Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


M.MANILII
ASTRONOMICON


 
LIBERPRIMUS
Carminedivinas artes et conscia fati
sideradiversos hominum variantiacasus
caelestis rationis opusdeducere mundo
aggrediorprimusque novis Helicona movere
cantibus et viridi nutantisvertice silvas
hospita sacra ferens nulli memorata priorum.
huncmihi tuCaesarpatriae princepsque paterque
qui regis augustisparentem legibus orbem
concessumque patri mundum deus ipsemereris
das animum viresque facis ad tanta canenda.
iampropiusque favet mundus scrutantibus ipsum
et cupit aetherios percarmina pandere census.
hoe sub pace vacat tantum; iuvat ire peripsum
aera et immenso spatiantem vivere caelo
signaque etadversos stellarum noscere cursus.
quod solum novisse parum est.impensins ipsa
scire iuvat magni penitus praecordia mundi
quaqueregat generetque suis animalia signis
cernere et in numerumPhoebe modulante referre.
bina mihi positis lucent altariaflammis
ad duo templa precor duplici circumdatus aestu
[22]carminis et rerum; certa cum lege canentem
mundus et immenso vatemcircumstrepit orbe
vixque soluta suis immittit verba figuris.
quemprimum interius licuit cognoscere terris
munere caelestum. qulsenim condentibus illis
clepsisset furto mundumquo cunctareguntur?
quis foret humano conatus pectore tantum
invitis utdis cuperet deus ipse videri?
tu princeps auctorque sacriCyllenietanti;
per te iam caelum interiusiam sideranota
sublimis aperire vias imumque sub orbem
et per inane suisparentia finibus astra
nominaque et cursus signorumponderavires
major uti facies mundi foret et veneranda
non speciestantumsed et ipsa potentia rerum
sentirentque deum gentes quammaximus esset.
[qui sua disposuit per temporacognita utessent
omnibus et mundi facies caelumque supernum.]
et naturadedit vires seque ipsa reclusit
regalis animos primum dignatamovere
proxima tangentis rerum fastigia caelo
qui domuereferas gentes oriente sub ipso
quas secat Euphratesin quas etNilus inundat
qua mundus redit et nigras super evolat urbes.
tuncqui templa sacris coluerunt omne per aevum
delectique sacerdotesin publica vota
officio vinxere deumquibus ipsa potentis
numinisaccendit castam praesentia mentem
inque deum deus ipse tulitpatuitque ministris.
hi tantum movere decus primique perartem
sideribus videre vagis pendentia fata.
[53] singula namproprio signarunt tempora casu
longa per assiduas complexisaecula curas:
nascendi quae cuique diesquae vita fuisset
inquas fortunae leges quaeque hora valeret
quantaque quam parvifacerent discrimina motus.
postquam omnls caeli speciesredeuntibus astris
percepta in proprias sedeset redditacertis
fatorum ordinibus sua cuique potentia formae
per variosusus artem experientia fecit
exemplo monstrante viam speculataquelonge
deprendit tacitis dominantia legibus astra
et totumaeterna mundum ratione moveri
fatorumque vices certis discerneresignis.
nam rudis ante illos nullo discrimine vita
in speciemconversa operum ratione carebat
et stupefacta novo pendebat luminemundi
tum velut amissis maerenstum laeta renatis
sideribusvariosque dies incertaque noctis
tempora nee similis umbras iamsole regresso
iam propiore suis poterant discernerecausis.
necdum etiam doctas sollertia fecerat artes
terraquesub rudibus cessabat vasta colonis;
tumque in desertis habitabatmontibus aurum
immotusque novos pontus subduxerat orbes;
necvitam pelago nec ventis credere vota
audebant; se quisque satisnovisse putabant.
sed cum longa dies acuit mortalia corda
etlabor ingenium miseris dedit et sua quemque
advigilare sibi inssitfortuna premendo
[82] seducta in varias certarunt pectoracuras
et quodcumque sagax temptando repperit usus
in communebonum commentum laeta dederunt.
tune et lingua suas accepitbarbara leges
et fera diversis exercita frugibus arva
etvagus in caecum penetravit navita pontum
fecit et ignotis itinercommercia terris.
tum belli pacisque artes commentavetustas;
semper enim ex aliis alias proseminat usus.
nevulgata canam: linguas didicere volucrum
consultare fibras etrumpere vocibus angues
sollicitare umbras imumque Acherontamovere
in noctemque diesin lucem vertere noctes.
omniaconando docilis sollertia vicit.
nec prius imposuit rebus finemquemanumque
quam caelum ascendit ratio cepitque profundam
naturamrerum causis viditque quod usquam est;
nubila cur tantoquaterentur pulsa fragore
hiberna aestiva nix grandine mollioresset
arderent terrae solidusque tremesceret orbis
cur imbresruerentventos quae causa moveret
pervidit solvitque animismiracula rerum
eripuitque Iovi fulmen viresque tonantis
etsonitum ventis concessitnubibus ignem.
quae postquam in propriasdeduxit singula causas
vicinam ex alto mundi cognosceremolem
intendit totumque animo comprendere caelum
[109]attribuitque suas formassua nomina signis
quasque vices agerentcerta sub sorte notavit
omniaque ad numen mundi faciemquemoveri
sideribus vario mutantibus ordine fata.
hoc mihi surgitopus non ullis ante sacratum
carminibus. faveat magno fortunalabori
annosa et molli contingat vita senecta
ut possim rerumtantas emergere moles
magnaque cum parvis simili percurrerecura.
     et quoniam caelo descendit carmenab alto
et venit in terras fatorum conditus ordo
ipsa mihiprimum naturae forma canenda est
ponendusque sua totus subimagine mundus.
quem sive ex nullis repetentem semina rebus
nataliquoque egere placet semperque fuisse
et fore principio pariterfatoque carentem:
seu permixta chaos rerum primordiaquondam
discrevit partumundumque enixa nitentem
fugit ininfernas caligo pulsa tenebras;
sive individuis in idem rediturasoluta
principiis natura manet post saecula mille
et paene exnihilo summa est nihilumque futurum
caecaque materies caelunperfecit et orbem;
sive ignis fabricavit opus flammaequemicantes
quae mundi fecere oculos habitantque per omne
corpuset in caelo vibrantia fulmina fingunt;
seu liquor hoc peperitsine quo riget arida rerum
materies ipsumque voratquo solviturignem;
aut nrque terra patrem novit nec flamma nee aer
autumorfaciuntque deum per quattuor artus
et mundi struxere globumprohibentque requiri
[140] ultra se quicquamcum per se cunctacreentur
frigida nec calidis desintaut umida siccis
spiritusaut solidissitque haec discordia concors
quae nexus habilis etopus generabile fingit
atque omnis partus elementa capaciareddit; --
semper erit genus in pugnadubiumque manebit
quodlatet et tantum supra est hominemque deumque;
sed faciesquaecumque tamen sub origine rerum
convenit et certo digestum estordine corpus.
     ignis in aetherias volucerse sustulit oras
summaque complexus stellantis culminacaeli
flammarum vallo naturae moenia fecit.
proximus in tenuisdescendit spiritus auras
aeraque extendit medium per inaniamundi;
ignem flatus alit vicinis subditus astris.
tertia sorsundas stravit fluctusque natantis
aequora per fudit toto nascentiaponto
ut liquor exhalet tenuis atque evomat auras
aeraque exipso ducentem semina pascat.
ultima subsedit glomerato ponderetellus
convenitque vagis permixtus limus harenis
paulatim adsummum tenui fugiente liquore;
quoque magis puras umor secessit inauras
et siccata magis struxerunt aequora terram
adiacuitquecavis fluidum convallibus aequor
emersere fretis montesorbisqueper undas
exsiliit vasto clausus tamen undique ponto.
[167]imaque de cunctis mediam tenet undique sedem
idcircoque manetstabilisquia totus ab illa
tantundem refugit mundus fecitquecadendo
undique ne caderet (medium totius et imum est)
ictaquecontractis consistunt corpora plagis
et concurrendo prohibent inlongius ire.
quodni librato penderet pondere tellus
non ageretcursus mundi subeuntibus astris
Phoebus ad occasum et numquamremearet ad ortus
lunave submersos regeret per inania cursus
necmatutinis fulgeret Lucifer horis
Hesperos emenso dederat quilumen Olympo.
nunc quia non imo tellus deiecta profundo
sedmedio suspensa manetsunt pervia cuncta
qua cadat et subeatcaelum rursusque resurgat.
nam neque fortuitos ortus surgentibusastris
nec totiens possum nascentem credere mundum
solisveassiduos partus et fata diurna
cum facies eadem signis persaecula constet
idem Phoebus eat caeli de partibus isdem
lunaqueper totidem luces mutetur et orbes
et natura vias servetquasfecerat ipsa
nec tirocinio peccet circumque feratur
aeternacum luce diesqui tempora monstrat
nunc his nunc illis eademregionibus orbis
semper et ulterior vadentibus ortus adortum
occasumve obituscaelum et cum sole perennet.
    [194] nec vero natura tibi admiranda videri
pendentis terraedebet. cum pendeat ipse
mundus et in nullo ponat vestigiafundo
quod patet ex ipso motu cursuque volantis
cum suspensuseat Phoebus currusque reflectat
huc illue agiles et servet inaethere metas
cum luna et stellae volitent per inaniamundi
terra quoque aerias leges imitata pependit.
est igiturtellus mediam sortita cavernam
aeris et tote pariter sublataprofundo
nec patulas distenta plagassed condita in orbem
undiquosurgentem pariter pariterque cadentem.
haec est naturae facies;sic mundus et ipse
in convexa volans teretes facit essefiguras
stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum
aspicimustumido quaerentis corpore lumen
quod globus obliquos totus nonaccipit ignes.
haec aeterna manet divisque simillima forma
cuineque principium est usquamnec finis in ipsa
sed similis toteore manet perque omnia par est.
sic tellus glomerata manetmundique figura.
idcirco terris non omnibus omniasigna
conspicimus. nusquam invenies fulgere Canopum
donecNiliacas per pontum veneris oras;
sed quaerent Helicenquibusille supervenit ignis
quod laterum tractus habitantmedioquetumore
eripiunt terrae caelum visusque coercent.
te testem datlunasui glomeraminis orbis
quae cum mersa nigris per noctemdeficis umbris
[223] non omnis pariter confundis sideredempto
sed prius eoae quaerunt tua lumina gentes
postmediosubiecta polo quaecumque coluntur
ultima ad hesperios infectisvolveris alis
seraque in extremis quatiuntur gentibus aera.
quodsiplana foret tellussemel orta per omnem
deficeret pariter totimiserabilis orbi.
sed quia per teretem deducta est terratumorem
his modopost illis apparet Delia terris
exorienssimul atque cadens; quia fertur in orbem
ventris et acclivispariter declivia iungit
atque alios superat gyros aliosquerelinquit.
ex quo colligitur terrarum forma rotunda.
hanccircum variae gentes hominum atque ferarum
aeriaeque coluntvolucres. pars eius ad arctos
eminetaustrinis pars esthabitabilis oris
sub pedibusque iacet nostris supraquevidetur
ipsa sibi fallente solo declivia longa
et paritersurgente via pariterque cadente.
hanc ubi ad occasus nostros solaspicit ortus
illio orta dies sopitas excitat urbes
et cumluce refert operum vadimonia terris;
nos in nocte sumus somnosquein membra vocamus.
pontus utrosque suis distinguit et alligatundis.
     hoc opus immensi constructumcorpore mundi
membraque naturae diversa condita forma
aerisatque ignis terrae pelagique iacentis
vis animae divina regitsacroque meatu
conspirat deus et tacita ratione gubernat
mutuaquein cunctas dispensat foedera partes
altera ut alterius viresfaciatque feratque
[255] summaque per varias maneat cognatafiguras.
     nunc tibi signorum lucentisundique flammas
ordinibus certis referamprimumque canentur
quaemedia obliquo praecingunt ordine mundum
solemque alternis vicibusper tempora portant
atque alia adverso luctantia sideramundo;
omniaquae possis caelo numerare sereno;
e quibus etratio fatorum ducitur omnis
ut sit idem mundi primum quodcontinet arcem.
aurato princeps Aries in vellere fulgens
respicitadmirans aversum surgere Taurum
summisso vultu Geminos et frontevocantem.
quos sequitur CancerCancrum LeoVirgo Leonem.
aequatotum Libra die cum tempore noctis
attrahit ardenti fulgentemScorpion astro.
in cuius caudam contento dirigit arcu
mixtusequo volucrem missurus iamque sagittam.
tum venit angustoCapricornus sidere flexus;
post hunc inflexa defundit Aquariusurna
Piscibus assuetas avide subeuntibus undas
quos Ariestangit claudentis ultima signa.
     at quafulgentis caelum consurgit ad Arctos
omnia quae summo despectantsidera mundo
nec norunt obitus unoque in vertice tendunt.
indiversa situ caelumque et sidera torquens
aera per gelidum tenuisdeducitur axis
libratumque regit diverso cardine mundum
[281]sidereus circa medium quem volvitur orbis
aetheriosque rotatcursus; immotus at ille
in binas Arctos magni per inaniamundi
perque ipsum terrae directus constitit orbem.
nec vero esolido stat robore corporis eius
nec grave pondus habetquodonus ferat aetheris alti;
sed cum aer omnis semper volvatur inorbem
quoque semel coepittotus volet undique inipsum
quodcumque in medio estcirca quod cuncta moventur
usqueadeo tenueut verti non possit in ipsum
nec iam inclinari nec seconvertere in orbem
hoc dixere axemquia motum non habetullum
ipse videt circa volitantia cuncta moveri.
summa tenenteius miseris notissima nautis
signa per immensum cupidos ducentiapontum:
maioremque Helice major decircinat arcum
septem illamstellae certantes lumine signant
qua duce per fiuctus Graiae dantvela carinae.
angusto Cynosura brevis torquetur in orbe
quamspatiotam luce minor; sed iudice vincit
maiorem Tyrio. Poenishaec certior auctor
non apparentem pelago quaerentbus orbem.
necparibus positae sunt frontibus; utraque caudam
vergit in alteriusrostro sequiturque sequentem.
has inter fusus circumque amplexusutramque
dividit et cingit stellis ardentibus Anguis
ne coeantabeantve suis a sedibus umquam.
hune inter mediumque orbemquosidera septem
[309] per bis sena volant contra nitentiasigna
mixta ex diversis consurgunt viribus astra
hine vicinapolo Phoebique hinc proxima flammis;
quae quia dissimilisquapugnattemperat aer
frugiferum sub se reddunt mortalibusorbem.
proxima frigentis Arctos boreamque rigentem
nixa venitspecies genibus sibi conscia causae.
a tergo nitet Arctophylaxidemque Bootes
quod stimulis iunctis instat de moreiuvencis;
Arcturumque rapit medio sub pectore secum.
at parteex alia claro volat orbe Corona
luce micans varia; nam stellavincitur una
circulusin media radiat quae maximafronte
candidaque ardenti distinguit lumina flamma:
Gnosiadesertae fulgent monimenta puellae.
at Lyra diductis per caelumcornibus inter
sidera conspiciturqua quondam ceperatOrpheus
omne quod attigerat cantu manesque per ipsos
fecit iterdomuitque infernas carmine leges.
hinc caelestis honos similisquepotentia causae:
tunc silvas et saxa trahensnunc sidera ducit
etrapit immensum mundi revolubilis orbem.
