quodsecurus ames quodque inde excerpere possis?
      chironomonLedam molli saltante Bathyllo
      Tucciauesicae non imperatApula gannit
      65
      [sicut inamplexusubito et miserabile longum.]
      attenditThymele: Thymele tunc rustica discit.
      ast aliaequotiens aulaea recondita cessant
      et uacuoclusoque sonant fora sola theatro
      atque aplebeis longe Megalesiatristes
      70
      personamthyrsumque tenent et subligar Acci.
      Vrbicusexodio risum mouet Atellanae
      gestibusAutonoeshunc diligit Aelia pauper.
      soluiturhis magno comoedi fibulasunt quae
      Chrysogonumcantare uetentHispulla tragoedo
      75
      gaudet: anexpectas ut Quintilianus ametur?
      accipisuxorem de qua citharoedus Echion
      autGlaphyrus fiat pater Ambrosiusque choraules.
      longa perangustos figamus pulpita uicos
      ornenturpostes et grandi ianua lauro
      80
      uttestudineo tibiLentuleconopeo
      nobilisEuryalum murmillonem exprimat infans.
      nuptasenatori comitata est Eppia ludum
      ad Pharonet Nilum famosaque moenia Lagi
      prodigia etmores urbis damnante Canopo.
      85
      inmemorilla domus et coniugis atque sororis
      nil patriaeindulsitplorantisque improba natos
      utque magisstupeas ludos Paridemque reliquit.
      sedquamquam in magnis opibus plumaque paterna
      etsegmentatis dormisset paruula cunis
      90
      contempsitpelagus; famam contempserat olim
      cuius apudmolles minima est iactura cathedras.
      Tyrrhenosigitur fluctus lateque sonantem
      pertulitIonium constanti pectorequamuis
      mutandumtotiens esset mare. iusta pericli
      95
      si ratioest et honestatiment pauidoque gelantur
      pectore nectremulis possunt insistere plantis:
      fortemanimum praestant rebus quas turpiter audent.
      si iubeatconiunxdurum est conscendere nauem
      tuncsentina grauistunc summus uertitur aer:
      100
      quaemoechum sequiturstomacho ualet. illa maritum
      conuomithaec inter nautas et prandet et errat
      per puppemet duros gaudet tractare rudentis.
      qua tamenexarsit formaqua capta iuuenta
      Eppia? quiduidit propter quod ludia dici
      105
      sustinuit?nam Sergiolus iam radere guttur
      coeperat etsecto requiem sperare lacerto;
      praetereamulta in facie deformiasicut
      attritusgalea mediisque in naribus ingens
      gibbus etacre malum semper stillantis ocelli.
      110
      sedgladiator erat. facit hoc illos Hyacinthos;
      hoc puerispatriaequehoc praetulit illa sorori
      atque uiro.ferrum est quod amant. hic Sergius idem
      acceptarude coepisset Veiiento uideri.
          quidpriuata domusquid fecerit Eppiacuras?
      115
      respiceriuales diuorumClaudius audi
      quaetulerit. dormire uirum cum senserat uxor
      sumerenocturnos meretrix Augusta cucullos
      ausaPalatino et tegetem praeferre cubili
      linquebatcomite ancilla non amplius una.
      120
      sed nigrumflauo crinem abscondente galero
      intrauitcalidum ueteri centone lupanar
      et cellamuacuam atque suam; tunc nuda papillis
      prostititauratis titulum mentita Lyciscae
      ostenditquetuumgenerose Britanniceuentrem.
      125
      excepitblanda intrantis atque aera poposcit.
      [continuequeiacens cunctorum absorbuit ictus.]
      mox lenonesuas iam dimittente puellas
      tristisabitet quod potuit tamen ultima cellam
      clausitadhuc ardens rigidae tentigine uoluae
      130
      et lassatauiris necdum satiata recessit
      obscurisquegenis turpis fumoque lucernae
      foedalupanaris tulit ad puluinar odorem.
      hippomanescarmenque loquar coctumque uenenum
      priuignoquedatum? faciunt grauiora coactae
      135
      imperiosexus minimumque libidine peccant.
          'optimased quare Caesennia teste marito?'
      bisquingena dedit. tanti uocat ille pudicam
      necpharetris Veneris macer est aut lampade feruet:
      inde facesardentueniunt a dote sagittae.
      140
      libertasemitur. coram licet innuat atque
      rescribat:uidua estlocuples quae nupsit auaro.
          'curdesiderio Bibulae Sertorius ardet?'
      si uerumexcutiasfacies non uxor amatur.
      tres rugaesubeant et se cutis arida laxet
      145
      fiantobscuri dentes oculique minores
      'colligesarcinulas' dicet libertus 'et exi.
      iam grauises nobis et saepe emungeris. exi
      ocius etpropera. sicco uenit altera naso.'
      intereacalet et regnat poscitque maritum
      150
      pastores etouem Canusinam ulmosque Falernas¬
      quantulumin hoc!¬pueros omnesergastula tota
      quodquedomi non estsed habet uicinusematur.
      mensequidem brumaecum iam mercator Iason
      clausus etarmatis obstat casa candida nautis
      155
      grandiatolluntur crystallinamaxima rursus
      murrinadeinde adamas notissimus et Beronices
      in digitofactus pretiosior. hunc dedit olim
      barbarusincestaededit hunc Agrippa sorori
      obseruantubi festa mero pede sabbata reges
      160
      et uetusindulget senibus clementia porcis.
          'nullanede tantis gregibus tibi digna uidetur?'
      sitformonsadecensdiuesfecundauetustos
      porticibusdisponat auosintactior omni
      crinibuseffusis bellum dirimente Sabina
      165
      rara auisin terris nigroque simillima cycno
      quis feretuxorem cui constant omnia? malo
      maloVenustinam quam teCorneliamater
      Gracchorumsi cum magnis uirtutibus adfers
      grandesupercilium et numeras in dote triumphos.
      170
      tolle tuumprecorHannibalem uictumque Syphacem
      in castriset cum tota Carthagine migra.
      'parceprecorPaeanet tudeapone sagittas;
      nil puerifaciuntipsam configite matrem'
      Amphionclamatsed Paean contrahit arcum.
      175
      extulitergo greges natorum ipsumque parentem
      dum sibinobilior Latonae gente uidetur
      atque eademscrofa Niobe fecundior alba.
      quae tantigrauitasquae formaut se tibi semper
      inputet?huius enim rari summique uoluptas
      180
      nulla boniquotiens animo corrupta superbo
      plus aloesquam mellis habet. quis deditus autem
      usque adeoestut non illam quam laudibus effert
      horreatinque diem septenis oderit horis?
          quaedamparua quidemsed non toleranda maritis.
      185
      nam quidrancidius quam quod se non putat ulla
      formosamnisi quae de Tusca Graecula facta est
      deSulmonensi mera Cecropis? omnia Graece:
      [cum sitturpe magis nostris nescire Latine.]
      hoc sermonepauenthoc iramgaudiacuras
      190
      hoc cunctaeffundunt animi secreta. quid ultra?
      concumbuntGraece. dones tamen ista puellis
      tune etiamquam sextus et octogensimus annus
      pulsatadhuc Graece? non est hic sermo pudicus
      in uetula.quotiens lasciuum interuenit illud
      195
      zoe kaipsychemodo sub lodice relictis
      uteris inturba. quod enim non excitet inguen
      uox blandaet nequam? digitos habet. ut tamen omnes
      subsidantpinnaedicas haec mollius Haemo
      quamquam etCarpophorofacies tua conputat annos.
      200
          sitibi legitimis pactam iunctamque tabellis
      non esamaturusducendi nulla uidetur
      causanecest quare cenam et mustacea perdas
      labenteofficio crudis donandanec illud
      quod primapro nocte daturcum lance beata
      205
      Dacicus etscripto radiat Germanicus auro.
      si tibisimplicitas uxoriadeditus uni
      est animussummitte caput ceruice parata
      ferreiugum. nullam inuenies quae parcat amanti.
      ardeat ipsalicettormentis gaudet amantis
      210
      et spoliis;igitur longe minus utilis illi
      uxorquisquis erit bonus optandusque maritus.
      nil umquaminuita donabis coniugeuendes
      hacobstante nihilnihil haec si nolet emetur.
      haec dabitaffectus: ille excludatur amicus
      215
      iam seniorcuius barbam tua ianua uidit.
      testandicum sit lenonibus atque lanistis
      libertas etiuris idem contingat harenae
      non unustibi riualis dictabitur heres.
      'ponecrucem seruo.' 'meruit quo crimine seruus
      220
      supplicium?quis testis adest? quis detulit? audi;
      nullaumquam de morte hominis cunctatio longa est.'
      'o demensita seruus homo est? nil feceritesto:
      hoc uolosic iubeosit pro ratione uoluntas.'
      imperatergo uiro. sed mox haec regna relinquit
      225
      permutatquedomos et flammea conterit; inde
      auolat etspreti repetit uestigia lecti.
      ornataspaulo ante forespendentia linquit
      uela domuset adhuc uirides in limine ramos.
      sic crescitnumerussic fiunt octo mariti
      230
      quinque perautumnostitulo res digna sepulcri.
          desperandatibi salua concordia socru.
      illa docetspoliis nudi gaudere mariti
      illa docetmissis a corruptore tabellis
      nil rudenec simplex rescriberedecipit illa
      235
      custodesaut aere domat. tum corpore sano
      aduocatArchigenen onerosaque pallia iactat.
      abditusinterea latet et secretus adulter
      inpatiensquemorae silet et praeputia ducit.
      scilicetexpectas ut tradat mater honestos
      240
      atque aliosmores quam quos habet? utile porro
      filiolamturpi uetulae producere turpem.
          nullafere causa est in qua non femina litem
      mouerit.accusat Maniliasi rea non est.
      conponuntipsae per se formantque libellos
      245
      principiumatque locos Celso dictare paratae.
          endromidasTyrias et femineum ceroma
      quisnescituel quis non uidit uulnera pali
      quem cauatadsiduis rudibus scutoque lacessit
      atque omnisimplet numeros dignissima prorsus
      250
      Floralimatrona tubanisi si quid in illo
      pectoreplus agitat ueraeque paratur harenae?
      quempraestare potest mulier galeata pudorem
      quae fugita sexu? uires amat. haec tamen ipsa
      uir nolletfieri; nam quantula nostra uoluptas!
      255
      qualedecusrerum si coniugis auctio fiat
      balteus etmanicae et cristae crurisque sinistri
      dimidiumtegimen! uel si diuersa mouebit
      proeliatufelix ocreas uendente puella.
      hae suntquae tenui sudant in cycladequarum
      260
      delicias etpanniculus bombycinus urit.
      aspice quofremitu monstratos perferat ictus
      et quantogaleae curuetur ponderequanta
      poplitibussedeat quam denso fascia libro
      et ridepositis scaphium cum sumitur armis.
      265
      dicite uosneptes Lepidi caeciue Metelli
      Gurgitisaut Fabiiquae ludia sumpserit umquam
      hoshabitus? quando ad palum gemat uxor Asyli?
          semperhabet lites alternaque iurgia lectus
      in quonupta iacet; minimum dormitur in illo.
      270
      tum grauisilla uirotunc orba tigride peior
      cum simulatgemitus occulti conscia facti
      aut oditpueros aut ficta paelice plorat
      uberibussemper lacrimis semperque paratis
      in stationesua atque expectantibus illam
      275
      quo iubeatmanare modo. tu credis amorem
      tu tibituncurucaplaces fletumque labellis
      exorbesquae scripta et quot lecture tabellas
      si tibizelotypae retegantur scrinia moechae!
      sed iacetin serui complexibus aut equitis. dic
      280
      dic aliquemsodes hicQuintilianecolorem.
      haeremus.dic ipsa. 'olim conuenerat' inquit
      'ut facerestu quod uellesnec non ego possem
      indulgeremihi. clames licet et mare caelo
      confundashomo sum.' nihil est audacius illis
      285
      deprensis:iram atque animos a crimine sumunt.
          undehaec monstra tamen uel quo de fonte requiris?
      praestabatcastas humilis fortuna Latinas
      quondamnec uitiis contingi parua sinebant
      tecta laborsomnique breues et uellere Tusco
      290
      uexataeduraeque manus ac proximus urbi
      Hannibal etstantes Collina turre mariti.
      nuncpatimur longae pacis malasaeuior armis
      luxuriaincubuit uictumque ulciscitur orbem.
      nullumcrimen abest facinusque libidinis ex quo
      295
      paupertasRomana perit. hinc fluxit ad istos
      et Sybariscolleshinc et Rhodos et Miletos
      atquecoronatum et petulans madidumque Tarentum.
      primaperegrinos obscena pecunia mores
      intulitetturpi fregerunt saecula luxu
      300
      diuitiaemolles. quid enim uenus ebria curat?
      inguinis etcapitis quae sint discrimina nescit
      grandiaquae mediis iam noctibus ostrea mordet
      cum perfusamero spumant unguenta Falerno
      cum bibiturconchacum iam uertigine tectum
      305
      ambulat etgeminis exsurgit mensa lucernis.
      i nunc etdubita qua sorbeat aera sanna
      MauraPudicitiae ueterem cum praeterit aram
      Tullia quiddicatnotae collactea Maurae.
      noctibushic ponunt lecticasmicturiunt hic
      310
      effigiemquedeae longis siphonibus implent
      inque uicesequitant ac Luna teste mouentur
      inde domosabeunt: tu calcas luce reuersa
      coniugisurinam magnos uisurus amicos.
      nota bonaesecreta deaecum tibia lumbos
      315
      incitat etcornu pariter uinoque feruntur
      attonitaecrinemque rotant ululantque Priapi
      maenades. oquantus tunc illis mentibus ardor
      concubitusquae uox saltante libidinequantus
      ille meriueteris per crura madentia torrens!
      320
      lenonumancillas posita Saufeia corona
      prouocat ettollit pendentis praemia coxae
      ipsaMedullinae fluctum crisantis adorat:
      palma interdominasuirtus natalibus aequa.
      nil ibi perludum simulabituromnia fient
      325
      ad uerumquibus incendi iam frigidus aeuo
      Laomedontiadeset Nestoris hirnea possit.
      tuncprurigo morae inpatienstum femina simplex
      ac paritertoto repetitus clamor ab antro
      'iam fasestadmitte uiros.' dormitat adulter
      330
      illa iubetsumpto iuuenem properare cucullo;
      si nihilestseruis incurritur; abstuleris spem
      seruorumuenit et conductus aquarius; hic si
      quaerituret desunt hominesmora nulla per ipsam
      quo minusinposito clunem summittat asello.
      335
      atqueutinam ritus ueteres et publica saltem
      his intactamalis agerentur sacra; sed omnes
      noueruntMauri atque Indi quae psaltria penem
      maioremquam sunt duo Caesaris Anticatones
      illuctesticuli sibi conscius unde fugit mus
      340
      intuleritubi uelari pictura iubetur
      quaecumquealterius sexus imitata figuras.
      et quistunc hominum contemptor numinisaut quis
      simpuuiumridere Numae nigrumque catinum
      et Vaticanofragiles de monte patellas
      345
      ausus erat?sed nunc ad quas non Clodius aras?
      [audio quidueteres olim moneatis amici
      'poneseramcohibe.' sed quis custodiet ipsos
      custodes?cauta est et ab illis incipit uxor.]
      iamqueeadem summis pariter minimisque libido
      350
      nec meliorsilicem pedibus quae conterit atrum
      quam quaelongorum uehitur ceruice Syrorum.
          utspectet ludosconducit Ogulnia uestem
      conducitcomitessellamceruicalamicas
      nutricem etflauam cui det mandata puellam.
      355
      haec tamenargenti superest quodcumque paterni
      leuibusathletis et uasa nouissima donat.
      multis resangusta domised nulla pudorem
      paupertatishabet nec se metitur ad illum
      quem dedithaec posuitque modum. tamen utile quid sit
      360
      prospiciuntaliquando uirifrigusque famemque
      formicatandem quidam expauere magistra:
      prodiga nonsentit pereuntem femina censum.
      ac uelutexhausta recidiuus pullulet arca
      nummus et epleno tollatur semper aceruo
      365
      non umquamreputant quanti sibi gaudia constent.
      O1
          inquacumque domo uiuit luditque professus
      obscenumtremula promittit et omnia dextra
      inueniesomnis turpes similesque cinaedis.
      his uiolarecibos sacraeque adsistere mensae
      O5
      permittuntet uasa iubent frangenda lauari
      cumcolocyntha bibit uel cum barbata chelidon.
      purior ergotuis laribus meliorque lanista
      in cuiusnumero longe migrare iubetur
      psyllus ab"eupholio." quid quod nec retia turpi
      O10
      iungunturtunicaenec cella ponit eadem
      munimentaumeri "pulsatamque arma" tridentem
      qui nuduspugnare solet? pars ultima ludi
      accipit hasanimas aliusque in carcere neruos.
      sed tibicommunem calicem facit uxor et illis
      O15
