Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


M. Valeri Martialis



Epigrammaton

(Liber de Spectaculis)

 

 

 

 

I
Barbara pyramidum sileat miracula Memphis
Assyrius iactet nec Babylona labor;
nec Triuiae templo molles laudentur Iones
dissimulet Delon cornibus ara frequens
5
aere nec uacuo pendentia Mausolea
laudibus inmodicis Cares in astra ferant.
Omnis Caesareo cedit labor Amphitheatro
unum pro cunctis fama loquetur opus.

II
Hic ubi sidereus propius uidet astra colossus
et crescunt media pegmata celsa uia
inuidiosa feri radiabant atria regis
unaque iam tota stabat in urbe domus;
5
hic ubi conspicui uenerabilis Amphitheatri
erigitur molesstagna Neronis erant;
hic ubi miramur uelocia munera thermas
abstulerat miseris tecta superbus ager;
Claudia diffusas ubi porticus explicat umbras
10
deliciae populiquae fuerant domini.

III
Quae tam seposita estquae gens tam barbaraCaesar
ex qua spectator non sit in urbe tua?
Venit ab Orpheo cultor Rhodopeius Haemo
uenit et epolo Sarmata pastus equo
5
et qui prima bibit deprensi flumina Nili
et quem supremae Tethyos unda ferit;
festinauit Arabsfestinauere Sabaei
et Cilices nimbis hic maduere suis.
Crinibus in nodum tortis uenere Sygambri
10
atque aliter tortis crinibus Aethiopes.
Vox diuersa sonat populorumtum tamen una est
cum uerus patriae diceris esse pater.

IV
Turba grauis paci placidaeque inimica quieti
quae semper miseras sollicitabat opes
traducta est +Getulis+ nec cepit harena nocentis:
et delator habet quod dabat exilium.
5
Exulat Ausonia profugus delator ab urbe:
haec licet inpensis principis adnumeres.

V
Iunctam Pasiphaen Dictaeo credit tauro:
uidimusaccepit fabula prisca fidem.
Nec se mireturCaesarlongaeua uetustas:
quidquid fama canitpraestat harena tibi.

VI
Belliger inuictis quod Mars tibi seruit in armis
non satis estCaesarseruit et ipsa Venus.

VIb
Prostratum uasta Nemees in ualle leonem
nobile et Herculeum fama canebat opus.
Prisca fides taceat: nam post tua muneraCaesar
hoc iam femineo Marte fatemur agi.

VII
Qualiter in Scythica religatus rupe Prometheus
adsiduam nimio pectore pauit auem
nuda Caledonia sic uiscera praebuit urso
non falsa pendens in cruce Laureolus.
5
Viuebant laceri membris stillantibus artus
inque omni nusquam corpore corpus erat.
Denique supplicium dignum tulit: ille parentis
uel domini iugulum foderat ense nocens
templa uel arcano demens spoliauerat auro
10
subdiderat saeuas uel tibiRomafaces.
Vicerat antiquae sceleratus crimina famae
in quoquae fuerat fabulapoena fuit.

VIII
DaedaleLucano cum sic lacereris ab urso
quam cuperes pinnas nunc habuisse tuas!

IX
Praestitit exhibitus tota tibiCaesarharena
quae non promisit proelia rhinoceros.
O quam terribilis exarsit pronus in iras!
Quantus erat tauruscui pila taurus erat!

X
Laeserat ingrato leo perfidus ore magistrum
ausus tam notas contemerare manus
sed dignas tanto persoluit crimine poenas
et qui non tulerat uerberatela tulit.
5
Quos decet esse hominum tali sub principe mores
qui iubet ingenium mitius esse feris!

XI
Praeceps sanguinea dum se rotat ursus harena
inplicitam uisco perdidit ille fugam.
Splendida iam tecto cessent uenabula ferro
nec uolet excussa lancea torta manu;
5
deprendat uacuo uenator in aere praedam
si captare feras aucupis arte placet.

XII
Inter Caesareae discrimina saeua Dianae
fixisset grauidam cum leuis hasta suem
exiluit partus miserae de uulnere matris.
O Lucina feroxhoc peperisse fuit?
5
Pluribus illa mori uoluisset saucia telis
omnibus ut natis triste pateret iter.
Quis negat esse satum materno funere Bacchum?
sic genitum numen credite: nata fera est.

XIII
Icta graui telo confossaque uulnere mater
sus pariter uitam perdidit atque dedit.
O quam certa fuit librato dextera ferro!
Hanc ego Lucinae credo fuisse manum.
5
Experta est numen moriens utriusque Dianae
quaque soluta parens quaque perempta fera est.

XIV
Sus fera iam grauior maturi pignori uentris
emisit fetumuolnere facta parens;
nec iacuit partussed matre cadente cucurrit.
O quantum est subitis casibus ingenium!