Serpentem magnis Ophiuchusnomine signis
dividitut tote cingentem corpore corpus
explicetet nodes sinuataque terga per orbes:
[334] respicit ille tamenmolli cervice reflexus
et redit effusis per laxa voluminapalmis:
semper erit paribus bellumquia viribus aequant.
proximasors Cycniquem caelo Iuppiter ipse
imposuitformae pretiumquacepit amantem
cum deus in niveum descendit versus olorem
tergaquefidenti subiecit plumea Ledae.
nunc quoque diductas volitatstellatus in alas.
hinc imitata nitent cursumque habitumqueSagittae
sidera. tum magni Iovis ales fertur in altum
assuetovolitans gestet ceu fulmina mundo
digna Iove et caeloquodsacris instruit armis.
tum quoque de ponto surgit Delphinus adastra
oceani caelique decusper utrumque sacratus.
quemrapido conatus Equus comprendere cursu
festinat pectus fulgentisidere clarus.
et finitur in Andromeda; [quam Perseus armis
eripitet sociat sibicui] succedit iniquo
divisum spatioquod tertialampada dispar
conspicitur paribusDeltoton nomine sidus
exsimili dictum; Cepheusque et Cassiepia
in poenas signata suasiuxtaque relictam
Andromedam vastos metuentem pristishiatus
[357] expositam ponto deflet scopulisque revinctam
niveterem Perseus caelo quoque servet amorem
auxilioque iuvetfugiendaque Gorgonis ora
sustineat spoliumque sibi pestemquevidenti.
tum vicina ferens nixo vestigia Tauro
Heniochus studiomundumque et nomen adeptus
quem primum curru volitantem Iuppiteralto
quadriiugis conspexit equis caeloque sacravit.
huncsubeunt Haedi claudentes sidere pontum
nobilis et mundi nutritorege Capella
cuius ab uberibus magnum ile ascendit Olympum.
lactefero crescens ad fulmina vimque tonandi;
hanc ergo aeternis meritosacravit in astris
Iuppiter et caeli caelum mercederependit.
Pleiadesque Hyadesque feri pars utraque Tauri
inboream scandunt. haec sunt aquilonia signa.
    aspice nunc infra solis surgentia cursus
quae super exustaslabuntur sidera terras
quaeque inter gelidum Capricorni sidus etaxe
imo subnixum vertuntur lumina mundum
altera pars orbis subquis iacet invia nobis
ignotaeque hominum gentes nec transitaregna
commune ex uno lumen ducentia sole
diversasque umbraslaevaque cadentia signa
et dextros ortus caelo spectantiaverso.
nec minor est illis mundus nec lumine peior
necnumerosa minus nascuntur sidera in orbem.
cetera non cedunt; unovincuntur in astro
[385] Augustosidus nostro quod contigitorbi
Caesar nunc terrispost caelo maximus auctor.
cernerevicinum Geminis licet Oriona
in magnam caeli tendentem bracchiapartem
nec minus extento surgentem ad sidera passu
singulafulgentis umeros cui lumina signant
et tribus obliquis demissusducitur ensis.
at caput Orion excelso immersus Olympo
per triasubducto signatur lumina vultu
non quod clara minussed quodmagis alta recedunt.
hoc duce per totum decurrunt sideramundum.
subsequitur rapido contenta Canicula cursu
qua nullumterris violentius advenit astrum
nec gravius cedit; nunc horridafrigore surgit
nunc vacuum soli fulgentem deserit orbem:
sicin utrumque movet mundum et contraria reddit.
hanc qui surgentemprimo cum redditur ortu
montis ab excelso speculantur verticeTauri
eventus frugum varios et tempora dicunt
quaequevaletudo veniatconcordia quanta;
bella facit pacemque refertvarieque revertens
sic movetut vidit mundumvultuquegubernat.
magna fides hoc posse color cursusque micantis
inradios: vix sole minornisi quod procul haerens
frigida caeruleocontorquet lumina vultu.
cetera vincuntur specienec clariusastrum
tinguitur oceano caelumve revisit ab undis.
tunc Procyonveloxque Lepustum nobills Argo
[413] in caelum subducta mariquod prima cucurrit
emeritum magnis mundum tenet actapericlis
servando dea facta deos. cui proximus Anguis
squameadispositis imitatur lumina flammis.
et Phoebo sacer Ales et unagratus Iaccho
Crater et duplici Centaurus imagine fulget
parshoministergo pectus commissus equino.
ipsius hinc mundo templumestvictrixque solutis
Ara nitet sacrisvastos cum terragigantes
in caelum furibunda tulit. tum di quoquemagnos
quaesivere deos; dubitavit Iuppiter ipse
quod poteratnon posse timenscum surgere terram
cerneretut verti naturamcrederet omnem
montibus atque aliis aggestos crescere montes
ettam vicinos fugientia sidera colles
* arma importantis et ruptamatre creatos
* discordes vultum permixtaque corporapartus.
necdum pestiferum sibi quemquam (aut) numina norat
siqua forent maiora suis. tunc Iuppiter Arae
sidera constituitquaenunc quoque maxima fulgent.
quam propter Cetus convolvens squameaterga
orbibus insurgit tortis et fluctuat alvo
intentansmorsumsimilis iam iamque tenenti
qualis ad expositae fatumCepheidos undis
expulit adveniens ultra sua litora pontum.
[438]tum notins Piscis venti de nomine dictus
exsurgit de parte noti;cui iuncta feruntur
flexa per ingentis stellarum fluminagyros.
alterius capiti coniungit Aquarius undas
amniset inmedium coeunt et sidera miscent.
     hisinter solisque vias Arctosque latentes
axem quae mundi stridentempondere torquent
orbe peregrino caelum depingitur astris
quaenotia antiqui dixerunt sidera vates.
ultima quae mundo sempervolvuntur in imo
quis innixa manent caeli fulgentiatempla
nusquam in conspectum redeuntiacardine verso
sublimisspeciem mundi similisque figuras
astrorum referunt. et versasfrontibus Arctos
uno distingui medias claudique Dracone
credimusexemplo. quamvis fugientia visus
hunc orbem caeli vertentis sideracursu
cardine tam simili fultumquam verticepingunt.
    haec igitur magno divisas aethere sedes
signa tenent mundi totumdeducta per orbem.
tu modo corporeis similis ne quaerefiguras
omnia ut aequali fulgentia membra colore
deficiatnihil aut vacuum qua lumine cesset.
non poterit mundus sufferreincendia tants
omnia si plenis ardebunt sidera membris.
quicquidsubduxit flammisnatura pepercit
succubitura oneriformasdisiungere tantum
contenta et stellis ostendere sideracertis.
linea designat speciesatque ignibus ignes
[467]respondentmedia extremis atque ultima summis
creduntur; satisestsi se non omnia celant.
praecipue medio cum luna implebiturorbe
certa nitent mundo tum luminaconditur omne
stellarumvulgusfugiunt sine nomine signa.
pura licet vacuo tum cerneresidera caelo
nec fallunt numeroparvis nec mixta feruntur.
etquo clara magis possis cognoscere signa
non varios obitus noruntvariosque recursus
certa sed in proprias oriuntur sideraluces
natalesque suos occasumque ordine servant.
nec quicquamin tanta magis est mirabile mole
quam ratio et certis quodlegibus omnia parent.
nusquam turba nocetnihil ullis partibuserrat
laxius aut brevius mutatove ordine fertur.
quid tamconfusum speciequid tam vice certum est?
    ac mihi tam praesens ratio non ulla videtur
qua pateat mundumdivino numine verti
atque ipsum esse deum nec forte coissemagistra
ut voluit erediqui primus moenia mundi
seminibusstruxit minimis inque illa resolvit
e quis et maria et terras etsidera caeli
aetheraque immensis fabricantem finibusorbes
solventemque alios constare et cuncta reverti
in suaprincipia et rerum mutare figuras.
quis credat tantas operum sinenumine moles
ex minimis caecoque creatum foedere mundum?
sifors ista dedit nobisfors ipsa gubernet;
at cur dispositisvicibus consurgere signa
[496] et velut imperio praescriptosreddere cursus
cernimus ac nullis properantibus ulla relinqui?
cureadem aestivas exornant sidera noctes
semper et hibernas eademcertamque figuram
cuisque dies reddit mundo certamquerelinquit?
iam tumcum Graiae verterunt Pergama gentes
Arctoset Orion adversis frontibus ibant
haec contenta suos in verticeflectere gyros
ille ex diverso vertentem surgere contra
obviuset toto semper decurrere mundo.
temporaque obscurae noctisdeprendere signis
iam poterantcaelumque suas distinxerathoras.
quot post excidium Troiae sunt eruta regna!
quot captipopuli! quotiens fortuna per orbem
servitium imperiumque tulitvarieque revertit!
Troianos cineres in quantum oblitarefovit
imperium! fatis Asiae iam Graecia pressa est.
saeculadinumerare pigetquotiensque recurrens
lustrarit mundum vario soligneus orbe.
omnia mortali mutantur lege creata
nec secognoscunt terrae vertentibus annis
exutas variam faciem persaecula gentes.
at manet incolumis mundus suaque omniaservat
quae nec longa dies auget minuitque senectus
nec motuspuncto curvat cursusque fatigat:
idem semper eritquoniam semperfuit idem.
non alium videre patres aliumve nepotes
aspicient:deus estqui non mutatur in aevo.
[524] numquam transversas solemdecurrere ad Arctos
nec mutare vias et in ortum verterecursus
auroramque novis nascentem ostendere terris
nec lunamcertos excedere luminis orbes
sed servare modumquo crescat quoverecedat
nec cadere in terram pendentia sidera caelo
seddimensa suis consumere tempora signis:
non casus opus estmagnised numinis ordo.
     haec igitur texuntaequali sidera tractu
ignibus in varias caelum laqueantiaformas.
altius his nihil est; haec sunt fastigia mundi;
publicanaturae domus his contenta tenetur
finibus amplectens pontumterrasque iacentis.
omnia concordi tractu veniuntquecaduntque
qua semel incubuit caelum versumque resurgit.
    ipse autem quantum convexo mundus Olympo
obtineat spatiumquantisbis sena ferantur
finibus astradocet ratiocui nullaresistunt
claustra nec immensae molesceduntque recessus
omniasuccumbuntipsum est penetrabile caelum.
nam quantum a terrisatque aequore signa recedunt
tantum bina patent. quacumqueinciditur orbis
per mediumpars efficitur tum tertia gyri
exiguodirimens solidam discrimine summam.
summum igitur caelum bis binarefugit ab imo
astra<e> bis senis ut sit pars tertiasignis.
sed quia per medium est tellus suspensa profundum
binisa summo signis discedit et imo.
hinc igitur quodcumque supra tesuspicis ipse
qua per inane meant oculi quaque irerecusant.
[554] binis aequandum est signissex tantarotundae
efficiunt orbem zonaequa signa feruntur
bis sexaequali spatio texentia caelum.
nec mirere vagos partus eadem esseper astra
et mixtum ingenti generis discrimine fatum
singulacum tantum teneant tantoquo ferantur
tempore; sex tota surgentiasidera luce
    

    restat ut aetherios fines tibi reddere coner
filaque dispositisvicibus comitantia caelum
per quae dirigitur signorum flammeusordo.
[circulus a summo nascentem vertice mundum
permeatArctophylaca petens per terga draconis]
circulus ad boreamfulgentem sustinet Arcton
sexque fugit solidas a caeli verticepartes.
alter ad extremi decurrens sidera Cancri
in quoconsummat Phoebus lucemque moramque
tardaque per longos circumfertlumina flexus
aestivum medio nomen sibi sumit ab aestu
temporiset titulo potitur metamque volantis
solis et extremos designatfervidus actus
et quinque in partes aquilonis distat aborbe.
tertius in media mundi regione locatus
ingenti spiratotum praecingit Olympum
parte ab utraque videns axemquo limitePhoebus
componit paribus numeris noctemque diemque
veris etautumni currens per tempora mixta
cum medium aequali distinguitlimite caelum
[581] quattuor et gradibus sua fila reducit abaestu.
proximus hunc ultra brumalis nomine limes
ultimadesignat fugientis limina solis
invidaque obliqua radiorum muneraflamma
dat per iter minimum nobis; sed finibus illis
quossuper incubuitlonga stant tempora luce
vixque dies transitcandentem extenta per aestum
bisque iacet binis summotus partibusorbis.
unus ab his superest extremo proximus axi
circulusaustrinas qui stringit et obsidet Arctos.
hic quoque brumalem perpartes quinque relinquit
et quantum a nostro sublimis cardinegyrus
distat ab adverso tantundem proximus illi.
[sic tibi perbinas vertex a vertice partes
divisus duplici summa circumdatOlympum
et per quinque notat signantis tempore fines.]
hiseadem est via quae mundo pariterque rotantur
inclines sociosqueortus occasibus aequant
quandoquidem sectiqua totus volviturorbis
fila trahunt alti cursum comitantia caeli
intervallapari servantes limite semper
divisosque semel fines sortemquedicatam.
sunt duoquos recipit ductos a vertice vertex
interse adversiqui cunctos ante relatos
seque secant gemino coeuntescardine mundi
transversoque polo rectum ducuntur in axem
temporasignantes anni caelumque per astra
quattuor in partes divisummensibus aequis.
alter ab excelso decurrens limes Olympo
[610]serpentis caudam siccas et dividit Arctos
et iuga Chelarum mediovolitantia gyro
extremamque secans Hydram mediumque subaustris
Centaurum adverso concurrit rursus in axe
et redit incaelum squamosaque tergora Ceti
Lanigerique notat fines clarumqueTrigonum
Andromedaeque sinus imosvestigia matris
principiumquesuum repetito cardine claudit.
alter in hunc medium summumqueincumbit in axem
perque pedes primos cervicem transit etUrsae
quam septem stellae primam iam sole remoto
producuntnigrae praebentem lumina nocti
et Geminis Cancrum dirimitstringitque flagrantem
ore Canem clavumque Ratisquae vicerataequor.
inde axem occultum per gyri signa prioris
transversaatque illo rursus de limite tangit
teCapricornetuisque Aquilamdesignat ab astris
perque Lyram inversam currens spirasqueDraconis:
posteriora pedum Cynosurae praeteritastra
transversamque secat vicino cardine caudam.
hic iretumcoit ipse sibi memorunde profectus.
    atque hos aeterna fixerunt tempora sede
immotis per signa modisstatione perenni.
hos volucris fecere duos; namque alter abipsa
consurgens Helice medium praecidit Olympum
discernitquediem sextamque examinat horam
et paribus spatiis occasus cernit etortus.
[637] hic mutat per signa vices; seu si quis eoos
seupetit hesperiossupra se circinat orbem
verticibus super astantemmediumque secantem
caelum et diviso signantem culminemundum
(quando aliis aliud medium est; volat hora perorbem)
cumque loco terrae caelumque et tempora mutat.
atqueubi se primis extollit Phoebus ab undis
illis sexta manetquostum premit aureus orbis.
rursus ad hesperios sexta estubi ceditin umbras;
nos primam ac summam sextam numeramus utramque
etgelidum extremo lumen sentimus ab igni.
alterius fines si viscognoscere gyri
circumfer faciles oculos vultumque perorbem.
quicquid erit caelique imum terraeque supremum
qua coitipse sibi nullo discrimine mundus
redditque aut recipit fulgentiasidera ponto
praecingit tenui transversum limite mundum.
haecquoque per totum volitabit linea caelum
non tantum ad mediumvergens mediumque repente
orbemnunc septem ad stellas nec motasub astra
sed quacumque vagae tulerint vestigia plantae
hasmodo terrarum nunc has gradientis in oras
semper erit novus etterris mutabitur arcus;
quippe aliud caelum ostendens aliudquerelinquens
dimidium teget et referet varioque notabit
fine etcum visu pariter sua fila movente.