      cum quibusAlbanum Surrentinumque recuset
      flauaruinosi lupa degustare sepulchri.
      horumconsiliis nubunt subitaeque recedunt
      hislanguentem animum "seruant" et seria uitae
      his clunematque latus discunt uibrare magistris
      O20
      quicquidpraeterea scit qui docet. haud tamen illi
      semperhabenda fides: oculos fuligine pascit
      distinctuscroceis et reticulatus adulter.
      suspectustibi sitquanto uox mollior et quo
      saepius inteneris haerebit dextera lumbis.
      O25
      hic erit inlecto fortissimus; exuit illic
      personamdocili Thais saltata Triphallo.
      quem rides?aliis hunc mimum! sponsio fiat:
      purum tecontendo uirum. contendo: fateris?
      an uocatancillas tortoris pergula? noui
      O30
      consilia etueteres quaecumque monetis amici
      'poneseramcohibe'. sed quis custodiet ipsos
      custodesqui nunc lasciuae furta puellae
      hac mercedesilent? crimen commune tacetur.
      prospicithoc prudens et a illis incipit uxor . . .
      366
          suntquas eunuchi inbelles ac mollia semper
      osculadelectent et desperatio barbae
      et quodabortiuo non est opus. illa uoluptas
      summatamenquom iam calida matura iuuenta
      370
      inguinatraduntur medicisiam pectine nigro.
      ergoexpectatos ac iussos crescere primum
      testiculospostquam coeperunt esse bilibres
      tonsoristantum damno rapit Heliodorus.
      373a
      [mangonumpueros uera ac miserabilis urit
      373b
      debilitasfollisque pudet cicerisque relicti.]
      conspicuuslonge cunctisque notabilis intrat
      375
      balnea necdubie custodem uitis et horti
      prouocat adomina factus spado. dormiat ille
      cum dominased tu iam durumPostumeiamque
      tondendumeunucho Bromium committere noli.
          sigaudet cantunullius fibula durat
      380
      uocemuendentis praetoribus. organa semper
      in manibusdensi radiant testudine tota
      sardonychescrispo numerantur pectine chordae
      quo tenerHedymeles operas dedit: hunc tenethoc se
      solaturgratoque indulget basia plectro.
      385
      quaedam denumero Lamiarum ac nominis Appi
      et farre etuino Ianum Vestamque rogabat
      anCapitolinam deberet Pollio quercum
      sperare etfidibus promittere. quid faceret plus
      aegrotanteuiromedicis quid tristibus erga
      390
      filiolum?stetit ante aram nec turpe putauit
      pro citharauelare caput dictataque uerba
      pertulitut mos estet aperta palluit agna.
      dic mihinuncquaesodicantiquissime diuom
      respondeshisIane pater? magna otia caeli;
      395
      non estquod uideonon est quod agatur apud uos.
      haec decomoedis te consulitilla tragoedum
      commendareuolet: uaricosus fiet haruspex.
          sedcantet potius quam totam peruolet urbem
      audax etcoetus possit quae ferre uirorum
      400
      cumquepaludatis ducibus praesente marito
      ipsa loquirecta facie siccisque mamillis.
      haec eademnouit quid toto fiat in orbe
      quid Seresquid Thraces agantsecreta nouercae
      et pueriquis ametquis diripiatur adulter;
      405
      dicet quisuiduam praegnatem fecerit et quo
      mensequibus uerbis concumbat quaequemodis quot.
      instantemregi Armenio Parthoque cometen
      primauidetfamam rumoresque illa recentis
      excipit adportasquosdam facit; isse Niphaten
      410
      in populosmagnoque illic cuncta arua teneri
      diluuionutare urbessubsidere terras
      quocumquein triuiocuicumque est obuianarrat.
      nec tamenid uitium magis intolerabile quam quod
      uicinoshumiles rapere et concidere loris
      415
      "exortata"solet. nam si latratibus alti
      rumpuntursomni'fustes huc ocius' inquit
      'adferte'atque illis dominum iubet ante feriri
      deindecanem. grauis occursutaeterrima uultu
      balneanocte subitconchas et castra moueri
      420
      nocteiubetmagno gaudet sudare tumultu
      cum lassatagraui ceciderunt bracchia massa
      callidus etcristae digitos inpressit aliptes
      ac summumdominae femur exclamare coegit.
      conuiuaemiseri interea somnoque fameque
      425
      urguentur.tandem illa uenit rubicundulatotum
      oenophorumsitiensplena quod tenditur urna
      admotumpedibusde quo sextarius alter
      duciturante cibum rabidam facturus orexim
      dum reditet loto terram ferit intestino.
      430
      marmoribusriui properantaurata Falernum
      peluisolet; nam sictamquam alta in dolia longus
      decideritserpensbibit et uomit. ergo maritus
      nauseatatque oculis bilem substringit opertis.
          illatamen grauiorquae cum discumbere coepit
      435
      laudatVergiliumperiturae ignoscit Elissae
      committituates et comparatinde Maronem
      atque aliaparte in trutina suspendit Homerum.
      ceduntgrammaticiuincuntur rhetoresomnis
      turbatacetnec causidicus nec praeco loquetur
      440
      altera necmulier. uerborum tanta cadit uis
      tot pariterpelues ac tintinnabula dicas
      pulsari.iam nemo tubasnemo aera fatiget:
      unalaboranti poterit succurrere Lunae.
      inponitfinem sapiens et rebus honestis;
      445
      nam quaedocta nimis cupit et facunda uideri
      crure tenusmedio tunicas succingere debet
      caedereSiluano porcumquadrante lauari.
      non habeatmatronatibi quae iuncta recumbit
      dicendigenusaut curuum sermone rotato
      450
      torqueatenthymemanec historias sciat omnes
      sed quaedamex libris et non intellegat. odi
      hanc egoquae repetit uoluitque Palaemonis artem
      seruatasemper lege et ratione loquendi
      ignotosquemihi tenet antiquaria uersus
      455
      nec curandauiris. opicae castiget amicae
      uerba:soloecismum liceat fecisse marito.
          nilnon permittit mulier sibiturpe putat nil
      cum uiridisgemmas collo circumdedit et cum
      auribusextentis magnos commisit elenchos.
      460
      [intolerabiliusnihil est quam femina diues.]
      intereafoeda aspectu ridendaque multo
      pane tumetfacies aut pinguia Poppaeana
      spirat ethinc miseri uiscantur labra mariti.
      ad moechumlota ueniunt cute. quando uideri
      465
      uultformonsa domi? moechis foliata parantur
      his emiturquidquid graciles huc mittitis Indi.
      tandemaperit uultum et tectoria prima reponit
      incipitagnosciatque illo lacte fouetur
      propterquod secum comites educit asellas
      470
      exulHyperboreum si dimittatur ad axem.
      sed quaemutatis inducitur atque fouetur
      totmedicaminibus coctaeque siliginis offas
      accipit etmadidaefacies dicetur an ulcus?
          estpretium curae penitus cognoscere toto
      475
      quidfaciant agitentque die. si nocte maritus
      auersusiacuitperiit librariaponunt
      cosmetaetunicastarde uenisse Liburnus
      dicitur etpoenas alieni pendere somni
      cogiturhic frangit ferulasrubet ille flagello
      480
      hicscutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
      uerberatatque obiter faciem linitaudit amicas
      aut latumpictae uestis considerat aurum
      et caeditlongi relegit transuersa diurni
      et caeditdonec lassis caedentibus 'exi'
      485
      intonethorrendum iam cognitione peracta.
      praefecturadomus Sicula non mitior aula.
      nam siconstituit solitoque decentius optat
      ornari etproperat iamque expectatur in hortis
      aut apudIsiacae potius sacraria lenae
      490
      disponitcrinem laceratis ipsa capillis
      nuda umerosPsecas infelix nudisque mamillis.
      'altior hicquare cincinnus?' taurea punit
      continuoflexi crimen facinusque capilli.
      quid Psecasadmisit? quaenam est hic culpa puellae
      495
      si tibidisplicuit nasus tuus? altera laeuum
      extenditpectitque comas et uoluit in orbem.
      est inconsilio materna admotaque lanis
      emeritaquae cessat acu; sententia prima
      huius eritpost hanc aetate atque arte minores
      500
      censebunttamquam famae discrimen agatur
      aut animae:tanta est quaerendi cura decoris.
      tot premitordinibustot adhuc conpagibus altum
      aedificatcaput: Andromachen a fronte uidebis
      post minorestcredas aliam. cedo si breue parui
      505
      sortita estlateris spatium breuiorque uidetur
      uirginePygmaea nullis adiuta coturnis
      et leuiserecta consurgit ad oscula planta.
          nullauiri cura interea nec mentio fiet
      damnorum.uiuit tamquam uicina mariti
      510
      hoc solopropiorquod amicos coniugis odit
      et seruosgrauis est rationibus. ecce furentis
      Bellonaematrisque deum chorus intrat et ingens
      semiuirobsceno facies reuerenda minori
      mollia quirapta secuit genitalia testa
      515
      iam pridemcui rauca cohorscui tympana cedunt
      plebeia etPhrygia uestitur bucca tiara.
      grandesonat metuique iubet Septembris et austri
      aduentumnisi se centum lustrauerit ouis
      etxerampelinas ueteres donauerit ipsi
      520
      ut quidquidsubiti et magni discriminis instat
      in tunicaseat et totum semel expiet annum.
      hibernumfracta glacie descendet in amnem
      termatutino Tiberi mergetur et ipsis
      uerticibustimidum caput abluetinde superbi
      525
      totum regisagrum nuda ac tremibunda cruentis
      erepetgenibus; si candida iusserit Io
      ibit adAegypti finem calidaque petitas
      a Meroeportabit aquasut spargat in aede
      Isidisantiquo quae proxima surgit ouili.
      530
      credit enimipsius dominae se uoce moneri.
      en animamet mentem cum qua di nocte loquantur!
      ergo hicpraecipuum summumque meretur honorem
      qui gregelinigero circumdatus et grege caluo
      plangentispopuli currit derisor Anubis.
      535
      ille petitueniamquotiens non abstinet uxor
      concubitusacris obseruandisque diebus
      magnaquedebetur uiolato poena cadurco
      et mouissecaput uisa est argentea serpens;
      illiuslacrimae meditataque murmura praestant
      540
      ut ueniamculpae non abnuat ansere magno
      scilicet ettenui popano corruptus Osiris.
      cum deditille locumcophino fenoque relicto
      arcanamIudaea tremens mendicat in aurem
      interpreslegum Solymarum et magna sacerdos
      545
      arboris acsummi fida internuntia caeli.
      implet etilla manumsed parcius; aere minuto
      qualiacumqueuoles Iudaei somnia uendunt.
      spondetamatorem tenerum uel diuitis orbi
      testamentumingens calidae pulmone columbae
      550
      tractatoArmenius uel Commagenus haruspex;
      pectorapullorum rimabiturexta catelli
      interdum etpueri; faciet quod deferat ipse.
      Chaldaeissed maior erit fiducia: quidquid
      dixeritastrologuscredent a fonte relatum
      555
      Hammonisquoniam Delphis oracula cessant
      et genushumanum damnat caligo futuri.
      praecipuustamen est horumqui saepius exul
      cuiusamicitia conducendaque tabella
      magnusciuis obit et formidatus Othoni.
      560
      inde fidesartissonuit si dextera ferro
      laeuaquesi longe castrorum in carcere mansit.
      nemomathematicus genium indemnatus habebit
      sed quipaene peritcui uix in Cyclada mitti
      contigit etparua tandem caruisse Seripho.
      565
      consulitictericae lento de funere matris
      ante tamende te Tanaquil tuaquando sororem
      efferat etpatruosan sit uicturus adulter
      post ipsam;quid enim maius dare numina possunt?
      haec tamenignorat quid sidus triste minetur
      570
      Saturniquo laeta Venus se proferat astro
      quis mensisdamnisquae dentur tempora lucro:
      illiusoccursus etiam uitare memento
      in cuiusmanibus ceu pinguia sucina tritas
      cernisephemeridasquae nullum consulit et iam
      575
      consuliturquae castra uiro patriamque petente
      non ibitpariter numeris reuocata Thrasylli.
      ad primumlapidem uectari cum placethora
      sumitur exlibro; si prurit frictus ocelli
      angulusinspecta genesi collyria poscit;
      580
      aegra licetiaceatcapiendo nulla uidetur
      aptior horacibo nisi quam dederit Petosiris.
      simediocris eritspatium lustrabit utrimque
      metarum etsortes ducet frontemque manumque
      praebebituati crebrum poppysma roganti.
      585
      diuitibusresponsa dabit Phryx augur et inde
      conductusdabit astrorum mundique peritus
      atquealiquis senior qui publica fulgura condit.
      plebeium incirco positum est et in aggere fatum.
      quae nudislongum ostendit ceruicibus aurum
      590
      consulitante falas delphinorumque columnas
      an sagauendenti nubat caupone relicto.
          haetamen et partus subeunt discrimen et omnis
      nutricistolerant fortuna urguente labores
      sed iacetaurato uix ulla puerpera lecto.
      595
      tantumartes huiustantum medicamina possunt
      quaesteriles facit atque homines in uentre necandos
      conducit.gaudeinfelixatque ipse bibendum
      porrigequidquid erit; nam si distendere uellet
      et uexareuterum pueris salientibusesses
      600
      Aethiopisfortasse patermox decolor heres
      implerettabulas numquam tibi mane uidendus.
      transeosuppositos et gaudia uotaque saepe
      ad spurcosdecepta lacussaepe inde petitos
      pontificessalios Scaurorum nomina falso
      605
      corporelaturos. stat Fortuna inproba noctu
      adridensnudis infantibus: hos fouet omni
      inuoluitquesinudomibus tunc porrigit altis
      secretumquesibi mimum parat; hos amathis se
      ingeritutque suos semper producit alumnos.
      610
          hicmagicos adfert cantushic Thessala uendit
      philtraquibus ualeat mentem uexare mariti
      et soleapulsare natis. quod desipisinde est
      inde animicaligo et magna obliuio rerum
      quas modogessisti. tamen hoc tolerabilesi non
      614a
      [semperaquam portes rimosa ad doliasemper
      614b
      istud onussubeas ipsis manantibus urnis
      614c
      quo rabidusnostro Phalarim de rege dedisti.]
      615
      et furereincipias ut auunculus ille Neronis
      cui totamtremuli frontem Caesonia pulli
      infudit.quae non faciet quod principis uxor?
      ardebantcuncta et fracta conpage ruebant
      non aliterquam si fecisset Iuno maritum
      620
      insanum.minus ergo nocens erit Agrippinae
      boletussiquidem unius praecordia pressit
      ille senistremulumque caput descendere iussit
      in caelumet longa manantia labra saliua:
      haec poscitferrum atque igneshaec potio torquet
      625
      haeclacerat mixtos equitum cum sanguine patres.
      tantipartus equaetanti una uenefica constat.
          oderuntnatos de paelice; nemo repugnet
      nemo uetetiam iam priuignum occidere fas est.
      uos egopupillimoneoquibus amplior est res
      630
      custoditeanimas et nulli credite mensae:
      liuidamaterno feruent adipata ueneno.
      mordeatante aliquis quidquid porrexerit illa
      quaepeperittimidus praegustet pocula papas.
      fingimushaec altum satura sumente coturnum
      635
      scilicetet finem egressi legemque priorum
      grandeSophocleo carmen bacchamur hiatu
      montibusignotum Rutulis caeloque Latino?
      nos utinamuani. sed clamat Pontia 'feci
      confiteorpuerisque meis aconita paraui
      640
      quaedeprensa patent; facinus tamen ipsa peregi.'
      tune duosunasaeuissima uiperacena?
      tune duos?'septemsi septem forte fuissent.'
      credamustragicis quidquid de Colchide torua
      dicitur etProcne; nil contra conor. et illae
      645
      grandiamonstra suis audebant temporibussed
      non propternummos. minor admiratio summis
      debeturmonstrisquotiens facit ira nocentes
      hunc sexumet rabie iecur incendente feruntur
      praecipitesut saxa iugis abruptaquibus mons
      650
      subtrahiturcliuoque latus pendente recedit.
      illam egonon tulerim quae conputat et scelus ingens
      sana facit.spectant subeuntem fata mariti
      Alcestimetsimilis si permutatio detur
      morte uiricupiant animam seruare catellae.
      655
      occurrentmultae tibi Belides atque Eriphylae
      maneClytemestram nullus non uicus habebit.
      hoc tantumrefertquod Tyndaris illa bipennem
      insulsam etfatuam dextra laeuaque tenebat;
      at nunc resagitur tenui pulmone rubetae
      660
      sed tamenet ferrosi praegustarit Atrides