XV
Summa tuaeMeleagrefuit quae gloria famae
quantast Carpophori portiofusus aper!
Ille et praecipiti uenabula condidit urso
primus in Arctoi qui fuit arce poli
5
strauit et ignota spectandum mole leonem
herculeas potuit qui decuisse manus
et uolucrem longo porrexit uulnere pardum.
Praemia cum tandem ferretadhuc poterat.

XVI
Raptus abit media quod ad aethera taurus harena
non fuit hoc artissed pietatis opus.

XVIb
Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:
at nunc Alciden taurus in astra tulit.
Caesaris atque Iouis confer nuncfamaiuuencos:
par onus ut tulerintaltius iste tulit.

XVII
Quod pius et supplex elephas teCaesaradorat
hic modo qui tauro tam metuendus erat
non facit hoc iussusnulloque docente magistro
crede mihinostrum sentit et ille deum.

XVIII
Lambere securi dextram consueta magistri
tigrisab Hyrcano gloria rara iugo
saeua ferum rabido lacerauit dente leonem:
res nouanon ullis cognita temporibus.
5
Ausa est tale nihilsiluis dum uixit in altis:
postquam inter nos estplus feritatis habet.

XIX
Qui modo per totam flammis stimulatus harenam
sustulerat raptas taurus in astra pilas.
Occubuit tandem cornuto adore petitus
dum facilem tolli sic elephanta putat.

XX
Cum peteret pars haec Myrinumpars illa Triumphum
promisit pariter Caesar utraque manu.
Non potuit melius litem finire iocosam.
O dulce inuicti principis ingenium!

XXI
Quidquid in Orpheo Rhodope spectasse theatro
diciturexhibuitCaesarharena tibi.
Repserunt scopuli mirandaque silua cucurrit
quale fuisse nemus creditur Hesperidum.
5
Adfuit inmixtum pecori genus omne ferarum
et supra uatem multa pependit auis
ipse sed ingrato iacuit laceratus ab urso.
Haec tantum res est facta [par' 'istorian].

XXIb
Orphea quod subito tellus emisit hiatu
ursam elisuramuenit ab Eurydice.

XXII
Sollicitant pauidi dum rhinocerota magistri
seque diu magnae colligit ira ferae
desperabantur promissi proelia Martis;
sed tandem rediit cognitus ante furor.
5
Namque grauem cornu gemino sic extulit ursum
iactat ut inpositas taurus in astra pilas:

XXIII
Norica tam certo uenabula dirigit ictu
fortis adhuc teneri dextera Carpophori.
Ille tulit geminos facili ceruice iuuencos
illi cessit atrox bubalus atque uison:
5
hunc leo cum fugeretpraeceps in tela cucurrit.
I nunc et lentas corripeturbamoras!

XXIV
Si quis ades longis serus spectator ab oris
cui lux prima sacri muneris ista fuit
ne te decipiat ratibus naualis Enyo
et par unda fretishic modo terra fuit.
5
Non credis? spectadum lassant aequora Martem:
parua mora estdices 'Hic modo pontus erat.'

XXV
Quod nocturna tibiLeandrepepercerit unda
desine mirari: Caesaris unda fuit.

XXVb
Cum peteret dulces audax Leandros amores
et fessus tumidis iam premeretur aquis
sic miser instantes adfatus dicitur undas:
'Parcite dum properomergite cum redeo.'

XXVI
Lusit Nereidum docilis chorus aequore toto
et uario faciles ordine pinxit aquas.
Fuscina dente minax recto fuitancora curuo:
credidimus remum credidimusque ratem
5
et gratum nautis sidus fulgere Laconum
lataque perspicuo uela tumere sinu.
Quis tantas liquidis artes inuenit in undis?
aut docuit lusus hos Thetis aut didicit.

XXVII
Saecula CarpophorumCaesarsi prisca tulissent
non Porthaoniam barbara terra feram
non Marathon taurumNemee frondosa leonem
Arcas Maenalium non timuisset aprum.
5
Hoc armante manus hydrae mors una fuisset
huic percussa foret tota Chimaera semel.
Igniferos possit sine Colchide iungere tauros
possit utramque feram uincere Pasiphaes.
Si uetus aequorei reuocetur fabula monstri
10
Hesionen soluet solus et Andromedan.
Herculeae laudis numeretur gloria: plus est
bis denas pariter perdomuisse feras.

XXVIII
Augusti labor hic fuerat committere classes
et freta nauali sollicitare tuba.
Caesaris haec nostri pars est quota? uidit in undis
et Thetis ignotas et Galatea feras;
5
uidit in aequoreo feruentes puluere currus
et domini Triton isse putauit equos:
dumque parat saeuis ratibus fera proelia Nereus
horruit in liquidis ire pedestris aquis.
Quidquid et in Circo spectatur et Amphitheatro
10
id diuesCaesarpraestitit unda tibi.
Fucinus et diri taceantur stagna Neronis:
hanc norint unam saecula naumachiam.