[663] hic terrestris eritquiaterram amplectitur orbis
[et mundum pleno praecingit limitegyrus]
atque a fine trahens titulum memoratur horizon.
    his adice obliquos adversaque fila trahentis
inter se gyrosquorum fulgentia signa
alter habetper quae Phoebus moderaturhabenas
subsequiturque suo solem vaga Delia curru
et quinqueadverso luctantia sidera mundo
exercent varias naturae legechoreas.
hunc tenet a summo CancerCapricornus ab imo
bisrecipitlucem qui circulus aequat et umbras
Lanigeri et Libraesigno sua fila secantem.
sic per tres gyros inflexus duciturorbis
rectaque devexo fallit vestigia clivo;
nec visus aciemquefugit tantumque notari
mente potestsicut cernuntur mentepriores
sed nitet ingenti stellatus balteus orbe
insignemquefacit caelato lumine mundum
et ter vicenas partes patet atquetrecentas
in longum; bis sex latescit fascia partes
quaecohibet vario labentia sidera cursu.
alter in adversum positussuccedit ad Arctos
et paulum a boreae gyro sua filareducit
transitque inversae per sidera Cassiepiae.
inde perobliquum descendens tangit Olorem
aestivosque secat finesAquilamque supinam
temporaque aequantem gyrum zonamqueferentem
Solis equos inter caudamqua Scorpius ardet
extremamqueSagittari laevam atque Saglttam.
inde suos sinuat flexus crurapedesque
Centauri alterius rursusque ascendere caelum
[694]incipit Argivumque Ratem per aplustria summa
et medium mundi gyrumGeminosque per ima
signa secatsubit Heniochumtequeundeprofectus
Cassiepiapetens super ipsum Persea transit
orbemqueex illa coeptum concludit in ipsa
trisque secat medios gyros etsigna ferentem
partibus e binisquotiens praeciditur ipse.
necquaerendus erit: visus incurrit in ipsos
sponte sua seque ipsedocet cogitque notari.
namque in caeruleo candens nitet orbitamundo
ceu missura diem subito caelumque recludens.
ac velutivirides discernit semita campos
quam terit assiduo renovans iterorbita tractu;
[inter divisas aequalibus est via partis]
utfreta canescunt sulcum ducente carina
accipiuntque viam fluctusspumantibus undis
quam tortus verso movit de gurgitevertex
candidus in nigro lucet sic limes Olympo
caeruleumfindens ingenti lumine mundum.
utque suos arcus per nubilacircinat Iris
sic superincumbit signato culmine limes
candiduset resupina facit mortalibus ora
dum nova per caecam miranturlumina noctem
inquiruntque sacras humano pectore causas
num sediductis conetur solvere moles
segminibusraraque labentcompagine rimae
admittantque novum laxato tegmine lumen; --
[724]quid sibi non timeantmagni cum vulnera caeli
conspiciantferiatque oculos iniuria mundi? --
an coeat mundusduplicisqueextrema cavernae
conveniant caelique oras et sideraiungant
perque ipsos fiat nexus manifesta cicatrix
fusuramfaciens mundistipatus et orbis
aeriam in nebulam clara compagineversus
in cuneos alti cogat fundamina caeli.
an melius manetilla fidesper saecula prisca
illac solis equos diversis cursibusisse
atque aliam trivisse viamlongumque per aevum
exustassedes incoctaque sidera flammis
caeruleam verso speciem mutassecolore
infusumque loco cinerem mundumque sepultum?
fama etiamantiquis ad nos descendit ab annis
Phaethontem patrio curru persigna volantem
dum nova miratur propius spectacula mundi
etpuer in caelo ludit curruque superbus
luxuriat mundocupit etmaiora parente
monstratas liquisse vias orbemquerigenti
imposuisse polo; nec signa insueta tulisse
errantismeta flammas cursumque solutum
* deflexum solito cursu curvisquequadrigis.
quid querimur flammas totum saevisse perorbem
terrarumque rogum cunctas arsisse per urbes
cum vagadispersi fluitarunt lumina currus
et caelum exustum est? luitipse incendia mundus
[748] et nova vicinis flagrarunt sideraflammis
nunc quoque praeteriti faciem referentia casus.
necmihi celanda est famae vulgata vetustas
mollior: e niveo lactisfluxisse liquorem
pectore reginae divum caelumque colore
infecissesuo. quapropter lacteus orbis
dicituret nomen causa descendit abipsa.
an maior densa stellarum turba corona
convexit flammas etcrasso lumine candet
et fulgore nitet collato clarior orbis?
anfortes animae dignataque nomina caelo
corporibus resoluta suisterraeque remissa
huc migrant ex orbe suumque habitantiacaelum
aetherios vivunt annos mundoque fruuntur?
atque hicAeacidashic et veneramur Atridas
Tydidemque ferum terraequemarisque triumphis
naturae victorem Ithacum Pyliumquesenecta
insignem triplici Danaumque ad Pergava reges
[castraducum et caeli victamque sub Hectore Troiam]
Auroraeque nigrumpartum stirpemque Tonantis
rectorem Lyciae; nec teMavortiavirgo
praeteream regesque aliosquos Thraecia misit
atqueAsiae gentes et Magno maxima Pella;
quique animi vires et strictaepondera mentis
prudentes habuere viriquibus omnis inipsis
census eratiustusque Solon fortisqueLycurgus
aetheriusque Platon et qui fabricaverat illum
[775]damnatusque suas melius damnavit Athenas
Persidis et victorstrarat quae classibus aequor.
Romanique viriquorum iam maximaturba est:
Tarquinioque minus regeset Horatia proles
totaacies partusnec non et Scaevola trunco
nobiliormaiorque viriset cloelia virgo
et Romana ferensquae texitmoenia Cocles
etcommilitio volucris Corvinus adeptus
et spolia et nomenquigestat in alite Phoebum
et Iove qui meruit caelum RomamqueCamillus
servando posuitBrutusque a rege receptae
conditoret Pyrrhi per bella Papirius ultor
Fabricius Curiusque paresettertia palma
MarcellusCossusque prior de regenecato
certantesque Deci votis similesque triumphis
invictusquemora Fabiusvictorque necantis
Livius Hasdrubalis socio per bellaNerone
Scipiadaeque ducesfatum Carthaginis unum
Pompeiusqueorbis domitor per trisque triumphos
ante deum princepset censuTullius oris
emeritus caelumet <tu> Claudi magnapropago
Aemiliaeque domus proceresclarique MeteIli
et Catofortunae victormatrisque sub armis
miles Agrippa suae.Venerisque ab origine proles
Iulia descendit caelo caelumquereplevit
[800] quod regit Augustus socio per signaTonante
cernit et in coetu divum magnumque Quirinum
altiusaetherii quam candet circulus orbis.
illa deum sedeshaec illisproximadivum
qui virtute sua similes vestigia tangunt.
    ac prius incipiam stellis quam reddere vires
signorumque canamfatalia carmine iura
implenda est mundi faciescorpusque peromne
quidquod ubique nitetvigeat quandoquenotandum est.
suntalia adverso pugnantia sidera mundo
quae terram caelumque intervolitantia pendent.
[SaturniIovis et Martis Solisquesubillis
Mercurius Venerem inter agit Lunamque locatus.]
suntetiam raris orti natalibus ignes
protinus et rapti. subitascandescere flammas
aera per liquidum tractosque perirecometas
rata per ingentis viderunt saecula motus.
sivequodingenitum terra spirante vaporem
umidior sicca superatur spiritusaura
nubila cum Iongo cessant dispulsa sereno
et solis radiisarescit torridus aer
apta alimenta sibi demissus corripitignis
materiamque sui deprendit flamma capacem. --
et quia nonsolidum est corpussed rara vagantur
principia aurarum volucriquesimillima fumo
[825] in breve vivit opus coeptaque incendiafine
subsistunt pariterque cadunt fulgentque cometae.
quod nisivicinos agerent occasibus ortus
et tam parva forent accensistempora flammis
alter nocte dies esset caelumque rediret
inversumet somno totum deprenderet orbem.
tum quia non una speciedispergitur omnis
aridior terrae vapor et comprenditurigni
diversas quoque per facies accensa feruntur
luminaquaesubitis exsistunt nata tenebris.
nam modoceu longi fluitent devertice crines
flamma comas imitata volattenuisquecapillos
diffusos radiis ardentibus explicat ignis.
nunc priorhaec facies dispersis crinibus exit
[839] et glomus ardentissequitur sub imagine barbae
[845] hirta figurantis tremulo sublumine menta.
[840] interdum aequali laterum compagineductus
quadratamve trabem fingit teretemve columnam.
quin etiamtumidis exaequat dolia flammis
procere distenta uterosparvosquecatillos
[844] mentitur curvos ignis glomeratus in orbes.
[846]lampadas et fissas ramosos fundit in ignes.
praecipites stellaepassimque volare videntur
cum vaga per nitidum scintillant luminamundum
[849] et tenuem longis iaculantur crinibusignem;
excurruntque procul volucris imitata sagittas
arida cumgracili tenuatur semita filo.
sunt autem cunctis permixti partibusignes
qui gravidas habitant fabricantis fulmina nubes
etpenetrant terras Aetnamque minantur Olympo
et calidas redduntipsis in fontibus undas
ac silice in dura viridique in corticesedem
inveniuntcum silva sibi collisa crematur:
ignibus usqueadeo natura est omnis abundans.
ne mirere faces subitas erumperecaelo
aeraque accensum flammis lucere coruscis
arida complexumspirantis semina terrae
quae volucer pascens ignis sequiturquefugitque
fulgura cum videas tremulum vibrantia lumen
imbribuse mediis et caelum fulmine ruptum--
sive igitur ratio praebentissemina terrae
in volucres ignes potuit generate cometas
siveillas natura faces ut cuncta creavit
sidera per tenues caelolucentia flammas
(sed trahit ad semet rapido Titaniusaestu
involvitque suo flammantis igne cometas
ac mododimittitsicut Cyllenius orbis
et Venusaccenso cum ducitvespere noctem
saepe nitent falluntque oculos rursusquerevisunt)
seu deus instantis fati miseratus in orbem
signa peraffectus caelique incendia mittit;
numquam futtilibus excanduitignibus aether:
squalidaque elusi deplorant arva coloni
etsterilis inter sulcos defessus arator
ad iuga maerentis cogitfrustrata iuvencos.
[880] aut gravibus morbis et lenta corporatabe
corripit exustis letalis flamma medullis
labentisque rapitpopulostotasque per urbes
publica succensis peraguntur fatasepulcris.
qualis Erechtheos pestis populata colonos
extulitantiquas per funera pacis Athenas
alter in alterius labens cumfata ruebant.
nec locus artis erat medicae nec votavalebant;
cesserat officium morbiset funera deerant
mortibuset lacrimae; lassus defecerat ignis
et coacervatis ardebantcorpora membris
ac tanto quondam populo vix contigit heres.
taliasignificant lucentes saepe cometae:
funera cum facibus veniuntterrisque minantur
ardentis sine fine rogoscum mundus etipsa
aegrotet naturahominum sortita sepulcrum.
quin et bellacanunt ignes subitosque tumultus
et clandestinis surgentiafraudibus arma
externas modo per gentes-- ut foedere rupto
cumfera ductorem rapuit Germania Varum
infecitque trium legionumsanguine campos
arserunt toto passim minitantia mundo
luminaet ipsa tulit bellum natura per ignes
opposuitque suas viresfinemque minata est.
nec mirere graves rerumque hominumqueruinas:
saepe domi culpa est; nescimus credere caelo; --
civilisetiam motus cognataque bella
significant. nec plura alias incendiamundus
sustinuitquam cum ducibus iurata cruentis
armaPhilippeos implerunt agmine campos.
[910] vixque etiam sicca milesRomanus harena
ossa verum lacerosque prius superastititartus
imperiumque suis conflixit viribus ipsum
perque patrispater Augustus vestigia vicit.
necdum finis erat: restabant Actiabella
dotali oommissa acierepetitaque rerum
aleaet in pontoquaesitus rector Olympi
femineum sortita iugum cum Romapependit
atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro.
restabantprofugo servilia milite bella
cum patrios armis imitatus filiushostis
aequora Pompeius cepit defensa parenti.
sed satis hocfatis fuerit. iam bella quiescant
atque adamanteis discordiavincta catenis
aeternos habeat frenos in carcere clausa.
sitpater invictus patriaesit Roma sub illo
cumque deum caelodederitnon quaerat in orbe.

LIBERSECUNDUS

 

MaximusIliacae gentis certamina vates
et quinquaginta regum regemquepatremque
Hectoraque Aeacidae victamque sub Hectore Troiam
erroremque ducis totidemquot viceratannis
<infestumexperti dominum maris atque renato          4a
instantem bello geminataque Pergama ponto
ultimaque in patriacaptisque penatibus arma
ore sacro cecinit; patriam cui turbapetentum
dum dabateripuitcuiusque ex ore profusos
omnisposteritas latices in carmina duxit
amnemque in tenuis ausa estdeducere rivos          10
uniusfecunda bonis. sed proximus illi
Hesiodus memorat divos divumqueparentes
et chaos enixum terras orbemque sub illo
infantem etprimos titubantia sidera cursus
Titanasque senesIovis etcunabula magni          15
etsub fratre viri nomensine matre parentis
atque iterum patrionascentem corpore Bacchum
silvarumque deos secretaque numinaNymphas.          23
quinetiam ruris cultus legesque notavit          19
militiamquesoliquod colles Bacchus amaret
quod fecunda Ceres camposquodPallas utrumque
atque arbusta vagis essent quod adultera pomis;
omniaque immenso volitantia lumina mundo          18
pacisopusmagnos naturae condit in usus.          24
astrorumquidam varias dixere figuras
signaque diffuso passim labentiacaelo
in proprium cuiusque genus causasque tulere;
Persea etAndromedan poena matremque dolentem
solventemque patremraptamque Lycaone natam
officioque Iovis CynosuramlacteCapellam          30
etfurto Cycnumpietate ad sidera ductam
Erigonen ictuque Nepamspolioque Leonem
et morsu CancrumPisces Cythereide versa
Lanigerum victo ducentem sidera ponto
ceteraque ex variispendentia casibus astra          35
aetheraper summum voluerunt fixa revolvi.
quorum carminibus nihil estnisi fabula caelum
terraque composuit mundum quae pendet ab illo.
quin etiam ritus pastorum et Pana sonantem
in calamos Siculamemorat tellure creatus          40
necsilvis silvestre canit perque horrida motus
rura serit dulcisMusamque inducit in aulas.
ecce alius pictas volucres ac bellaferarum
ille venenatos angues aconitaque et herbas
fatarefert vitamque sua radice ferentis.          45
quinetiam tenebris immersum Tartaron atra
in lucem de nocte vocantorbemque revolvunt
interius versum naturae foedere rupto.
omnegenus rerum doctae cecinere sorores
omnis ad accessus Heliconossemita trita est          50
etiam confusi manant de fontibus amnes
nec capiunt haustumturbamque ad nota ruentem.