    Ponticater uicti cautus medicamina regis.

SATVRAVII

      Et speset ratio studiorum in Caesare tantum;
      solus enimtristes hac tempestate Camenas
      respexitcum iam celebres notique poetae
      balneolumGabiisRomae conducere furnos
      5
      temptarentnec foedum alii nec turpe putarent
      praeconesfiericum desertis Aganippes
      uallibusesuriens migraret in atria Clio.
      nam siPieria quadrans tibi nullus in umbra
      ostendaturames nomen uictumque Machaerae
      10
      et uendaspotius commissa quod auctio uendit
      stantibusoenophorumtripedesarmariacistas
      AlcithoenPacciThebas et Terea Fausti.
      hoc satiusquam si dicas sub iudice 'uidi'
      quod nonuidisti; faciant equites Asiani
      15
      [quamquamet Cappadoces faciant equitesque Bithyni]
      altera quosnudo traducit gallica talo.
      nemo tamenstudiis indignum ferre laborem
      cogeturposthacnectit quicumque canoris
      eloquiumuocale modis laurumque momordit.
      20
      hoc agiteo iuuenes. circumspicit et stimulat uos
      materiamquesibi ducis indulgentia quaerit.
      si quaaliunde putas rerum expectanda tuarum
      praesidiaatque ideo croceae membrana tabellae
      impleturlignorum aliquid posce ocius et quae
      25
      componisdona VenerisTelesinemarito
      aut cludeet positos tinea pertunde libellos.
      frangemiser calamum uigilataque proelia dele
      qui facisin parua sublimia carmina cella
      ut dignusuenias hederis et imagine macra.
      30
      spes nullaulterior; didicit iam diues auarus
      tantumadmiraritantum laudare disertos
      ut pueriIunonis auem. sed defluit aetas
      et pelagipatiens et cassidis atque ligonis.
      taedia tuncsubeunt animostunc seque suamque
      35
      Terpsichorenodit facunda et nuda senectus.
         accipenunc artes. ne quid tibi conferat iste
      quem coliset Musarum et Apollinis aede relicta
      ipse facituersus atque uni cedit Homero
      proptermille annoset si dulcedine famae
      40
      succensusrecitesmaculosas commodat aedes.
      haec longeferrata domus seruire iubetur
      in quasollicitas imitatur ianua portas.
      scit darelibertos extrema in parte sedentis
      ordinis etmagnas comitum disponere uoces;
      45
      nemo dabitregum quanti subsellia constant
      et quaeconducto pendent anabathra tigillo
      quaequereportandis posita est orchestra cathedris.
      nos tamenhoc agimus tenuique in puluere sulcos
      ducimus etlitus sterili uersamus aratro.
      50
      nam sidiscedaslaqueo tenet ambitiosi
      [consuetudomalitenet insanabile multos]
      scribendicacoethes et aegro in corde senescit.
      sed uatemegregiumcui non sit publica uena
      qui nihilexpositum soleat deducerenec qui
      55
      communiferiat carmen triuiale moneta
      huncqualem nequeo monstrare et sentio tantum
      anxietatecarens animus facitomnis acerbi
      inpatienscupidus siluarum aptusque bibendis
      fontibusAonidum. neque enim cantare sub antro
      60
      Pieriothyrsumque potest contingere maesta
      paupertasatque aeris inopsquo nocte dieque
      corpuseget: satur est cum dicit Horatius 'euhoe.'
      quis locusingenionisi cum se carmine solo
      uexant etdominis Cirrhae Nysaeque feruntur
      65
      pectorauestra duas non admittentia curas?
      magnaementis opus nec de lodice paranda
      attonitaecurrus et equos faciesque deorum
      aspicere etqualis Rutulum confundat Erinys.
      nam siVergilio puer et tolerabile desset
      70
      hospitiumcaderent omnes a crinibus hydri
      surda nihilgemeret graue bucina. poscimus ut sit
      non minorantiquo Rubrenus Lappa coturno
      cuius etalueolos et laenam pignerat Atreus?
      non habetinfelix Numitor quod mittat amico
      75
      Quintillaequod donet habetnec defuit illi
      unde emeretmulta pascendum carne leonem
      iamdomitum; constat leuiori belua sumptu
      nimirum etcapiunt plus intestina poetae.
      contentusfama iaceat Lucanus in hortis
      80
      marmoreisat Serrano tenuique Saleiio
      gloriaquantalibet quid eritsi gloria tantum est?
      curritur aduocem iucundam et carmen amicae
      Thebaidoslaetam cum fecit Statius urbem
      promisitquediem: tanta dulcedine captos
      85
      adficitille animos tantaque libidine uolgi
      auditur.sed cum fregit subsellia uersu
      esuritintactam Paridi nisi uendit Agauen.
      ille etmilitiae multis largitus honorem
      semenstriuatum digitos circumligat auro.
      90
      quod nondant proceresdabit histrio. tu Camerinos
      et Bareamtu nobilium magna atria curas?
      praefectosPelopea facitPhilomela tribunos.
      haut tameninuideas uati quem pulpita pascunt.
      quis tibiMaecenasquis nunc erit aut Proculeius
      95
      aut Fabiusquis Cotta iterumquis Lentulus alter?
      tum paringenio pretiumtunc utile multis
      pallere etuinum toto nescire Decembri.
         uesterporro labor fecundiorhistoriarum
      scriptores?perit hic plus temporis atque olei plus.
      100
      nulloquippe modo millensima pagina surgit
      omnibus etcrescit multa damnosa papyro;
      sic ingensrerum numerus iubet atque operum lex.
      quae tameninde seges? terrae quis fructus apertae?
      quis dabithistorico quantum daret acta legenti?
      105
         'sedgenus ignauumquod lecto gaudet et umbra.'
      dic igiturquid causidicis ciuilia praestent
      officia etmagno comites in fasce libelli.
      ipsi magnasonantsed tum cum creditor audit
      praecipueuel si tetigit latus acrior illo
      110
      qui uenitad dubium grandi cum codice nomen.
      tuncinmensa caui spirant mendacia folles
      conspuiturquesinus; ueram deprendere messem
      si libethinc centum patrimonia causidicorum
      parte aliasolum russati pone Lacertae.
      115
      consedereducessurgis tu pallidus Aiax
      dicturusdubia pro libertate bubulco
      iudice.rumpe miser tensum iecurut tibi lasso
      figanturuiridesscalarum gloriapalmae.
      quod uocispretium? siccus petasunculus et uas
      120
      pelamydumaut ueteresMaurorum epimeniabulbi
      aut uinumTiberi deuectumquinque lagonae.
      si quateregistisi contigit aureus unus
      inde caduntpartes ex foedere pragmaticorum.
      'Aemiliodabitur quantum licetet melius nos
      125
      egimus.'huius enim stat currus aeneusalti
      quadriiugesin uestibulisatque ipse feroci
      bellatoresedens curuatum hastile minatur
      eminus etstatua meditatur proelia lusca.
      sic PedoconturbatMatho deficitexitus hic est
      130
      Tongiliimagno cum rhinocerote lauari
      qui soletet uexat lutulenta balnea turba
      perqueforum iuuenes longo premit assere Maedos
      empturuspuerosargentummurrinauillas;
      spondetenim Tyrio stlattaria purpura filo.
      135
      [et tamenest illis hoc utile. purpura uendit]
      causidicumuendunt amethystina; conuenit illi
      et strepituet facie maioris uiuere census
      sed fineminpensae non seruat prodiga Roma.
      fidimuseloquio? Ciceroni nemo ducentos
      140
      nuncdederit nummosnisi fulserit anulus ingens.
      respicithaec primum qui litigatan tibi serui
      octodecemcomitesan post te sellatogati
      ante pedes.ideo conducta Paulus agebat
      sardonycheatque ideo pluris quam Gallus agebat
      145
      quamBasilus. rara in tenui facundia panno.
      quandolicet Basilo flentem producere matrem?
      quis benedicentem Basilum ferat? accipiat te
      Gallia uelpotius nutricula causidicorum
      Africasiplacuit mercedem ponere linguae.
      150
         declamaredoces? o ferrea pectora Vetti
      cum perimitsaeuos classis numerosa tyrannos.
      namquaecumque sedens modo legerathaec eadem stans
      perferetatque eadem cantabit uersibus isdem.
      occiditmiseros crambe repetita magistros.
      155
      quis coloret quod sit causae genus atque ubi summa
      quaestioquae ueniant diuersa parte sagittae
      nosseuolunt omnesmercedem soluere nemo.
      'mercedemappellas? quid enim scio?' 'culpa docentis
      scilicetarguiturquod laeuae parte mamillae
      160
      nil salitArcadico iuuenicuius mihi sexta
      quaque diemiserum dirus caput Hannibal inplet
      quidquid idest de quo deliberatan petat urbem
      a Cannisan post nimbos et fulmina cautus
      circumagatmadidas a tempestate cohortes.
      165
      quantum uisstipulare et protinus accipe: quid do
      ut totiensillum pater audiat?' haec alii sex
      uel pluresuno conclamant ore sophistae
      et uerasagitant lites raptore relicto;
      fusa uenenasilentmalus ingratusque maritus
      170
      et quae iamueteres sanant mortaria caecos.
      ergo sibidabit ipse rudemsi nostra mouebunt
      consiliaet uitae diuersum iter ingredietur
      ad pugnamqui rhetorica descendit ab umbra
      summula nepereat qua uilis tessera uenit
      175
      frumenti;quippe haec merces lautissima. tempta
      Chrysogonusquanti doceat uel Pollio quanti
      lautorumpuerosartem scindes Theodori.
      balneasescentis et pluris porticus in qua
      gesteturdominus quotiens pluit. anne serenum
      180
      expectetspargatque luto iumenta recenti?
      hic potiusnamque hic mundae nitet ungula mulae.
      parte alialongis Numidarum fulta columnis
      surgat etalgentem rapiat cenatio solem.
      quanticumquedomusueniet qui fercula docte
      185
      conponitueniet qui pulmentaria condit.
      hos intersumptus sestertia Quintiliano
      ut multumduo sufficient: res nulla minoris
      constabitpatri quam filius. 'unde igitur tot
      Quintilianushabet saltus?' exempla nouorum
      190
      fatorumtransi. felix et pulcher et acer
      felix etsapiens et nobilis et generosus
      adpositamnigrae lunam subtexit alutae
      felixorator quoque maximus et iaculator
      etsiperfrixitcantat bene. distat enim quae
      195
      sidera teexcipiant modo primos incipientem
      edereuagitus et adhuc a matre rubentem.
      si Fortunauoletfies de rhetore consul;
      si uolethaec eademfiet de consule rhetor.
      Ventidiusquid enim? quid Tullius? anne aliud quam
      200
      sidus etocculti miranda potentia fati?
      seruisregna dabuntcaptiuis fata triumphum.
      felix illetamen coruo quoque rarior albo.
      paenituitmultos uanae sterilisque cathedrae
      sicutTharsimachi probat exitus atque Secundi
      205
      Carrinatis;et hunc inopem uidistisAthenae
      nil praetergelidas ausae conferre cicutas.
      di maiorumumbris tenuem et sine pondere terram
      spirantisquecrocos et in urna perpetuum uer
      quipraeceptorem sancti uoluere parentis
      210
      esse loco.metuens uirgae iam grandis Achilles
      cantabatpatriis in montibus et cui non tunc
      eliceretrisum citharoedi cauda magistri;
      sed Rufumatque alios caedit sua quemque iuuentus
      Rufumquemtotiens Ciceronem Allobroga dixit.
      215
         quisgremio Celadi doctique Palaemonis adfert
      quantumgrammaticus meruit labor? et tamen ex hoc
      quodcumqueest (minus est autem quam rhetoris aera)
      discipulicustos praemordet acoenonoetus
      et quidispensat frangit sibi. cedePalaemon
      220
      et patereinde aliquid decrescerenon aliter quam
      institorhibernae tegetis niueique cadurci
      dummodo nonpereat mediae quod noctis ab hora
      sedistiqua nemo faberqua nemo sederet
      qui docetobliquo lanam deducere ferro
      225
      dummodo nonpereat totidem olfecisse lucernas
      quotstabant puericum totus decolor esset
      Flaccus ethaereret nigro fuligo Maroni.
      rara tamenmerces quae cognitione tribuni
      non egeat.sed uos saeuas inponite leges
      230
      utpraeceptori uerborum regula constet
      ut legathistoriasauctores nouerit omnes
      tamquamungues digitosque suosut forte rogatus
      dum petitaut thermas aut Phoebi balneadicat
      nutricemAnchisaenomen patriamque nouercae
      235
      Anchemolidicat quot Acestes uixerit annis
      quot SiculiPhrygibus uini donauerit urnas.
      exigite utmores teneros ceu pollice ducat
      ut si quiscera uoltum facit; exigite ut sit
      et pateripsius coetusne turpia ludant
      240
      ne faciantuicibus. non est leue tot puerorum
      obseruaremanus oculosque in fine trementis.
      'haec'inquit 'cura; sed cum se uerterit annus
      accipeuictori populus quod postulataurum.'

SATVRAVIII

      Stemmataquid faciunt? quid prodestPonticelongo
      sanguinecenseripictos ostendere uultus
      maiorum etstantis in curribus Aemilianos
      et Curiosiam dimidios umeroque minorem
      5
      Coruinum etGalbam auriculis nasoque carentem
      [quisfructus generis tabula iactare capaci
      Coruinumposthac multa contingere uirga
      fumososequitum cum dictatore magistros]
      si coramLepidis male uiuitur? effigies quo
      10
      totbellatorumsi luditur alea pernox
      anteNumantinossi dormire incipis ortu
      luciferiquo signa duces et castra mouebant?
      curAllobrogicis et magna gaudeat ara
      natus inHerculeo Fabius laresi cupidussi
      15
      uanus etEuganea quantumuis mollior agna
      si tenerumattritus Catinensi pumice lumbum
      squalentistraducit auos emptorque ueneni
      frangendamiseram funestat imagine gentem?
      tota licetueteres exornent undique cerae
      20
      atrianobilitas sola est atque unica uirtus.
      Paulus uelCossus uel Drusus moribus esto
      hos anteeffigies maiorum pone tuorum
      praecedantipsas illi te consule uirgas.
      prima mihidebes animi bona. sanctus haberi
      25
      iustitiaequetenax factis dictisque mereris?
      agnoscoprocerem; salue Gaetuliceseu tu
      Silanus:quocumque alto de sanguine rarus
      ciuis etegregius patriae contingis ouanti
      exclamarelibet populus quod clamat Osiri
      30
      inuento.quis enim generosum dixerit hunc qui
      indignusgenere et praeclaro nomine tantum
      insignis?nanum cuiusdam Atlanta uocamus
      AethiopemCycnumprauam extortamque puellam
      Europen;canibus pigris scabieque uetusta
      35
      leuibus etsiccae lambentibus ora lucernae
      nomen eritpardustigrisleosi quid adhuc est
      quod frematin terris uiolentius. ergo cauebis
      et metuesne tu sic Creticus aut Camerinus.
         hisego quem monui? tecum mihi sermoRubelli
      40
      Blande.tumes alto Drusorum stemmatetamquam
      fecerisipse aliquid propter quod nobilis esses
      ut teconciperet quae sanguine fulget Iuli
      non quaeuentoso conducta sub aggere texit.
      'uoshumiles' inquis 'uolgi pars ultima nostri
      45
      quorum nemoqueat patriam monstrare parentis
      ast egoCecropides.' uiuas et originis huius
      gaudialonga feras. tamen ima plebe Quiritem
      facunduminueniessolet hic defendere causas
      nobilisindocti; ueniet de plebe togata
      50
      qui iurisnodos et legum aenigmata soluat;
      hinc petitEuphraten iuuenis domitique Bataui
      custodesaquilas armis industrius; at tu
      nil nisiCecropides truncoque simillimus Hermae.
      nulloquippe alio uincis discrimine quam quod
      55
      illimarmoreum caput esttua uiuit imago.
      dic mihiTeucrorum prolesanimalia muta
      quisgenerosa putet nisi fortia. nempe uolucrem
      siclaudamus equumfacili cui plurima palma
      feruet etexultat rauco uictoria circo;
      60
      nobilishicquocumque uenit de graminecuius
      clara fugaante alios et primus in aequore puluis.
      sed uenalepecus Coryphaei posteritas et
      Hirpinisirara iugo uictoria sedit.
      nil ibimaiorum respectusgratia nulla
      65
      umbrarum;dominos pretiis mutare iubentur
      exiguistrito ducunt epiraedia collo
      segnipedesdignique molam uersare nepotes.
      ergo utmiremur tenon tuapriuum aliquid da
      quod possimtitulis incidere praeter honores
      70
      quos illisdamus ac dedimusquibus omnia debes.
         haecsatis ad iuuenem quem nobis fama superbum
      tradit etinflatum plenumque Nerone propinquo;
      rarus enimferme sensus communis in illa
      fortuna.sed te censeri laude tuorum
      75
      Ponticenoluerim sic ut nihil ipse futurae
      laudisagas. miserum est aliorum incumbere famae
      ne conlapsaruant subductis tecta columnis.
      stratushumi palmes uiduas desiderat ulmos.
      esto bonusmilestutor bonusarbiter idem
      80
      integer;ambiguae si quando citabere testis
      incertaequereiPhalaris licet imperet ut sis
      falsus etadmoto dictet periuria tauro
      summumcrede nefas animam praeferre pudori
      et propteruitam uiuendi perdere causas.
      85
      dignusmorte peritcenet licet ostrea centum
      Gaurana etCosmi toto mergatur aeno.
      expectatadiu tandem prouincia cum te
      rectoremaccipietpone irae frena modumque
      pone etauaritiaemiserere inopum sociorum:
      90
      ossa uidesrerum uacuis exucta medullis.
      respicequid moneant legesquid curia mandet
      praemiaquanta bonos maneantquam fulmine iusto
      et Capitoet Tutor ruerint damnante senatu
      pirataeCilicum. sed quid damnatio confert?
      95
      praeconemChaerippetuis circumspice pannis
      cum Pansaeripiat quidquid tibi Natta reliquit
      iamquetace; furor est post omnia perdere naulum.
      non idemgemitus olim neque uulnus erat par
      damnorumsociis florentibus et modo uictis.
      100
      plena domustunc omniset ingens stabat aceruos
      nummorumSpartana chlamysconchylia Coa
      et cumParrhasii tabulis signisque Myronis
      Phidiacumuiuebat eburnec non Polycliti
      multusubique laborrarae sine Mentore mensae.
      105
      inde"Dolabella atque hinc" Antoniusinde
      sacrilegusVerres referebant nauibus altis
      occultaspolia et plures de pace triumphos.
      nunc sociisiuga pauca boumgrex paruus equarum
      et paterarmenti capto eripietur agello
      110
      ipsi deindeLaressi quod spectabile signum.
      [si quis inaedicula deus unicus; haec etenim sunt
      pro summisnam sunt haec maxima. despicias tu]
      forsitaninbellis Rhodios unctamque Corinthon
      despiciasmerito: quid resinata iuuentus
      115
      cruraquetotius facient tibi leuia gentis?
      horridauitanda est HispaniaGallicus axis
      Illyricumquelatus; parce et messoribus illis
      quisaturant urbem circo scenaeque uacantem;
      quantaautem inde feres tam dirae praemia culpae
      120
      cum tenuisnuper Marius discinxerit Afros?
      curandum inprimis ne magna iniuria fiat
      fortibus etmiseris. tollas licet omne quod usquam est
      auri atqueargentiscutum gladiumque relinques.
      [et iaculumet galeam; spoliatis arma supersunt.]
      125
      quod modoproposuinon est sententiauerum est;
      credite meuobis folium recitare Sibyllae.
      si tibisancta cohors comitumsi nemo tribunal
      uenditacersecomessi nullum in coniuge crimen
      nec perconuentus et cuncta per oppida curuis
      130
      unguibusire parat nummos raptura Celaeno
      tum licet aPico numeres genusaltaque si te
      nominadelectant omnem Titanida pugnam
      intermaiores ipsumque Promethea ponas.
      [dequocumque uoles proauom tibi sumito libro.]
      135
      quod sipraecipitem rapit ambitio atque libido
      si frangisuirgas sociorum in sanguinesi te
      delectanthebetes lasso lictore secures
      incipitipsorum contra te stare parentum
      nobilitasclaramque facem praeferre pudendis.
      140
      omne animiuitium tanto conspectius in se
      crimenhabetquanto maior qui peccat habetur.
      quo mihitesolitum falsas signare tabellas
      in templisquae fecit auus statuamque parentis
      antetriumphalem? quosi nocturnus adulter
      145
      temporaSantonico uelas adoperta cucullo?
         praetermaiorum cineres atque ossa uolucri
      carpentorapitur pinguis Lateranuset ipse
      ipse rotamadstringit sufflamine mulio consul
      noctequidemsed Luna uidetsed sidera testes
      150
      intenduntoculos. finitum tempus honoris
      cum fueritclara Lateranus luce flagellum
      sumet etoccursum numquam trepidabit amici
      iam senisac uirga prior adnuet atque maniplos
      soluet etinfundet iumentis hordea lassis.
      155
      intereadum lanatas robumque iuuencum
      more NumaecaeditIouis ante altaria iurat
      solamEponam et facies olida ad praesepia pictas.
      sed cumperuigiles placet instaurare popinas
      obuiusadsiduo Syrophoenix udus amomo
      160
      curritIdymaeae Syrophoenix incola portae
      hospitisadfectu dominum regemque salutat
      et cumuenali Cyane succincta lagona.
      defensorculpae dicet mihi 'fecimus et nos
      haeciuuenes.' estodesisti nempe nec ultra
      165
      fouistierrorem. breue sit quod turpiter audes
      quaedam cumprima resecentur crimina barba.
      indulgeueniam pueris: Lateranus ad illos
      thermarumcalices inscriptaque lintea uadit
      maturusbello Armeniae Syriaeque tuendis
      170
      amnibus etRheno atque Histro. praestare Neronem
      securumualet haec aetas. mitte OstiaCaesar
      mittesedin magna legatum quaere popina:
      inueniesaliquo cum percussore iacentem
      permixtumnautis et furibus ac fugitiuis
      175
      intercarnifices et fabros sandapilarum
      etresupinati cessantia tympana galli.
      aequa ibilibertascommunia poculalectus
      non aliuscuiquamnec mensa remotior ulli.
      quid faciastalem sortitusPonticeseruum?
      180
      nempe inLucanos aut Tusca ergastula mittas.
      at uosTroiugenaeuobis ignoscitis et quae
      turpiacerdoni Volesos Brutumque decebunt.
         quidsi numquam adeo foedis adeoque pudendis
      utimurexemplisut non peiora supersint?
      185
      consumptisopibus uocemDamasippelocasti
      siparioclamosum ageres ut Phasma Catulli.
      Laureolumuelox etiam bene Lentulus egit
      iudice medignus uera cruce. nec tamen ipsi
      ignoscaspopulo; populi frons durior huius
      190
      qui sedetet spectat triscurria patriciorum
      planipedesaudit Fabiosridere potest qui
      Mamercorumalapas. quanti sua funera uendant
      quidrefert? uendunt nullo cogente Nerone
      necdubitant celsi praetoris uendere ludis.
      195
      finge tamengladios inde atque hinc pulpita poni
      quidsatius? mortem sic quisquam exhorruitut sit
      zelotypusThymelesstupidi collega Corinthi?
      res hautmira tamen citharoedo principe mimus
      nobilis.haec ultra quid erit nisi ludus? et illic
      200
      dedecusurbis habesnec murmillonis in armis
      nec clipeoGracchum pugnantem aut falce supina;
      damnat enimtalis habitus [sed damnat et odit
      nec galeafaciem abscondit]: mouet ecce tridentem.
      postquamuibrata pendentia retia dextra
      205
      nequiquameffuditnudum ad spectacula uoltum
      erigit ettota fugit agnoscendus harena.
      credamustunicaede faucibus aurea cum se
      porrigat etlongo iactetur spira galero.
      ergoignominiam grauiorem pertulit omni
      210
      uolnere cumGraccho iussus pugnare secutor.
         liberasi dentur populo suffragiaquis tam
      perditus utdubitet Senecam praeferre Neroni?
      cuiussupplicio non debuit una parari
      simia necserpens unus nec culleus unus.
      215
      parAgamemnonidae crimensed causa facit rem
      dissimilem.quippe ille deis auctoribus ultor
      patris eratcaesi media inter poculased nec
      Electraeiugulo se polluit aut Spartani
      sanguineconiugiinullis aconita propinquis
      220
      miscuitinscena numquam cantauit Orestes
      Troica nonscripsit. quid enim Verginius armis
      debuitulcisci magis aut cum Vindice Galba
      quod Nerotam saeua crudaque tyrannide fecit?
      haec operaatque hae sunt generosi principis artes
      225
      gaudentisfoedo peregrina ad pulpita cantu
      prostituiGraiaeque apium meruisse coronae.
      maiorumeffigies habeant insignia uocis
      ante pedesDomiti longum tu pone Thyestae
      syrma uelAntigones seu personam Melanippes
      230
      et demarmoreo citharam suspende colosso.
         quidCatilinatuis natalibus atque Cethegi
      inuenietquisquam sublimius? arma tamen uos
      nocturna etflammas domibus templisque paratis
      utbracatorum pueri Senonumque minores
      235
      ausi quodliceat tunica punire molesta.
      sed uigilatconsul uexillaque uestra coercet.
      hic nouusArpinasignobilis et modo Romae
      municipalisequesgaleatum ponit ubique
      praesidiumattonitis et in omni monte laborat.
      240
      tantumigitur muros intra toga contulit illi
      nominis actituliquantum "in" Leucadequantum
      Thessaliaecampis Octauius abstulit udo
      caedibusadsiduis gladio; sed Roma parentem
      Roma patrempatriae Ciceronem libera dixit.
      245
      Arpinasalius Volscorum in monte solebat
      posceremercedes alieno lassus aratro;
      nodosampost haec frangebat uertice uitem
      si lentuspigra muniret castra dolabra.
      hic tamenet Cimbros et summa pericula rerum
      250
      excipit etsolus trepidantem protegit urbem
      atque ideopostquam ad Cimbros stragemque uolabant
      qui numquamattigerant maiora cadauera corui
      nobilisornatur lauro collega secunda.
      plebeiaeDeciorum animaeplebeia fuerunt
      255
      nomina; prototis legionibus hi tamen et pro
      omnibusauxiliis atque omni pube Latina
      sufficiuntdis infernis Terraeque parenti.
      [plurisenim Decii quam quae seruantur ab illis.]
      ancillanatus trabeam et diadema Quirini
      260
      et fascismeruitregum ultimus ille bonorum.
      proditalaxabant portarum claustra tyrannis
      exulibusiuuenes ipsius consulis et quos
      magnumaliquid dubia pro libertate deceret
      quodmiraretur cum Coclite Mucius et quae
      265
      imperiifinis Tiberinum uirgo natauit.
      occulta adpatres produxit crimina seruus
      matronislugendus; at illos uerbera iustis
      adficiuntpoenis et legum prima securis.
         malopater tibi sit Thersitesdummodo tu sis
      270
      Aeacidaesimilis Volcaniaque arma capessas
      quam teThersitae similem producat Achilles.
      et tamenut longe repetas longeque reuoluas
      nomenabinfami gentem deducis asylo;
      maiorumprimusquisquis fuit illetuorum
      275
      aut pastorfuit aut illud quod dicere nolo.