XXIX
Cum traheret Priscustraheret certamina Verus
esset et aequalis Mars utriusque diu
missio saepe uiris magno clamore petita est;
sed Caesar legi paruit ipse suae; -
5
lex eratad digitum posita concurrere parma: -
quod licuitlances donaque saepe dedit.
Inuentus tamen est finis discriminis aequi:
pugnauere paressubcubuere pares.
Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:
10
hoc pretium uirtus ingeniosa tulit.
Contigit hoc nullo nisi te sub principeCaesar:
cum duo pugnarentuictor uterque fuit.

XXX
Concita ueloces fugeret cum damma Molossos
et uaria lentas necteret arte moras
Caesaris ante pedes supplex similisque roganti
constititet praedam non tetigere canes.
5
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
haec intellecto principe dona tulit.
Numen habet Caesar: sacra est haecsacra potestas
credite: mentiri non didicere ferae.

XXXI
Da ueniam subitis: non displicuisse meretur
festinatCaesarqui placuisse tibi.

XXXII
Cedere maiori uirtutis fama secunda est.
Illa grauis palma estquam minor hostis habet.

XXXIII
Flauia gensquantum tibi tertius abstulit heres!
paene fuit tantinon habuisse duos.

Liber I

Prologus

1. Spero me secutum in libellis meis tale temperamentum ut de illis queri non possit quisquis de se bene senseritcum salua infirmarum quoque personarum reuerentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit ut nominibus non tantum ueris abusi sintsed et magnis. 2. Mihi fama uilius constet et probetur in me nouissimum ingenium. 3. Absit a iocorum nostrorum simplicitate malignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobe facit qui in alieno libro ingeniosus est. 4. Lasciuam uerborum ueritatemid est epigrammaton linguamexcussaremsi meum esset exemplum: sic scribit Catullussic Marsussic Pedosic Gaetulicussic quicumque perlegitur. 5. Si quis tamen tam ambitiose tristis est ut apud illum in nulla pagina latine loqui fas sitpotest epistola uel potius titulo contentus esse. 6. Epigrammata illis scribuntur qui solent spectare Florales. 7. Non intret Cato theatrum meumaut si intraueritspectet. 8. Videor mihi meo iure facturus si epistolam uersibus clusero:

Nosses iocosae dulce cum sacrum Florae
festosque lusus et licentiam uolgi
cur in theatrumCato seuereuenisti?
an ideo tantum uenerasut exires?

1
Hic est quem legis illequem requiris
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cuilector studiosequod dedisti
5
uiuenti decus atque sentienti
rari post cineres habent poetae.

2
Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellos
et comites longae quaeris habere uiae
hos emequos artat breuibus membrana tabellis:
scrinia da magnisme manus una capit.
Ne tamen ignores ubi sim uenalis et erres
urbe uagus totame duce certus eris:
libertum docti Lucensis quaere Secundum
limina post Pacis Palladiumque forum.

3
Argiletanas mauis habitare tabernas
cum tibiparue liberscrinia nostra uacent.
Nescisheunescis dominae fastidia Romae:
crede mihinimium Martia turba sapit.
5
Maiores nusquam rhonchi: iuuenesque senesque
et pueri rhinocerotis habent.
Audieris cum grande sophosdum basia iactas
ibis ab excusso missus in astra sago.
Sed tu ne totiens domini patiare lituras
10
neue notet lusus tristis harundo tuos
aetheriaslasciuecupis uolitare per auras:
ifuge; sed poteras tutior esse domi.

4
Contigeris nostrosCaesarsi forte libellos
terrarum dominum pone supercilium.
Consueuere iocos uestri quoque ferre triumphi
materiam dictis nec pudet esse ducem.
5
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum
illa fronte precor carmina legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
lasciua est nobis paginauita proba.

5
Do tibi naumachiamtu das epigrammata nobis:
uisputocum libroMarcenatare tuo.

6
Aetherias aquila puerum portante per auras
inlaesum timidis unguibus haesit onus:
nunc sua Caesareos exorat praeda leones
tutus et ingenti ludit in ore lepus.
5
Quae maiora putas miracula? summus utrisque
auctor adest: haec sunt Caesarisilla Iouis.

7
Stella delicium mei columba
Verona licet audiente dicam
uicitMaximepasserem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
5
quanto passere maior est columba.

8
Quod magni Thraseae consummatique Catonis
dogmata sic sequeris saluos ut esse uelis
pectore nec nudo strictos incurris in ensis
quod fecisse uelim teDecianefacis.
5
Nolo uirum facili redemit qui sanguine famam
hunc uololaudari qui sine morte potest.

9
Bellus homo et magnus uis idemCottauideri:
sed qui bellus homo estCottapusillus homo est.

10
Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

11
Cum data sint equiti bis quina nomismataquare
bis decies solusSextilianebibis?
Iam defecisset portantis calda ministros
si non potaresSextilianemerum.

