Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


IMPERATORISIVSTINIANI



INSTITVTIONVM

 



PROOEMIUM

IN NOMINEDOMINI NOSTRI IESU CHRISTI.

IMPERATORCAESAR FLAVIUS IUSTINIANUS ALAMANNICUS

GOTHICUSFRANCICUS GERMANICUS ANTICUS ALANICUS

VANDALICUSAFRICANUS PIUS FELIX

INCLITUSVICTOR AC TRIUMPHATOR

SEMPERAUGUSTUS CUPIDAE

LEGUMIUVENTUTI

    Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratamsed etiam legibusoportet esse armatamut utrumque tempus et bellorum et pacis rectepossit gubernari et princeps Romanus victor existat non solum inhostilibus proeliissed etiam per legitimos tramites calumniantiuminiquitates expellenset fiat tam iuris religiosissimus quam victishostibus triumphator.
     Quorum utramqueviam cum summis vigiliis et summa providentia adnuente Deoperfecimus.  et bellicos quidem sudores nostros barbaricaegentes sub iuga nostra deductae cognoscunt et tam Africa quam aliaeinnumerosae provinciae post tanta temporum spatia nostris victoriis acaelesti numine praestitis iterum dicioni Romanae nostroque additaeimperio protestantur.  omnes vero populi legibus iam a nobis velpromulgatis vel compositis reguntur.  Et cum sacratissimasconstitutiones antea confusas in luculentam ereximus consonantiamtunc nostram extendimus curam et ad immensa prudentiae veterisvolumina et opus desperatumquasi per medium profundum euntescaelesti favore iam adimplevimus.
     Cumquehoc Deo propitio peractum estTribonianoviro magnificomagistroet ex quaestore sacri palatii nostrinec non Theophilo et Dorotheoviris illustribusantecessoribusquorum omnium sollertiam et legumscientiam et circa nostras iussiones fidem iam ex multis rerumargumentis accepimusconvocatisspecialiter mandavimus ut nostraauctoritate nostrisque suasionibus componant Institutiones:  utliceat vobis prima legum cunabula non ab antiquis fabulis disceresed ab imperiali splendore appetereet tam aures quam animae vestraenihil inutile nihilque perperam positumsed quod in ipsis rerumoptinet argumentisaccipiantet quod in priore tempore vix postquadriennium prioribus contingebatut tunc constitutionesimperatorias legerenthoc vos a primordio ingrediaminidigni tantohonore tantaque reperti felicitateut et initium vobis et finislegum eruditionis a voce principali procedat.  Igitur postlibros quinquaginta digestoram seu pandectarumin quos omne iusantiquum collatum est (quos per eundem virum excelsum Tribonianum necnon ceteros viros illustres et facundissimos confecimus)in hosquattuor libros easdem institutiones partiri iussimusut sint totiuslegitimae scientiae prima elementa.  Quibus breviter expositumest et quod antea optinebat et quod postea desuetudine inumbratum abimperiali remedio illuminatum est.  Quas ex omnibus antiquoruminstitutionibus et praecipue ex commentariis Gaii nostri taminstitutionum quam rerum cottidianarum aliisque multis commentariiscompositas cum tres praedicti viri prudentes nobis optuleruntetlegimus et cognovimus et plenissimum nostrarum constitutionum robureis accommodavimus.
     Summa itaque ope etalacri studio has leges nostras accipite et vosmet ipsos sic eruditosostenditeut spes vos pulcherrima foveattoto legitimo opereperfectoposse etiam nostram rem publicam in partibus eius vobiscredendis gubernare.
     Data undecimokalendas Decembres Constantinopoli domino nostro Iustiniano perpetuoAugusto tertium consule.

DOMININOSTRI IUSTINIANI PERPETUO AUGUSTI

INSTITUTIONUMSIVE ELEMENTORUM

COMPOSITORUMPER TRIBONIANUM

VIRUMEXCELSUM IURISQUE DOCTISSIMUM MAGISTRUM

ET EXQUAESTORE SACRI PALATII ET

THEOPHILUMVIRUM MAGNIFICUM IURIS PERITUM

ETANTECESSOREM HUIUS ALMAE URBIS ET

DOROTHEUMVIRUM MAGNIFICUM

QUAESTORIUMIURIS PERITUM ET ANTECESSOREM

BERYTENSIUMINCLYTAE CIVITATIS

IMPERATORISIVSTINIANI INSTITVTIONVM LIBER PRIMVS

 

LIBERPRIMUS: TITULORUM CONSPECTUS.

I:I

Deiustitia et iure

I:XIV

Quidari tutores testamento possunt

I:II

Deiure naturaligentium et civili

I:XV

Delegitima adgnatorum tutela

I:III

Deiure personarum

I:XVI

Decapitis minutione

I:IV

Deingenuis

I:XVII

Delegitima patronorum tutela

I:V

Delibertinis

I:XVIII

Delegitima parentum tutela

I:VI

Quiquibus ex causis manumittere non possunt

I:XIX

Defiduciaria tutela

I:VII

Delege Furia Caninia sublata

I:XX

DeAtiliano tutore vel eo qui ex lege Iulia et Titia dabatur

I:VIII

De hisqui sui vel alieni iuris sunt

I:XXI

Deauctoritate tutorum

I:IX

Depatria potestate

I:XXII

Quibusmodis tutela finitur

I:X

Denuptiis

I:XXIII

Decuratoribus

I:XI

Deadoptionibus

I:XXIV

Desatisdatione tutorum vel curatorum

I:XII

Quibusmodis ius potestatis solvitur

I:XXV

Deexcusationibus tutorum vel curatorum

I:XIII

Detutelis

I:XXVI

Desuspectis tutoribus et curatoribus

LIB.ITIT. I.

DEIUSTITIA ET IURE.

    Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitiaiustiatque iniusti scientia.
     His generalitercognitis et incipientibus nobis exponere iura populi Romani itamaxime videntur posse tradi commodissimesi primo levi ac simplicipost deinde diligentissima atque exactissima interpretatione singulatradantur.  alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmumanimum studiosi multitudine ac varietate rerum oneraverimusduorumalterum aut desertorem studiorum efficiemus aut cum magno laboreeiussaepe etiam cum diffidentiaquae plerumque iuvenes avertitserius ad id perducemus ad quod leniore via ductus sine magno laboreet sine ulla diffidentia maturius perduci potuisset.
    Iuris praecepta sunt haec: honeste viverealterum non laederesuumcuique tribuere.  Huius studii duae sunt positionespublicum etprivatum.  publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectatprivatum quod ad singulorum utilitatem pertinet.  dicendum estigitur de iure privatoquod tripertitum est; collectum est enim exnaturalibus praeceptis aut gentium aut civilibus.

LIB.ITIT. II.

DE IURENATURALIGENTIUM ET CIVILI.

    Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit.  nam iusistud non humani generis proprium estsed omnium animaliumquae incaeloquae in terraquae in mari nascuntur.  hinc descenditmaris atque feminae coniugatioquam nos matrimonium appellamushincliberorum procreatio et educatio: videmus etenim cetera quoqueanimalia istius iuris peritia censeri.
    Ius autem civile vel gentium ita dividitur:  omnes populi quilegibus et moribus reguntur partim suo propriopartim communi omniumhominum iure utuntur:  nam quod quisque populus ipse sibi iusconstituitid ipsius proprium civitatis est vocaturque ius civilequasi ius proprium ipsius civitatis:  quod vero naturalis ratiointer omnes homines constituitid apud omnes populos peraequecustoditur vocaturque ius gentiumquasi quo iure omnes gentesutuntur.  et populus itaque Romanus partim suo propriopartimcommuni omnium hominum iure utitur.  quae singula qualia suntsuis locis proponemos.
     Sed ius quidemcivile ex unaquaque civitate appellaturveluti Atheniensium: nam si quis velit Solonis vel Draconis leges appellare ius civileAtheniensiumnon erraverit.  sic enim et ius quo populusRomanus utitur ius civile Romanorum appellamusvel ius Quiritiumquo Quirites utuntur; Romani enim a Quirino Quirites appellantur. sed quotiens non addimuscuius sit civitatisnostrum iussignificamus: sicuti cum poetam dicimus nec addimus nomensubauditurapud Graecos egregius Homerusapud nos Vergilius.
    Ius autem gentium omni humano generi commune est.  nam usuexigente et humanis necessitatibus gentes humanae quaedam sibiconstituerunt:  bella etenim orta sunt et captivitates secutaeet servitutesquae sunt iuri naturali contrariae (iure enim naturaliab initio omnes homines liberi nascebantur); ex hoc iure gentium etomnes paene contractus introducti suntut emptio venditiolocatioconductiosocietasdepositummutuumet alii innumerabiles.
    Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scriptout apudGraecos: tÇn nñmvn oß m¡n ¦ggrafoioß d¢ nrafoi..
     Scriptumius est lexplebiscitasenatusconsultaprincipum placitamagistratuum edictaresponsa prudentium.  Lex est quod populusRomanus senatorio magistratu interroganteveluti consuleconstituebat. plebiscitum estquod plebs plebeio magistratuinterroganteveluti tribunoconstituebat.  plebs autem apopulo eo differt quo species a genere:  nam appellatione populiuniversi cives significanturconnumeratis etiam patriciis etsenatoribus:  plebis autem appellatione sine patriciis etsenatoribus ceteri cives significantur.  sed et plebiscitalegeHortensia latanon minus valere quam leges coeperunt. Senatusconsultum est quod senatus iubet atque constituit.  namcum auctus est populus Romanus in eum modum ut difficile sit in unumeum convocari legis sanciendae causaaequum visum est senatum vicepopuli consuli.  Sed et quod principi placuit legis habetvigoremcum lege regiaquae de imperio eius lata estpopulus ei etin eum omne suum imperium et potestatem concessit.  quodcumqueigitur imperator per epistulam constituit vel cognoscens decrevit veledicto praecepitlegem esse constat:  hae sunt quaeconstitutiones appellantur.  plane ex his quaedam suntpersonalesquae nec ad exemplum trahunturquoniam non hoc princepsvult:  nam quod alicui ob merita indulsitvel si cui poenamirrogavitvel si cui sine exemplo subvenitpersonam non egreditur. aliae autemcum generales suntomnes procul dubio tenent. Praetorum quoque edicta non modicam iuris optinent auctoritatem. haec etiam ius honorarium solemus appellarequod qui honorem geruntid est magistratusauctoritatem huic iuri dederunt. proponebant et aediles curules edictum de quibusdam casibusquodedictum iuris honorarii portio est.  Responsa prudentium suntsententiae et opiniones eorum quibus permissum erat iura condere. nam antiquitus institutum erat ut essent qui iura publiceinterpretarenturquibus a Caesare ius respondendi datum estquiiurisconsulti appellabantur.  quorum omnium sententiae etopiniones eam auctoritatem tenebant ut iudici recedere a responsoeorum non liceretut est constitutum.
    Ex non scripto ius venit quod usus comprobavit.  nam diuturnimores consensu utentium comprobati legem imitantur. 
    Et non ineleganter in duas species ius civile distributum videtur. nam origo eius ab institutis duarum civitatiumAthenarum scilicet etLacedaemonisfluxisse videtur:  in his enim civitatibus ita agisolitum eratut Lacedaemonii quidem magis ea quae pro legibusobservarent memoriae mandarentAthenienses vero ea quae in legibusscripta reprehendissent custodirent.
     Sednaturalia quidem iuraquae apud omnes gentes peraeque servanturdivina quadam providentia constitutasemper firma atque immutabiliapermanent:  ea vero quae ipsa sibi quaeque civitas constituitsaepe mutari solent vel tacito consensu populi vel alia postea legelata.
     Omne autem ius quo utimur vel adpersonas pertinet vel ad res vel ad actiones.  ac prius depersonis videamus.  nam parum est ius nossesi personaequarumcausa statutum estignorentur.

LIB.ITIT. III.

DE IUREPERSONARUM.

    Summa itaque divisio de iure personarum haec estquod omnes hominesaut liberi sunt aut servi.  Et libertas quidem estex qua etiamliberi vocanturnaturalis facultas eius quod cuique facere libetnisi si quid aut vi aut iure prohibetur.  Servitus autem estconstitutio iuris gentiumqua quis dominio alieno contra naturamsubicitur.  Servi autem ex eo appellati suntquod imperatorescaptivos vendere iubent ac per hoc servare nec occidere solent: qui etiam mancipia dicti suntquod ab hostibus manu capiuntur. Servi autem aut nascuntur aut fiunt. nascuntur ex ancillis nostris: fiunt aut iure gentiumid est ex captivitateaut iure civiliveluti cum homo liber maior viginti annis ad pretium participandumsese venumdari passus est.  In servorum condicione nulladifferentia est.  in liberis multae differentiae sunt: aut enimingenui sunt aut libertini.

LIB.ITIT. IV.

DEINGENUIS.

    Ingenuus is est qui statim ut natus est liber estsive ex duobusingenuis matrimonio editussive ex libertinissive ex alterolibertinoaltero ingenuo.  sed et si quis ex matre liberanascaturpatre servoingenuus nihilo minus nascitur: quemadmodum qui ex matre libera et incerto patre natus estquoniamvulgo conceptus est.  sufficit autem liberam fuisse matrem eotempore quo nasciturlicet ancilla conceperit.  et ex contrariosi libera conceperitdeinde ancilla facta pariatplacuit eum quinascitur liberum nasciquia non debet calamitas matris ei nocere quiin utero est.  ex his et illud quaesitum estsi ancillapraegnans manumissa sitdeinde ancilla postea facta peperitliberuman servum pariat?  et Marcellus probatliberum nasci: sufficit enim ei qui in ventre est liberam matrem vel medio temporehabuisse:  quod et verum est.  Cum autem ingenuus aliquisnatus sitnon officit illi in servitute fuisse et postea manumissumesse:  saepissime enim constitutum estnatalibus non officeremanumissionem.

LIB.ITIT. V.

DELIBERTINIS.

    Libertini sunt qui ex iusta servitute manumissi sunt. manumissio autem est datio libertatis:  nam quamdiu quis inservitute estmanui et potestati suppositus estet manumissusliberatur potestate.  quae res a iure gentium originem sumpsitutpote cum iure naturali omnes liberi nascerentur nec esset notamanumissiocum servitus esset incognita:  sed posteaquam iuregentium servitus invasitsecutum est beneficium manumissionis. etcum uno naturali nomine homines appellaremuriure gentium triagenera hominum esse coeperuntliberi et his contrarium servi ettertium genus libertiniqui desierant esse servi.  Multis autemmodis manumissio procedit: aut enim ex sacris constitutionibus insacrosanctis ecclesiis aut vindicta aut inter amicos aut perepistulam aut per testamentum aut aliam quamlibet ultimam voluntatem.sed et aliis multis modis libertas servo competere potestqui tam exveteribus quam nostris constitutionibus introducti sunt.  Servivero a dominis semper manumitti solentadeo ut vel in transitumanumittanturveluti cum praetor aut proconsul aut praeses inbalneum vel in theatrum eat.
    Libertinorum autem status tripertitus antea fuerat:  nam quimanumittebanturmodo maiorem et iustam libertatem consequebantur etfiebant cives Romanimodo minorem et Latini ex lege Iunia Norbanafiebantmodo inferiorem et fiebant ex lege Aelia Sentia dediticiorumnumero.  sed dediticiorum quidem pessima condicio iam ex multistemporibus in desuetudinem abiitLatinorum vero nomen nonfrequentabatur:  ideoque nostra pietasomnia augere et inmeliorem statum reducere desideransin duabus constitutionibus hocemendavit et in pristinum statum reduxitquia et a primis urbisRomae cunabulis una atque simplex libertas competebatid est eademquam habebat manumissornisi quod scilicet libertinus sit quimanumittiturlicet manumissor ingenuus sit.  et dediticiosquidem per constitutionem expulimusquam promulgavimus inter nostrasdecisionesper quassuggerente nobis Tribonianoviro excelsoquaestoreantiqui iuris altercationes placavimus:  Latinosautem Iunianos et omnem quae circa eos fuerat observantiam aliaconstitutione per eiusdem quaestoris suggestionem correximusquaeinter imperiales radiat sanctioneset omnes libertosnullo necaetatis manumissi nec dominii manumissoris nec in manumissionis mododiscrimine habitosicuti antea observabaturcivitate Romanadonavimus:  multis additis modisper quos possit libertasservis cum civitate Romanaquae sola in praesenti estpraestari.

LIB.ITIT. VI.

QUI QUIBUSEX CAUSIS MANUMITTERE NON POSSUNT.

    Non tamen cuicunque volenti manumittere licet.  nam is qui infraudem creditorum manumittit nihil agitquia lex Aelia Sentiaimpedit libertatem.  Licet autem domino qui solvendo non esttestamento servum suum cum libertate heredem instituereut fiatliber heresque ei solus et necessariussi modo nemo alius ex eotestamento heres extiteritaut quia nemo heres scriptus sitautquia is qui scriptus est qualibet ex causa heres non extiterit. idque eadem lege Aelia Sentia provisum estet recte:  valdeenim prospiciendum eratut egentes hominesquibus alius heresextaturus non essetvel servum suum necessarium heredem habeantquisatisfacturus esset creditoribusauthoc eo non facientecreditores res hereditarias servi nomine vendantnec iniuriadefunctus afficiatur.  Idemque iuris est et si sine libertateservus heres institutus est.  quod nostra constitutio non solumin domino qui solvendo non estsed generaliter constituitnovahumanitatis rationeut ex ipsa scriptura institutionis etiamlibertas ei competere videaturcum non est verisimileeum quemheredem sibi elegitsi praetermiserit libertatis dationemservumremanere voluisse et neminem sibi heredem fore.  In fraudemautem creditorum manumittere videtur qui vel iam eo tempore quomanumittit solvendo non estvel qui datis libertatibus desiturus estsolvendo esse.  praevaluisse tamen videturnisi animum quoquefraudandi manumissor habuitnon impediri libertatemquamvis bonaeius creditoribus non sufficiant:  saepe enim de facultatibussuis amplius quam in his est sperant homines.  itaque tuncintellegimus impediri libertatemcum utroque modo fraudanturcreditoresid est et consilio manumittentis et ipsa reeo quod bonanon suffectura sunt creditoribus.
     Eademlege Aelia Sentia domino minori annis viginti non aliter manumitterepermittiturquam si vindicta apud consilium iusta causamanumissionis adprobata fuerit manumissi.  Iustae autemmanumissionis causae suntveluti si quis patrem aut matrem autfilium filiamve aut fratrem sororemve naturales aut paedagogumnutricemeducatorem aut alumnum alumnamve aut collactaneummanumittataut servum procuratoris habendi gratiaaut ancillammatrimonii causadum tamen intra sex menses uxor ductaturnisiiusta causa impediatet qui manumittitur procuratoris habendigratiane minor septem et decem annis manumittatur.  Semelautem causa adprobatasive vera sive falsa sitnon retractatur.
     Cum ergo certus modus manumittendiminoribus viginti annis dominis per legem Aeliam Sentiam constitutussiteveniebat ut qui quattuordecim annos aetatis expleveritlicettestamentum facere possit et in eo heredem sibi instituere legataquerelinquere possittamensi adhuc minor sit annis vigintilibertatem servo dare non poterat. quod non erat ferendumsi iscuitotorum bonorum in testamento dispositio data eratuni servolibertatem dare non permittebatur.  quare nos similiter eiquemadmodum alias res ita et servos suos in ultima voluntatedisponerequemadmodum volueritpermittimusut et libertatem eispossit praestare.  sed cum libertas inaestimabilis est etpropter hoc ante vicesimum aetatis annum antiquitas libertatem servodari prohibebat:  ideo nosmediam quodammodo viam eligentesnon aliter minori viginti annis libertatem in testamento dare servosuo concedimusnisi septimum et decimum annum impleverit et octavumdecimum tetigerit. cum enim antiquitas huiusmodi aetati et pro aliispostulare concessitcur non etiam sui iudicii stabilitas ita eosadiuvare credaturut et ad libertates dandas servis suis possintprovenire.

LIB.ITIT. VII.

DE LEGEFURIA CANINIA SUBLATA.

    Lege Furia Caninia certus modus constitutus erat in servis testamentomanumittendis.  quem quasi libertatibus impedientem etquodammodo invidam tollendam esse censuimus; cum satis fueratinhumanumvivos quidem licentiam habere totam suam familiamlibertate donarenisi alia causa impediat libertatimorientibusautem huiusmodi licentiam adimere.

LIB.ITIT. VIII.

DE HIS QUISUI VEL ALIENI IURIS SUNT.

    Sequitur de iure personarum alia divisio.  nam quaedam personaesui iuris suntquaedam alieno iuri subiectae sunt:  rursusearum quae alieno iuri subiectae suntaliae in potestate parentumaliae in potestate dominorum sunt.  videamus itaque de his quaealieno iuri subiectae sunt:  nam si cognoverimus quae istaepersonae sintsimul intellegemus quae sui iuris sunt.  ac priusdispiciamus de his qui in potestate dominorum sunt.
    In potestate itaque dominorum sunt servi.  quae quidem potestasiuris gentium est:  nam apud omnes peraeque gentes animadverterepossumusdominis in servos vitae necisque potestatem esseetquodcumque per servum adquiritur id domino adquiritur.  Sed hoctempore nullis hominibus qui sub imperio nostro sunt licet sine causalegibus cognita et supra modum in servos suos saevire.  nam exconstitutione divi Pii Antonini qui sine causa servum suum occideritnon minus puniri iubetur quam qui servum alienum occiderit.  sedet maior asperitas dominorum eiusdem principis constitutionecoercetur.  nam consultus a quibusdam praesidibus provinciarumde his servis qui ad aedem sacram vel ad statuas principumconfugiuntpraecepitut si intolerabilis videatur dominorumsaevitiacogantur servos bonis condicionibus vendereut pretiumdominis daretur:  et recte; expedit enim rei publicaene quisre sua male utatur. cuius rescripti ad Aelium Marcianum emissi verbahaec sunt: 

LIB.ITIT. IX.

DE PATRIAPOTESTATE.

    In potestate nostra sunt liberi nostriquos ex iustis nuptiisprocreaverimus.  Nuptiae autem sive matrimonium est viri etmulieris coniunctioindividuam consuetudinem vitae continens. Ius autem potestatis quod in liberos habemus proprium est civiumRomanorum:  nulli enim alii sunt homines qui talem in liberoshabeant potestatem qualem nos habemus.  Qui igitur ex te etuxore tua nasciturin tua potestate est: item qui ex filio tuo etuxore eius nasciturid est nepos tuus et neptisaeque in tua suntpotestateet pronepos et proneptis et deinceps ceteri. qui tamen exfilia tua nasciturin tua potestate non estsed in patris eius.

LIB.ITIT. X.

DENUPTIIS.

    Iustas autem nuptias inter se cives Romani contrahuntqui secundumpraecepta legum coeuntmasculi quidem puberesfeminae autemviripotentessive patresfamilias sint sive filiifamiliasdum tamenfiliifamilias et consensum habeant parentumquorum in potestatesunt.   nam hoc fieri debere et civilis et naturalis ratiosuadet in tantum ut iussum parentis praecedere debeat.  undequaesitum estan furiosi filia nubere aut furiosi filius uxoremducere possit?  cumque super filio variabaturnostra processitdecisioqua permissum est ad exemplum filiae furiosi filium quoqueposse et sine patris interventu matrimonium sibi copulare secundumdatum ex constitutione modum.
     Ergo nonomnes nobis uxores ducere licet:  nam quarundam nuptiisabstinendum est:  inter eas enim personas quae parentumliberorumve locum inter se optinent nuptiae contrahi non possuntveluti inter patrem et filiam vel avum et neptem vel matrem et filiumvel aviam et nepotem et usque ad infinitum:  et si talespersonae inter se coieruntnefarias atque incestas nuptiascontraxisse dicuntur.  et haec adeo ita sunt utquamvis peradoptionem parentum liberorumve loco sibi esse coeperintnon possintinter se matrimonio iungiin tantum ut etiam dissoluta adoptioneidem iuris maneat:  itaque eam quae tibi per adoptionem filiaaut neptis esse coeperitnon poteris uxorem ducerequamvis eamemancipaveris.
     Inter eas quoquepersonasquae ex transverso gradu cognationis iungunturest quaedamsimilis observatiosed non tanta.  sane enim inter fratremsororemque nuptiae prohibitae suntsive ab eodem patre eademquematre nati fuerintsive ex alterutro eorum.  sed si qua peradoptionem soror tibi esse coeperitquamdiu quidem constat adoptiosane inter te et eam nuptiae consistere non possunt:  cum veroper emancipationem adoptio dissoluta sitpoteris eam uxorom ducere: sed et si tu emancipatus fuerisnihil est impedimento nuptiis. et ideo constatsi quis generum adoptare velitdebere eum antefiliam suam emancipare:  et si quis velit nurum adoptaredebereeum ante filium emancipare.  Fratris vel sororis filiam uxoremducere non licet.  sed nec neptem fratris vel sororis ducerequis potestquamvis quarto gradu sint.  cuius enim filiamuxorem ducere non liceteius neque neptem permittitur. eius veromulieris quam pater tuus adoptavit filiam non videris impediri uxoremducerequia neque naturali neque civili iure tibi coniungitur.Duorum autem fratrum vel sororum liberi vel fratris et sororis iungipossunt.  Item amitamlicet adoptivamuxorem ducere non licetitem materteramquia parentum loco habentur.  qua ratione verumestmagnam quoque amitam et materteram magnam prohiberi uxoremducere.  Adfinitatis quoque veneratione quarundam nuptiisabstinere necesse est.  ut ecce privignam aut nurum uxoremducere non licetquia utraeque filiae loco sunt.  quod scilicetita accipi debetsi fuit nurus aut privigna: nam si adhuc nurus estid est si adhuc nupta est filio tuoalia ratione uxorem eam ducerenon poterisquia eadem duobus nupta esse non potest:  item siadhuc privigna tua estid est si mater eius tibi nupta estideo eamuxorem ducere non poterisquia duas uxores eodem tempore habere nonlicet.  Socrum quoque et novercam prohibitum est uxorem ducerequia matris loco sunt.  quod et ipsum dissoluta demum adfinitateprocedit:  alioquin si adhuc noverca estid est si adhuc patrituo nupta estcommuni iure impeditur tibi nuberequia eadem duobusnupta esse non potest:  item si adhuc socrus est id est si adhucfilia eius tibi nupta estideo impediuntur nuptiaequia duas uxoreshabere non potes.  Mariti tamen filius ex alia uxore et uxorisfilia ex alio maritovel contramatrimonium recte contrahuntlicethabeant fratrem sororemve ex matrimonio postea contracto natos. Si uxor tua post divortium ex alio filiam procreaverithaec non estquidem privigna tuased Iulianus huiusmodi nuptiis abstinere debereait:  nam nec sponsam filii nurum esse nec patris sponsamnovercam esserectius tamen et iure facturos eosqui huiusmodinuptiis se abstinuerint.  Illud certum estserviles quoquecognationes impedimento esse nuptiissi forte pater et filia autfrater et soror manumissi fuerint.  Sunt et aliae personae quaepropter diversas rationes nuptias contrahere prohibentur quas inlibris digestorum seu pandectarum ex veteri iure collectarumenumerari permisimus.
     Si adversus eaquae diximus aliqui coierintnec vir nec uxor nec nuptiae necmatrimonium nec dos intellegitur.  itaque ii qui ex eo coitunascuntur in potestate patris non suntsed tales suntquantum adpatriam potestatem pertinetquales sunt ii quos mater vulgoconcepit.  nam nec hi patrem habere intellegunturcum his etiamincertus est:  unde solent filii spurii appellarivel a Graecavoce quasi spor‹dhn conceptivel quasi sine patre filii. sequitur ergout et dissoluto tali coitu nec dotis exactioni locussit.  qui autem prohibitas nuptias coeunt et alias poenaspatiunturquae sacris constitutionibus continentur.
    Aliquando autem evenitut liberi quidem statim ut nati sunt inpotestate parentum non fiantpostea autem redigantur in potestatem. qualis est is qui dum naturalis fuerat postea curiae datus potestatipatris subicitur.  nec non is qui a muliere libera procreatuscuius matrimonium minime legibus interdictum fuerat sed ad quam paterconsuetudinem habuerat.  postea ex nostra constitutionedotalibus instrumentis compositisin potestate patris efficitur: quod et alii si ex eodem matrimonio non fuerint procreatisimiliternostra constitutio praebuit.

LIB.ITIT. XI.

DEADOPTIONIBUS.

    Non solum tamen naturales liberisecundum ea quae diximusinpotestate nostra suntverum etiam ii quos adoptamus.  Adoptioautem duobus modis fitaut principali rescripto aut imperiomagistratus.  imperatoris auctoritate adoptamus eos easvequiquaeve sui iuris sunt.  quae species adoptionis dicituradrogatio.  imperio magistratus adoptamus eos easve qui quaevein potestate parentium suntsive primum gradum liberorum optineantqualis est filius filiasive inferioremqualis est nepos neptispronepos proneptis.  Sed hodie ex nostra constitutionecumfiliusfamilias a patre naturali extraneae personae in adoptionemdaturiura potestatis naturalis patris minime dissolvuntur necquidquam ad patrem adoptivum transit nec in potestate eius estlicetab intestato iura successionis ei a nobis tributa sunt.  si veropater naturalis non extraneosed avo fílii sui maternovelsi ipse pater naturalis fuerit emancipatusetiam paternovel proavosimili modo paterno vel maternofilium suum dederit in adoptionem: in hoc casu quia in unam personam concurrunt et naturalia etadoptionis iuramanet stabile ius patris adoptiviet naturalivinculo copulatum et legitimo adoptionis modo constrictumut et infamilia et in potestate huiusmodi patris adoptivi sit.  Cumautem impubes per principale rescriptum adrogaturcausa cognitaadrogatio permittitur et exquiritur causa adrogationisan honestasit expediatque pupilloet cum quibusdam condicionibus adrogatiofitid est ut caveat adrogator personae publicaehoc est tabulariosi intra pubertatem pupillus decesseritrestituturum se bona illisquisi adoptio facta non essetad successionem eius venturi essent.item non alias emancipare eos potest adrogatornisi causa cognitadigni emancipatione fuerint et tunc sua bona eis reddat.  sed etsi decedens pater eum exheredaverit vel vivus sine insta causa eumemancipaveritiubetur quartam partem ei suorum bonoram relinquerevidelicet praeter bona quae ad patrem adoptivum transtulit et quorumcommodum ei adquisivit postea.  Minorem natu non posse maioremadoptare placet:  adoptio enim naturam imitatur et pro monstroest ut maior sit filius quam pater.  debet itaque is qui sibiper adrogationem vel adoptionem filium facitplena pubertateid estdecem et octo annis praecedere.  Licet autem et in locum nepotisvel neptis vel in locum pronepotis vel proneptis vel deincepsadoptarequamvis filium quis non habeat.  Et tam filium alienumquis in locum nepotis potest adoptarequam nepotem in locum filii. Sed si quis nepotis loco adoptetvel quasi ex eo filio quem habetiam adoptatumvel quasi ex illo quem naturalem in sua potestatehabet:  in eo casu et filius consentire debetne ei invito suusheres adgnascatur.  sed ex contrario si avus ex filio nepotemdat in adoptionemnon est necesse filium consentire.  Inplurimis autem causis adsimilatur is qui adoptatus vel adrogatus estei qui ex legitimo matrimonio natus est.  et ideo si quis perimperatorem sive apud praetorem vel apud praesidem provinciae nonextraneum adoptaveritpotest eundem alii in adoptionem dare. Sed et illud utriusque adoptionis commune estquod et hi quigenerare non possuntquales sunt spadonesadoptare possuntcastrati autem non possunt.  Feminae quoque adoptare nonpossuntquia nec naturales liberos in potestate sua habent: sed exindulgentia principis ad solatium liberorum amissorum adoptarepossunt.  Illud proprium est illius adoptionis quae per sacrumoraculum fitquod is qui liberos in potestate habetsi seadrogandum dederitnon solum ipse potestati adrogatoris subicitursed etiam liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. sic enim et divus Augustus non ante Tiberium adoptavitquam isGermanicum adoptavit:  ut protinus adoptione facta incipiatGermanicus Augusti nepos esse.  Apud Catonem bene scriptumrefert antiquitasservi si a domino adoptati sintex hoc ipso posseliberari.  unde et nos eruditi in nostra constitutione etiam eumservum quem dominus actis intervenientibus filium suum nominaveritliberum esse constituimuslicet hoc ad ius filii accipiendum ei nonsufficit.

LIB.ITIT. XII.

QUIBUSMODIS IUS POTESTATIS SOLVITUR.

    Videamus nuncquibus modis ii qui alieno iuri subiecti sunt eo iureliberantur.  et quidem servi quemadmodum potestate liberanturex his intellegere possumus quae de servis manumittendis superiusexposuimas.
     Hi vero qui in potestateparentis sunt mortuo eo sui iuris fiunt.  sed hoc distinctionemrecipit.  nam mortuo patre sane omnimodo filii filiaeve suiiuris efficiuntur.  mortuo vero avo non omnimodo nepotesneptesque sui iuris fiuntsed ita si post mortem avi in potestatempatris sui recasuri non sunt:  itaque si moriente avo patereorum et vivit et in potestate patris sui esttunc post obitum aviin potestate patris sui fiunt:  si vero is quo tempore avusmoritur aut iam mortuus est aut exiit de potestate patristunc hiquia in potestatem eius cadere non possuntsui iuris fiunt.
    Cum autem is qui ob aliquod maleficium in insulam deportaturcivitatem amittitsequitur utquia eo modo ex numero civiumRomanorum tolliturperinde acsi mortuo eo desinant liberi inpotestate eius esse.  pari ratione et si is qui in potestateparentis sit in insulam deportatus fueritdesinit in potestateparentis esse.  sed si ex indulgentia principali restitutifuerintper omnia pristinum statum recipiunt.  Relegati autempatres in insulam in potestate sua liberos retinent:  et econtario liberi relegate in postestate parentum remanent. Poenae servus effectus filios in potestate habere desinit. serviautem poenae efficiunturqui in metallum damnantur et qui bestiissubiciuntur.
     Filiusfamilias similitaveritvel si senator vel consul fuerit factusmanet in patrispotestate.  militia enim vel consularia dignitas patrispotestate filium non liberat.  sed ex constitutione nostra summapatriciatus dignitas illico ab imperialibus codicillis praestitis apatria potestate liberat.  quis enim patiatur patrem quidemposse per emancipationis modum suae potestatis nexibus filiamrelaxareimperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibipatrem elegit ab aliena eximere potestate?
    Si ab hostibus captus fuerit parensquamvis servus hostium fiattamen pendetius liberorum propter ius postliminii:  quia hiqui ab hostibus capti sunt si reversi fuerintomnia pristina iurarecipiunt.  idcirco reversus et liberos habebit in potestatequia postliminium fingit eum qui captus est semper in civitatefuisse:  si vero ibi decesseritexindeex quo captus estpaterfilius sui iuris fuisse videtur.  ipse quoque filiusneposve si ab hostibus captus fueritsimiliter dicimus propter iuspostliminii ius quoque potestatis parentis in suspenso esse. dictum est autem postliminium a limine et postet eum qui abhostibus captus in fines nostros postea pervenit postliminio reversumrecte dicimus.  nam limina sicut in domibus finem quendamfaciuntsic et imperii finem limen esse veteres voluerunt. hinc et limes dictus est quasi finis quidam et terminus. ab eopostliminium dictum quia eodem limine revertebatur quo amissus erat. sed et qui victis hostibus recuperaturpostliminio rediisseexistimatur.
     Praeterea emancipationequoque desinunt liberi in potestate parentum esse.  sed eaemancipatio antea quidem vel per antiquam legis observationemprocedebatquae per imaginarias venditiones et intercedentesmanumissiones celebrabaturvel ex imperiali rescripto.  nostraautem providentia et hoc in melius per constitutionem reformavitutfictione pristina explosarecta via apud competentes iudices velmagistratus parentes intrent et filios suos vel filias vel nepotesvel neptes ac deinceps sua manu dimitterent. et tunc ex edictopraetoris in huius filii vel filiaenepotis vel neptisbonisquivel quae a parente manumissus vel manumissa fueriteadem iurapraestantur parenti quae tribuuntur patrono in bonis liberti: etpraeterea si impubes sit filius vel filia vel ceteriipse parens exmanumissione tutelam eius nanciscitur.  Admonendi autem sumusliberum esse arbitrium ei qui filium et ex eo nepotem vel neptem inpotestate habebitfilium quidem de potestate dimitterenepotem verovel neptem retinere:  et ex diverso filium quidem in potestateretinerenepotem vero vel neptem manumittere (eadem et de pronepotevel pronepte dicta esse intellegantur)vel omnes sui iurisefficere.  Sed et si pater filiumquem in potestate habetavovel proavo naturali secundum nostras constitutiones super his habitasin adoptionem dederitid est si hoc ipsumactis intervenientibusapud competentem iudicem manifestavitpraesente eo qui adoptaturetnon contradicente nec non eo qui adoptatsolvitur quidem iuspotestatis patris naturalistransit autem in huiusmodi parentemadoptivumin cuius persona adoptionem plenissimam esse anteadiximus.  Illud autem scire oportetquodsi nurus tua ex filiotuo conceperit et filium postea emancipaveris vel in adoptionemdederis praegnante nuru tuanihilo minus quod ex ea nasciturinpotestate tua nascitur:  quod si post emancipationem veladoptionem fuerit conceptumpatris sui emancipati vel avi adoptivipotestati subicitur:  et quod neque naturales liberi nequeadoptiv ullo paene modo possunt cogere parentum de potestate sua eosdimittere.

LIB.ITIT. XIII.

DETUTELIS.

    Transeamus nunc ad aliam divisionem.  nam ex his personis quaein potestate non suntquaedam vel in tutela sunt vel in curationequaedam neutro iure tenentur.  videamus igitur de his quae intutela vel in curatione sunt:  ita enim intellegemus ceteraspersonasquae neutro iure tenentur.  ac prius dispiciamus dehis quae in tutela sunt.  Est autem tutelaut Serviusdefinivitius ac potestas in capite libero ad tuendom eum quipropter aetatem se defendere nequitiure civili data ac permissa. Tutores autem sunt qui eam vim ac potestatem habentexque re ipsanomen ceperunt itaque appellantur tutores quasi tuitores atquedefensoressicut aeditui dicunturqui aedes tuentur. Permissum est itaque parentibusliberis impuberibusquos inpotestate habenttestamento tutores dare.  et hoc in filiofiliaque omnimodo procedit; nepotibus tamen neptibusque ita demumparentes possunt testamento tutores daresi post mortem eorum inpatris sui potestatem non sint recasuri.  itaque si filius tuusmortis tuae tempore in potestate tua sitnepotes ex eo non poterunttestamento tuo tutorem haberequamvis in potestate tua fuerint;scilicet quia mortuo te in patris sui potestatem recasuri sunt. Cum autem in compluribus aliis causis postumi pro iam natis habenturet in hac causa placuit non minus postumis quam iam natis testamentotutores dari possesi modo in ea causa sintutsi vivis parentibusnascerentursui et in potestate eorum fierent.  Sed siemancipato filio tutor a patre testamento datus fueritconfirmandusest ex sententia praesidis omnimodoid est sine inquisitione.

LIB.ITIT. XIV.

QUI DARITUTORES TESTAMENTO POSSUNT.

    Dari autem potest tutor non solum paterfamiliassed etiamfiliusfamilias.  Sed et servus proprius testamento cum libertaterecte tutor dari potest.  sed sciendum esteum et sinelibertate tutorem datum tacite et libertatem directam accepissevideri et per hoc recte tutorem esse.  plane si per erroremquasi liber tutor datus sitaliud dicendum est.  servus autemalienus pure inutiliter datur testamento tutor:  sed ita CUMLIBER ERIT utiliter datur.  proprius autem servus inutiliter eomodo datur tutor.  Furiosus vel minor viginti quinque annistutor testamento datus tutor erit cum compos mentis aut maior vigintiquinque annis fuerit factus.
     Ad certumtempus vel ex certo tempore vel sub condicione vel ante heredisinstitutionem posse dari tutorem non dubitatur.  Certae autemrei vel causae tutor dari non potestquia personaenon causae velrei datur.
     Si quis "filiabus"suis vel "filiis" tutores dederitetiam postumae velpostumo videtur dedissequia filii vel filiae appellatione etpostumus et postuma continentur.  quidsi nepotes sintanappellatione filiorum et ipsis tutores dati sunt?  dicendam estut ipsis quoque dati videantursi modo "liberos" dixit. ceterum si "filios" non continebuntur:  aliter enimfiliialiter nepotes appellantur.  plane si "postumis"dederittam filii postumi quam ceteri liberi continebuntur.

LIB.ITIT. XV.

DELEGITIMA ADGNATORUM TUTELA.

    Quibus autem testamento tutor datus non sit his ex lege duodecimtabularum adgnati sunt tutoresqui vocantur legitimi.  Suntautem adgnati per virilis sexus cognationem coniunctiquasi a patrecognativeluti frater eodem patre natusfratris filius neposve exeoitem patruus et patrui filius neposve ex eo.  at qui perfeminini sexus personas cognatione iunguntur non sunt adgnatisedalias naturali iure cognati. itaque amitae tuae filius non est tibiadgnatussed cognatus (et invicem scilicet tu illi eodem iureconiungeris)quia qui nascuntur patris non matris familiamsequuntur.  Quod autem lex ab intestato vocat ad tutelamadgnatosnon hanc habet significationemsi omnino non fecerittestamentum is qui poterat tutores daresed si quantum ad tutelampertinetintestatus decesserit.  quod tunc quoque accidereintellegiturcum is qui datus est tutorvivo testatore decesserit.Sed adgnationis quidem ius omnibus modis capitis deminutioneplerumque perimitur:  nam adgnatio iuris est nomen. cognationis vero ius non omnibus modis commutaturquia civilis ratiocivilia quidem iura corrumpere potestnaturalia vero non utique.

LIB.ITIT. XVI.

DE CAPITISMINUTIONE.

    Est autem capitis deminutio prioris status commutatioeaque tribusmodis accidit:  nam aut maxima est capitis deminutio aut minorquam quidam mediam vocantaut minima.
    Maxima est capitis deminutiocum aliquis simul et civitatem etlibertatem amittit.  quod accidit in his qui servi poenaeefficiuntur atrocitate sententiaevel liberti ut ingrati circapatronos condemnativel qui ad pretium participandum se venumdaripassi sunt.
     Minor sive media est capitisdeminutiocum civitas quidem amittiturlibertas vero retinetur. quod accidit ei cui aqua et igni interdictum fueritvel ei qui ininsulam deportatus est.
     Minima capitisdeminutio estcum et civitas et libertas retinetursed statushominis commutatur.  quod accidit in his quicum sui iurisfueruntcoeperunt alieno iuri subiecti essevel contra. Servus autem manumissus capite non minuiturquia nullum caputhabuit.  Quibus autem dignitas magis quam status permutaturcapite non minuuntur:  et ideo senatu motos capite non minuiconstat.  Quod autem dictum estmanere cognationis ius et postcapitis deminutionemhoc ita est.  si minima capitis deminutiointerveniat:  manet enim cognatio.  nam si maxima capitisdeminutio incurratius quoque cognationis peritut puta servitutealicuius cognatiet ne quidemsi manumissus fueritreceipitcognationem.  sed et si in insulam deportatus quis sitcognatiosolvitur.
     Cum autem ad adgnatos tutelapertineatnon simul ad omnes pertinetsed ad eos tantum quiproximiore gradu suntvelsi eiusdem gradus sintad omnes.

LIB.ITIT. XVII.

DELEGITIMA PATRONORUM TUTELA.

    Ex eadem lege duodecim tabularum libertorum et libertarum tutela adpatronos liberosque eorum pertinetquae et ipsa legitima tutelavocatur:  non quia nominatim ea lege de hac tutela cavetursedquia perinde accepta est per interpretationem atque si verbis legisintroducta esset.  eo enim ipsoquod hereditates libertorumlibertarumquesi intestati decessissentiusserat lex ad patronosliberosve eorum pertinerecrediderunt veteresvoluisse legem etiamtutelas ad eos pertinerecum et adgnatosquos ad hereditatem vocateosdem et tutores esse iussit et quia plerumqueubi successionis estemolumentumibi et tutelae onus esse debet.  ideo autem diximusplerumquequiasi a femina impubes manumittatur.  ipsa adhereditatem vocaturcum alius est tutor.

LIB.ITIT. XVIII.

DELEGITIMA PARENTUM TUTELA.

    Exemplo patronorum recepta est et alia tutelaquae et ipsa legitimavocatur.  nam si quis filium aut filiamnepotem aut neptem exfilioet deincepsimpuberes emancipaveritlegitimus eorum tutorerit.

LIB.ITIT. XIX.

DEFIDUCIARIA TUTELA.

    Est et alia tutelaquae fiduciaria appellatur.  nam si parensfilium vel filiamnepotem vel neptemet deincepsimpuberesmanumiseritlegitimam nanciscitur eorum tutelam:  quo defunctosi liberi virilis sexus extantfiduciarii tutores filiorum suorumvel fratris vel sororis et ceterorum efficiuntur.  atqui patronolegitimo tutore mortuoliberi quoque eius legitimi sunt tutores: quoniam filius quidem defunctisi non esset a vivo patreemancipatuspost obitum eius sui iuris efficeretur nec in fratrumpotestatem recideret ideoque nec in tutelamlibertus autem si servusmansissetutique eodem iure apud liberos domini post mortem eiusfuturus esset.  ita tamen ii ad tutelam vocantursi perfectaeaetatis sint.  quod nostra constitutio generaliter in omnibustutelis et curationibus observari praecepit.

LIB.ITIT. XX.

DEATILIANO TUTOREVEL EO QUI EX LEGE IULIA ET TITIA DABATUR.