SATVRAIX

      Scireuelim quare totiens mihiNaeuoletristis
      occurrasfronte obducta ceu Marsya uictus.
      quid tibicum uultuqualem deprensus habebat
      Rauola dumRhodopes uda terit inguina barba?
      5
      [noscolaphum incutimus lambenti crustula seruo.]
      non erithac facie miserabilior Crepereius
      Pollioquitriplicem usuram praestare paratus
      circumit etfatuos non inuenit. unde repente
      tot rugae?certe modico contentus agebas
      10
      uernamequitemconuiua ioco mordente facetus
      et salibusuehemens intra pomeria natis.
      omnia nunccontrauultus grauishorrida siccae
      siluacomaenullus tota nitor in cutequalem
      Bruttiapraestabat calidi tibi fascia uisci
      15
      sedfruticante pilo neglecta et squalida crura.
      quid maciesaegri ueterisquem tempore longo
      torretquarta dies olimque domestica febris?
      deprendasanimi tormenta latentis in aegro
      corporedeprendas et gaudia; sumit utrumque
      20
      indehabitum facies. igitur flexisse uideris
      propositumet uitae contrarius ire priori.
      nuper enimut repetofanum Isidis et Ganymedem
      Pacis etaduectae secreta Palatia matris
      et Cererem(nam quo non prostat femina templo?)
      25
      notiorAufidio moechus [celebrare] solebas
      quodquetacesipsos etiam inclinare maritos.
         'utileet hoc multis uitae genusat mihi nullum
      inde operaepretium. pingues aliquando lacernas
      munimentatogaeduri crassique coloris
      30
      et malepercussas textoris pectine Galli
      accipimustenue argentum uenaeque secundae.
      fata regunthominesfatum est et partibus illis
      quas sinusabscondit. nam si tibi sidera cessant
      nil facietlongi mensura incognita nerui
      35
      quamuis tenudum spumanti Virro labello
      uiderit etblandae adsidue densaeque tabellae
      sollicitentautos gar ephelketai andra kinaidos
      quod tamenulterius monstrum quam mollis auarus?
      "haectribuideinde illa dedimox plura tulisti."
      40
      computat etceuet. ponatur calculusadsint
      cum tabulapueri; numera sestertia quinque
      omnibus inrebusnumerentur deinde labores.
      an facileet pronum est agere intra uiscera penem
      legitimumatque illic hesternae occurrere cenae?
      45
      seruus eritminus ille miser qui foderit agrum
      quamdominum. sed tu sane tenerum et puerum te
      et pulchrumet dignum cyatho caeloque putabas.
      uos humiliadseculaeuos indulgebitis umquam
      cultoriiam nec morbo donare parati?
      50
      en cui tuuiridem umbellamcui sucina mittas
      grandianatalis quotiens redit aut madidum uer
      incipit etstrata positus longaque cathedra
      munerafemineis tractat secreta kalendis.
      dicpassercui tot montistot praedia seruas
      55
      Apulatotmiluos intra tua pascua lassas?
      teTrifolinus ager fecundis uitibus implet
      suspectumqueiugum Cumis et Gaurus inanis--
      nam quisplura linit uicturo dolia musto?--
      quantumerat exhausti lumbos donare clientis
      60
      iugeribuspaucis! meliusne hic rusticus infans
      cum matreet casulis et conlusore catello
      cymbalapulsantis legatum fiet amici?
      "improbuses cum poscis" ait. sed pensio clamat
      "posce"sed appellat puer unicus ut Polyphemi
      65
      lata aciesper quam sollers euasit Vlixes.
      alteremendus eritnamque hic non sufficitambo
      pascendi.quid agam bruma spirante? quidoro
      quid dicamscapulis puerorum aquilone Decembri
      et pedibus?"durate atque expectate cicadas"?
      70
      uerumutdissimulesut mittas ceteraquanto
      metirispretio quodni tibi deditus essem
      deuotusquecliensuxor tua uirgo maneret?
      scis certequibus ista modisquam saepe rogaris
      et quaepollicitus. fugientem saepe puellam
      75
      amplexurapui; tabulas quoque ruperat et iam
      signabat;tota uix hoc ego nocte redemi
      te ploranteforis. testis mihi lectulus et tu
      ad quemperuenit lecti sonus et dominae uox.
      instabileac dirimi coeptum et iam paene solutum
      80
      coniugiumin multis domibus seruauit adulter.
      quo tecircumagas? quae prima aut ultima ponas?
      nullum ergomeritum estingrate ac perfidenullum
      quod tibifiliolus uel filia nascitur ex me?
      tollis enimet libris actorum spargere gaudes
      85
      argumentauiri. foribus suspende coronas:
      iam pateresdedimus quod famae opponere possis.
      iuraparentis habespropter me scriberis heres
      legatumomne capis nec non et dulce caducum.
      commodapraeterea iungentur multa caducis
      90
      si numerumsi tres impleuero.' iusta doloris
      Naeuolecausa tui; contra tamen ille quid adfert?
         'neglegitatque alium bipedem sibi quaerit asellum.
      haec solicommissa tibi celare memento
      et tacitusnostras intra te fige querellas;
      95
      nam resmortifera est inimicus pumice leuis.
      qui modosecretum commiseratardet et odit
      tamquamprodiderim quidquid scio. sumere ferrum
      fusteaperire caputcandelam adponere ualuis
      nondubitat. nec contemnas aut despicias quod
      100
      his opibusnumquam cara est annona ueneni.
      ergoocculta teges ut curia Martis Athenis.'
         oCorydonCorydonsecretum diuitis ullum
      esse putas?serui ut taceantiumenta loquentur
      et canis etpostes et marmora. claude fenestras
      105
      uela tegantrimasiunge ostiatollite lumen
      e medio faceant omnesprope nemo recumbat;
      quod tamenad cantum galli facit ille secundi
      proximusante diem caupo scietaudiet et quae
      finxeruntpariter libariusarchimagiri
      110
      carptores.quod enim dubitant componere crimen
      in dominosquotiens rumoribus ulciscuntur
      baltea? necderit qui te per compita quaerat
      nolentem etmiseram uinosus inebriet aurem.
      illos ergoroges quidquid paulo ante petebas
      115
      a nobistaceant illi. sed prodere malunt
      arcanumquam subrepti potare Falerni
      pro populofaciens quantum Saufeia bibebat.
      uiuendumrectecum propter plurima+tum est his+
      [idcirco utpossis linguam contemnere serui].
      120
      praecipuecausisut linguas mancipiorum
      contemnas;nam lingua mali pars pessima serui.
      deteriortamen hic qui liber non erit illis
      quorumanimas et farre suo custodit et aere.
         'utileconsilium modosed communededisti.
      125
      nunc mihiquid suades post damnum temporis et spes
      deceptas?festinat enim decurrere uelox
      flosculusangustae miseraeque breuissima uitae
      portio; dumbibimusdum sertaunguentapuellas
      poscimusobrepit non intellecta senectus.'
      130
         netrepidanumquam pathicus tibi derit amicus
      stantibuset saluis his collibus; undique ad illos
      conuenientet carpentis et nauibus omnes
      qui digitoscalpunt uno caput. altera maior
      spessuperesttu tantum erucis inprime dentem.
      134a
      [gratuseristu tantum erucis inprime dentem.]
      135
         'haecexempla para felicibus; at mea Clotho
      et Lachesisgaudentsi pascitur inguine uenter.
      o paruinostrique Laresquos ture minuto
      aut farreet tenui soleo exorare corona
      quando egofigam aliquid quo sit mihi tuta senectus
      140
      a tegete etbaculo? uiginti milia fenus
      pigneribuspositisargenti uascula puri
      sed quaeFabricius censor notetet duo fortes
      de gregeMoesorumqui me ceruice locata
      securumiubeant clamoso insistere circo;
      145
      sit mihipraeterea curuus caelatoret alter
      qui multasfacies pingit cito; sufficiunt haec.
      quando egopauper ero? uotum miserabilenec spes
      his saltem;nam cum pro me Fortuna uocatur
      adfixitceras illa de naue petitas
      150
      quaeSiculos cantus effugit remige surdo.'