integra quaeramus rorantis prata perherbas
undamque occultis meditantem murmur in antris
quamneque durato gustarint ore volucres          55
ipsenec aetherio Phoebus libaverit igni.
nostra loquarnulli vatumdebebimus orsa
nec furtum sed opus venietsoloque volamus
incaelum currupropria rate pellimus undas.
namque canam tacitanaturae mente potentem          60
infusumquedeum caelo terrisque fretoque
ingentem aequali moderantem foederemolem
totumque alterno consensu vivere mundum
et rationisagi motucum spiritus unus
per cunctas habitet partes atqueirriget orbem          65
omniapervolitans corpusque animale figuret.
quod nisi cognatis membriscontexta maneret
machina et imposito pareret tota magistro
actantum mundi regeret prudentia censum
non esset statio terrisnon ambitus astris          70
erraretquevagus mundus standove rigeret
nec sua dispositos servarentsidera cursus
noxque alterna diem fugeret rursumque fugaret
nonimbres alerent terrasnon aethera venti
nec pontus gravidasnubes nec flumina pontum          75
necpelagus fontesnec staret summa per omnis
par semper partesaequo digesta parente
ut neque deficerent undae nec sideretorbis
nec caelum iusto maiusve minusve volaret.
motus alitnon mutat opus. sic omnia toto          80
dispensatamanent mundo dominumque sequuntur.
hic igitur deus et ratioquaecuncta gubernat
ducit ab aetheriis terrena animalia signis
quaequamquam longocogitsummota recessu
sentiri tamenut vitas ac fata ministrent          85
gentibusac proprios per singula corpora mores.
nec nimis est quaerendafides: sic temperat arva
caelumsic varias fruges redditquerapitque
sic pontum movet ac terris immittit et aufert
atquehaec seditio pelagus nunc sidere lunae          90
motatenetnunc diverso stimulata recessu
nunc anni spatio Phoebumcomitata volantem;
sic summersa fretisconcharum et carcereclausa
ad lunae motum variant animalia corpus
et tua damnatuas imitanturDeliavires;          95
tuquoque fraternis sic reddis curribus ora
atque iterum ex isdemrepetisquantumque reliquit
aut dedit illerefers et sidussidere constas;
denique sic pecudes et muta animalia terris
cummaneant ignara sui legisque per aevum          100
naturatamen ad mundum revocante parentem
attollunt animos caelumque etsidera servant
corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant
venturasque vident hiemesreditura serena.
quis dubitet posthaec hominem coniungere caelo          105
<cuicupiens terras ad sidera surgeremunus>          105a
eximiumnatura dedit linguamque capaxque
ingenium volucremque animumquem denique in unum
descendit deus atque habitat seque ipserequirit?
mitte alias artesquarum est permissa facultas
invidiosa adeonec nostri munera census:          110
[mittoquod aequali nihil est sub lege tributum
quo patet auctorissummamnon corporisesse;
mitto quod certum est et inevitabilefatum
materiaeque datum est cogi sed cogere mundo]
quiscaelum posset nisi caeli munere nosse          115
etreperire deumnisi qui pars ipse deorum est?
quisve hanc conveximolem sine fine patentis
signorumque choros ac mundi flammeatecta
aeternum et stellis adversus sidera bellum
[ac terrascaeloque fretum subiectaque utrisque]          120
cernereet angusto sub pectore claudere posset
ni sanctos animis oculosnatura dedisset
cognatamque sibi mentem vertisset ad ipsam
ettantum dictasset opuscaeloque veniret
quod vocat in caelumsacra ad commercia rerum?          125
quisneget esse nefas invitum prendere mundum          127
etvelut in semet captum deducere in orbem?
sedne circuitu longomanifesta probentur
ipsa fides operi faciet pondusquefidemque;          130
namneque decipitur ratio nec decipit umquam.
rite sequenda via estac veris credita causis
eventusque datur qualis praediciturante.
quod Fortuna ratum faciatquis dicere falsum
audeat ettantae suffragia vincere sortis?          135
     Haecego divino cupiam cum ad sidera flatu
ferrenec in turba necturbae carmina condam
sed solusvacuo veluti vectatus in orbe
liber agam currus non occursantibus ullis
nec per iter socioscommune regentibus actus          140
sedcaelo noscenda canammirantibus astris
et gaudente sui mundo percarmina vatis
vel quibus illa sacros non invidere meatus
notitiamque suiminima est quae turba per orbem.
illafrequensquae divitiasquae diligit aurum          145
imperiaet fasces mollemque per otia luxum
et blandis diversa sonisdulcemque per aures
affectumut modico noscenda ad fata labore.
hoc quoque fatorum estlegem perdiscere fati.
     Etprimum astrorum varia est natura notanda          150
carminibusper utrumque genus. nam mascula sex sunt
diversi totidem generissub principe Tauro:
cernis ut aversos redeundo surgat in artus.
alternant genus et vicibus variantur in orbem.
     Humanasetiam species in parte videbis          155
necmores distant: pecudum pars atque ferarum
ingenium facient.quaedam signanda sagaci
singula sunt animopropria quae sorteferuntur:
nunc binis insiste; dabunt geminata potentis
persocium effectus. multum comes addit etaufert          160
ambiguisquevalentquis sunt collegiafatis
ad meritum noxamque. duos persidera Pisces
et totidem Geminos nudatis aspice membris.
hisconiuncta manent alterno bracchia nexu
dissimile est illis iterin contraria versis.          165
parnumerussed enim dispar natura notanda est.
atque haec exparibus toto gaudentia censu
signa meantnihil exterius miranturin ipsis
amissumve dolentquaedam quodparte recisa
atqueex diverso commissis corpore membris          170
ut Capricornus et intentum qui derigit arcum
iunctus equo:pars huic hominissed nulla priori.
[hoc quoque servandum estalta discrimen in arte
distat enim gemini duo sint duplanefigura]
quin etiam Erigone binis numeratur inastris          175
necfacies ratio duplex; nam desinit aestas
incipit autumnus mediasub Virgine utrimque.
idcirco tropicis praecedunt omnibus astra
binaut LanigeroChelis Cancroque Caproque
quod duplicisretinent conexo tempore vires.          180
utquos subsequitur Cancer per sidera fratres
e geminis alterflorentia tempora veris
sufficitaestatem sitientem provehitalter;
nudus uterque tamensentit quia uterque calorem
illesenescentis verissubeuntis at ille          185
aestatis:par est primae sors ultima parti.
quin etiam Arcitenensqui teCapricornesub ipso
promittitduplici formatus imagine fertur:
mitior autumnus mollis sibi vindicat artus
materiamquehominisfera tergo membra rigentem          190
excipiunthiemem mutantque in tempora signum.
quosque Aries prae se mittitduo tempora Pisces
bina dicant: hiemem hic clauditver incohatalter.
cum sol aequoreis revolans decurrit in astris
hibernicoeunt cum vernis roribus imbres.          195
utraquesors umoris habet fluitantia signa.
     Quintria signa novem signis coniuncta repugnant
et quasi seditiocaelum tenet. aspice Taurum
clunibus et Geminos pedibustestudine Cancrum
surgerecum rectis oriantur ceteramembris;          200
ne mirere morascum sol aversa per astra
aestivum tardisattollat mensibus annum.
     Nec tepraetereat nocturna diurnaque signa
quae sint perspicere etpropria deducere lege
non tenebris aut luce suam peragentiasortem          205
(namcommune foret nullo discrimine nomen
omnia quod certis vicibusper tempora fulgent
et nunc illa diesnunc noctes illasequuntur)
sed quibus illa parens mundi natura sacratas
temporis attribuit partes statione perenni.          210
namqueSagittari signum rabidique Leonis
et sua respiciens auratovellere terga
tum Pisces <et> Cancer et acri Scorpiosictu
aut vicina locodivisa aut partibus aequis
omniadicuntur simili sub sorte diurna.          215
ceteravel numero consortia vel vice sedis
interiecta locis totidemnocturna feruntur.
quidam etiam sex continuis dixere diurnas
esse vices astrisquae sunt a principe signo
Lanigerisex aLibra nocturna videri.          220
suntquibus esse diurna placet quae mascula surgunt
femineam sortemtutis gaudere tenebris.
     Quin nonnulla tibi nullo monstrante loquuntur
Neptuno debere genusscopulosus in undis
Cancer et effuso gaudentes aequorePisces.          225
atquae terrena censentur sidera sorte
princeps armenti Taurusregnoque superbus
lanigeri gregis est Aries pestisque duorum
praedatorque Leo <et> dumosis Scorpios arvis.
suntetiam mediae legis communia signa          230
ambiguus tergo CapricornusAquarius undis
umida terrenisaequali foedere mixta.          233
     Nonlicet a minimis animum deflectere curis
nec quicquam rationiseget frustrave creatum.
fecundum est proprie Cancri genusaceret ictu
Scorpioset partu complentes aequora Pisces.
sedsterilis Virgo estsimili coniuncta Leoni
nec capitaut captoseffunditAquarius ortus.
inter utrumque manet Capricornuscorpore mixto          240
etqui Cretaeo fulget Centaurus in arcu
communisque Aries aequantemtempora Libram
et Geminos Taurumque pari sub sorte recenset.
     Nec tu nulla putes in eo commentalocasse
naturam rerumquod sunt currentiaquaedam          245
utLeo et Arcitenens Ariesque in cornua tortus;
aut quae recta suislibrantur stantia membris
ut Virgo et Geminifundens etAquarius undas;
vel quae fessa sedent pigras referentia mentes
Taurus depositis collo sopitus aratris          250
Librasub emerito considens orbe laborum
tuque tuosCapricornegelucontractus in artus;
quaeve iacentCancer patulam distentus inalvum
Scorpios incumbens plano sub pectore terrae
in latusobliqui Pisces semperque iacentes.          255
     Quodsi sollerti circumspicis omnia cura
fraudata invenies amississidera membris.
Scorpios in Libra consumit bracchiaTaurus
succidit incurvo claudus pedelumina Cancro
desuntCentaurosuperest et quaeritur unum.          260
sicnostros casus solatur mundus in astris
exemploque docet patienterdamna subire
omnis cum caelo fortunae pendeat ordo
ipsaquedebilibus formentur sidera membris.
     Temporibusquoque sunt propriis pollentia signa:          265
aestasa Geminisautumnus Virgine surgit
bruma SagittiferoverPiscibus incipit esse.
quattuor in partes scribuntur sideraterna;
hiberna aestivisautumni verna repugnant.
     Necsatis est proprias signorum noscere formas          270
etprivas quas dant leges nascentibus astra;          126
consensuquoque fata movent et foedere gaudent          271
atquealiis alia succedunt sorte locoque.
circulus ut dextro signorumclauditur orbe
in tris aequalis discurrit linea ductus
inquevicem extremis iungit se finibus ipsa          275
etquaecumque feritdicuntur signa trigona
in tria partitus quodter cadit angulus astra
quae divisa manent ternis distantiasignis.
Laniger ex paribus spatiis duo signaLeonis
atqueSagittaridiverso conspicit ortu;          280
Virginiset Tauri Capricorno consonat astrum;
cetera sunt simili rationetriangula signa
per totidem sortesdesunt quaecondita mundo:
[sed discrimen erit dextris laevisque: sinistra
quae subeuntquae praecedunt dextra esse feruntur;          285
dextererit Tauro CapricornusVirgo sinistra]
hoc satis exemplo est.atquae divisa quaternis
partibus aequali laterum sunt conditaductu
quorum designat normalis virgula sedes
haec quadrataferunt. Libram Capricornus et illum          290
conspicitante Aries atque ipsum a partibus aequis
Cancer et hunc laevasubeuntis sidera Librae.
semper enim <in> dextris censentursigna priora.
sic licet in totidem partes diducere cuncta
ternaque bis senis quadrata effingere signis          295
quorumproposito reddentur in ordine vires.
     Sedsiquis contentus erit numerasse quadrata
divisum <ut>signis mundum putet esse quaternis
aut tribus ac binis signisornare trigonum
ut socias vires et amicos exigatortus          300
foederaqueinveniat mundi cognata per astra
falsus erit. namquina licetsint undique signa
qui tamen e trinisquae quinto quoqueferuntur
astra locofuerint natisentire trigoni
nonpoterunt vires: licet illud nomine servent          305
amisereloco dotes numerisque repugnant.
namcum sint partes orbis persigna trecentae
et ter vicenaequas Phoebi circuit ardor
tertia pars eius numeri latus efficit unum
in tris perductipartes per signa trigoni.          310
hancautem numeri non reddit linea summam
si signum signonon pars aparte notetur
quodquamvis duo sunt ternis dirimentibus astra
si tamen extremam laevi primamque prioris
inter se conferrevoles numerumque notare          315
terquinquagenas implebunt ordine partes;
transibit numerus formamfinesque sequentis
consumet ductus. licet ergo signa trigona
dicanturpartes non servant illa trigonas.
haec eademspecies fallet per signa quadrata          320
(quodcum totius numeriqui construit orbem
ter denae quadrum partesper sidera reddant
evenit utprima signi de parte prioris
sipartem ad summam ducatur virga sequentis
bis sexagenas faciat;sin summa prioris          325
etpars confertur subeuntis primaduorum
signorum in medio numerumtransique referque
triginta duplicat partespars tertia derit);
etquamvis quartum a quarto quis computet astrum
naufragiumfacient partes unius in ipsis.          330
nonigitur satis est signis numerasse trigona
quadrative fidem quaeriper signa quaterna.
quadrati si forte voles effingere formam
aut trinis paribus facies cum membra trigoni
hic poscitquintam partem centesima summa          335
illicamittit decimam. sic convenit ordo.
etquiscumque quater iunctisfavet angulus usque
quaeque loca in triplici signarit lineaductu
cum sinuata viae linquet dispendia recta
his naturadedit communi foedera lege          340
inquevicem affectus et mutua iura favoris.
quocirca non omnis habetgenitura trigonis
consensum signisneccum sunt fortequadrata          345
continuointer se servant commercia rerum.
distat enimpartes consumatlinea iustas
detrectetne modum numeriquem circulus ambit
nunctris efficiensnunc quattuor undique ductus
quos in plura iubetratio procedere signa          350
interdumquam sunt numeris memorata per orbem.
     Sedlonge maior vis est per signa trigoni
quam quibus est titulus subquarto quoque quadratis.
altior est horum summoto linea templo
illa magis vicina meat caeloque recedit          355
etpropius terras accedit visus eorum
aeraque infectum nostrasdemittit ad auras.
     Debilia alternisdata sunt commercia signis
mutua nec magno consensu foederaservant
invita angusto quod linea flectiturorbe.          360
namcum praeteriens formatur singula limes
sidera et alternodevertitur angulus astro
sexque per anfractus curvatur virgula inorbem
a Tauro venit in Cancrumtum Virgine tacta
Scorpioningrediturtum teCapricornerigentem          365
etgeminos a te Pisces aversaque Tauri
sidera contingens finitquacoeperatorbem.
alterius ductus locus est per transita signa
utque ea praetereas quae sunt mihi singula dicta
flexibus ettotidem similis sit circulus illi.          370
tertiaconvexo conduntur signa recessu;          374
transversosigitur fugiunt subeuntia visus          371
quodnimis inclinata iacent limisque videntur
vicinoque latent: exrecto certior ictus.
etquia succedit convexo lineacaelo          375
singulacircuitu quae tantum transeat astra
visus eis procul est altoquevagatur Olympo
et tenuis vires ex longo mittit in orbem.
sedtamen est illis foedus sub lege propinqua
quod non diversumgenus est coeuntibus astris          380
masculased maribus respondentcetera sexus
feminei secum iunguntcommercia mundi.
sicquamquam alternispar est natura figuris
et cognata iacent generis sub legibus astra.