    Si cui nullus omnino tutor fueratei dabatur in urbe quidem Roma apraetore urbano et maiore parte tribunorum plebis tutor ex legeAtiliain provinciis vero a praesidibus provinciarum ex lege Iuliaet Titia.  Sed et si testamento tutor sub condicione aut diecerto datus fueratquamdiu condicio aut dies pendebatex iisdemlegibus tutor dari poterat.  item si pure datus fueratquamdiunemo ex testamento heres existebattamdiu ex iisdem legibus tutorpetendus eratqui desinebat tutor essesi condicio existeret autdies veniret aut heres existeret.  Ab hostibus quoque tutorecaptoex his legibus tutor petebaturqui desinebat esse tutorsiis qui captus erat in civitatem reversus fuerat:  nam reversusrecipiebat tutelam iure postliminii.  Sed ex his legibuspupillis tutores desierunt dariposteaquam primo consules pupillisutriusque sexus tutores ex inquisitione dare coeperuntdeindepraetores ex constitutionibus.  nam supra scriptis legibus nequede cautione a tutoribus exigenda rem salvam pupillis foreneque decompellendis tutoribus ad tutelae administrationem quidquam cavetur. Sed hoc iure utimurut Romae quidem praefectus urbis vel praetorsecundum suam iurisdictionemin provinciis autem praesides exinquisitione tutores crearentvel magistratus iussu praesidumsinon sint magnae pupilli facultates.  Nos autem perconstitutionem nostram et huiusmodi difficultates hominum resecantesnec exspectata iussione praesidumdisposuimussi facultas pupillivel adulti usque ad quingentos solidos valeatdefensores civitatum(una cum eiusdem civitatis religiosissimo antistite vel apud aliaspublicas personas) vel magistratusvel iuridicum Alexandrinaecivitatis tutores vel curatores crearelegitima cautela secundumeiusdem constitutionis normam praestandavidelicet eoram periculoqui eam accipiant.
     Impuberes autem intutela esse naturali iure conveniens estut is qui perfectae aetatisnon sit alterius tutela regatur.  Cum igitur pupillorumpupillarumque tutores negotia geruntpost pubertatem tutelae iudiciorationem reddunt.

LIB.ITIT. XXI.

DEAUCTORITATE TUTORUM.

    Auctoritas autem tutoris in quibusdam causis necessaria pupillis estin quibusdam non est necessaria.  ut ecce si quid dari sibistipulenturnon est necessaria tutoris auctoritas:  quod sialiis pupilli promittantnecessaria est:  namque placuitmeliorem quidem suam condicionem licere eis facere etiam sine tutorisauctoritatedeteriorem vero non aliter quam tutore auctore. unde in his causis ex quibus mutuae obligationes nascunturinemptionibus venditionibuslocationibus conductionibusmandatisdepositissi tutoris auctoritas non interveniatipsi quidem qui cumhis contrahunt obliganturat invicem pupilli non obligantur. Neque tamen hereditatem adire neque bonorum possessionem petere nequehereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt nisi tutorisauctoritatequamvis lucrosa sit neque ullum damnum habeat. Tutor autem statim in ipso negotio praesens debet auctor fierisihoc pupillo prodesse existimaverit.  post tempus vero aut perepistulam interposita auctoritas nihil agit.  Si inter tutorempupillumve iudicium agendum sitquia ipse tutor in rem suam auctoresse non potestnon praetorius tutorut olimconstituitursedcurator in locum eius daturquo interveniente iudicium peragitur eteo peracto curator esse desinit.

LIB.ITIT. XXII.

QUIBUSMODIS TUTELA FINITUR.

    Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperinttutela liberantur. pubertatem autem veteres quidem non solum ex annissed etiam exhabitu corporis in masculis aestimari volebant.  nostra autemmaiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavitquodin feminis et antiquis impudicum esse visum estid est inspectionemhabitudinis corporishoc etiam in masculos extendere:  et ideosancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartumdecimum annum completum illico initium accipere disposuimusantiquitatis normam in femininis personis bene positam suo ordinerelinquentesut post duodecimum annum completum viripotentes essecredantur. Item finitur tutelasi adrogati sint adhuc impuberes veldeportati:  item si in servitutem pupillus redigaturutingratus a patronovel ab hostibus fuerit captus.  Sed et siusque ad certam condicionem datus sit testamentoaeque evenitutdesinat esse tutor existente condicione.  Simili modo finiturtutela morte vel tutorum vel pupillorum.  Sed et capitisdeminutione tutorisper quam libertas vel civitas eius amittituromnis tutela perit.  minima autem capitis deminutione tutorisveluti si se in adoptionem dederitlegitima tantum tutela peritceterae non pereunt.  sed pupilli et pupillae capitis deminutiolicet minima sitomnes tutelas tollit.  Praeterea qui ad certumtempus testamento dantur tutoresfinito eodeponunt tutelam. Desinunt autem esse tutoresqui vel removentur a tutela ob id quodsuspecti visi suntvel ex iusta causa sese excusant et onusadministrandae tutelae deponunt secundum ea quae inferius proponemus.

LIB.ITIT. XXIII.

DECURATORIBUS.

    Masculi puberes et feminae viripotentes usque ad vicesimum quintumannum completum curatores accipiunt; qui licet puberes sintadhuctamen huius aetatis suntut negotia sua tueri non possint. Dantur autem curatores ab iisdem magistratibus a quibus et tutores. sed curator testamento non datursed datus confirmatur decretopraetoris vel praesidis.  Item inviti adulescentes curatores nonaccipiunt praeterquam in litem:  curator enim et ad certamcausam dari potest.  Furiosi quoque et prodigilicet maioresviginti quinque annis sinttamen in curatione sunt adgnatorum exlege duodecim tabularum.  sed solent Romae praefectus urbis velpraetor et in provinciis praesides ex inquisitione eis darecuratores.  Sed et mente captis et surdis et mutis et qui morboperpetuo laborantquia rebus suis superesse non possuntcuratoresdandi sunt.  Interdum autem et pupilli curatores accipiuntutputa si legitimus tutor non sit idoneusquia habenti tutorem tutordari non potest.  item si testamento datus tutor vel a praetorevel a praeside idoneus non sit ad administrationem nec tamenfrandulenter negotia administratsolet ei curator adiungi. item in locum tutorum qui non in perpetuum sed ad tempus a tutelaexcusantur solent curatores dari.
     Quodsitutor adversa valetudine vel alia necessitate impediturquo minusnegotia pupilli administrare possitet pupillus vel absit vel infanssitquem velit actorem periculo ipsius praetorvel qui provinciaepraeeritdecreto constituet.

LIB.ITIT. XXIV.

DESATISDATIONE TUTORUM VEL CURATORUM.

    Ne tamen pupillorum pupillaramve et eorum qui quaeve in curationesunt negotia a tutoribus curatoribusve consumantur vel deminuanturcurat praetorut et tutores et curatores eo nomine satisdent. sed hoc non est perpetuum:  nam tutores testamento datisatisdare non cogunturquia fides eorum et diligentia ab ipsotestatore probata est:  item ex inquisitione tutores velcuratores dati satisdatione non oneranturquia idonei electi sunt. Sed et si ex testamento vel inquisitione duo pluresve dati fuerintpotest unus offerre satis de indemnitate pupilli vel adulescentis etcontutori vel concuratori praeferriut solus administretvel utcontutor satis offerens praeponatur ei et ipse solus administret. itaque per se non potest petere satis a contutore vel concuratoresuosed offerre debetut electionem det contutori suoutrum velitsatis accipere an satis dare.  quodsi nemo eorum satis offeratsi quidem adscriptum fuerit a testatorequis geratille gereredebet:  quodsi non fuerit adscriptumquem maior pars elegeritipse gerere debetut edicto praetoris cavetur.  sin autem ipsitutores dissenserint circa eligendum eum vel eos qui gerere debentpraetor partes suas interponere debet.  idem et in pluribus exinquisitione datis probandum estid est ut maior pars eligerepossitper quem administratio fieret.
    Sciendum autem estnon solum tutores vel curatores pupillis etadultis ceterisque personis ex administratione tenerised etiam ineos qui satisdationem accipiunt subsidiariam actionem essequaeultimum eis praesidium possit afferre.  subsidiaria autem actiodatur in eos qui vel omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari noncuraverint aut non idonee passi essent caveri.  quae quidem tamex prudentium responsis quam ex constitutionibus imperialibus et inheredes eorum extenditur.  Quibus constitutionibus et illudexprimiturutnisi caveant tutores vel curatorespignoribus captiscoerceantur.  Neque autem praefectus urbis neque praetor nequepraeses provinciae neque quis alius cui tutores dandi ius esthacactione tenebitur:  sed hi tantummodo qui satisdationem exigeresolent.

LIB.ITIT. XXV.

DEEXCUSATIONIBUS TUTORUM VEL CURATORUM.

    Excusantur autem tutores vel curatores variis ex causis: plerumque autem propter liberossive in potestate sint siveemancipati.  si enim tres liberos quis superstites Romae habeatvel in Italia quattuor vel in provinciis quinquea tutela vel curapossunt excusari exemplo ceterorum munerum:  nam et tutelam etcuram placuit publicum munus esse.  sed adoptivi liberi nonprosuntin adoptionem autem dati naturali patri prosunt.  itemnepotes ex filio prosuntut in locum patris succedant:  exfilia non prosunt.  filii autem superstites tantum ad tutelaevel curae muneris excusationem prosunt:  defuncti non prosunt. sed si in bello amissi suntquaesitum estan prosint.  etconstateos solos prodesse qui in acie amittuntur:  hi enimquia pro re publica cecideruntin perpetuum per gloriam vivereintelleguntur.  Item divus Marcus in semestribus rescripsiteumqui res fisci administrat a tutela vel curaquamdiu administratexcusari posse.  Item qui rei publicae causa absunta tutela etcura excusantur.  sed et si fuerunt tutores vel curatoresdeinde rei publicae causa abesse coeperunta tutela et curaexcusanturquatenus rei publicae causa absuntet interea curatorloco eorum datur.  qui si reversi fuerintrecipiunt onustutelae nec anni habent vacationemut Papinianus responsorum libroquinto scripsit:  nam hoc spatium habent ad novas tutelasvocati.  Et qui potestatem aliquam habent excusare se possuntut divus Marcus rescripsitsed coeptam tutelam deserere nonpossunt.  Item propter litemquam cum pupillo vel adulto tutorvel curator habetexcusare se nemo potest:  nisi forte deomnibus bonis vel hereditate controversia sit.  Item tria oneratutelae non affectatae vel curae praestant vacationemquamdiuadministrantur:  ut tamen plurium pupillorum tutela vel curaeorundem bonorumveluti fratrumpro una computetur.  Sed etpropter paupertatem excusationem tribui tam divi fratres quam per sedivus Marcus rescripsitsi quis imparem se oneri iniuncto possitdocere.  Item propter adversam valetudinempropter quam necsuis quidem negotiis interesse potestexcusatio locum habet. Similiter eum qui litteras nesciret excusandum esse divus Piusrescripsit:  quamvis et imperiti litterarum possunt adadministrationem negotiorum sufficere.  Item si propterinimicitiam aliquem testamento tutorem pater dederithoc ipsumpraestat ei excusationem:  sicut per contrarium non excusanturqui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt. Non esse autem admittendam excusationem eius qui hoc solo utiturquod ignotus patri pupillorum sitdivi fratres rescripserunt. Inimicitiaequas quis cum patre pupillorum vel adultorum exercuitsi capitales fuerunt nec reconciliatio intervenita tutela solentexcusare.  Item si quis status controversiam a pupillorum patrepassus estexcusatur a tutela.  Item maior septuaginta annis atutela vel cura se potest excusare.  minores autem viginti etquinque annis olim quidem excusabantur:  a nostra autemconstitutione prohibentur ad tutelam vel curam aspirareadeo ut necexcusatione opus fiat.  qua constitutione caveturut necpupillus ad legitimam tutelam vocetur nec adultus:  cum eratincivileeos qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egerenoscuntur et sub aliis regunturaliorum tutelam vel curam subire. Idem et in milite observandum estut nec volens ad tutelae munusadmittatur.  Item Romae grammaticirhetores et medici et qui inpatria sua id exercent et intra numerum sunta tutela vel curahabent vacationem.
     Qui autem se vultexcusaresi plures habeat excusationes et de quibusdam nonprobaveritaliis uti intra tempora non prohibetur.  quiexcusare se voluntnon appellant:  sed intra dies quinquagintacontinuosex quo cognoveruntexcusare se debent (cuiuscumquegeneris suntid est qualitercumque dati fuerint tutores)si intracentesimum lapidem sunt ab eo loco ubi tutores dati sunt:  sivero ultra centesimum habitantdinumeratione facta viginti milliumdiurnorum et amplius triginta dierum.  quod tamenut Scaevoladicebatsic debet computarine minus sint quam quinquaginta dies. Datus autem tutor ad universum patrimonium datus esse creditur. Qui tutelam alicuius gessitinvitus curator eiusdem fieri noncompelliturin tantum utlicet pater qui testamento tutorem dederitadiecitse eundem curatorem daretamen invitum eum curam susciperenon cogendumdivi Severus et Antoninus rescripserunt.  Iidemrescripseruntmaritum uxori suae curatorem datum excusare se posselicet se immisceat.  Si quis autem falsis allegationibusexcusationem tutelae meruitnon est liberatus onere tutelae.

LIB.ITIT. XXVI.

DESUSPECTIS TUTORIBUS ET CURATORIBUS.

    Sciendum est suspecti crimen e lege duodecim tabularum descendere. Datum est autem ius removendi suspectos tutores Romae praetori et inprovinciis praesidibus earum et legato proconsulis.  Ostendimusqui possunt de suspecto cognoscere:  nunc videamusqui suspectifieri possunt.  et quidem omnes tutores possuntsivetestamentarii sint sive alterius generis tutores.  quare et silegitimus sit tutoraccusari poterit.  quid si patronus? adhuc idem erit dicendum:  dummodo meminerimusfamae patroniparcendumlicet ut suspectus remotus fuerit.  Consequens est utvideamusqui possint suspectos postulare.  et sciendum estquasi publicam esse hanc actionemhoc est omnibus patere.  quinimmo et mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi et Antoninised hae solaequae pietatis necessitudine ductae ad hoc proceduntut puta mater:  nutrix quoque et avia possuntpotest et soror: sed et si qua mulier fueritcuius praetor propensam in pietatemmentem intellexeritnon sexus verecundiam egredientem sed pietateproductamnon continere iniuriam pupillorumadmittit eam adaccusationem.  Impuberes non possunt tutores suos suspectospostulare:  puberes autem curatores suos ex consilionecessariorum suspectos possunt arguere:  et ita divi Severus etAntoninus rescripserunt.  Suspectus est autem et qui non ex fidetutelam geritlicet solvendo estut Iulianus quoque scripsit. sed et antequam incipiat gerere tutelam tutorposse eum quasisuspectum removeriidem Iulianus scripsitet secundum eumconstitutum est.  Suspectus autem remotussi quidem ob dolumfamosus est:  si ob culpamnon aeque.  Si quis autemsuspectus postulaturquoad cognitio finiatur interdicitur eiadministratiout Papiniano visum est.  Sed si suspecti cognitiosuscepta fuerit posteaque tutor vel curator decesseritextinguiturcognitio suspecti.  Si quis tutor copiam sui non faciat utalimenta pupillo decernanturcavetur epistula divorum Severi etAntonini.  ut in possessionem bonorum eius pupillus mittatur: et quae mora deteriora futura suntdato curatore distrahi iubentur. ergo ut suspectus romoveri poterit qui non praestat alimenta. Sed si quis praesens negat propter inopiam alimenta posse decernisihoc per mendacium dicatremittendum eum esse ad praefectum urbispuniendum placuitsicut ille remittitur qui data pecunia ministeriumtutelae redemit.  Libertus quoquesi fraudulenter gessissetutelam filiorum vel nepotum patroni probeturad praefectum urbisremittitur puniendus.  Novissime sciendum esteos quifrandulenter tutelam vel curam administrantetiamsi satis offerentremovendos a tutelaquia satisdatio propositum tutoris malevolum nonmutatsed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. Suspectum enim eum putamus qui moribus talis est ut suspectus sit: enimvero tutor vel curatorquamvis pauper estfidelis tamen etdiligensremovendus non est quasi suspectus.

IMPERATORISIVSTINIANI INSTITVTIONVM LIBER SECVNDVS

LIBERSECUNDUS: TITULORUM CONSPECTUS.

II:I

Dererum divisione

II:XIV

Deheredibus instituendis

II:II

Derebus incorporalibus

II:XV

Devulgari substitutione

II:III

Deservitutibus

II:XVI

Depupillari substitutione

II:IV

Deusufructu

II:XVII

Quibusmodis testamenta infirmantur

II:V

De usuet habitatione

II:XVIII

Deinofficioso testamento

II:VI

Deusucapionibus et longi temporis possessionibus

II:XIX

Deheredum qualitate et differentia

II:VII

Dedonationibus

II:XX

Delegatis

II:VIII

Quibusalienare licet vel non

II:XXI

Deademptione legatorum

II:IX

Perquas personas nobis adquiritur

II:XXII

Delege Falcidia

II:X

Detestamentis ordinandis

II:XXIII

Defideicommissariis hereditatibus

II:XI

Demilitari testamento

II:XXIV

Desingulis rebus per fideicommissum relictis

II:XII

Quibusnon est permissum testamenta facere

II:XXV

Decodicillis

II:XIII

Deexheredatione liberorum

 

LIB.IITIT. I.

 DERERUM DIVISIONE.

    Superiore libro de iure personarum exposuimus:  modo videamus derebus.  quae vel in nostro patrimonio vel extra nostrumpatrimonium habentur.  quaedam enim naturali iure communia suntomniumquaedam publicaquaedam universitatisquaedam nulliuspleraque singulorumquae variis ex causis cuique adquiruntursicutex subiectis apparebit.
     Et quidemnaturali iure communia sunt omnium haec:  aer et aqua profluenset mare et per hoc litora maris.  nemo igitur ad litus marisaccedere prohibeturdum tamen villis et monumentis et aedificiisabstineatquia non sunt iuris gentiumsicut et mare.
    Flumina autem omnia et portus publica sunt:  ideoque iuspiscandi omnibus commune est in portibus fluminibusque.  Estautem litus marisquatenus hibernus fluctus maximus excurrit. Riparum quoque usus publicus est iuris gentium sicut ipsiusfluminis:  itaque navem ad eas appellerefunes ex arboribus ibinatis religareonus aliquid in his reponere cuilibet liberum estsicuti per ipsum flumen navigare.  sed proprietas earum illorumest quorum praediis haerent:  qua de causa arbores quoque iniisdem natae eorundem sunt.  Litorum quoque usus publicus iurisgentium estsicut ipsius maris:  et ob id quibuslibet liberumestcasam ibi imponerein qua se recipiantsicut retia siccare etex mare deducere.  proprietas autem eorum potest intelleginullius essesed eiusdem iuris esse cuius et mareet quae subiacentmari terra vel harena.
     Universitatissuntnon singulorumveluti quae in civitatibus sunt theatrastadiaet similia et si qua alia sunt communia civitatium.
    Nullius autem sunt res sacrae et religiosae et sanctae:  quodenim divini iuris estid nullius in bonis est.  Sacra suntquae rite et per pontifices Deo consecrata suntveluti aedes sacraeet dona quae rite ad ministerium Dei dedicata suntquae etiam pernostrum constitutionem alienari et obligari prohibuimusexceptacausa redemptionis captivorum.  si quis vero auctoritate suaquasi sacrum sibi constitueritsacrum non estsed profanum. locus autemin quo sacrae aedes aedificatae suntetiam dirutoaedificioadhuc sacer manetut et Papinianus scripsit. Religiosum locum unusquisque sua voluntate facitdum mortuum infertin locum suum. in communem autem locum purum invito socio inferre nonlicet:  in commune vero sepulcrum etiam invitis ceteris licetinferre.  item si alienus ususfructus estproprietarium placetnisi consentiente usufructuariolocum religiosum non facere. in alienum locumconcedente dominolicet inferre:  et licetpostea ratum habuerit quam illatus est mortuustamen religiosuslocus fit.  Sanctae quoque resveluti muri et portaequodammodo divini iuris sunt et ideo nullius in bonis sunt. ideo autem muros sanctos dicimusquia poena capitis constituta sitin eos qui aliquid in muros deliquerint.  ideo et legum easpartes quibus poenas constituimus adversus eos qui contra legesfecerint sanctiones vocamus.
     Singulorumautem hominum multis modis res fiunt:  quarundam enim rerumdominium nanciscimur iure naturaliquodsicut diximusappellaturius gentiumquarundam iure civili.  commodius est itaque avetustiore iure incipere.  palam est autemvetustius essenaturale iusquod cum ipso genere humano rerum natura prodidit: civilia enim iura tunc coeperunt essecum et civitates condi etmagistratus creari et leges scribi coeperunt.
    Ferae igitur bestiae et volucres et piscesid est omnia animaliaquae in terra mari caelo nascuntursimulatque ab aliquo captafuerintiure gentium statim illius esse incipiunt:  quod enimante nullius est id naturali ratione occupanti conceditur.  necinterestferas bestias et volucres utrum in suo fundo quisquecapiatan in alieno:  plane qui in alienum fundum ingrediturvenandi aut aucupandi gratiapotest a dominosi is provideritprohiberine ingrediatur.  quidquid autem eorum ceperiseousque tuum esse intellegiturdonec tua custodia coercetur:  cumvero evaserit custodiam tuam et in naturalem libertatem se receperittuum esse desinit et rursus occupantis fit.  naturalem autemlibertatem recipere intellegiturcum vel oculos tuos effugerit velita sit in conspectu tuout difficilis sit eius persecutio. Illud quaesitum estansi fera bestia ita vulnerata sit ut capipossitstatim tua esse intellegatur.  quibusdam placuitstatimtuam esse et eo usque tuam videridonec eam persequaris; quodsidesieris persequidesinere tuam esse et rursus fieri occupantis. alii non aliter putaverunt tuam essequam si ceperis.  sedposteriorem sententiam nos confirmamusquia multa accidere solentut eam non capias.  Apium quoque natura fera est.  itaquequae in arbore tua consederintantequam a te alveo includanturnonmagis tuae esse intellegunturquam volucres quae in tua arbore nidumfecerint:  ideoque si alius eas incluseritis earum dominuserit.  favos quoque si quos hae fecerintquilibet eximerepotest.  plane integra resi provideris ingredientem in fundumtuumpotes eum iure prohiberene ingrediatur.  examen quod exalveo tuo evolaverit eo usque tuum esse intellegitur donec inconspectu tuo est nec difficilis eius persecutio est:  alioquinoccupantis fit.  Pavonum et columbarum fera natura est. nec ad rem pertinetquod ex consuetudine avolare et revolaresolent:  nam et apes idem faciuntquarum constat feram essenaturam:  cervos quoque ita quidam mansuetos habentut insilvas ire et redire soleantquorum et ipsorum feram esse naturamnemo negat.  in his autem animalibusquae ex consuetudine abireet redire solenttalis regula comprobata estut eo usque tua esseintelleganturdonec animum revertendi habeant:  nam sirevertendi animum habere desierintetiam tua esse desinunt et fiuntoccupantium.  revertendi autem animum videntur desinere haberecum revertendi consuetudinem deseruerint.  Gallinarum et anserumnon est fera natura idque ex eo possumus intellegerequod aliae suntgallinae quas feras vocamasitem alii anseres quos ferosappellamus.  ideoque si anseres tui aut gallinae tuae aliquocasu turbati turbataeve evolaverintlicet conspectum tuumeffugerintquocumque tamen loco sinttui tuaeve esseintelleguntur:  et qui lucrandi animo ea animalia retinetfurtum committere intellegitur.
     Item eaquae ex hostibus capimus iure gentium statim nostra fiunt:  adeoquidemut et liberi homines in servitutem nostram deducanturquitamensi evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerintpristinum statum recipiunt.
     Item lapilligemmae et cetera quae in litore inveniunturiure naturali statiminventoris fiunt.
     Item ea quae exanimalibus dominio tuo subiectis nata sunt eodem iure tibiadquiruntur.
     Praeterea quod peralluvionem agro tuo flumen adiecitiure gentium tibi adquiritur. est autem alluvio incrementum latens.  per alluvionem autem idvidetur adiciquod ita paulatim adicitur ut intellegere non possisquantum quoquo momento temporis adiciatur.  Quodsi vis fluminispartem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio appuleritpalam est eam tuam permanere.  plane si longiore tempore fundovicini haeseritarboresque quas secum traxerit in eum fundum radicesegerintex eo tempore videntur vicini fundo adquisitae esse. Insula quae in mari nata estquod raro acciditoccupantis fit: nullius enim esse creditur.  at in flumine nataquod frequenteracciditsi quidem mediam partem fluminis teneatcommunis est eorumqui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possidentpro modolatitudinis cuiusque fundiquae latitudo prope ripam sit. quodsi alteri parti proximior siteorum est tantumqui ab ea parteprope ripam praedia possident.  quodsi aliqua parte divisumflumendeinde infra unitum agrum alicuius in formam insulaeredegeriteiusdem permanet is ager cuius et fuerat.  Quodsinaturali alveo in universum derelicto alia parte fluere coeperitprior quidem alveus eorum est qui prope ripam eius praedia possidentpro modo scilicet latitudinis cuiusque agriquae latitudo properipam sit; novus autem alveus eius iuris esse incipitcuius et ipsumflumenid est publici.  quodsi post aliquod tempus ad prioremalveum reversum fuerit flumenrursus novus alveus eorum esse incipitqui prope ripam eius praedia possident.  Alia sane causa estsicuius totus ager inundatus fuerit.  neque enim inundatio speciemfundi commutat et ob idsi recesserit aquapalam est eum fundumeius manere cuius et fuit.
     Cum ex alienamateria species aliqua facta sit ab aliquoquaeri soletquis eorumnaturali ratione dominus situtram is qui feceritan ille potiusqui materiae dominus fuerit:  ut ecce si quis ex alienis uvisaut olivis aut spicis vinum aut oleum aut frumentum feceritaut exalieno auro vel argento vel aere vas aliquod feceritvel ex alienovino et melle mulsum miscueritvel ex alienis medicamentisemplastrum aut collyrium composueritvel ex aliena lana vestimentumfeceritvel ex alienis tabulis navem vel armarium vel subselliumfabricaverit.  et post multas Sabinianorum et Proculianorumambiguitates placuit media sententia existimantiumsi ea species admateriam reduci possiteum videri dominum esse qui materiae dominusfuerat; si non possit reducieum potius intellegi dominum quifecerit:  ut ecce vas conflatum potest ad rudem massam aeris velargenti vel auri reducivinum autem aut oleum aut frumentum ad uvaset olivas et spicas reverti non potestac ne mulsum quidem ad vinumet mel resolvi potest.  quodsi partim ex sua materiapartim exaliena speciem aliquam fecerit quisquevelut ex suo vino et alienomelle mulsum aut ex suis et alienis medicamentis emplastrum autcollyrium aut ex sua et aliena lana vestimentum feceritdubitandumnon esthoc casu eum esse dominum qui fecerit:  cum non solumoperam suam deditsed et partem eiusdem materiae praestavit. Si tamen alienam purpuram quis intexuit suo vestimentolicetpretiosior est purpuraaccessionis vice cedit vestimento:  etqui dominus fuit purpuraeadversus eum qui subripuit habet furtiactionem et condictionemsive ipse est qui vestimentum fecitsivealius.  nam extinctae res licet vindicari non possintcondicitamen a furibus et a quibusdam aliis possessoribus possunt. Si duorummateriae ex voluntate dominorum confusae sinttotum id corpus quodex confusione fit utriusque commune estveluti si qui vina suaconfuderint aut massas argenti vel auri conflaverint.  sed sidiversae materiae sint et ob id propria species facta sitforte exvino et melle mulsum aut ex auro et argento electrumidem iurisest:  nam et eo casu communem esse speciem non dubitatur. quodsi fortuitu et non voluntate dominoram confusae fuerint veldiversae materiae vel quae eiusdem generis suntidem iuris esseplacuit.  Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fueritsiquidem ex voluntate vestracommune eritquia singula corporaidest singula granaquae cuiusque propria fuerunt ex consensu vestrocommunicata sunt.  quodsi casu id mixtum fueritvel Titius idmiscuerit sine voluntate tuanon videtur commune essequia singulacorpora in sua substantia durant nec magis istis casibus commune fitfrumentum quam grex communis esse intellegitursi pecora Titii tuispecoribus mixta fuerint:  sed si ab alterutro vestrum id totumfrumentum retineaturin rem quidem actio pro modo frumenti cuiusquecompetitarbitrio autem iudicis contineturut is aestimetqualecuiusque frumentum fuerit.  Cum in suo solo aliquis alienamateria aedificaveritipse dominus intellegitur aedificiiquia omnequod inaedificatur solo cedit.  nec tamen ideo is qui materiaedominus fuerat desinit eius dominus esse:  sed tantisper nequevindicare eam potest neque ad exhibendum de ea re agere propter legemduodecim tabularumqua caveturne quis tignum alienum aedibus suisiniunctum eximere cogatursed duplum pro eo praestat per actionemquae vocatur de tigno iuncto (appellatione autem tigni omnis materiasignificatur ex qua aedificia fiunt):  quod ideo provisum estne aedificia rescindi necesse sit. sed si aliqua ex causa dirutum sitaedificiumpoterit materiae dominussi non fuerit duplum iamconsecutustunc eam vindicare et ad exhibendum agere.  Exdiverso si quis in alieno solo sua materia domum aedificaveritillius fit domuscuius et solum est.  sed hoc casu materiaedominus proprietatem eius amittitquia voluntate eius alienataintellegiturutique si non ignorabatin alieno solo se aedificare:et ideolicet diruta sit domusvindicare materiam non poterit. certe illud constatsi in possessione constituto aedificatoresolidominus petat domum suam essenec solvat pretium materiae etmercedes fabrorumposse eum per exceptionem doli mali repelliutique si bonae fidei possessor fuit qui aedificasset:  namscientialienum esse solumpotest culpa obiciquod temereaedificaverit in eo solo quod intellegeret alienum esse.  SiTitius alienam plantam in suo posueritipsius erit:  et exdiverso si Titius suam plantam in Maevii solo posueritMaevii plantaeritsi modo utroque casu radices egeritantequam autem radicesegeriteius permanet cuius et fuerat.  adeo autem ex eo ex quoradices agit planta proprietas eius commutaturutsi vicini arboremita terra Titii presserit ut in eius fundum radices ageretTitiieffici arborem dicamus:  rationem etenim non permittereutalterius arbor esse intellegatur quam cuius in fundum radicesegisset.  et ideo prope confinium arbor posita si etiam invicini fundum radices egeritcommunis fit.  Qua ratione autemplantae quae terra coalescunt solo cedunteadem ratione frumentaquoquequae sata suntsolo cedere intelleguntur.  ceterumsicut is qui in alieno solo aedificaverit si ab eo dominus petataedificiumdefendi potest per exceptionem doli malisecundum eaquae diximas:  ita eiusdem exceptionis auxilio tutus esse potestis qui alienum fundum sua impensa bona fide consevit.  Litteraequoquelicet aureae sintperinde chartis membranisque cedunt acsisolo cedere solent ea quae inaedificantur aut inseruntur: ideoque si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam velorationem Titius scripserithuius corporis non Titiussed tudominus esse videberis.  sed si a Titio petastuos librostuasve membranas essenec impensam scripturae solvere paratus sispoterit se Titius defendere per exceptionem doli maliutique si bonafide earum chartarum membranarumve possessionem nanctus est.  Siquis in aliena tabula pinxeritquidam putant tabulam picturaecedere:  aliis videtur picturaqualiscumque sittabulaecedere.  sed nobis videtur melius essetabulam picturaecedere:  ridiculum est enim picturam Apellis vel Parrhasii inaccessionem vilissimae tabulae cedere.  unde si a dominotabulaeimaginem possidenteis qui pinxit eam petatnec solvatpretium tabulaepoterit per exceptionem doli mali summoveri: at si is qui pinxit possideatconsequens est ut utilis actio dominotabulae adversus eum deturquo casusi non solvat impensampicturaepoterit per exceptionem doli mali repelliutique si bonafide possessor fuerit ille qui picturam imposuit.  illud enimpalam estquodsive is qui pinxit subripuit tabulas sive aliuscompetit domino tabularum furti actio.
    Si quis a non dominoquem dominum esse crederetbona fide fundumemerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fideacceperit:  naturali ratione placuitfructus quos percepit eiusesse pro cultura et cura.  et ideo si postea dominussupervenerit et fundum vindicetde fructibus ab eo consumptis agerenon potest.  ei vero qui sciens alienum fundum possederit nonidem concessum est.  itaque cum fundo etiam fructuslicetconsumpti sintcogitur restituere.  Is ad quem ususfructusfundi pertinet non aliter fructuum dominus efficiturquam si eosipse perceperit.  et ideo licet maturis fructibusnondum tamenperceptisdecesseritad heredem eius non pertinentsed dominoproprietatis adquiruntur.  eadem fere et de colono dicuntur. Inpecudum fructu etiam fetus estsicuti lac et pilus et lana: itaque agni et haedi et vituli et equuli statim naturali iure dominiisunt fructuarii.  partus vero ancillae in fructu non estitaquead dominum proprietatis pertinet:  absurdum enim videbaturhominem in fructu essecum omnes fructus rerum natura hominum gratiacomparavit.  Sed si gregis usumfructum quis habeatin locumdemortuorum capitum ex fetu fructuarius summittere debetut etIuliano visum estet in vinearum demortuarum vel arborum locum aliasdebet substituere.  recte enim colere debet et quasi bonuspaterfamilias uti.
     Thesaurosquos quisin suo loco inveneritdivus Hadrianusnaturalem aequitatem secutusei concessit qui invenerit.  idemque statuitsi quis in sacroaut in religioso loco fortuito casu invenerit.  at si quis inalieno loco non data ad hoc opera sed fortuitu inveneritdimidiumdomino soli concessit.  et convenientersi quis in Caesarisloco inveneritdimidium inventorisdimidium Caesaris esse statuit. cui conveniens est et si quis in publico loco vel fiscali inveneritdimidium ipsius essedimidium fisci vel civitatis.
    Per traditionem quoque iure naturali res nobis adquiruntur: nihil enim tam conveniens est naturali aequitatiquam voluntatemdominivolentis rem suam in alium transferreratam haberi.  etideo cuiuscumque generis sit corporalis restradi potest et a dominotradita alienatur.  itaque stipendiaria quoque et tributariapraedia eodem modo alienantur.  vocantur autem stipendiaria ettributaria praedia quae in provinciis suntinter quae nec nonItalica praedia ex nostra constitutione nulla differentia est. Sed si quidem ex causa donationis aut dotis aut qualibet alia excausa tradantursine dubio transferentur:  venditae vero ettraditae non aliter emptori adquirunturquam si is venditori pretiumsolverit vel alio modo ei satisfeceritveluti expromissore autpignore dato.  quod cavetur quidem etiam lege duodecimtabularum:  tamen recte dicitur et iure gentiumid est iurenaturaliid effici.  sed et si is qui vendidit fidem emptorissecutus fueritdicendum eststatim rem emptoris fieri. Nihil auteminterestutrum ipse dominus tradat alicui reman voluntate eiusalius.  Qua rationesi cui libera negotiorum administratio adomino permissa fuerit isque ex his negotiis rem vendiderit ettradideritfacit eam accipientis.  Interdum etiam sinetraditione nuda voluntas sufficit domini ad rem transferendamvelutisi remquam tibi aliquis commodavit aut locavit aut apud tedeposuitvendiderit tibi aut donaverit.  quamvis enim ex eacausa tibi eam non tradideriteo tamen ipsoquod patitur tuam essestatim adquiritur tibi proprietas perinde ac si eo nomine traditafuisset.  Item si quis merces in horreo depositas vendideritsimul atque claves horrei tradiderit emptoritransfert proprietatemmercium ad emptorem.  Hoc amplius interdum et in incertampersonam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce praetores vel consules qui missilia iactant in vulgusignorant quid eorum quisque excepturus sitet tamenquia voluntquod quisque exceperit eius essestatim eum dominum efficiunt. Qua ratione verius esse videtur et si rem pro derelicto a dominohabitam occupaverit quisstatim eum dominium effici.  proderelicto autem habetur quod dominus ea mente abiecerit ut id rerumsuaram esse nolletideoque statim dominus esse desinit.  Aliacausa est earum rerum quae in tempestate maris levandae navis causaeiciuntur.  hae enim dominorum permanentquia palam esteasnon eo animo eici quo quis eas habere non vultsed quo magis cumipsa navi periculum maris effugiat:  qua de causa si quis easfluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactus lucrandi animoabstuleritfurtum committit.  nec longe discedere videntur abhis quae de rheda currentenon intellegentibus dominiscadunt.

LIB.IITIT. II.

DE REBUSINCORPORALIBUS.

    Quaedam praeterea res corporales suntquaedam incorporales. Corporales eae sunt quae sui natura tangi possunt: veluti fundushomovestisaurumargentum et denique aliae res innumerabiles. Incorporales autem sunt quae tangi non possunt.  qualia sunt eaquae in iure consistunt:  sicut hereditasususfructusobligationes quoquo modo contractae.  nec ad rem pertinet quodin hereditate res corporales continentur:  nam et fructus qui exfundo percipiuntur corporales suntet id quod ex aliqua obligationenobis debetur plerumque corporale estveluti fundushomopecunia: nam ipsum ius hereditatis et ipsum ius utendifruendi et ipsum iusobligationis incorporale est.  Eodem numero sunt iura praediorumurbanorum et rusticorumquae et servitutes vocantur. 

LIB.IITIT. III.

 DESERVITUTIBUS.

 

    Rusticorum praediorum iura sunt haec:  iteractusviaaquaeductus.  iter est ius eundiambulandi homininon etiamiumentum agendi vel vehiculum:  actus est ius agendi veliumentum vel vehiculum.  itaque qui iter habetactum non habet;qui actum habetet iter habet eoque uti potest etiam sine iumento. via est ius eundi et agendi et ambulandi:  nam et iter et actumin se via continet.  aquae ductus est ius aquae ducendae perfundum alienum.  Praediorum urbanorum sunt servitutes quaeaedificiis inhaerentideo urbanorum praediorum dictae quoniamaedificia omnia urbana praedia appellanturetsi in villa aedificatasunt.  item praediorum urbanorum servitutes sunt hae:  utvicinus onera vicini sustineat:  ut in parietem eius liceatvicino tignum immittere:  ut stillicidium vel flumen recipiatquis in aedes suas vel in areamvel non recipiat:  et ne altiustollat quis aedes suasne luminibus vicini officiatur.  Inrusticorum praediorum servitutibus quidam computari recte putantaquae haustumpecoris ad aquam adpulsumius pascendicalciscoquendaeharenae fodiendae.
     Ideo autemhae servitutes praediorum appellanturquoniam sine praediisconstitui non possunt.  nemo enim potest servitutem adquirereurbani vel rustici praediinisi qui habet praediumnec quisquamdeberenisi qui habet praediam.  Si quis velit vicino aliquodius constituerepactionibus atque stipulationibus id efficeredebet.  potest etiam in testamento quis heredem suum damnarenealtius aedes tollatne luminibus aedium vicini officiat:  velut patiatur eum tignum in parietem immittere vel stillicidiumhabere:  vel ut patiatur eum per fundum ireagere aquamve ex eoducere. 

LIB.IITIT. IV.

 DEUSUFRUCTU.

    Ususfructus est ius alienis rebus utendifruendi salva rerumsubstantia.  est enim ius in corpore:  quo sublato et ipsumtolli necesse est.  Ususfructus a proprietate separationemrecipitidque pluribus modis accidit.  ut ecce si quis alicuiusumfructum legaverit; nam heres nudam habet proprietatemlegatariususumfructum:  et contra si fundum legaverit deducto usufructulegatarius nudam habet proprietatemheres vero usumfructum: item alii usumfructumalii deducto eo fundum legare potest. sine testamento vero si quis velit alii usumfructum constituerepactionibus et stipulationibus id efficere debet.  ne tamen inuniversum inutiles essent proprietates semper abscedente usufructuplacuitcertis modis extingui usumfructum et ad proprietatemreverti.  Constituitur autem ususfructus non tantum in fundo etaedibusverum etiam in servis et iumentis ceterisque rebusexceptishis quae ipso usu consumuntur:  nam eae neque naturali rationeneque civili recipiunt usumfructum.  quo numero sunt vinumoleumfrumentumvestimenta.  quibus proxima est pecunianumerata:  namque in ipso usu adsidua permutatione quodammodoextinguitur.  sed utilitatis causa senatus censuitposse etiamearum rerum usumfructum constituiut tamen eo nomine heredi utilitercaveatur.  itaque si pecuniae ususfructus legatus sitita daturlegatario ut eius fiatet legatarius satisdat heredi de tantapecunia restituendasi morietur aut capite minuetur.  ceteraequoque res ita traduntur legatario ut eius fiant:  sedaestimatis his satisdaturutsi morietur aut capite minueturtantapecunia restituatur quanti eae fuerint aestimatae.  ergo senatusnon fecit quidem earum rerum usumfructum (nec enim poterat)sed percautionem quasi usumfructum constituit.  Finitur autemususfructus morte fructuarii et duabus capitis deminutionibusmaximaet mediaet non utendo per modum et tempus.  quae omnia nostrastatuit constitutio.  item finitur ususfructussi dominoproprietatis ab usufructuario cedatur (nam extraneo cedendo nibilagitur):  vel ex contrario si fructuarius proprietatem reiadquisieritquae res consolidatio appellatur.  eo ampliusconstatsi aedes incendio consumptae fuerint vel etiam terrae motuaut vitio suo corruerintextingui usumfructum et ne areae quidemusumfructum deberi.  Cum autem finitus fuerit ususfructusrevertitur scilicet ad proprietatem et ex eo tempore nudaeproprietatis dominus incipit plenam habere in re potestatem. 

LIB.IITIT V.

DE USU ETHABITATIONE.

 

    Iisdem istis modis quibus ususfructus constituitur etiam nudus ususconstitui soletiisdemque illis modis finitur quibus et ususfructusdesinit.  Minus autem scilicet iuris in usu est quam inusufructu.  namque is qui fundi nudum usum habetnihil ulteriushabere intellegeturquam ut oleribuspomisfloribusfenostramentislignis ad usum cottidianum utatur:  in eoque fundohactenus ei morari licetut neque domino fundi molestus sitnequehis per quos opera rustica fiunt impedimento sit:  nec ulli aliiius quod habet aut vendere aut locare aut gratis concedere potestcum is qui usumfructum habet potest haec omnia facere.  Item isqui aedium usum habet hactenus iuris habere intellegitur ut ipsetantum habitetnec hoc ius ad alium transferre potest:  et vixreceptum videtur ut hospitem ei recipere liceat et cum uxore sualiberisque suisitem libertis nec non aliis liberis personisquibusnon minus quam servis utiturhabitandi ius habeatet convenientersi ad mulierem usus aedium pertineat cum marito habitare ei liceat. Item is ad quem servi usus pertinet ipse tantum operis atqueministerio eius uti potest:  ad alium vero nullo modo ius suumtransferre ei concessum est.  idem scilicet iuris est et iniumento. Sed si pecoris vel ovium usus legatus fueritneque lacteneque agnis neque lana utetur usuariusquia ea in fructu sunt. plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
    Sed si cui habitatio legata sive aliquo modo constituta sitnequeusus videtur neque ususfructussed quasi proprium aliquod ius. quam habitationem habentibuspropter rerum utilitatem secundumMarcelli sententiamnostra decisione promulgata permisimus non solumin ea degere sed etiam aliis locare.
    Haec de servitutibus et usufructu et usu et habitatione dixissesufficiat.  de hereditate autem et de obligationibus suis locisproponemus.  exposuimus summatimquibus modis iure gentium resadquiruntur:  modo videamusquibus modis legitimo et civiliiure adquiruntur. 

LIB.IITIT. VI.

DEUSUCAPIONIBUS ET LONGI TEMPORIS POSSESSIONIBUS.

    Iure civili constitutum fueratutqui bona fide ab eo qui dominusnon eratcum crediderit eum dominum esserem emerit vel exdonatione aliave qua iusta causa acceperitis eam remsi mobiliseratanno ubiquesi immobilisbiennio tantum in Italico solousucapiatne rerum dominia in incerto essent.  et cum hocplacitum eratputantibus antiquioribus dominis sufficere adinquirendas res suas praefata temporanobis melior sententiareseditne domini maturius suis rebus defraudentur neque certo locobeneficium hoc concludatur.  et ideo constitutionem super hocpromulgavimusqua cautum estut res quidem mobiles per trienniumusucapianturimmobiles vero per longi temporis possessionemid estinter praesentes decenniointer absentes viginti annisusucapianturet his modisnon solum in Italia sed in omni terraquae nostro imperio gubernaturdominium rerum iusta causapossessionis praecedente adquiratur.
     Sedaliquando etiamsi maxime quis bona fide rem possederitnon tamenilli usucapio ullo tempore proceditveluti si quis liberum hominemvel rem sacram vel religiosam vel servum fugitivum possideat. Furtivae quoque res et quae vi possessae suntnec si praedicto longotempore bona fide possessae fuerintusucapi possunt:  namfurtivarum rerum lex duodecim tabularum et lex Atinia inhibetusucapionemvi possessarum lex Iulia et Plautia.  Quod autemdictum est furtivaram et vi possessarum rerum usucapionem per legemprohibitam essenon eo pertinet ut ne ipse fur quive per vimpossidet usucapere possit:  nam his alia ratione usucapio noncompetitquia scilicet mala fide possident:  sed ne ullusaliusquamvis ab eis bona fide emerit vel ex alia causa acceperitusucapiendi ius habeat.  unde in rebus mobilibus non facileprocedit ut bonae fidei possessori usucapio competat.  nam quialienam rem vendidit vel ex alia causa tradiditfurtum eiuscommittit.  Sed tamen id aliquando aliter se habet.  nam siheresrem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositamexistimans hereditariam essebona fide accipienti vendiderit autdonaverit aut dotis nomine dederitquin is qui acceperit usucaperepossitdubium non estquippe ea res in furti vitium non cecideritcum utique heres qui bona fide tamquam suam alienaverit furtum noncommittit.  Item si is ad quem ancillae ususfructus pertinetpartum suum esse credensvendiderit aut donaveritfurtum noncommittit: furtum enim sine affectu furandi non committitur. Aliis quoque modis accidere potest ut quis sine vitio furti remalienam ad aliquem transferat et efficiat ut a possessoreusucapiatur.  Quod autem ad eas res quae solo continenturexpeditius procedit:  ut si quis loci vacantis possessionempropter absentiam aut neglegentiam dominiaut quia sine successoredecesseritsine vi nanciscatur.  qui quamvis ipse mala fidepossidetquia intellegitse alienum fundum occupassetamensialii bona fide accipienti tradideritpoterit ei longa possessioneres adquiriquia neque furtivum neque vi possessum accepit; abolitaest enim quorundam veterum sententia existimantiumetiam fundilocive furtum fieriet eorum qui res soli possident principalibusconstitutionibus prospiciturne cui longa et indubitata possessioauferri debeat.  Aliquando etiam furtiva vel vi possessa resusucapi potest:  veluti si in domini potestatem reversa fuerit;tunc enimvitio rei purgatoprocedit eius usucapio.  Res fiscinostri usucapi non potest. sed Papinianus scripsitbonis vacantibusfisco nondum nuntiatisbona fide emptorem sibi traditam rem ex hisbonis usucapere posse:  et ita divus Pius et divi Severus etAntoninus rescripserunt.  Novissime sciendum estrem talem essedebereut in se non habeat vitiumut a bona fide emptore usucapipossit vel qui ex alia iusta causa possidet.
    Error autem falsae causae usucapionem non parit.  veluti siquiscum non emeritemisse se existimans possideat:  vel cumei donatum non fueratquasi ex donatione possideat.
    Diutina possessioquae prodesse coeperat defunctoet heredi etbonorum possessori continuaturlicet ipse sciat praedium alienum: quodsi ille initium iustum non habuitheredi et bonorum possessorilicet ignorantipossessio non prodest.  quod nostra constitutiosimiliter et in usucapionibus observari  constituitut temporacontinuentur. Inter venditorem quoque et emptorem coniungi temporadivi Severus et Antoninus rescripserunt.
    Edicto divi Marci cavetureum qui a fisco rem alienam emitsi postvenditionem quinquennium praeterieritposse dominum rei perexceptionem repellere.  constitutio autem divae memoriae Zenonisbene prospexit his qui a fisco per venditionem vel donationem velalium titulum aliquid accipiuntut ipsi quidem securi statim fiantet victores existantsive conveniantur sive experiantur: adversus sacratissimum autem aerarium usque ad quadriennium liceatintendere his qui pro dominio vel hypotheca earum rerum quaealienatae sunt putaverint sibi quasdam competere actiones. nostra autem divina constitutioquam nuper promulgavimusetiam dehis qui a nostra vel venerabilis Augustae domo aliquid acceperinthaec statuit quae in fiscalibus alienationibus praefata Zenonianaconstitutione continentur.