12
Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces
canaque sulphureis Albula fumat aquis
rura nemusque sacrum dilectaque iugera Musis
signat uicina quartus ab urbe lapis.
5
Hic rudis aestiuas praestabat porticus umbras
heu quam paene nouum porticus ausa nefas!
nam subito conlapsa ruitcum mole sub illa
gestatus biiugis Regulus esset equis.
Nimirum timuit nostras Fortuna querelas
10
quae par tam magnae non erat inuidiae.
Nunc et damna iuuant; sunt ipsa pericula tanti:
stantia non poterant tecta probare deos.

13
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto
quem de uisceribus strinxerat ipsa suis
'Si qua fidesuulnus quod feci non dolet' inquit
'sed tu quod facieshoc mihiPaetedolet.'

14
DeliciasCaesarlususque iocosque leonum
uidimus -- hoc etiam praestat harena tibi --
cum prensus blando totiens a dente rediret
et per aperta uagus curreret ora lepus.
5
Vnde potest auidus captae leo parcere praedae?
Sed tamen esse tuus dicitur: ergo potest.

15
O mihi post nullosIulimemorande sodales
si quid longa fides canaque iura ualent
bis iam paene tibi consul tricensimus instat
et numerat paucos uix tua uita dies.
5
Non bene distuleris uideas quae posse negari
et solum hoc ducasquod fuitesse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores
gaudia no remanentsed fugitiua uolant.
Haec utraque manu conplexuque adsere toto:
10
saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non estcrede mihisapientis dicere'Viuam'
sera nimis uita est crastina: uiue hodie.

16
Sunt bonasunt quaedam mediocriasunt mala plura
quae legis hic: aliter non fitAuiteliber.

17
Cogit me Titus actitare causas
et dicit mihi saepe'Magna res est.'
Res magna estTitequam facit colonus.

18
Quid teTuccaiuuat uetulo miscere Falerno
in Vaticanis condita musta cadis?
Quid tantum fecere boni tibi pessima uina?
aut quid fecerunt optima uina mali?
5
De nobis facile estscelus est iugulare Falernum
et dare Campano toxica saeua mero.
Conuiuae meruere tui fortasse perire:
amphora non meruit tam pretiosa mori.

19
Si meminiferant tibi quattuorAeliadentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Iam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.

20
Dic mihiquis furor est? Turba spectante uocata
solus boletosCaecilianeuoras.
Quid dignum tanto tibi uentre gulaque precabor?
Boletum qualem Claudius editedas.

21
Cum peteret regemdecepta satellite dextra
ingessit sacris se peritura focis.
Sed tam saeua pius miracula non tulit hostis
et raptum flammis iussit abire uirum:
5
urere quam potuit contempto Mucius igne
hanc spectare manum Porsena non potuit.
Maior deceptae fama est et gloria dextrae:
si non errassetfecerat illa minus.

22
Quid nunc saeua fugis placidilepusora leonis?
frangere tam paruas non didicere feras.
Seruantur magnis isti ceruicibus ungues
nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
5
Praeda canum lepus estuastos non implet hiatus:
non timeat Dacus Caesaris arma puer.

23
Inuitas nullum nisi cum quoCottalauaris
et dant conuiuam balnea sola tibi.
Mirabar quare numquam meCottauocasses:
iam scio me nudum displicuisse tibi.

24
Aspicis incomptis illumDecianecapillis
cuius et ipse times triste supercilium
qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?
Nolito fronti credere: nupsit heri.

25
Ede tuos tandem populoFaustinelibellos
et cultum docto pectore profer opus
quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
nec sileant nostri praetereantque senes.
5
Ante fores stantem dubitas admittere Famam
teque piget curae praemia ferre tuae?
Post te uicturae per te quoque uiuere chartae
incipiant: cineri gloria sera uenit.

26
Sextilianebibis quantum subsellia quinque
solus: aqua totiens ebrius esse potes;
nec consessorum uicina nomismata tantum
aera sed a cuneis ulteriora petis.
5
Non haec Paelignis agitur uindemia prelis
uua nec in Tuscis nascitur ista iugis
testa sed antiqui felix siccatur Opimi
egerit et nigros Massica cella cados.
A copone tibi faex Laletana petatur
10
si plus quam deciesSextilianebibis.

27
Hesterna tibi nocte dixeramus
quincunces puto post decem peractos
cenares hodieProcillemecum.
Tu factam tibi rem statim putasti
5
et non sobria uerba subnotasti
exemplo nimium periculoso:
miso mnamona sumpotanProcille.

28
Hesterno fetere mero qui credit Acerram
fallitur: in lucem semper Acerra bibit.

29
Fama refert nostros teFidentinelibellos
non aliter populo quam recitare tuos.
Si mea uis dicigratis tibi carmina mittam:
si dici tua uishoc emene mea sint.