     Iamvero nulla est haerentibus addita signis          385
gratia;nam consensus hebetquia visus ademptus.
in seducta feruntanimosquae cernere possunt.
sunt etiam adversi generis conexaper orbem
mascula femineis semperque obsessa vicissim.
[disparibus non ulla datur concordiasignis]          390
     Sextaquoque in nullas numerantur commoda vires
virgula per totum quodpar non ducitur orbem
sed duo signa ferit mediis summotaquaternis
tertius absumpto ductus non sufficit orbe.
     Atquae diversis e partibus astra refulgent          395
permedium adverso mundum pendentia vultu
et toto divisa manentcontraria caelo
septima quaequeloco quamvis summota feruntur
ex longo tamen illa valent viresque ministrant
vel bello velpace suasut tempora poscunt          400
nuncfoedus stellisnunc et dictantibus iras.
quod si forte libetquae sunt contrariasigna
per titulos celebrare suos sedesquememento
solstitium brumaeCapricornum opponere Cancro
Lanigerum Librae (par nox in utroque diesqueest)          405
PiscibusErigoneniuvenique urnaeque Leonem;
Scorpios e summo cum fulgetTaurus in imo est
et cadit Arcitenens Geminis orientibus orbi.
[hos servant inter sese contraria cursus]
sedquamquamadversis fulgent contraria signis          410
naturatamen interdum sociata feruntur
et genere amplexis concordiamutua surgit:
mascula se paribus vel sicdiversa suorum
respondent generi. Pisces et Virginis artus
adversi volitantsed amant communia iura          415
etvincit natura locum; sed vincitur ipsa
temporibusCancerquetibiCapricornerepugnat
femina femineoquia brumae dissidetaestas.
hinc rigor et glacies nivibusque albentia rura
hincsitis et sudor nudusque in collibus orbis          420
aestivosquedies aequat nox frigida brumae.
sic bellum natura geritdiscordat et annus
ne mirere in ea pugnantia sidera parte.
atnon Lanigeri signum Libraeque repugnant
in totumquia verautumno tempore differt          425
(fructibus hoc implet maturisfloribus illud)
sed rationepari estaequatis nocte diebus
temporaque efficiunt similiconcordia textu
permixtosque dies mediis hiemem inter et aestum
articulis uno servantia utrimque tenore          430
quominus infesto decertent sidera bello.
talis erit ratio diversisaddita signis.
     His animadversisrebus quae proxima cura?
noscere tutelas adiectaque numina signis
et quae cuique deo rerum natura dicavit          435
cumdivina dedit magnis virtutibus ora
condidit et varias sacro subnomine vires
pondus uti rebus persona imponere posset.
Lanigerum PallasTaurum Cytherea tuetur
formosos PhoebusGeminos; CyllenieCancrum          440
Iuppiteret cum matre deum regis ipse Leonem;
spicifera est Virgo Cererisfabricataque Libra
Vulcani; pugnax Mavorti Scorpios haeret;
venantem Diana virumsed partis equinae
atque angusta fovetCapricorni sidera Vesta;          445
eIovis adverso Iunonis Aquarius astrum est
agnoscitque suosNeptunus in aethere Pisces.
hinc quoque magna tibi venientmomenta futuri
cum ratio tua per stellas et sidera curret
argumenta petens omni de parte viasque          450
artisut ingenio divina potentia surgat
exaequentque fidem caelomortalia corda.
     Accipe divisashominis per sidera partes
singulaque imperiis propriis parentiamembra
in quis praecipuas toto de corporevires          455
exercent.Aries caput est ante omnia princeps
sortitus censusque suipulcherrima colla
Tauruset in Geminis aequali bracchia sorte
scribuntur conexa umerispectusque locatum
sub Cancro estlaterum regnum scapulaeque Leonis          460
Virginisin propriam descendunt ilia sortem
Libra regit clunesetScorpios inguine gaudet
Centauro femina acceduntCapricornusutrisque
imperitat genibuscrurum fundentis Aquari
arbitriumestPiscesque pedum sibi iura reposcunt.          465
     Quinetiam propriis inter se legibus astra
conveniuntut certa gerantcommercia rerum
inque vicem praestant visus atque auribushaerent
aut odium foedusve geruntconversaque quaedam
insemet proprio ducuntur prona favore.          470
idcircoadversis non numquam <est> gratia signis
et bellum sociatagerunt; alienaque sede
inter se generant coniunctos omne peraevum
a triquetrisque orti pugnant fugiuntque vicissim;
quoddeusin leges mundum cum conderet omnem          475
affectusquoque divisit variantibus astris
atque aliorum oculosaliorumcontulit aures
iunxit amicitias horum sub foedere certo
<illisperpetuas statuit discordibus iras>          478a
cernereut inter se possent audireque quaedam
diligerent alia et noxasbellumque moverent
his etiam propriae foret indulgentia sortis
ut se diligerent semper sibique ipsa placerent;
sicut naturashominum plerasque videmus
qui genus ex signis ducunt formantibusortus.
     Consilium ipse suum estAriesut principe dignum est          485
auditse Libramque videtfrustratur amando
Taurum; Lanigero quifraudem nectit et ultra
fulgentis geminos audit per sideraPisces
Virgine mens capitur visa. sic vexerat ante
Europamdorso retinentem cornua laeva          490
indutusque Iovi. Geminorum ducitur auris
ad iuvenemaeternas fundentem Piscibus undas
inque ipsos animus Piscesoculique Leonem.
Cancer et adverso Capricornus conditus astro
insemet vertunt oculosin mutua tendunt          495
auribuset Cancri captatur Aquarius astu.
at Leo cum Geminis aciemconiungit et aurem
Centauro ferus et Capricorni diligit astrum.
Erigone Taurum spectat sed Scorpion audit
atque Sagittiferoconatur nectere fraudem.          500
Librasuos sequitur sensus solumque videndo
Lanigerum atque animocomplexa est Scorpion infra.
ille videt Piscesaudit quaeproxima Librae.
nec non Arcitenens magno parere Leoni
auribusatque oculis sinum fundentis Aquari          505
conspicereassuevit solamque ex omnibus astris
diligit Erigonen. contraCapricornus in ipsum
convertit visus (quid enim mirabitur ille
maiusin Augusti felix cum fulserit ortum?)
auribus et summicaptat fastigia Cancri.          510
atnudus Geminis intendit Aquarius aurem
sublimemque colit Cancrumspectatque reducta
tela Sagittiferi. Pisces ad Scorpion acrem
derexere aciem cupiuntque attendere Taurum.
has natura vicestribuitcum sidera fixit.          515
hisorti similis referunt per mutua sensus
audire ut cupiant aliosaliosque videre
[horum odio nunc horum idem ducuntur amore]
illis insidias tendantcaptentur ab illis.
     Quinadversa meant alterna trigona trigonis          520
alteraquein bellum diverso limite ducit
linea. sic veri per totum consonatordo.
namque AriesLeo et Arcitenenssociata trigona
signanegant Chelis foedus totique trigono
quod Gemini excipiuntfundens et Aquarius undas.          525
idqueduplex ratio cogit verum esse fateri
quod tria signa tribussignis contraria fulgent
quodque aeterna manent hominum bellaatque ferarum.
[humana est facies Libraediversa Leonis]
idcirco et cedunt pecudesquod viribusamplis          530
consiliumest maius. victus Leo fulget in astris
aurea Lanigero concessitsidera pellis
ipse suae parti Centaurus tergore cedit
usqueadeo est hominis virtus. quid mirer ab illis
nascentis Libraesuperari posse trigono?          535
     Necsola est ratio quae dat nascentibus arma          570
inqueodium generat partus et mutua bella;
sed plerumque manent inimicatertia quaeque
legein transversum vultu defixa maligno
quodquemanent quaecumque loco contraria signa
adversosquegerunt inter se septima visus          575
tertiaquaeque illis utriusque trigona feruntur;
ne sit mirandum sifoedus non datur astris
quae sunt adversis signis cognatatrigona.
quin etiam brevior ratio est per signasequenda;          536
namquaecumque nitent humana condita forma
astramanent illisinimica et victa ferarum.
sed tamen in proprias secedunt singulamentes
et privata gerunt secretis hostibusarma.          540
     Lanigerogenitis bellum est cum Virgine natis
et Libra Geminisque et eisquos protulit Urna.
in partus Tauri sub Cancro nata feruntur
pectora et in Chelis et quae dant Scorpios acer
et Pisces.atquos Geminorum sidera formant          545
his cum Lanigero bellum est eiusque trigono.
in Cancrogenitos Capricorni semina laedunt
et Librae partus et quos datVirginis astrum
quique sub aversi numerantur sidere Tauri.
Lanigeri communis erit rabidique Leonis          550
hostiset a totidem bellum subscribitur astris.
Erigone Cancrumque timetgeminique sub arcu
Centauri et Pisces et teCapricornerigentem.
maxima turba petit LibramCapricornus et illi
adversus CancerIuvenis quod utrimque quadratumest          555
quaequein Lanigeri numerantur signa trigonum.
Scorpios in totidemfecundus creditur hostes;
aequoreum iuvenemGeminosTaurumatque Leonem
Erigonen Libramque fugit metuendus et ipse
quiqueSagittari veniunt de sidere partus.          560
hosGeminis nati Libraque et Virgine et Urna
depressisse volent.naturae lege iubente
haec eademCapricornetuis inimicaferuntur.
at quos aeternis perfundit Aquarius undis
inpugnam Nemeaeus agit totumque trigonum          565
turbasub unius fugiens virtute ferarum.
Piscibus exortos vicinusAquarius urget
et gemini fratres et quos dat Virginis astrum
quique Sagittari descendunt sidera nati.
     Pertot signorum species contraria surgent          579
corporatotque modis totiens inimica creantur.
idcirco nihil ex semetnatura creavit
foedere amicitiae maius nec rarius umquam;
perquetot aetates hominumtot tempora et annos          589
totbella et varios etiam sub pace labores
cum Fortuna fidemquaeratvix invenit usquam.
unus erat Pyladesunus qui malletOrestes          583
ipsemori; lis una fuit per saecula mortis
alter quod raperet fatumnon cederet alter.
[et duoqui potuere sequi: vix noxia poenis
optavitque reum sponsor non posse reverti
sponsoremque reustimuitne solveret ipsum]
at quanta est scelerum moles persaecula cuncta          592
quamqueonus invidiae non excusabile terris!
venales ad fata patresmatrumque sepulcra
<non posuere modum scelerised fraudenefanda          594a
ipsedeus Caesar ceciditqua territus orbi>          594b
imposuitPhoebus noctem terrasque reliquit.
quid loquar eversas urbes etprodita templa
et varias pacis clades et mixta venena
insidiasque foricaedes in moenibus ipsis
et sub amicitiaegrassantem nomine turbam?
in populo scelus est et abundant cunctafuroris.          600
etfas atque nefas mixtumlegesque per ipsas
saevit nequities;poenas iam noxia vincit.
scilicetin multis quoniam discordiasignis
corpora nascunturpax est sublata per orbem
et fideirarum foedus paucisque tributum          605
utquesibi caelum sic tellus dissidet ipsa
atque hominum gentes inimicasorte feruntur.
     Si tamen et cognatacupis dinoscere signa
quae iungant animos et amica sorteferantur
Lanigeri partus cum toto iungetrigono.          610
simpliciortamen est Ariesmeliusque Leone
prosequitur genitos et teCentaurecreatos
quam colitur. namque est natura mitius astrum
expositumque suae noxaenec fraudibus ullis
nec minusingenio molli quam corpore constans:          615
illisest feritas signis praedaeque cupido
venalisque animus nonumquam excedere cogit
commoditate fidemnec longa est gratiafacti;
plus tamen in duplici numerandum est roborisesse          622
cuicommixtus homo estquam teNemeaeesub uno.
atcum Lanigeripartus sub utroque <laborant          619
viqueurgente dolent amborum astuque> trigono          619a
nonparcit; sed rara gerit pro tempore bella
quae feritas utriusquemagis prorumpere cogit.
idcirco et pax est signis et mixtaquerella.          624
quinetiam Tauri Capricorno iungitur astrum
nec magis illorum coeuntad foedera mentes;
Virgineos etiam partusquicumque creantur
Taurocomplecti cupiuntsed saepe queruntur.
quos Geminiquedabunt Chelaeque et Aquarius ortus
unum pectus habent fideiqueimmobile vinclum          630
magnuset in multos veniet successus amicos.          632
Scorpioset Cancer fraterna in nomina ducunt
ex semet genitosnec non etPiscibus orti
concordant illis. saepe est et subdolusactus:          635
Scorpiosaspergit noxas sub nomine amici;
atquibus in lucem Piscesvenientibus adsunt
his non una manet semper sententia cordi
commutant animos interdum et foedera rumpunt
ac repetunttectaeque lues sub fronte vagantur.          640
sicerit ex signis odium tibi paxque notanda.
     Necsatis hoctantum solis insistere signis:          643
contemplarelocum caeli sedemque vagarum.
parte genus variant et vires lineamutat.
nam sua quadratis veniuntsua iura trigonis
et quaeper senos decurrit virgula tractus
quaeque secat mediumtransverso limite caelum;
distat enim surgatne eadem subeatnecadatne.          651
hincmodo dat mundus viresmodo deterit idem          649
quaeque illic sumunt irashuc acta reponunt.
crebriusadversis odium estcognata quadratis          652
corporacensentur signis et amica trigonis.
nec ratio obscura est; namquartum quodque locavit
eiusdem generis signum natura perorbem.          655
quattuoraequali caelum discrimine signant
in quibus articulos anni deusipse creavit
ver AriesCererem Cancer Bacchumque ministrans
Libracaper brumam genitusque ad frigora piscis.
nec non etduplici quae sunt conexa figura          660
quartumquemque locum retinent; duo cernere Pisces
et geminos iuvenesduplicemque in Virgine formam
et duo Centauri licet uno corporatextu.
sic et simplicibus signis stat forma quadrata;
namneque Taurus habet comitemnec iungitur ulli          665
horrendusLeonec metuit sine compare quemquam
Scorpiosatque unocensetur Aquarius astro.
sic quaecumque manent quadrato conditatemplo
signa parem referunt numeris aut tempore sortem
acveluti cognata manent sub foedere tali.          670
idcircoaffines signant gradibusque propinquis
accedunt unaque tenent subimagine natos
quotquot cardinibus<prona vertiginemundi          683
naturaevires> propriae variantemoventur;          683a
quaequamquam in partes divisi quattuor orbis
sidera quadrataefficiuntnon lege quadrati
censentur: minor est numeri quamcardinis usus.
longior in spatium porrecta est lineamaius          673
quaetribus emensis signis facit astra trigona.
haec ad amicitiasimitantis iura gradumque
sanguinis atque animis haerentia foederaducunt
utque ipsa ex longo coeunt summota recessu
sic nosconiungunt maioribus intervallis.
haec meliora putantmentesquae iungere possunt
quam quae non numquam foedus sub sanguinefallunt.          680
proximavicinis subscribunttertia quaeque
hospitibus. sic astrorumservabitur ordo.
adde suas partes signissua partibusastra;          687
namnihil in totum servit sibi: mixta feruntur
ipsis dant in separtes capiuntque vicissim.
quae mihi mox certo digesta subordine surgent.          690
omnibusex istis ratio est repetenda per artem
pacata infestis signa utdiscernere possis.