LIB.IITIT. VII.

DEDONATIONIBUS.

 

    Est etiam aliud genus adquisitionisdonatio.  Donationum autemduo genera sunt:  mortis causa et non mortis causa. Mortis causadonatio est quae propter mortis fit suspicionemcum quis ita donatutsi quid humanitus ei contigissethaberet is qui accepit: sin autem supervixisset qui donavitreciperetvel si eum donationispoenituissetaut prior decesserit is cui donatum sit.  haemortis causa donationes ad exemplum legatorum redactae sunt peromnia.  nam cum prudentibus ambiguum fueratutrum donationis anlegati instar eam obtinere oporteretet utriusque causae quaedamhabebat insignia et alii ad aliud genus eam retrahebanta nobisconstitutum estut per omnia fere legatis connumeretur:  et sicprocedat quemadmodum eam nostra formavit constitutio.  et insumma mortis causa donatio estcum magis se quis velit habere quameum cui donaturmagisque eum cui donat quam heredem suum.  sicet apud Homerum Telemachus donat Piraeo:

      Aliae autem donationes sunt quae sine ulla mortis cogitatione fiuntquas inter vivos appellamusquae omnino non comparantur legatis: quae si fuerint perfectaetemere revocari non possunt. perficiuntur autem cum donator suam voluntatem scriptis aut sinescriptis manifestaverit:  et ad exemplum venditionis nostraconstitutio eas etiam in se habere necessitatem traditionis voluitutet si non tradanturhabeant plenissimum et perfectum robur ettraditionis necessitas incumbat donatori.  et cum retroprincipum dispositiones insinuari eas actis intervenientibusvolebantsi maiores ducentorum fuerant solidorumnostra constitutioet quantitatem usque ad quingentos solidos ampliavitquam stare etsine insinuatione statuitet quasdam donationes invenit quae penitusinsinuationem fieri minime desiderantsed in se plenissimam habentfirmitatem.  alia insuper multa ad uberiorem exitum donationuminvenimusquae omnia ex nostris constitutionibusquas super hisposuimuscolligenda sunt.  sciendum tamen estquodetsiplenissimae sint donationestamen si ingrati existant homines inquos beneficium collatum estdonatoribus per nostram constitutionemlicentiam praestavimus certis ex causis eas revocarenequi suasres in alios contuleruntab his quandam patiantur iniuriam veliacturamsecundum enumeratos in nostra constitutione modos.
    Est et aliud genus inter vivos donationumquod veteribus quidemprudentibus penitus erat incognitumpostea autem a iunioribus divisprincipibus introductum estquod ante nuptias vocabatur et tacitamin se condicionem habebatut tunc ratum essetcum matrimoniumfuerit insecutum:  ideoque ante nuptias appellabaturquod antematrimonium efficiebatur et nunquam post nuptias celebratas talisdonatio procedebat.  sed primus quidem divus Iustinuspaternostercum augeri dotes et post nuptias fuerat permissumsi quidtale evenitetiam ante nuptias donationem augeri et constantematrimonio sua constitutione permisit:  sed tamen nomeninconveniens remanebatcum ante nuptias quidem vocabaturpostnuptias autem tale accipiebat incrementum.  sed nos plenissimofini tradere sanctiones cupientes et consequentia nomina rebus essestudentesconstituimusut tales donationes non augeantur tantum sedet constante matrimonio initium accipiant et non ante nuptiassedpropter nuptias vocentur et dotibus in hoc exaequenturutquemadmodum dotes et constante matrimonio non solum augentursedetiam fiuntita et istae donationesquae propter nuptiasintroductae suntnon solum antecedant matrimonium sed etiam eocontracto et augeantur et constituantur.
    Erat olim et alius modus civilis adquisitionis per ius adcrescendiquod est tale:  si communem servum habens aliquis cum Titiosolus libertatem ei imposuit vel vindicta vel testamentoeo casupars eius amittebatur et socio adcrescebat.  sed cum pessimumfuerat exemploet libertate servum defraudari et ex ea humanioribusquidem dominis damnum inferriseverioribus autem lucrum adcrescere: hoc quasi invidiae plenum pio remedio per nostram constitutionemmederi necessarium duximus et invenimus viamper quam et manumissoret socius eius et qui libertatem accepit nostro fruantur beneficiolibertate cum effectu procedente (cuius favore et antiquoslegislatores multa et contra communes regulas statuissemanifestissimum est) et eo qui eam imposuit suae liberalitatisstabilitate gaudente et socio indemni conservato pretiumque servisecundum partem dominii quod nos definivimus accipiente. 

LIB.IITIT. VIII.

QUIBUSALIENARE LICET VEL NON.

    Accidit aliquando ut qui dominus sit alienare non possitet contraqui dominus non sit alienandae rei potestatem habeat.  namdotale praedium maritus invita muliere per legem Iuliam prohibeturalienarequamvis ipsius sitdotis causa ei datum.  quod noslegem Iuliam corrigentesin meliorem statum deduximus.  cumenim lex in soli tantummodo rebus locum habebat quae Italicaefuerantet alienationes inhibebat quae invita muliere fiebanthypothecas autem earum etiam volente:  utrisque remediumimposuimusut etiam in eas res quae in provinciali solo positae suntinterdicta fiat alienatio vel obligatioet neutrum eorum nequeconsentientibus mulieribus procedatne sexus muliebris fragilitas inperniciem substantiae earum converteretur.  Contra autemcreditor pignus ex pactionequamvis eius ea res non sitalienarepotest.  sed hoc forsitan ideo videtur fieriquod voluntatedebitoris intellegitur pignus alienarequi ab initio contractuspactus estut liceret creditori pignus venderesi pecunia nonsolvatur.  sed ne creditores ius suum persequi impedirenturneque debitores temere suarum rerum dominium amittere videanturnostra constitutione consultum est et certus modus impositus estperquem pignorum distractio possit procederecuius tenore utrique particreditorum et debitorum satis abundeque provisum est.  Nuncadmonendi sumusneque pupillum neque pupillam ullam rem sine tutorisauctoritate alienare posse.  ideoque si mutuam pecuniam alicuisine tutoris auctoritate dederit non contrahit obligationemquiapecuniam non facit accipientisideoque vindicari nummi possuntsicubi extent:  sed si nummiquos mutuos deditab eo quiaccepit bona fide consumpti suntcondici possuntsi mala fideadexhibendum de his agi potest.  at ex contrario omnes res pupilloet pupillae sine tutoris auctoritate recte dari possunt. ideoque si debitor pupillo solvatnecessaria est tutorisauctoritas:  alioquin non liberabitur.  sed etiam hocevidentissima ratione statutum est in constitutionequam adCaesarienses advocatos ex suggestione Tribonianiviri eminentissimiquaestoris sacri palatii nostripromulgavimusqua dispositum estita licere tutori vel curatori debitorem pupillarem solvereut priussententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permittat. quo subsecutosi et iudex pronuntiaverit et debitor solveritsequatur huiusmodi solutionem plenissima securitas.  sin autemaliter quam disposuimus solutio facta fuerit et pecuniam salvamhabeat pupillus aut ex ea locupletior sit et adhuc eandem summampecuniae petatper exceptionem doli mali summoveri poterit: quodsi aut male consumpserit aut furto amiseritnihil proderitdebitori doli mali exeptiosed nihilo minus damnabiturquia temeresine tutoris auctoritate et non secundum nostram dispositionemsolverit.  sed ex diverso pupilli vel pupillae solvere sinetutore auctore non possuntquia id quod solvunt non fit accipientiscum scilicet nullius rei alienatio eis sine tutoris auctoritateconcessa est.

LIB.IITIT. IX.

PER QUASPERSONAS NOBIS ADQUIRITUR.

    Adquiritur nobis non solum per nosmet ipsossed etiam per eos quosin potestate habemus:  item per eos servos in quibus usumfructumhabemus:  item per homines liberos et servos alienosquos bonafide possidemus.  de quibus singulis diligentius dispiciamus. Igitur liberi vestri utriusque sexusquos in potestate habetisolimquidemquidquid ad eos pervenerat (exceptis videlicet castrensibuspeculiis)hoc parentibus suis adquirebant sine ulla distinctione: et hoc ita parentum fiebatut esset eis licentia quod per unum velunam eorum adquisitum est alii filio vel extraneo donarevel venderevel quocumque modo voluerant applicare.  quod nobis inhumanumvisum est et generali constitutione emissa et liberis pepercimus etpatribus debitum reservavimus.  sancitum etenim a nobis estutsi quid ex re patris ei obveniathoc secundum antiquam observationemtotum parenti adquirat (quae enim invidia estquod ex patrisoccasione profectum esthoc ad eum reverti?):  quod autem exalia causa sibi filiusfamilias adquisivithuius usumfructum quidempatri adquiratdominium autem apud eum remaneatnequod ei suislaboribus vel prospera fortuna accessithoc in alium perveniensluctuosum ei procedat.  Hocque a nobis dispositum est et in easpecie ubi parensemancipando liberumex rebus quae adquisitionemeffugiunt sibi partem tertiam retineresi volueratlicentiam exanterioribus constitutionibus habebatquasi pro pretio quodammodoemancipationiset inhumanum quiddam accidebatut filius rerumsuarum ex hac emancipatione dominio pro parte defraudeturetquodhonoris ei ex emancipatione additum estquod sui iuris effectus esthoc per rerum deminutionem decrescat.  ideoque statuimusutparens pro tertia bonorum parte dominiiquam retinere poteratdimidiam non dominii rerumsed ususfructus retineat:  itaetenim et res intactae apud filium remanebunt et pater ampliore summafrueturpro tertia dimidia potiturus.  Item vobis adquiriturquod servi vestri ex traditione nanciscuntur sive quid stipulenturvel ex qualibet alia causa adquirunt.  hoc enim vobis etignorantibus et invitis obvenit.  ipse enim servusqui inpotestate alterius estnihil suum habere potest.  sed si heresinstitutus sitnon alias nisi iussu vestro hereditatem adirepotest:  et si iubentibus vobis adieritvobis hereditasadquiriturperinde ac si vos ipsi heredes instituti essetis. et convenienter scilicet legatum per eos vobis adquiritur.  nonsolum autem proprietas per eos quos in potestate habetis adquiriturvobissed etiam possessio:  cuiuscumque enim rei possessionemadepti fuerintid vos possidere videmini.  unde etiam per eosusucapio vel longi temporis possessio vobis accedit.  De hisautem servisin quibus tantum usumfructum habetisita placuitutquidquid ex re vestra vel ex operibus suis adquirantid vobisadiciaturquod vero extra eas causas persecuti suntid ad dominumproprietatis pertineat.  itaque si is servus heres institutussitlegatumve quid ei aut donatum fueritnon usufructuarioseddomino proprietatis adquiritur.  idem placet et de eo qui avobis bona fide possidetursive is liber sit sive alienus servus;quod enim placuit de usufructuarioidem placet et de bona fidepossessore.  itaque quod extra duas istas causas adquirituridvel ad ipsum pertinetsi liber estvel ad dominumsi servus est. sed bonae fidei possessor cum usuceperit servumquia eo modo dominusfitex omnibus causis per eum sibi adquirere potest: fructuarius vero usucapere non potestprimum quia non possidetsedhabet ius utendifruendideinde quia scitservum alienum esse. non solum autem proprietas per eos servos in quibus usumfructumhabetis vel quos bona fide possidetisvel per liberam personamquaebona fide vobis servitadquiritur vobissed etiam possessio: loquimur autem in utriusque persona secundum definitionem quamproxime exposuimusid est si quam possessionem ex re vestra vel exoperibus suis adepti fuerint.  Ex his itaque apparetperliberos hominesquos neque vestro iuri subiectos habetis neque bonafide possidetisitem per alienos servosin quibus neque usumfructumhabetis neque iustam possessionemnulla ex causa vobis adquiriposse.  et hoc est quod diciturper extraneam personam nihiladquiri posse:  excepto eo quod per liberam personamveluti perprocuratoremplacet non solum scientibussed etiam ignorantibusvobis adquiri possessionem secundum divi Severi constitutionem et perhanc possessionem etiam dominiumsi dominus fuit qui tradiditvelper usucapionem aut longi temporis praescriptionemsi dominus nonsit.
     Hactenus tantisper admonuissesufficiatquemadmodum singulae res adquiruntur:  nam legatorumiusquo et ipso singulae res vobis adquiruntur:  itemfideicommissorumubi singulae res vobis relinquunturopportuniusinferiori loco referemus.  videamus itaque nuncquibus modisper universitatem res vobis adquiruntur.  si cui ergo heredesfacti sitis sive cuius bonorum possessionem petieritis vel si quemadrogaveritis vel si cuius bona libertatum conservandarum causa vobisaddicta fuerinteius res omnes ad vos transeunt.  ac prius dehereditatibus dispiciamus.  quarum duplex condicio est: nam vel ex testamento vel ab intestato ad vos pertinent.  etprius est ut de his dispiciamus quae vobis ex testamento obveniunt. qua in re necessarium estinitio de ordinandis testamentis exponere.

LIB.IITIT. X.

DETESTAMENTIS ORDINANDIS.

    Testamentum ex eo appellatur quod testatio mentis est.  Sed utnihil antiquitatis penitus ignoretur sciendum estolim quidem duogenera testamentorum in usu fuissequorum altero in pace et in otioutebanturquod calatis comitiis appellabaturalterocum inproelium exituri essentquod procinctum dicebatur.  accessitdeinde tertium genus testamentorumquod dicebatur per aes et libramscilicet quia per emancipationemid est imaginariam quandamvenditionem agebaturquinque testibus et libripendecivibus Romanispuberibuspraesentibus et eo qui familiae emptor dicebatur. sed illa quidem priora duo genera testamentorum ex veteribustemporibus in desuetudinem abierunt:  quod vero per aes etlibram fiebatlicet diutius permansitattamen partim et hoc in usuesse desiit.  Sed praedicta quidem nomina testamentorum ad iuscivile referebantur.  postea vero ex edicto praetoris alia formafaciendorum testamentorum introducta est:  iure enim honorarionulla emancipatio desiderabatursed septem testium signasufficiebantcum iure civili signa testium non erant necessaria. Sed cum paulatim tam ex usu hominum quam ex constitutionumemendationibus coepit in unam consonantiam ius civile et praetoriumiungiconstitutum estut uno eodemque temporequod ius civilequodammodo exigebatseptem testibus adhibitis et subscriptionetestiumquod ex constitutionibus inventum estet ex edictopraetoris signacula testamentis imponerentur:  ut hoc iustripertitum esse videaturut testes quidem et eorum praesentia unocontextu testamenti celebrandi gratia a iure civili descendantsubscriptiones autem testatoris et testium ex sacrarum constitutionumobservatione adhibeantur  signacula autem et numerus testium exedicto praetoris.  Sed his omnibus ex nostra constitutionepropter testamentorum sinceritatemut nulla fraus adhibeaturhocadditum estut per manum testatoris vel testium nomen heredisexprimatur et omnia secundum illius constitutionis tenorem procedant.
     Possunt autem testes omnes et uno anulosignare testamentum (quid enimsi septem anuli una sculpturafuerint?) secundum quod Pomponio visum est.  sed et alienoquoque anulo licet signare.  Testes autem adhiberi possunt iicum quibus testamenti factio est.  sed neque mulier nequeimpubes neque servus neque mutus neque surdus neque furiosus nec cuibonis interdictum estnec is quem leges iubent improbumintestabilemque essepossunt in numero testium adhiberi.  Sedcum aliquis ex testibus testamenti quidem faciendi tempore liberexistimabaturpostea vero servus apparuittam divus HadrienusCatonio Vero quam postea divi Severus et Antoninus rescripseruntsubvenire se ex sua liberalitate testamentout sic habeatur atque siut oportet factum essetcum eo tempore quo testamentum signareturomnium consensu hic testis liberorum  loco fueritnec quisquamesset qui ei status quaestionem moveat.  Pater nec non is qui inpotestate suntutrique testes in unum testamentum fieri possunt: quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est. sed si filiusfamilias de castrensi peculio post missionem faciattestamentumnec pater eius recte testis adhibetur nec is qui inpotestate eiusdem patris est:  reprobatum est enim in ea redomesticum testimonium.  Sed neque heres scriptus neque is quiin potestate eius estneque pater eiusqui habet eum in potestateneque fratresqui in eiusdem patris potestate sunttestes adhiberipossuntquia totum hoc negotium quod agitur testamenti ordinandigratiacreditur hodie inter heredem et testatorem agi.  licetenim id olim ius tale valde conturbatum fueratet veteresquifamiliae emptorem et eos qui per potestatem ei coadunati fueranttestamentariis testimoniis repellebantheredi et his qui coniunctiei per potestatem fuerant concedebant testimonia in testamentispraestarelicet hi qui id permittebant hoc iure minime abuti debereeos suadebant:  tamen noseandem observationem corrigentes etquod ab illis suasum est in legis necessitatem transferentesadimitationem pristini familiae emptoris merito nec herediquiimaginem vetustissimi familiae emptoris optinetnec aliis personisquae eiut dictum estconiunctae suntlicentiam concedimus sibiquodammodo testimonia praestare:  ideoque nec eiusmodi veteremconstitutionem nostro codici inseri permisimus.  Legatariisautem et fideicommissariisquia non iuris successores suntet aliispersonis eis coniunctis testimonium non denegamusimmo in quadamnostra constitutione et hoc specialiter concessimuset multo magishis qui in eorum potestate suntvel qui eos habent in potestatehuiusmodi licentiam damus.
     Nihil auteminteresttestamentum in tabulis an in chartis membranisve vel inalia materia fiat.  Sed et unum testamentum pluribus codicibusconficere quis potestsecundum optinentem tamen observationemomnibus factis.  quod interdum et necessarium estsi quisnavigaturus et secum ferre et domi relinquere iudiciorum suorumcontestationem velitvel propter alias innumerabiles causasquaehumanis necessitatibus imminent.
     Sedhaec quidem de testamentis quae in scriptis conficiuntur.  siquis autem voluerit sine scriptis ordinare iure civili testamentumseptem testibus adhibitis et sua voluntate coram eis nuncupatasciathoc perfectissimum testamentum iure civili firmunque constitutum.

LIB.IITIT. XI.

DEMILITARI TESTAMENTO.

    Supra dicta diligens observatio in ordinandis testamentis militibuspropter nimiam imperitiam constitutionibus principalibus remissaest.  nam quamvis hi neque legitimum numerum testium adhibuerintneque aliam testamentorum sollemnitatem observaverintrecte nihilominus testanturvidelicet cum in expeditionibus occupati sunt: quod merito nostra constitutio induxit.  quoque enim modovoluntas eius suprema sive scripta inveniatur sive sine scripturavalet testamentum ex voluntate eius.  illis autem temporibusper quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel in suissedibus deguntminime ad vindicandum tale privilegium adiuvantur: sed testari quidemet si filiifamilias suntpropter militiamconcedunturiure tamen communi ea observatione et in eorumtestamentis adhibenda quam et in testamentis paganorum proximeexposuimus.  Plane de militum testamentis divus TraianusStatilio Severo ita rescripsit: 

Quin immoet mutus et surdus miles testamentum facere potest.  Sedhactenus hoc illis a principalibus constitutionibus concediturquatenus militant et in castris degunt:  post missionem veroveterani vel extra castra si faciant adhuc militantes testamentumcommuni omnium civium Romanorum iure facere debent.  et quod incastris fecerint testamentum non communi iuresed quomodo voluerintpost missionem intra annum tantum valebit.  quid igitursiintra annum quidem decesseritcondicio autem heredi adscripta postannum extiterit?  an quasi militis testamentum valeat?  etplacetvalere quasi militis.  Sed et si quis ante militiam noniure fecit testamentum et miles factus et in expeditione degensresignavit illud et quaedam adiecit sive detraxit vel alias manifestaest militis voluntas hoc valere volentisdicendum estvaleretestamentum quasi ex nova militis voluntate.  Denique et si inadrogationem datus fuerit miles vel filiusfamilias emancipatus esttestamentum eius quasi militis ex nova voluntate valet nec videturcapitis deminutione irritum fieri.
    Sciendum tamen estquod ad exemplum castrensis peculii tamanteriores leges quam principales constitutiones quibusdam quasicastrensia dederunt peculiaatque eorum quibusdam permissum eratetiam in potestate degentibus testari.  quod nostra constitutiolatius extendenspermisit omnibus in his tantummodo peculiis testariquidemsed iure communi:  cuius constitutionis tenoreperspectolicentia est nihil eorum quae ad praefatum ius pertinentignorare.

LIB.IITIT. XII.

QUIBUS NONEST PERMISSUM TESTAMENTA FACERE.

    Non tamen omnibus licet facere testamentum.  statim enim hi quialieno iuri subiecti sunt testamenti faciendi ius non habentadeoquidem utquamvis parentes eis permiserintnihilo magis iuretestari possint: exceptis his quos antea enumeravimuset praecipuemilitibus qui in potestate parentum suntquibus de eo quod incastris adquisierint permissum est ex constitutionibus principumtestamentum facere.  quod quidem initio tantum militantibusdatum est tam ex auctoritate divi Augusti quam Nervae nec non optimiimperatoris Traiani; postea vero subscriptione divi Hadriani etiamdimissis militiaid est veteranisconcessum est. itaque si quidemfecerint de castrensi peculio testamentumpertinebit hoc ad eum quemheredem reliquerint:  si vero intestati decesserintnullisliberis vel fratribus superstitibusad parentes eorum iure communipertinebit.  ex hoc intellegere possumusquod in castrisadquisierit miles qui in potestate patris estneque ipsum patremadimere posse neque patris creditores id vendere vel aliterinquietare nequepatre mortuocum fratribus esse communesedscilicet proprium eius esse id quod in castris adquisieritquamquamiure civili omnium qui in potestate parentum sunt peculia perinde inbonis parentum computantur acsi servorum peculia in bonis dominorumnumerantur:  exceptis videlicet his quae ex sacrisconstitutionibuset praecipue nostrispropter diversas causas nonadquiruntur.  praeter hos igitur qui castrense peculium velquasi castrense habentsi quis alius filiusfamilias testamentumfeceritinutile estlicet suae potestatis factus decesserit. Praeterea testamentum facere non possunt impuberesquia nullum eorumanimi iudicium est; item furiosiquia mente carent.  nec ad rempertinetsi impubes postea pubes factus aut furiosus postea composmentis factus fuerit et decesserit.  furiosi autem si per idtempus fecerint testamentum quo furor eorum intermissus est iuretestati esse videnturcerte eo quod ante furorem fecerint testamentovalente:  nam neque testamenta recte facta neque aliud ullumnegotium recte gestum postea furor interveniens peremit.  Itemprodiguscui bonorum suorum administratio interdicta esttestamentum facere non potestsed id quod ante fecerit quaminterdictio ei bonorum fiat ratum est.  Item mutus et surdus nonsemper facere testamentum possunt.  utique autem de eo surdoloquimur qui omnino non exauditnon qui tarde exaudit:  nam etmutus is intellegitur qui eloqui nihil potestnon qui tardeloquitur.  saepe autem etiam litterati et eruditi homines variiscasibus et audiendi et loquendi facultatem amittunt:  undenostra constitutio etiam his subvenitut certis casibus et modissecundum normam eius possint testarialiaque facere quae eispermissa sunt.  sed si quis post testamentum factum valetudineaut quolibet alio casu mutus aut surdus esse coeperitratum nihilominus eius remanet testamentum.  Caecus autem non potest faceretestamentum nisi per observationem quam lex divi Iustini patris meiintroduxit.  Eius qui apud hostes est testamentum quod ibi fecitnon valetquamvis redierit:  sed quod dum in civitate fueratfecitsive redieritvalet iure postliminiisive illic decesseritvalet ex lege Cornelia. 

LIB.IITIT. XIII.

DEEXHEREDATIONE LIBERORUM.

    Non tamenut omnimodo valeat testamentumsufficit haec observatioquam supra exposuimus.  sed qui filium in potestate habetdebetcurare ut eum heredem instituat vel exheredem nominatim faciat: alioquin si eum silentio praeterieritinutiliter testabituradeoquidem utetsi vivo patre filius mortuus sitnemo ex eo testamentoheres existere possitquia scilicet ab initio non constiterittestamentum.  sed non ita de filiabus vel aliis per virilemsexum descendentibus liberis utriusque sexus fuerat antiquitatiobservatum:  sed si non fuerant heredes scripti scriptaeve velexheredati exheredataevetestamentum quidem non infirmabaturiusautem adcrescendi eis ad certam portionem praestabatur.  sed necnominatim eas personas exheredare parentibus necesse eratsedlicebat et inter "ceteros" hoc facere.  Nominatimautem exheredari quis videtur sive ita exheredetur TITIUS FILIUS MEUSEXHERES ESTOsive ita FILIUS MEUS EXHERES ESTOnon adiecto proprionominescilicet si alius filius non extet.
    Postumi quoque liberi vel heredes institui debent vel exheredari. et in eo par omnium condicio estquod et in filio postumo et inquolibet ex ceteris liberis sive feminini sexus sive masculinipraeterito valet quidem testamentumsed postea adgnatione postumisive postumae rumpitur et ea ratione totum infirmatur:  ideoquesi mulierex qua postumus aut postuma sperabaturabortum feceritnihil impedimento est scriptis heredibus ad hereditatem adeundam. sed feminini quidem sexus personae vel nominatim vel inter "ceteros"exheredari solebantdum tamensi inter "ceteros"exheredenturaliquid eis legeturne videantur per oblivionempraeteritae essemasculos vero postumosid est filium et deincepsplacuit non aliter recte exheredarinisi nominatim exheredenturhocscilicet modo:  QUICUMQUE MIHI FILIUS GENITUS FUERITEXHERESESTO.  Postumorum autem loco sunt et hi qui in sui heredis locumsuccedendo quasi adgnascendo fiunt parentibus sui heredes.  utecce si quis filium et ex eo nepotem neptemve in potestate habeatquia filius gradu praeceditis solus iura sui heredis habetquamvisnepos quoque et neptis ex eo in eadem potestate sunt:  sed sifilius eius vivo eo moriatur aut qualibet alia ratione exeat depotestate eiusincipit nepos neptisve in eius locum succedere et eomodo iura suorum heredum quasi adgnatione nanciscuntur.  ne ergoeo modo rumpatur eius testamentumsicut ipsum filium vel heredeminstituere vel nominatim exheredare debet testatorne non iurefaciat testamentumita et nepotem neptemve ex filio necesse est eivel heredem instituere vel exheredarene fortevivo eo filiomortuosuccedendo in locum eius nepos neptisve quasi adgnationerumpant testamentum.  idque lege Iunia Velleia provisum estinqua simul exheredationis modus ad similitudinem postumorumdemonstratur.
     Emancipatos liberos iurecivili neque heredes instituere neque exheredare necesse estquianon sunt sui heredes.  sed praetor omnes tam feminini sexus quammasculinisi heredes non instituanturexheredari iubetvirilissexus nominatimfeminini vero et inter "ceteros." quodsi neque heredes instituti fuerint neque itaut diximusexheredatipromittit praetor eis contra tabulas testamenti bonorumpossessionem.
     Adoptivi liberi quamdiusunt in potestate patris adoptivieiusdem iuris habentur cuius suntiustis nuptiis quaesiti:  itaque heredes instituendi velexheredandi sunt secundum ea quae de naturalibus exposuimus: emancipati vero a patre adoptivo neque iure civili neque quod adedictum praetoris attinet inter liberos numerantur.  qua rationeaccidit ut ex diversoquod ad naturalem parentem attinetquamdiuquidem sint in adoptiva familiaextraneorum numero habeanturut eosneque heredes instituere neque exheredare necesse sit.  cum veroemancipati fuerint ab adoptivo patretunc incipiunt in ea causa essein qua futuri essent si ab ipso naturali patre emancipati fuissent.
     Sed haec vetustas introducebat. nostra vero constitutio inter masculos et feminas in hoc iure nihilinteresse existimansquia utraque persona in hominum procreationesimiliter naturae officio fungitur et lege antiqua duodecim tabularumomnes similiter ad successiones ab intestato vocabanturquod etpraetores postea secuti esse videnturideo simplex ac simile ius etin filiis et in filiabus et in ceteris descendentibus per virilemsexum personis non solum natis sed etiam postumis introduxitutomnessive sui sive emancipati suntaut heredes instituantur autnominatim exheredenturet eundem habeant effectum circa testamentaparentum suorum infirmanda et hereditatem auferendam quem filii suivel emancipati habentsive iam nati sunt sive adhuc in uteroconstituti postea nati sunt.  circa adoptivos autem certaminduximus divisionemquae constitutione nostraquam super adoptivistulimuscontinetur.  Sed si in expeditione occupatus milestestamentum faciat et liberos suos iam natos vel postumos nominatimnon exheredaveritsed silentio praeterieritnon ignorans an habeatliberossilentium eius pro exheredatione nominatim facta valereconstitutionibus principum cautum est.  Mater vel avus maternusnecesse non habent liberos suos aut heredes instituere autexheredaresed possunt eos omittere.  nam silentium matris autavi materni ceterorumque per matrem ascendentium tantum facit quantumexheredatio patris.  neque enim matri filium filiamve neque avomaterno nepotem neptemve ex filiasi eum eamve heredem noninstituatexheredare necesse estsive de iure civili quaeramussive de edicto praetorisquo praeteritis liberis contra tabulasbonorum possessionem promittit.  sed aliud eis adminiculumservaturquod paulo post vobis manifestum fiat. 

LIB.IITIT. XIV.

DEHEREDIBUS INSTITUENDIS.

    Heredes instituere permissum est tam liberos homines quam servos tamproprios quam alienos.  proprios autem olim quidem secundumplurium sententias non aliter quam cum libertate recte instituerelicebat.  hodie vero etiam sine libertate ex nostraconstitutione heredes eos instituere permissum est quod non perinnovationem induximussed quoniam et aequius erat et Atilicinoplacuisse Paulus suis libris quos tam ad Masurium Sabinum quam adPlautium scripsit refert.  proprius autem servus etiam isintellegitur in quo nudam proprietatem testator habetaliousumfructum habente.  est autem casus in quo nec cum libertateutiliter servus a domina heres instituiturut constitutione divorumSeveri et Antonini caveturcuius verba haec sunt:  

alienusservus etiam is intellegiturin quo usumfructum testator habet. Servus autem a domino suo heres institutussi quidem in eadem causamanseritfit ex testamento liber heresque necessarius.  si veroa vivo testatore manumissus fueritsuo arbitrio adire hereditatempotestquia non fit necessariuscum utrumque ex domini testamentonon consequitur.  quodsi alienatus fueritiussu novi dominiadire hereditatem debet et ea ratione per eum dominus fit heres: nam ipse alienatus neque liber neque heres esse potestetiamsi cumlibertate heres institutus fuerit:  destitisse etenim alibertatis datione videtur dominus qui eum alienavit.  alienusquoque servus heres institutus si in eadem causa duraveritiussudomini adire hereditatem debet.  si vero alienatus fuerit autvivo testatore aut post mortem eiusantequam adeatdebet iussu novidomini adire.  at si manumissus estvivo testatore vel mortuoantoquam adeatsuo arbitrio adire hereditatem potest.  Servusalienus post domini mortem recte heres instituiturquia et cumhereditariis servis est testamenti factio:  nondum enim aditahereditas personae vicem sustinetnon heredis futurised defuncticum et eius qui in utero est servus recte heres instituitur. Servus pluriumcum quibus testamenti factio estab extraneoinstitutus heresunicuique dominorum cuius iussu adierit proportione dominii adquirit hereditatem.
    Et unum hominem et plures in infinitumquot quis velitheredesfacere licet.  Hereditas plerumque dividitur in duodecim unciasquae assis appellatione continentur.  habent autem et hae partespropria nomina ab uncia usque ad assemut puta haec; unciasextansquadranstriensquincunxsemisseptunxbesdodransdextansdeunxas.  non autem utique duodecim uncias esse oportet. nam tot unciae assem efficiunt quot testator volueritet si unumtantum quis ex semisse verbi gratia heredem scripserittotus as insemisse erit:  neque enim idem ex parte testatus et ex parteintestatus decedere potestnisi sit milescuius sola voluntas intestando spectatur.  et e contrario potest quis in quantascumquevoluerit plurimas uncias suam hereditatem dividere.  Si pluresinstituanturita demum partium distributio necessaria est si nolittestator eos ex aequis partibus heredes esse:  satis enimconstatnullis partibus nominatis aequis ex partibus eos heredesesse.  partibus autem in quorundam personis expressissi quisalius sine parte nominatus eritsi quidem aliqua pars assi deeritex ea parte heres fitet si plures sine parte scripti suntomnes ineadem parte concurrent.  si vero totus as completus sitinpartem dimidiam vocanturet ille vel illi omnes in alteramdimidiam.  nec interestprimus an medius an novissimus sineparte scriptus sit:  ea enim pars data intellegitur quae vacat. Videamussi pars aliqua vacet nec tamen quisquam sine parte heresinstitutus sitquid iuris sit?  veluti si tres ex quartispartibus heredes scripti sunt.  et constatvacantem partemsingulis tacite pro hereditaria parte accedere et perinde haberi acsi ex tertiis partibus heredes scripti essent:  et ex diverso siplus asse in portionibus sittacite singulis decrescereutsiverbi gratia quattuor ex tertiis partibus heredes scripti sintperinde habeantur ac si unusquisque ex quarta parte scriptusfuisset.  Et si plures unciae quam duodecim distributae suntisqui sine parte institutus est quod dipondio deest habebit: idemque erit si dipondius expletus sit.  quae omnes partes adassem postea revocanturquamvis sint plurium unciarum.
    Heres et pure et sub condicione institui potest.  ex certotempore aut ad certum tempus non potestveluti POST QUINQUENNIUMQUAM MORIAR vel EX KALENDES ILLIS aut USQUE AD KALENDAS ILLAS HERESESTO: diemque adiectum pro supervacuo haberi placetet perinde esseac si pure heres institutus esset.  Impossibilis condicio ininstitutionibus et legatis nec non in fideicommissis et libertatibuspro non scripto habetur.  Si plures condiciones institutioniadscriptae suntsi quidem coniunctimut puta SI ILLUD ET ILLUDFACTUM ERITomnibus parendum est:  si separatimveluti SIILLUD AUT ILLUD FACTUM ERITcui libet obtemperare satis est.
    Hiquos numquam testator viditheredes institui possuntveluti sifratris filios peregri natosignorans qui essentheredesinstituerit:  ignorantia enim testantis inutilem institutionemnon facit.

LIB.IITIT. XV.

DE VULGARISUBSTITUTIONE.

    Potest autem quis in testamento suo plures gradus heredum facereutputa SI ILLE HERES NON ERITILLE HERES ESTO; et deincepsin quantumvelittestator substituere potest et novissimo loco in subsidium velservum necessarium heredem  instituere.  Et plures in uniuslocum possunt substituivel unus in pluriumvel singuli singulisvel invicem ipsi qui heredes instituti sunt.  Et si exdisparibus partibus heredes scriptos invicem substituerit et nullammentionem in substitutione habuerit partiumeas videtur partes insubstitutione dedisse quas in institutione expressit:  et itadivus Pius rescripsit.  Sed si instituto heredi et coheredi suosubstituto dato alius substitutus fueritdivi Severus et Antoninussine distinctione rescripseruntad utramque partem substitutumadmitti.  Si servum alienum quis patremfamilias arbitratusheredem scripserit etsi heres non essetMaevium ei substitueritisque servus iussu domini adierit hereditatemMaevius in partemadmittitur.  illa enim verba SI HERES NON ERITin eo quidemquem alieno iuri subiectum esse testator scitsic accipiuntur: si neque ipse heres erit neque alium heredem effecerit:  in eovero quem patremfamilias esse arbitraturillud significant:  sihereditatem sibi eive cuius iuri postea subiectus esse coeperit nonadquisierit.  idque Tiberius Caesar in persona Parthenii servisui constituit.

LIB.IITIT. XVI.

DEPUPILLARI SUBSTITUTIONE.

    Liberis suis impuberibusquos in potestate quis habetnon solumitaut supra diximussubstituere potestid est utsi heredes einon extiterintalius ei sit heressed eo amplius ut et si heredesei extiterint et adhuc impuberes mortui fuerintsit eis aliquisheres.  veluti si quis dicat hoc modo:  TITIUS FILIUS MEUSHERES MIHI ESTO:  SI FILIUS MEUS HERES MIHI NON ERITSIVE HERESERIT ET PRIUS MORIATUR QUAM IN SUAM TUTELAM VENERIT (id est pubesfactus sit)TUNC SEIUS HERES ESTO.  quo casu si quidem nonextiterit heres filiustunc substitutus patri fit heres:  sivero extiterit heres filius et ante pubertatem decesseritipsi filiofit heres substitutus.  nam moribus institutum estutcum eiusaetatis sunt in qua ipsi sibi testamentum facere non possuntparentes eis faciant.  Qua ratione excitatietiamconstitutionem in nostro posuimus codicequa prospectum estutsimente captos habeant filios vel nepotes vel pronepotes cuiuscumquesexus vel gradusliceat eisetsi puberes sintad exemplumpupillaris substitutionis certas personas substituere:  sinautem resipuerinteandem substitutionem infirmariet hoc adexemplum pupillaris substitutionisquaepostquam pupillusadoleveritinfirmatur.  Igitur in pupillari substitutionesecundum praefatum modum ordinata duo quodammodo sunt testamentaalterum patrisalterum filiitamquam si ipse filius sibi heredeminstituisset: aut certe unum est testamentum duarum causarumid estduarum hereditatum.  Sin autem quis ita formidolosus situttimeretne filius eius pupillus adhuc ex eo quod palam substitutumaccepitpost obitum eius periculo insidiarum subiceretur: vulgarem quidem substitutionem palam facere et in primis testamentipartibus debetillam autem substitutionemper quam et si heresextiterit pupillus et intra pubertatem decesseritsubstitutusvocaturseparatim in inferioribus partibus scribere eamque partemproprio lino propriaque cera consignareet in priore partetestamenti cavere ne inferiores tabulae vivo filio et adhuc impubereaperiantur.  illud palam estnon ideo minus valeresubstitutionem impuberis filiiquod in iisdem tabulis scripta sitquibus sibi quisque heredem instituissetquamvis hoc pupillopericulosum sit.  Non solum autem heredibus institutisimpuberibus liberis ita substituere parentes possuntut et siheredes eis extiterint et ante pubertatem mortui fuerintsit eisheres is quem ipsi voluerintsed etiam exheredatis.  itaque eocasu si quid pupillo ex hereditatibus legatisve aut donationibuspropinquorum atque amicorum adquisitum fueritid omne ad substitutumpertinet.  quaecumque diximus de substitutione impuberumliberorum vel heredum institutorum vel exheredatorumeadem etiam depostumis intellegimus.  Liberis autem suis testamentum facerenemo potestnisi et sibi faciat:  nam pupillare testamentumpars et sequela est paterni testamentiadeo utsi patristestamentum non valeatne filii quidem valebit.  Vel singulisautem liberis vel qui eorum novissimus impubes morietursubstituipotest.  singulis quidemsi neminem eorum intestato decederevoluit:  novissimosi ius legitimarum hereditatium integruminter eos custodiri velit.  Substituitur autem impuberi autnominatimveluti TITIUSaut generaliter QUISQUIS MIHI HERES ERIT: quibus verbis vocantur ex substitutioneimpubere filio mortuoquiet scripti sunt heredes et extiteruntet pro qua parte heredes factisunt.  Masculo igitur usque ad quattuordecim annos substituipotestfeminae usque ad duodecim annos:  et si hoc tempusexcesseritsubstitutio evanescit.  Extraneo vero vel filiopuberi heredi institutoita substituere nemo potest utsi heresextiterit et intra aliquod tempus decesseritalius ei sit heres: sed hoc solum permissum estut eum per fideicommissum testatorobligetalii hereditatem eius vel totam vel pro parte restituere: quod ius quale sitsuo loco trademus. 

LIB.IITIT. XVII.

QUIBUSMODIS TESTAMENTA INFIRMANTUR.

    Testamentum iure factum usque eo valet donec rumpatur irritumve fiat.
     Rumpitur autem testamentumcum in eodemstatu manente testatore ipsius testamenti ius vitiatur.  si quisenim post factum testamentum adoptaverit sibi filium per imperatoremeum qui sui iuris estaut per praetoremsecundum nostramconstitutionemeum qui in potestate parentis fuerittestamentumeius rumpitur quasi adgnatione sui heredis.  Posteriore quoquetestamentoquod iure perfectum estsuperius rumpitur.  necinterestan extiterit aliquis heres ex eoan non extiterit: hoc enim solum spectaturan aliquo casu existere potuerit. ideoque si quis aut noluerit heres esseaut vivo testatore aut postmortem eiusantequam hereditatem adiretdecesseritaut condicionesub qua heres institutus estdefectus sitin his casibuspaterfamilias intestatus moritur:  nam et prius testamentum nonvaletruptum a posterioreet posterius aeque nullas vires habetcum ex eo nemo heres extiterit.  Sed si quispriore testamentoiure perfectoposterius aeque iure feceritetiamsi ex certis rebusin eo heredem institueritsuperius testamentum sublatum esse diviSeverus et Antoninus rescripserunt.  cuius constitutionis inseriverba iussimuscum aliud quoque praeterea in ea constitutioneexpressum est.

et ruptumquidem testamentum hoc modo efficitur.
    Alio quoque modo testamenta iure facta infirmanturveluti cum is quifecerit testamentum capite deminutus sit.  quod quibus modisacciditprimo libro rettulimus. Hoc autem casu irrita fieritestamenta dicunturcum alioquin et quae rumpanturirrita fiuntetquae statim ab initio non iure fiuntirrita sunt:  et ea quaeiure facta suntpostea propter capitis deminutionem irrita fiuntpossumus nihilo minus rupta dicere.  sed quia sane commodiuserat singulas causas singulis appellationibus distinguiideo quaedamnon iure facta dicunturquaedam iure facta rumpi vel irrita fieri. Non tamen per omnia inutilia sunt ea testamenta quae ab initio iurefacta propter capitis deminutionem irrita facta sunt.  nam siseptem testium signis signata suntpotest scriptus heres secundumtabulas testamenti bonorum possessionem agnosceresi modi defunctuset civis Romanus et suae potestatis mortis tempore fuerit:  namsi ideo irritum factum sit testamentumquod civitatem vel etiamlibertatem testator amisitaut quia in adoptionem se dedit et mortistempore in adoptivi patris potestate sitnon potest scriptus heressecundum tabulas bonorum possessionem petere.  Ex eo autem solonon potest infirmari testamentum quod postea testator id noluitvalere: plusque adeoetsi quis post factum prius testamentumposterius facere coeperit et aut mortalitate praeventusaut quia eumeius poenituitid non perfecissetdivi Pertinacis oratione cautumestne alias tabulae priores iure factae irritae fiantnisisequentes iure ordinatae et perfectae fuerint.  nam imperfectumtestamentum sine dubio nullum est.  Eadem oratione expressitnon admissurum se hereditatem eius qui litis causa principem heredemreliqueritneque tabulas non legitime factas in quibus ipse ob eamcausam heres institutus erat probaturumneque ex nuda voce heredisnomen admissurumneque ex ulla scriptura cui iuris auctoritas desitaliquid adepturum.  secundum haec divi quoque Severus etAntoninus saepissime rescripserunt:  "licet enim"inquiunt"legibus soluti sumusattamen legibus vivimus." 

LIB.IITIT. XVIII.

DEINOFFICIOSO TESTAMENTO.

    Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel exheredant velomittuntinductum est ut de inofficioso testamento agere possintliberiqui querunturaut inique se exheredatos aut iniquepraeteritoshoc colorequasi non sanae mentis fueruntcumtestamentum ordinarent.  sed hoc dicitur non quasi vere furiosussitsed recte quidem fecit testamentumnon autem ex officiopietatis:  nam si vere furiosus estnullum est testamentum. Non tantum autem liberis permissum est parentum testamentuminofficiosum accusareverum etiam parentibus liberorum.  sororautem et frater turpibus personis scriptis heredibus ex sacrisconstitutionibus praelati sunt:  non ergo contra omnes heredesagere possunt.  ultra fratres et sorores cognati nullo modo autagere possunt aut agentes vincere.  Tam autem naturales liberiquam secondum nostrae constitutionis divisionem adoptatiita demumde inofficioso testamento agere possunt si nullo alio iure ad bonadefuncti venire possunt.  nam qui alio iure veniunt ad totamhereditatem vel partem eiusde inofficioso agere non possunt. postumi quoquequi nullo alio iure venire possuntde inofficiosoagere possunt.  Sed haec ita accipienda sunt si nihil eispenitus a testatoribus testamento relictum est.  quod nostraconstitutio ad verecundiam naturae introduxit.  sin veroquantacumque pars hereditatis vel res eis fuerit relictadeinofficioso querela quiescenteid quod eis deestusque ad quartamlegitimae partis repleturlicet non fuerit adiectumboni viriarbitratu debere eam repleri.  Si tutor nomine pupillicuiustutelam gerebatex testamento patris sui legatum acceperitcumnihil erat ipsi tutori relictum a patre suonihilo minus possitnomine suo de inofficioso patris testamento agere.  Sed et si econtrario pupilli nominecui nihil relictum fueritde inofficiosoegerit et superatus estipse quod sibi in eodem testamento legatumrelictum estnon amittit.  Igitur quartam quis debet habereutde inofficioso testamento agere non possit:  sive iurehereditario sive iure legati vel fideicommissivel si mortis causaei quarta donata fueritvel inter vivos in his tantummodo casibusquorum nostra constitutio mentionem facitvel aliis modis quiconstitutionibus continentur.  Quod autem de quarta diximusitaintellegendum est utsive unus fuerit sive plures quibus agere deinofficioso testamento permittituruna quarta eis dari possitutpro rata distribuatur eisid est pro virili portionequarta. 

LIB.IITIT. XIX.

DE HEREDUMQUALITATE ET DIFFERENTIA.

    Heredes autem aut necessarii dicuntur aut sui et necessarii autextranei.
     Necessarius heres est servusheres institutus:  ideo sic appellaturquiasive velit sivenolitomnimodo post mortem testatoris protinus liber et necessariusheres fit.  unde qui facultates suas suspectas habentsolentservum suum primo aut secundo vel etiam ulteriore gradu heredeminstituereutsi creditoribus satis non fiatpotius eius heredisbona quam ipsius testatoris a creditoribus possideantur veldistrahantur vel inter eos dividantur.  pro hoc tamen incommodoillud ei commodum praestaturut ea quae post mortem patroni sui sibiadquisierit ipsi reserventur:  et quamvis non sufficiant bonadefuncti creditoribusiterum ex ea causa res eiusquas sibiadquisieritnon veneunt.
     Sui autem etnecessarii heredes sunt veluti filiusfilianepos neptisque exfilio et deinceps ceteri liberiqui modo in potestate morientisfuerint.  sed ut nepos neptisve sui heredes sintnon sufficiteum eamve in potestate avi mortis tempore fuissesed opus est utpater eius vivo patre suo desierit suus heres esseaut morteinterceptus aut qualibet alia ratione liberatus potestate:  tuncenim nepos neptisve in locum patris sui succedit.  sed suiquidem heredes ideo appellantur quia domestici heredes sunt et vivoquoque patre quodammodo domini existimantur.  unde etiamsiquis intestatus mortuus sitprima causa est in successioneliberorum.  necessarii vero ideo dicuntur quia omnimodosivevelint sive nolinttam ab intestato quam ex testamento heredesfiunt.  sed his praetor permittit volentibus abstinere se abhereditateut potius parentis quam ipsorum bona similiter acreditoribus possideantur.
     Ceteriquitestatoris iuri subiecti non suntextranei heredes appellantur. itaque liberi quoque nostri qui in potestate nostra non suntheredesa nobis institutiextranei heredes videntur.  qua de causa etqui heredes a matre instituuntur eodem numero suntquia feminae inpotestate liberos non habent.  servus quoque a domino heresinstitutus et post testamentum factum ab eo manumissus eodem numerohabetur.  In extraneis heredibus illud observaturut sit cumeis testamenti factiosive ipsi heredes instituantursive hi qui inpotestate eorum sunt.  et id duobus temporibus inspiciturtestamenti quidem factiut constiterit institutiomortis verotestatorisut effectum habeat.  hoc amplius et cum adithereditatem esse debet cum eo testamenti factiosive pure sive subcondicione heres institutus sit:  nam ius heredis eo vel maximetempore inspiciendum est quo adquirit hereditatem.  medio autemtempore inter factum testamentum et mortem testatoris vel condicioneminstitutionis existentem mutatio iuris heredi non nocetquiautdiximustria tempora inspici debent.  testamenti autemfactionem non solum is habere videtur qui testamentum facere potestsed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potest vel aliiadquirerelicet non potest facere testamentum.  et ideo etfuriosus et mutus et postumus et infans et filiusfamilias et servusalienus testamenti factionem habere dicuntur:  licet enimtestamentum facere non possuntattamen ex testamento vel sibi velalii adquirere possunt.  Extraneis autem heredibus deliberandipotestas est de adeunda hereditate vel non adeunda.  sed sive iscui abstinendi potestas est immiscuerit se bonis hereditariissiveextraneuscui de adeunda hereditate deliberare licetadieritpostea relinquendae hereditatis facultatem non habetnisi minor sitannis viginti quinque:  nam huius aetatis hominibus sicut inceteris omnibus causis deceptisita et si temere damnosamhereditatem susceperintpraetor succurrit.  Sciendum tamen estdivum Hadrianum etiam maiori viginti quinque annis veniam dedissecum post aditam hereditatem grande aes alienumquod aditaehereditatis tempore latebatemersisset.  sed hoc divus quidemHadrianus speciali beneficio cuidam praestitit; divas autem Gordianuspostea in militibus tantummodo hoc extendit:  sed nostrabenevolentia commune omnibus subiectis imperio nostro hoc praestavitbeneficium et constitutionem tam aequissimam quam nobilem scripsitcuius tenorem si observaverint homineslicet eis adire hereditatemet in tantum teneri in quantum valere bona hereditatis contingitutex hac causa neque deliberationis auxilium eis fiat necessariumnisiomissa observatione nostrae constitutionis et deliberandumexistimaverint et sese veteri gravamini aditionis supponeremaluerint.  Item extraneus herestestamento institutus autabintestato ad legitimam hereditatem vocatuspotest aut pro heredegerendo vel etiam nuda voluntate suscipiendae hereditatis heresfieri.  pro herede autem gerere quis videtursi rebushereditariis tamquam heres utatur vel vendendo res hereditarias autpraedia colendo locandove et quoquo modosi voluntatem suam declaretvel re vel verbis de adeunda hereditatedummodo sciateum in cuiusbonis pro herede gerit testato intestatove obiisse et se ei heredemesse.  pro herede enim gerere est pro domino gerere: veteres enim heredes pro dominis appellabant.  sicut autem nudavoluntate extraneus heres fitita et contraria destinatione statimab hereditate repellitur.  eumqui mutus vel surdus natus estvel postea factusnihil prohibet pro herede gerere et adquirere sibihereditatemsi tamen intellegit quod agitur. 

LIB.IITIT. XX.

 DELEGATIS.

 

    Post haec videamus de legatis.  quae pars iuris extra propositamquidem materiam videtur:  nam loquimur de his iuris figurisquibus per universitatem res nobis adquiruntur.  sed cum omninode testamentis deque heredibus qui testamento instituuntur locutisumusnon sine causa sequenti loco potest haec iuris materiatractari.
     Legatum itaque est donatioquaedam a defuncto relicta.  Sed olim quidem erant legatorumgenera quattuor:  per vindicationemper damnationemsinendimodo per praeceptionem:  et certa quaedam verba cuique generilegatorum adsignata erantper quae singula genera legatorumsignificabantur.  sed ex constitutionibus divorum principumsollemnitas huiusmodi verborum penitus sublata est.  nostraautem constitutioquam cum magna fecimus lucubrationedefunctorumvoluntates validiores esse cupienteset non verbis sed voluntatibuseorum faventesdisposuitut omnibus legatis una sit natura etquibuscumque verbis aliquid derelictum sitliceat legatariis idpersequi non solum per actiones personalessed etiam per in rem etper hypothecariam:  cuius constitutionis perpensum modum exipsius tenore pe fectissime accipere possibile est.  Sed nonusque ad eam constitutionem standum esse existimavimus.  cumenim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concludentemfideicommissis autemquae ex voluntate magis descendebantdefunctorumpinguiorem naturam indulgentemnecessarium esse duximusomnia legata fideicommissis exaequareut nulla sit inter eadifferentiased quod deest legatishoc repleatur ex naturafideicommissorumet si quid amplius est in legatis per hoc crescatfideicommissi natura.  sed ne in primis legum cunabulis permixtede his exponendo studiosis adulescentibus quandam introducamusdifficultatemoperae pretium esse duximusinterim separatim priusde legatis et postea de fideicommissis tractareut natura utriusqueiuris cognitafacile possint permixtionem eorum eruditisuptilioribus auribus accipere.
     Nonsolum autem testatoris vel heredis ressed et aliena legari potest: ita ut heres cogatur redimere eam et praestare velsi non potestredimereaestimationem eius dare.  sed si talis res sitcuiusnon est commerciumnec aestimatio eius debetursicuti si campumMartium vel basilicam vel templa vel quae publico usui destinatasuntlegaverit:  nam nullius momenti legatum est.  quodautem diximusalienam rem posse legariita intellegendum estsidefunctus sciebat alienam rem essenon et si ignorabat; forsitanenim si scisset alienam non legasset:  et ita divus Piusrescripsit.  et verius est ipsum qui agitid est legatariumprobare oporterescisse alienam rem legare defunctumnon heredemprobare oportereignorasse alienamquia semper necessitas probandiincumbit illi qui agit.  Sed et si rem obligatam creditorialiquis legaveritnecesse habet heres luere.  et hoc quoquecasu idem placet quod in re alienaut ita demum luere necesse habeatheressi sciebat defunctus rem obligatam esse:  et ita diviSeverus et Antoninus rescripserunt.  si tamen defunctus voluitlegatarium luere et hoc expressitnon debet heres eam luere. Si res aliena legata fuerit et eiusvivo testatorelegatariusdominus factus fueritsi quidem ex causa emptionisex testamentoactione pretium consequi potest:  si vero ex causa lucrativaveluti ex donatione vel ex alia simili causaagere non potest. nam traditum estduas lucrativas causas in eundem hominem et ineandem rem concurrere non posse.  hac ratione si ex duobustestamentis eadem res eidem debeaturinterest utrum rem anaestimationem ex testamento consecutus est:  nam si remagerenon potestquia habet eam ex causa lucrativasi aestimationemagere potest.  Ea quoque resquae in rerum natura non estsimodo futura estrecte legaturveluti fructusqui in illo fundonati eruntaut quod ex illa ancilla natum erit.
    Si eadem res duobus legata sit sive coniunctim sive disiunctimsiambo perveniant ad legatumscin ditur inter eos legatum:  sialter deficiatquia aut spreverit legatum aut vivo testatoredecesserit aut alio quolibet modo defecerittotum ad collegatariumpertinet.  coniunctim autem legaturveluti si quis dicat TITIOET SEIO HOMINEM STICHUM DO LEGO: disiunctim ita TITIO HOMINEM STICHUMDO LEGOSEIO STICHUM DO LEGO sed et si expresserit EUNDEMHOMINEM STICHUMaeque disiunctim legatum intellegitur.
    Si cui fundus alienus legatus fuerit et emerit proprietatem detractousufructu et ususfructus ad eum pervenerit et postea ex testamentoagatrecte eum agere et fundum petere Iulianus aitquia ususfructusin petitione servitutis locum optinet; sed officio iudicis contineriut deducto usufructu iubeat aestimationem praestari.  Sed si remlegatarii quis ei legaveritinutile legatum estquia quod propriumest ipsiusamplius eius fieri non potest:  et licet alienaveriteamnon debetur nec ipsa nec aestimatio eius.  Si quis rem suamquasi alienam legaveritvalet legatum:  nam plus valet quod inveritate est quam quod in opinione.  sed et si legatariiputavitvalere constatquia exitum voluntas defuncti potesthabere.  Si rem suam legaverit testator posteaque eamalienaveritCelsus existimatsi non adimendi animo vendiditnihilominus deberiidque divi Severus et Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunteum qui post testamentum factum praedia quaelegata erant pignori dedit ademisse legatum non videriet ideolegatarium cum herede agere posseut praedia a creditore luantur. si vero quis partem rei legatae alienaveritpars quae non estalienata omnimodo debeturpars autem alienata ita debetur si nonadimendi animo alienata sit.
     Si quisdebitori suo liberationem legaveritlegatum utile estet neque abipso debitore neque ab herede eius potest heres peterenec ab alioqui heredis loco est:  sed et potest a debitore conveniriutliberet eum.  potest autem quis vel ad tempus iuberene herespetat.  Ex contrario si debitor creditori suo quod debetlegaveritinutile est legatumsi nihil plus est in legato quam indebitoquia nihil amplius habet per legatum.  quodsi in diemvel sub condicione debitum ei pure legaveritutile est legatumpropter repraesentationem.  quodsi vivo testatore dies veneritaut condicio extiteritPapinianus scripsitutile esse nihilo minuslegatumquia semel constitit.  quod et verum est:  nonenim placuit sententia existimantiumextinctum esse legatumquia ineam causam pervenita qua incipere non potest.  Sed si uxorimaritus dotem legaveritvalet legatumquia plenius est legatum quamde dote actio.  sed si quam non acceperit dotem legaveritdiviSeverus et Antoninus rescripserunt.  si quidem simpliciterlegaveritinutile esse legatum:  si vero certa pecunia velcertum corpus aut instrumentum dotis in praelegando demonstrata suntvalere legatum.
     Si res legata sine factoheredis perieritlegatario decedit.  et si servus alienuslegatus sine facto heredis manumissus fueritnon tenetur heres. si vero heredis servus legatus fuerit et ipse eum manumiserittenerieum Iulianus scripsitnec interestscierit an ignoraverita selegatum esse.  sed et si alii donaverit servumet is cuidonatus est eum manumiserittenetur heresquamvis ignoraverit a seeum legatum esse.
     Si quis ancillas cumsuis natis legaveritetiamsi ancillae mortuae fuerintpartus legatocedunt.  idem estsi ordinarii servi cum vicariis legatifuerintutlicet mortui sint ordinariitamen vicarii legatocedant.  sed si servus cum peculio fuerit legatusmortuo servovel manumisso vel alienatoet peculii legatum extinguitur. idem est si fundus instructus vel cum instrumento legatus fuerit: nam fundo alienato et instrumenti legatum extinguitur.  Si grexlegatus fuerit posteaque ad unam ovem perveneritquod superfueritvindicari potest.  Grege autem legato etiam eas oves quae posttestamentum factum gregi adiciuntur legato cedereIulianus ait: esse enim gregis unum corpus ex distantibus capitibussicuti aediumunum corpus est ex cohaerentibus lapidibus:  aedibus deniquelegatiscolumnas et marmora quae post testamentum factum adiectasunt legato cedere.  Si peculium legatum fueritsine dubioquidquid peculio accedit vel decedit vivo testatore legatarii lucrovel damno est.  quodsi post mortem testatoris ante aditamhereditatem servus adquisieritIulianus aitsi quidem ipsimanumisso peculium legatum fueritomne quod ante aditam hereditatemadquisitum est legatario cederequia dies huius legati ab aditahereditate cedit:  sed si extraneo peculium legatum fueritnoncedere ea legatanisi ex rebus peculiaribus auctum fuerit. peculium autem nisi legatum fueritmanumisso non debeturquamvis sivivus manumiseritsufficit si non adimatur:  et ita diviSeverus et Antoninus rescripserunt.  iidem rescripseruntpeculio legatonon videri id relictumut petitionem habeat pecuniaequam in rationes dominicas impendit.  iidem rescripseruntpeculium videri legatumcum rationibus redditis liber esse iussusest et ex eo reliquas inferre.
     Tam autemcorporales res quam incorporales legari possunt.  et ideo quoddefuncto debetur potest alicui legariut actiones suas hereslegatario praestetnisi exegerit vivus testator pecuniam:  namhoc casu legatum extinguitur.  sed et tale legatum valet: DAMNAS ESTO HERES DOMUM ILLIUS REFICERE vel ILLUM AERE ALIENOLIBERARE.
     Si generaliter servus vel aliares legeturelectio legatarii estnisi aliud testator dixerit. Optionis legatumid est ubi testator ex servis suis vel aliis rebusoptare legatarium iusserathabebat in se condicionemet ideo nisiipse legatarius vivus optaveratad heredem legatum nontransmittebat.  sed ex constitutione nostra et hoc in melioremstatum reformatum est et data est licentia et heredi legatarii optarelicet vivus legatarius hoc non fecit.  et diligentiore tractatuhabitoet hoc in nostra constitutione additum estutsive plureslegatarii existantquibus optio relicta estet dissentiant incorpore eligendosive unius legatarii plures heredeset inter secirca optandum dissentiantalio aliud corpus eligere cupientenepereat legatum (quod plerique prudentium contra benevolentiamintroducebant)fortunam esse huius optionis iudicem et sorte essehoc dirimendumutad quem sors perveniatillius sententia inoptione praecellat.
     Legari autem illissolis potestcum quibus testamenti factio est. Incertis veropersonis neque legata neque fideicommissa olim relinqui concessumerat:  nam nec miles quidem incertae personae poteratrelinquereut divus Hadrianus rescripsit.  incerta autempersona videbatur quam incerta opinione animo suo testatorsubiciebatveluti si quis ita dicat:  QUICUMQUE FILIO MEO INMATRIMONIUM FILIAM SUAM COLLOCAVERITEI HERES MEUS ILLUM FUNDUMDATO:  illud quoquequod his relinquebatur qui post testamentumscriptum primi consules designati erunt aeque incertae personaelegari videbatur:  et denique multae aliae huiusmodi speciessunt.  libertas quoque non videbatur posse incertae personaedariquia placebat nominatim servos liberari.  tutor quoquecertus dari debebat.  sub certa vero demonstrationeid est excertis personis incertae personae recte legabaturveluti EX COGNATISMEISQUI NUNC SUNTSI QUIS FILIAM MEAM UXOREM DUXERITEI HERESMEUS ILLAM REM DATO.  incertis autem personis legata velfideicommissa relicta et per errorem soluta repeti non possesacrisconstitutionibus cautum erat.  Postumo quoque alieno inutiliterlegabatur:  est autem alienus postumus qui natus inter suosheredes testatoris futurus non est:  ideoque ex emancipato filioconceptus nepos extraneus erat postumus avo.  Sed nec huiusmodispecies penitus est sine iusta emendatione derelictacum in nostrocodice constitutio posita estper quam et huic parti medevimus nonsolum in hereditatibussed etiam in legatis et fideicommissis: quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione clarescit. tutor autem nec per nostram constitutionem incertus dari debetquiacerto iudicio debet quis pro tutela suae posteritati cavere. Postumus autem alienus heres institui et antea poterat et nuncpotestnisi in utero eius sit quae iure nostra uxor esse non potest.
     Si quis in nominecognominepraenominelegatarii erraverit testatorsi de persona constatnihilo minusvalet legatum.  idem in heredibus servatur:  et recte;nomina enim significandorum hominum gratia reperta suntqui siquolibet alio modo intelleganturnihil interest.  Huic proximaest illa iuris regulafalsa demonstratione legatum non peremiveluti si quis ita legaverit STICHUM SERVUM MEUM VERNAM DO LEGO: licet enim non verna sed emptus sitde servo tamen constatutileest legatum.  et convenienter si ita demonstraverit STICHUMSERVUMQUEM A SEIO EMIsitque ab alio emptusutile legatum estside servo constat.  Longe magis legato falsa causa non nocet. veluti cum ita quis dixerit:  TITIOQUIA ABSENTE ME NEGOTIA MEACURAVITSTICHUM DO LEGOvel ita:  TITIOQUIA PATROCINIO EIUSCAPITALI CRIMINE LIBERATUS SUMSTICHUM DO LEGO:  licet enimneque negotia testatoris umquam gessit Titius neque patrocinio eiusliberatus estlegatum tamen valet.  sed si condicionaliterenuntiata fuerit causaaliud iuris est.  veluti hoc modo: TITIOSI NEGOTIA MEA CURAVITFUNDUM DO LEGO.
    An servo heredis recte legamusquaeritur.  et constatpureinutiliter legarinec quidquam proficere si vivo testatore depotestate heredis exieritquia quod inutile foret legatumsi statimpost factum testamentum decessisset testatorhoc non debet ideovalerequia diutius testator vixerit.  sub condicione verorecte legaturut requiramusanquo tempore dies legati ceditinpotestate heredis non sit.  Ex diverso herede instituto servoquin domino recto etiam sine condicione legeturnon dubitatur. nam et si statim post factum testamentum decesserit testatornontamen apud eum qui heres sit dies legati cedere intellegiturcumhereditas a legato separata sit et possit per eum servum alius heresefficisi prius quam iussu domini adeat in alterius potestatemtranslatus sitvel manumissus ipse heres efficitur:  quibuscasibus utile est legatum:  quodsi in eadem causa permanserit etiussu legatarii adieritevanescit legatum.
    Ante heredis institutionem inutiliter antea legabaturscilicet quiatestamenta vim ex institutione heredum accipiunt et ob id veluticaput atque fundamentum intellegitur totius testamenti heredisinstitutio.  pari ratione nec libertas ante heredisinstitutionem dari poterat.  sed quia incivile esse putavimusordinem quidem scripturae sequi (quod et ipsi antiquitativituperandum fuerat visum)sperni autem testatoris voluntatem: per nostram constitutionem et hoc vitium emendavimusut liceat etante heredis institutionem et inter medias heredum institutioneslegatum relinquere et multo magis libertatemcuius usus favorabiliorest.
     Post mortem quoque heredis autlegatarii simili modo inutiliter legabatur:  veluti si quis itadicat: CUM HERES MEUS MORTUUS ERITDO LEGO: item PRIDIE QUAM HERESAUT LEGATARIUS MORIETUR.  Sed simili modo et hoc correximusfirmitatem huiusmodi legatis ad fideicommissorum similitudinempraestantesne vel in hoc casu deterior causa legatorum quamfideicommissorum inveniatur.
     Poenaequoque nomine inutiliter legabatur et adimebatur vel transferebatur. poenae autem nomine legari videtur quod coercendi heredis causarelinquiturquo magis is aliquid faciat aut non faciat:  velutisi quis ita scripserit:  HERES MEUS SI FILIAM SUAM INMATRIMONIUM TITIO COLLOCAVERIT (vel ex diverso SI NON COLLOCAVERIT)DATO DECEM AUREOS SEIOaut si ita scripserit:  HERES MEUS SISERVUM STICHUM ALIENAVERIT (vel ex diverso SI NON ALIENAVERIT)TITIODECEM AUREOS DATO.  et in tantum haec regula observabaturutperquam pluribus principalibus constitutionibus significetur necprincipem quidem agnoscere quod ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata valebantquamvis aliasmilitum voluntates in ordinandis testamentis valde observantur. quin etiam nec libertatem poenae nomine dari posse placebat.  eoamplius nec heredem poenae nomine adici posse Sabinus existimabatveluti si quis ita dicat:  TITIUS HERES ESTO:  SI TITIUSFILIAM SUAM SEIO IN MATRIMONIUM COLLOCAVERITSEIUS QUOQUE HERESESTO:  nihil enim intereratqua ratione Titius coerceaturutrum legati datione an coheredis adiectione.  at huiusmodiscrupulositas nobis non placuitet generaliter ea quae relinquunturlicet poenae nomine fuerint relicta vel adempta vel in aliostranslatanihil distare a ceteris legatis constituimus vel in dandovel in adimendo vel in transferendo:  exceptis his videlicetquae impossibilia sunt vel legibus interdicta aut alias probrosa: huiusmodi enim testatorum dispositiones valeresecta temporum meorumnon patitur.

LIB.IITIT. XXI.

DEADEMPTIONE LEGATORUM.

    Ademptio legatorumsive eodem testamento adimantur sive codicillisfirma estsive contrariis verbis fiat ademptioveluti si quod itaquis legaverit DO LEGO ita adimatur NON DO NON LEGOsive noncontrariisid est aliis quibuscumque verbis.  Transferri quoquelegatum ab alio ad alium potestveluti si quis ita dixerit: HOMINEM STICHUMQUEM TITIO LEGAVISEIO DO LEGOsive in eodemtestamento sive in codicillis hoc fecerit:  quo casu simul Titioadimi videtur et Seio dari. 

LIB.IITIT. XXII.

 

DE LEGEFALCIDIA.

    Superest ut de lego Falcidia dispiciamusqua modus novissime legatisimpositus est.  cum enim olim lege duodecim tabularum liberaerat legandi potestasut liceret vel totum patrimonium legatiserogare (quippe ea lege ita cautum esset: "uti legassit suaereiita ius esto"):  visum est hanc legandi licentiamcoartareidque ipsorum testatorum gratia provisum estob id quodplerumque intestati moriebanturrecusantibus scriptis heredibus pronullo aut minimo lucro hereditates adire.  et cum super hoc tamlex Furia quam lex Voconia latae suntquarum neutra sufficiens adrei consummationem videbatur:  novissime lata est lex Falcidiaqua caveturne plus legare liceat quam dodrantem totorum bonorumidest utsive unus heres institutus esset sive pluresapud eum eosvepars quarta remaneret.
     Et cum quaesitumessetduobus heredibus institutisveluti Titio et Seiosi Titiipars aut tota exhausta sit legatis quae nominatim ab eo data suntaut supra modum onerataa Seio vero aut nulla relicta sint legataaut quae partem eius dumtaxat in partem dimidiam minuuntanquia isquartam partem totius hereditatis aut amplius habetTitio nihil exlegatis quae ab eo relicta sunt retinere liceret:  placuitutquartam partem suae partis salvam habeatposse retinere: etenim in singulis heredibus ratio legis Falcidiae ponenda est. Quantitas autem patrimoniiad quam ratio legis Falcidiae redigiturmortis tempore spectatur.  itaque si verbi gratia is qui centumaureorum patrimonium habebat centum aureos legaverinihil legatariisprodestsi ante aditam hereditatemper servos hereditarios aut expartu ancillarum hereditariarum aut ex fetu pecorumtantumaccesserit hereditati utcentum aureis legatorum nomine erogatisheres quartam partem hereditatis habiturus sitsed necesse est utnihilo minus quarta pars legatis detrahatur.  ex diverso siseptuaginta quinque legaverit et ante aditam hereditatem in tantumdecreverint bonaincendiis forte aut naufragiis aut morte servorumut non amplius quam septuaginta quinque aureorum substantia vel etiamminus relinquatursolida legata debentur.  nec ea res damnosaest heredicui liberum est non adire hereditatem:  quae resefficit ut necesse sit legatariisne destituto testamento nihilconsequanturcum herede in portione pacisci.  Cum autem ratiolegis Falcidiae poniturante deducitur aes alienumitem funerisimpensa et pretia servorum manumissorumtunc deinde in reliquo itaratio habeturut ex eo quarta pars apud heredes remaneattres veropartes inter legatarios distribuanturpro rata scilicet portioneeius quod cuique eorum legatum fuerit.  itaque si fingamusquadringentos aureos legatos esseet patrimonii quantitatemex qualegata erogari oportetquadringentorum essequarta pars singulislegatariis detrahi debet.  quodsi trecentos quinquaginta legatosfingamusoctava debet detrahi.  quodsi quingentos legaveritinitio quintadeinde quarta detrahi debet:  ante enimdetrahendum est quod extra bonorum quantitatem estdeinde quod exbonis apud heredem remanere oportet. 

LIB.IITIT. XXIII.

DEFIDEICOMMISSARIIS HEREDITATIBUS.

    Nunc transeamus ad fideicommissa.  et prius de hereditatibusfideicommissariis videamus.
     Sciendumitaque estomnia fideicommissa primis temporibus infirma esse quianemo invitus cogebatur praestare id de quo rogatus erat:  quibusenim non poterant hereditates vel legata relinqueresi relinquebantfidei committebant eorum qui capere ex testamento poterant:  etideo fideicommissa appellata suntquia nullo vinculo iurissedtantum pudore eorum qui rogabanturcontinebantur.  posteaprimus divus Augustus semel iterumque gratia personarum motusvelquia per ipsius salutem rogatus quis dicereturaut ob insignemquorundam perfidiam iussit consulibus auctoritatem suam interponere. quodquia iustum videbatur et populare eratpaulatim conversum estin adsiduam iurisdictionem:  tantusque favor eorum factus estut paulatim etiam praetor proprius creareturqui fideicommissis iusdiceretquem fideicommissarium appellabant.
    Inprimis igitur sciendum estopus esse ut aliquis recto iuretestamento heres instituatureiusque fidei committatur ut eamhereditatem alii restituat:  alioquin inutile est testamentum inquo nemo heres instituitur.  cum igitur aliquis scripserit: LUCIUS TITIUS HERES ESTOpoterit adicere:  ROGO TELUCI TITIUTCUM PRIMUM POSSIS HEREDITATEM MEAM ADIREEAM GAIO SEIO REDDASRESTITUAS.  potest autem quisque et de parte restituenda heredemrogare:  et liberum est vel pure vel sub condicione relinquerefideicommissum vel ex die certo.
    Restituta autem hereditate is quidem qui restituit nihilo minus herespermanet:  is vero qui recipit hereditatem aliquando heredisaliquando legatarii loco habebatur.  Et in Neronis quidemtemporibus Trebellio Maximo et Annaeo Seneca consulibussenatusconsultum factum est.  quo cautum est utsi cuihereditas ex fideicommissi causa restituta sitomnes actiones quaeiure civili heredi et in heredem competerentei et in eum darenturcui ex fideicommisso restituta esset hereditas.  post quodsenatusconsultum praetor utilos actiones ei et in eum qui recepithereditatemquasi heredi et in heredem dare coepit.
    Sed quia heredes scripticum aut totam hereditatem aut paene totamplerumque restituere rogabanturadire hereditatem ob nullum velminimum lucrum recusabanatque ob id extinguebantur fideicommissa;postea Vespasiani Augusti temporibus Pegaso et Pusione consulibussenatus censuitut ei qui rogatus esset hereditatem restituereperinde liceret quartam partem retinereatque lege Falcidia exlegatis retinere conceditur.  ex singulis quoque rebus quae perfideicommissum relinquuntur eadem retentio permissa est.  postquod senatusconsultum ipse heres onera hereditaria sustinebat: ille autem qui ex fideicommisso recepit partem hereditatis legatariipartiarii loco eratid esteius legatarii cui pars bonorumlegabatur.  quae species legati partitio vocabaturquia cumherede legatarius partiebatur hereditatem.  unde quae solebantstipulationes inter heredem et partiarium legatarium interponieaedem interponebantur inter eum qui ex fideicommisso recepithereditatem et heredemid est ut et lucrum et damnum hereditariumpro rata parte inter eos commune sit.  Ergo si quidem non plusquam dodrantem hereditatis scriptus heres rogatus sit restitueretunc ex Trebelliano senatusconsulto restituebatur hereditas et inutrumque actiones hereditariae pro rata parte dabantur:  inheredem quidem iure civiliin eum vero qui recipiebat hereditatemex senatusconsulto Trebelliano tamquam in heredem.  at si plusquam dodrantem vel etiam totam hereditatem restituere rogatus sitlocus erat Pegasiano senatusconsultoet heres qui semel adierithereditatem si modo sua voluntate adieritsive retinuerit quartampartem sive noluerit retinereipse universa onera hereditariasustinebat.  sed quarta quidem retentaquasi partis et proparte stipulationes interponebantur tamquam inter partiariumlegatarium et heredem:  si vero totam hereditatem restitueritemptae et venditae hereditatis stipulationes interponebantur. sed si recuset scriptus heres adire hereditatem ob id quod dicat eamsibi suspectam esse quasi damnosamcavetur Pegasiano senatusconsultoutdesiderante eo cui restituere rogatus estiussu praetoris adeatet restituat hereditatemperindeque ei et in eum qui recipithereditatem actiones denturacsi iuris est ex Trebellianosenatusconsulto:  quo casu nullis stipulationibus opus estquiasimul et huic qui restituit securitas daturet actiones hereditariaeei et in eum transferuntur qui recipit hereditatemutroquesenatusconsulto in hac specie concurrente.
    Sed quia stipulationes ex senatusconsulto Pegasiano descendentes etipsi antiquitati displicuerunt et quibusdam casibus captiosas eashomo excelsi ingenii Papinianus appellat et nobis in legibus magissimplicitas quam difficultas placetideo omnibus nobis suggestis tamsimilitudinibus quam differentiis utriusque senatusconsultiplacuitexploso senatusconsulto Pegasianoquod postea supervenitomnemauctoritatem Trebelliano senatusconsulto praestareut ex eofideicommissariae hereditates restituantursive habeat heres exvoluntate testatoris quartam sive plus sive minus sive penitus nihilut tuncquando vel nihil vel minus quarta apud eum remaneatliceatei vel quartam vel quod deestex nostra auctoritate retinere velrepetere solutumquasi ex Trebelliano senatusconsulto pro rataportione actionibus tam in heredem quam in fideicommissariumcompetentibussi vero totam hereditatem sponte restitueritomneshereditariae actiones fideicommissario et adversus eum competunt; sedetiam id quod praecipuum Pegasiani senatusconsulti fueratutquandorecusabat heres scriptus sibi datam hereditatem adirenecessitas eiimponeretur totam hereditatem volenti fideicommissario restituereetomnes ad eum et contra eum transirent actioneset hoc transposuimusad senatusconsultum Trebellianumut ex hoc solo et necessitas herediimponatursi ipso nolente adire fideicommissarius desiderat restituisibi hereditatemnullo nec damno nec commodo apud heredem manente. Nihil autem interestutrum aliquis ex asse heres institutus auttotam hereditatem aut pro parte restituere regaturan ex parte heresinstitutus aut totam partem aut partis partem restituere rogatur: nam et hoc casu eadem observari praecepimusquae in totiushereditatis restitutione diximus.  Si quis una aliqua re deductasive praecepta quae quartam continetveluti fundo vel alia rerogatus sit restituere hereditatemsimili modo ex Trebellianosenatusconsulto restitutio fiatperinde ac si quarta parte retentarogatus esset reliquam hereditatem restituere.  sed illudinterest  quod altero casuid est cum deducta sive praeceptaaliqua re restituitur hereditasin solidum ex eo senatusconsultoactiones transferunturet res quae remanet apud heredem sine ulloonere hereditario apud eum manetquasi ex legato ei adquisitaaltero vero casuid est cumquarta parte retentarogatus est heresrestituere hereditatem et restituitscindantur actiones et prododrante quidem transferantur ad fideicommissariumpro quadranteremaneant apud heredem.  quin etiam licet in una requa deductaaut praecepta restituere aliquis hereditatem rogatus estmaxima parshereditatis contineaturaeque in solidum transferuntur actiones etsecum deliberare debet is cui restituitur hereditas an expediat sibirestitui.  eadem scilicet interveniunt et si duabus pluribusverebus deductis praeceptisve restituere hereditatem rogatus sit. sed et si certa summa deducta praeceptavequae quartam vel etiammaximam partem hereditatis continetrogatus sit aliquis hereditatemrestituereidem iuris est.  quae diximus de eo qui ex asseheres institutus esteadem transferimus et ad eum qui ex parte heresscriptus est.
     Praeterea intestatusquoque moriturus potest rogare eum ad quem bona sua vel legitimo iurevel honorario pertinere intellegitut hereditatem suam totampartemve eius aut rem aliquamveluti fundumhominempecuniamalicui restituat:  cum alioquin legata nisi ex testamento nonvaleant.  Eum quoque cui aliquid restituitur potest rogare ut idrursus alii totum aut partem vel etiam aliud aliquid restituat. Et quia prima fideicommissorum cunabula a fide heredum pendent et tamnomen quam substantiam acceperuntet ideo divus Augustus adnecessitatem iuris ea detraxit:  nuper et noseundem principemsuperare contendentesex facto quod Tribonianus vir excelsusquaestor sacri palatii suggessitconstitutionem fecimusper quamdisposuimus:  si testator fidei heredis sui commisitut velhereditatem vel speciale fideicommissum restituat et neque exscriptura neque ex quinque testium numeroqui in fideicommissislegitimus esse nosciturres possit manifestarised vel paucioresquam quinque vel nemo penitus testis intervenerittunc sive paterheredis sive alius quicumque sitqui fidem elegit heredis et ab eoaliquid restitui volueritsi heres perfidia tentus adimplere fidemrecusatnegando rem ita esse subsecutamsi fideicommissariusiusiurandum ei detuleritcum prius ipse de calumnia iuraveritnecesse eum habere vel iusiurandum subirequod nihil tale atestatore audivitvel recusantem ad fideicommissi vel universitatisvel specialis solutionem coartarine depereat ultima voluntastestatoris fidei heredis commissa.  eadem observari censuimus etsi a legatario vel fideicommissario aliquid similiter relictum sit. quodsi is a quo relictum dicitur confiteatur quidem aliquid a serelictum essesed ad legis subtilitatem decurratomnimodo cogendusest solvere. 

LIB.IITIT. XXIV.

DESINGULIS REBUS PER FIDEICOMMISSUM RELICTIS.

    Potest autem quis etiam singulas res per fideicommissum relinquereveluti fundumhominemvestemargentumpecuniam numeratamet velipsum heredem rogare ut alicui restituatvel legatarium quamvis alegatario legari non possit.  Potest autem non solum propriastestator res per fideicommissum relinqueresed et heredis autlegatarii aut fideicommissarii aut cuiuslibet alterius.  itaqueet legatarius et fideicommissarius non solum de ea re rogari potestut eam alicui restituatquae ei relicta sitsed etiam de aliasiveipsius sive aliena sit.  hoc solum observandum estne plusquisquam rogetur alicui restituere quam ipse ex testamento ceperit;nam quod amplius est inutiliter relinquitur.  cum autem alienares per fideicommissum relinquiturnecesse est ei qui rogatus estaut ipsam redimere et praestare aut aestimationem eius solvere. Libertas quoque servo per fideicommissum dari potestut heres eumrogetur manumittere vel legatarius vel fideicommissarius.  necinterestutrum de suo proprio servo testator rogetan de eo quiipsius heredis aut legatarii vel etiam extranei sit.  itaquealienus servus redimi et manumitti debet:  quodsi dominus eumnon vendatsi modo nihil ex iudicio eius qui reliquit libertatempercepitnon statim extinguitur fideicommissaria libertasseddifferturquia possit tempore procedenteubicumque occasioredimendi servi fueritpraestari libertas.  qui autem ex causafideicommissi manumittiturnon testatoris fit libertusetiamsitestatoris servus sitsed eius qui manumittit: at is qui directotestamento liber esse iubeturipsius testatoris fit libertusquietiam orcinus appellatur.  nec alius ullus directo ex testamentolibertatem habere potest quam qui utroque tempore testatoris fueritet quo faceret testamentum et quo moreretur.  directo autemlibertas tunc dari videturcum non ab alio servum manumitti rogatsed velut ex suo testamento libertatem ei competere vult.
    Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habentur; PETOROGOVOLOMANDOFIDEI TUAE COMMITTO.  quae perinde singula firmasunt atque si omnia in unum congesta essent. 

LIB.IITIT. XXV.

DECODICILLIS.

 

    Ante Augusti tempora constat ius codicillorum non fuissesed primusLucius Lentulusex cuius persona etiam fideicommissa coeperuntcodicillos introduxit.  nam cum decederet in Africa scripsitcodicillos testamento confirmatosquibus ab Augusto petiit perfideicommissum ut faceret aliquid:  et cum divus Augustusvoluntatem eius implessetcuius deinceps reliqui auctoritatemsecutifideicommissa praestabantet filia Lentuli legata quae iurenon debebat solvitdicitur Augustus convocasse prudentesinter quosTrebatium quoquecuius tunc auctoritas maxima eratet quaesisseanpossit hoc recipi nec absonans a iuris ratione codicillorum ususesset:  et Trebatium suasisse Augustoquod diceretutilissimumet necessarium hoc civibus esse propter magnas et longasperegrinationesquae apud veteres fuissentubisi quis testamentumfacere non possettamen codicillos posset.  post quae temporacum et Labeo codicillos fecissetiam nemini dubium erat quincodicilli iure optimo admitterentur.
     Nontantum autem testamento facto potest quis codicillos faceresed etintestatus quis decedens fideicommittere codicillis potest.  sedcum ante testamentum factum codicilli facti erantPapinianus aitnon aliter vires habere quam si speciali postea voluntateconfirmentur.  sed divi Severus et Antoninus rescripseruntexhis codicillis qui testamentum praecedunt posse fideicommissum petisi appareat eum qui postea testamentum fecerat a voluntate quamcodicillis expresserat non recessisse.  Codicillis autemhereditas neque dari neque adimi potestne confundatur iustestamentorum et codicillorumet ideo nec exheredatio scribi. directo autem hereditas codicillis neque dari neque adimi potest: nam per fideicommissum hereditas codicillis iure relinquitur. nec condicionem heredi instituto codicillis adicere neque substitueredirecto potest.  Codicillos autem etiam plures quis facerepotest:  et nullam sollemnitatem ordinationis desiderant.

IMPERATORISIVSTINIANI INSTITVTIONVM LIBER TERTIVS

LIBERTERTIUS: TITULORUM CONSPECTUS.

III:I

Dehereditatibus quae ab intestato deferuntur

III:XVI

Deduobus reis stipulandi et promittendi

III:II

Delegitima adgnatorum successione

III:XVII

Destipulatione servorum

III:III

Desenatusconsulto Tertulliano

III:XVIII

Dedivisione stipulationum

III:IV

Desenatusconsulto Orphitiano

III:XIX

Deinutilibus stipulationibus

III:V

Desuccessione cognatorum

III:XX

Defideiussoribus

III:VI

Degradibus cognationis

III:XXI

Delitterarum obligatione

III:VII

Desuccessione libertorum

III:XXII

Deconsensu obligatione

III:VIII

Deadsignatione libertorum

III:XXIII

Deemptione et venditione

III:IX

Debonorum possessionibus

III:XXIV

Delocatione et conductione

III:X

Deadquisitione per adrogationem

III:XXV

Desocietate

III:XI

De eocui libertatis causa bona addicuntur

III:XXVI

Demandato

III:XII

Desuccessionibus sublatisquae fiebant per bonorum venditionem etex senatusconsulto Claudiano 

III:XXVII

Deobligationibus quasi ex contractu

III:XIII

Deobligationibus

III:XXVIII

Perquas personas nobis obligatio adquiritur

III:XIV

Quibusmodis re contrahitur obligatio

III:XXIX

Quibusmodis obligatio tollitur

III:XV

Deverborum obligatione

 

LIB. IIITIT. I.

DEHEREDITATIBUS QUAE AB INTESTATO DEFERUNTUR.