SATVRAX

      Omnibusin terrisquae sunt a Gadibus usque
      Auroram etGangenpauci dinoscere possunt
      uera bonaatque illis multum diuersaremota
      errorisnebula. quid enim ratione timemus
      5
      autcupimus? quid tam dextro pede concipis ut te
      conatus nonpaeniteat uotique peracti?
      euerteredomos totas optantibus ipsis
      di faciles.nocitura toganocitura petuntur
      militia;torrens dicendi copia multis
      10
      et suamortifera est facundia; uiribus ille
      confisusperiit admirandisque lacertis;
      sed plurisnimia congesta pecunia cura
      strangulatet cuncta exuperans patrimonia census
      quantodelphinis ballaena Britannica maior.
      15
      temporibusdiris igitur iussuque Neronis
      Longinum etmagnos Senecae praediuitis hortos
      clausit etegregias Lateranorum obsidet aedes
      totacohors: rarus uenit in cenacula miles.
      pauca licetportes argenti uascula puri
      20
      nocte iteringressusgladium contumque timebis
      et mota adlunam trepidabis harundinis umbra:
      cantabituacuus coram latrone uiator.
      prima fereuota et cunctis notissima templis
      diuitiaecrescant ut opesut maxima toto
      25
      nostra sitarca foro. sed nulla aconita bibuntur
      fictilibus;tunc illa time cum pocula sumes
      gemmata etlato Setinum ardebit in auro.
      iamneigitur laudas quod de sapientibus alter
      ridebatquotiens a limine mouerat unum
      30
      protuleratquepedemflebat contrarius auctor?
      sed faciliscuiuis rigidi censura cachinni:
      mirandumest unde ille oculis suffecerit umor.
      perpetuorisu pulmonem agitare solebat
      Democritusquamquam non essent urbibus illis
      35
      praetextaetrabeaefasceslecticatribunal.
      quid siuidisset praetorem curribus altis
      extantem etmedii sublimem puluere circi
      in tunicaIouis et pictae Sarrana ferentem
      ex umerisaulaea togae magnaeque coronae
      40
      tantumorbemquanto ceruix non sufficit ulla?
      quippetenet sudans hanc publicus etsibi consul
      ne placeatcurru seruus portatur eodem.
      da nunc etuolucremsceptro quae surgit eburno
      illinccornicineshinc praecedentia longi
      45
      agminisofficia et niueos ad frena Quirites
      defossa inloculos quos sportula fecit amicos.
      tum quoquemateriam risus inuenit ad omnis
      occursushominumcuius prudentia monstrat
      summosposse uiros et magna exempla daturos
      50
      ueruecum inpatria crassoque sub aere nasci.
      ridebatcuras nec non et gaudia uolgi
      interdum etlacrimascum Fortunae ipse minaci
      mandaretlaqueum mediumque ostenderet unguem.
         ergosuperuacua aut [quae] perniciosa petuntur?
      55
      propterquae fas est genua incerare deorum?
         quosdampraecipitat subiecta potentia magnae
      inuidiaemergit longa atque insignis honorum
      pagina.descendunt statuae restemque secuntur
      ipsasdeinde rotas bigarum inpacta securis
      60
      caedit etinmeritis franguntur crura caballis.
      iamstrident ignesiam follibus atque caminis
      ardetadoratum populo caput et crepat ingens
      Seianusdeinde ex facie toto orbe secunda
      fiunturceolipeluessartagomatellae.
      65
      pone domilaurusduc in Capitolia magnum
      cretatumquebouem: Seianus ducitur unco
      spectandusgaudent omnes. 'quae labraquis illi
      uultuserat! numquamsi quid mihi credisamaui
      hunchominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam
      70
      delatorquibus indicibusquo teste probauit?'
      'nil horum;uerbosa et grandis epistula uenit
      a Capreis.''bene habetnil plus interrogo.' sed quid
      turba Remi?sequitur fortunamut semperet odit
      damnatos.idem populussi Nortia Tusco
      75
      fauissetsi oppressa foret secura senectus
      principishac ipsa Seianum diceret hora
      Augustum.iam pridemex quo suffragia nulli
      uendimuseffudit curas; nam qui dabat olim
      imperiumfasceslegionesomnianunc se
      80
      continetatque duas tantum res anxius optat
      panem etcircenses. 'perituros audio multos.'
      'nildubiummagna est fornacula.' 'pallidulus mi
      Bruttidiusmeus ad Martis fuit obuius aram;
      quam timeouictus ne poenas exigat Aiax
      85
      ut maledefensus. curramus praecipites et
      dum iacetin ripacalcemus Caesaris hostem.
      sed uideantseruine quis neget et pauidum in ius
      ceruiceobstricta dominum trahat.' hi sermones
      tunc deSeianosecreta haec murmura uolgi.
      90
      uisnesalutari sicut Seianushabere
      tantundematque illi summas donare curules
      illumexercitibus praeponeretutor haberi
      principisangusta Caprearum in rupe sedentis
      cum gregeChaldaeo? uis certe pilacohortis
      95
      egregiosequites et castra domestica; quidni
      haeccupias? et qui nolunt occidere quemquam
      posseuolunt. sed quae praeclara et prospera tanti
      ut rebuslaetis par sit mensura malorum?
      huius quitrahitur praetextam sumere mauis
      100
      anFidenarum Gabiorumque esse potestas
      et demensura ius dicereuasa minora
      frangerepannosus uacuis aedilis Vlubris?
      ergo quidoptandum foret ignorasse fateris
      Seianum;nam qui nimios optabat honores
      105
      et nimiasposcebat opesnumerosa parabat
      excelsaeturris tabulataunde altior esset
      casus etinpulsae praeceps inmane ruinae.
      quidCrassosquid Pompeios euertit et illum
      ad sua quidomitos deduxit flagra Quirites?
      110
      summusnempe locus nulla non arte petitus
      magnaquenuminibus uota exaudita malignis.
      ad generumCereris sine caede ac uulnere pauci
      descenduntreges et sicca morte tyranni.
         eloquiumac famam Demosthenis aut Ciceronis
      115
      incipitoptare et totis quinquatribus optat
      quisquisadhuc uno parcam colit asse Mineruam
      quemsequitur custos angustae uernula capsae.
      eloquio seduterque perit oratorutrumque
      largus etexundans leto dedit ingenii fons.
      120
      ingeniomanus est et ceruix caesanec umquam
      sanguinecausidici maduerunt rostra pusilli.
      'ofortunatam natam me consule Romam:'
      Antonigladios potuit contemnere si sic
      omniadixisset. ridenda poemata malo
      125
      quam teconspicuae diuina Philippica famae
      uolueris aprima quae proxima. saeuus et illum
      exituseripuitquem mirabantur Athenae
      torrentemet pleni moderantem frena theatri.
      dis illeaduersis genitus fatoque sinistro
      130
      quem paterardentis massae fuligine lippus
      a carboneet forcipibus gladiosque paranti
      incude etluteo Volcano ad rhetora misit.
         bellorum exuuiaetruncis adfixa tropaeis
      lorica etfracta de casside buccula pendens
      135
      et curtumtemone iugum uictaeque triremis
      aplustre etsummo tristis captiuos in arcu
      humanismaiora bonis creduntur. ad hoc se
      RomanusGraiusque et barbarus induperator
      erexitcausas discriminis atque laboris
      140
      indehabuit: tanto maior famae sitis est quam
      uirtutis.quis enim uirtutem amplectitur ipsam
      praemia sitollas? patriam tamen obruit olim
      gloriapaucorum et laudis titulique cupido
      haesurisaxis cinerum custodibusad quae
      145
      discutiendaualent sterilis mala robora fici
      quandoquidemdata sunt ipsis quoque fata sepulcris.
      expendeHannibalem: quot libras in duce summo
      inuenies?hic est quem non capit Africa Mauro
      percussaoceano Niloque admota tepenti
      150
      rursus adAethiopum populos aliosque elephantos.
      additurimperiis HispaniaPyrenaeum
      transilit.opposuit natura Alpemque niuemque:
      diducitscopulos et montem rumpit aceto.
      iam tenetItaliamtamen ultra pergere tendit.
      155
      'acti'inquit 'nihil estnisi Poeno milite portas
      frangimuset media uexillum pono Subura.'
      o qualisfacies et quali digna tabella
      cum Gaetuladucem portaret belua luscum!
      exitus ergoquis est? o gloria! uincitur idem
      160
      nempe et inexilium praeceps fugit atque ibi magnus
      mirandusquecliens sedet ad praetoria regis
      donecBithyno libeat uigilare tyranno.
      finemanimaequae res humanas miscuit olim
      non gladiinon saxa dabunt nec telased ille
      165
      Cannarumuindex et tanti sanguinis ultor
      anulus. idemenset saeuas curre per Alpes
      ut puerisplaceas et declamatio fias.
      unusPellaeo iuueni non sufficit orbis
      aestuatinfelix angusto limite mundi
      170
      ut Gyaraeclausus scopulis paruaque Seripho;
      cum tamen afigulis munitam intrauerit urbem
      sarcophagocontentus erit. mors sola fatetur
      quantulasint hominum corpuscula. creditur olim
      uelificatusAthos et quidquid Graecia mendax
      175
      audet inhistoriaconstratum classibus isdem
      suppositumquerotis solidum mare; credimus altos
      defecisseamnes epotaque flumina Medo
      prandenteet madidis cantat quae Sostratus alis.
      ille tamenqualis rediit Salamine relicta
      180
      in Corumatque Eurum solitus saeuire flagellis
      barbarusAeolio numquam hoc in carcere passos
      ipsumconpedibus qui uinxerat Ennosigaeum
      (mitius idsanequod non et stigmate dignum
      credidit.huic quisquam uellet seruire deorum?--
      185
      sed qualisrediit? nempe una nauecruentis
      fluctibusac tarda per densa cadauera prora.
      has totiensoptata exegit gloria poenas.
         'daspatium uitaemultos daIuppiterannos.'
      hoc rectouoltusolum hoc et pallidus optas.
      190
      sed quamcontinuis et quantis longa senectus
      plenamalis! deformem et taetrum ante omnia uultum
      dissimilemquesuideformem pro cute pellem
      pendentisquegenas et talis aspice rugas
      qualesumbriferos ubi pandit Thabraca saltus
      195
      in uetulascalpit iam mater simia bucca.
      plurimasunt iuuenum discriminapulchrior ille
      hoc atque"ille" aliomultum hic robustior illo:
      una senumfaciescum uoce trementia membra
      et iam leuecaput madidique infantia nasi;
      200
      frangendusmisero gingiua panis inermi.
      usque adeograuis uxori natisque sibique
      utcaptatori moueat fastidia Cosso.
      non eademuini atque cibi torpente palato
      gaudia; namcoitus iam longa obliuiouel si
      205
      conerisiacet exiguus cum ramice neruus
      etquamuistota palpetur nocteiacebit.
      annealiquid sperare potest haec inguinis aegri
      canities?quid quod merito suspecta libido est
      quaeuenerem adfectat sine uiribus? aspice partis
      210
      nunc damnumalterius. nam quae cantante uoluptas
      sit liceteximiuscitharoedo siue Seleuco
      et quibusaurata mos est fulgere lacerna?
      quidrefertmagni sedeat qua parte theatri
      qui uixcornicines exaudiet atque tubarum
      215
      concentus?clamore opus est ut sentiat auris
      quem dicatuenisse puerquot nuntiet horas.
      praetereaminimus gelido iam in corpore sanguis
      febre caletsolacircumsilit agmine facto
      morborumomne genusquorum si nomina quaeras
      220
      promptiusexpediam quot amauerit Oppia moechos
      quotThemison aegros autumno occiderit uno
      quotBasilus sociosquot circumscripserit Hirrus
      pupillosquot longa uiros exorbeat uno
      Maura diequot discipulos inclinet Hamillus;
      225
      percurramcitius quot uillas possideat nunc
      quotondente grauis iuueni mihi barba sonabat.
      ille umerohic lumbishic coxa debilis; ambos
      perdiditille oculos et luscis inuidet; huius
      pallidalabra cibum accipiunt digitis alienis
      230
      ipse adconspectum cenae diducere rictum
      suetus hiattantum ceu pullus hirundinisad quem
      ore uolatpleno mater ieiuna. sed omni
      membrorumdamno maior dementiaquae nec
      nominaseruorum nec uoltum agnoscit amici
      235
      cum quopraeterita cenauit noctenec illos
      quosgenuitquos eduxit. nam codice saeuo
      heredesuetat esse suosbona tota feruntur
      ad Phialen;tantum artificis ualet halitus oris
      quodsteterat multis in carcere fornicis annis.
      240
      ut uigeantsensus animiducenda tamen sunt
      funeranatorumrogus aspiciendus amatae
      coniugis etfratris plenaeque sororibus urnae.
      haec datapoena diu uiuentibusut renouata
      semperclade domus multis in luctibus inque
      245
      perpetuomaerore et nigra ueste senescant.
      rex Pyliusmagno si quicquam credis Homero
      exemplumuitae fuit a cornice secundae.
      felixnimirumqui tot per saecula mortem
      distulitatque suos iam dextra conputat annos
      250
      quiquenouum totiens mustum bibit. oro parumper
      attendasquantum de legibus ipse queratur
      fatorum etnimio de staminecum uidet acris
      Antilochibarbam ardentemcum quaerit ab omni
      quisquisadestsocio cur haec in tempora duret
      255
      quodfacinus dignum tam longo admiserit aeuo.
      haec eademPeleusraptum cum luget Achillem
      atquealiuscui fas Ithacum lugere natantem.
      incolumiTroia Priamus uenisset ad umbras
      Assaracimagnis sollemnibus Hectore funus
      260
      portante acreliquis fratrum ceruicibus inter
      Iliadumlacrimasut primos edere planctus
      Cassandrainciperet scissaque Polyxena palla
      si foretextinctus diuerso temporequo non
      coeperataudaces Paris aedificare carinas.
      265
      longa diesigitur quid contulit? omnia uidit
      euersa etflammis Asiam ferroque cadentem.
      tunc milestremulus posita tulit arma tiara
      et ruitante aram summi Iouis ut uetulus bos
      qui dominicultris tenue et miserabile collum
      270
      praebet abingrato iam fastiditus aratro.
      exitus illeutcumque hominissed torua canino
      latrauitrictu quae post hunc uixerat uxor.
      festino adnostros et regem transeo Ponti
      et Croesumquem uox iusti facunda Solonis
      275
      respiceread longae iussit spatia ultima uitae.
      exilium etcarcer Minturnarumque paludes
      etmendicatus uicta Carthagine panis
      hinc causashabuere; quid illo ciue tulisset
      natura interrisquid Roma beatius umquam
      280
      sicircumducto captiuorum agmine et omni
      bellorumpompa animam exhalasset opimam
      cum deTeutonico uellet descendere curru?
      prouidaPompeio dederat Campania febres
      optandassed multae urbes et publica uota
      285
      uicerunt;igitur Fortuna ipsius et urbis
      seruatumuicto caput abstulit. hoc cruciatu
      Lentulushac poena caruit ceciditque Cethegus
      integer etiacuit Catilina cadauere toto.
         formamoptat modico puerismaiore puellis
      290
      murmurecum Veneris fanum uidetanxia mater
      usque addelicias uotorum. 'cur tamen' inquit
      'corripias?pulchra gaudet Latona Diana.'
      sed uetatoptari faciem Lucretia qualem
      ipsahabuitcuperet Rutilae Verginia gibbum
      295
      accipere"atque suum" Rutilae dare. filius autem
      corporisegregii miseros trepidosque parentes
      semperhabet: rara est adeo concordia formae
      atquepudicitiae. sanctos licet horrida mores
      tradideritdomus ac ueteres imitata Sabinos
      300
      praetereacastum ingenium uoltumque modesto
      sanguineferuentem tribuat natura benigna
      larga manu(quid enim puero conferre potest plus
      custode etcura natura potentior omni?)
      non licetesse uiro; nam prodiga corruptoris
      305
      improbitasipsos audet temptare parentes:
      tanta inmuneribus fiducia. nullus ephebum
      deformemsaeua castrauit in arce tyrannus
      necpraetextatum rapuit Nero loripedem nec
      strumosumatque utero pariter gibboque tumentem.
      310
      i nunc etiuuenis specie laetare tuiquem
      maioraexpectant discrimina. fiet adulter
      publicus etpoenas metuet quascumque mariti
      +irati+debetnec erit felicior astro
      Martisutin laqueos numquam incidat. exigit autem
      315
      interdumille dolor plus quam lex ulla dolori
      concessit:necat hic ferrosecat ille cruentis
      uerberibusquosdam moechos et mugilis intrat.
      sed tuusEndymion dilectae fiet adulter
      matronae.mox cum dederit Seruilia nummos
      320
      fiet etillius quam non amatexuet omnem
      corporisornatum; quid enim ulla negauerit udis
      inguinibussiue est haec Oppia siue Catulla?
      deteriortotos habet illic femina mores.
      'sed castoquid forma nocet?' quid profuit immo
      325
      Hippolytograue propositumquid Bellerophonti?
      erubuit+nempe haec+ ceu fastidita repulso
      necStheneboea minus quam Cressa excanduitet se
      concussereambae. mulier saeuissima tunc est
      cumstimulos odio pudor admouet. elige quidnam
      330
      suadendumesse putes cui nubere Caesaris uxor
      destinat.optimus hic et formonsissimus idem
      gentispatriciae rapitur miser extinguendus
      Messalinaeoculis; dudum sedet illa parato
      flammeoloTyriusque palam genialis in hortis
      335
      sternituret ritu decies centena dabuntur
      antiquoueniet cum signatoribus auspex.
      haec tusecreta et paucis commissa putabas?
      non nisilegitime uolt nubere. quid placeat dic.
      ni parereuelispereundum erit ante lucernas;
      340
      si scelusadmittasdabitur mora paruuladum res
      nota urbiet populo contingat principis aurem.
      dedecusille domus sciet ultimus. interea tu
      obsequereimperiosi tanti uita dierum
      paucorum.quidquid leuius meliusque putaris
      345
      praebendaest gladio pulchra haec et candida ceruix.
         nilergo optabunt homines? si consilium uis
      permittesipsis expendere numinibus quid
      conueniatnobis rebusque sit utile nostris;
      nam proiucundis aptissima quaeque dabunt di.
      350
      carior estillis homo quam sibi. nos animorum
      inpulsu etcaeca magnaque cupidine ducti
      coniugiumpetimus partumque uxorisat illis
      notum quipueri qualisque futura sit uxor.
      ut tamen etposcas aliquid uoueasque sacellis
      355
      exta etcandiduli diuina tomacula porci
      orandum estut sit mens sana in corpore sano.
      fortemposce animum mortis terrore carentem
      qui spatiumuitae extremum inter munera ponat
      naturaequi ferre queat quoscumque labores
      360
      nesciatirascicupiat nihil et potiores
      Herculisaerumnas credat saeuosque labores
      et uenereet cenis et pluma Sardanapalli.
      monstroquod ipse tibi possis dare; semita certe
      tranquillaeper uirtutem patet unica uitae.
      365
      nullumnumen habessi sit prudentia: nos te
      nosfacimusFortunadeam caeloque locamus.