     Perspice nunctenuem visu rempondere magnam
et tantum Graio signari nominepassam
dodecatemoriain titulo signantiacausas.          695
namcum tricenas per partes sidera constent
rursus bis senis numerusdiducitur omnis;
ipsa igitur ratio binas in partibus esse
dimidiasque docet partes. his finibus ecce
dodecatemoriumconstansbis senaque tanta          700
omnibusin signis; quae mundi conditor ille
attribuit totidem numerofulgentibus astris
ut sociata forent alterna sidera sorte
etsimilis sibi munduset omnia in omnibus astra
quorum mixturisregeret concordia corpus          705
ettutela foret communi mutua causa.
in terris geniti tali sub legecreantur;          642
idcircoquamquam signis nascantur eisdem          707
diversosreferunt mores inimicaque vota;
et saepe in peius derrat naturamaremque
femina subsequitur: miscentur siderepartus          710
singuladivisis variant quod partibus astra
dodecatemoriis propriasmutantia vires.
     Nuncquod sitcuiusquecanamquove ordine constent
ne vagus ignotis signorumpartibus erres.
ipsa suo retinent primas in corporepartes          715
sideravicinae subeuntibus attribuuntur
cetera pro numero ducunt exordine partes
ultima et extremis ratio conceditur astris.
singula sic retinent binas in sidere quoque
dimidiasque eiusparteset summa repletur          720
sortibusexactis triginta sidere in omni.
     Necgenus est unumratio nec prodita simplex
pluribus inque modisverum natura locavit
diduxitque vias voluitque per omnia quaeri.
haec quoque comperta est ratio sub nomineeodem.          725
quacumquein parti nascentum tempore Luna
constiteritnumeris hanc terdispone quaternis
sublimi totidem quia fulgent sidera mundo.
inde suas illi signoquo Luna refulsit
quaeque hincdefuerant partes numerare memento.          730
proximatricenas pariterque sequentia ducunt.
[hic ubi deficiet numerustunc summa relicta
in binas sortes adiecta parte locetur
dimidiareliquis tribuantur ut ordine signis]
in quodestituenteius tum Luna tenebit          735
dodecatemoriumsigni; post cetera ducet
ordine quodque suosicut stant astralocata.
     Haec quoque te ratio nefallatpercipe paucis
(maior in effectu minor est) de partibusipsis
dodecatemorii quota sit quod dicituresse          740
dodecatemorium.namque id per quinque notatur
partes; nam totidem praefulgentsidera caelo
quae vaga dicunturducunt et singula sortes
dimidiasviresque in eis et iura capessunt.
in quo quaequeigitur stellae quandoque locatae          745
dodecatemorio fuerint spectare decebit;
cuius enim stellain fines in sidere quoque
incideritdabit effectus in viribuseius.
undique miscenda est ratio per quam omnia constant.
verumhaec posterius proprio cuncta ordine reddam;          750
nuncsatis est docuisse suos ignota per usus
utcum perceptissteterit fiducia membris
sic totum corpus facili ratione notetur
et bene de summa veniat post singula carmen.
ut rudibuspueris monstratur littera primum          755
perfaciem nomenque suumtum ponitur usus
tum coniuncta suisformatur syllaba nodis
hinc verbi structura venit per membralegendi
tunc rerum vires atque artis traditur usus
perquepedes proprios nascentia carmina surgunt          760
singulaquein summam prodest didicisse priora
(quae nisi constiterint primisfundata elementis
effluat in vanum rerum praeposterusordo          764
versaquequae propere dederint praecepta magistri)          763
sicmihi per totum volitanti carmine mundum          765
erutaqueabstrusa penitus caligine fata
Pieridum numeris etiam modulatacanenti
quoque deus regnat revocanti numen in artem
perpartes ducenda fides et singula rerum
sunt gradibus tradendasuisutcum omnia certa          770
notitiasteterintproprios revocentur ad usus.
acvelutin nudis cumsurgunt montibus urbes
conditor et vacuos muris circumdarecolles
destinatante manus quam temptet scindere fossas
fervitopus (ruit ecce nemussaltusque vetusti          775
procumbuntsolemque novumnova sidera cernunt
pellitur omne loco volucrumgenus atque ferarum
antiquasque domos et nota cubilia linquunt
ast alii silicem in muros et marmora templis
rimanturferrique rigor per pignora nota          780
quaeriturhinc arteshinc omnis convenit usus)
tum demum consurgit opuscum cuncta supersunt
ne medios rumpat cursus praepostera cura
sic mihi conanti tantae succedere moli
materies primum rerumratione remota          785
tradendaestratio sit ne post irrita neve
argumenta novis stupeantnascentia rebus.
     Ergo age noscendisanimum compone sagacem
cardinibusqui per mundum sunt quattuoromnes
dispositi semper mutantque volantiasigna:          790
unusab exortu caeli nascentis in orbem
qua primum terras aequalilimite cernit
alter ab adversa respondens aetheris ora
undefugit mundus praecepsque in Tartara tendit;
tertius excelsisignat fastigia caeli          795
quodefessus equis Phoebus subsistit anhelis
reclinatque diemmediasque examinat umbras;
ima tenet quartus fundato nobilisorbe
in quo principium est reditus finisque cadendi
sideribuspariterque occasus cernit et ortus.          800
haecloca praecipuas vires summosque per artem
fatorum effectusreferuntquod totus in illis
nititur aeternis veluti compagibusorbis;
quae nisi perpetuis alterna sorte volantem
cursibusexcipiant nectantque in vinculabina          805
perlatera atque imum templi summumque cacumen
dissociata fluatresoluto machina mundo.
     Sed diversatamen vis est in cardine quoque
et pro sorte loci variant atqueordine distant.
primus eritsummi qui regnat culminecaeli          810
etmedium tenui partitur limite mundum;
quem capit excelsa sublimemGloria sede
(scilicet haec tutela decet fastigia summa)
quidquid ut emineat sibi vindicet et decus omne
asserat etvarios tribuendo regnet honores.          815
hincfavor et species atque omnis gratia vulgi
reddere iura forocomponere legibus orbem
foederibusque suis externas iungeregentes
et pro sorte sua cuiusque extollere nomen.
proximusest ima quamquam statione locatus          820
sustinetaeternis nixum radicibus orbem
effectu minor in specie sed maiorin usu.
fundamenta tenet rerum censusque gubernat
quam ratasint fossisscrutaturvota metallis
atque ex occulto quantumcontingere possit.          825
tertiusaequali terris in parte nitentem
qui tenet exortumqua primumsidera surgunt
unde dies redit et tempus describit in horas
hinc inter Graias horoscopos editur urbes
nec capitexternumproprio quia nomine gaudet.          830
huncpenes arbitrium vitae esthic regula morum
fortunamque dabitrebusducetque per artes
qualiaque excipiant nascentis temporaprima
quos capiant cultusquali sint sede creati
utcumqueadmixtis subscribent viribus astra.          835
ultimusemenso qui condit sidera mundo
occasumque tenens summersumdespicit orbem
pertinet ad rerum summas finemque laborum
coniugia atque epulas extremaque tempora vitae
otiaque etcoetus hominum cultusque deorum.          840
     Neccontentus eris percepto cardine quoque:
intervalla etiam memorisunt mente notanda
per maius dimensa suas reddentia vires.
quidquid ab exortu summum curvatur in orbem
aetatem primamnascentisque asserit annos.          845
quodsummo premitur devexum culmine mundi
donec ad occasus veniatpuerilibus annis
succedit teneramque regit sub sede iuventam.
quae pars occasus aufert imumque sub orbem
descenditregithaec maturae tempora vitae          850
perpetuaserie varioque exercita cursu.
atqua perficitur cursus redeuntesub ortum
tarda supinatum lassatis viribus arcum
ascendensseros demum complectitur annos
labentemque diem vitae tremulamquesenectam.          855
     Omnequidem signum sub qualicumque figura
partibus inficitur mundi;locus imperat astris
et dotes noxamque facit; vertuntur in orbem
singula et accipiunt vires caeloque remittunt.
vincit enimnatura loci legesque ministrat          860
finibusin propriis et praetereuntia cogit
esse sui morisvario nuncditia honore
nunc sterilis poenam referentia sidera sedis.
quaesuper exortum est a summo tertia caelo
infelix regio rebusqueinimica futuris          865
etvitio fecunda nimis; nec solased illi
par eritadverso quaefulget sidere sedes
iuncta sub occasu. neu praestetcardinemundi
utraque praetenta fertur deiecta ruina.
porta laboriserit: scandendum est atque cadendum.          870
necmelior super occasus contraque sub ortu
sors agitur mundi:praeceps haecilla supina
pendens aut metuit vicino cardinefinem
aut fraudata cadet. merito Typhonis habentur
horrendaesedesquem Tellus saeva profudit          875
cumbellum caelo peperit nec matre minores
exstiterunt partus. sedfulmine rursus in alvum
compulsimontesque super redierecadentes
cessit et in tumulum belli vitaeque Typhoeus.
ipsatremit mater flagrantem monte sub Aetna.          880
atquae fulgentis sequitur fastigia caeli
proximaneve ipsi cedatcui iungiturastro
spe meliorpalmamque petens victrixquepriorum
altius insurgit: summae comes addita finis
inpeiusque manent cursus nec vota supersunt.          885
quocircaminime mirumsi proxima summo
atque eadem integrior Fortunaesorte dicatur
cui titulus Felix. censum sic proxima Graiae
nostra subit linguae vertitque a nomine nomen.
Iuppiter hachabitat: venerandam crede regenti.          890
huicin perversum similis deiecta sub orbe
imaque summersi contingensculmina mundi
adversa quae parte nitetdefessa peracta
militiarursusque novo devota labori
cardinis et subitura iugum sortemquepotentem          895
nondumsentit onus mundiiam sperat honorem.
Daemonien memorant GraiRomana per ora
quaeritur inversus titulus. sub corde sagaci
conde locum numenque loci nomenque potentis
quae tibiposterius magnos revocentur ad usus.          900
hicmomenta manent nostrae plerumque salutis
bellaque morborum caecispugnantia telis
viribus ambiguam geminis casusque deique
nunchuc nunc illuc sortem mutantis utraque.
sed medium post astradiem curvataque primum          905
culminanutantis summo de vertice mundi
aethra Phoebus alit; sub quo quaecorpora nostra
concipiunt vitia et fortunamex viribus eius
decernunt. Deus ille locus sub nomine Graio
dicitur. huicadversa nitensquae prima resurgit          910
sedibusex imis iterumque reducit Olympum
pars mundi fratrumque vicesmortesque gubernat;
et dominam agnoscit Phoebenfraternavidentem
regna per adversas caeli fulgentia partes
fataquedamnosis imitantem finibus oris.          915
huicparti Dea nomen erit Romana per ora
Graecia voce sua titulumdesignat eundem.
arce sed in caeliqua summa acclivia finem
inveniuntqua principium declivia sumunt
culminaqueinsurgunt occasus inter et ortus          920
suspenduntquesuo libratum examine mundum
asserit hanc Cytherea sibi persidera sedem
et velut in facie mundi sua collocat ora
perquae humana regit. propria est haec reddita parti
visut conubiaet thalamos taedasque gubernet:          925
haectutela decet Veneremsua tela movere.
nomen erit Fortuna locoquod percipe mente
ut brevia in longo compendia carminepraestem.
atqua subsidit converso cardine mundus
fundamentatenensaversum et suspicit orbem          930
acmedia sub nocte iacetSaturnus in illa
parte suas agitat viresdeiectus et ipse
imperio quondam mundi solioque deorum
etpater in patrios exercet numina casus
fortunamquesenum.          935a
titulusquem Graecia fecit          937b
Daemoniumsignat dignas pro nomine vires.
nunc age surgentem primo decardine mundum
respicequa solitos nascentia signarecursus          940
incipiuntviridis gelidis et Phoebus ab undis
enatat et fulvo paulatimaccenditur igni
asperum iter temptans          937a
Aries qua ducit Olympum.          945b
haectua templa feruntMaia Cyllenie nate          943
profacie signata notaquod nomen et ipsi
auctores tibidant.          945a
una est tutela duorum:          935b
[nascentumatque patrum. quae tali condita parte est]
in qua fortunamnatorum condidit omnem          946
naturaex illa suspendit vota parentum.
unus in occasu locus est super.ille ruentem
praecipitat mundum terris et sidera mergit
tergaque prospectat Phoebiqui viderat ora;          950
nemirerenigri si Ditis ianua fertur
et finem vitae retinet<querepagula mortis.>
hic etiam ipse dies moriturtellusque perorbem
surripit et noctis captum sub carcere claudit.
nec nonet fidei tutelam vindicat ipsi          955
pectoriset pondus. tanta est in sede potestas
quae vocat et conditPhoebum recipitque refertque
consummatque diem. tali sub sortenotandae
templorum tibi sunt vires: quae pervolat omnis
astrorumseries ducitque et commodat illis          960
ipsasuas legesstellaeque ex ordine certo
ut natura sinitlustrantvariasque locorum
efficiunt viresutcumque alienacapessunt
regna et in externis subsidunt hospita castris.
haecmihi sub certa stellarum parte canentur;          965
nuncsatis est caeli partes titulosque notasse
effectusque loci per secuiusque deosque.
[cui parti nomen posuitqui condidit artem
octotropos; per quod stellae diversa volantes
quos reddantmotusproprio venit ordine rerum].
LIBERTERTIUS
Innova surgentem maioraque viribus ausum
nec per inaccessosmetuentem vadere saltus
ducitePierides. vestros extendere fines
conor et ignotos in carmina ducere census.
non ego inexcidium caeli nascentia bella          5
fulminiset flammis partus in matre sepultos
non coniuratos regesTroiaque cadente
Hectora venalem cineri Priamumque ferentem
Colchida nec referam vendentem regna parentis
et lacerumfratrem stuprosegetesque virorum          10
taurorumquetrucis flammas vigilemque draconem
et reduces annos auroqueincendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
nonannosa canam Messenes bella nocentis
septenosve duces ereptaquefulmine flammis          15
moeniaThebarum et victam quia vicerat urbem
germanosve patris referammatrisque nepotes
natorumve epulas conversaque sidera retro
ereptumque diemnec Persica bella profundo
indicta et magnapontum sub classe latentem          20
immissumquefretum terrisiter aequoris undis;
non regis magni spatio maiorecanenda
quam sunt acta loquar. Romanae gentis origo
quotqueduces urbis tot bella atque otiaet omnis
in populi unius legesut cesserit orbis          25
differtur.facile est ventis dare vela secundis
fecundumque solum variasagitare per artes
auroque atque ebori decus adderecum rudisipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carminavulgatum estopus et componere simplex.          30
atmihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporaque et varioscasus momentaque mundi
signorumque vices partesque in partibusipsis
luctandum est. quae nosse nimisquiddicere quantum est?
carmine quid proprio? pedibus quid iungerecertis?          35
hucadeso quicumque meis advertere coeptis
aurem oculosque potesveras et percipe voces.
impendas animum; nec dulcia carminaquaeras:
ornari res ipsa negat contenta doceri.
etsiquaexterna referentur nomina lingua          40
hocoperisnon vatis erit: non omnia flecti
possuntet propriamelius sub voce notantur.