    Intestatus decedit qui aut omnino testamentum non fecitaut non iurefecitaut id quod fecerat ruptum irritumve factum estaut nemo exeo heres extitit.
     Intestatorum autemhereditates ex lege duodecim tabularum primum ad suos heredespertinent.  Sui autem heredes existimanturut et supra diximusqui in potestate morientis fuerunt:  veluti filius filianeposneptisve ex filiopronepos proneptisve ex nepote filio natoprognatus prognatave.  nec interestutrum naturales sunt liberian adoptivi.  Quibus connumerari necesse est etiam eos qui exlegitimis quidem matrimoniis non sunt progeniticuriis tamencivitatum datisecundum divalium constitutionum quae super hispositae sunt tenoremsuoram iura nanciscuntur:  nec non eosquos nostrae amplexae sunt constitutionesper quas iussimussi quismulierem in suo contubernio copulaverit non ab initio affectionemaritalieam tamen cum qua poterat habere coniugiumet ex ealiberos sustuleritpostea vero affectione procedente etiam nuptialiainstrumenta cum ea fecerit filiosque vel filias habuerit:  nonsolum eos liberos qui post dotem editi sunt iustos et in potestateesse patribussed etiam anterioresqui et his qui postea nati suntoccasionem legitimi nominis praestiterunt:  quod optinerecensuimusetiamsi non progeniti fuerint post dotale instrumentumconfectum liberivel etiam nati ab hac luce subtracti fuerint.
    Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum heredumnumero suntsi praecedens persona desierit in potestate parentisessesive morte id acciderit sive alia rationevelutiemancipatione:  nam si per id tempus quo quis moreretur filiusin potestate eius sitnepos ex eo suus heres esse non potest. idqueet in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus. postumi quoquequisi vivo parente nati essent in potestate futuriforentsui heredes sunt.  Sui autem etiam ignorantes fiuntheredes etlicet furiosi sintheredes possunt existere:  quiaquibus ex causis ignorantibus adquiritur nobisex his causis etfuriosis adquiri potest.  et statim morte parentis quasicontinuatur dominium:  et ideo nec tutoris auctoritate opus estin pupilliscum etiam ignorantibus adquiritur suis heredibushereditas:  nec curatoris consensu adquiritur furiososed ipsoiure.
     Interdum autemlicet in potestatemortis tempore suus heres non fuittamen suus heres parentiefficiturveluti si ab hostibus quis reversus fuerit post mortempatris sui:  ius enim postliminii hoc facit.  Percontrarium evenitutlicet quis in familia defuncti sit mortistemporetamen suus heres non fiatveluti si post mortem suam pateriudicatus fuerit reus perduellionisac per hoc memoria eius damnatafuerit:  suum enim heredem habere non potestcum fiscus eisuccedit.  sed potest diciipso iure esse suum heredem. sed desinere.
     Cum filius filiave et exaltero filio nepos neptisve extantpariter ad hereditatem vocanturnec qui gradu proximior est ulteriorem excludit:  aequum enimesse videturnepotes neptesque in patris sui locum succedere. pari ratione et si nepos neptisque sit ex filio et ex nepote proneposproneptisvesimul vocantur.  et quia placuitnepotesneptesqueitem pronepotes proneptesque in parentis sui locumsuccedereconveniens esse visum estnon in capitased in stirpeshereditatem dividiut filius partem dimidiam hereditatis habeat etex altero filio duo pluresve nepotes alteram dimidiam.  item siex duobus filiis nepotes extant et ex altero unus forte aut duoexaltero tres aut quattuorad unum aut duos dimidia pars pertinetadtres vel ad quattuor altera dimidia.
     Cumautem quaerituran quis suus heres existere potest:  eo temporequaerendum est quo certum est aliquem sine testamento decessisse:quod accidit et destituto testamento.  hac ratione si filiusexheredatus fuerit et extraneus heres institutus estfilio mortuopostea certum fuerit heredem institutum ex testamento non fieriheredemaut quia noluit esse heres aut quia non potuitnepos avosuus heres existetquia quo tempore certum est intestatum decessissepatremfamiliassolus invenitur nepos.  et hoc certum est. Et licet post mortem avi natus sittamen avo vivo conceptusmortuopatre eius posteaque deserto avi testamentosuus heres efficitur. plane si et conceptus et natus fuerit post mortem avimortuo patresuo desertoque postea avi testamentosuus heres avo non existitquia nullo iure cognationis patrem sui patris tetigit.  sic necille est inter liberos avo quem fillus emancipatus adoptaverat. hi autem cum non sunt quantum ad hereditatem liberineque bonorumpossessionem petere possunt quasi proximi cognati.  haec de suisheredibus.
     Emancipati autem liberi iurecivili nihil iuris habent:  neque enim sui heredes suntquia inpotestate esse desierunt parentisneque alio ullo iure per legemduodecim tabularum vocantur.  sed praetor naturali aequitatemotus dat eis bonorum possessionem unde liberiperinde ac si inpotestate parentis mortis tempore fuissentsive soli sint sive cumsuis heredibus concurrant.  itaque duobus liberis extantibusemancipato et qui mortis tempore in potestate fueritsane quidem isqui in potestate fuerit solus iure civili heres estid est solussuus heres est:  sed cum emancipatus beneficio praetoris inpartem admittiturevenit ut suus heres pro parte heres fiat. At hi qui emancipati a parente in adoptionem se dederunt nonadmittuntur ad bona naturalis patris quasi liberisi modo cum ismoreretur in adoptiva familia sint.  nam vivo eo emancipati abadoptivo patre perinde admittuntur ad bona naturalis patrisac siemancipati ab ipso essent nec umquam in adoptiva familia fuissent: et convenienterquod ad adoptivum patrem pertinetextraneorum locoesse incipiunt.  post mortem vero naturalis patris emancipati abadoptivo et quantum ad hunc aeque extraneorum loco fiuntet quantumad naturalis parentis bona pertinetnihilo magis liberorum gradumnanciscuntur:  quod ideo sic placuitquia iniquum erat esse inpotestate patris adoptiviad quos bona naturalis patris pertinerentutrum ad liberos eius an ad adgnatos.
    Minus ergo iuris habent adoptivi filii quam naturales.  namquenaturales emancipati beneficio praetoris gradum liberorum retinentlicet iure civili perdunt:  adoptivi vero emancipati et iurecivili perdunt gradum liberorum et a praetore non adiuvantur. et recte:  naturalia enim iura civilis ratio peremere nonpotestnec quia desinunt sui heredes essedesinere possunt filiifiliaeve aut nepotes neptesve esse:  adoptivi vero emancipatiextraneorum loco incipiunt essequia ius nomenque filii filiaevequod per adoptionem consecuti suntalia civili rationeid estemancipationeperdunt.  Eadem haec observantur et in ea bonorumpossessione quam contra tabulas testamenti parentis liberispraeteritis.  id est neque heredibus institutisneque utoportet exheredatispraetor pollicetur.  nam eos quidem qui inpotestate parentis mortis tempore fuerunt et emancipatos vocatpraetor ad eam bonorum possessionem:  eos vero qui in adoptivafamilia fuerunt per hoc tempus quo naturalis parens morereturrepellit.  item adoptivos liberos emancipatos ab adoptivo patresicut ab intestato ita longe minus contra tabulas testamentiad bonaeius admittitquia desinunt in liberorum numero esse. Admonendi tamen sumuseos qui in adoptiva familia suntquive postmortem naturalis parentis ab adoptivo patre emancipati fuerintintestato parente naturali mortuolicet ea parte edicti qua liberiad bonorum possessionem vocantur non admittanturalia tamen partevocariid est qua cognati defuncti vocantur.  ex qua parte itaadmittuntur si neque sui heredes liberi neque emancipati obstentneque adgnatus quidem ullus interveniat:  ante enim praetorliberos vocat tam suos heredes quam emancipatosdeinde legitimosheredesdeinde proximos cognatos.
     Sedea omnia antiquitati quidem placuerunt:  aliquam autememendationem a nostra constitutione acceperuntquam super hispersonis posuimus quae a patribus suis naturalibus in adoptionemaliis dantur.  invenimus etenim nonnullos casusin quibus filiiet naturalium parentum successionem propter adoptionem amittebant etadoptione facile per emancipationem solutaad neatrius patrissuccessionem vocabantur.  hoc solito more corrigentesconstitutionem scripsimus per quam definivimusquando parensnaturalis filium suum adoptandum alii dederitintegra omnia iura itaservari atque si in patris naturalis potestate permansisset necpenitus adoptio fuerit subsecuta:  nisi in hoc tantummodo casuut possit ab intestato ad patris adoptivi venire successionem. testamento autem ab eo facto neque iure civili neque praetorioaliquid ex hereditate eius persequi potest neque contra tabulasbonorum possessione agnita neque inofficiosi querela institutacumnec necessitas patri adoptivo imponitur vel heredem eum instituerevel exheredatum facereutpote nullo naturali vinculo copulatum: neque si ex Sabiniano senatusconsulto ex tribus maribus fueritadoptatusnam et in huiusmodi casu neque quarta ei servatur nec ullaactio ad eius persecutionem ei competit.  nostra autemconstitutione exceptus est is quem parens naturalis adoptandumsusceperit:  utroque enim iure tam naturali quam legitimo inhanc personam concurrentepristina iura tali adoptioni servavimusquemadmodum si paterfamilias sese dederit adrogandum.  quaespecialiter et singillatim ex praefatae constitutionis tenore possuntcolligi.
     Item vetustasex masculisprogenitos plus diligenssolos nepotes vel neptes qui ex virili sexudescendunt ad suorum vocabat successionemet iuri adgnatorum eosanteponebat:  nepotes autem qui ex filiabus nati sunt etpronepotes ex neptibus cognatorum loco numeranspost adgnatorumlineam eos vocabattam in avi vel proavi materni quam in aviae velproaviae sive paternae sive maternae successionem.  divi autemprincipes non passi sunt talem contra naturam iniuriam sinecompetenti emendatione relinquere:  sed cum nepotis etpronepotis nomen commune est utrisque qui tam ex masculis quam exfeminis descenduntideo eundem gradum et ordinem successionis eisdonaverunt:  sed ut aliquid amplius sit eis qui non solumnaturae sed etiam veteris iuris suffragio muniunturportionemnepotum et neptium vel deincepsde quibus supra diximuspaulominuendam esse existimaveruntut minus tertiam partem acciperentquam mater eorum vel avia fuerat accepturavel pater eorum vel avuspaternus sive maternusquando femina mortua sit cuius de hereditateagiturhisquelicet soli sintadeuntibus adgnatos minimevocabant.  et quemadmodum lex duodecim tabularum filio mortuonepotes vel neptes vel pronepotes et proneptes in locum patris sui adsuccessionem avi vocat:  ita et principalis dispositio in locummatris suae vel aviae eos cum iam designata partis tertiaedeminutione vocat.  Sed noscum adhuc dubitatio manebat interadgnatos et memoratos nepotespartem quartam defuncti substantiaeadgnatis sibi vindicantibus ex cuiusdam constitutionis auctoritatememoratam quidem constitutionem a nostro codice segregavimus nequeinseri eam ex Theodosiano codice in eo concessimus.  nostraautem constitutione promulgata toti iuri eius derogatum est etsanximustalibus nepotibus ex filia vel pronepotibus ex nepte etdeinceps superstitibusadgnatos nullam partem mortui successionissibi vindicarene hi qui ex transversa linea veniunt potiores hishabeantur qui recto iure descendunt:  quam constitutionemnostram obtinere secundum sui vigorem et tempora et nunc sancimus. ita tamen quemadmodum inter filios et nepotes ex filio antiquitasstatuit non in capita sed in stirpes dividi hereditatemsimiliternos inter filios et nepotes ex filia distributionem fieri iubemusvel inter omnes nepotes et neptes et alias deinceps personasututraque progenies matris suae vel patrisaviae vel avi portionemsine ulla deminutione consequanturetsi forte unus vel duo ex unaparteex altera tres aut quattuor extentunus aut duo dimidiamalteri tres aut quattuor alteram dimidiam hereditatis habeant.

LIB.IIITIT. II.

DELEGITIMA ADGNATORUM SUCCESSIONE.

    Si nemo suus heresvel eorum quos inter suos heredes praetor velconstitutiones vocantextat aut successionem quoquo modoamplectatur:  tunc ex lege duodecim tabularum ad adgnatumproximum hereditas pertinet.
     Sunt autemadgnatiut primo quoque libro tradidimuscognati per virilis sexuspersonas cognatione iunctiquasi a patre cognati.  itaque eodempatre nati fratres adgnati sibi suntqui et consanguinei vocanturnec requiritur an etiam eandem matrem habuerint.  item patruusfratris filio et invicem is illi adgnatus est.  eodem numerosunt fratres patruelesid est qui ex duobus fratribus procreatisuntqui etiam consobrini vocantur.  qua ratione etiam adplures gradus adgnationis pervenire poterimus.  hi quoquequipost mortem patris nascunturnanciscuntur consanguinitatis iura. non tamen omnibus simul adgnatis dat lex hereditatemsed his quitunc proximo gradu sunt cum certum esse coeperit aliquem intestatumdecessisse.  Per adoptionem quoque adgnationis ius consistitveluti inter filios naturales et eos quos pater eorum adoptavit (necdubium estquin proprie consanguinei appellentur):  item siquis ex ceteris adgnatis tuisveluti frater aut patruus aut deniqueis qui longiore gradu estaliquem adoptaveritadgnatio inter vosesse non dubitatur.
     Ceterum intermasculos quidem adgnationis iure hereditas etiam longissimo graduultro citroque capitur.  quod ad feminas vero ita placebat utipsae consanguinitatis iure tantum capiant hereditatem si sororessintulterius non capiant:  masculi vero ad earum hereditatesetiam si longissimo gradu sintadmittantur.  qua de causafratris tui aut patrui tui filiae vel amitae tuae hereditas ad tepertinebattua vero ad illas non pertinebat.  quod ideo itaconstitutum eratquia commodius videbaturita iura constitui utplerumque hereditates ad masculos confluerent.  sed quia saneiniquum erat in universum eas quasi extraneas repellipraetor eas adbonorum possessionem admittebat ea parte qua proximitatis nominebonorum possessionem pollicetur:  ex qua parte ita scilicetadmittuntursi neque adgnatus ullus nec proximior cognatusinterveniat.  Et haec quidem lex duodecim tabularum nullo modointroduxitased simplicitatem legibus amicam amplexasimili modoomnes adgnatos sive masculos sive feminas cuiuscumque gradus adsimilitudinem suorum invicem ad successionem vocabat:  mediaautem iurisprudentia quae erat lege quidem duodecim tabularum iuniorimperiali autem dispositione anteriorsubtilitate quadam excogitatapraefatam differentiam inducebat et penitus eas a successioneadgnatorum repellebatomni alia successione incognitadonecpraetorespaulatim asperitatem iuris civilis corrigentessive quoddeest adimplenteshumano proposito alium ordinem suis edictisaddiderant etcognationis linea proximitatis nomine introductaperbonorum possessionem eas adiuvabant et pollicebantur his bonorumpossessionem quae unde cognati appellatur.  Nos vero legemduodecim tabularum sequentes et eius vestigia in hac parteconservanteslaudamus quidem praetores suae humanitatisnon tameneos inplenum causae mederi invenimus:  quare etenimunoeodemque gradu naturali concurrente et adgnationis titulis tam inmasculis quam in feminis aequa lance constitutismasculis quidemdabatur ad successionem venire omnium adgnatorumex adgnatis autemmulieribus nullis penitus nisi soli sorori ad adgnatorum successionempatebat aditus?  ideo in plenum omnia reducentes et ad iusduodecim tabularum eandem dispositionem exaequantesnostraconstitutione sanximus:

Hoc etiamaddendum nostrae constitutioni existimavimusut transferatur unustantommodo gradus

videlicethereditate non in stirpessed in capita dividenda.
    Si plures sint gradus adgnatorumaperte lex duodecim tabularumproximum vocat: itaque si verbi gratia sit frater defuncti etalterius fratris filius aut patruusfrater potior habetur.  etquamvis singulari numero usa lex proximum vocettamen dubium non estquin etsi plures sint eiusdem gradusomnes admittantur:  namet proprie proximus ex pluribus gradibus intellegitur et tamen dubiumnon est quinlicet unus sit gradus adgnatorumpertineat ad eoshereditas.  Proximus autemsi quidem nullo testamento factoquisque decesseritper hoc tempus requiritur quo mortuus est iscuius de hereditate quaeritur. quodsi facto testamento quisquamdecesseritper hoc tempus requiritur quo certum esse coeperitnullum ex testamento heredem extaturum:  tum enim propriequisque intellegitur intestatus decessisse.  quod quidemaliquando longo tempore declaratur:  in quo spatio temporissaepe acciditut proximiore mortuoproximus esse incipiat quimoriente testatore non erat proximus.
    Placebat autemin eo genere percipiendarum hereditatum successionemnon esseid est quamvis proximusquisecundum ea quae diximusvocatur ad hereditatemaut spreverit hereditatem autantequamadeatdecesseritnihilo magis legitimo iure sequentes admittuntur. quod iterum praetores imperfecto iure corrigentesnon in totum sineadminiculo relinquebantsed ex cognatorum ordine eos vocabantutpote adgnationis iure eis recluso.  sed nos nihil deesseperfectissimo iuri cupientesnostra constitutione sanximus quam deiure patronatushumanitate suggerenteprotulimussuccessionem inadgnatorum hereditatibus non esse eis denegandamcum satis absurdumerat quod cognatis a praetore apertum est hoc adgnatis esse reclusummaxime cum in onere quidem tutelarum et primo gradu deficientesequens succeditet quod in onere obtinebat non erat in lucropermissum.
     Ad legitimam successionemnihilo minus vocatur etiam parens qui contracta fiducia filium velfiliamnepotem vel neptem ac deincepsemancipat.  quod exnostra constitutione omnimodo induciturut emancipationes liberorumsemper videantur contracta fiducia fiericum apud antiquos nonaliter hoc obtinebat nisi specialiter contracta fiducia parensmanumisisset.

LIB.IIITIT. III.

DESENATUSCONSULTO TERTULLIANO.

    Lex duadecim tabularum ita stricto iure utebatur et praeponebatmasculorum progeniemet eos qui per feminini sexus necessitudinemsibi iunguntur adeo expellebatut ne quidem inter matrem et filiumfiliamve ultro citroque hereditatis capiendae ius daretnisi quodpraetores ex proximitate cognatorum eas personas ad successionembonorum possessione unde cognati accommodata vocabant.
    Sed hae iuris angustiae postea emendatae sunt.  et primus quidemdivus Claudius matri ad solatium liberorum amissorum legitimam eorumdetulit hereditatem.  Postea autem senatusconsulto Tertullianoquod divi Hadriani temporibus factum estplenissime de tristisuccessione matrinon etiam aviae deferenda cautum est:  utmater ingenua trium liberorum ius habenslibertina quattuor ad bonafiliorum filiarumve admittatur intestatorum mortuorumlicet inpotestate parentis estut scilicetcum alieno iuri subiecta estiussu eius adeat cuius iuri subiecta est.  Praeferuntur autemmatri liberi defunctiqui sui sunt quive suorum locosiveprimigradus sive ulterioris.  sed et filiae suae mortuae filiusvel filia opponitur ex constitutionibus matri defunctaeid est aviaesuae.  pater quoque utriusquenon etiam avus vel proavusmatrianteponiturscilicet cum inter eos solos de hereditate agitur. frater autem consanguineus tam filii quam filiae excludebat matrem: soror autem consanguinea pariter cum matre admittebatur:  sed sifuerat frater et soror consanguinei et mater liberis honoratafraterquidem matrem excludebatcommunis autem erat hereditas ex aequispartibus fratri et sorori.
     Sed nosconstitutionequam in codice nostro nomine decorato posuimusmatrisubveniendum esse existimavimusrespicientes ad naturam etpuerperium et periculum et saepe mortem ex hoc casu matribusillatam.  ideoque impium esse credidimuscasum fortuitum ineius admitti detrimentum:  si enim ingenua ter vel libertinaquater non pepereritimmerito defraudabatur successione suorumliberorum; quid enim peccavitsi non plures sed paucos pepererit? et dedimus ius legitimum plenum matribus sive ingenuis sivelibertinisetsi non ter enixae fuerint vel quatersed eum tantumvel eam qui quaeve morte intercepti suntut et sic vocentur inliberorum suoram legitimam successionem.  Sed cum anteaconstitutiones iura legitima perscrutantes partim matrem adiuvabantpartim eam praegravabant et non in solidum eam vocabantsed inquibusdam casibus tertiam partem ei abstrahentes certis legitimisdabant personisin aliis autem contrariam faciebant:  nobisvisum estrecta et simplici via matrem omnibus legitimis personisanteponi et sine ulla deminutione filiorum suorum successionemaccipereexcepta fratris et sororis personasive consanguinei sintsive sola cognationis iura habentesut quemadmodum eam toto alioordini legitimo praeposuimusita omnes fratres et sororessivelegitimi sint sive nonad capiendas hereditates simul vocemusitatamen utsi quidem solae sorores cognatae vel adgnatae et materdefuncti vel defunctae supersintdimidiam quidem materalteram verodimidiam partem omnes sorores habeantsi vero matre superstite etfratre vel fratribus solis vel etiam cum sororibus sive legitima sivesola cognationis iura habentibus intestatus quis vel intestatamoriaturin capita distribuatur eius hereditas.  Sedquemadmodum nos matribus prospeximusita eas oportet suae suboliconsulere:  scituris eis quodsi tutores liberis non petierintvel in locum remoti vel excusati intra annum petere neglexerintabeorum impuberum morientium successione merito repellentur. Licet autem volgo quaesitus sit filius filiavepotest ad bona eiusmater ex Tertulliano senatusconsulto admitti.

LIB.IIITIT. IV.

DESENATUSCONSULTO ORPHITIANO.

    Per contrarium autem ut liberi ad bona matrum intestatarumadmittantursenatusconsulto Orphitiano effectum estquod latum estOrphito et Rufo consulibusdivi Marci temporibus.  et data esttam filio quam filiae legitima hereditasetiamsi alieno iurisubiecti sunt:  et praeferuntur et consanguineis et adgnatisdefunctae matris.  Sed cum ex hoc senatusconsulto nepotes adaviae successionem legitimo iure non vocabanturpostea hocconstitutionibus principalibus emendatum estut ad similitudinemfilioram filiarumque et nepotes et neptes vocentur.  Sciendumautem esthuiusmodi successiones quae a Tertulliano et Orphitianodeferunturcapitis deminutione non peremi propter illam regulam quanovae hereditates legitimae capitis deminutione non pereuntsedillae solae quae ex lege duodecim tabularum deferantur. Novissime sciendum estetiam illos liberos qui vulgo quaesiti suntad matris hereditatem ex hoc senatusconsulto admitti.
    Si ex pluribus legitimis heredibus quidam omiserint hereditatemvelmorte vel alia causa impediti fuerint quominus adeant: reliquisqui adierintadcrescit illorum portio etlicet antedecesserint qui adierintad heredes tamen eorum pertinet.

LIB.IIITIT. V.

DESUCCESSIONE COGNATORUM.

    Post suos heredeseosque quos inter suos heredes praetor etconstitutiones vocantet post legitimos (quo numero sunt adgnati ethi quos in locum adgnatorum tam supra dicta senatusconsulta quamnostra erexit constitutio) proximos cognatos praetor vocat.  Quaparte naturalis cognatio spectatur.  nam adgnati capite deminutiquique ex his progeniti suntex lege duodecim tabularum interlegitimos non habentursed a praetore tertio ordine vocanturexceptis solis tantummodo fratre et sorore emancipatisnon etiamliberis eorum quos lex Anastasiana cum fratribus integri iurisconstitutis vocat quidem ad legitimam fratris hereditatem sivesororisnon aequis tamen partibussed cum aliqua deminutione quamfacile est ex ipsius constitutionis verbis colligerealiis veroadgnatis inferioris graduslicet capitis deminutionem passi nonsunttamen eos anteponit et procul dubio cognatis.  Hos etiamqui per feminini sexus personas ex transverso cognatione iungunturtertio gradu proximitatis nomine praetor ad successionem vocat. Liberi quoque qui in adoptiva familia sunt ad naturalium parentumhereditatem hoc eodem gradu vocantur.  Vulgo quaesitos nullumhabere adgnatum manifestum estcum adgnatio a patrecognatio sit amatrehi autem nullum patrem habere intelleguntur.  eademratione nec inter se quidem possunt videri consanguinei essequiaconsanguinitatis ius species est adgnationis:  tantum igiturcognati sunt sibisicut et matris cognatis.  itaque omnibusistis ea parte competit bonorum possessio qua proximitatis nominecognati vocantur.  Hoc loco et illud necessario admonendi sumusadgnationis quidem iure admitti aliquem ad hereditatem et si decimogradu sitsive de lege duodecim tabularum quaeramussive de edictoquo praetor legitimis heredibus daturum se bonorum possessionempollicetur.  proximitatis vero nomine his solis praetorpromittit bonorum possessionem qui usque ad sextum gradum cognationissuntet ex septimo a sobrino sobrinaque nato nataeve.

LIB.IIITIT. VI.

DEGRADIBUS COGNATIONIS.

    Hoc loco necessarium est exponere quemadmodum gradus cognationisnumerentur.  qua in re inprimis admonendi sumuscognationemaliam supra numerarialiam infraaliam ex transversoquae etiam exlatere dicitur.  superior cognatio est parentiuminferiorliberorumex transverso fratrum sororumveeorumque qui ex hisprogeneranturet convenienter patruiamitaeavunculimaterterae. et superior quidem et inferior cognatio a primo gradu incipit: at ea quae ex transverso numeratura secundo.
    Primo gradu est supra patermaterinfra filiusfilia. Secundo supra avosaviainfra neposneptisex transverso fratersoror.  Tertio supra proavusproavia.  infra proneposproneptisex transverso fratris sororisque filiusfilia etconvenienter patruusamitaavunculus matertera.  patruus estpatris fraterqui Graece grju306a.gifvocatur:  avunculus est matris fraterqui apud Graecosproprie grju306b.gifappellatur:  et promiscue grju306c.gifdicitur.  amita est patris sorormatertera vero matris soror: utraque grju306d.gifvel apud quosdam grju306e.gifappellatur.  Quarto gradu supra abavusabaviainfra abneposabneptisex transverso fratris sororisque neposneptis etconvenienter patruus magnusamita magna (id est avi frater etsoror)item avunculus magnusmatertera magna (id est aviae frateret soror)consobrinusconsobrina (id est qui quaeve ex fratribusaut sororibus progenerantur).  sed quidam recte consobrinos eosproprie putant diciqui ex duabus sororibus progeneranturquasiconsororinos:  eos vero qui ex duobus fratribus progeneranturproprie fratres patrueles vocari (si autem ex duobus fratribus filiaenascantursorores patrueles appellantur):  at eos qui ex fratreet sorore propagantur amitinos proprie dici (amitae tuae filiiconsobrinum te appellanttu illos amitinos).  Quinto supraatavasataviainfra adneposadneptisex transverso fratrissororisque proneposproneptis et convenienter propatruusproamita(id est proavi frater et soror)proavunculuspromatertera (id estproaviae frater et soror)item fratris patruelissororis patruelisconsobrini et consobrinaeamitiniamitinae filiusfiliapropiussobrinosobrina (hi sunt patrui magniamitae magnaeavunculimagnimaterterae magnae filiasfilia).  Sexto gradu sunt supratritavustritaviainfra trinepostrineptisex transverso fratrissororisque abneposabneptis et convenienter abpatruusabamita (idest abavi frater et soror)abavunculusabmatertera (id est abaviaefrater et soror)item propatruiproamitaeproavunculipromaterterae filiusfiliaitem fratris patruelissororispatruelisconsobriniconsobrinaeamitiniamitinae neposneptisitem sobrini sobrinaeque (id est qui quaeve ex fratribus velsororibus patruelibus vel consobrinis vel amitinis progenerantur). Hactenus ostendisse sufficiet quemadmodum gradus cognationisnumerentur.  namque ex his palam est intellegere quemadmodumulterius quoque gradus numerare debemus:  quippe semper generataquaeque persona gradum adiciatut longe facilias sit responderequoto quisque gradu sit quam propria cognationis appellationequemquam denotare.  Adgnationis quoque gradus eodem modonumerantur.  Sed cum magis veritas oculata fide quam per auresanimis hominum infigiturideo necessarium duximuspost narrationemgraduum etiam eos praesenti libro inscribi.  quatenus possint etauribus et inspectione adulescentes perfectissimam graduum doctrinamadipisci.
     Illud certum estad servilescognationes illam partem edicti qua proximitatis nomine bonorumpossessio promittitur non pertinere:  nam nec ulla antiqua egetalis cognatio computabatur.  sed nostra constitutionequam proiure patronatus fecimus (quod ius usque ad nostra tempora satisobscurum atque nube plenum et undique confusum fuerat) et hochumanitate suggerenteconcessimusut si quis in servili consortioconstitutus liberum vel liberos habueritsive ex libera siveservilis condicionis mulierevel contra serva mulier ex libero velservo habuerit liberos cuinscumque sexuset ad libertatem hispervenientibuset hi qui ex servili ventre nati sunt libertatemmerueruntveldum mulieres liberae erantipsi in servitute eashabuerunt et postea ad libertatem perveneruntut hi omnes adsuccessionem vel patris vel matris veniantpatronatus iure in hacparte sopito:  hos enim liberos non solum in suorum parentiumsuccessionemsed etiam alterum in alterius mutuam successionemvocavimusex illa lege specialiter eos vocantessive soliinveniantur qui in servitute nati et postea manumissi suntsive unacum aliis qui post libertatem parentium concepti suntsive ex eademmatre vel eodem patre sive ex aliis nuptiisad similitudinem eorumqui ex iustis nuptiis procreati sunt.
    Repetitis itaque omnibus quae iam tradidimusapparetnon semper eosqui parem gradum cognationis optinent pariter vocarieoque ampliusnec eum quidem qui proximior sit cognatus semper potiorem esse. cum enim prima causa sit suorum heredum quosque inter suos heredesiam enumeravimusapparetpronepotem vel abnepotem defuncti potioremesse quam fratrum aut patrem matremque defuncticum alioquin paterquidem et materut supra quoque tradidimusprimum gradumcognationis optineantfrater vero secundumpronepos autem tertiogradu sit cognatus et abnepos quarto:  nec interest in potestatemorientis fuerit an non fueritquod vel emancipatus vel exemancipato aut ex feminino sexu propagatus est.
    Amotis quoque suis heredibus quosque inter suos heredes vocaridiximusadgnatusqui integrum ius adgnationis habetetiamsilongissimo gradu sitplerumque potior habetur quam proximiorcognatus:  nam patrui nepos vel pronepos avunculo vel materteraepraefertur.  totiens igitur dicimus aut potiorem haberi eum quiproximiorem gradum cognationis obtinetaut pariter vocari eos quicognati sintquotiens neque suorum heredum iure quique inter suosheredes suntneque adgnationis iure aliquis praeferri debeatsecumdum ea quae tradidimusexceptis fratre et sorore emancipatisqui ad successionem fratrum vel sororum vocanturqui et si capitedeminuti sunttamen praeferuntur ceteris ulterioris gradus adgnatis.

LIB.IIITIT. VII.

DESUCCESSIONE LIBERTORUM.

    Nunc de libertorum bonis videamus.  olim itaque licebat libertopatronum suum impune testamento praeterire:  nam ita demum lexduodecim tabularum ad hereditatem liberti vocabat patronumsiintestatus mortuus esset libertusnullo suo herede relicto. itaque intestato quoque mortuo libertosi is suum heredemreliquissetnihil in bonis eius patrono ius erat.  et si quidemex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquissetnullavidebatur querela:  si vero adoptivus filius essetaperteiniquum erat nihil iuris patrono superesse.  Qua de causa posteapraetoris edicto haec iuris iniquitas emendata est.  sive enimfaciebat testamentum libertusiubebatur ita testari ut patronopartem dimidiam bonorum suorum relinqueret:  et si aut nihil autminus partis dimidiae reliqueratdabatur patrono contra tabulastestamenti partis dimidiae bonorum possessio.  si verointestatus moriebatursuo herede relicto filio adoptivodabaturaeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae bonorumpossessio.  prodesse autem liberto solebant ad excludendumpatronum naturales liberinon solum quos in potestate mortis temporehabebatsed etiam emancipati et in adoptionem datisi modo exaliqua parte heredes scripti erant aut praeteriti contra tabulasbonorum possessionem ex edicto petierant:  nam exheredati nullomodo repellebant patronum.  Postea lege Papia adaucta sunt iurapatronorum qui locupletiores libertos habebant.  cautum est enimut ex bonis eius qui sestertiorum centum milium patrimoniumreliquerit et pauciores quam tres liberos habebatsive is testamentofactosive intestato mortuus eratvirilis pars patrono deberetur. itaque cum unum filium filiamve heredem reliquerit libertusperindepars dimidia patrono debebatur ac si is sine ullo filio filiavedecessisset:  cum duos duasve heredes reliquerattertia parsdebebatur patrono:  si tres reliqueratrepellebatur patronus.
     Sed nostra constitutioquam pro omniumnotione Graeca linguacompendioso tractatu habitocomposuimusitahuiusmodi causas definivitut si quidem libertus vel liberta minorescentenariis sintid est minus centum aureis habeant substantiam (sicenim legis Papiae summam interpretati sumusut pro mille sestertiisunus aureus computetur)nullum locum habeat patronus in eorumsuccessionemsi tamen testamentum fecerint.  sin autemintestati decesserintnullo liberorum relictotunc patronatus iusquod erat ex lege duodecim tabularumintegrum reservavit.  cumvero maiores centenariis sintsi heredes vel bonorum possessoresliberos habeant sive unum sive plures cuiuscumque sexus vel gradusad eos successionem parentum deduximusomnibus patronis una cum suaprogenie semotis.  sin autem sine liberis decesserintsi quidemintestatiad omnem hereditatem patronos patronasque vocavimus: si vero testamentum quidem fecerintpatronos autem vel patronaspraeterierintcum nullos liberos haberent vel habentes eosexheredaverintvel mater sive avus maternus eos praeterieritita utnon possint argui inofficiosa eorum testamentatunc ex nostraconstitutione per bonorum possessionem contra tabulas non dimidiamut antesed tertiam partem bonorum liberti consequantur; vel quoddeest eis ex constitutione nostra repleatursi quando minus tertiaparte bonorum suorom libertus vel liberta eis reliquerintita sineonere ut nec liberis liberti libertaeve ex ea parte legata velfideicommissa praestentursed ad coheredes hoc onus redundaret;multis aliis casibus a nobis in praefata constitutione congregatisquos necessarios esse ad huiusmodi iuris dispositionem perspeximus uttam patroni patronaeque quam liberi eorum nec non qui ex transversolatere veniunt usque ad quintum gradum ad successionem libertorumvocentursicut ex ea constitutione intellegendum est:  ut sieiusdem patroni vel patronae vel duorum duarum pluriumve sint liberiqui proximior est ad liberti seu libertae vocetur successionemet incapita non in stirpes dividatur successioeodem modo et in his quiex transverso latere veniunt servando.  paene enim consonantiaiura ingenuitatis et libertinitatis in successionibus fecimus.
    Sed haec de his libertinis hodie dicenda sunt qui in civitatemRomanam perveneruntcum nec sunt alii libertisimul et dediticiiset Latinis sublatiscum Latinorum legitimae successiones nullaepenitus erantqui licet ut liberi vitam suam peragebantattamenipso ultimo spiritu simul animam atque libertatem amittebantetquasi servoram ita bona eorum iure quodammodo peculii ex lege Iuniamanumissores detinebant.  postea vero senatusconsulto Largianocautum fuerat ut liberi manumissorisnon nominatim exheredati factiextraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. quibus supervenit etiam divi Traiani edictumquod eundem hominemsiinvito vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficioprincipis festinavitfaciebat vivum quidem civem RomanumLatinumautem morientem.  sed nostra constitutione propter huiusmodicondicionum vices et alias difficultates cum ipsis Latinis etiamlegem Iuniam et senatusconsultum Largianum et edictum divi Traiani inperpetuum deleri censuianusut omnes liberti civitate Romanafruanturet mirabili modo quibusdam adiectionibus ipsas vias quae inLatinitatem ducebant ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.

LIB.IIITIT. VIII.

DEADSIGNATIONE LIBERTORUM.

    In summaquod ad bona libertorumadmonendi sumussenatum censuisseutquamvis ad omnes patroni liberos qui eiusdem gradus sintaequaliter bona libertorum pertineanttamen liceret parenti uni exliberis adsignare libertumut post mortem eius solus is patronushabeatur qui adsignatus estet ceteri liberiqui ipsi quoque adeadem bonanulla adsignatione intervenientepariter admitterenturnihil iuris in his bonis habeant.  sed ita demum pristinum iusrecipiuntsi is cui adsignatus est decesserit nullis liberisrelictis.  Nec tantum libertumsed etiam libertamet nontantum filio nepotivesed etiam filiae neptive adsignarepermittitur.  Datur autem haec adsignandi facultas ei qui duospluresve liberos in potestate habebitut eis quos in potestate habetadsignare ei libertum libertamve liceat.  unde quaerebatursieum cui adsignaveritpostea emancipaverit num evanescat adsignatio? sed placuitevanescerequod et Iuliano et aliis plerisque visumest.  Nec interesttestamento quis adsignet an sinetestamento:  sed etiam quibuscumque verbis hoc patronispermittitur facereex ipso senatusconsulto quod Claudianistemporibus factum est Suillo Rufo et Ostorio Scapula consulibas.

LIB.IIITIT. IX.

DE BONORUMPOSSESSIONIBUS.

    Ius bonorum possessionis introductum est a praetore emendandi veterisiuris gratia.  nec solum in intestatorum hereditatibus vetus iuseo modo praetor emendavitsicut supra dictum estsed in eorumquoque qui testamento facto decesserint.  nam si alienuspostumus heres fuerit institutusquamvis hereditatem iure civiliadire non poteratcum institutio non valebathonorario tamen iurebonorum possessor efficiebaturvidelicet cum a praetoreadiuvabatur:  sed hic e nostra constitutione hodie recte heresinstituiturquasi et iure civili non incognitus.
    Aliquando tamen neque emendandi neque impugnandi veteris iurissedmagis confirmandi gratia pollicetur bonorum possessionem.  namillis quoque qui recte facto testamento heredes instituti suntdatsecundum tabulas bonorum possessionem:  item ab intestato suosheredes et adgnatos ad bonorum possessionem vocat:  sed etremota quoque bonorum possessionead eos hereditas pertinet iurecivili.
     Quos autem praetor solus vocatad hereditatemheredes quidem ipso iure non fiunt (nam praetorheredem facere non potest:  per legem enim tantum vel similemiuris constitutionem heredes fiuntveluti per senatusconsultum etconstitutiones principales:  sed cum eis praetor dat bonorumpossessionemloco heredum constituuntur et vocantur bonorumpossessores.  adhuc autem et alios complures gradus praetorfecit in bonorum possessionibus dandisdum id agebatne quis sinesuccessore moriatur:  nam angustissimis finibus constitutum perlegem duodecim tabularum ius percipiendarum hereditatum praetor exbono et aequo dilatavit.
     Sunt autembonorum possessiones ex testamento quidem hae.  prima quaepraeteritis liberis datur vocaturque contra tabulas.  secundaquam omnibus iure scriptis heredibus praetor polliceturideoquevocatur secundum tabulas.
     Et cum detestamentis prius locutus estad intestatos transitum fecit. et primo loco suis heredibuset his qui ex edicto praetoris suisconnumeranturdat bonorum possessionem quae vocatur unde liberi. secundo legitimis heredibus:  tertio decem personis quasextraneo manumissori praeferebat (sunt autem decem personae hae: patermateravusaviatam paterni quam materniitem filiusfilianeposneptistam ex filio quam ex filiafratersororsiveconsanguinei sive uterini):  quarto cognatis proximis: quinto tanquam ex familia:  sexto patrono et patronae liberisqueeorum et parentibus:  septimo viro et uxori:  octavocognatis manumissoris.
     Sed eas quidempraetoria induxit iurisdictio.  nobis tamen nihil incuriosumpraetermissum estsed nostris constitutionibus omnia corrigentescontra tabulas quidem et secundum tabulas bonorum possessionesadmisimus utpote necessarias constitutasnec non ab intestato undeliberi et unde legitimi bonorum possessiones.  Quae autem inpraetoris edicto quinto loco posita fueratid est unde decempersonaeeam pio proposito et compendioso sermone supervacuamostendimus:  cum enim praefata bonorum possessio decem personaspraeponebat extraneo manumissorinostra constitutioquam deemancipatione liberorum fecimusomnibus parentibus eisdemquemanumissoribus contracta fiducia manumissionem facere deditut ipsamanumissio eorum hoc in se habeat privilegium et supervacua fiatpraedicta bonorum possessio.  sublata igitur praefata quintabonorum possessionein gradum eius sextam antea bonorum possessionemreduximus et quintam fecimusquam praetor proximis cognatispollicetur.  Cumque antea septimo loco fuerat bonorum possessiotanquam ex familia et octavo unde liberi patroni patronaeque etparentes eorumutramque per constitutionem nostramquam de iurepatronatus fecimuspenitus vacuavimus:  cum enim adsimilitudinem successionis ingenuorum libertinorum successionesposuimusquas usque ad quintum tantummodo gradum coartavimusut sitaliqua inter ingenuos et libertos differentiasufficiunt eis tamcontra tabulas bonorum possessio quam unde legitimi et unde cognatiex quibus possint sua iura vindicareomni scrupulositate etinextricabili errore duarum istarum bonorum possessionum resoluta. Aliam vero bonorum possessionemquae unde vir et uxor appellatur etnono loco inter veteres bonorum possessiones posita fueratet in suovigore servavimus et altiore locoid est sextoeam posuimusdecimaveteri bonorum possessionequae erat unde cognati manumissorispropter causas enarratas merito sublata:  ut sex tantummodobonorum possessiones ordinariae permaneant suo vigore pollentes. Septima eas secutaquam optima ratione praetores introduxerunt. novissime enim promittitur edicto his etiam bonorum possessio quibusut detur lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum estquam neque bonorum possessionibus quae ab intestato veniuntnequeeis quae ex testamento suntpraetor stabili iure connumeravitsedquasi ultimum et extraordinarium auxiliumprout res exigitaccommodavit scilicet his qui ex legibussenatusconsultisconstitutionibus principum ex novo iure vel ex testamento vel abintestato veniunt.
     Cum igitur pluresspecies successionum praetor introduxisset easque per ordinemdisposuisset et in unaquaque specie successionis saepe plures extentdispari gradu personae:  ne actiones creditorum differrentursed haberent quos convenirentet ne facile in possessionem bonorumdefuncti mitterentur et eo modo sibi consulerentideo petendaebonorum possessioni certum tempus praefinivit.  liberis itaqueet parentibus tam naturalibus quam adoptivis in petenda bonorumpossessione anni spatiumceteris centum dierum dedit.  Et siintra hoc tempus aliquis bonorum possessionem non petieriteiusdemgradus personis adcrescit:  vel si nemo ex eo sitdeincepsceteris proinde bonorum possessionem ex successorio edicto polliceturac si is qui praecedebat ex eo numero non esset.  si quis itaquedelatam sibi bonorum possessionem repudiaveritnon quousque tempusbonorum possessioni praefinitum excesseritexpectatursed statimceteri ex eodem edicto admittuntur.  In petenda autem bonorumpossessione dies utiles singuli considerantur.  Sed beneanteriores principes et huic causae provideruntne quis pro petendobonorum possessiones curetsedquocumque modo si admittentis eamindiciumintra statuta tamen temporaostenderitplenum habeatearum beneficium.

LIB.IIITIT. X.

DEADQUISITIONE PER ADROGATIONEM.

    Est et alterius generis per universitatem successioquae neque legeduodecim tabularum neque praetoris edictosed eo iure quod consensureceptum estintroducta est.  Ecce enim cum paterfamilias sesein adrogationem datomnes res eius corporales et incorporalesquaeque ei debitae suntadrogatori ante quidem pleno iureadquirebanturexceptis his quae per capitis deminutionem pereuntquales sunt operarum obligationes et ius adgnationis.  ususetenim et ususfructuslicet his antea connumerabanturattamencapitis deminutione  minima eos tolli nostra prohibuitconstitutio.  Nunc autem nos eandem adquisitionem quae peradrogationem fiebat coartavimus ad similitudinem naturaliumparentum:  nihil etenim aliud nisi tantummodo ususfructus tamnaturalibus patribus quam adoptivis per filiosfamilias adquiritur inhis rebus quae extrinsecus filiis obveniuntdominio eis integroservato:  mortuo autem filio adrogato in adoptiva familia etiamdominium eius adrogatorem transitnisi supersint aliae personae quaeex nostra constitutione patrem in his quae adquiri non possuntantecedunt.  Sed ex diverso pro eo quod is debuit qui se inadoptionem deditipso quidem iure adrogator non tenetursed nominefilii convenietur etsi noluerit eum defenderepermittiturcreditoribus per competentes nostros magistratus bona quae eius cumusufructu futura fuissentsi se alieno iuri non subiecissetpossidere et legitimo modo ea disponere.

LIB.IIITIT. XI.

DE EO CUILIBERTATIS CAUSA BONA ADDICUNTUR.

    Accessit novus casus successionis ex constitutione divi Marci. nam si hi qui libertatem acceperunt a domino in testamentoex quonon aditur hereditasvelint bona sibi addici libertatiumconservandarum causaaudiuntur.  et ita rescripto divi Marci adPopilium Rufum continetur.  Verba rescripti ita se habent:

Hocrescripto subventum est et libertatibus et defunctisne bona eorum acreditoribus possideantur et veneant.  certe si fuerint ex haccausa bona addictacessat bonorum venditio; extitit enim defunctidefensoret quidem idoneusqui de solido creditoribus cavet. Inprimis hoc rescriptum totiens locum habetquotiens testamentolibertates datae sunt.  quid ergosi quis intestatus decedenscodicillis libertates dederit neque adita sit ab intestatohereditas?  favor constitutionis debet locum habere.  certesi testatus decedat et codicillis dederit libertatemcompetere eamnemini dubium est.  Tunc constitutioni locum esse verbaostenduntcum nemo successor ab intestato existat.  ergoquamdiu incertum situtrum existat an noncessabit constitutio: si certum esse coeperit neminem extaretunc erit constitutionilocus.  Si is qui in integrum restitui potest abstinuit se abhereditateanquamvis potest in integrum restituipotest admitticonstitutio?  et debet addictio bonorum fieri.  quid ergosi post addictionem libertatum conservandarum causa factam inintegrum sit restitutus?  utique non erit dicendum revocarilibertates quae semel competierunt.  Haec constitutio libertatumtuendarum causa introducta est:  ergo si libertates nullae sintdataecessat constitutio.  quid ergosi vivus dedit libertatesvel mortis causa etne de hoc quaeraturutrum in fraudem creditoruman non factum sitidcirco velint addici sibi bonaan audiendisunt?  et magis estut audiri debeantetsi deficiant verbaconstitutionis.  Sed cum multas divisiones eiusmodiconstitutioni deesse perspeximuslata est a nobis plenissimaconstitutioin quam multae species collatae suntquibus iushuiusmodi successionis plenissimum est effectumquas ex ipsalectione constitutionis potest quis cognoscere.

LIB.IIITIT. XII.

DESUCCESSIONIBUS SUBLATIS

QUAEFIEBANT PER BONORUM VENDITIONEM

ET EXSENATUSCONSULTO CLAUDIANO.

    Erant ante praedictam successionem olim et aliae per universitatemsuccessiones.  qualis fuerat bonorum emptio quae de bonisdebitoris vendendis per multas ambages fuerat introductaet tunclocum habebat quando iudicia ordinaria in usu fuerunt:  sed cumextraordinariis iudiciis posteritas usa estideo cum ipsisordinariis iudiciis etiam bonorum venditiones exspiraverunt ettantummodo creditoribus datur officio iudicis bona possidere etprout eis utile visum fueritea disponerequod ex latioribusdigestorum libris perfectius apparebit.
    Erat et ex senatusconsulto Claudiano miserabilis per universitatemadquisitiocum libera mulier servili amore bacchata ipsam libertatemper senatusconsultum amittebat et cum libertate substantiam: quod indignum nostris temporibus esse existimanteset a nostracivitate deleri et non inseri nostris digestis concessimus.

LIB.IIITIT. XIII.

DEOBLIGATIONIBUS.

    Nunc transeamus ad obligationes.  obligatio est iuris vinculumquo necessitate adstringimur alicuius solvendae reisecundum nostraecivitatis iura.
     Omnium autemobligationum summa divisio in duo genera deducitur:  namque autciviles sunt aut praetoriae.  civiles suntquae aut legibusconstitutae aut certe iure civili comprobatae sunt.  praetoriaesuntquas praetor ex sua iurisdictione constituitquae etiamhonorariae vocantur.
     Sequens divisio inquattuor species deducitur:  aut enim ex contractu sunt autquasi ex contractu aut ex maleficio aut quasi ex maleficio. prius estut de his quae ex contractu sunt dispiciamus.  harumaeque quattuor species sunt:  aut enim re contrahuntur autverbis aut litteris aut consensu.  de quibus singulisdispiciamus.

LIB.IIITIT. XIV.

QUIBUSMODIS RE CONTRAHITUR OBLIGATIO  .