SATVRAXI

      Atticuseximie si cenatlautus habetur
      si Rutilusdemens. quid enim maiore cachinno
      excipituruolgi quam pauper Apicius? omnis
      conuictusthermaestationesomne theatrum
      5
      de Rutilo.nam dum ualida ac iuuenalia membra
      sufficiuntgaleae dumque ardent sanguinefertur
      non cogentequidem sed nec prohibente tribuno
      scripturusleges et regia uerba lanistae.
      multosporro uidesquos saepe elusus ad ipsum
      10
      creditorintroitum solet expectare macelli
      et quibusin solo uiuendi causa palato est.
      egregiuscenat meliusque miserrimus horum
      et citocasurus iam perlucente ruina.
      intereagustus elementa per omnia quaerunt
      15
      numquamanimo pretiis obstantibus; interius si
      attendasmagis illa iuuant quae pluris ementur.
      ergo hautdifficile est perituram arcessere summam
      lancibusoppositis uel matris imagine fracta
      etquadringentis nummis condire gulosum
      20
      fictile;sic ueniunt ad miscellanea ludi.
      refert ergoquis haec eadem paret; in Rutilo nam
      luxuriaestin Ventidio laudabile nomen
      sumit et acensu famam trahit. illum ego iure
      despiciamqui scit quanto sublimior Atlas
      25
      omnibus inLibya sit montibushic tamen idem
      ignoratquantum ferrata distet ab arca
      sacculus. ecaelo descendit gnothi seauton
      figendum etmemori tractandum pectoresiue
      coniugiumquaeras uel sacri in parte senatus
      30
      esse uelis;neque enim loricam poscit Achillis
      Thersitesin qua se traducebat Vlixes;
      ancipitemseu tu magno discrimine causam
      protegereadfectaste consuledic tibi qui sis
      oratoruehemens an Curtius et Matho buccae.
      35
      noscendaest mensura sui spectandaque rebus
      in summisminimisqueetiam cum piscis emetur
      ne mullumcupiascum sit tibi gobio tantum
      in loculis.quis enim te deficiente crumina
      etcrescente gula manet exitusaere paterno
      40
      ac rebusmersis in uentrem fenoris atque
      argentigrauis et pecorum agrorumque capacem?
      talibus adominis post cuncta nouissimus exit
      anulusetdigito mendicat Pollio nudo.
      nonpraematuri cineres nec funus acerbum
      45
      luxuriaesed morte magis metuenda senectus.
      hiplerumque gradus: conducta pecunia Romae
      et coramdominis consumitur; indeubi paulum
      nescio quidsuperest et pallet fenoris auctor
      qui uerteresolumBaias et ad ostrea currunt.
      50
      cederenamque foro iam non est deterius quam
      Esquilias aferuenti migrare Subura.
      ille dolorsolus patriam fugientibusilla
      maestitiaestcaruisse anno circensibus uno.
      sanguinisin facie non haeret guttamorantur
      55
      pauciridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
          experierehodie numquid pulcherrima dictu
      Persicenon praestem uita et moribus et re
      si laudemsiliquas occultus ganeopultes
      coram aliisdictem puero sed in aure placentas.
      60
      nam cum sisconuiua mihi promissushabebis
      Euandrumuenies Tirynthius aut minor illo
      hospesetipse tamen contingens sanguine caelum
      alteraquisalter flammis ad sidera missus.
      ferculanunc audi nullis ornata macellis.
      65
      deTiburtino ueniet pinguissimus agro
      haedulus ettoto grege molliorinscius herbae
      necdumausus uirgas humilis mordere salicti
      qui pluslactis habet quam sanguiniset montani
      asparagiposito quos legit uilica fuso.
      70
      grandiapraeterea tortoque calentia feno
      oua adsuntipsis cum matribuset seruatae
      parte anniquales fuerant in uitibus uuae
      SigninumSyriumque pirumde corbibus isdem
      aemulaPicenis et odoris mala recentis
      75
      necmetuenda tibisiccatum frigore postquam
      autumnum etcrudi posuere pericula suci.
      haec olimnostri iam luxuriosa senatus
      cena fuit.Curius paruo quae legerat horto
      ipse focisbreuibus ponebat holusculaquae nunc
      80
      squalidusin magna fastidit conpede fossor
      qui meminitcalidae sapiat quid uolua popinae.
      sicci tergasuis rara pendentia crate
      moris eratquondam festis seruare diebus
      etnatalicium cognatis ponere lardum
      85
      accedentenouasi quam dabat hostiacarne.
      cognatorumaliquis titulo ter consulis atque
      castrorumimperiis et dictatoris honore
      functus adhas epulas solito maturius ibat
      erectumdomito referens a monte ligonem.
      90
      cumtremerent autem Fabios durumque Catonem
      et Scauroset Fabriciumrigidique seueros
      censorismores etiam collega timeret
      nemo intercuras et seria duxit habendum
      qualis inOceani fluctu testudo nataret
      95
      clarumTroiugenis factura et nobile fulcrum;
      sed nudolatere et paruis frons aerea lectis
      uilecoronati caput ostendebat aselli
      ad quodlasciui ludebant ruris alumni.
      tales ergocibi qualis domus atque supellex.
      100
      tunc rudiset Graias mirari nescius artes
      urbibuseuersis praedarum in parte reperta
      magnorumartificum frangebat pocula miles
      ut phalerisgauderet ecus caelataque cassis
      Romuleaesimulacra ferae mansuescere iussae
      105
      imperiifatogeminos sub rupe Quirinos
      ac nudameffigiem [in] clipeo uenientis et hasta
      pendentisquedei perituro ostenderet hosti.
      ponebantigitur Tusco farrata catino:
      argentiquod erat solis fulgebat in armis.
      110
      omnia tuncquibus inuideassi liuidulus sis.
      templorumquoque maiestas praesentioret uox
      nocte feremedia mediamque audita per urbem
      litore abOceani Gallis uenientibus et dis
      officiumuatis peragentibus. his monuit nos
      115
      hanc rebusLatiis curam praestare solebat
      fictilis etnullo uiolatus Iuppiter auro.
      illa dominatas nostraque ex arbore mensas
      temporauiderunt; hos lignum stabat ad usus
      annosam siforte nucem deiecerat eurus.
      120
      at nuncdiuitibus cenandi nulla uoluptas
      nilrhombusnil damma sapitputere uidentur
      unguentaatque rosaelatos nisi sustinet orbis
      grande eburet magno sublimis pardus hiatu
      dentibus exillis quos mittit porta Syenes
      125
      et Mauriceleres et Mauro obscurior Indus
      et quosdeposuit Nabataeo belua saltu
      iam nimioscapitique graues. hinc surgit orexis
      hincstomacho uires; nam pes argenteus illis
      anulus indigito quod ferreus. ergo superbum
      130
      conuiuamcaueoqui me sibi comparat et res
      despicitexiguas. adeo nulla uncia nobis
      est eborisnec tessellae nec calculus ex hac
      materiaquin ipsa manubria cultellorum
      ossea. nontamen his ulla umquam obsonia fiunt
      135
      rancidulaaut ideo peior gallina secatur.
      sed necstructor erit cui cedere debeat omnis
      perguladiscipulus Trypheri doctorisapud quem
      sumine cummagno lepus atque aper et pygargus
      etScythicae uolucres et phoenicopterus ingens
      140
      et Gaetulusoryx hebeti lautissima ferro
      caeditur ettota sonat ulmea cena Subura.
      nec frustumcapreae subducere nec latus Afrae
      nouit auisnostertirunculus ac rudis omni
      tempore etexiguae furtis inbutus ofellae.
      145
      plebeioscalices et paucis assibus emptos
      porrigetincultus puer atque a frigore tutus
      non Phryxaut Lycius [non a mangone petitus
      quisquamerit et magno]: cum poscesposce Latine.
      idemhabitus cunctistonsi rectique capilli
      150
      atque hodietantum propter conuiuia pexi.
      pastorisduri hic filiusille bubulci.
      suspiratlongo non uisam tempore matrem
      et casulamet notos tristis desiderat haedos
      ingenuiuoltus puer ingenuique pudoris
      155
      qualis essedecet quos ardens purpura uestit
      necpupillares defert in balnea raucus
      testiculosnec uellendas iam praebuit alas
      crassa necopposito pauidus tegit inguina guto.
      hic tibiuina dabit diffusa in montibus illis
      160
      a quibusipse uenitquorum sub uertice lusit.
      [namque unaatque eadem est uini patria atque ministri.]    
      forsitanexpectes ut Gaditana canoro
      incipiantprurire choro plausuque probatae
      ad terramtremulo descendant clune puellae
      165
      [spectanthoc nuptae iuxta recubante marito
      quod pudeatnarrare aliquem praesentibus ipsis.]
      inritamentumueneris languentis et acres
      diuitisurticae [maior tamen ista uoluptas
      alteriussexus]; magis ille extendituret mox
      170
      auribusatque oculis concepta urina mouetur.
      non capithas nugas humilis domus. audiat ille
      testarumcrepitus cum uerbisnudum olido stans
      fornicemancipium quibus abstinetille fruatur
      uocibusobscenis omnique libidinis arte
      175
      quiLacedaemonium pytismate lubricat orbem;
      namque ibifortunae ueniam damus. alea turpis
      turpe etadulterium mediocribus: haec eadem illi
      omnia cumfaciunthilares nitidique uocantur.
      nostradabunt alios hodie conuiuia ludos:
      180
      conditorIliados cantabitur atque Maronis
      altisonidubiam facientia carmina palmam.
      quidreferttales uersus qua uoce legantur?
          sednunc dilatis auerte negotia curis
      et gratamrequiem dona tibiquando licebit
      185
      per totumcessare diem. non fenoris ulla
      mentio necprima si luce egressa reuerti
      noctesolettacito bilem tibi contrahat uxor
      umidasuspectis referens multicia rugis
      uexatasquecomas et uoltum auremque calentem.
      190
      protinusante meum quidquid dolet exue limen
      pone domumet seruos et quidquid frangitur illis
      aut peritingratos ante omnia pone sodalis.
      intereaMegalesiacae spectacula mappae
      Idaeumsollemne coluntsimilisque triumpho
      195
      praedacaballorum praetor sedet acmihi pace
      inmensaenimiaeque licet si dicere plebis
      totam hodieRomam circus capitet fragor aurem
      percutiteuentum uiridis quo colligo panni.
      nam sideficeretmaestam attonitamque uideres
      200
      hanc urbemueluti Cannarum in puluere uictis
      consulibus.spectent iuuenesquos clamor et audax
      sponsioquos cultae decet adsedisse puellae:
      nostrabibat uernum contracta cuticula solem
      effugiatquetogam. iam nunc in balnea salua
      205
      frontelicet uadasquamquam solida hora supersit
      ad sextam.facere hoc non possis quinque diebus
      continuisquia sunt talis quoque taedia uitae
      magna:uoluptates commendat rarior usus.

SATVRAXII

      NataliCoruinedie mihi dulcior haec lux
      qua festuspromissa deis animalia caespes
      expectat.niueam reginae ducimus agnam
      par uellusdabitur pugnanti Gorgone Maura;
      5
      sed proculextensum petulans quatit hostia funem
      Tarpeioseruata Ioui frontemque coruscat
      quippeferox uitulus templis maturus et arae
      spargendusquemeroquem iam pudet ubera matris
      ducerequiuexat nascenti robora cornu.
      10
      si resampla domi similisque adfectibus esset
      pinguiorHispulla traheretur taurus et ipsa
      mole pigernec finitima nutritus in herba
      laeta sedostendens Clitumni pascua sanguis
      et grandiceruix iret ferienda ministro
      15
      ob reditumtrepidantis adhuc horrendaque passi
      nuper etincolumem sese mirantis amici.
      nam praeterpelagi casus et fulminis ictus
      euasit.densae caelum abscondere tenebrae
      nube unasubitusque antemnas inpulit ignis
      20
      cum sequisque illo percussum crederet et mox
      attonitusnullum conferri posse putaret
      naufragiumuelis ardentibus. omnia fiunt
      taliatamgrauitersi quando poetica surgit
      tempestas.genus ecce aliud discriminis audi
      25
      et miserereiterumquamquam sint cetera sortis
      eiusdempars dira quidem sed cognita multis
      et quamuotiua testantur fana tabella
      plurima:pictores quis nescit ab Iside pasci?
      accidit etnostro similis fortuna Catullo.
      30
      cum plenusfluctu medius foret alueus et iam
      alternumpuppis latus euertentibus undis
      arborisincertaenullam prudentia cani
      rectoriscum ferret opemdecidere iactu
      coepit cumuentisimitatus castoraqui se
      35
      eunuchumipse facit cupiens euadere damno
      testiculi:adeo medicatum intellegit inguen.
      'funditequae mea sunt' dicebat 'cuncta' Catullus
      praecipitareuolens etiam pulcherrimauestem
      purpureamteneris quoque Maecenatibus aptam
      40
      atque aliasquarum generosi graminis ipsum
      infecitnatura pecussed et egregius fons
      uiribusoccultis et Baeticus adiuuat aer.
      ille necargentum dubitabat mitterelances
      Partheniofactasurnae cratera capacem
      45
      et dignumsitiente Pholo uel coniuge Fusci;
      adde etbascaudas et mille escariamultum
      caelatibiberat quo callidus emptor Olynthi.
      sed quisnunc aliusqua mundi parte quis audet
      argentopraeferre caput rebusque salutem?
      50
      [nonpropter uitam faciunt patrimonia quidam
      sed uitiocaeci propter patrimonia uiuunt.]
      iactaturrerum utilium pars maximased nec
      damnaleuant. tunc aduersis urguentibus illuc
      reccidit utmalum ferro summitteretac se
      55
      explicatangustum: discriminis ultimaquando
      praesidiaadferimus nauem factura minorem.
      i nunc etuentis animam committe dolato
      confisuslignodigitis a morte remotus
      quattuoraut septemsi sit latissimataedae;
      60
      mox cumreticulis et pane et uentre lagonae
      accipesumendas in tempestate secures.
      sedpostquam iacuit planum maretempora postquam
      prosperauectoris fatumque ualentius euro
      et pelagopostquam Parcae meliora benigna
      65
      pensa manuducunt hilares et staminis albi
      lanificaemodica nec multum fortior aura
      uentusadestinopi miserabilis arte cucurrit
      uestibusextentis etquod superauerat unum
      uelo prorasuo. iam deficientibus austris
      70
      spes uitaecum sole redit. tum gratus Iulo
      atquenouercali sedes praelata Lauino
      conspicitursublimis apexcui candida nomen
      scrofadeditlaetis Phrygibus mirabile sumen
      et numquamuisis triginta clara mamillis.
      75
      tandemintrat positas inclusa per aequora moles
      Tyrrhenamquepharon porrectaque bracchia rursum
      quae pelagooccurrunt medio longeque relincunt
      Italiam;non sic igitur mirabere portus
      quos naturadedit. sed trunca puppe magister
      80
      interiorapetit Baianae peruia cumbae
      tuti stagnasinusgaudent ubi uertice raso
      garrulasecuri narrare pericula nautae.
      ite igiturpuerilinguis animisque fauentes
      sertaquedelubris et farra inponite cultris
      85
      ac mollisornate focos glebamque uirentem.
      iam sequaret sacroquod praestatrite peracto
      inde domumrepetamgraciles ubi parua coronas
      accipiuntfragili simulacra nitentia cera.
      hic nostrumplacabo Iouem Laribusque paternis
      90
      tura daboatque omnis uiolae iactabo colores.
      cunctanitentlongos erexit ianua ramos
      etmatutinis operatur festa lucernis.
      neususpecta tibi sint haecCoruineCatullus
      pro cuiusreditu tot pono altariaparuos
      95
      tres habetheredes. libet expectare quis aegram
      etclaudentem oculos gallinam inpendat amico
      tamsterili; uerum haec nimia est inpensacoturnix
      nullaumquam pro patre cadet. sentire calorem
      si coepitlocuples Gallitta et Pacius orbi
      100
      legitimefixis uestitur tota libellis
      porticusexistunt qui promittant hecatomben
      quatenushic non sunt nec uenales elephanti
      nec Latioaut usquam sub nostro sidere talis
      beluaconcipitursed furua gente petita
      105
      arboribusRutulis et Turni pascitur agro
      Caesarisarmentum nulli seruire paratum
      priuatosiquidem Tyrio parere solebant
      Hannibaliet nostris ducibus regique Molosso
      horummaiores ac dorso ferre cohortis
      110
      partemaliquam belliet euntem in proelia turrem.
      nullaigitur mora per Nouiummora nulla per Histrum
      Pacuuiumquin illud ebur ducatur ad aras
      et cadatante Lares Gallittae uictima sola
      tantisdigna deis et captatoribus horum.
      115
      alter enimsi concedasmactare uouebit
      de gregeseruorum magna et pulcherrima quaeque
      corporauel pueris et frontibus ancillarum
      inponetuittas etsi qua est nubilis illi
      Iphigeniadomidabit hanc altaribusetsi
      120
      non sperattragicae furtiua piacula ceruae.
      laudo meumciuemnec comparo testamento
      millerates; nam si Libitinam euaserit aeger
      delebittabulas inclusus carcere nassae
      postmeritum sane mirandum atque omnia soli
      125
      forsanPacuuio breuiter dabitille superbus
      incedetuictis riualibus. ergo uides quam
      grandeoperae pretium faciat iugulata Mycenis.
      uiuatPacuuius quaeso uel Nestora totum
      possideatquantum rapuit Neromontibus aurum
      130

exaequetnec amet quemquam nec ametur ab ullo.

 