30
Chirurgus fueratnunc est uispillo Diaulus:
coepit quo poterat clinicus esse modo.

31
Hos tibiPhoebeuouet totos a uertice crines
Encolposdomini centurionis amor
grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.
Quam primum longasPhoeberecide comas
5
dum nulla teneri sordent lanugine uoltus
dumque decent fusae lactea colla iubae;
utque tuis longum dominusque puerque fruantur
muneribustonsum fac citosero uirum.

32
Non amo teSabidinec possum dicere quare:
hoc tantum possum dicerenon amo te.

33
Amissum non flet cum sola est Gellia patrem
si quis adest iussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudariGelliaquaerit
ille dolet uere qui sine teste dolet.

34
Incustoditis et apertisLesbiasemper
liminibus peccas nec tua furta tegis
et plus spectator quam te delectat adulter
nec sunt grata tibi gaudia si qua latent.
5
At meretrix abigit testem ueloque seraque
raraque Submemmi fornice rima patet.
A Chione saltem uel ab Iade disce pudorem:
abscondunt spurcas et monumenta lupas.
Numquid dura tibi nimium censura uidetur?
10
deprendi ueto teLesbianon futui.

35
Versus scribere me parum seueros
nec quos praelegat in schola magister
Corneliquereris: sed hi libelli
tamquam coniugibus suis mariti
5
non possunt sine mentula placere.
Quid si me iubeas thalassionem
uerbis dicere non thalassionis?
quis Floralia uestit et stolatum
permittit meretricibus pudorem?
10
Lex haec carminibus data est iocosis
ne possintnisi pruriantiuuare.
Quare deposita seueritate
parcas lusibus et iocis rogamus
nec castrare uelis meos libellos:
15
Gallo turpis est nihil Priapo.

36
SiLucanetibi uel si tibiTulledarentur
qualia Ledaei fata Lacones habent
nobilis haec esset pietatis rixa duobus
quod pro fratre mori uellet uterque prior
5
diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
'Viue tuofratertemporeuiue meo.'

37
Ventris onus miseronec te pudetexcipis auro
Bassebibis uitro: carius ergo cacas.

38
Quem recitas meus esto Fidentinelibellus:
sed male cum recitasincipit esse tuus.

39
Si quis erit raros inter numerandus amicos
quales prisca fides famaque nouit anus
si quis Cecropiae madidus Latiaque Mineruae
artibus et uera simplicitate bonus
5
si quis erit recti custosmirator honesti
et nihil arcano qui roget ore deos
si quis erit magnae subnixus robore mentis:
dispeream si non hic Decianus erit.

40
Qui ducis uultus et non legis ista libenter
omnibus inuideasliuidenemo tibi.

41
Vrbanus tibiCaeciliuideris:
non escrede mihi. Quid ergo? uerna
hoc quod Transtiberinus ambulator
qui pallentia sulphurata fractis
5
permutat uitreisquod otiosae
uendit qui madidum cicer coronae
quod custos dominusque uiperarum
quod uiles pueri salariorum
quod fumantia qui tomacla raucus
10
circumfert tepidis cocus popinis
quod non optimus urbicus poeta
quod de Gadibus improbus magister
quod bucca est uetuli dicax cinaedi.
Quare desine iam tibi uideri
15
quod soli tibiCaeciliuideris
qui Gabbam salibus tuis et ipsum
posses uincere Tettium Caballum.
Non cuicumque datum est habere nasum:
ludit qui stolida procacitate
20
non est Tettius illesed caballus.

42
Coniugis audisset fatum cum Porcia Bruti
et subtracta sibi quareret arma dolor
'Nondum scitis' ait'mortem non posse negari?
credideram fatis hoc docuisse patrem.'
5
Dixit et ardentis auido bibit ore fauillas.
I nunc et ferrumturba molestanega.

43
Bis tibi triceni fuimusMancineuocati
et positum est nobis nil here praeter aprum;
non quae de tardis seruantur uitibus uuae
dulcibus aut certant quae melimela fauis;
5
non pira quae longa pendent religata genesta
aut imitata breuis Punica grana rosas;
rustica lactantis nec misit Sassina metas
nec de Picenis uenit oliua cadis:
nudus apersed et hic minimus qualisque necari
10
a non armato pumilione potest.
Et nihil inde datum est; tantum spectauimus omnes:
ponere aprum nobis sic et harena solet.
Ponatur tibi nullus aper post talia facta
sed tu ponaris cui Charidemus apro.

44
Lasciuos leporum cursus lususque leonum
quod maior nobis charta minorque gerit
et bis idem facimusnimium siStellauidetur
hoc tibibis leporem tu quoque pone mihi.

45
Edita ne breuibus pereat mihi cura libellis
dicatur potius ton d' apameibomenos.

46
Cum dicis 'Properofac si facis' Hedylelanguet
protinus et cessat debilitata Venus.
Expectare iube: uelocius ibo retentus.
Hedylesi properasdic mihi ne properem.