    Re contrahitur obligatio veluti mutui datione.  mutui autemobligatio in his rebus consistit quae ponderenumero mensuraveconstantveluti vinooleofrumentopecunia numerataaereargentoauroquas res aut numerando aut metiendo aut adpendendo inhoc damus ut accipientium fiantet quandoque nobis non eaedem ressed aliae eiusdem naturae et qualitatis reddantur.  unde etiammutuum appellatum sitquia ita a me tibi daturut ex meo tuumfiat.  ex eo contractu nascitur actio quae vocatur condictio. Is quoquequi non debitum accepit ab eo qui per errorem solvit reobligatur:  daturque agenti contra eum propter repetitionemcondicticia actio; nam proinde ei condici potest SI  PARET EUM  DARE  OPORTERE  ac si mutuum accepisset. unde pupillussi ei sine tutoris auctoritate non debitum per erroremdatum estnon tenetur indebiti condictionenon magis quam mutuidatione.  sed haec species obligationis non videtur ex contractuconsisterecum is qui solvendi animo dat magis distrahere voluitnegotium quam contrahere.
     Item is cuires aliqua utenda daturid est commodaturre obligatur et teneturcommodati actione.  sed is ab eo qui mutuum accepit longedistat:  namque non ita res datur ut eius fiatet ob id de eare ipsa restituenda tenetur.  et is quidem qui mutuum accepitsi quolibet fortuito casu quod accepit amiseritveluti incendioruinanaufragio aut latronum hostiumve incursunihilo minusobligatus permanet.  at is qui utendum accepit sane quidemexactam diligentiam custodiendae rei praestare iubeturnec sufficitei tantam diligentiam adhibuisse quantam suis rebus adhibere solitusestsi modo alius diligentior poterit eam rem custodire:  sedpropter maiorem vim maioresve casus non tenetursi modo non huiusculpa is casus intervenerit:  alioquin si id quod tibicommodatum est peregre ferre tecum malueriset vel incursu hostiumpraedonumve vel naufragio amiserisdubium non est quin derestituenda ea re tenearis.  commodata autem res tunc proprieintellegitursi nulla mercede accepta vel constituta res tibi utendadata est.  alioquin mercede interveniente locatus tibi usus reividetur:  gratuitum enim debet esse commodatum.
    Praeterea et is apud quem res aliqua deponitur re obligaturetactione depositiqua et ipse de ea re quam accepit restituendatenetur.  sed is ex eo solo tenetursi quid dolo commiseritculpae autem nomineid est desidiae atque neglegentiaenontenetur:  itaque securus est qui parum diligenter custoditam remfurto amisitquiaqui neglegenti amico rem custodiendam tradiditsuae facilitati id imputare debet.
    Creditor quoque qui pignus accepit re obligaturqui et ipse de eaipsa re quam accepit restituenda tenetur actione pigneraticia. sed quia pignus utriusque gratia daturet debitorisquo magis eipecunia credereturet creditorisquo magis ei in tuto sit creditumplacuit sufficerequod ad eam rem custodiendam exactam diligentiamadhiberet:  quam si praestiterit et aliquo fortuito casu remamiseritsecurum esse nec impediri creditum petere.

LIB.IIITIT. XV.

DEVERBORUM OBLIGATIONE.

    Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsionecumquid dari fierive nobis stipulamur.  ex qua duae proficiscunturactionestam condictiosi certa sit stipulatioquam ex stipulatusi incerta.  quae hoc nomine inde utiturquia stipulum apudveteres firmum appellabaturforte a stipite descendens.
    In hac re olim talia verba tradita fuerunt:

utrumautem Latina an Graeca vel qua alia lingua stipulatio concipiaturnihil interestscilicet si uterque stipulantium intellectum huiuslinguae habeat:  nec necesse est eadem lingua utrumque utisedsufficit congruenter ad interrogatum respondere:  quin etiam duoGraeci Latina lingua obligationem contrahere possunt.  sed haecsollemnia verba olim quidem in usu fuerunt:  postea autemLeoniana constitutio lata estquaesollemnitate verborum sublatasensum et consonantem intellectum ab utraque parte solum desideratlicet quibuscumque verbis expressus est.
    Omnis stipulatio aut pure aut in diem aut sub condicione fit. pure veluti QUINQUE  AUREOS  DARE  SPONDES? idque confestim peti potest.  in diemcum adiecto diequopecunia solvaturstipulatio fit:  veluti  DECEM AUREOS  PRIMlS  KALENDIS  MARTIIS  DARE SPONDES?  id autem quod in diem stipulamur statim quidemdebetursed peti prius quam dies veniat non potest:  ac ne eoquidem ipso die in quem stipulatio facta est peti potestquia totusille dies arbitrio solventis tribui debet.  neque enim certumest eo die in quem promissum est datum non essepriusquam ispraetereat.  At si ita stipuleris DECEM  AUREOS ANNUOS  QUOAD  VIVAM  DARE  SPONDES?et purefacta obligatio intellegitur et perpetuaturquia ad tempus deberinon potest.  sed heres petendo pacti exceptione submovebitur. Sub condicione stipulatio fitcum in aliquem casum differturobligatiout si aliquid factum fuerit aut non fueritstipulatiocommittaturveluti SI  TITIUS  CONSUL  FACTUS FUERIT  QUINQUE  AUREOS  DARE  SPONDES?  siquis ita stipuletur SI  IN  CAPITOLIUM  NON ASCENDERO  DARE  SPONDES?  perinde erit ac sistipulatus essetcum morietur dari sibi.  ex condicionalistipulatione tantum spes est debitum irieamque ipsam spemtransmittimussipriusquam condicio existatmors nobiscontigerit.  Loca etiam inseri stipulationi solentvelutiCARTHAGINE  DARE  SPONDES? quae stipulatio licet pure fierivideaturtamen re ipsa habet tempus iniectumquo promissor utaturad pecuniam Carthagine dandam.  et ideo si quis ita Romaestipuletur HODIE  CARTHAGINE  DARE  SPONDES? inutilis erit stipulatiocum impossibilis sit repromissio. Condiciones quae ad praeteritum vel ad praesens tempus referuntur autstatim infirmant obligationem aut omnino non differunt:  velutiSI TITIUS CONSUL FUIT vel SI  MAEVIUS  VIVIT  DARE SPONDES?  nam si ea ita non suntnihil valet stipulatio: sin autem ita se habentstatim valent.  quae enim per rerumnaturam certa sunt non morantur obligationemlicet apud nos incertasint.
     Non solum res in stipulatum deducipossuntsed etiam facta:  ut si stipulemur fieri aliquid velnon fieri.  et in huiusmodi stipulationibus optimum erit poenamsubiicerene quantitas stipulationis in incerto sit ac necesse sitactori probarequid eius intersit.  itaque si quis ut fiataliquidstipuleturita adici poena debet?  SI  ITA FACTUM  NON  ERIT  TUM  POENAE  NOMINE DECEM  AUREOS  DARE  SPONDES:  sed si quaedamfieriquaedam non fieri una eademque conceptione stipuleturclausula erit huiusmodi adicienda:  SI  ADVERSUS  EA FACTUM  ERIT  SIVE  QUID  ITA  FACTUM NON  ERIT  TUNC  POENAE  NOMINE  DECEM AUREOS  DARE  SPONDES?

LIB.IIITIT. XVI.

DE DUOBUSREIS STIPULANDI ET PROMITTENDI.

    Et stipulandi et promittendi duo pluresve rei fieri possunt. stipulandi ita si post omnium interrogationem promissor respondeatSPONDEO.  ut puta cum duobus separatim stipulantibus itapromissor respondeat UTRIQUE VESTRUM DARE SPONDEO:  nam si priusTitio spoponderitdeinde alio interrogante spondeatalia atque aliaerit obligatio nec creduntur duo rei stipulandi esse.  duopluresve rei promittendi ita fiuntMAEVI  QUINQUE AUREOS  DARE  SPONDES?   SEI  EOSDEM QUINQUE  AUREOS  DARE  SPONDES?  respondeantsinguli separatim SPONDEO.  Ex huiusmodi obligationibus etstipulantibus solidum singulis debetur et promittentes singuli insolidum tenentur.  in utraque tamen obligatione una resvertitur:  et vel alter debitum accipiendo vel alter solvendoomnium perimit obligationem et omnes liberat.  Ex duobus reispromittendi alius purealius in diem vel sub condicione obligaripotest:  nec impedimento erit dies aut condicioquo minus ab eoqui pure obligatus est petatur.

LIB.IIITIT. XVII.

DESTIPULATIONE SERVORUM.

    Servus ex persona domini ius stipulandi habet.  sed hereditas inplerisque personae defuncti vicem sustinet:  ideoque quod servushereditarius ante aditam hereditatem stipulatur adquirit hereditatiac per hoc etiam heredi postea facto adquiritur.  Sive autemdomino sive sibi sive conservo suo sive impersonaliter servusstipuleturdomino adquirit.  idem iuris est et in liberis quiin potestate patris suntex quibus causis adquirere possunt. Sed cum factum in stipulatione continebituromnimodo personastipulantis contineturveluti si servus stipuleturut sibi ireagere liceat:  ipse enim tantum prohiberi non debetnon etiam dominus eius.  Servus communis stipulando unicuique dominorumpro portione dominii adquiritnisi si unius eorum iussu autnominatim cui eorum stipulatus est:  tunc enim soli eiadquiritur.  quod servus communis stipulatursi alteri exdominis adquiri non potestsolidum alteri adquiriturveluti si resquam dari stipulatus est unius domini sit.

LIB.IIITIT. XVIII.

 DEDIVISIONE STIPULATIONUM.

    Stipulationum aliae iudiciales suntaliae praetoriaealiaeconventionalesaliae communes tam praetoriae quam iudiciales. Iudiciales sunt dumtaxat quae a mero iudicis officio proficiscuntur: veluti de dolo cautio vel de persequendo servo qui in fuga estrestituendove pretio.  Praetoriaequae a mero praetoris officioproficiscunturveluti damni infecti vel legatorum.  praetoriasautem stipulationes sic exaudiri oportet ut in his contineantur etiamaediliciae:  nam et hae ab iurisdictione veniunt. Conventionales sunt quae ex conventione utriusque partisconcipiunturhoc est neque iussu iudicis neque iussu praetorissedex conventione contrahentium.  quaram totidem genera suntquot(paene dixerim) rerum contrahendarum.  Communes suntstipulationes veluti rem salvam fore pupilli:  nam et praetoriubet rem salvam fore pupillo caveriet interdum iudexsi aliterexpediri haec res non potest:  vel de rato stipulatio.

LIB.IIITIT. XIX.

DEINUTILIBUS STIPULATIONIBUS.

    Omnis res quae dominio nostro subicitur in stipulationem deducipotestsive illa mobilis sive soli sit.  At si quis rem quae inrerum natura non est aut esse non potest dari stipulatus fueritveluti Stichumqui mortuus sitquem vivere credebatauthippocentaurumqui esse non possitinutilis erit stipulatio. Idem iuris estsi rem sacram aut religiosamquam humani iuris essecredebatvel publicamquae usibus populi perpetuo exposita situtforum vel theatrumvel liberum hominemquem servum esse credebatvel rem cuius commercium non habuitvel rem suamdari quisstipuletur.  nec in pendenti erit stipulatio ob id quod publicares in privatum deduci et ex libero servus fieri potest et commerciumadipisci stipulator potest et res stipulatoris esse desinere potest: sed protinus inutilis est.  item contralicet initio utiliterres in stipulatum deducta sitsi postea in earum qua causa de quibussupra dictum est sine facto promissoris deveneritextinguiturstipulatio.  ac ne statim ab initio talis stipulatio valebitLUCIUM  TITIUM  CUM  SERVUS  ERIT  DARE SPONDES?  et similiaquia natura sui dominio nostro exempta inobligationem deduci nullo modo possunt.
    Si quis alium daturum facturumve quid spoponderitnon obligabiturveluti si spondeat Titium quinque aureos daturum.  quodsieffecturum se ut Titius daret spoponderitobligatur.
    Si quis alii quam cuius iuri subiectus sit stipuleturnihil agit. plane solutio etiam in extranei personam conferri potest (veluti siquis ita stipuletur MIHI  AUT  SEIO  DARE SPONDES?)ut obligatio quidem stipulatori adquiratursolvi tamenSeio etiam invito eo recte possitut liberatio ipso iure contingatsed ille adversus Seium habeat mandati actionem.  quodsi quissibi et aliicuius iuri subiectus non sitdecem dari aureosstipulatus estvalebit quidem stipulatio:  sed utrum totumdebetur quod in stipulationem deductum estan vero pars dimidiadubitatum est:  sed placetnon plus quam partem dimidiam eiadquiri.  eiqui tuo iuri subiectus estsi stipulatus sistibi adquirisquia vox tua tamquam filii sitsicuti filii voxtamquam tua intellegitur in his rebus quae tibi adquiri possunt.
     Praeterea inutilis est stipulatiosiquis ad ea quae interrogatus erit non respondeatveluti si decemaureos a te dari stipuleturtu quinque promittasvel contra: aut si ille pure stipuleturtu sub condicione promittasvel contrasi modo scilicet id exprimasid est si cui sub condicione vel indiem stipulanti tu respondeas:  PRAESENTI  DIE SPONDEO nam si hoc solum respondeas:  PROMITTObreviter videris in eandem diem aut condicionem spopondisse: nec enim necesse est in respondendo eadem omnia repeti quaestipulator expresserit.
     Item inutilisest stipulatiosi ab eo stipuleris qui iuri tuo subiectus estvelsi is a te stipuletur.  sed servus quidem non solum domino suoobligari non potestsed ne alii quidem ulli:  filii verofamilias aliis obligari possunt.
     Mutumneque stipulari neque promittere posse palam est.  quod et insurdo receptum est:  quia et is qui stipulatur verbapromittentiset is qui promittit verba stipulantis audire debet. unde apparetnon de eo nos loqui qui tardius exauditsed de eo quiomnino non exaudit.  Furiosus nullum negotium gerere potestquia non intellegit quid agit.  Pupillus omne negotium rectegerit:  ut tamensicubi tutoris auctoritas necessaria sitadhibeatur tutorveluti si ipse obligetur:  nam alium sibiobligare etiam sine tutoris auctoritate potest.  Sed quoddiximus de pupillisutique de his verum est qui iam aliquemintellectum habent; nam infans et qui infantiae proximus estnonmultum a furioso distantquia huius aetatis pupilli nullumintellectum habent:  sed in proximis infantiae propterutilitatem eorum benignior iuris interpretatio facta estut idemiuris habeant quod pubertati proximi.  sed qui in parentispotestate est impubes nec auctore quidem patre obligatur.
    Si impossibilis condicio obligationibus adiciaturnihil valetstipulatio.  impossibilis autem condicio habeturcui naturaimpedimento est quo minus existatveluti si quis ita dixerit: SI  DIGITO  CAELUM  ATTIGERO  DARE SPONDES?  at si ita stipuletur  SI  DIGITO CAELUM  NON  ATTIGERO  DARE  SPONDES? pure facta obligatio intellegitur ideoque statim petere potest.
    Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabatfortepost tempus tales allegationes opponentibus et non praesentes essevel se vel adversarios suos contendentibus:  ideo nostraconstitutio propter celeritatem dirimendarum litium introducta estquam ad Caesarienses advocatos scripsimusper quam disposuimustales scripturas quae praesto esse partes indicant omnimodo essecredendasnisi ipse qui talibus utitur improbis allegationibusmanifestissimis probationibus vel per scripturam vel per testesidoneos approbaveritin ipso toto die quo conficiebatur instrumentumsese vel adversarium suum in aliis locis esse.
    Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poteratnon magis quampost eius mortem a quo stipulabatur.  ac ne is qui in alicuiuspotestate est post mortem eius stipulari poteratquia patris veldomini voce loqui videtur.  sed et si quis ita stipuletur PRIDIE QUAM MORIAR vel PRIDIE QUAM MORIERIS DARI? inutilis erat stipulatio.  sed cumut iam dictum estexconsensu contrahentium stipulationes valentplacuit nobis etiam inhunc iuris articulum necessariam inducere emendationemutsive postmortem sive pridie quam morietur stipulator sive promissorstipulatio concepta estvaleat stipulatio.
    Item si quis ita stipulatus erat:  SI NAVIS EX ASIA VENERITHODIE DARE SPONDES?  inutilis erat stipulatioquiapraepostere concepta est.  sed cum Leo inclytae recordationis indotibus eandem stipulationemquae praepostera nuncupatur non essereiciendam existimavitnobis placuit et huic perfectum roburaccommodareut non solum in dotibussed etiam in omnibus valeathuiusmodi conceptio stipulationis.  Ita autem conceptastipulatioveluti si Titius dicat  CUM  MORIAR DARE  SPONDES? vel CUM MORIERIS  et apud veteres utiliserat et nunc valet.  Item post mortem alterius recte stipulamur.
     Si scriptum fuerit in instrumentopromisisse aliquemperinde habetur atque si interrogationepraecedente responsum sit.
     Quotiensplures res una stipulatione comprehenduntursi quidem promissorsimpliciter respondeat DARE  SPONDEO  propter omnestenetur:  si vero unam ex his vel quasdam daturum sespoponderitobligatio in his pro quibos spoponderit contrahitur. ex pluribus enim stipulationibus una vel quaedam videntur esseperfectae:  singulas enim res stipulari et ad singulasrespondere debemus.
     Alteri stipulariutsupra dictum estnemo potest:  inventae sunt enim huiusmodiobligationes ad hocut unusquisque sibi adquirat quod sua interest: ceterum si alii deturnihil interest stipulatoris.  plane siquis velit hoc facerepoenam stipulari convenietutnisi itafactum sit ut comprehensum essetcommittatur poenae stipulatio etiamei cuius nihil interest:  poenam enim cum stipulatur quisnonillud inspiciturquid intersit eiussed quae sit quantitas sita incondicione stipulationis.  ergo si quis stipuletur Titio darinihil agit; sed si addiderit poenam  NISI  DEDERIS TOT  AUREOS  DARE  SPONDES?  tunccommittitur stipulatio.  Sed si quis stipuletur aliicum eiusinteressetplacuit stipulationem valere.  nam si is qui pupillitutelam administrare coeperatcessit administratione contutori suoet stipulatus estrem pupilli salvam forequoniam intereststipulatoris fieri quod stipulatus estcum obligatus futurus essetpupillo si male res gesserittenet obligatio.  ergo et si quisprocuratori suo dari stipulatus sitstipulatio vires habebit. et si creditori suoquod sua interestne forte vel poenacommittaturvel praedia distrahantur quae pignori data erantvaletstipulatio.  Versa vice qui alium facturum promisitvidetur inea esse causa ut non teneaturnisi poenam ipse promiserit.
    Item nemo rem suam futuram in eum casum quo sua fitutiliterstipulatur.  Si de alia re stipulator senseritde aliapromissorperinde nulla contrahitur obligatio ac si ad interrogatumresponsum non essetveluti si hominem Stichum a te stipulatus quisfuerittu de Pamphilo senserisquem Stichum vocari credideris. Quod turpi ex causa promissum estveluti si quis homicidium velsacrilegium se facturum promittatnon valet.
    Cum quis sub aliqua condicione fuerit stipulatuslicet antecondicionem decesseritpostea existente condicioneheres eius agerepotest.  idem est et a promissoris parte.  Qui hoc anno authoc mense dari stipulatus sitnisi omnibus partibus praeteritis annivel mensis non recte petet.  Si fundum dari stipuleris velhominemnon poteris continuo agerenisi tantum spatii praeterieritquo traditio fieri possit.

LIB.IIITIT. XX.

DEFIDEIUSSORIBUS.

    Pro eo qui promittit solent alii obligariqui fideiussoresappellanturquos homines accipere solent dum curant ut diligentiussibi cautum sit.  In omnibus autem obligationibus adsumipossuntid est sive re sive verbis sive litteris sive consensucontractae fuerint.  ac ne illud quidem interestutrum civilisan naturalis sit obligatio cui adiciatur fideiussoradeo quidem utpro servo quoque obligetursive extraneus sit qui fideiussorem aservo accipiatsive ipse dominus in id quod sibi naturaliterdebetur.  Fideiussor non tantum ipse obligatur sed etiam heredemobligatum relinquit.  Fideiussor et praecedere obligationem etsequi potest.
     Si plures sintfideiussoresquotquot erunt numerosinguli in solidum tenentur. itaque liberum est creditoria quo velit solidum petere.  sedex epistula divi Hadriani compellitur creditor a singulis qui modosolvendo sint litis contestatae tempore partes petere.  ideoquesi quis ex fideiussoribus eo tempore solvendo non sithoc ceterosonerat.  sed et si ab umo fideiussore creditor totum consecutusfuerithuius solius detrimentum eritsi is pro quo fideiussitsolvendo non sit:  et sibi imputare debetcum potuerit adiuvariex epistula divi Hadrianiet desiderare ut pro parte in se deturactio.  Fideiussores ita obligari non possunt ut plus debeantquam debet is pro quo obligantur:  nam eorum obligatio accessioest principalis obligationis nec plus in accessione esse potest quamin principali re.  at ex diversout minus debeantobligaripossunt.  itaque si reus decem aureos promiseritfideiussor inquinque recta obligatur:  contra vero non potest obligari. item si ille pure promiseritfideiussor sub condicione promitterepotest:  contra vero non potest.  non solum enim inquantitatesed etiam in tempore minus et plus intellegitur. plus est enim statim aliquid dareminus est post tempus dare.
    Si quid autem fideiussor pro reo solveriteius reciperandi causahabet cum eo mandati indicium.  Graece fideiussor plerumque itaaccipitur: grju320a.gifsive grju320b.gif: sed et si grju320c.gifdixeritpro eo erit ac si dixerit grju320d.gif In stipulationibus fideiussorum sciendum est generaliter hoc accipiutquodcumque scriptum sit quasi actumvideatur etiam actum: ideoque constatsi quis se scripserit fideiussissevideri omniasollemniter acta.

LIB.IIITIT. XXI.

DELITTERARUM OBLIGATIONE.

    Olim scriptura fiebat obligatioquae nominibus fieri dicebatur: quae nomina hodie non sunt in usu.
     Planesi quis debere se scripserit quod numeratum ei non estde pecuniaminime numerata post multum temporis exceptionem opponere nonpotest:  hoc enim saepissime constitutum est.  sic fit utet hodiedum queri non potest.  scriptura obligetur:  etex ea nascitur condictiocessante scilicet verborum obligatione. multum autem tempus m hac exceptione antea quidem ex principalibusconstitutionibus usque ad quinquennium procedebat:  sed necreditores diutius possint suis pecuniis forsitan defraudariperconstitutionem nostram tempus coartatum estut ultra biennii metashuiusmodi exceptio minime extendatur.

LIB.IIITIT. XXII.

DECONSENSU OBLIGATIONE.

    Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibuslocationibus conductionibussocietatibusmandatis.  Ideo autemistis modis consensu dicitur obligatio contrahiquia neque scripturaneque praesentia omnimodo opus estac ne dari quidquam necesse estut substantiam capiat obligatiosed sufficit eos qui negotium geruntconsentire.  Unde imter absentes quoque talia negotiacontrahunturveluti per epistulam aut per nuntium.  Item in hiscontractibus alter alteri obligatur in id quod alterum alteri ex bonoet aequo praestare oportetcum alioquin in verborum obligationibusalius stipuleturalius promittat.

LIB.IIITIT. XXIII.

DEEMPTIONE ET VENDITIONE.

    Emptio et venditio contrahitur simulatque de pretio conveneritquamvis nondum pretium numeratum sit ac ne arra quidem data fuerit. nam quod arrae nomine datur argumentum est emptionis et venditioniscontractae.  sed haec quidem de emptionibus et venditionibusquae sine scriptura consistunt obtinere oportet:  nam nihil anobis in huiusmodi venditionibus innovatum est.  in his autemquae scriptura conficiuntur non aliter perfectam esse emptionem etvenditionem constituimusnisi et instrumenta emptionis fuerintconscripta vel manu propria contrahentiumvel ab alio quidemscriptaa contrahente autem subscripta etsi per tabellionem fiuntnisi et completiones acceperint et fuerint partibus absoluta. donec enim aliquid ex his deestet poenitentiae locus est et potestemptor vel venditor sine poena recedere ab emptione.  ita tamenimpune recedere eis concedimus nisi iam arrarum nomine aliquid fueritdatum:  hoc etenim subsecutosive in scriptis sive sinescriptis venditio celebrata estis qui recusat adimplere contractumsi quidem emptor estperdit quod deditsi vero venditorduplumrestituere compelliturlicet nihil super arris expressum est.
    Pretium autem constitui oportet:  nam nulla emptio sine pretioesse potest.  sed et certum pretium esse debet.  alioquinsi ita inter aliquos conveneritutquanti Titius rem aestimaverittanti sit empta:  inter veteres satis abundeque hoc dubitabatursive constat venditio sive non.  sed nostra decisio ita hocconstituitutquotiens sic composita sit venditio  QUANTI ILLE  AESTIMAVERIT  sub hac condicione staret contractusutsi quidem ipse qui nominatus est pretium definieritomnimodosecundum eius aestimationem et pretium persolvatur et res tradaturut venditio ad effectum perducaturemptore quidem ex empto actionevenditore autem ex vendito agente.  sin autem ille qui nominatusest vel noluerit vel non potuerit pretiam definiretunc pro nihiloesse venditionemquasi nullo pretio statuto.  quod ius cum invenditionibus nobis placuitnon est absurdum et in locationibus etconductionibus trahere.
     Item pretium innumerata pecunia consistere debet.  nam in ceteris rebus anpretium esse possitveluti homo aut fundus aut toga alterius reipretium esse possitvalde quaerebatur.  Sabinus et Cassiusetiam in alia re putant posse pretium consistere:  unde illudest quod vulgo dicebaturper permutationem rerum emptionem etvenditionem contrahieamque speciem emptionis venditionisquevetustissimam esse:  argumentoque utebantur Graeco poeta Homeroqui aliqua parte exercitum Achivorum vinum sibi comparasse aitpermutatis quibusdam rebushis verbis:

grju323a.gif

diversaescholae auctores contra sentiebantaliudque esse existimabantpermutationem rerumaliud emptionem et venditionem.  alioquinnon posse rem expediripermutatis rebusquae videatur res venisseet quae pretii nomine data esse:  nam utramque videri et venisseet pretii nomine datam esserationem non pati.  sed Proculisententiadicentis permutationem propriam esse speciem contractus avenditione separatammerito praevaluitcum et ipse aliis Homericisversibus adiuvatur et validioribus rationibus argumentatur. quod et anteriores divi principes admiserunt et in nostris digestislatius significatur.
     Cum autem emptio etvenditio contracta sit (quod effici diximussimulatque de pretioconveneritcum sine scriptura res agitur)periculum rei venditaestatim ad emptorem pertinettametsi adhuc ea res emptori tradita nonsit.  itaque si homo mortuus sit vel aliqua parte corporislaesus fueritaut aedes totae aut aliqua ex parte incendioconsumptae fuerintaut fundus vi fluminis totus vel aliqua ex parteablatus sitsive etiam inundatione aquae aut arboribus turbinedeiectis longe minor aut deterior esse coeperitemptoris damnum estcui necesse estlicet rem non fuerit nactuspretium solvere. quidquid enim sine dolo et culpa venditoris acciditin eo venditorsecurus est.  sed et si post emptionem fundo aliquid peralluvionem accessitad emptoris commodum pertinet:  nam etcommodum eius esse debet cuius periculum est.  Quodsi fugerithomo qui veniitaut subreptus fueritita ut neque dolus neque culpavenditoris interveniat animadvertendum erit an custodiam eius usquead traditionem venditor susceperit.  sane enimsi susceperitad ipsius periculum is casus pertinet:  si non susceperitsecurus erit.  idem et in ceteris animalibus ceterisque rebusintellegimus.  utique tamen vindicationem rei et condictionemexhibere debebit emptoriquia sanequi rem nondum emptori tradiditadhuc ipse dominus est.  idem est etiam de furti et de damniiniuriae actione.  Emptio tam sub condicione quam pure contrahipotest.  sub condicione veluti  SI  STICHUS INTRA  CERTUM  DIEM  TIBI  PLACUERIT  ERIT TIBI  EMPTUS  AUREIS  TOT.  Loca sacra velreligiosaitem publicaveluti forumbasilicamfrustra quis sciensemitquas tamen si pro privatis vel profanisdeceptus a venditoreemerithabebit actionem ex emptoquod non habere ei liceat utconsequatur quod sua interest deceptum eum non esse.  idem iurisestsi hominem liberum pro servo emerit.

LIB.IIITIT. XXIV.

DELOCATIONE ET CONDUCTIONE.

    Locatio et conductio proxima est emptioni et venditioni iisdemqueiuris regulis consistit.  nam ut emptio et venditio itacontrahitur si de pretio conveneritsic etiam locatio et conductioita contrahi intellegitur si merces constituta sit.  et competitlocatori quidem locati actioconductori vero conducti.  Et quaesupra diximussi alieno arbitrio pretium permissum fueriteadem etde locatione et conductione dicta esse intellegamussi alienoarbitrio merces permissa fuerit.  qua de causa si fullonipolienda curandave aut sarcinatori sarcienda vestimenta quis dederitnulla statim mercede constitutased postea tantum daturus quantuminter eos conveneritnon proprie locatio et conductio contrahiintellegitursed eo nomine praescriptis verbis actio datur.
    Praeterea sicut vulgo quaerebaturan permutatis rebus emptio etvenditio contrahitur:  ita quaeri solebat de locatione etconductionesi forte rem aliquam tibi utendam sive fruendam quisdederit et invicem a te aliam utendam sive fruendam acceperit. et placuitnon esse locationem et conductionemsed proprium genusesse contractus.  veluti sicum unum quis bovem haberet etvicinus eius unumplacuerit inter eosut per denos dies invicemboves commodarentut opus facerentet apud alterum bos periit: neque locati vel conducti neque commodati competit actioquia nonfuit gratuitum commodatumverum praescriptis verbis agendum est.
     Adeo autem familiaritatem aliquam interse habere videntur emptio et venditioitem locatio et conductioutin quibusdam causis quaeri soleatutrum emptio et venditiocontrahaturan locatio et conductio.  ut ecce de praediis quaeperpetuo quibusdam fruenda tradunturid est utquamdiu pensio sivereditus pro his domino praesteturneque ipsi conductori neque heredieiuscuive conductor heresve eius id praedium vendiderit autdonaverit aut dotis nomine dederit aliove quo modo alienaveritauferre liceat.  sed talis contractus quia inter veteresdubitabatur et a quibusdam locatioa quibusdam venditioexistimabatur:  lex Zenoniana lata estquae emphyteuseoscontractui propriam statuit naturam neque ad locationem neque advenditionem inclinantemsed suis pactionibus fulciendamet siquidem aliquid pactum fuerithoc ita optinere ac si natura talisesset contractussin autem nihil de periculo rei fuerit pactumtuncsi quidem totius rei interitus accesseritad dominum super hocredundare periculumsin particularisad emphyteuticarium huiusmodidamnum venire.  quo iure utimur.
    Item quaeritursi cum aurifice Titio conveneritut is ex auro suocerti ponderis certaeque formae anulos ei faceret et acciperet verbigratia aureos decemutrum emptio et venditio contrahi videaturanlocatio et conductio?  et Cassius aitmateriae quidem emptionemvenditionemque contrahioperae autem locationem et conductionem. sed placuittantum emptionem et venditionem contrahi.  quodsisuum aurum Titius dederitmercede pro opera constitutadubium nonest quin locatio et conductio sit.
    Conductor omnia secundum legem conductionis facere debet etsi quidin lege praetermissum fueritid ex bono et aequo debet praestare. qui pro usu aut vestimentorum aut argenti aut iumenti mercedem autdedit aut promisitab eo custodia talis desideratur qualemdiligentissimus paterfamilias suis rebus adhibet.  quam sipraestiterit et aliquo casu rem amiseritde restituenda ea nontenebitur.  Mortuo conductore intra tempora conductionishereseius eodem iure in conductionem succedit.

LIB.IIITIT. XXV.

DESOCIETATE.

    Societatem coire solemus aut totorum bonorumquam Graecispecialiter grju325a.gifappellantaut unius alicuius negotiationisveluti mancipiorumemendorum vendendorumqueaut oleivinifrumenti emendivendendique.
     Et quidem si nihil departibus lucri et damni nominatim conveneritaequales scilicetpartes et in lucro et in damno spectantur.  quodsi expressaefuerint parteshae servari debent:  nec enim umquam dubiumfuitquin valeat conventiosi duo inter se pacti sunt ut ad unumquidem duae partes et damni et lucri pertineantad aliam tertia. De illa sane conventione quaesitum estsi Titius et Seius inter sepacti suntut ad Titium lucri duae partes pertineantdamni tertiaad Seium duae partes damnilucri tertiaan rata debet habericonventio?  Quintus Mucius contra naturam societatis talempactionem esse existimavit et ob id non esse ratam habendam. Servius Sulpiciuscuius sententia praevaluitcontra sentitquiasaepe quorundam ita pretiosa est opera in societateut eos iustumsit meliore condicione in societatem admitti:  nam et ita coiriposse societatem non dubitaturut alter pecuniam conferatalter nonconferat et tamen lucrum inter eos commune sitquia saepe operaalicuius pro pecunia valet.  et adeo contra Quinti Muciisententiam obtinuitut illud quoque constiteritposse convenireutquis lucri partem feratdamno non teneaturquod et ipsum Serviusconvenienter sibi existimavit:  quod tamen ita intellegioportetutsi in aliqua re lucrumin aliqua damnum allatum sitcompensatione factasolum quod superest intellegatur lucri esse. Illud expeditum estsi in una causa pars fuerit expressaveluti insolo lucro vel in solo damnoin altera vero omissa:  in eoquoque quod praetermissum est eandem partem servari
    Manet autem societas eo usque donec in eodem consensuperseveraverint:  at cum aliquis renuntiaverit societatisolvitur societas.  sed plane si quis callide in hocrenuntiaverit societati ut obveniens aliquod lucrum solus habeatveluti si totorum bonorum sociuscum ab aliquo heres esset relictusin hoc renuntiaverit societati ut hereditatem solus lucrifaceretcogitur hoc lucrum communicare:  si quid vero aliud lucrifaceret quod non captaveritad ipsum solum pertinet:  ei verocui renuntiatum estquidquid omnino post renuntiatam societatemadquiritursoli conceditur.  Solvitur adhuc societas etiammorte sociiquia qui societatem contrahitcertam personam sibielegit.  sed et si consensu plurium societas coita sitmorteunius socii solvitur etsi plures supersintnisi si in coeundasocietate aliter convenerit.  Item si alicuius rei contractasocietas sit et finis negotio impositus estfinitur societas. Publicatione quoque distrahi societatem manifestum estscilicet siuniversa bona socii publicentur:  nam cum in eius locum aliussucceditpro mortuo habetur.  Item si quis ex sociismoledebiti praegravatusbonis suis cesserit et ideo propter publica autpropter privata debita substantia eius veneatsolvitur societas. sed hoc casu si adhuc consentiant in societatemnova videturincipere societas.
     Socius socio utrum eonomine tantum teneatur pro socio actione si quid dolo commiseritsicut is qui deponi apud se passus estan etiam culpaeid estdesidiae atque neglegentiaenominequaesitum est:  praevaluittamenetiam culpae nomine teneri eum.  culpa autem non adexactissimam diligentiam dirigenda est:  sufficit enim talemdiligentiam in communibus rebus adhibere sociumqualem suis rebusadhibere solet.  nam qui parum diligentem socium sibi adsumitde se querihoc est suae id imprudentiae imputaredebet.

LIB.IIITIT. XXVI.

DEMANDATO.

    Mandatum contrahitur quinque modissive sua tantum gratia aliquistibi mandetsive sua et tuasive alienia tantumsive sua etalienasive tua et aliena.  at si tua tantum gratia tibimandatum sitsupervacuum est mandatum et ob id nulla ex eo obligationec mandati inter vos actio nascitur.  Mandantis tantum gratiaintervenit mandatumveluti si quis tibi mandet ut negotia eiusgereresvel ut fundum ei emeresvel ut pro eo sponderes.  Tuaet mandantisveluti si mandet tibi ut pecuniam sub usuris crederesei qui in rem ipsius mutuareturaut sivolente te agere cum eo exfideiussoria causamandet tibi ut cum reo agas periculo mandantisvel ut ipsius periculo stipuleris ab eo quem tibi deleget in id quodtibi debuerat.  Aliena tantum causa intervenit mandatumvelutisi tibi mandet ut Titii negotia gereresvel ut Titio fundum emeresvel ut pro Titio sponderes.  Sua et alienaveluti si decommunibus suis et Titii negotiis gerendis tibi mandetvel ut sibiet Titio fundum emeresvel ut pro eo et Titio sponderes.  Tuaet alienaveluti si tibi mandet ut Titio sub usuris crederes. quodsi ut sine usuris crederesaliena tantum gratia interceditmandatum.  Tua tantum gratia intervenit mandatumveluti si tibimandet ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quamfeneresvel ex diverso ut feneres potius quem in emptionespraediorum colloces.  cuius generis mandatum magis consilium estquam mandatum et ob id non est obligatoriumquia nemo ex consiliomandati obligaturetiamsi non expediat ei cui dabiturcum liberumcuique sit apud se explorarean expediat consilium.  itaque siotiosam pecuniam domi te habentem hortatus fuerit aliquisut remaliquam emeres vel eum crederesquamvis non expedierit tibi eamemisse vel credidissenon tamen tibi mandati tenetur.  et adeohaec ita suntut quaesitum sitan mandati teneatur qui mandavittibiut Titio pecuniam fenerares:  sed obtinuit Sabinisententiaobligatorium esse in hoc casu mandatumquia non aliterTitio credidisses quam si tibi mandatum esset.  Illud quoquemandatum non est obligatorium quod contra bonos mores estveluti siTitius de furto aut damno faciendo aut de iniuria facienda tibimandet.  licet enim poenam istius facti nomine praestiterisnontamen ullam habes adversus Titium actionem.
    Is qui exsequitur mandatum non debet excedere fines mandati.  utecce si quis usque ad centum aureos mandaverit tibiut fundum emeresvel ut pro Titio sponderesneque pluris emere debes neque inampliorem pecuniam fideiubere; alioquin non habebis cum eo mandatiactionem:  adeo quidemut Sabino et Cassio placueritetiam siusque ad centum aureos cum eo agere velisinutiliter te acturum. diversae scholae auctores recte te usque ad centum aureos acturumexistimant:  quae sententia sane benignior est.  quod siminoris emerishabebis scilicet cum eo actionemquoniam qui mandatut sibi centum aureorum fundus emereturis utique mandasseintellegiturut minorissi possitemeretur.
    Recte quoque mandatum contractumsidum adhuc integra res sitrevocatum fueritevanescit.  Item si adhuc integro mandato morsalterutrius interveniatid est vel eius qui mandaveritvel eius quimandatum susceperitsolvitur mandatum.  sed utilitatis causareceptum estsi mortuo eo qui tibi mandaverittu ignorans eumdecessisse exsecutus fueras mandatumposse te agere mandatiactione:  alioquin iusta et probabilis ignorantia damnum tibiafferat.  et huic simile est quod placuitsi debitoresmanumisso dispensatore Titii per ignorantiam liberto solverintliberari eos:  cum alioquin stricta iuris ratione non possentliberariquia alii solvissentquam cui solvere debuerint.
    Mandatum non suscipere liberum est:  susceptum autemconsummandum aut quam primum renuntiandum estut aut per semet ipsumaut per alium eandem rem mandator exsequatur.  nam nisi itarenuntiatur ut integra causa mandatori reservetur eandem remexplicandinihilo minus mandati actio locum habetnisi si iustacausa intercessit aut non renuntiandi aut intempestive renuntiandi.
     Mandatum et in diem differri et subcondicione fieri potest.  In summa sciendum estmandatumnisigratuitum sitin aliam formam negotii cadere:  nam mercedeconstitutaincipit locatio et conductio esse.  et utgeneraliter dixerimus:  quibus casibussine mercede susceptoofficiomandati aut depositi contrahitur negotiumhis casibusinterveniente mercedelocatio et conductio contrahi intellegitur. et ideo si fulloni polienda curandave vestimenta dederis autsarcinatori sarciendanulla mercede constituta neque promissamandati competit actio.

LIB.IIITIT. XXVII.

DEOBLIGATIONIBUS QUASI EX CONTRACTU.

    Post genera contractuum enumerata dispiciamus etiam de hisobligationibus quae non proprie quidem ex contractu nasciintelleguntursed tamenquia non ex maleficio substantiam capiuntquasi ex contractu nasci videntur.
    Igitur cum quis absentis negotia gesseritultro citroque inter eosnascuntur actionesquae appellantur negotiorum gestorum:  seddomino quidem rei gestae adversus eum qui gessit directa competitactionegotiorum autem gestori contraria.  quas ex nullocontractu proprie nasci manifestum est:  quippe ita nascunturistae actionessi sine mandato quisque alienis negotiis gerendis seobtulerit:  ex qua causa ii quorum negotia gesta fuerint etiamignorantes obligantur.  idque utilitatis causa receptum estneabsentium qui subita festinatione coactinulli demandata negotiorumsuorum administrationeperegre profecti essentdeserentur negotia: quae sane nemo curaturus essetsi de eo quod quis impendisset nullamhabiturus esset actionem.  sicut autem is qui utiliter gesseritnegotiahabet obligatum dominum negotiorumita et contra istequoque teneturut administrationis rationem reddat.  quo casuad exactissimam quisque diligentiam compellitur reddere rationem: nec sufficit talem diligentiam adhiberequalem suis rebus adhiberesoleretsi modo alius diligentior commodius administraturus essetnegotia.
     Tutores quoquequi tutelaeiudicio tenenturnon proprie ex contractu obligati intelleguntur(nullum enim negotiam inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenenturquasi ex contractu tenerividentur.  et hoc autem casu mutuae sunt actiones:  nontantum enim pupillus cum tutore habet tutelae actionemsed et excontrario tutor cum pupillo habet contrariam tutelaesi velimpenderit aliquid in rem pupilli vel pro eo fuerit obligatus aut remsuam creditori eius obligaverit.
     Item siinter aliquos communis sit res sine societateveluti quod paritereis legata donatave essetet alter eorum alteri ideo teneaturcommuni dividundo iudicioquod solus fructus ex ea re perceperitaut quod socius eius in eam rem necessarias impensas fecerit: non intellegitur proprie ex contractu obligatus essequippe nihilinter se contraxerunt:  sed quia non ex maleficio teneturquasiex contractu teneri videtur.  Idem iuris est de eo qui coheredisuo familiae erciscundae iudicio ex his causis obligatus est.
    Heres quoque legatorum nomine non proprie ex contractu obligatusintellegitur:  neque enim cum herede neque cum defuncto ullumnegotium legatarius gessisse proprie dici potest:  sed quia exmaleficio non est obligatus heresquasi ex contractu debereintellegitur.
     Item is cui quis pererrorem non debitum solvit quasi ex contractu debere videtur. adeo enim non intellegitur proprie ex contractu obligatus utsicertiorem rationem sequamurmagisut supra diximusex distractuquam ex contractu possit dici obligatus esse:  nam qui solvendianimo pecuniam datin hoc dare videturut distrahat potius negotiumquam contrahat.  sed tamen proinde is qui accepit obligaturacsi mutuum illi dareturet ideo condictione tenetur.  Exquibusdam tamen causis repeti non potest quod per errorem non debitumsolutum sit.  namque definiverunt veteresex quibus causisinfitiando lis crescitex his causis non debitum solutum repeti nonposseveluti ex lege Aquiliaitem ex legato.  quod veteresquidem in his legatis locum habere voluerunt quae certa constitutaper damnationem cuicumque fuerant legata:  nostra autemconstitutio cum unam naturam omnibus legatis et fideicommissisindulsithuiusmodi augmentum in omnibus legatis et fideicommissisextendi voluit:  sed non omnibus legatariis praebuitsedtantummodo in his legatis et fideicommissis quae sacrosanctisecclesiisceterisque venerabilibus locis quae religionis velpietatis intuitu honorificanturderelicta suntquae si indebitasolvantur non repetuntur.

LIB.IIITIT. XXVIII.

PER QUASPERSONAS NOBIS OBLIGATIO ADQUIRITUR.

    Expositis generibus obligationum quae ex contractu vel quasi excontractu nascunturadmonendi sumusadquiri vobis non solum pervosmet ipsossed etiam per eas quoque personas quae in vestrapotestate suntveluti per servos vestros et filios:  ut tamenquod per servos quidem vobis adquiriturtotum vestrum fiatquodautem per liberos quos in potestate habetis ex obligatione fueritadquisitumhoc dividatur secundum imaginem rerum proprietatis etususfructusquam nostra discrevit constitutio:  utquod abactione commodum perveniathuius usumfructum quidem habeat paterproprietas autem filio serveturscilicet patre actionem moventesecundum novellae nostrae constitutionis divisionem.  Item perliberos homineset alienos servos quos bona fide possidetisadquiritur vobissed tantum ex duabus causisid est si quid exoperis suis vel ex re vestra adquirant.  Per eum quoque servumin quo usumfructum vel usum habetissimiliter ex duabus istis causisvobis adquiritur.  Communem servum pro dominica parte dominisadquirere certum estexcepto eo quod uni nominatim stipulando autper traditionem accipiendo illi soli adquiritveluti cum itastipuletur:  TITIO DOMINO MEO DARE SPONDES?  sed si uniusdomini iussu servus fuerit stipulatuslicet antea dubitabaturtamenpost nostram decisionem res expedita estut illi tantum adquirat quihoc ei facere iussitut supra dictum est.

LIB.IIITIT. XXIX.

QUIBUSMODIS OBLIGATIO TOLLITUR.