          Nuncage subtili rem summam perspice cura
quae tibi praecipuos ususmonstrata ministret
et certas det in arte vias ad fatavidenda          45
sibene constiterit vigilanti condita sensu.
principium rerum etcustos natura latentum
(cum tantas strueret moles per moeniamundi
et circum fusis orbem concluderet astris
undiquependentem in mediumdiversaque membra          50
ordinibuscertis sociaret corpus in unum
aeraque et terras flammamqueundamque natantem
mutua in alternum praebere alimenta iuberet
ut tot pugnantis regeret concordia causas
staretque alternoreligatus foedere mundus)          55
exceptuma summa nequid ratione maneret
et quod erat mundi mundo regereturab ipso
fata quoque et vitas hominum suspendit ab astris
quaesummas operum partesquae lucis honorem
quae famam assererentquae numquam fessa volarent.          60
quaequasiper mediammundi praecordiapartem
dispositaobtineantPhoebum lunamque vagasque
evincunt stellas nec non vincuntur etipsa
his regimen natura deditpropriasque sacravit
unicuiquevices sanxitque per omnia summam          65
undiqueuti fati ratio traheretur in unum.
namquodcumque genus rerumquotcumque labores
quaeque opera atque artesquicumque per omniacasus
humana in vita poterant contingeresorte
complexa esttot et in partesquot et astra locarat          70
disposuitcertasque vicessua munera cuique
attribuittotumque hominisper sidera censum
ordine sub certo duxitpars semper ut eidem
confinis parti vicinis staret in astris.
horum operum sortesad singula signa locavit          75
nonut in aeterna caeli statione manerent
et cunctos hominum paritertraherentur in ortus
ex isdem repetita locissed tempore sedes
nascentum acciperent proprias signisque migrarent
atque alias<alii> sors quaeque accederet astro          80
utcaperet genitura novam per sidera formam
nec tamen incertoconfunderet omnia motu.
sedcum pars operum quae prima conditasorte est
accepit propriam nascentis tempore sedem
ceterasuccedunt signisque sequentibus haerent.          85
ordoducem sequitur donec venit orbis in orbem.
has autem facies rerumper signa locatas
in quibus omnis erit fortunae condita summa
ut cursu stellae septem laeduntve iuvantve
cardinibusve movetdivina potentia mundum          90
sicfelix aut triste venit per singula fatum
talis et illius sorsest speranda negoti.
haec mihi sollemni sunt ordine cunctacanenda
et titulis signanda suis rerumque figuris
ut pateatpositura operum nomenque genusque.          95
          Fortunaesors prima data est. hoc illa per artem
censetur tituloquiaproxima continet in se
fundamenta domus domuique haerentiacuncta:
qui modus in servisqui sit concessus in arvis
quamquedatum magnas operum componere moles          100
utvaga fulgentis concordant sidera caeli.
post hinc militiae locusestqua quidquid in armis
quodque peregrinas inter versantibusurbes
accidere assuevit titulo comprenditur uno.
tertia adurbanos statio est numeranda labores          105
(hocquoque militiae genus estcivilibus actis
compositum) fideiquetenet parentia vincla;
format amicitias et saepe cadentia frustra
officiaet cultus contingant praemia quanta
edocetappositis cum mundus consonat astris.          110
iudiciorumopus in quarto natura locavit
fortunamque fori: fundentem verbapatronum
pendentemque reum lingua labrisque loquentis
impositumet populo nudantem condita iura
atque expensa sua solventemiurgia fronte          115
cumiudex veri nihil amplius advocat ipso.
quidquid propositas interfacundia leges
efficithoc totum partem concessit in unam
atqueutcumque regunt dominantia sideraparet.
quintusconiugio gradus est per signa dicatus          120
etsocios tenetet committens hospita iura
iungitur et similisconiungens foedus amicos.
in sexta dives numeratur copia sede
atque adiuncta salus rerumquarum altera quanti
contingantusus monetaltera quam diuturni          125
sideraut inclinant vires et templa gubernant.
septima censetur saevishorrenda periclis
si male subscribunt stellae per signa locatae.
nobilitas tenet octavamqua constat honoris
condicio etfamae modus et genus et specioso          130
gratiapraetexto. nonus locus occupat omnem
natorum sortem dubiampatriosque timores
omniaque infantum mixta nutricia turba.
huicvicinus eritvitae qui continet actum
in quo sortimur moresetqualibus omnis          135
formeturdomus exemplisquamque ordine certo
ad sua compositi discedantmunera servi.
praecipua undecima pars est in sorte locata
quaesummam nostri semper viresque gubernat
quaque valetudo constatnunc libera morbis          140
nuncoppressamovent ut mundum sidera cumque.
non alia est sedestempusve genusve medendi
quae sibi deposcat vel cuius temporepraestet
auxilium et vitae sucos miscere salubris.
ultimus ettotam concludens ordine summam          145
rebusapiscendis labor estqui continet omnis
votorum effectusetquae sibi quisque suisque
proponit studia atque arteshaecirrita ne sint.
seu ferat officium nutus blanditus in omnis
aspera sive foro per litem iurgiatemptet          150
fortunamvepetat pelago ventisque sequatur
seu Cererem plena vincentemcredita messe
aut repetat Bacchum per pinguia musta fluentem
hac in parte dies atque hac momenta dabuntur
si beneconvenient stellae per signa sequentes;          155
quarumego posterius vires in utrumque valentis
ordine sub serto reddamcum pandere earum
incipiam effectus. nuncne permixta legentem
confundantnudis satis est insistere membris.
          Etquoniam certo digestos orbe labores          160
nominaquein numerum viresque exegimus omnis
(athla vocant Graiquaecuncta negotia rerum
in genera et partes bis sex divisacoercent)
nuncquibus accedant signis quandoquecanendum est.
perpetuas neque enim sedes eademve per omnis          165
sideranascentis retinentsed tempore mutant
nunc huc nunc illucsignorum mota per orbem
incolumis tamen ut maneat qui conditusordo est.
ergo agene falsa variet genitura figura
si suaquemque voles revocare ad signa laborem          170
Fortunaeconquire locum per sidera cuncta
quae primum est aerumnosis parsdicta sub athlis.
qui tibi cum fuerit certa ratione repertus
cetera praedicto subeuntibus ordine signis
coniungesteneantproprias ut singula sedes.          175
etne forte vagus Fortunae quaerere sedem
incipiasduplici certamratione capesse.
cum tibinascentis percepto temporeforma
constiterit caelistellis ad signa locatis
transversoPhoebus si cardine celsior ibit          180
quitenet exortum vel qui demergit in undas
per tempus licetaffirmes natum esse diei.
atsi subiectis senis fulgebit inastris
inferior dextra laevaque tenentibus orbem
cardinibusnoctis fuerit per tempora natus.          185
haectibi cum fuerint certo discrimine nota
tuncsi forte diesnascentem exceperit alma
a sole ad lunam numerabis in ordinepartes
signorumortivo totidem de cardine duces
quem benepartitis memorant horoscopon astris.          190
inquodcumque igitur numerus pervenerit astrum
hoc da Fortunae.iunges tum cetera signis
athla suiscerto subeuntibus ordinecunctis.
atcum obducta nigris nox orbem texerit alis
siquiserit qui tum materna excesserit alvo          195
verteviassicut naturae vertitur ordo.
consule tum Phoeben imitantemlumina fratris
semper et in proprio regnantem tempore noctis;
quotque ab ea Phoebus partes et signa recedit
tot numerareiubet fulgens horoscopos a se.          200
huncFortuna locum teneat subeuntibus athlis
ordine naturae sicutsunt cuncta locata.
          Forsitanet quaerasagili rem corde notandam
qua ratione queasnatalistemporenati
exprimere immerso surgentem horoscoponorbe.          205
quodnisi subtili visum ratione tenetur
fundamenta ruunt artis necconsonat ordo;
cardinibus quoniam falsisqui cuncta gubernant
mentitur faciem mundus nec constat origo
flexaque momentovariantur sidera templi.          210
sedquanta effectures est tam plena laboris
cursibus aeternismundum per signa volantem
ut totum lustret curvatis arcubusorbem
exprimere et vultus eius componere certos
ac tantaemolis minimum deprendere punctum:          215
quaepars exortum vel quae fastigia mundi
<obtineat summidemersosve aequoris undis>          216a
auferatoccasus aut imo sederit orbe.
          Necme vulgatae rationis praeterit ordo
quae binas tribuit signissurgentibus horas
et paribus spatiis aequalia digeritastra          220
utparte ex illaqua Phoebi coeperit orbis
discedat numerussummamque accommodet astris
donec perveniat nascentis tempus adipsum
atqueubi substiteritsignum dicatur oriri.
sediacet obliquo signorum circulus orbe          225
atquealia inflexis oriuntur sidera membris
ast illis magis est rectussurgentibus ordo
ut propius nodis aliquod vel longius astrumest.
vix finit luces Cancervix bruma reducit
quam brevisille iacettam longus circulus hic est;          230
LibraAriesque parem reddunt noctemque diemque.
sic media extremispugnant extremaque summis.
nec nocturna minus variant quamtempora lucis
sed tantum adversis idem stat mensibus ordo.
intam dissimili spatio variisque dierum          235
umbrarumquemodis quis credere possit in auras
omnia signa pari mundi sublege meare?
adde quod incerta est horae mensura neque ullam
altera par sequitursedsicut summa dierum
vertituretpartes surgunt rursusque recedunt;          240
cumtamenin quocumque dies deducitur astro
sex habeat supraterrassex signa sub illis.
quo fit ut in binas non possintomnia nasci
cum spatium non sit sibi par pugnantibus horis
simodo bis senae servantur luce sub omni          245
quemnumerum debet ratio sed non capit usus.
          Nectibi constabunt aliter vestigia veri
nilucem noctemque parisdimensus in horas
in quantum vario pateant sub tempore noris
regulaque exacta primum formetur in hora          250
quaesurgens sidensque diem perpendat et umbras.
haec eritin Libracum lucem vincere noctes
incipiunt vel cum medio concedere vere.
tunc etenim solum bis senas tempora in horas
aequa patentmedio quod currit Phoebus Olympo.          255
iscum per gelidas hiemes summotus in austros
fulget in octavaCapricorni parte biformis
tunc angusta dies vernalis fertur inhoras
dimidiam atque novemsed nox oblita diei
bis septemappositanumerus ne claudicethora          260
dimidia.sic in duodenas exit utrimque
et redit in solidum natura conditasumma.
inde cadunt noctes surguntque in tempora luces
nunchuc nunc illuc gradibus per sidera certis          268
impulsaequorum ratio manifesta per artem
collecta est venietque suo percarmina textu
donec ad ardentis pugnarunt sideraCancri;          264
atqueibi conversis vicibus mutantur in horas
brumalisnoctemque dieslucemque tenebrae
hibernam referuntalternaque tempora vincunt.
atque haec est illas demum mensura per oras          271
quasrigat aestivis gravidus torrentibus amnis
Nilus et erumpensimitatur sidera mundi
per septem fauces atque ora fugantiapontum.
          Nuncagequot stadiis et quanto tempore surgant          275
sideraquotque cadantanimo cognosce sagaci
ne magna in brevibuslateant compendia dictis.
nobile Lanigeri sidusquod cunctasequuntur
dena quater stadia exoriens duplicataque ducit
cumcaditatque horam surgens eiusque trientem          280
occupatocciduus geminat. tum cetera signa
octonis crescunt stadiisorientia in orbem
et totidem amittunt gelidas vergentia inumbras.
hora novo crescit per singula signa quadrante
tertiaquee quinta pars parte inducitur eius.          285
haecsunt ad Librae sidus surgentibus astris
incrementa: pari momentodamna trahuntur
cum subeunt orbem. rursusque a sidere Librae
ordine mutato paribus per tempora versa
momentis redeunt.namper quot creverat astrum          290
Lanigeristadia aut horastot Libra recedit;
occiduusque Aries spatiumtempusque cadendi
quod tenetin tantum Chelae consurgereperstant.
excipiunt vicibus se signa sequentia versis.
haecubi constiterint vigilanti condita mente          295
iamfacile est tibiquod quandoque horoscopet astrum
noscerecumliceat certis surgentia signa
ducere temporibus propriasqueascribere in horas
partibus ut ratio signo ducatur ab illo
inquo Phoebus eritquarum mihi reddita summaest.          300
          Sedneque per terras omnis mensura dierum
umbrarumque eadem estsimili nec tempora summa
mutantur: modus est varius ratione subuna.
namqua Phrixei ducuntur vellera signi
Chelarumquefides iustaeque examina Librae          305
omniaconsurgunt binas ibi signa per horas
quod medius rectopraeciditur ordine mundus
aequalisque super transversum vertituraxem.
illic perpetua iunguntur pace diebus
obscurae noctes;aequo stat foedere tempus;          310
necmanifesta patet falsi fallacia mundi
sed similis simili toto noxredditur aevo;
omnibus autumnus signisver omnibus unum
unaquod aequali lustratur linea Phoebo.
nec refert illic quo soldecurrat in astro          315
litoreumnecoquat Cancrum contrane feratur
[sideribus mediis an quae sintquattuor inter]
quodquamquam per tris signorum circulus arcus
obliquus iaceatrecto tamen ordine zonae
consurgunt supracaput in terrasque feruntur          320
etparibus spatiis per singula lustra resurgunt
ac bene divisomundus latet orbe patetque.
atsimul ex illa terrarum parterecedas
quidquid ad extremos temet provexerit axes
perconvexa gradus gressum fastigia terrae          325
quamtereti natura solo decircinat orbem
in tumidum et mediam mundosuspendit ab omni++
ergo ubi conscendes orbem scandensquerotundum
degrediere simulfugiet pars altera terrae
alterareddetur. sedquantum inflexeris orbem          330
tantuminclinabit caeli positura volantis
et modo quae fuerantsurgentia limite recto
sidera curvato ducentur in aethera tractu
atque erit obliquo signorum balteus orbe
qui transversuseratstatio quando illius una est          335
nostraemutantur sedes. ergo ipsa moveri
tempora iam ratio cogitvariosque referre
sub tali regione diescum sidera flexo
ordineconficiant cursus obliqua malignos
longius atque aliis aliudpropiusve recumbat.          340
prospatio mora magna datur: quae proxima nobis
consurguntlongoscaeli visuntur in orbes;
ultima quae fulgentceleris mergunturin umbras.
etquanto ad gelidas propius quis venerit Arctos
tam magis effugiunt oculos brumalia signa          345
vixqueortis occasus erit. si longius inde
procedattotis condentursingula membris
tricenasque trahent conexo tempore noctes
ettotidem luces adiment. sic parva dierum
efficitur mora etattritis consumitur horis          350
paulatimqueperitspatio fugientibus astris.
pluraqueper partes surreptotemporesigna
quaerentur medio terrae celata tumore
abducentquesimul Phoebum texentque tenebras
mensibus ereptis donec sitdebilis annus.          355
sivero natura sinat sub vertice caeli
quem gelidus rigidis fulcitcompagibus axis
aeternas super ire nives orbemque rigentem
prona Lycaoniae spectantem membra puellae
stantis erit caelispecieslaterumque meatu          360
turbinisin morem recta vertigine curret.
inde tibi obliquo sex tantumsigna patebunt
circuitunullos umquam fugientia visus
sedteretem acclini mundum comitantia spira.
hic erit una dies persenos undique menses          365
dimidiumquetrahens contextis lucibus annum
numquam erit occiduus quod tantotempore Phoebus
dum bis terna suis perlustrat cursibus astra
sed circum volitans recto versabitur orbe.
atsimul e mediopraeceps descenderit orbe          370
inferiorapetens deiecto sidera curru
et dabit in pronum laxas effusushabenas
per totidem menses iunget nox una tenebras
verticesub caeli. nam quisquis spectat ab axe
dimidium e toto mundividet orbe rotundi          375
parslatet inferior; neque enim circumvenit illum
recta aciesmediaque tenus distenditur alvo.
effugit ergo oculos summospectantis ab orbe
dum sex summersis vectatur Phoebus in astris
abducitque simul luces tenebrasquerelinquit          380
sideribusdonec totidemquot mensibus actis
cesseratinde reditgeminasque ascendit ad Arctos.
hic locus in binas annum noctesquediesque
per duo partitae dirimit divortia terrae.