SATVRAXIII

      Exemploquodcumque malo committituripsi
      displicetauctori. prima est haec ultioquod se
      iudice nemonocens absoluiturimproba quamuis
      gratiafallaci praetoris uicerit urna.
      5
      quidsentire putas hominesCaluinerecenti
      de scelereet fidei uiolatae crimine? sed nec
      tam tenuiscensus tibi contigitut mediocris
      iacturae temergat onusnec rara uidemus
      quaepateris: casus multis hic cognitus ac iam
      10
      tritus et emedio fortunae ductus aceruo.
      ponamusnimios gemitus. flagrantior aequo
      non debetdolor esse uiri nec uolnere maior.
      tu quamuisleuium minimam exiguamque malorum
      particulamuix ferre potes spumantibus ardens
      15
      uisceribussacrum tibi quod non reddat amicus
      depositum?stupet haec qui iam post terga reliquit
      sexagintaannos Fonteio consule natus?
      an nihil inmelius tot rerum proficis usu?
      magnaquidemsacris quae dat praecepta libellis
      20
      uictrixfortunae sapientiaducimus autem
      hos quoquefelicesqui ferre incommoda uitae
      nec iactareiugum uita didicere magistra.
      quae tamfesta diesut cesset prodere furem
      perfidiamfraudes atque omni ex crimine lucrum
      25
      quaesitumet partos gladio uel pyxide nummos?
      rari quippeboninumerauix sunt totidem quot
      Thebarumportae uel diuitis ostia Nili.
      nona aetasagitur peioraque saecula ferri
      temporibusquorum sceleri non inuenit ipsa
      30
      nomen et anullo posuit natura metallo.
      nos hominumdiuomque fidem clamore ciemus
      quantoFaesidium laudat uocalis agentem
      sportula?dicsenior bulla dignissimenescis
      quas habeatueneres aliena pecunia? nescis
      35
      quem tuasimplicitas risum uulgo moueatcum
      exigis aquoquam ne peieret et putet ullis
      essealiquod numen templis araeque rubenti?
      quondam hocindigenae uiuebant morepriusquam
      sumeretagrestem posito diademate falcem
      40
      Saturnusfugienstunc cum uirguncula Iuno
      et priuatusadhuc Idaeis Iuppiter antris;
      nulla supernubes conuiuia caelicolarum
      nec puerIliacus formonsa nec Herculis uxor
      ad cyathoset iam siccato nectare tergens
      45
      bracchiaVolcanus Liparaea nigra taberna;
      prandebatsibi quisque deus nec turba deorum
      talis utest hodiecontentaque sidera paucis
      numinibusmiserum urguebant Atlanta minori
      pondere;nondum imi sortitus triste profundi
      50
      imperiumSicula toruos cum coniuge Pluton
      nec rotanec Furiae nec saxum aut uolturis atri
      poenasedinfernis hilares sine regibus umbrae.
      inprobitasillo fuit admirabilis aeuo
      credebantquo grande nefas et morte piandum
      55
      si iuuenisuetulo non adsurrexerat et si
      barbatocuicumque puerlicet ipse uideret
      plura domifraga et maiores glandis aceruos;
      tamuenerabile erat praecedere quattuor annis
      primaquepar adeo sacrae lanugo senectae.
      60
      nunc sidepositum non infitietur amicus
      si reddatueterem cum tota aerugine follem
      prodigiosafides et Tuscis digna libellis
      quaequecoronata lustrari debeat agna.
      egregiumsanctumque uirum si cernobimembri
      65
      hocmonstrum puero et miranti sub aratro
      piscibusinuentis et fetae comparo mulae
      sollicitustamquam lapides effuderit imber
      examenqueapium longa consederit uua
      culminedelubritamquam in mare fluxerit amnis
      70
      gurgitibusmiris et lactis uertice torrens.
          interceptadecem quereris sestertia fraude
      sacrilega.quid si bis centum perdidit alter
      hoc arcanamodomaiorem tertius illa
      summamquam patulae uix ceperat angulus arcae?
      75
      tam facileet pronum est superos contemnere testes
      si mortalisidem nemo sciat. aspice quanta
      uoce negetquae sit ficti constantia uoltus.
      per Solisradios Tarpeiaque fulmina iurat
      et Martisframeam et Cirrhaei spicula uatis
      80
      per calamosuenatricis pharetramque puellae
      perquetuumpater Aegaei Neptunetridentem
      addit etHerculeos arcus hastamque Mineruae
      quidquidhabent telorum armamentaria caeli.
      si uero etpater est'comedam' inquit 'flebile nati
      85
      sinciputelixi Pharioque madentis aceto.'
          suntin fortunae qui casibus omnia ponant
      et nullocredant mundum rectore moueri
      naturauoluente uices et lucis et anni
      atque ideointrepidi quaecumque altaria tangunt.
      90
      [est aliusmetuens ne crimen poena sequatur.]
      hic putatesse deos et peieratatque ita secum:
      'decernatquodcumque uolet de corpore nostro
      Isis etirato feriat mea lumina sistro
      dummodo uelcaecus teneam quos abnego nummos.
      95
      et pthisiset uomicae putres et dimidium crus
      sunt tanti.pauper locupletem optare podagram
      nec dubitetLadassi non eget Anticyra nec
      Archigene;quid enim uelocis gloria plantae
      praestat etesuriens Pisaeae ramus oliuae?
      100
      ut sitmagnatamen certe lenta ira deorum est;
      si curantigitur cunctos punire nocentes
      quando adme uenient? sed et exorabile numen
      fortasseexperiar; solet his ignoscere. multi
      committunteadem diuerso crimina fato:
      105
      ille crucemsceleris pretium tulithic diadema.'
      sic animumdirae trepidum formidine culpae
      confirmattunc te sacra ad delubra uocantem
      praecedittrahere immo ultro ac uexare paratus.
      nam cummagna malae superest audacia causae
      110
      creditur amultis fiducia. mimum agit ille
      urbaniqualem fugitiuus scurra Catulli:
      tu miserexclamasut Stentora uincere possis
      uel potiusquantum Gradiuus Homericus'audis
      Iuppiterhaec nec labra mouescum mittere uocem
      115
      debuerisuel marmoreus uel aeneus? aut cur
      in carbonetuo charta pia tura soluta
      ponimus etsectum uituli iecur albaque porci
      omenta? utuideonullum discrimen habendum est
      effigiesinter uestras statuamque Vagelli.'
      120
          accipequae contra ualeat solacia ferre
      et qui necCynicos nec Stoica dogmata legit
      a Cynicistunica distantianon Epicurum
      suspicitexigui laetum plantaribus horti.
      curenturdubii medicis maioribus aegri:
      125
      tu uenamuel discipulo committe Philippi.
      si nullumin terris tam detestabile factum
      ostendistaceonec pugnis caedere pectus
      te ueto necplana faciem contundere palma
      quandoquidemaccepto claudenda est ianua damno
      130
      et maioredomus gemitumaiore tumultu
      plangunturnummi quam funera; nemo dolorem
      fingit inhoc casuuestem diducere summam
      contentusuexare oculos umore coacto:
      ploraturlacrimis amissa pecunia ueris.
      135
      sed sicuncta uides simili fora plena querella
      si decienslectis diuersa parte tabellis
      uanasuperuacui dicunt chirographa ligni
      arguitipsorum quos littera gemmaque princeps
      sardonychumloculis quae custoditur eburnis
      140
      tenodeliciasextra communia censes
      ponendumquia tu gallinae filius albae
      nos uilespulli nati infelicibus ouis?
      rem paterismodicam et mediocri bile ferendam
      si flectasoculos maiora ad crimina. confer
      145
      conductumlatronemincendia sulpure coepta
      atque doloprimos cum ianua colligit ignes;
      confer ethosueteris qui tollunt grandia templi
      poculaadorandae robiginis et populorum
      dona uelantiquo positas a rege coronas;
      150
      haec ibi sinon suntminor exstat sacrilegus qui
      radatinaurati femur Herculis et faciem ipsam
      Neptuniqui bratteolam de Castore ducat;
      [an dubitetsolitus totum conflare Tonantem?]
      confer etartifices mercatoremque ueneni
      155
      etdeducendum corio bouis in marecum quo
      claudituraduersis innoxia simia fatis.
      haec quotapars scelerumquae custos Gallicus urbis
      usque alucifero donec lux occidat audit?
      humanigeneris mores tibi nosse uolenti
      160
      sufficituna domus; paucos consume dies et
      dicere temiserumpostquam illinc uenerisaude.
      quistumidum guttur miratur in Alpibus aut quis
      in Meroecrasso maiorem infante mamillam?
      caerulaquis stupuit Germani luminaflauam
      165
      caesariemet madido torquentem cornua cirro?
      [nempe quodhaec illis natura est omnibus una.]
      ad subitasThracum uolucres nubemque sonoram
      Pygmaeusparuis currit bellator in armis
      mox inparhosti raptusque per aera curuis
      170
      unguibus asaeua fertur grue. si uideas hoc
      gentibus innostrisrisu quatiare; sed illic
      quamquameadem adsidue spectentur proeliaridet
      nemoubitota cohors pede non est altior uno.
          'nullanepeiuri capitis fraudisque nefandae
      175
      poenaerit?' abreptum crede hunc grauiore catena
      protinus etnostro (quid plus uelit ira?) necari
      arbitrio:manet illa tamen iactura nec umquam
      depositumtibi sospes eritsed corpore trunco
      inuidiosadabit minimus solacia sanguis.
      180
      'atuindicta bonum uita iucundius ipsa.'
      nempe hocindoctiquorum praecordia nullis
      interdumaut leuibus uideas flagrantia causis.
      [quantulacumqueadeo est occasio sufficit irae.]
      Chrysippusnon dicet idem nec mite Thaletis
      185
      ingeniumdulcique senex uicinus Hymetto
      qui partemacceptae saeua inter uincla cicutae
      accusatorinollet dare. [plurima felix
      paulatimuitia atque errores exuitomnes
      primadocens rectumsapientia.] quippe minuti
      190
      semper etinfirmi est animi exiguique uoluptas
      ultio.continuo sic colligequod uindicta
      nemo magisgaudet quam femina. cur tamen hos tu
      euasisseputesquos diri conscia facti
      mens habetattonitos et surdo uerbere caedit
      195
      occultumquatiente animo tortore flagellum?
      poena autemuehemens ac multo saeuior illis
      quas etCaedicius grauis inuenit et Rhadamanthus
      noctedieque suum gestare in pectore testem.
      Spartanocuidam respondit Pythia uates
      200
      hautinpunitum quondam fore quod dubitaret
      depositumretinere et fraudem iure tueri
      iurando.quaerebat enim quae numinis esset
      mens et anhoc illi facinus suaderet Apollo.
      reddiditergo metunon moribuset tamen omnem
      205
      uocem adytidignam templo ueramque probauit
      extinctustota pariter cum prole domoque
      et quamuislonga deductis gente propinquis.
      has patiturpoenas peccandi sola uoluntas.
      nam scelusintra se tacitum qui cogitat ullum
      210
      facticrimen habet. cedo si conata peregit.
      perpetuaanxietas nec mensae tempore cessat
      faucibus utmorbo siccis interque molares
      difficilicrescente cibosed uina misellus
      expuitAlbani ueteris pretiosa senectus
      215
      displicet;ostendas meliusdensissima ruga
      cogitur infrontem uelut acri ducta Falerno.
      noctebreuem si forte indulsit cura soporem
      et totouersata toro iam membra quiescunt
      continuotemplum et uiolati numinis aras
      220
      etquodpraecipuis mentem sudoribus urguet
      te uidet insomnis; tua sacra et maior imago
      humanaturbat pauidum cogitque fateri.
      hi sunt quitrepidant et ad omnia fulgura pallent
      cum tonatexanimes primo quoque murmure caeli
      225
      non quasifortuitus nec uentorum rabie sed
      iratuscadat in terras et iudicet ignis.
      illa nihilnocuitcura grauiore timetur
      proximatempestas uelut hoc dilata sereno.
      praeterealateris uigili cum febre dolorem
      230
      si coeperepatimissum ad sua corpora morbum
      infestocredunt a numine; saxa deorum
      haec ettela putant. pecudem spondere sacello
      balantem etLaribus cristam promittere galli
      non audent;quid enim sperare nocentibus aegris
      235
      concessum?uel quae non dignior hostia uita?
      [mobilis etuaria est ferme natura malorum.]
      cum scelusadmittuntsuperest constantia; quod fas
      atque nefastandem incipiunt sentire peractis
      criminibus.tamen ad mores natura recurrit
      240
      damnatosfixa et mutari nescia. nam quis
      peccandifinem posuit sibi? quando recepit
      eiectumsemel attrita de fronte ruborem?
      quisnamhominum est quem tu contentum uideris uno
      flagitio?dabit in laqueum uestigia noster
      245
      perfidus etnigri patietur carceris uncum
      aut marisAegaei rupem scopulosque frequentes
      exulibusmagnis. poena gaudebis amara
      nominisinuisi tandemque fatebere laetus
      nec surdumnec Teresian quemquam esse deorum.

SATVRAXIV

      PlurimasuntFuscineet fama digna sinistra
      1a
      [et quodmaiorum uitia sequiturque minores]
      et nitidismaculam haesuram figentia rebus
      quaemonstrant ipsi pueris traduntque parentes.
      si damnosasenem iuuat alealudit et heres
      5
      bullatusparuoque eadem mouet arma fritillo.
      nec meliusde se cuiquam sperare propinquo
      concedetiuuenisqui radere tubera terrae
      boletumcondire et eodem iure natantis
      mergereficedulas didicit nebulone parente
      10
      et canamonstrante gula. cum septimus annus
      transieritpuerumnondum omni dente renato
      barbatoslicet admoueas mille inde magistros
      hinctotidemcupiet lauto cenare paratu
      semper et amagna non degenerare culina.
      15
      mitemanimum et mores modicis erroribus aequos
      praecipitatque animas seruorum et corpora nostra
      materiaconstare putat paribusque elementis
      an saeuiredocet Rutilusqui gaudet acerbo
      plagarumstrepitu et nullam Sirena flagellis
      20
      conparatAntiphates trepidi laris ac Polyphemus
      tunc felixquotiens aliquis tortore uocato
      uriturardenti duo propter lintea ferro?
      quid suadetiuueni laetus stridore catenae
      quem mireadficiunt inscriptaergastulacarcer?
      25
      rusticusexpectas ut non sit adultera Largae
      filiaquaenumquam maternos dicere moechos
      tam citonec tanto poterit contexere cursu
      ut non terdeciens respiret? conscia matri
      uirgo fuitceras nunc hac dictante pusillas
      30
      implet etad moechum dat eisdem ferre cinaedis.
      sic naturaiubet: uelocius et citius nos
      corrumpuntuitiorum exempla domesticamagnis
      cum subeantanimos auctoribus. unus et alter
      forsitanhaec spernant iuuenesquibus arte benigna
      35
      et melioreluto finxit praecordia Titan
      sedreliquos fugienda patrum uestigia ducunt
      etmonstrata diu ueteris trahit orbita culpae.
      abstineasigitur damnandis. huius enim uel
      una potensratio estne crimina nostra sequantur
      40
      ex nobisgenitiquoniam dociles imitandis
      turpibus acprauis omnes sumuset Catilinam
      quocumquein populo uideasquocumque sub axe
      sed necBrutus erit Bruti nec auunculus usquam.
      nil dictufoedum uisuque haec limina tangat
      45
      intra quaepater est. procula procul inde puellae
      lenonum etcantus pernoctantis parasiti.
      maximadebetur puero reuerentiasi quid
      turpeparasnec tu pueri contempseris annos
      sedpeccaturo obstet tibi filius infans.
      50
      nam si quiddignum censoris fecerit ira
      quandoqueet similem tibi se non corpore tantum
      nec uultudederitmorum quoque filius et qui
      omniadeterius tua per uestigia peccet
      corripiesnimirum et castigabis acerbo
      55
      clamore acpost haec tabulas mutare parabis.
      unde tibifrontem libertatemque parentis
      cum faciaspeiora senex uacuumque cerebro
      iam pridemcaput hoc uentosa cucurbita quaerat?
          hospiteuenturo cessabit nemo tuorum.
      60
      'uerrepauimentumnitidas ostende columnas
      arida cumtota descendat aranea tela
      hic leueargentumuasa aspera tergeat alter.'
      uox dominifurit instantis uirgamque tenentis.
      ergo misertrepidasne stercore foeda canino
      65
      atriadispliceant oculis uenientis amici
      ne perfusaluto sit porticuset tamen uno
      semodioscobis haec emendat seruulus unus:
      illud nonagitasut sanctam filius omni
      aspiciatsine labe domum uitioque carentem?
      70
      gratum estquod patriae ciuem populoque dedisti
      si facis utpatriae sit idoneusutilis agris
      utilis etbellorum et pacis rebus agendis.
      plurimumenim intererit quibus artibus et quibus hunc tu
      moribusinstituas. serpente ciconia pullos
      75
      nutrit etinuenta per deuia rura lacerta:
      illi eademsumptis quaerunt animalia pinnis.
      uolturiumento et canibus crucibusque relictis
      ad fetusproperat partemque cadaueris adfert:
      hic estergo cibus magni quoque uolturis et se
      80
      pascentispropria cum iam facit arbore nidos.
      sed leporemaut capream famulae Iouis et generosae
      in saltuuenantur aueshinc praeda cubili
      ponitur:inde autem cum se matura leuauit
      progeniesstimulante fame festinat ad illam
      85
      quam primumpraedam rupto gustauerat ouo.
          aedificatorerat Caetronius et modo curuo
      litoreCaietaesumma nunc Tiburis arce
      nuncPraenestinis in montibus alta parabat
      culminauillarum Graecis longeque petitis
      90
      marmoribusuincens Fortunae atque Herculis aedem
      ut spadouincebat Capitolia nostra Posides.
      dum sicergo habitat Caetroniusinminuit rem
      fregitopesnec parua tamen mensura relictae
      partiserat. totam hanc turbauit filius amens
      95
      dum meliorenouas attollit marmore uillas.
          quidamsortiti metuentem sabbata patrem
      nil praeternubes et caeli numen adorant
      nec distareputant humana carne suillam
      qua paterabstinuitmox et praeputia ponunt;
      100
      Romanasautem soliti contemnere leges
      Iudaicumediscunt et seruant ac metuunt ius
      tradiditarcano quodcumque uolumine Moyses:
      nonmonstrare uias eadem nisi sacra colenti
      quaesitumad fontem solos deducere uerpos.
      105
      sed paterin causacui septima quaeque fuit lux
      ignaua etpartem uitae non attigit ullam.
          spontetamen iuuenes imitantur ceterasolam
      inuitiquoque auaritiam exercere iubentur.
      fallit enimuitium specie uirtutis et umbra
      110
      cum sittriste habitu uultuque et ueste seuerum
      nec dubietamquam frugi laudetur auarus
      tamquamparcus homo et rerum tutela suarum
      certa magisquam si fortunas seruet easdem
      Hesperidumserpens aut Ponticus. adde quod hunc de
      115
      quo loquoregregium populus putat adquirendi
      artificem;quippe his crescunt patrimonia fabris
      [sedcrescunt quocumque modo maioraque fiunt]
      incudeadsidua semperque ardente camino.
      [et paterergo animi felices credit auaros]
      120
      qui miraturopesqui nulla exempla beati
      pauperisesse putatiuuenes hortatur ut illa
      ire uiapergant et eidem incumbere sectae.
      suntquaedam uitiorum elementahis protinus illos
      inbuit etcogit minimas ediscere sordes;
      125
      moxadquirendi docet insatiabile uotum.
      seruorumuentres modio castigat iniquo
      ipse quoqueesuriensneque enim omnia sustinet umquam
      mucidacaerulei panis consumere frusta
      hesternumsolitus medio seruare minutal
      130
      Septembrinec non differre in tempora cenae
      alteriusconchem aestiuam cum parte lacerti
      signatamuel dimidio putrique siluro
      filaquesectiui numerata includere porri.
      inuitatusad haec aliquis de ponte negabit.
      135
      sed quodiuitias haec per tormenta coactas
      cum furorhaut dubiuscum sit manifesta phrenesis
      ut locuplesmoriarisegentis uiuere fato?
      intereapleno cum turget sacculus ore
      crescitamor nummi quantum ipsa pecunia creuit
      140
      et minushanc optat qui non habet. ergo paratur
      alterauilla tibicum rus non sufficit unum
      et proferrelibet finis maiorque uidetur
      et melioruicina seges; mercaris et hanc et
      arbusta etdensa montem qui canet oliua.
      145
      quorum sipretio dominus non uincitur ullo
      nocte bouesmacri lassoque famelica collo
      iumenta aduiridis huius mittentur aristas
      nec priusinde domum quam tota noualia saeuos
      in uentresabeantut credas falcibus actum.
      150
      dicere uixpossis quam multi talia plorent
      et quotuenales iniuria fecerit agros.
      sed quisermonesquam foede bucina famae!
      'quid nocethaec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini
      quam si metoto laudet uicinia pago
      155
      exiguiruris paucissima farra secantem.'
      scilicet etmorbis et debilitate carebis
      et luctumet curam effugieset tempora uitae
      longa tibiposthac fato meliore dabuntur
      si tantumculti solus possederis agri
      160
      quantum subTatio populus Romanus arabat.
      mox etiamfractis aetate ac Punica passis
      proelia uelPyrrhum inmanem gladiosque Molossos
      tandem promultis uix iugera bina dabantur
      uulneribus;merces haec sanguinis atque laboris
      165
      nulli uisaumquam meritis minor aut ingratae
      curta fidespatriae. saturabat glebula talis
      patremipsum turbamque casaequa feta iacebat
      uxor etinfantes ludebant quattuorunus
      uernulatres domini; sed magnis fratribus horum
      170
      a scrobeuel sulco redeuntibus altera cena
      amplior etgrandes fumabant pultibus ollae.
      nunc modushic agri nostro non sufficit horto.
      inde ferescelerum causaenec plura uenena
      miscuit autferro grassatur saepius ullum
      175
      humanaementis uitium quam saeua cupido
      inmodicicensus. nam diues qui fieri uolt
      et citouolt fieri; sed quae reuerentia legum
      quis metusaut pudor est umquam properantis auari?
      'uiuitecontenti casulis et collibus istis
      180
      o pueri'Marsus dicebat et Hernicus olim
      Vestinusquesenex'panem quaeramus aratro
      qui satisest mensis: laudant hoc numina ruris
      quorum opeet auxilio gratae post munus aristae
      contingunthomini ueteris fastidia quercus.
      185
      nil uetitumfecisse uoletquem non pudet alto
      per glaciemperone tegiqui summouet euros
      pellibusinuersis: peregrina ignotaque nobis
      ad scelusatque nefasquaecumque estpurpura ducit.'
      haec illiueteres praecepta minoribus; at nunc
      190
      post finemautumni media de nocte supinum
      clamosusiuuenem pater excitat: 'accipe ceras
      scribepueruigilacausas ageperlege rubras
      maiorumleges; aut uitem posce libello
      sed caputintactum buxo narisque pilosas
      195
      adnotet etgrandes miretur Laelius alas;
      dirueMaurorum attegiascastella Brigantum
      utlocupletem aquilam tibi sexagesimus annus
      adferat;autlongos castrorum ferre labores
      si piget ettrepidum soluunt tibi cornua uentrem
      200
      cum lituisauditapares quod uendere possis
      plurisdimidionec te fastidia mercis
      ulliussubeant ablegandae Tiberim ultra
      neu credasponendum aliquid discriminis inter
      unguenta etcorium: lucri bonus est odor ex re
      205
      qualibet.illa tuo sententia semper in ore
      uerseturdis atque ipso Ioue digna poeta:
      "undehabeas quaerit nemosed oportet habere."'
      [hocmonstrant uetulae pueris repentibus assae
      hoc discuntomnes ante alpha et beta puellae.]
      210
      talibusinstantem monitis quemcumque parentem
      sic possemadfari: 'dico uanissimequis te
      festinareiubet? meliorem praesto magistro
      discipulum.securus abi: uincerisut Aiax
      praeteriitTelamonemut Pelea uicit Achilles.
      215
      parcendumest teneris; nondum impleuere medullas
      maturaemala nequitiae. cum pectere barbam
      coeperit etlongae mucronem admittere cultri
      falsus erittestisuendet periuria summa
      exigua etCereris tangens aramque pedemque.
      220
      elatam iamcrede nurumsi limina uestra
      mortiferacum dote subit. quibus illa premetur
      per somnumdigitis! nam quae terraque marique
      adquirendaputas breuior uia conferet illi;
      nullus enimmagni sceleris labor. "haec ego numquam
      225
      mandaui"dices olim "nec talia suasi."
      mentiscausa malae tamen est et origo penes te.
      namquisquis magni census praecepit amorem
      et laeuomonitu pueros producit auaros
      [et qui perfraudes patrimonia conduplicari]
      230
      datlibertatem et totas effundit habenas
      curriculo;quem si reuocessubsistere nescit
      et tecontempto rapitur metisque relictis.
      nemo satiscredit tantum delinquere quantum
      permittas:adeo indulgent sibi latius ipsi.
      235
      cum dicisiuueni stultum qui donet amico
      quipaupertatem leuet attollatque propinqui
      et spoliaredoces et circumscribere et omni
      criminediuitias adquirerequarum amor in te
      quantuserat patriae Deciorum in pectorequantum
      240
      dilexitThebassi Graecia ueraMenoeceus
      in quorumsulcis legiones dentibus anguis
      cum clipeisnascuntur et horrida bella capessunt
      continuotamquam et tubicen surrexerit una.
      ergo ignemcuius scintillas ipse dedisti
      245
      flagrantemlate et rapientem cuncta uidebis.
      nec tibiparcetur miserotrepidumque magistrum
      in caueamagno fremitu leo tollet alumnus.
      notamathematicis genesis tuased graue tardas
      expectarecolus: morieris stamine nondum
      250
      abrupto.iam nunc obstas et uota moraris
      iam torquetiuuenem longa et ceruina senectus.
      ociusArchigenen quaere atque eme quod Mithridates
      composuit:si uis aliam decerpere ficum
      atque aliastractare rosasmedicamen habendum est
      255
      sorbereante cibum quod debeat et pater et rex.'
          monstrouoluptatem egregiamcui nulla theatra
      nullaaequare queas praetoris pulpita lauti
      si spectesquanto capitis discrimine constent
      incrementadomusaerata multus in arca
      260
      fiscus etad uigilem ponendi Castora nummi
      ex quo MarsVltor galeam quoque perdidit et res
      non potuitseruare suas. ergo omnia Florae
      et Cererislicet et Cybeles aulaea relinquas:
      tantomaiores humana negotia ludi.
      265
      an magisoblectant animum iactata petauro
      corporaquique solet rectum descendere funem
      quam tuCorycia semper qui puppe moraris
      atquehabitascoro semper tollendus et austro
      perditus"ac uilis" sacci mercator olentis
      270
      qui gaudespingue antiquae de litore Cretae
      passum etmunicipes Iouis aduexisse lagonas?
      hic tamenancipiti figens uestigia planta
      uictum illamercede paratbrumamque famemque
      illa restecauet: tu propter mille talenta
      275
      et centumuillas temerarius. aspice portus
      et plenummagnis trabibus mare: plus hominum est iam
      in pelago.ueniet classis quocumque uocarit
      spes lucrinec Carpathium Gaetulaque tantum
      aequoratransilietsed longe Calpe relicta
      280
      audietHerculeo stridentem gurgite solem.
      grandeoperae pretium estut tenso folle reuerti
      inde domumpossis tumidaque superbus aluta
      Oceanimonstra et iuuenes uidisse marinos.
      non unusmentes agitat furor. ille sororis
      285
      in manibusuoltu Eumenidum terretur et igni
      hic bouepercusso mugire Agamemnona credit
      autIthacum. parcat tunicis licet atque lacernis
      curatoriseget qui nauem mercibus implet
      ad summumlatus et tabula distinguitur unda
      290
      cum sitcausa mali tanti et discriminis huius
      concisumargentum in titulos faciesque minutas.
      occurruntnubes et fulgura: 'soluite funem'
      frumentidominus clamat piperisue coempti
      'nil colorhic caelinil fascia nigra minatur;
      295
      aestiuomtonat.' infelix hac forsitan ipsa
      nocte cadetfractis trabibus fluctuque premetur
      obrutus etzonam laeua morsuque tenebit.
      sed cuiusuotis modo non suffecerat aurum
      quod Taguset rutila uoluit Pactolus harena
      300
      frigidasufficient uelantes inguina panni
      exiguusquecibusmersa rate naufragus assem
      dum rogatet picta se tempestate tuetur.
          tantisparta malis cura maiore metuque
      seruantur:misera est magni custodia census.
      305
      dispositispraediues amis uigilare cohortem
      seruorumnoctu Licinus iubetattonitus pro
      electrosignisque suis Phrygiaque columna
      atque eboreet lata testudine. dolia nudi
      non ardentCynici; si fregerisaltera fiet
      310
      cras domusatque eadem plumbo commissa manebit.
      sensitAlexandertesta cum uidit in illa
      magnumhabitatoremquanto felicior hic qui
      nil cuperetquam qui totum sibi posceret orbem
      passurusgestis aequanda pericula rebus.
      315
      nullumnumen habessi sit prudentia: nos te
      nosfacimusFortunadeam. mensura tamen quae
      sufficiatcensussi quis me consulatedam:
      in quantumsitis atque fames et frigora poscunt
      quantumEpicuretibi paruis suffecit in hortis
      320
      quantumSocratici ceperunt ante penates;
      numquamaliud naturaaliud sapientia dicit.
      acribusexemplis uideor te cludere? misce
      ergoaliquid nostris de moribuseffice summam
      bis septemordinibus quam lex dignatur Othonis.
      325
      haec quoquesi rugam trahit extenditque labellum
      sume duosequitesfac tertia quadringenta.
      si nondumimpleui gremiumsi panditur ultra
      nec Croesifortuna umquam nec Persica regna
      sufficientanimo nec diuitiae Narcissi
      330
      indulsitCaesar cui Claudius omniacuius
      paruitimperiis uxorem occidere iussus.