47
Nuper erat medicusnunc est uispillo Diaulus:
quod uispillo facitfecerat et medicus.

48
Rictibus his taurus non eripuere magistri
per quos praeda fugax itque reditque lepus;
quodque magis mirumuelocior exit ab hoste
nec nihil a tanta nobilitate refert.
5
Tutior in sola non est cum currit harena
nec cauea tanta conditur ille fide.
Si uitare canum morsuslepus improbequaeris
ad quae confugias ora leonis habes.

49
Vir celtiberis non tacende gentibus
nostraeque laus Hispaniae
uidebis altamLicinianeBibilin
equis et armis nobilem
5
senemque Caium niuibuset fractis sacrum
Vadaueronem montibus
et dilicati dulce Boterdi nemus
Pomona quod felix amat.
Tepidi natabis lene Congedi uadum
10
mollesque Nympharum lacus
quibus remissum corpus adstringes breui
Salonequi ferrum gelat.
Praestabit illic ipsa figendas prope
Voberca prandenti feras;
15
aestus serenos aureo franges Tago
obscurus umbris arborum;
auidam rigens Dercenna placabit sitim
et Nuthaquae uincit niues.
At cum December canus et bruma impotens
20
Aquilone rauco mugiet
aprica repetes Tarraconis litora
tuamque Laletaniam.
Ibi inligatatas mollibus dammas plagis
mactabis et uernas apros
25
leporemque forti callidum rumpes equo
ceruos relinques uilico.
Vicina in ipsum silua descendet focum
infante cinctum sordido;
uocabitur uenator et ueniet tibi
30
conuiua clamatus prope;
lunata nusquam pellis et nusquam toga
olidaeque uestes murice;
procul horridus Liburnus et querulus cliens
imperia uiduarum procul;
35
non rumpet altum pallidus somnum reus
sed mane totum dormies.
Mereatur alius grande et insanum sophos:
miserere tu felicium
ueroque fruere non superbus gaudio
40
dum Sura laudatur tuus.
Non inpudenter uita quod relicum est petit
cum fama quod satis est habet.

50
Si tibi Mistyllos cocusAemilianeuocatur
dicatur quare non Taratalla mihi?

51
Non facit ad saeuos ceruixnisi primaleones:
quid fugis hos dentesambitiose lepus?
Scilicet a magnis ad te descendere tauris
et quae non cernunt frangere colla uelis.
5
Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.

52
Commendo tibiQuintianenostros --
nostros dicere si tamen libellos
possumquos recitat tuus poeta --:
si de seruitio graui queruntur
5
adsertor uenias satisque praestes
etcum se dominum uocabit ille
dicas esse meos manuque missos.
Hoc si terque quaterque clamitaris
inpones plagiario pudorem.

53
Vna est in nostris tuaFidentinelibellis
paginased certa domini signata figura
quae tua traducit manifesto carmina furto.
Sic interpositus uillo contaminat uncto
5
urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus
sic Arrentinae uiolant crystallina testae
sic niger in ripis errat cum forte Caystri
inter Ledaeos ridetur coruus olores
sic ubi multisona feruet sacer Atthide lucus
10
inproba Cecropias offendit pica querelas.
Indice non opus est nostris nec iudice libris
stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'

54
Si quidFusceuacas adhuc amari --
nam sunt hinc tibisunt et hinc amici --
unumsi superestlocum rogamus
nec mequod tibi sim nouusrecuses:
5
omnes hoc ueteres tui fuerunt.
Tu tantum inspice qui nouus paratur
an possit fieri uetus sodalis.

55
Vota tui breuiter si uis cognoscere Marci
clarum militiaeFrontotogaeque decus
hoc petitesse sui nec magni ruris arator
sordidaque in paruis otia rebus amat.
5
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
et matutinum portat ineptus Haue
cui licet exuuiis nemoris rurisque beato
ante focum plenas explicuisse plagas
et piscem tremula salientem ducere saeta
10
flauaque de rubro promere mella cado?
pinguis inaequales onerat cui uilica mensas
et sua non emptus praeparat oua cinis?
Non amet hanc uitam quisquis me non amatopto
uiuat et urbanis albus in officiis.

56
Continuis uexata madet uindemia nimbis:
non potesut cupiasuenderecopomerum.

57
QualemFlacceuelim quaeris nolimque puellam?
nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus:
nec uolo quod cruciat nec uolo quod satiat.

58
Milia pro puero centum me mango poposcit:
risi egosed Phoebus protinus illa dedit.
Hoc dolet et queritur de me mea mentula secum
laudaturque meam Phoebus in inuidiam.
5
Sed sestertiolum donauit mentula Phoebo
bis decies: hoc da tu mihipluris emam.

59
Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum:
inter delicias quid facit ista fames?
Redde Lupi nobis tenebrosaque balnea Grylli:
tam male cum cenemcur beneFlaccelauer?

60
Intres ampla licet torui lepus ora leonis
esse tamen uacuo se leo dente putat.
Quod ruet in tergum uel quos procumbet in armos
alta iuuencorum uolnera figet ubi?
5
Quid frustra nemorum dominum regemque fatigas?
non nisi delecta pascitur ille fera.