          Etquoniam quanto varientur tempora motu          385
etquibus e causis dictum estnunc accipesigna
quot surgant inquoque loco cedantque per horas
partibus ut prendi possintorientia certis
ne falsus dubia ratione horoscopos erret.
atquehoc in totum certa sub lege sequendum est          390
singulaquod nequeuntper tot distantia motus
temporibus numerisquesuis exacta referri.
a me sumat iter positumsibi quisquesequatur
perque suos tendat gressusmihi debeat artem.
quacumque hoc parti terrarum quisquerequiret          395
deducatproprias noctemque diemque per horas
maxima sub Cancro minimisquae cingitur umbris;
et sextam summaefuerit quae fortediurnae
vicino tribuat post Cancri templa Leoni;
at quaenocturnis fuerit mensura tenebris          400
intotidem partes simili ratione secanda est
utquantum una ferattantum tribuatur ad ortus
temporis averso nascenti sidere Tauro.
has inter quasque accipiet Nemeeius horas
quod discrimeneritper tris id divide partes          405
tertiaut accedat Geminisqua tempora Tauri
vincantatque eadem Cancrosimilisque Leoni
sed certa sub legeprioris semper utastri          411
incolumemservent summam crescantque novando.
sic erit ad summam ratioperducta priorem          408
quammodo divisis Nemeaeus duxerit horis.
inde pari Virgo procedattemporis auctu.
his usque ad Chelas horarum partibusaucta          413
pertotidem e Libra decrescent sidera partes.
etquantis in utrumquemoris tollentur ad ortus
diversam in sortem tantis mergentur adumbras.
haec erit horarum ratio ducenda per orbem
<signorum:nunc in noscenda pone laborem>          417a
illaquot stadiis oriantur quaeque cadantque.
quae <quater et>cum ter centum vicenaque constent
detrahitur summae tota parsquota demitur usque          420
omnibusex horis aestivae nomine noctis
solstitium summo peragit cumPhoebus Olympo.
quodque his exsuperat demptis id ducito in aequas
sex partessextamque ardenti trade Leoni.
rursus quisteterit numerus sub nomine noctis          425
eiuserit signo Tauri pars illa dicanda.
quodquehaecexsuperatpars cum superatur ab illa
distinguitque duas medio discriminesummas
tertia pars eiusnumero super addita Tauri
tradeturGeminis. simili tum cetera lucro          430
procedentnumeros semper tutata priores
augebuntque novo vicinas muneresummas
donec perveniant ad iustae sidera Librae:
ex illatotidem per partes sic breviantur
Lanigeri ad fines; conversaqueomnia lege          435
accipiuntperduntque paris cedentia sortes.
haec via monstrabit stadiorumponere summas
et numerare suos ortus per sidera cuncta.
quodbene cum propriis simul acceptaveris horis
in nulla falletregione horoscopos umquam          440
cumpoterunt certis numerari singula signa
temporibus parte ex illaquam Phoebus habebit.
          Nuncquibus hiberni momentis surgere menses
incipiant (neque enimparibus per sidera cuncta
procedunt gradibusnivei dum vellerasigni          445
contingantaequum luces cogentia et umbras
ferre iugum)magna est ratiobreviterque docenda.
principio capienda tibi est mensura diei
quam minimam Capricornus agitnoctisque per horas
quamsummam; quodque a iusto superaverit umbris          450
perdiderintluceseius pars tertia signo
tradenda est medio semperquasorte retenta
dimidio vincat primumvincatur et ipsum
extremo:totum in partes ita digere tempus.
his opibus tria signa valent;sed summa prioris          455
acmedii numeri coniuncta sequentibus astris
cesseritutsenisfuerit si longior horis
brumali nox forte dieCapricornus inhoram
dimidiam attollat luceset Aquarius horam
ipse suamproprie ducat summaeque priori          460
adiungatPisces tantum sibi temporis ipsi
constituantquantum accipiantde sorte prioris
et tribus expletis horis noctemque diemque
Lanigero tradant aequandam tempore veris.
incipit a sextatempus procedere parte          465
dividuum;triplicant vires haerentia signa
ultimaque acceptas duplicant.ita summa diebus
reddituraequatae solvuntur faenorenoctes          473
rursuset incipiunt propria de sorte diebus
cedere diversa labentiatempora lege.          468
namqueAries totidem deducit noctibus horas
quot prius abstulerantproprio sub nomine Pisces
hora datur Taurocumuletque ut damnapriora
dimidiam adiungunt Gemini. sic ultima primis
respondentpariterqueillis quae proxima fulgent          475
etmedia aequatis censentur viribus astra.
[praecipuosque geruntvarianda ad tempora motus]
hac vice descendunt noctes a siderebrumae
tollunturque diesannique invertitur orbis
solstitiumtardi dum fit sub sidere Cancri;          480
tumquediem brumae nox aequattempora noctis
longa diessimiliquereditquam creveratactu.
          Illaetiam poterit nascens via ducere ad astrum
quod quandoque vadisemissum redditur orbi.
nam quota sit lucissi luce requiriturhora          485
aspiciesatque hunc numerum revocabis in ipsum
multiplicans deciesadiectis insuper eidem
quinque tamen summisquia qualicumque subhora
ter quinas mundi se tollunt sidera partes.
hic ubiconstiterit numerusconiungere et illas          490
quaesuperent Phoebo partes per signamemento.
ex hac tricenas summaper sidera partes
distribuesprimamque vicemquo Phoebus inastro
fulseritinde aliissolem quaecumque sequentur.
tumquo subsistet numerus consumptus in astro          495
quavein parte suam summam nomenque relinquet
haec erit exoriens etpars et forma perignes.
          *                    497a
contineatpartes. ubi summam feceris unam
tricenas dabis ex illa persingula signa
donec deficiat numerus; quaque ille subastri          500
partecadetcredas illam cum corpore natam
esse hominis pariterqueorbem vidisse per umbras.
sic erit ipse tibi rapidis quaerendusin astris
natalis mundi certoque horoscopos ortu
utcumexacta fides steterit sub cardine primo          505
fallerenon possint summi fastigia caeli
non celeres obitusstentfundamenta sub imo
[stent veri stellarum obitus veriquesubortus]
sideraque in proprias vires sortesquerecedant.
          Nuncsua reddentur generatim tempora signis          510
quaedivisa etiam proprios ducuntur in annos
et menses lucesque suashorasque dierum
per quae praecipuas ostendunt singula vires.
primus erit signiquo Sol effulseritannus
annua quodlustrans consumit tempora mundum;          515
proximusatque alii subeuntia signa sequuntur.
Luna dabit mensesperagitquod menstrua cursum.
tutelaeque suae primas horoscopos horas
asserit atque diestraditque sequentibus astris.
sic annummensesque suos natura diesque          520
atqueipsas voluit numerari signa per horas
omnia ut omne foretdivisum tempus in astra
perque alterna suos variaret sideramotus
ut cuiusque vices ageret redeuntis in orbem.
idcircotanta est rerum discordia in aevo          525
etsubtexta malis bona sunt lacrimaeque sequuntur
vota necinconstans servat fortuna tenorem;
usque adeo permixta fluit necpermanet usquam
amisitque fidem variando cuncta per omnis.
nonannis anni nec menses mensibus usquam          530
conveniuntseque ipsa dies alia usque requirit
horaquenon ulli similis producitur horae
tempora quod distantpropriisparentia signis
per numeros omnis aevi divisa volantis
talisque efficiunt vitas casusque animantum          535
qualiasuntquorum vicibus tum vertimurastra.
          Suntquibus et caeli placeat nascentis ab orae
siderequem memoranthoroscopon inventores
parte quod ex illa describitur horadiebus
omne genus rationis agi per tempora etastra          540
etcapite ex uno menses annosque diesque
incipere atque horastradique sequentibus astris;
etquamquam socia nascantur originecuncta
diversas tamen esse vicesquod tardius illa
haeccitius peragant orbem. semel omnia ad astra          545
horadiebis mense dies venitunus in anno
mensis et exactis bis sexiam solibus annus.
difficile est in idem tempus concurrerecuncta
unius ut signi pariter sit mensis et annus
<atquedies atque hora simul: sibi discrepat ordo.          549a
saepefit utmitis tulerint qui sideris annum>          549b
asperiorisagant mensem; si mensis in astrum
laetius incideritsignum sittriste diei;
si fortuna diem foveatsit durior hora.
idcirconihil in totum sibi credere fas est
non annos signismensesvertentibus annis
mensibus aut lucesaut omnis lucibushoras          555
quodnunc illa nimis properantnunc illa morantur
et modo destaliismodo adestvicibusque recedit
aut redit atque aliomutatur tempore tempus
interpellatum variata sortedierum.
          Etquoniam docuiper singula temporavitae          560
quodquandoque genus veniatcuiusque sit astri
quisque annuscuiusmensissimul hora diesque
altera nunc ratioquae summamcontinet aevi
reddenda estquot quaeque annos dare signaferantur.
quae tibicum finem vitae per sideraquaeris          565
respiciendamanet ratio numerisque notanda.
bis quinos annos Aries unumquetriente
fraudatum dabit. appositis tuTaureduobus
vincissed totidem Geminorum vinceris astro
tuque bis octonosCancerbinosque trientes          570
bisquenovemNemeaeedabis bessemque sub illis.
Erigone geminatquedecem geminatque trientem
nec plures fuerint Librae quamVirginis anni.
Scorpios aequabit tribuentem dona Leonem.
Centauri fuerint eadem quae munera Cancri.          575
terquinosCapricornedaressi quattuor essent
appositi menses.triplicabit Aquarius annos
quattuor et menses vitam producet inocto.
Piscibus est Aries et sorte et finibus haerens:
lustradecem tribuent solis cum mensibus octo.          580
          Necsatis est annos signorum noscere certos
ne lateat ratio finemquaerentibus aevi:
templa quoque et partes caeli sua muneranorunt
et proprias tribuunt certo discrimine summas
cum beneconstiterit stellarum conditus ordo.          585
sedmihi templorum tantum nunc iura canentur;
mox veniet mixtura suiscum viribus omnis
cum bene materies steterit percognita rerum
non interpositis turbatarum undique membris.
si beneconstiterit primo sub cardine Luna          590
qua redit in terras mundusnascensque tenebit
exortumocto tenor decies ducetur in annos
si duo decedant. atcum subculmine summo
consistettribus hic numerus fraudabitur annis.
bis quadragenos occasus dives in actus          595
soliseratnumero nisi desset olympias una.
imaque tricenos bisfundamenta per annos
censentur bis sex adiectis messibus aevo.
quodque prius natum fuerit dextrumque trigonum
hoc sexagenostribuit duplicatque quaternos.          600
quodfuerit laevum praelataque signa sequetur
tricenos annos duplicattris insuper addit.
quaeque super signum nascens a cardine primum
tertia sors manet et summo iam proxima caelo
haec ter vicenosgeminattris abstrahit annos.          605
quaequeinfra veniet spatio divisa sub aequo
per quinquagenas complet suamunera brumas.
quemque locum superat nascens horoscoposille
dena quater revocat vertentis tempora solis
accumulatque duoscursus iuvenemque relinquit.          610
atqui praecedit surgentis cardinis oram
vicenos ternosque dabitnascentibus annos
vix degustatam rapiens sub flore iuventam.
quod super occasus templum est ter dena remittit
annorumspatia et decimam tribus applicat auctis.          615
inferiuspuerum interimetbis sexque peracti
immatura trahent natalescorpora morti.
          Sedtamen in primis memori sunt mente notanda
partibus adversis quaesurgunt condita signa
divisumque tenent aequo discriminecaelum;          620
quaetropica appellantquod in illis quattuor anni
tempora vertuntursignis nodosque resolvunt
totumque emutant converso cardinemundum
inducuntque novas operum rerumquefiguras.
          Cancerad aestivae fulget fastigia zonae          625
extenditquediem summum parvoque recessu
destruit etquanto fraudavittempore luces
in tantum noctes auget: stat summa per omnis.
tumCererem fragili properant destringere culmo
Campus et in variasdestringit membra palaestras          630
ettepidas pelagus iactatum languet in undas.
tunc et bella ferotractantur Marte cruenta
nec Scythiam defendit hiems; Germaniasicca
iam tellure fugit Nilusque tumescit in arva.
hic rerumstatus estCancri cum sidere Phoebus          635
solstitiumfacit et summo versatur Olympo.
          Parteex adversa brumam Capricornus inertem
per minimas cogit luces etmaxima noctis
temporaproducitque diem tenebrasque resolvit
inque vicem nunc damna regitnunc temporasupplet.          640
tuncriget omnis agerclausum marecondita castra
nec tolerantmedias hiemes sudantia saxa
statque uno natura loco paulumquequiescit.
          Proximain effectum et similis referentia motus
esse ferunt lucesaequantia signa tenebris.          645
namqueAries Phoebum repetentem sidera Cancri
inter principium reditusfinemque coercet
tempora diviso iungens concordia mundo
convertitque vices victumque a sidere Librae
exsuperare diemiubet et succumbere noctes          650
aestividonec veniant ad sidera Cancri.
tum primum miti pelagusconsternitur unda
et varios audet flores emittere tellus;
tumpecudum volucrumque genus per pabula laeta
in Venerem partumqueruittotumque canora          655
vocenemus loquitur frondemque virescit in omnem.
viribus in tantumsigni natura movetur.
          Huicex adverso simili cum sorte refulget
Libra diem noctemque paricum foedere ducens
tantum quod victas usque ad se vincerenoctes          660
exipsa iubetad brumae dum tempora surgant.
tum Liber gravidadescendit plenus ab ulmo
pinguiaque impressis despumant mustaracemis;
mandant et sulcis Cereremdum terra tepore
autumniresoluta patetdum semina ducit.          665
          Quattuorhaec et in arte valentut tempora vertunt
sic hos aut illosrerum flectentia casus
nec quicquam in prima patientia sedemanere.
sed non per totas aequa est versura figuras
annuanec plenis flectuntur tempora signis.          670
unadies sub utroque aequat sibi tempore noctem
dum Libra atqueAries autumnum verque figurant;
una dies toto Cancri longissimasigno
cui nox aequalis Capricorni sidere fertur:
cetera nuncurgent vicibusnunc tempora cedunt.          675
unaergo in tropicis pars est cernenda figuris
quae moveat mundumquae rerum tempora mutet
facta novetconsulta alios declinet inusus
omnia in aversum flectat contraque revolvat.
has quidamvires octava in parte reponunt;          680
suntquibus esse placet decimae; nec defuit auctor
qui primae momentadaret frenosque dierum.