    Tollitur autem omnis obligatio solutione eius quod debeturvel siquisconsentiente creditorealiud pro alio solverit.  nectamen interestquis solvatutrum ipse qui debetan alius pro eo: liberatur enim et alio solventesive sciente debitore sive ignorantevel invito solutio fiat.  item si reus solveritetiam ii quipro eo intervenerunt liberantur.  idem ex contrario contingitsi fideiussor solverit:  non enim solus ipse liberatursedetiam reus.
     Item per acceptilationemtollitur obligatio.  est autem acceptilatio imaginaria solutio. quod enim ex verborum obligatione Titio debeturid si velit Titiusremitterepoterit sic fieriut patiatur haec verba debitoremdicere:

QUOD EGOTIBI PROMISIHABESNE ACCEPTUM?

et Titiusrespondeat  HABEO;  sed et Graece potest acceptum fieridummodo sic fiat ut Latinis verbis solet: grju329a.gifquo genereut diximustantum eae obligationes solvuntur quae exverbis consistuntnon etiam ceterae:  consentaneum enim visumestverbis factam obligationem posse aliis verbis dissolvi. sed id quod ex alia causa debetur potest in stipulationem deduci etper acceptilationem dissolvi.  sicut autem quod debetur proparte recte solviturita in partem debiti acceptilatio fieripotest.  Est prodita stipulatioquae vulgo Aquilianaappellaturper quam stipulationem contingit ut omnium rerumobligatio in stipulationem deducatur et ea per acceptilationemtollatur.  stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes eta Gallo Aquilio ita composita est:

item ediverso Numerius Negidius interrogavit Aulum Agerium:

responditAulus Agerius:

    Praeterea novatione tollitur obligatio.  veluti si id quod tuSeio debeasa Titio dari stipulatus sit.  nam interventu novaepersonae nova nascitur obligatio et prima tollitur translata inposterioremadeo ut interdumlicet posterior stipulatio inutilissittamen prima novationis iure tollatur:  veluti si id quodTitio tu debebas a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatusfueritquo casu res amittitur:  nam et prior debitor liberaturet posterior obligatio nulla est.  non idem iuris estsi aservo quis stipulatus fuerit:  nam tunc prior proinde obligatusmanet ac si postea nullus stipulatus fuisset.  sed si eadempersona sit a qua postea stipulerisita demum novatio fitsi quidin posteriore stipulatione novi sitforte si condicio aut dies autfideiussor adiciatur aut detrahatur.  quod autem diximussicondicio adiciatur novationem fierisic intellegi oportetut itadicamus factam novationem si condicio extiterit:  alioquin sidefeceritdurat prior obligatio.  Sed cum hoc quidem interveteres constabattunc fieri novationem cum novandi animo insecundam obligationem itum fuerat:  per hoc autem dubium eratquando novandi animo videretur hoc fieriet quasdam de hocpraesumptiones alii in aliis casibus introducebant:  ideo nostraprocessit constitutioquae apertissime definivittunc solum fierinovationemquotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum fueritquod propter novationem prioris obligationis convenerunt; alioquinmanere et pristinam obligationem et secundam ei accedereut maneatex utraque causa obligatio secundum nostrae constitutionisdefinitionesquas licet ex ipsius lectione apertius cognoscere.
     Hoc amplius eae obligationes quaeconsensu contrahuntur contraria voluntate dissolvuntur.  nam siTitius et Seius inter se consenserunt ut fundum Tusculanum emptumSeius haberet centum aureorumdeinde re nondum secutaid est nequepretio soluto neque fundo traditoplacuerit inter eos utdiscederetur ab emptione et venditioneinvicem liberantur. idem est et in conductione et locatione et omnibus contractibus quiex consensu descenduntsicut iam dictum est

IMPERATORISIVSTINIANI INSTITVTIONVM LIBER QVARTVS

LIBERQUARTUS: TITULORUM CONSPECTUS.

IV:I

Deobligationibus quae ex delicto nascuntur

IV:X

De hisper quos agere possumus

IV:II

Vibonorum raptorum

IV:XI

Desatisdationibus

IV:III

Delege Aquilia

IV:XII

Deperpetuis et temporalibus actionibus et quae ad heredes vel inheredes transeunt

IV:IV

Deiniuriis

IV:XIII

Deexceptionibus

IV:V

Deobligationibus quae quasi ex delicto nascuntur

IV:XIV

Dereplicationibus

IV:VI

Deactionibus

IV:XV

Deinterdictis

IV:VII

Quodcum eo qui in aliena potestate est negotium gestum esse dicitur 

IV:XVI

Depoena temere litigantium

IV:VIII

Denoxalibus actionibus

IV:XVII

Deofficio iudicis

IV:IX

Siquadrupes pauperiem fecisse dicetur

IV:XVIII

Depublicis iudiciis

LIB.IVTIT. I.

DEOBLIGATIONIBUS QUAE EX DELICTO NASCUNTUR.

    Cum expositum sit superiore libro de obligationibus ex contractu etquasi ex contractusequiturut de obligationibus ex maleficiodispiciamus.  sed illae quidemut suo loco tradidimusinquattuor genera dividuntur:  hae vero unius generis suntnamomnes ex re nascunturid est ex ipso maleficioveluti ex furto autrapina aut damno aut iniuria.
     Furtum estcontrectatio rei fraudulosa vel ipsius rei vel etiam usus eiuspossessionisve:  quod lege naturali prohibitum est admittere. Furtum autem vel a furvoid est nigrodictum estquod clam etobscure fit et plerumque nocte:  vel a fraude: vel a ferendoidest auferendo:  vel a Graeco sermonequi appellant fures.  immo etiam Graeci dixerunt.
     Furtorum autem genera duosuntmanifestum et nec manifestum.  nam conceptum et oblatumspecies potius actionis sunt furto cohaerentes quam genera furtorumsicut inferius apparebit. manifestus fur estquem Graeci appellant:  nec solum is qui in ipso furto deprehenditursedetiam is qui eo loco deprehenditur quo fitveluti qui in domo furtumfecit etnondum egressus ianuam deprehensus fueritet qui inoliveto olivarum aut in vineto uvarum furtum fecitquamdiu in eooliveto aut in vineto fur deprehensus sit:  immo ulterius furtummanifestum extendendum estquamdiu eam rem fur tenens visus veldeprehensus fuerit sive in publico sive in privato vel a domino velab alioantequam eo pervenerit quo perferre ac deponere remdestinassetsed si pertulit quo destinavittametsi deprehendaturcum re furtivanon est manifestus fur.  nec manifestum furtumquid sitex his quae diximus intellegitur:  nam quod manifestumnon estid scilicet nec manifestum est.  Conceptum furtumdicitur cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res quaesitaet inventa sit:  nam in eum propria actio constituta estquamvis fur non sitquae appellatur concepti.  oblatum furtumdiciturcum res furtiva ab aliquo tibi oblata sit eaque apud teconcepta situtique si ea mente tibi data fueritut apud te potiusquam apud eum qui dederitconciperetur:  nam tibiapud quemconcepta sitpropria adversus eum qui obtulitquamvis fur non sitconstituta est actioquae appellatur ablati.  est etiamprohibiti furti actio adversus eum qui furtum quaerere testibuspraesentibus volentem prohibuerit.  praeterea poena constituituredicto praetoris per actionem furti non exhibiti adversus eum quifurtivam rem apud se quaesitam et inventam non exhibuit.  sedhae actionesid est concepti et oblati et furti prohibiti nec nonfurti non exhibiti in desuetudinem abierunt.  cum enimrequisitio rei furtivae hodie secundum veterem observationem nonfit:  merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usucommuni recesseruntcum manifestissimum est quod omnes qui scientesrem furtivam susceperint et celaverintfurti nec manifesti obnoxiisunt.  Poena manifesti furti quadrupli est tam ex servi personaquam ex liberinec manifesti dupli.
    Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi causa rem alienamamovetsed general iter cum quis alienam rem invito dominocontrectat.  itaque sive creditor pignoresive is apud quem resdeposita est ea re utatursive is qui rem utendam accepit in aliumusum eam transferat quam cuius gratia ei data estfurtum committit. veluti si quis argentum utendum acceperit quasi amicos ad cenaminvitaturus et id peregre secum tuleritaut si quis equum gestandicausa commodatum sibi longius aliquo duxeritquod veteresscripserunt de eo qui in aciem equum perduxisset.  Placuittameneos qui rebus commodatis aliter uterentur quam utendasacceperintita furtum committeresi se intellegant id invito dominofacere eumquesi intellexissetnon permissurumac si permissurumcredantextra crimen videri:  optima sane distinctionequiafurtum sine affectu furandi non committitur.  Sed et si credataliquisinvito domino se rem commodatam sibi contrectaredominoautem volente id fiatdicitur furtum non fieri.  unde illudquaesitum estcum Titius servum Maevii sollicitaveritut quasdamres domino subriperet et ad eum perferretet servus id ad MaeviumpertuleritMaeviusdum vult Titium in ipso delicto deprehenderepermisit servo quasdam res ad eum perferreutrum furti an servicorrupti iudicio teneatur Titiusan neutro?  et cum nobis superhac dubitatione suggestum est et antiquorum prudentium super hocaltercationes perspeximusquibusdam neque furti neque servi corruptiactionem praestantibusquibusdam furti tantummodo:  noshuiusmodi calliditati obviam euntesper nostram decisionem sanximusnon solum furti actionemsed etiam servi corrupti contra eum dari: licet enim is servus deterior a sollicitatore minime factus estetideo non concurrant regulae quae servi corrupti actionemintroducerenttamen consilium corruptoris ad perniciem probitatisservi introductum estut sit ei poenalis actio impositatamquam reipsa fuisset servus corruptusne ex huiusmodi impunitate et in aliumservumqui possit corrumpitale facinus a quibusdam pertentetur. Interdum etiam liberorum hominum furtum fitveluti si quis liberorumnostrorumqui in potestate nostra suntsubreptus fuerit. Aliquando autem etiam suae rei quisque furtum committitveluti sidebitor rem quam creditori pignoris causa dedit subtraxerit.
    Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecerit:  qualis estcuius ope et consilio furtum factum est.  in quo numero est quitibi nummos excussitut alius eos raperetaut obstitit tibiutalius rem tuam surriperetvel oves aut boves tuas fugaveritutalius eas exciperet:  et hoc veteres scripserunt de eo qui pannorubro fugavit armentum.  sed si quid eorum per lasciviamet nondata opera ut furtum admittereturfactum estin factum actio daridebet.  at ubi ope Maevii Titius furtum feceritambo furtitenentur.  ope consilio eius quoque furtum admitti videturquiscalas forte fenestris supponit aut ipsas fenestras vel ostiumeffringitut alius furtum faceretquive ferramenta ad effringendumaut scalasut fenestris supponerenturcommodaveritsciens cuiusgratia commodaverit.  certe qui nullam operam ad furtumfaciendum adhibuitsed tantum consilium dedit atque hortatus est adfurtum faciendumnon tenetur furti.  Hi qui in parentium veldominorum potestate sunt si rem eis subripiantfurtum quidem illisfaciunt et res in furtivam causam cadit nec ob id ab ullo usucapipotest antequam in domini potestatem revertatur; sed furti actio nonnasciturquia nec ex alia ulla causa potest inter eos actio nasci: si vero ope consilio alterius furtum factum fueritquia utiquefurtum committiturconvenienter ille furti teneturquia verum estope consilio eius furtum factum esse.
    Furti autem actio ei competit cuius interest rem salvam esselicetdominus non sit:  itaque nec domino aliter competit quam si eiusintersit rem non perire.  Unde constatcreditorem de pignoresubrepto furti agere posseetiamsi idoneum debitorem habeatquiaexpedit ei pignori potius incumbere quam in personam agere: adeo quidem utquamvis ipse debitor eam rem subripueritnihilominus creditori competat actio furti.  Item si fullo poliendacurandave aut sarcinator sarcienda vestimenta mercede certa acceperiteaque furto amiseritipse furti habet actionemnon dominusquiadomini nihil interest eam rem non perissecum iudicio locati afullone aut sarcinatore rem suam persequi potest.  sed et bonaefidei emptorisubrepta re quam emeritquamvis dominus non sitomnimodo competit furti actioquemadmodum et creditori. fulloni vero et sarcinatori non aliter furti competere placuitquamsi solvendo sinthoc est si domino rei aestimationem solverepossint:  nam si solvendo non sunttunc quia ab eis suumdominus consequi non possitipsi domino furti actio competitquiahoc casu ipsius interest rem salvam esse.  idem est et si inparte solvendo sint fullo aut sarcinator.  Quae de fullone etsarcinatore diximuseadem et ad eum cui commodata res esttransferenda veteres existimabant:  nam ut ille fullo mercedemaccipiendo custodiam praestatita is quoque qui commodum utendipercipit similiter necesse habet custodiam praestare.  sednostra providentia etiam hoc in decisionibus nostris emendavitut indomini sit voluntatesive commodati actionem adversus eum qui remcommodatam accepit movere desideratsive furti adversus eum qui remsubripuitet alterutra earum electadominum non posse expoenitentia ad alteram venire actionem.  sed si quidem furemelegeritillum qui rem utendam accepit penitus liberari.  sinautem commodator veniat adversus eum qui rem utendam accepitipsiquidem nullo modo competere posse adversus furem furti actionemeumautem qui pro re commodata conveniturposse adversus furem furtihabere actionemita tamen si dominussciens rem esse subreptamadversus eum cui res commodata fuit pervenit:  sin autem nesciuset dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituitpostea autemre compertavoluit remittere quidem commodatiactionemad furti autem perveniretunc licentia ei concedatur etadversus furem venirenullo obstaculo ei opponendoquoniam incertusconstitutus movit adversus eum qui rem utendam accepit commodatiactionem (nisi domino ab eo satisfactum est:  tunc etenimomnimodo furem a domino quidem furti actione liberarisuppositumautem esse ei qui pro re sibi commodata domino satisfecit)cummanifestissimum estetiam si ab initio dominus actionem instituitcommodati ignarus rem esse subreptampostea autemhoc ei cognitoadversus furem transivitomnimodo liberari eum qui rem commodatamaccepitquemcumque causae exitum dominus adversus furem habuerit: eadem definitione obtinentesive in partem sive in solidum solvendosit is qui rem commodatam accepit.  Sed is apud quem resdeposita est custodiam non praestatsed tantum in eo obnoxius estsi quid ipse dolo malo fecerit:  qua de causa si res ei subreptafueritquia restituendae eius nomine depositi non tenetur nec ob ideius interestrem salvam essefurti agere non potestsed furtiactio domino competit.  In summa sciendum estquaesitum essean impubes rem alienam amovendo furtum faciat.  et placetquiafurtum ex affectu consistitita demum obligari eo crimine impuberemsi proximus pubertati sitet obid intellegat se delinquere.
    Furti actio sive dupli sive quadrupli tantum ad poenae persecutionempertinet:  nam ipsius rei persecutionem extrinsecus habetdominusquam aut vindicando aut condicendo potest auferre.  sedvindicatio quidem adversus possessorem estsive fur ipse possidetsive alius quilibet:  condictio autem adversus ipsum furemheredemve eiuslicet non possideatcompetit.

LIB.IVTIT. II.

VI BONORUMRAPTORUM.

    Qui res alienas rapittenetur quidem etiam furti (quis enim magisalienam rem invito domino contrectat quam qui vi rapit?  ideoquerecte dictum esteum improbum furem esse):  sed tamen propriamactionem eius delicti nomine praetor introduxitquae appellatur vibonorum raptorum et est intra annum quadruplipost annum simpli. quae actio utilis estetiamsi quis unam remlicet minimamrapuerit.  quadruplum autem non totum poena est et extra poenamrei persecutiosicut in actione furti manifesti diximus:  sedin quadruplo inest et rei persecutiout poena tripli sitsivecomprehendatur raptor in ipso delicto sive non.  ridiculum estenim levioris esse condicionis eum qui vi rapit quam qui clamamovet.  Quia tamen ita competit haec actiosi dolo maloquisque rapuerit:  qui aliquo errore inductussuam rem esseetimprudens iuris eo animo rapuit quasi domino liceat rem suam etiamper vim auferre possessoribusabsolvi debet.  cui scilicetconveniens est nec furti teneri eum qui eodem hoc animo rapuit. sed nedum talia excogitenturinveniatur via per quam raptoresimpune suam exerceant avaritiam:  melius divalibusconstitutionibus pro hac parte prospectum estut nemini liceat virapere rem mobilem vel se moventemlicet suam eandem rem existimet: sed si quis contra statuta feceritrei quidem suae dominio caderesin autem aliena sitpost rei restitutionem etiam aestimationemeiusdem rei praestare.  quod non solum in mobilibus rebusquaerapi possuntconstitutiones optinere censueruntsed etiam ininvasionibus quae circa res soli fiuntut ex hac omni rapina hominesabstineant.  In hac actione non utique spectaturrem in bonisactoris esse:  nam sive in bonis sit sive non sitsi tamen exbonis sitlocum haec actio habebit.  quare sive commodata sivelocata sive etiam pignerata sive deposita sit apud Titiumsic utintersit eius non auferriveluti si in re deposita culpam quoquepromisitsive bona fide possideatsive usumfructum in ea quishabeatvel quod aliud ius ut intersit eius non rapi:  dicendumestcompetere ei hanc actionemut non dominium accipiatsed illudsolum quod ex bonis eius qui rapinam passus estid est quod exsubstantia eiusablatum esse proponatur.  et generaliterdicendum estex quibus causis furti actio competit in re clam factaex iisdem causis omnes habere hanc actionem.

LIB.IVTIT. III.

DE LEGEAQUILIA.

    Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam.  cuiusprimo capite cautum est utsi quis hominem alienum alienamvequadrupedemquae pecudum numero sitiniuria occideritquanti eares in eo anno plurimi fuittantum domino dare damnetur.
    Quod autem non praecise de quadrupedesed de ea tantum quae "pecudumnumero" est cavetureo pertinetut neque de feris bestiisneque de canibus cautum esse intellegamussed de his tantum quaeproprie pasci dicunturquales sunt equimuliasinibovesovescaprae.  de suibus quoque idem placuit:  nam et suespecorum appellatione continenturquia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in Odyssea aitsicut Aelius Marcianus in suisinstitutionibus refert:

    "Iniuria" autem occidere intellegiturqui nullo iureoccidit.  itaque qui latronem occiditnon teneturutique sialiter periculum effugere non potest.  Ac ne is quidem hac legetenetur qui casu occiditsi modo culpa eius nulla invenitur: nam alioquin non minus quam ex dolo ex culpa quisque hac legetenetur.  Itaque si quisdum iaculis ludit vel exercitaturtranseuntem servum tuum traieceritdistinguitur.  nam si id amilite quidem in Campolocove ubi solitum est exercitariadmissumestnulla culpa eius intellegitur:  si alius tale quid admisitculpae reus est.  idem iuris est de militesi is in alio locoquam qui exercitandis militibus destinatus estid admisit. Item si putator ex arbore deiecto ramo servum tuum transeuntemoccideritsi prope viam publicam aut vicinalem id factum est nequepraeclamavitut casus evitari possitculpae reus est:  sipraeclamavit neque ille curavit cavereextra culpam est putator. aeque extra culpam esse intellegitursi seorsum a via forte vel inmedio fundo caedebatlicet non praeclamavitquia eo loco nulliextraneo ius fuerat versandi.  Praeterea si medicusqui servumtuum secuitdereliquerit curationem atque ob id mortuus fueritservusculpae reus est.  Imperitia quoque culpae adnumeraturveluti si medicus ideo servum tuum occideritquod eum male secueritaut perperam ei medicamentum dederit.  Impetu quoque mularumquas mulio propter imperitiam retinere non potueritsi servus tuusoppressus fueritculpae reus est mulio.  sed et si propterinfirmitatem retinere eas non potueritquicum alius firmiorretinere potuissetaeque culpae tenetur.  eadem placuerunt deeo quoquecum equo vehereturimpetum eius aut propter infirmitatemaut propter imperitiam suam retinere non potuerit.
    His autem verbis legis "quanti id in eo anno plurimi fuerit"illa sententia exprimiturut si quis hominem tuumqui hodie claudusaut luscus aut mancus eritoccideritqui in eo anno integer autpretiosus fueritnon tanti teneatur quanti is hodie eritsed quantiin eo anno plurimi fuerit.  qua ratione creditum estpoenalemesse huius legis actionemquia non solum tanti quisque obligaturquantum damni dederitsed aliquando longe pluris:  ideoqueconstatin heredem eam actionem non transirequae transiturafuisset si ultra damnum numquam lis aestimaretur.  Illud non exverbis legissed ex interpretatione placuitnon solum perempticorporis aestimationem habendam essesecundum ea quae diximussedeo amplius quidquid praetereaperempto eo corporedamni vobisadlatum fueritveluti si servum tuum heredem ab aliquo institutumante quis occiderit quam is iussu tuo adiret:  nam hereditatisquoque amissae rationem esse habendam constat.  item si ex parimularum unam vel ex quadriga equorum unum occideritvel ex comoedisunus servus fuerit occisus:  non solum occisi fit aestimatiosed eo amplius id quoque computaturquanto depretiati sunt quisupersunt.  Liberum est autem ei cuius servus fuerit occisusetprivato iudicio legis Aquiliae damnum persequiet capitalis criminiseum reum facere.
     Caput secundum legisAquiliae in usu non est.
     Capite tertiode omni cetero damno cavetur.  Itaque si quis servumvel eamquadrupedem quae pecudum numero estvulneraveritsive eamquadrupedem quae pecudum numero non estveluti canem aut ferambestiamvulneraverit aut occiderithoc capite actio constituitur. in ceteris quoque omnibus animalibusitem in omnibus rebus quaeanima carentdamnum iniuria datum hac parte vindicatur.  siquid enim ustum aut ruptum aut fractum fueritactio ex hoc capiteconstituitur:  quamquam potuerit sola rupti appellatio in omnesistas causas sufficere:  "ruptum" enim intellegiturquoquo modo corruptum.  unde non solum usta aut fractasedetiam scissa et collisa et effusa et quoquo modo perempta atquedeteriora facta hoc verbo continentur:  denique responsum estsi quis in alienum vinum aut oleum id immiserit quo naturalis bonitasvini vel olei corrumpereturex hac parte legis eum teneri. Illud palam estsicut ex primo capite ita demum quisque tenetursidolo aut culpa eius homo aut quadrupes occisus occisave fuerititaex hoc capite ex dolo aut culpa de cetero damno quemque teneri. hoc tamen capite non quanti in eo anuosed quanti in diebus trigintaproximus res fueritobligatur is qui damnum dederit.  Ac ne"plurimi" quidem verbum adicitur; sed Sabino recte placuitperinde habendam aestimationem ac si etiam hac parte "plurimi"verbum adiectum fuisset:  nam plebem Romanamquae Aquiliotribuno rogante hanc legem tulitcontentam fuissequod prima parteeo verbo usa est.
     Ceterum placuititademum ex hac lege actionem essesi quis praecipue corpore suo damnumdederit.  ideoque in eum qui alio modo damnum dederitutilesactiones dari solent:  veluti si quis hominem alienum aut pecusita incluserit ut fame necareturaut iumentum tam vehementer egeritut rumpereturaut pecus in tantum exagitaverit ut praecipitareturaut si quis alieno servo persuaserit ut in arborem ascenderet vel inputeum descenderetet is ascendendo vel descendendo aut mortuusfuerit aut aliqua parte corporis laesus eritutilis in eum actiodatur.  sed si quis alienum servum de ponte aut ripa in flumendeiecerit et is suffocatus fueriteo quod proiecerit corpore suodamnum dedisse non difficiliter intellegi poterit ideoque ipsa legeAquilia tenetur.  sed si non corpore damnum fuerit datum nequecorpus laesum fueritsed alio modo damnum alicui contigitcum nonsufficit neque directa neque utilis Aquiliaplacuit eum qui obnoxiusfuerit in factum actione teneri:  veluti si quismisericordiaductusalienum servum compeditum solveritut fugeret.

LIB.IV. TIT. IV.

DEINIURIIS.

    Generaliter iniuria dicitur omne quod non iure fit specialiter aliascontumeliaquae a contemnendo dicta estquam Graeci appellant; alias culpaquam Graeci dicuntsicut in lege Auilia damnum iniuria accipitur; aliasiniquitas et iniustitiaquam Graeci vocant.  cum enim praetor vel iudex non iure contra quempronuntiatiniuriam accepisse dicitur.
    Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno puta aut fustibuscaesus vel etiam verberatus eritsed etiam si cui convicium factumfueritsive cuius bonaquasi debitorispossessa fuerint ab eo quiintellegebat nihil eum sibi deberevel si quis ad infamiam alicuiuslibellum aut carmen scripseritcomposueritedideritdolove malofecerit quo quid eorum fieret; sive quis matremfamilias autpraetextatum praetextatamve adsectatus fueritsive cuius pudicitiaattentata esse dicetur:  et denique aliis pluribus modis admittiiniuriam manifestum est.
     Patitur autemquis iniuriam non solum per semet ipsumsed etiam per liberos suosquos in potestate habet:  item per uxorem suamid enim magispraevaluit.  itaque si filiae alicuiusquae Titio nupta estiniuriam fecerisnon solum filiae nomine tecum iniuriarum agipotestsed etiam patris quoque et mariti nomine.  contra autemsi viro iniuria facta situxor iniuriarum agere non potest: defendi enim uxores a virisnon viros ab uxoribus aequum est. sed et socer nurus nominecuius vir in potestate estiniuriarumagere potest.  Servis autem ipsis quidem nulla iniuria fieriintellegitursed domino per eos fieri videtur.  non tameniisdem modis quibus etiam per liberos et uxoressed ita cum quidatrocius commissum fuerit et quod aperte ad contumeliam dominirespicit:  veluti si quis alienum servum verberaveritet inhunc casum actio proponitur.  at si quis servo convicium feceritvel pugno eum percusseritnulla in eum actio domino competit. Si communi servo iniuria facta sitaequum estnon pro ea parte quadominus quisque est aestimationem iniuriae fierised ex dominorumpersonaquia ipsis fit iniuria.  Quodsi ususfructus in servoTitii estproprietas Maevii estmagis Maevio iniuria fieriintellegitur.  Sed si libero qui tibi bona fide servit iniuriafacta sitnulla tibi actio dabitursed suo nomine is expereripoterit:  nisi in contumeliam tuam pulsatus sittunc enimcompetit et tibi iniuriarum actio.  idem ergo est et in servoalieno bona fide tibi servienteut totiens admittatur iniuriarumactioquotiens in tuam contumeliam iniuria ei facta sit.
    Poena autem iniuriarum ex lege duodecim tabularum propter membrumquidem ruptum talio erat:  propter os vero fractum nummariaepoenae erant constitutae quasi in magna veterum paupertate.  sedpostea praetores permittebant ipsis qui iniuriam passi sunt eamaestimareut iudex vel tanti condemnetquanti iniuriam passusaestimaveritvel minorisprout ei visum fuerit.  sed poenaquidem iniuriae quae ex lege duadecim tabularum introducta est indesuetudinem abiit:  quam autem praetores introduxeruntquaeetiam honoraria appellaturin iudiciis frequentatur.  namsecundum gradum dignitatis vitaeque honestatem crescit aut minuituraestimatio iniuriae:  qui gradus condemnationis et in servilipersona non immerito servaturut aliud in servo actorealiud inmedii actus hominealiud in vilissimo vel compedito constituatur. Sed et lex Cornelia de iniuriis loquitur et iniuriarum actionemintroduxit.  quae competit ob eam remquod se pulsatum quisverberatumvedomumve suam vi introitum esse dicat.  domum autemaccipimussive in propria domo quis habitat sive in conducta velgratis sive hospitio receptus sit.  Atrox iniuria aestimatur velex factoveluti si quis ab aliquo vulneratus fuerit vel fustibuscaesus:  vel ex locoveluti si cui in theatro vel in foro velin conspectu praetoris iniuria facta sit:  vel ex personaveluti si magistratus iniuriam passus fueritvel si senatori abhumili iniuria facta sitaut parenti patronoque fiat a liberis vellibertis; aliter enim senatoris et parentis patroniquealiterextranei et humilis personae iniuria aestimatur.  nonnumquam etlocus vulneris atrocem iniuriam facitveluti si in oculo quispercussus sit.  parvi autem refertutrum patrifamilias anfiliofamilias talis iniuria facta sit:  nam et haec atroxaestimabitur.
     In summa sciendum estdeomni inuria eum qui passus est posse vel criminaliter agere velciviliter.  et si quidem civiliter agaturaestimatione factasecundum quod dictum estpoena imponitur.  sin autemcriminaliterofficio iudicis extraordinaria poena reo irrogatur: hoc videlicet observandoquod Zenoniana constitutio introduxitutviri illustres quique supra eos sunt et per procuratores possintactionem iniuriaram criminaliter vel persequi vel susciperesecundumeius tenorem qui ex ipsa manifestius apparet.  Non solum autemis iniuriarum tenetur qui fecit iniuriamhoc est qui percussit: verum ille quoque continebitur qui dolo fecit vel qui curavit ut cuimala pugno percuteretur.  Haec actio dissimulatione aboletur: et ideosi quis iniuriam dereliquerithoc est statim passus adanimum suum non revocaveritpostea ex poenitentia remissam iniuriamnon poterit recolere.

LIB.IVTIT. V.

DEOBLIGATIONIBUS QUAE QUASI EX DELICTO NASCUNTUR.

    Si iudex litem suam feceritnon proprie ex maleficio obligatusvidetur.  sed quia neque ex contractu obligatus est et utiquepeccasse aliquid intellegiturlicet per imprudentiam:  ideovidetur quasi ex maleficio teneriet in quantum de ea re aequumreligioni iudicantis videbiturpoenam sustinebit.
    Item is ex cuius coenaculo vel proprio ipsius vel conducto vel in quogratis habitabatdeiectum effusumve aliquid estita ut alicuinocereturquasi ex maleficio obligatus intellegitur:  ideoautem non proprie ex maleficio obligatus intellegiturquia plerumqueob alterius culpam tenetur aut servi aut liberi.  cui similisest is qui ea parte qua vulgo iter fieri solet id positum autsuspensum habet quod potestsi cecideritalicui nocere:  quocasu poena decem aureorum constituta est.  de eo vero quoddeiectum effusumve estdupli quanti damnum datum sitconstituta estactio.  ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorumpoena constituitur:  si vero vivet nocitumque ei esse diceturquantum ob eam rem aequum iudici videturactio datur:  iudexenim computare debet mercedes medicis praestitas ceteraque impendiaquae in curatione facta suntpraeterea operarum quibus caruitautcariturus estob id quod inutilis factus est.  Sifiliusfamilias seorsum a patre habitaverit et quid ex coenaculo eiusdeiectum effusumve sitsive quid positum suspensumve habuerit cuiuscasus periculosus est:  Iuliano placuitin patrem nullam esseactionemsed cum ipso filio agendum.  quod et in filiofamiliasiudice observandum estqui litem suam fecerit.
    Idem exercitor navis aut cauponae aut stabuli de damnodolo autfurtoquod in nave aut in caupona aut in stabulo factum eritquasiex maleficio teneri videtursi modo ipsius nullum est maleficiumsed alicuius eorum quorum opera navem aut cauponam aut stabulumexerceret:  cum enim neque ex contractu sit adversus eumconstituta haec actio et aliquatenus culpae reus estquod operamalorum hominum utereturideo quasi ex maleficio teneri videtur. in his autem casibus in factum actio competitquae heredi quidemdaturadversus heredem autem non competit.

LIB.IVTIT. VI.

DEACTIONIBUS.

    Superestut de actionibus loquamur.  actio autem nihil aliudest quam ius persequendi iudicio quod sibi debetur.
    Omnium actionumquibus inter aliquos apud iudices arbitrosve de quare quaeritursumma divisio in duo genera deducitur:  aut enimin rem sunt aut in personam.  namque agit unusquisque aut cum eoqui ei obligatus est vel ex contractu vel ex maleficioquo casuproditae actiones in personam suntper quas intendit adversarium eidare facere oportereet aliis quibusdam modis:  aut cum eo agitqui nullo iure ei obligatus estmovet tamen alicui de aliqua recontroversiam.  quo casu proditae actiones in rem sunt. veluti si rem corporalem possideat quisquam Titius suam esseaffirmetet possessor dominum se esse dicat:  nam si Titiussuam esse intendatin rem actio est.  Aeque si agatius sibiesse refundo forte vel aedibusutendifruendi vel per fundum vicinieundiagendi vel ex fundo vicini aquam ducendiin rem actio est. eiusdem generis est actio de iure praediorum urbanorumveluti siagatius sibi esse altius aedes suas tollendi prospiciendive velproiciendi aliquid vel immittendi in vicini aedes.  contraquoque de usufructu et de servitutibus praediorum rusticorumitempraediorum urbanorum invicem quoque proditae sunt actionesut quisintendatius non esse adversario utendifruendieundiagendiaquamve ducendiitem altius tollendiprospiciendiproiciendiimmittendi:  istae quoque actiones in rem suntsed negativae. quod genus actionis in controversiis rerum corporalium proditum nonest:  nam in his is agit qui non possidet:  ei vero quipossidet non est actio prodita per quam neget rem alterius esse. sane uno casu qui possidet nihilo minus actoris partes obtinetsicutin latioribus digestorum libris oppotunius apparebit.
    Sed istae quidem actionesquarum mentionem habuimuset si quae suntsimilesex legitimis et civilibus causis descendunt.  aliaeautem suntquas praetor ex sua iurisdictione comparatas habet tam inrem quam in personamquas et ipsas necessarium est exemplisostendere.  ecce plerumque ita permittit in rem agereut velactor diceretse quasi usucepisse quod usu non ceperitvel exdiverso possessor diceretadversariam suum usu non cepisse quodusuceperit.  Namque si cui ex iusta causa res aliena traditafueritveluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis autlegatorumnecdum eius rei dominus effectus estsi eius rei casupossessionem amiseritnullam habet directam in rem actionem ad eamrem persequendam:  quippe ita proditae sunt iure civiliactionesut quis dominium suum vindicet.  sed quia sane durumerateo casu deficere actioneminventa est a praetore actioin quadicit is qui possessionem amisit eam rem se usucepisseet itavindicat suam esse.  quae actio Publiciana appellaturquoniamprimum a Publicio praetore in edicto proposita est.
    Rursus ex diverso si quiscum rei publicae causa abesset vel inhostium potestate essetrem eius qui in civitate esset usuceperitpermittitur dominosi possessor rei publicae causa abesse desierittunc intra annumrescissa usucapioneeam petereid est ita petereut dicatpossessorem usu non cepisse et ob id suam esse rem. quod genus actionis et aliissimili aequitate motuspraetoraccommodatsicut ex latiore digestorum seu pandectarum volumineintellegere licet.
     Item si quis infraudem creditorum rem suam alicui tradideritbonis eius acreditoribus ex sententia praesidis possessispermittitur ipsiscreditoribusrescissa traditioneeam rem petereid est dicere eamrem traditam non esse et ob id in bonis debitoris mansisse.
    Item Serviana et quasi Servianaquae etiam hypothecaria vocaturexipsius praetoris iurisdictione substantiam capit.  Servianaautem experitur quis de rebus coloniquae pignoris iure promercedibus fundi ei tenentur; quasi Serviana autem qua creditorespignora hypothecasve persequuntur.  inter pignus autem ethypothecam quantum ad actionem hypothecariam nihil interest: nam de qua re inter creditorem et debitorem convenerit ut sit prodebito obligatautraque hac appellatione continetur.  sed inaliis differentia est:  nam pignoris appellatione eam propriecontineri dicimus quae simul etiam traditur creditorimaxime simobilis sit:  at eam quae sine traditione nuda conventionetenetur proprie hypothecae appellatione contineri dicimus.
    In personam quoque actiones ex sua iurisdictione propositas habetpraetorveluti de pecunia constituta:  cui similis videbaturreceptitia:  sed ex nostra constitutionecum etsi quidplenius habebathoc in pecuniam constitutam transfusum estea quasisupervacua iussa est cum sua auctoritate a nostris legibus recedere. item praetor proposuit de peculio servorum filiorumque familiasetex qua quaerituran actor iuraveritet alias complures.  Depecunia autem constituta cum omnibus agitur quicumque vel pro se velpro alio soluturos se constituerintnulla scilicet stipulationeinterposita.  nam alioquin si stipulanti promiserintiurecivili tenentur.  Actionem autem de peculio ideo adversus patremdominumve comparavit praetor quialicet ex contractu filiorumservorumve ipso iure non teneanturaequum tamen esset peculio tenusquod veluti patrimoniam est filiorum filiarumqueitem servorumcondemnari eos.  Item si quis postulante adversario iuraveritdeberi sibi pecuniam quam peteretneque ei solvaturiustissimeaccommodat ei talem actionemper quam non illud quaerituran eipecunia debeatursed an iuraverit.
    Poenales quoque actiones praetor bene multas ex sua iurisdictioneintroduxit:  veluti adversus eum qui quid ex albo eiuscorrupisset:  et in eum qui patronum vel parentem in iusvocassetcum id non impetrasset:  item adversus eum qui viexemerit eum qui in ius vocareturcuiusve dolo alius exemerit: et alias innumerabiles.
     Praeiudicialesactiones in rem esse videnturquales suntper quas quaerituranaliquis liber vel an libertus sitvel de partu agnoscendo.  exquibus fere una illa legitimam causam habetper quam quaerituranaliquis liber sit:  ceterae ex ipsius praetoris iurisdictionesubstantiam capiunt.
     Sic itaquediscretis actionibuscertum estnon posse actorem rem suam ita abaliquo petere SI PARET EUM DARE OPORTERE:  nec enim quod actorisestid ei dari oportetquia scilicet dari cuiquam id intellegiturquod ita datur ut eius fiatnec res quae iam actoris estmagis eiusfieri potest.  plane odio furumquo magis pluribus actionibusteneantureffectum estut extra poenam dupli aut quadruplireirecipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur SI PARET EOSDARE OPORTEREquamvis sit adversus eos etiam haec in rem actioperquam rem suam quis esse petit.  Appellamus autem in rem quidemactiones vindicationes:  in personam vero actionesquibus darefacere oportere intenditurcondictiones.  condicere enim estdenuntiare prisca lingua:  nunc vero abusive dicimuscondictionem actionem in personamqua actor intendit dari sibioportere:  nulla enim hoc tempore eo nomine denuntiatio fit.
     Sequens illa divisio estquod quaedamactiones rei persequendae gratia comparatae suntquaedam poenaepersequendaequaedam mixtae sunt.  Rei persequendae causacomparatae sunt omnes in rem actiones.  earum vero actionum quaein personam sunthae quidem quae ex contractu nascuntur fere omnesrei persequendae causa comparatae videntur:  veluti quibusmutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit actoritemcommodatidepositimandatipro socioex empto venditolocatoconducto.  plane si depositi agetureo nomine quod tumultusincendiiruinaenaufragii causa depositum sitin duplum actionempraetor redditsi modo cum ipso apud quem depositum sit aut cumherede eius ex dolo ipsius agitur:  quo casu mixta est actio. Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae persequendaecausa comparatae suntaliae tam poenae quam rei persequendae et obid mixtae sunt.  poenam tantum persequitur quis actione furti;sive enim manifesti agatur quadrupli sive nec manifesti duplidesola poena agitur:  nam ipsam rem propria actione persequiturquisid est suam esse petenssive fur ipse eam rem possideatsivealius quilibet:  eo amplius adversus furem etiam condictio estrei.  Vi autem bonorum raptorum actio mixta estquia inquadruplo rei persecutio contineturpoena autem tripli est. sed et legis Aquiliae actio de damno mixta estnon solum si adversusinfitiantem in duplum agatursed interdum et si in simplum quisqueagit.  veluti si quis hominem claudum aut luscum occideritquiin eo anno integer et magni pretii fuerit; tanti enim damnaturquanti is homo in eo anno plurimi fueritsecundum iam traditamdivisionem.  item mixta est actio contra eos qui relictasacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati velfideicommissi nomine dare distulerint usque adeo ut etiam in iudiciumvocarentur:  tunc etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relictaest dare compellunturet aliud tantum pro poenaet ideo in duplumeius fit condemnatio.
     Quaedam actionesmixtam causam optinere videntur tam in rem quam in personam. qualis est familiae erciscundae actioquae competit coheredibus dedividenda hereditate:  item communi dividundoquae inter eosredditur inter quos aliquid commune ex quacumque causa estut iddividatur:  item finium regundorumquae inter eos agitur quiconfines agros habent.  in quibus tribus iudiciis permittituriudici rem alicui ex litigatoribus ex bono et aequo adiudicare etsiunius pars praegravari videbitureum invicem certa pecunia altericondemnare.
     Omnes autem actiones vel insimplum conceptae sunt vel in duplum vel in triplum vel inquadruplum:  ulterius autem nulla actio extenditur.  Insimplum agitur veluti ex stipulationeex mutui dationeex emptovenditolocatoconductomandato et denique ex aliis compluribuscausis.  In duplum agimus veluti furti nec manifestidamniiniuriae ex lege Aquiliadepositi ex quibusdam casibus:  itemservi corruptiquae competit in eum cuius hortatu consiliove servusalienus fugerit aut contumax adversus dominum factus est autluxuriose vivere coeperit aut denique quolibet modo deterior factussit (in qua actione etiam earum rerum quas fugiendo servus abstulitaestimatio deducitur):  item ex legato quod venerabilibus locisrelictum estsecundum ea quae supra diximus.  Tripli verocumquidam maiorem verae aestimationis quantitatem in libelloconventionis inseruitut ex hac causa viatoresid est exsecutoreslitiumampliorem summam sportularum nomine exigerent:  tuncenim quod propter eorum causam damnum passus fuerit reus id triplumab actore consequeturut in hoc triplo et simplumin quo damnumpassus estconnumeretur.  quod nostra constitutio induxitquaein nostro codice fulgetex qua dubio procul est ex lege condicticiamemanare.  Quadrupli veluti furti manifestiitem de eo quodmetus causa factum sitdeque ea pecunia quae in hoc data sit ut iscui datur calumniae causa negotium alicui faceret vel non faceret: item ex lege condicticia a nostra constitutione oriturin quadruplumcondemnationem imponens his exsecutoribus litium qui contra nostraeconstitutionis normam a reis quidquam exegerint.  Sed furtiquidem nec manifesti actioet servi corruptia ceteris de quibussimul locuti sumus eo differt quod hae actiones omnimodo dupli sunt: at illaeid est damni iniuriae ex lege Aquilia et interdum depositiinfitiatione duplicanturin confitentem autem in simplum dantur: sed illa quae de his competit quae relicta venerabilibus locis suntnon solum infitiatione duplicatursed et si distulerit relictisolutionem usque quo iussu magistratuum nostrorum conveniatur; inconfitentem vero et antequam iussu magistratuum conveniatur solventemsimpli redditur.  Item actio de eo quod metus causa factum sit aceterisde quibus simul locuti sumuseo differt quod eius naturatacite continetur ut qui iudicis iussu ipsam rem actori restituatabsolvatur.  quod in ceteris casibus non ita estsed omnimodoquisque in quadruplum condemnaturquod est et in furti manifestiactione.
     Actionum autem quaedam bonaefidei suntquaedam stricti iurisbonae fidei sunt hae:  exemptovenditolocatoconductonegotiorum gestorummandatidepositipro sociotutelaecommodatipigneraticiafamiliaeerciscundaecommuni dividundopraescriptis verbis quae de aestimatoproponituret ea quae ex permutatione competitet hereditatispetitio.  quamvis enim usque adhuc incertum eratsive interbonae fidei iudicia connumeranda sit sive nonnostra tamenconstitutio aperte eam esse bonae fidei disposuit.  Fuerat anteaet rei uxoriae actio ex bonae fidei iudiciis:  sed cumpleniorem esse ex stipulatu actionem invenientesomne ius quod resuxoria ante habebat cum multis divisionibus in ex stipulatu actionemquae de dotibus exigendis proponiturtranstulimusmerito reiuxoriae actione sublataex stipulatuquae pro ea introducta estnaturam bonae fidei iudicii tantum in exactione dotis meruit ut bonaefidei sit.  sed et tacitam ei dedimus hypothecam: praeferri autem aliis creditoribus in hypothecis tunc censuimuscumipsa mulier de dote sua experiaturcuius solius providentia hocinduximus.  In bonae fidei autem iudiciis libera potestaspermitti videtur iudici ex bono et aequo aestimandi quantum actorirestitui debeat.  in quo et illud contineturutsi quidinvicem actorem praestare oporteateo compensatoin reliquum is cumquo actum est condemnari debeat.  sed et in strictis iudiciis exrescripto divi Marci opposita doli mali exceptione compensatioinducebatur.  sed nostra constitutio eas compensationes quaeiure aperto nituntur latius introduxitut actiones ipso iureminuantsive in rem sive personales sive alias quascumqueexceptasola depositi actionecui aliquid compensationis nomine opponi satisimpium esse credidimusne sub praetextu compensationis depositarumrerum quis exactione defraudetur.
    Praeterea quasdam actiones arbitrariasid est ex arbitrio iudicispendentesappellamusin quibus nisi iudicis is cum quo agituractori satisfaciatveluti rem restituat vel exhibeat vel solvat velex noxali causa servum dedatcondemnari debeat.  sed istaeactiones tam in rem quam in personam inveniuntur.  in rem velutiPublicianaServiana de rebus coloniquasi Servianaquae etiamhypothecaria vocatur:  in personam veluti quibus de eo agiturquod aut metus causa aut dolo malo factum estitem qua id quod certoloco promissum estpetitur.  ad exhibendum quoque actio exarbitrio iudicis pendet.  in his enim actionibus et ceterissimilibus permittitur iudici ex bono et aequosecundum cuiusque reide qua actum est naturamaestimare quemadmodum actori satisfierioporteat.
     Curare autem debet iudexutomnimodoquantum possibile ei sitcertae pecuniae vel reisententiam feratetiam si de incerta quantitate apud eum actum est.
     Si quis agens in intentione sua pluscomplexas fueritquam ad eum pertinetcausa cadebatid est remadmittebatnec facile in integrum a praetore restituebaturnisiminor erat viginti quinque annis.  huic enimsicut in aliiscausis causa cognita succurrebatur si lapsus iuventute fueratita etin hac causa succurri solitum erat.  sane si tam magna causaiusti erroris interveniebat ut etiam constantissimus quisque labipossetetiam maiori viginti quinque annis succurrebatur: veluti si quis totum legatum petieritpost deinde prolati fuerintcodicilliquibus aut pars legati adempta sit aut quibusdam aliislegata deta sintquae efficiebant ut plus petisse videretur petitorquam dodrantemad quem ideo lege Falcidia legata minuebantur.
    Plus autem quattuor modis petitur:  retemporelococausa: re veluti si quis pro decem aureisqui ei debebanturvigintipetieritaut si is cuius ex parte res esttotam eam vel maiore exparte suam esse intenderit.  Tempore:  veluti si quis antediem vel ante condicionem petierit.  qua ratione enim quitardius solvit quam solvere deberet minus solvere intellegitureademratione qui praemature petit plus petere videtur.  Loco pluspetiturveluti cum quis id quod certo loco sibi stipulatus est alioloco petitsine commemoratione illius loci in quo sibi daristipulatus fuerit:  verbi gratia si is qui ita stipulatus fueritEPHESI DARE SPONDES?  Romae pure intendat dari sibi oportere. ideo autem plus petere intellegiturquia utilitatem quam habuitpromissorsi Ephesi solveretadimit ei pura intentione: propter quam causam alio loco petenti arbitraria actio proponiturinqua scilicet ratio habetur utilitatis quae promissori competiturafuisset si illo loco solveret.  quae utilitas plerumque inmercibus maxima inveniturveluti vinooleofrumentoquae persingulas regiones diversa habent pretia:  sed et pecuniaenumeratae non in omnibus regionibus sub iisdem usuris fenerantur. si quis tamen Ephesi petatid est eo loco petat quo ut sibi deturstipulatus estpura actione recte agit:  idque etiam praetormonstratscilicet quia utilitas solvendi salva est promissori. Huic autem qui loco plus petere intellegiturproximus est is quicausa plus petit:  ut ecce si quis ita a te stipulatus sitHOMINEM STICHUM AUT DECEM AUREOS DARE SPONDES?  deindealterutrum petatveluti hominem tantum aut decem aureos tantum. ideo autem plus petere intellegitur quia in eo genere stipulationispromissoris est electioutrum pecuniam an hominem solvere malit: qui igitur pecuniam tantum vel hominem tantum sibi dari oportereintenditeripit electionem adversario et eo modo suam quidemmeliorem condicionem facitadversarii vero sui deteriorem.  quade causa talis in ea re prodita est actiout quis intendathominemStichum aut aureos decem sibi dari oportereid est ut eodem modopeteretquo stipulatus est.  praeterea si quis generaliterhominem stipulatus sit et specialiter Stichum petataut generalitervinum stipulatusspecialiter Campanum petataut generaliterpurpuram stipulatus sitdeinde specialiter Tyriam petat:  pluspetere intellegiturquia electionem adversario tollitcuistipulationis iure liberum fuit aliud solvere quam quod peteretur. quin etiam licet vilissimum sit quod quis petatnihilo minus pluspetere intellegiturquia saepe accidit ut promissori facilius sitillud solvere quod maioris pretii est.  Sed haec quidem antea inusu fuerant.  postea autem lex Zenoniana et nostra remcoartavitet si quidem tempore plus fuerit petitumquid statuioportet Zenonis divae memoriae loquitur constitutio:  sin autemquantitate vel alio modo plus fuerit petitumomne si quid fortedamnumut in sportulisex hac causa acciderit ei contra quem pluspetitum fueritcommissa tripli condemnationesicut supra diximuspuniatur.  Si minus in intentione complexus fuerit actor quam adeum pertineretveluti sicum ei decem deberenturquinque sibi darioportere intenderitaut cum totus fundus eius essetpartem dimidiamsuam esse petieritsine periculo agit:  in reliquum enim nihilominus iudex adversarium in eodem indicio condemnat ex constitutionedivae memoriae Zenonis.  Si quis aliud pro alio intenderitnihil eum periclitari placetsed in eodem iudicio cognita veritateerrorem suum corrigere ei permittimusvelutisi is qui hominemStichum petere deberet Erotem petieritaut si quis ex testamentosibi dari oportere intenderitquod ex stipulatu debetur.
    Sunt praeterea quaedam actiones quibus non solidum quod debetur nobispersequimursed modo solidum consequimurmodo minus.  ut eccesi in peculium filii servive agamus:  namsi non minus inpeculio sit quam persequimurin solidum pater dominusvecondemnatur:  si vero minus inveniatureatenus condemnat iudexquatenus in peculio sit.  quemadmodum autem peculium intellegidebeatsuo ordine proponemus.  Item si de dote iudicio mulieragatplaceteatenus maritum condemnari debere quatenus facerepossitid est quatenus facultates eius patiuntur.  itaque sidotis quantitati concurrant facultates eiusin solidum damnatur: si minusin tantum quantum facere potest.  propter retentionemquoque dotis repetitio minuitur:  nam ob impensas in res dotalesfactas marito retentio concessa estquia ipso iure necessariissumptibus dos minuitursicut ex latioribus digestorum libriscognoscere licet.  Sed et si quis cum parente suo patronoveagatitem si socius cum socio iudicio societatis agatnon plusactor consequitur quam adversarius eius facere potest.  idemestsi quis ex donatione sua conveniatur.  Compensationesquoque oppositae plerumque efficiunt ut minus quisque consequaturquam ei debeatur:  namque ex bono et aequohabita ratione eiusquod invicem actorem ex eadem causa praestare oporteretin reliquumeum cum quo actum est condemnare licetsicut iam dictum est. Eum quoque qui creditoribus suis bonis cessitsi postea aliquidadquisierit quod ideoneum emolumentum habeatex integro in id quod facere potest creditores cum eo experiuntur:  inhumanum enimerat spoliatum fortunis suis in solidum damnari.