61
Verona docti syllabas amat uatis
Marone felix Mantua est
censetur Aponi Liuio suo tellus
Stellaque nec Flacco minus
5
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus
Nasone Paeligni sonant
duosque Senecas unicumque Lucanum
facunda loquitur Corduba
gaudent iocosae Canio suo Gades
10
Emerita Deciano meo:
teLicinianegloriabitur nostra
nec me tacebit Bilbilis.

62
Casta nec antiquis cedens Laeuina Sabinis
et quamuis tetrico tristior ipsa uiro
dum modo Lucrinonodo se demittit Auerno
et dum Baianis saepe fouetur aquis
5
incidit in flammas: iuuenemque secuta relicto
coniuge Penelope uenitabit Helene.

63
Vt recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo:
non audireCelersed recitare cupis.

64
Bella esnouimuset puellauerum est
et diuesquis enim potest negare?
Sed cum te nimiumFabullalaudas
nec diues neque bella nec puella es.

65
Cum dixi ficusrides quasi barbara uerba
et dici ficosCaecilianeiubes.
Dicemus ficusquas scimus in arbore nasci
dicemus ficosCaecilianetuos.

66
Errasmeorum fur auare librorum
fieri poetam posse qui putas tanti
scriptura quanti constet et tomus uilis:
non sex paratur aut decem sophos nummis.
5
Secreta quaere carmina et rudes curas
quas nouit unus scrinioque signatas
custodit ipse uirginis pater chartae
quae trita duro non inhorruit mento:
mutare dominum non potest liber notus.
10
Sed pumicata fronte si quis est nondum
nec umbilicis cultus atque membrana
mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.
Aliena quisquis recitat et petit famam
non emere librumsed silentium debet.

67
'Liber homo es nimium' dicis mihiCerylesemper.
In te quis dicitCeryle:'Liber homo es?'

68
Quidquid agit Rufusnihil est nisi Naeuia Rufo.
Si gaudetsi fletsi tacethanc loquitur.
Cenatpropinatposcitnegatinnuit: una est
Naeuia; si non sit Naeuiamutus erit.
5
Scriberet hesterna patri cum luce salutem
'Naeuia lux' inquit 'Naeuia lumenhaue.'
Haec legit et ridet demisso Naeuia uultu.
Naeuia non una est: quiduir ineptefuris?

69
CoepitMaximePana qui solebat
nunc ostendere Canium Tarentos.

70
Vade salutatum pro meliber: ire iuberis
ad Proculi nitidosofficioselares.
Qaueris iterdicam. Vicinum Castora canae
transibis Vestae uirgineamque domum;
5
inde sacro ueneranda petes Palatia cliuo
plurima qua summi fulget imago ducis.
Nec te detineat miri radiata colossi
quae Rhodium moles uincere gaudet opus.
Flecte uias hac qua madidi sunt tecta Lyaei
10
et Cybeles picto stat Corybante tholus.
Protinus a laeua clari tibi fronte Penates
atriaque excelsae sunt adeunda domus.
Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:
nulla magis toto ianua poste patet
15
nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.
Si dicet 'Quare non tamen ipse uenit?'
sic licet excuses 'Quia qualiacumque leguntur
istasalutator scribere non potuit'.

71
Laeuia sex cyathisseptem Iustina bibatur
quinque LycasLyde quattuorIda tribus.
Omnis ab infuso numeretur amica Falerno
et quia nulla uenittu mihiSomneueni.

72
Nostris uersibus esse te poetam
Fidentineputas cupisque credi?
Sic dentata sibi uidetur Aegle
emptis ossibus Indicoque cornu;
5
sic quae nigrior est cadente moro
cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es
caluus cum fueriseris comatus.

73
Nullus in urbe fuit tota qui tangere uellet
uxorem gratisCaecilianetuam
dum licuit: sed nunc positis custodibus ingens
turba fututorum est: ingeniosus homo es.

74
Moechus erat: poteras tamen hoc tuPaulanegare.
Ecce uir est: numquidPaulanegare potes?

75
Dimidium donare Lino quam credere totum
qui mauoltmauolt perdere dimidium.

76
O mihi curarum pretium non uile mearum
FlacceAntenorei spes et alumne laris
Pierios differ cantusque chorosque sororum;
aes dabit ex istis nulla puella tibi.
5
Quid petis a Phoebo? nummos habet arca Mineruae;
haec sapithaec omnes fenerat una deos.
Quid possunt hederae Bacchi dare? Pallados arbor
inclinat uarias pondere nigra comas.
Praeter aquas Helicon et serta lyrasque dearum
10
nil habet et magnumsed perinane sophos.
Quid tibi cum Cirrha? quid cum Permesside nuda?
Romanum propius diuitiusque forum est.
Illic aera sonant: at circum pulpita nostra
et steriles cathedras basia sola crepant.