SATVRAXV

      QuisnescitVolusi Bithynicequalia demens
      Aegyptosportenta colat? crocodilon adorat
      pars haecilla pauet saturam serpentibus ibin.
      effigiessacri nitet aurea cercopitheci
      5
      dimidiomagicae resonant ubi Memnone chordae
      atque uetusThebe centum iacet obruta portis.
      illicaeluroshic piscem fluminisillic
      oppida totacanem ueneranturnemo Dianam.
      porrum etcaepe nefas uiolare et frangere morsu
      10
      (o sanctasgentesquibus haec nascuntur in hortis
      numina!)lanatis animalibus abstinet omnis
      mensanefas illic fetum iugulare capellae:
      carnibushumanis uesci licet. attonito cum
      tale supercenam facinus narraret Vlixes
      15
      Alcinoobilem aut risum fortasse quibusdam
      mouerat utmendax aretalogus. 'in mare nemo
      hunc abicitsaeua dignum ueraque Charybdi
      fingenteminmanis Laestrygonas et Cyclopas?
      nam citiusScyllam uel concurrentia saxa
      20
      Cyaneisplenos et tempestatibus utres
      crediderimaut tenui percussum uerbere Circes
      et cumremigibus grunnisse Elpenora porcis.
      tam uacuicapitis populum Phaeaca putauit?'
      sic aliquismerito nondum ebrius et minimum qui
      25
      deCorcyraea temetum duxerat urna;
      solus enimhaec Ithacus nullo sub teste canebat.
      nos mirandaquidem sed nuper consule Iunco
      gesta supercalidae referemus moenia Copti
      nos uolgiscelus et cunctis grauiora coturnis;
      30
      nam scelusa Pyrrha quamquam omnia syrmata uoluas
      nullus apudtragicos populus facit. accipe nostro
      dira quodexemplum feritas produxerit aeuo.
          interfinitimos uetus atque antiqua simultas
      inmortaleodium et numquam sanabile uulnus
      35
      ardet adhucOmbos et Tentura. summus utrimque
      inde furoruolgoquod numina uicinorum
      odituterque locuscum solos credat habendos
      esse deosquos ipse colit. sed tempore festo
      alteriuspopuli rapienda occasio cunctis
      40
      uisainimicorum primoribus ac ducibusne
      laetumhilaremque diemne magnae gaudia cenae
      sentirentpositis ad templa et compita mensis
      peruigiliquetoroquem nocte ac luce iacentem
      septimusinterdum sol inuenit. horrida sane
      45
      Aegyptossed luxuriaquantum ipse notaui
      barbarafamoso non cedit turba Canopo.
      adde quodet facilis uictoria de madidis et
      blaesisatque mero titubantibus. inde uirorum
      saltatusnigro tibicinequaliacumque
      50
      unguenta etflores multaeque in fronte coronae:
      hincieiunum odium. sed iurgia prima sonare
      incipiunt;animis ardentibus haec tuba rixae.
      deinclamore pari concurrituret uice teli
      saeuit nudamanus. paucae sine uolnere malae
      55
      uix cuiquamaut nulli toto certamine nasus
      integer.aspiceres iam cuncta per agmina uoltus
      dimidiosalias facies et hiantia ruptis
      ossa genisplenos oculorum sanguine pugnos.
      ludere secredunt ipsi tamen et puerilis
      60
      exercereacies quod nulla cadauera calcent.
      et sane quotot rixantis milia turbae
      si uiuuntomnes? ergo acrior impetus et iam
      saxainclinatis per humum quaesita lacertis
      incipiunttorqueredomestica seditioni
      65
      telanechunc lapidemqualis et Turnus et Aiax
      uel quoTydides percussit pondere coxam
      Aeneaesedquem ualeant emittere dextrae
      illisdissimiles et nostro tempore natae.
      nam genushoc uiuo iam decrescebat Homero
      70
      terra maloshomines nunc educat atque pusillos;
      ergo deusquicumque aspexitridet et odit.
      adeuerticulo repetatur fabula. postquam
      subsidiisauctipars altera promere ferrum
      audet etinfestis pugnam instaurare sagittis.
      75
      terga fugaeceleri praestant instantibus Ombis
      qui uicinacolunt umbrosae Tentura palmae.
      labitur hicquidam nimia formidine cursum
      praecipitanscapiturque. ast illum in plurima sectum
      frusta etparticulasut multis mortuus unus
      80
      sufficerettotum corrosis ossibus edit
      uictrixturbanec ardenti decoxit aeno
      autueribuslongum usque adeo tardumque putauit
      expectarefocoscontenta cadauere crudo.
      hic gauderelibet quod non uiolauerit ignem
      85
      quem summacaeli raptum de parte Prometheus
      donauitterris; elemento gratuloret te
      exultarereor. sed qui mordere cadauer
      sustinuitnil umquam hac carne libentius edit;
      nam scelerein tanto ne quaeras et dubites an
      90
      primauoluptatem gula senseritultimus ante
      qui stetitabsumpto iam toto corpore ductis
      per terramdigitis aliquid de sanguine gustat.
      Vasconesut fama estalimentis talibus usi
      produxereanimassed res diuersased illic
      95
      fortunaeinuidia est bellorumque ultimacasus
      extremilongae dira obsidionis egestas.
      [huiusenimquod nunc agiturmiserabile debet
      exemplumesse tibisicut modo dicta mihi gens.]
      post omnisherbaspost cuncta animaliaquidquid
      100
      cogebatuacui uentris furorhostibus ipsis
      pallorem acmaciem et tenuis miserantibus artus
      membraaliena fame lacerabantesse parati
      et sua.quisnam hominum ueniam dare quisue deorum
      uentribusabnueret dira atque inmania passis
      105
      et quibusillorum poterant ignoscere manes
      quorumcorporibus uescebantur? melius nos
      Zenonispraecepta monent[nec enim omnia quidam
      pro uitafacienda putant] sed Cantaber unde
      Stoicusantiqui praesertim aetate Metelli?
      110
      nunc totusGraias nostrasque habet orbis Athenas
      Galliacausidicos docuit facunda Britannos
      deconducendo loquitur iam rhetore Thyle.
      nobilisille tamen populusquem diximuset par
      uirtuteatque fide sed maior clade Zacynthos
      115
      tale quidexcusat: Maeotide saeuior ara
      Aegyptos.quippe illa nefandi Taurica sacri
      inuentrixhominesut iam quae carmina tradunt
      digna fidecredastantum immolat; ulterius nil
      aut grauiuscultro timet hostia. quis modo casus
      120
      inpulithos? quae tanta fames infestaque uallo
      armacoegerunt tam detestabile monstrum
      audere?anne aliam terra Memphitide sicca
      inuidiamfacerent nolenti surgere Nilo?
      qua necterribiles Cimbri nec Brittones umquam
      125
      Sauromataequetruces aut inmanes Agathyrsi
      hac saeuitrabie inbelle et inutile uolgus
      paruulafictilibus solitum dare uela phaselis
      et breuibuspictae remis incumbere testae.
      nec poenamsceleri inuenies nec digna parabis
      130
      suppliciahis populisin quorum mente pares sunt
      et similesira atque fames. mollissima corda
      humanogeneri dare se natura fatetur
      quaelacrimas dedit. haec nostri pars optima sensus.
      plorareergo iubet causam dicentis amici
      135
      squaloremquereipupillum ad iura uocantem
      circumscriptoremcuius manantia fletu
      orapuellares faciunt incerta capilli.
      naturaeimperio gemimuscum funus adultae
      uirginisoccurrit uel terra clauditur infans
      140
      et minorigne rogi. quis enim bonus et face dignus
      arcanaqualem Cereris uolt esse sacerdos
      ulla alienasibi credit mala? separat hoc nos
      a gregemutorumatque ideo uenerabile soli
      sortitiingenium diuinorumque capaces
      145
      atqueexercendis pariendisque artibus apti
      sensum acaelesti demissum traximus arce
      cuius egentprona et terram spectantia. mundi
      principioindulsit communis conditor illis
      tantumanimasnobis animum quoquemutuus ut nos
      150
      adfectuspetere auxilium et praestare iuberet
      dispersostrahere in populummigrare uetusto
      de nemoreet proauis habitatas linquere siluas
      aedificaredomoslaribus coniungere nostris
      tectumaliudtutos uicino limine somnos
      155
      ut conlatadaret fiduciaprotegere armis
      lapsum autingenti nutantem uolnere ciuem
      communidare signa tubadefendier isdem
      turribusatque una portarum claue teneri.
      sed iamserpentum maior concordia. parcit
      160
      cognatismaculis similis fera. quando leoni
      fortioreripuit uitam leo? quo nemore umquam
      expirauitaper maioris dentibus apri?
      Indicatigris agit rabida cum tigride pacem
      perpetuamsaeuis inter se conuenit ursis.
      165
      ast hominiferrum letale incude nefanda
      produxisseparum estcum rastra et sarcula tantum
      adsueticoquere et marris ac uomere lassi
      nescierintprimi gladios extendere fabri.
      aspicimuspopulos quorum non sufficit irae
      170
      occidissealiquemsed pectorabracchiauoltum
      crediderintgenus esse cibi. quid diceret ergo
      uel quo nonfugeretsi nunc haec monstra uideret
      Pythagorascunctis animalibus abstinuit qui
      tamquamhomine et uentri indulsit non omne legumen?

SATVRAXVI

      Quisnumerare queat felicis praemiaGalli
      militiae?nam si subeuntur prospera castra
      me pauidumexcipiat tironem porta secundo
      sidere.plus etenim fati ualet hora benigni
      5
      quam si nosVeneris commendet epistula Marti
      et Samiagenetrix quae delectatur harena.
         commodatractemus primum communiaquorum
      hautminimum illud eritne te pulsare togatus
      audeatimmoetsi pulseturdissimulet nec
      10
      audeatexcussos praetori ostendere dentes
      et nigramin facie tumidis liuoribus offam
      atqueoculum medico nil promittente relictum.
      Bardaicusiudex datur haec punire uolenti
      calceus etgrandes magna ad subsellia surae
      15
      legibusantiquis castrorum et more Camilli
      seruatomiles ne uallum litiget extra
      et procul asignis. 'iustissima centurionum
      cognitioest +igitur+ de militenec mihi derit
      ultiosiiustae defertur causa querellae.'
      20
      tota cohorstamen est inimicaomnesque manipli
      consensumagno efficiunt curabilis ut sit
      uindicta etgrauior quam iniuria. dignum erit ergo
      declamatorismulino corde Vagelli
      cum duocrura habeasoffendere tot caligastot
      25
      miliaclauorum. quis tam procul adsit ab urbe
      praetereaquis tam Pyladesmolem aggeris ultra
      ut ueniat?lacrimae siccentur protinuset se
      excusaturosnon sollicitemus amicos.
      'da testem'iudex cum dixeritaudeat ille
      30
      nescioquispugnos qui uiditdicere 'uidi'
      et credamdignum barba dignumque capillis
      maiorum.citius falsum producere testem
      contrapaganum possis quam uera loquentem
      contrafortunam armati contraque pudorem.
      35
         praemianunc alia atque alia emolumenta notemus
      sacramentorum.conuallem ruris auiti
      improbusaut campum mihi si uicinus ademit
      et sacrumeffodit medio de limite saxum
      quod meacum patulo coluit puls annua libo
      40
      debitor autsumptos pergit non reddere nummos
      uanasuperuacui dicens chirographa ligni
      expectanduserit qui lites incohet annus
      totiuspopuli. sed tum quoque mille ferenda
      taediamille morae; totiens subsellia tantum
      45
      sternunturiam facundo ponente lacernas
      Caedicio etFusco iam micturiente parati
      digredimurlentaque fori pugnamus harena.
      ast illisquos arma tegunt et balteus ambit
      quodplacitum est ipsis praestatur tempus agendi
      50
      nec resatteritur longo sufflamine litis.
         solispraeterea testandi militibus ius
      uiuo patredatur. nam quae sunt parta labore
      militiaeplacuit non esse in corpore census
      omne tenetcuius regimen pater. ergo Coranum
      55
      signorumcomitem castrorumque aera merentem
      quamuis iamtremulus captat pater; hunc fauor aequus
      prouehit etpulchro reddit sua dona labori.
      ipsiuscerte ducis hoc referre uidetur
      utquifortis eritsit felicissimus idem
      60
      ut laetiphaleris omnes et torquibusomnes