LIB.IVTIT. VII.

QUOD CUMEO QUI IN ALIENA POTESTATE EST

NEGOTIUMGESTUM ESSE DICITUR.

    Quia tamen superius mentionem habuimus de actione quae in peculiumfiliorumfamilias servorumque agitur:  opus est ut de hacactioneet de ceteris quae eorundem nomine in parentes dominosvedari solentdiligentius admoneamus.  et quiasive cum servisnegotium gestum sitsive cum his qui in potestate parentis suntfere eadem iura servanturne verbosa fiat disputatiodirigamussermonem in personam servi dominiqueidem intellecturi de liberisquoque et parentibusquorum in potestate sunt.  nam si quid inhis proprie observeturseparatim ostendemus.
    Si igitur iussu domini cum servo negotium gestum eritin solidumpraetor adversus dominum actionem polliceturscilicet quia qui itacontrahit fidem domini sequi videtur.
    Eadem ratione praetor duas alias in solidum actiones polliceturquarum altera exercitoriaaltera institoria appellatur. excercitoria tunc locum habetcum quis servum suum magistrum navispraeposueritet quid cum eo eius rei gratia cui praepositus eritcontractum fuerit.  ideo autem exercitoria vocaturquiaexercitor appellatur is ad quem cottidianus navis quaestus pertinet. institoria tunc locum habetcum quis tabernae forte aut cuilibetnegotiationi servum praeposuerit et quid cum eo eius rei causa cuipraepositus erit contractum fuerit.  ideo autem institoriaappellaturquia qui negotiationibus praeponuntur institoresvocantur.  Istas tamen duas actiones praetor reddit et siliberum quis hominem aut alienum servum navi aut tabernae autcuilibet negotiationi praeposueritscilicet quia eadem aequitatisratio etiam eo casu interveniebat.
    Introduxit et aliam actionem praetorquae tributoria vocatur. namque si servus in peculiari mercesciente dominonegotieturetquid cum eo eius rei causa contractum eritita praetor ius dicit utquidquid in his mercibus erit quodque inde receptum eritid interdominumsi quid ei debebituret ceteros creditores pro rataportione distribuatur.  et quia ipsi domino distributionempermittitsi quis ex creditoribus queraturquasi minus ei tributumsit quam oportuerithanc ei actionem accommodatquae tributoriaappellatur.
     Praeterea introducta estactio de peculiodeque eo quod in rem domini versum eritutquamvis sine voluntate domini negotium gestum erittamen sive quidin rem eius versum fueritid totum praestare debeatsive quid nonsit in rem eius versumid eatenus praestare debeat quatenus peculiumpatitur.  In rem autem domini versum intellegiturquidquidnecessario in rem eius impenderit servusveluti si mutuatus pecuniamcreditoribus eius solveritaut aedificia ruentia fulseritautfamiliae frumentum emeritvel etiam fundum aut quamlibet aliam remnecessariam mercatus erit.  Itaque si ex decem utputa aureisquos servos tuus a Titio mutuos accepitcreditori tuo quinque aureossolveritreliquos vero quinque quolibet modo consumpserit proquinque quidem in solidum damnari debespro ceteris vero quinqueeatenus quatenus in peculio sit:  ex quo scilicet apparetsitoti decem aurei in rem tuam versi fuerinttotos decem aureos Titiumconsequi posse.  licet enim una est actio qua de peculio dequeeo quod in rem domini versum sitagiturtamen duas habetcondemnationes.  itaque iudexapud quem ea actione agiturantedispicere soletan in rem domini versum sitnec aliter ad peculiiaestimationem transit quam si aut nihil in rem domini versumintellegatur aut non totum.  Cum autem quaeriturquantum inpeculio sitante deducitur quidquid servus domino quive in potestateeius sit debetet quod superest id solum peculium in tellegitur. aliquando tamen id quod ei debet servus qui in potestate domini sitnon deducitur ex peculioveluti si is in huius ipsius peculio sit. quod eo pertinetutsi quid vicario suo servus debeatid expeculio eius non deducatur.
     Ceterumdubium non est quin is quoque qui iussu domini contraxerit cuiqueinstitoria vel exercitoria actio competitde peculio deque eo quodin rem domini versum est agere possit:  sed erit stultissimussi omissa actione qua facillime solidum ex contractu consequi possitse ad difficultatem perducat probandiin rem domini versum essevelhabere servum peculium et tantum habere ut solidum sibi solvipossit.  Is quoque cui tributoria actio competit aeque depeculio et in rem verso agere potest: sed sane huic modo tributoriaexpedit ageremodo de peculio et in rem verso.  tributoria ideoexpedit agerequia in ea domini condicio praecipua non estid estquod domino debeturnon deducitursed eiusdem iuris est dominuscuius et ceteri creditores:  at in actione de peculio antededucitur quod domino debeturet in id quod reliquum est creditoridominus condemnatur.  rursus de peculio ideo expedit agerequodin hac actione totius peculii ratio habeturat in tributoria eiustantum quod negotiaturet potest quisque tertia forte parte peculiiaut quarta vel etiam minima negotiarimaiorem autem partem inpraediis et mancipiis aut fenebri pecunia habere.  prout ergoexpeditita quisque vel hanc actionem vel illam eligere debet: certe qui potest probare in rem domini versum essede in rem versoagere debet.
     Quae diximus de servo etdominoeadem intellegimus et de filio et filia aut nepote et nepteet patre avove cuius in potestate sunt.  Illud proprie servaturin eorum personaquod senatusconsultum Macedonianum prohibuit mutuaspecunias dari eis qui in parentis erunt potestate:  et ei quicrediderit denegatur actiotam adversus ipsum filium filiamvenepotem neptemvesive adhuc in potestate suntsive morte parentisvel emancipatione suae potestatis esse coeperintquam adversuspatrem avumvesive habeat eos adhuc in potestate siveemancipaverit.  quae ideo senatus prospexitquia saepe oneratiaere alieno creditarum pecuniarumquas in luxuriam consumebantvitae parentium insidiabantur.
     Illud insumma admonendi sumusid quod iussu patris dominive contractumfuerit quodque in rem eius versum fueritdirecto quoque posse apatre dominove condici tamquam si principaliter cum ipso negotiumgestum esset.  ei quoque qui vel exercitoria vel institoriaactione teneturdirecto posse condici placetquia huius quoqueiussu contractum intellegitur.

 LIB.IVTIT. VIII.

DENOXALIBUS ACTIONIBUS.

    Ex maleficiis servorumveluti si furtum fecerint aut bona rapuerintaut damnum dederint aut iniuriam commiserintnoxales actionesproditae suntquibus domino damnato permittituraut litisaestimationem sufferre aut hominem noxae dedere.  Noxa autem estcorpus quod nocuitid est servus:  noxia ipsum maleficiumveluti furtumdamnumrapinainiuria.  Summa autem rationepermissum est noxae deditione defungi:  namque erat iniquumnequitiam eorum ultra ipsorum corpora dominis damnosam esse. Dominus noxali iudicio servi sui nomine conventusservum actorinoxae dedendo liberatur.  nec minus perpetuum eius dominium adomino transfertur:  si autem damnum ei cui deditus estresarcierit quaesita pecuniaauxilio praetorisinvito dominomanumittitur.  Sunt autem constitutae noxales actiones autlegibus aut edicto praetoris:  legibus veluti furti legeduodecim tabularumdamni iniuriae lege Aquilia:  edictopraetoris veluti iniuriarum et vi bonorum raptorum.
    Omnis autem noxalis actio caput sequitur.  nam si servus tuusnoxiam commiseritquamdiu in tua potestate sit tecum est actio: si in alterius potestatem perveneritcum illo incipit actio esseaut si manumissus fueritdirecto ipse tenetur et extinguitur noxaededitio.  ex diverso quoque directa actio noxalis esse incipit: nam si liber homo noxiam commiseritet is servus tuus esse coeperit(quod casibus quibasdam effici primo libro tradidimus)incipit tecumesse noxalis actioquae ante directa fuisset.  Si servus dominonoxiam commiseritactio nulla nascitur:  namque inter dominumet eum qui in eius potestate est nulla obligatio nasci potest. ideoque et si in alienam potestatem servus pervenerit aut manumissusfueritneque cum ipsoneque cum eo cuius nunc in potestate sitagipotest.  unde si alienus servus noxiam tibi commiserit et ispostea in potestate tua esse coeperitintercidit actioquia in eumcasum deducta sit in quo consistere non potuit:  ideoque licetexierit de tua potestateagere non potesquemadmodum si dominus inservum suum aliquid commiseritnec si manumissus vel alienatusfuerit servusullam actionem contra dominum habere potest.
    Sed veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis et feminisadmiserunt.  nova autem hominum conversatio huiusmodiasperitatem recte respuendam esse existimavit et ab usu communi haecpenitus recessit:  quis enim patitur filium suum et maximefiliam in noxam alii dareut pene per corpus filii pater magis quamfilius pericliteturcum in filiabus etiam pudicitiae favor hoc beneexcludit?  et ideo placuitin servos tantummodo noxalesactiones esse proponendascum apud veteres legum commentatoresinvenimus saepius dictumipsos filiosfamilias pro suis delictisposse conveniri.

 LIB.IVTIT. IX.

SIQUADRUPES PAUPERIEM FECISSE DICETUR.

    Animalium nominequae ratione carentsi quidem lascivia aut fervoreaut feritate pauperiem fecerintnoxalis actio lege duodecimtabularum prodita est (quae animaliasi noxae dedanturproficiuntreo ad liberationemquia ita lex duodecim tabularum scripta est);puta si equus calcitrosus calce percusserit aut bos cornu peteresolitus petierit.  haec autem actio in his quae contra naturammoventur locum habet:  ceterum si genitalis sit feritascessat.  Denique si ursus fugit a domino et sic nocuitnonpotest quondam dominus conveniriquia desiit dominus esseubi feraevasit.  pauperies autem est damnum sine iniuria facientisdatum:  nec enim potest animal iniuriam fecisse diciquod sensucaret.  haec quod ad noxalem actionem pertinet.
    Ceterum sciendum est. aedilitio edicto prohiberi nos canemverremaprumursumleonem ibi habere qua vulgo iter fit:  et siadversus ea factum erit et nocitum homini libero esse diceturquodbonum et aequum iudici videturtanti dominus condemneturceterarumrerumquanti damnum datum sitdupli.  praeter has autemaedilicias actiones et de pauperie locum habebit:  numquam enimactiones praesertim poenales de eadem re concurrentes alia aliamconsumit.

 LIB.IVTIT. X.

DE HIS PERQUOS AGERE POSSUMUS.

    Nunc admonendi sumusagere posse quemlibet aut suo nomine autalieno.  alieno veluti procuratoriotutoriocuratoriocumolim in usu fuissetalterius nomine agere non posse nisi pro populopro libertatepro tutela.  praeterea lege Hostilia permissumest furti agere eorum nomine qui apud hostes essent aut rei publicaecausa abessent quive in eorum cuius tutela essent.  et quia hocnon minimam incommoditatem habebatquod alieno nomine neque agereneque excipere actionem licebatcoeperunt homines per procuratoreslitigare:  nam et morbus et aetas et necessaria peregrinatioitemque aliae multae causae saepe impedimento sunt quo minus rem suamipsi exsequi possint.  Procurator neque certis verbis nequepraesente adversarioimmo plerumque ignorante eo constituitur: cuicumque enim permiseris rem tuam agere aut defendere is procuratorintellegitur.  Tutores et curatores quemadmodum constituunturprimo libro expositum est.

 LIB.IVTIT. XI.

DESATISDATIONIBUS.

    Satisdationum modus alius antiquitati placuitalium novitas per usumamplexa est.
     Olim enim si in remagebatursatisdare possessor compellebaturutsi victus nec remipsam restitueret nec litis aestimationempotestas esset petitoriaut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius.  quae satisdatioappellabatur iudicatum solvi:  unde autem sic appellabaturfacile est intellegere.  namque stipulabatur quisut solveretursibi quod fuerit iudicatum.  multo magis is qui in rem actioneconveniebatursatisdare cogebatursi alieno nomine iudiciumaccipiebat.  ipse autem qui in rem agebatsi suo nominepetebatsatisdare non cogebatur.  procurator vero si in remagebatsatisdare iubebatur ratam rem dominum habiturum: periculum enim eratne iterum dominus de eadem re experiatur. tutores et curatores eodem modo quo et procuratores satisdare debereverba edicti faciebant.  sed aliquando his agentibus satisdatioremittebatur.  Haec ita erant si in rem agebatur.  sin veroin personamab actoris quidem parte eadem obtinebant quae diximus inactione qua in rem agitur.  ab eius vero parte cum quo agitursi quidem alieno nomine aliquis interveniretomnimodo satisdabatquia nemo defensor in aliena re sine satisdatione idoneus essecreditur.  quod si proprio nomine aliquis iudicium accipiebat inpersonamiudicatum solvi satisdare non cogebatur.
    Sed haec hodie aliter observantur.  sive enim quis in remactione convenitur sive personali suo nominenullam satisdationempropter litis aestimationem dare compellitur; sed pro sua tantumpersonaquod in iudicio permaneat usque ad terminum litisvelcommittitur suae promissioni cum iureiurandoquam iuratoriamcautionem vocantvel nudam promissionem vel satisdationem proqualitate personae suae dare compellitur.  Sin autem perprocuratorem lis vel infertur vel suscipiturin actoris quidempersonasi non mandatum actis insinuatum est vel praesens dominuslitis in iudicio procuratoris sui personam confirmaveritratam remdominum habiturum satisdationem procurator dare compellitureodemobservando et si tutor vel curatorvel aliae tales personae quaealienarum rerum gubernationem receperuntlitem quibusdam per aliuminferunt.  Sin vero aliquis convenitursi quidem praesensprocuratorem dare paratus estpotest vel ipse in iudicium venire etsui procuratoris personam per iudicatum solvi satisdationis sollemnesstipulationes firmare vel extra iudicium satisdationem exponereperquam ipse sui procuratoris fideiussor existit pro omnibus iudicatamsolvi satisdationis clausulis.  ubi et de hypotheca suarum rerumconvenire compellitursive in iudicio promiserit sive extra iudiciumcaveritut tam ipse quam heredes eius obligentur:  alia insupercautela vel satisdatione propter personam ipsius exponendaquodtempore sententiae recitandae in iudicio invenieturvel si nonveneritomnia dabit fideiussor quae condemnatione continentur nisifuerit provocatum.  Si vero reus praesto ex quacumque causa nonfuerit et alius velit defensionem subirenulla differentia interactiones in rem vel personales introducendapotest hoc facereitatamen ut satisdationem iudicatum solvi pro litis praestetaestimatione.  nemo enim secundum veterem regulamut iam dictumestalienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur. Quae omnia apertius et perfectissime e cottidiano iudiciorum usu inipsis rerum documentis apparent.  Quam formam non solum in hacregia urbesed et in omnibus nostris provinciisetsi propterimperitiam aliter forte celebranturoptinere censemuscum necesseest omnes provincias caput omnium nostrarum civitatum id est hancregiam urbemeiusque observantiam sequi.

 LIB.IVTIT. XII.

DEPERPETUIS ET TEMPORALIBUS ACTIONIBUS

ET QUAE ADHEREDES VEL IN HEREDES TRANSEUNT.

    Hoc loco admonendi sumuseas quidem actiones quae ex lege senatusveconsulto sive ex sacris constitutionibus proficiscunturperpetuosolere antiquitus competeredonec sacrae constitutiones tam in remquam personalibus actionibus certos fines dederunt:  eas veroquae ex propria praetoris iurisdictione pendentplerumque intraannum vivere (nam et ipsius praetoris intra annum erat imperium). aliquando tamen et in perpetuum extendunturid est usque ad finemconstitutionibus introductumquales sunt hae quas bonorumpossessoriceterisque qui heredis loco suntaccommodat.  furtiquoque manifesti actioquamvis ex ipsius praetoris iurisdictioneproficiscaturtamen perpetuo datur:  absurdum enim esseexistimavit anno eam terminari.
     Nonomnes autem actiones quae in aliquem aut ipso iure competunt aut apraetore dantur et in heredem aeque competunt aut dari solent. est enim certissima iuris regulaex maleficiis poenales actiones inheredem non competereveluti furtivi bonorum raptoruminiuriarumdamni iniuriae.  sed heredibus huiusmodi actiones competunt necdeneganturexcepta iniuriarum actione et si qua alia similisinveniatur. aliquando tamen etiam ex contractu actio contra heredemnon competitcum testator dolose versatus sit et ad heredem eiusnihil ex eo dolo pervenerit.  poenales autem actionesquassupra diximussi ab ipsis principalibus personis fuerintcontestataeet heredibus dantur et contra heredes transeunt.
    Superest ut admoneamus quod si ante rem iudicatam is cum quo actumest satisfaciat actoriofficio iudicis convenit eum absolverelicetiudicii accipiendi tempore in ea causa fuissetut damnari debeat: et hoc estquod ante vulgo dicebaturomnia iudicia absolutoriaesse.

LIB.IVTIT. XIII.

DEEXCEPTIONIBUS.

    Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus.  comparatae sunt autemexceptiones defendendorum eorum gratia cum quibus agitur:  saepeenim acciditutlicet ipsa actio qua actor experitur iusta sittamen iniqua sit adversus eum cum quo agitur.  Verbi gratia simetu coactus aut dolo inductus aut errore lapsus stipulanti Titiopromisisti quod non debueras promitterepalam estiure civili teobligatum esseet actio qua intenditur dare te oportereefficaxest:  sed iniquum est te condemnariideoque datur tibi exceptiometus causa aut doli mali aut in factum composita ad impugnandamactionem.  Idem iuris estsi quis quasi credendi causa pecuniamstipulatus fuerit neque numeravit.  narn eam pecuniam a tepetere posse eum certum est:  dare enim te oportetcum exstipulatu tenearis:  sed quia iniquum est eo nomine tecondemnariplacetexceptione pecuniae non numeratae te defendideberecuius tempora nossecundum quod iam superioribus librisscriptum estconstitutione nostra coartavimus.  Praetereadebitor si pactus fuerit cum creditorene a se petereturnihilominus obligatus manetquia pacto convento obligationes non omnimododissolvuntur:  qua de causa efficax est adversus eum actio quaactor intendit SI PARET EUM DARE OPORTERE.  sed quia iniquumestcontra pactionem eum damnaridefenditur per exceptionem pacticonventi.  Aeque si debitor deferente creditore iuraveritnihilse dare oportereadhuc obligatus permanet:  sed quia iniquumest de periurio quaeridefenditur per exceptionem iurisiurandi. in his quoque actionibus quibus in rem agitur aeque necessariae suntexceptiones:  veluti si petitore deferente possessor iuraventeam rem suam esseet nihilo minus eandem rem petitor vindicet: licet enim verum sit quod intenditid est rem eius esseiniquum esttamenpossessorem condemnari.  Item si iudicio tecum actumfuerit sive in rem sive in personamnihilo minus ob id actio duratet ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest: sed debes per exceptionem rei iudicatae adiuvari.  Haec exemplicausa rettulisse sufficiet.  alioquin quam ex multis variisquecausis exceptiones necessariae sintex latioribus digestorum seupandectarum libris intellegi potest.  Quarum quaedam ex legibusvel ex his quae legis vicem obtinentvel ex ipsius praetorisiurisdictione substantiam capiunt.
    Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae et peremptoriaealiaetemporales et dilatoriae.  Perpetuae et peremptoriae suntquaesemper agentibus obstant et semper rem de qua agitur peremunt: qualis est exceptio doli mali et quod metus causa factum est et pacticonventicum ita conveneritne omnino pecunia peteretur. Temporales atque dilatoriae sunt quae ad tempus nocent et temporisdilationem tribuunt:  qualis est pacti conventicum conveneritne intra certum tempus agereturveluti intra quinquenniumnamfinito eo tempore non impeditur actor rem exsequi.  ergo hiquibus intra tempus agere volentibus obicitur exceptio aut pacticonventi aut alia similisdiffere debent actionem et post tempusagere:  ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur. alioquinsi intra tempus egerint obiectaque sit exceptioneque eoiudicio quidquam consequerentur propter exceptionem nec post tempusolim agere poterantcum temere rem in iudicium deducebant etconsumebantqua ratione rem amittebant.  hodie autem non itastricte haec procedere volumussed eum qui ante tempus pactionis velobligationis litem inferre ausus est Zenonianae constitutionisubiacere censemusquam sacratissimus legislator de his qui temporeplus petierunt protulitut et induciasquassive ipse actor sponteindulserit vel natura actionis continetcontempseratin duplumhabeant hi qui talem iniuriam passi suntet post eas finitas nonaliter litem suscipiantnisi omnes expensas litis antea acceperintut actorestali poena perterrititempora 1itium doceanturobservare.  Praeterea etiam ex persona dilatoriae suntexceptiones:  quales sunt procuratoriaeveluti si per militemaut mulierem agere quis velit:  nam militibus nec pro patre velmatre vel uxore necex sacro rescriptoprocuratorio nomine expeririconceditur:  suis vero negotiis superesse sine offensadisciplinae possunt.  eas vero exceptiones quae olimprocuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius procuratorisopponebanturcum in iudiciis frequentari nullo perspeximus modoconquiescere sancimusnedum de his altercaturipsius negotiidisceptatio proteletur.

 LIB.IVTIT. XIV.

DEREPLICATIONIBUS.

    Interdum evenit ut exceptio quae prima facie iusta videaturiniquenoceat.  quod cum acciditalia allegatione opus est adiuvandiactoris gratiaquae replicatio vocaturquia per eam replicaturatque resolvitur vis exceptionis.  veluti cum pactus est aliquiscum debitore suone ab eo pecuniam petatdeinde postea incontrarium pacti suntid est ut petere creditori liceat:  siagat creditor et excipiat debitorut ita demum condemnetursi nonconveneritne eam pecuniam creditor petatnocet ei exceptio;convenit enim itaetiamque nihilo minus hoc verum manetlicetpostea in contrarium pacti sunt.  sed quia iniquum estcreditorem excludireplicatio ei dabitur ex posteriore pactoconvento.
     Rursus interdum evenit utreplicatio quae prima facie iusta sitinique noceat.  quod cumacciditalia allegatione opus est adiuvandi rei gratiaquaeduplicatio vocatur.  Et si rursus ea prima facie iusta videatursed propter aliquam causam inique actori noceatrursus allegationealia opus estqua actor adiuveturquae dicitur triplicatio. Quarum omnium exceptionum usum interdum ulterius quam diximusvarietas negotiorum introducit:  quas omnes apertius ex latioredigestorum volumine facile est cognoscere.
    Exceptiones autem quibus debitor defenditur plerumque accommodarisolent etiam fideiussoribus eius:  et rectequiaquod ab hispetiturid ab ipso debitore peti videturquia mandati iudicioredditurus est eis quod hi pro eo solverint.  qua ratione et side non petenda pecunia pactus quis cum reo fueritplacuitproindesuccurrendum esse per exceptionem pacti conventi illis quoque qui proeo obligati essentac si et cum ipsis pactus essetne ab eis eapecunia peteretur.  sane quaedam exceptiones non solent hisaccommodari.  ecce enim debitor si bonis suis cesserit et cum eocreditor experiaturdefenditur per exceptionem NISI BONIS CESSERIT: sed haec exceptio fideiussoribus non daturscilicet ideo quiaquialios pro debitore obligat hoc maxime prospicitutcum facultatibuslapsus fuerit debitorpossit ab his quos pro eo obligavit suumconsequi.

 LIB.IVTIT. XV.

DEINTERDICTIS.

    Sequitur ut dispiciamus de interdictis seu actionibus quae pro hisexercentur.  erant autem interdicta formae atque conceptionesverborumquibus praetor aut iubebat aliquid fieri aut fieriprohibebat.  quod tum maxime faciebatcum de possessione autquasi possessione inter aliquos contendebatur.
    Summa autem divisio interdictorum haec estquod aut prohibitoriasunt aut restitutoria aut exhibitoria.  prohibitoria sunt quibusvetat aliquid fieriveluti vim sine vitio possidentivel mortuuminferenti quo ei ius erit inferendivel in loco sacro aedificarivel in flumine publico ripave eius aliquid fieri quo peiusnavigetur.  restitutoria sunt quibus restitui aliquid iubetveluti bonorum possessori possessionem eorum quae quis pro herede autpro possessore possidet ex ea hereditateaut cum iubet ei qui vipossessione fundi deiectus sit restitui possessionem. exhibitoria sunt per quae iubet exhiberiveluti eum cuius delibertate agituraut libertum cui patronus operas indicere velitaut parenti liberos qui in potestate eius sunt.  sunt tamen quiputantproprie interdicta ea vocari quae prohibitoria suntquiainterdicere est denuntiare et prohibere:  restitutoria autem etexhibitoria proprie decreta vocari:  sed tamen optinuit omniainterdicta appellariquia inter duos dicuntur.
    Sequens divisio interdictorum haec estquod quaedam adipiscendaepossessionis causa comparata suntquaedam retinendaequaedamreciperandae.
     Adipiscendae possessioniscausa interdictum accommodatur bonorum possessoriquod appellaturQUORUM BONORUMeiusque vis et potestas haec estutquod ex hisbonis quisque quorum possessio alicui data estpro herede aut propossessore possideatid ei cui bonorum possessio data est restitueredebeat.  pro herede autem possidere videtur qui putat se heredemesse:  pro possessore is possidet qui nullo iure remhereditariamvel etiam totam hereditatemsciens ad se nonpertinerepossidet.  ideo autem adipiscendae possessionisvocatur interdictumquia ei tantum utile est qui nunc primum conaturadipisci rei possessionem:  itaque si quis adeptus possessionemamiserit eamhoc interdictum ei inutile est.  interdictumquoquequod appellatur Salvianumadipiscendae possessionis causacomparatum esteoque utitur dominus fundi de rebus coloni quas ispro mercedibus fundi pignori futuras pepigisset.
    Retinendae possessionis causa comparata sunt interdicta UTIPOSSIDETIS et UTRUBIcum ab utraque parte de proprietate alicuiusrei controversia sit et ante quaerituruter ex litigatoribuspossidere et uter petere debeat.  namque nisi ante exploratumfueritutrius eorum possessio sitnon potest petitoria actioinstituiquia et civilis et naturalis ratio facit ut aliuspossideatalius a possidente petat.  et quia longe commodiusest possidere potius quam petereideo plerumque et fere semperingens existit contentio de ipsa possessione.  commodum autempossidendi in eo estquodetiamsi eius res non sit qui possidetsimodo actor non potuerit suam esse probareremanet suo locopossessio:  propter quam causamcum obscura sint utriusqueiuracontra petitorem iudicari solet.  Sed interdicto quidemUTI POSSIDETIS de fundi vel aedium possessione contenditurUTRUBIvero interdicto de rerum mobilium possessione.  quorum vis etpotestas plurimam inter se differentiam apud veteres habebat: nam UTI POSSIDETIS interdicto is vincebat qui interdicti temporepossidebatsi modo nec vi nec clam nec precario nanctus fuerat abadversario possessionemetiamsi alium vi expulerat aut clamabripuerat alienam possessionem aut precario rogaverat aliquemutsibi possidere liceret:  UTRUBI vero interdicto is vincebatquimaiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversariopossidebat.  hodie tamen aliter observatur; nam utriusqueinterdicti potestasquantum ad possessionem pertinetexaequata estut ille vincat et in re soli et in re mobiliqui possessionem nec vinec clam nec precario ab adversario litis contestationis temporedetinet.  Possidere autem videtur quisque non solum si ipsepossideatsed et si eius nomine aliquis in possessione sitlicet iseius iuri subiectus non sitqualis est colonus et inquilinus: per eos quoque apud quos deposuerit quis aut quibus commodaverit ipsepossidere videtur:  et hoc est quod diciturretinerepossessionem posse aliquem per quemlibet qui eius nomine sit inpossessione.  quin etiam animo quoque retineri possessionemplacetid est ut quamvis neque ipse sit in possessione neque eiusnomine aliustamen si non relinquendae possessionis animosedpostea reversurus inde discesseritretinere possessionem videatur. adipisci vero possessionem per quos aliquis potestsecundo libroexposuimus.  nec ulla dubitatio est quin animo solo possessionemadipisci nemo potest.
     Reciperandaepossessionis causa solet interdici si quis ex possessione fundi velaedium vi deiectus fuerit; nam ei proponitur interdictum UNDE VIperquod is qui deiecit cogitur ei restituere possessionemlicet is abeo qui vi deiecitvi vel clam vel precario possidebat.  sed exsacris constitutionibusut supra diximus si quis rem per vimoccupaveritsi quidem in bonis eius est.  dominio eiusprivatursi alienapost eius restitutionem etiam aestimationem reidare vim passo compellitur.  qui autem aliquem de possessioneper vim deiecerittenetur lege Iulia de vi privata aut de vipublica:  sed de vi privatasi sine armis vim feceritsinautem cum armis eum de possessione expuleritde vi publica. "armorum" autem appellatione non solum scuta et gladios etgaleas significari intellegimussed et fustes et lapides.
    Tertia divisio interdictorum haec estquod aut simplicia sunt autduplicia.  simplicia suntin quibus alter actoralter reusest:  qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria: namque actor est qui desiderat aut exhiberi aut restitui reus is aquo desideratur ut restituat aut exhibeat.  prohibitoriorumautem interdictorum alia simplicia suntalia duplicia. simplicia suntveluti cum prohibet praetor in loco sacro vel influmine publico ripave eius aliquid fieri (nam actor est quidesideratne quid fiatreus qui aliquid facere conatur): duplicia sunt veluti UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI.  ideoautem duplicia vocantur quia par utriusque litigatoris in hiscondicio est nec quisquam praecipue reus vel actor intellegitursedunusquisque tam rei quam actoris partem sustinet.
    De ordine et veteri exitu interdictorum supervacuum est hodiedicere:  nam quotiens extra ordinem ius diciturqualia sunthodie omnia iudicianon est necesse reddi interdictumsed perindeiudicatur sine interdictis atque si utilis actio ex causa interdictireddita fuisset.

 LIB.IVTIT. XVI.

DE POENATEMERE LITIGANTIUM.

    Nunc admonendi sumusmagnam curam egisse eos qui iura sustinebantne facile homines ad litigandum procederent:  quod et nobisstudio est.  idque eo maxime fieri potestquod temeritas tamagentium quam eorum cum quibus agiturmodo pecuniaria poenamodoiurisiurandi religionemodo metu infamiae coercetur.  Ecce enimiusiurandum omnibus qui conveniuntur ex nostra constitutionedefertur:  nam reus non aliter suis allegationibus utiturnisiprius iuraveritquod putans se bona instantia uti ad contradicendumpervenit.  at adversus infitiantes ex quibusdam causis dupliactio constituiturveluti si damni iniuriae aut legatorum locisvenerabilibus relictorum nomine agitur.  statim autem ab initiopluris quam simpli est actio veluti furti manifesti quadruplinecmanifesti dupli:  nam ex his causis et aliis quibusdamsivequis neget sive fateaturpluris quam simpli est actio.
    Item actoris quoque calumnia coercetur:  nam etiam actor procalumnia iurare cogitur ex nostra constitutione.  utriusqueetiam partis advocati iusiurandum subeuntquod alia nostraconstitutione comprehensum est.  haec autem omnia pro veteriscalumniae actione introducta suntquae in desuetudinem abiitquiain partem decimam litis actorem multabatquod nusquam factum esseinvenimus:  sed pro his introductum est et praefatum iusiurandumet ut improbus litigator etiam damnum et impensas litis inferreadversario suo cogatur.
     Ex quibusdamiudiciis damnati ignominiosi fiuntveluti furtivi bonorumraptoruminiuriarumde doloitem tutelaemandatidepositidirectis non contrariis actionibusitem pro socioquae ab utraqueparte directa estet ob id quilibet ex sociis eo iudicio damnatusignominia notatur.  sed furti quidem aut vi bonorum raptorum autiniuriarum aut de dolo non solum damnati notantur ignominiasedetiam pacti:  et recte; plurimum enim interestutrum ex delictoaliquis an ex contractu debitor sit.
    Omnium autem actionum instituendarum principium ab ea parte edictiproficiscitur qua praetor edicit de in ius vocando:  utique enimin primis adversarius in ius vocandus estid est ad eum vocandus estqui ius dicturus sit.  qua parte praetor parentibus et patronisitem liberis parentibusque patronorum et patronarum hunc praestathonorem ut non aliter liceat liberis libertisque eos in ius vocarequam si id ab ipso praetore postulaverint et impetraverint:  etsi quis aliter vocaveritin eum poenam solidorum quinquagintaconstituit.

 LIB.IVTIT. XVII.

DE OFFICIOIUDICIS.

    Superest ut de officio iudicis dispiciamus.  et quidem in primisillud observare debet iudexne aliter iudicet quam legibus autconstitutionibus aut moribus proditum est.  Ideo si noxaliiudicio addictus estobservare debet utsi condemnandus videbiturdominusita debeat condemnare:  PUBLIUM MAEVIUM LUCIO TITIODECEM AUREIS CONDEMNO AUT NOXAM DEDERE.
    Et si in rem actum sitsive contra petitorem iudicavitabsolveredebet possessoremsive contra possessoremiubere eum debet ut remipsam restituat cum fructibus.  sed si in praesenti neget sepossessor restituere posse et sine frustratione videbitur tempusrestituendi causa petereindulgendum est eiut tamen de litisaestimatione caveat cum fideiussoresi intra tempus quod ei datumest non restituisset.  et si hereditas petita siteadem circafructus interveniunt quae diximus intervenire in singularum rerumpetitione.  illorum autem fructuum quos culpa sua possessor nonperceperitin utraque actione eadem ratio paene habetursi praedofuerit.  si vero bona fide possessor fueritnon habetur ratioconsumptorum neque non perceptorum:  post inchoatam autempetitionem etiam illorum ratio habetur qui culpa possessoris perceptinon sunt vel percepti consumpti sunt.
     Siad exhibendum actum fueritnon sufficit si exhibeat rem is cum quoactum estsed opus est ut etiam causam rei debeat exhibereid estut eam causam habeat actor quam habiturus esset si cum primum adexhibendum egisset exhibita res fuisset:  ideoque si inter morasusucapta sit res a possessorenihilo minus condemnabitur. praeterea fructuum medii temporisid est eius quod post acceptum adexhibendum iudicium ante rem iudicatam intercessitrationem haberedebet iudex.  quod si neget is cum quo ad exhibendum actum estin praesenti exhibere se posse et tempus exhibendi causa petat idquesine frustratione postulare videaturdari et debetut tamen caveatse restituturum:  quod si neque statim iussu iudicis remexhibeat neque postea exhibiturum se caveatcondemnandus est in idquod actoris intererat ab initio rem exhibitam esse.
    Si familiae erciscundae iudicio actum sitsingulas res singulisheredibus adiudicare debet etsi in alterius persona praegravarevideatur adiudicatiodebet hunc invicem coheredi certa pecuniasicut iam dictum estcondemnare.  eo quoque nomine coherediquisque suo condemnandus estquod solus fructus hereditarii fundipercepit aut rem hereditariam corrupit aut consumpsit.  quaequidem similiter inter plures quoque quam duos coheredessubsequuntur.
     Eadem interveniunt et sicommuni dividundo de pluribus rebus actum fuerit.  quod si deuna reveluti de fundosi quidem iste fundus commode regionibusdivisionem recipiatpartes eius singulis adiudicare debet etsiunius pars praegravare videbituris invicem certa pecunia altericondemnandus est:  quodsi commode dividi non possitvel homoforte aut mulus erit de quo actum situni totus adiudicandus est etis alteri certa pecunia condemnandus.
     Sifinium regundorum actum fueritdispicere debet iudexan necessariasit adiudicatio.  quae sane uno casu necessaria estsievidentioribus finibus distingui agros commodius sit quam olimfuissent distincti; nam tunc necesse est ex alterius agro partemaliquam alterius agri domino adiudicari:  quo casu conveniensest ut is alteri certa pecunia debeat condemnari.  eo quoquenomine damnandus est quisque hoc iudicioquod forte circa finesmalitiose aliquid commisitverbi gratia quia lapides finales furatusest aut arbores finales cecidit.  contumaciae quoque nominequisque eo iudicio condemnaturveluti si quis iubente iudice metiriagros passus non fuerit.  Quod autem istis iudiciis alicuiadiudicatum sit id statim eius fit cui adiudicatum est.

 LIB.IVTIT. XVIII.

DEPUBLICIS IUDICIIS.

    Publica iudicia neque per actiones ordinantur nec omnino quidquamsimile habent ceteris iudiciis de quibus locuti sumusmagnaquediversitas est eorum et in instituendis et in exercendis. Publica autem dicta sunt quod cuivis ex populo exsecutio eorumplerumque datur.  Publicorum iudiciorum quaedam capitalia suntquaedam non capitalia.  capitalia dicimus quae ultimo supplicioadficiunt vel aquae et ignis interdictione vel deportatione velmetallo:  cetera si qua infamiam irrogant cum damno pecuniariohaec publica quidem suntnon tamen capitalia.
    Publica autem iudicia sunt haec.  lex Iulia maiestatisquae ineos qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti sunt suumvigorem extendit.  cuius poena animae amissionem sustinetetmemoria rei et post mortem damnatur.  Item lex Iulia deadulteriis coercendisquae non solum temeratores alienarum nuptiarumgladio punitsed etiam eos qui cum masculis infandam libidinemexercere audent.  sed eadem lege Iulia etiam stupri flagitiumpuniturcum quis sine vi vel virginem vel viduam honeste viventemstupraverit.  poenam autem eadem lex irrogat peccatoribussihonesti suntpublicationem partis dimídiaebonorumsihumilescorporis coercitionem cum relegatione.
    Item lex Cornelia de sicariisquae homicidas ultore ferropersequitur vel eos"qui hominis occidendi causa cum teloambulant."  "telum" autemut Gaius noster ininterpretatione legis duodecim tabularum scriptum reliquitvulgoquidem id appellatur quod ab arcu mittitursed et omne significaturquod manu cuiusdam mittitur:  sequitur ergo ut et lapis etlignum et ferrum hoc nomine contineatur.  dictumque ab eo quodin longinquum mittitura Graeca voce figuratum :et hanc significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum appellamusilliappellant  admonet nos Xenophon; nam ita scripsit: 
          
"sicarii" autem appellantur a sicaquod significatferreum cultrum.  eadem lege et venefici capite damnanturquiartibus odiosistam venenis quam susurris magicis homines occideruntvel mala medicamenta publice vendiderunt.
    Alia deinde lex asperrimum crimen nova poena persequiturquaePompeia de parricidiis vocatur.  qua caveturut
"siquis parentis aut filiiaut omino adfectionis eius quae nuncupationeparricidii contineturfata properaveritsive clam sive palam id"
ausus fueritnec non is cuius dolo malo id factum estvelconscius criminis existitlicet extraneus sit
"poenaparricidii puniaturet neque gladio neque ignibus neque ulli aliisolemni poenae subiugetursed insutus culeo cum cane et gallogallinaceo et vipera et simia et inter eius ferales angustiascomprehensus"
secundum quod regionis qualitas tulerit
"vel in vicinum mare vel in amnem proiciaturut omnielementorum usu vivus carere incipiat et ei caelum superstititerramortuo auferatur."
si quis autem alias cognatione veladfinitate coniunctas personas necaveritpoenam legis Corneliae desicariis sustinebit.
     Item lex Corneliade falsisquae etiam testamentaria vocaturpoenam irrogat ei quitestamentum vel aliud instrumentum falsum scripseritsignaveritrecitaveritsubieceritquive signum adulterinum feceritsculpseritexpresserit sciens dolo malo.  eiusque legis poenain servos ultimum supplicium estquod et in lege de sicariis etveneficis servaturin liberos vero deportatio.
    Item lex Iulia de vi publica seu privata adversus eos exoritur quivim vel armatam vel sine armis commiserint.  sed si quidemarmata vis arguaturdeportatio ei ex lege Iulia de vi publicairrogatur:  si vero sine armisin tertiam partem bonorumpublicatio imponitur.  sin autem per vim raptus virginis velviduae vel sanctimonialisvelatae vel aliaefuerit perpetratustunc et peccatores et ii qui opem flagitio dederuntcapite puniuntursecundam nostrae constitutionis definitionemex qua haec apertiuspossibile est scire.  Lex Iulia peculatus eos punit qui pecuniamvel rem publicam vel sacram vel religiosam furati fuerint.  sedsi quidem ipsi iudices tempore administrationis publicas pecuniassubtraxeruntcapitali animadversione puniunturet non solum hisedetiam qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab hisscientes susceperunt:  alii vero qui in hanc legem inciderintpoenae deportationis subiugantur.  Est et inter publica iudicialex Fabia de plagiariisquae interdum capitis poenam ex sacrisconstitutionibus irrogat interdum leviorem.  Sunt praetereapublica iudicia lex Iulia ambitus et lex Iulia repetundarum et lexIulia de annona et lex Iulia de residuisquae de certis capitulisloquuntur et animae quidem amissionem non irrogantaliis autempoenis eos subiciunt qui praecepta earum neglexerint.
    Sed de publicis iudiciis haec exposuimusut vobis possibile sitsummo digito et quasi per indicem ea tetigisse.  alioquindiligentior eorum scientia vobis ex latioribus digestorum sivepandectarum libris deo propitio adventura est.