77
Pulchre ualet Charinus et tamen pallet.
Parce bibit Charinus et tamen pallet.
Bene concoquit Charinus et tamen pallet.
Sole utitur Charinus et tamen pallet.
5
Tingit cutem Charinus et tamen pallet.
Cunnum Charinus lingit et tamen pallet.

78
Indignas premeret pestis cum tabida fauces
inque ipsos uultus serperet atra lues
siccis ipse genis flentes hortatus amicos
decreuit Stygios Festus adire lacus.
5
Nec tamen obscuro pia polluit ora ueneno
aut torsit lenta tristia fata fame
sanctam Romana uitam sed morte peregit
dimisitque animam nobiliore rogo.
Hanc mortem fatis magni praeferre Catonis
10
fama potest: huius Caesar amicus erat.

79
Semper agis causas et res agisAttalesemper:
estnon est quod agasAttalesemper agis.
Si res et causae desuntagisAttalemulas.
Attalene quod agas desitagas animam.

80
SportulaCanetibi suprema nocte petita est.
Occidit puto teCanequod una fuit.

81
A seruo scis te genitum blandeque fateris
cum dicis dominumSosibianepatrem.

82
Haec quae puluere dissipata multo
longas porticus explicat ruinas
en quanto iacet absoluta casu!
Tectis nam modo Regulus sub illis
5
gestatus fuerat recesseratque
uicta est pondere cum suo repente
etpostquam domino nihil timebat
securo ruit incruenta damno.
TantaeRegulepost metum querelae
10
quis curam neget esse te deorum
propter quem fuit innocens ruina?

83
Os et labra tibi lingitManneiacatellus:
non mirormerdas si libet esse cani.

84
Vxorem habendam non putat Quirinalis
cum uelit habere filioset inuenit
quo possit istud more: futuit ancillas
domumque et agros implet equitibus uernis.
5
Pater familiae uerus est Quirinalis.

85
Venderet excultos colles cum praeco facetus
atque suburbani iugera pulchra soli
'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse
uendere: nil debetfenerat immo magis.'
5
'Quae ratio est igitur?' 'Seruos ibi perdidit omnes
et pecus et fructus; non amat inde locum.'
Quis faceret pretium nisi qui sua perdere uellet
omnia? Sic Mario noxius haeret ager.

86
Vicinus meus est manuque tangi
de nostris Nouius potest fenestris.
Quis non inuideat mihi putetque
horis omnibus esse me beatum
5
iuncto cui liceat frui sodale?
Tam longe est mihi quam Terentianus
qui nunc Niliacam regit Syenen.
Non conuiuerenec uidere saltem
non audire licetnec urbe tota
10
quisquam est tam prope tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius uel illi.
Vicinus Nouio uel inquilinus
sitsi quis Nouium uidere non uolt.

87
Ne grauis hesterno fragresFescenniauino
pastillos Cosmi luxuriosa uoras.
Ista linunt dentes iantaculased nihil obstant
extremo ructus cum redit a barathro.
5
Quid quod olet grauius mixtum diapasmate uirus
atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
iam tollas et sis ebria simpliciter.

88
Alcimequem raptum domino crescentibus annis
Labicana leui caespite uelat humus
accipe non Pario nutantia pondera saxo
quae cineri uanus dat ruitura labor
5
sed faciles buxos et opacas palmitis umbras
quaeque uirent lacrimis roscida prata meis
accipecare puernostri monimenta doloris:
hic tibi perpetuo tempore uiuet honor.
Cum mihi supremos Lachesis perneuerit annos
10
non aliter cineres mando iacere meos.

89
Garris in aurem semper omnibusCinna
garrire et illud teste quod licet turba.
Rides in auremquererisarguisploras
cantas in auremiudicastacesclamas
5
adeoque penitus sedit hic tibi morbus
ut saepe in auremCinnaCaesarem laudes.

90
Quod numquam maribus iunctam teBassauidebam
quodque tibi moechum fabula nulla dabat
omne sed officium circa te semper obibat
turba tui sexusnon adeunte uiro
5
esse uidebarisfateorLucretia nobis:
at tupro facinusBassafututor eras.
Inter se geminos audes committere cunnos
mentiturque uirum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum
10
hic ubi uir non estut sit adulterium.

91
Cum tua non edascarpis mea carminaLaeli.
Carpere uel noli nostra uel ede tua.

92
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis
tangi se digitoMamurianetuo.
Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto
si dest nil aliudMamurianetibi.
5
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati
nec curtus Chiones Antiopesue calix
cerea si pendet lumbis et scripta lacerna
dimidiasque nates Gallica paeda tegit
pasceris et nigrae solo nidore culinae
10
et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
non culumneque enim est culusqui non cacat olim
sed fodiam digito qui superest oculum;
nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.
Denique pedicaMamurianesatur.

93
Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus
qui prior Elysias gaudet adisse domos.
Ara duplex primi testatur munera pili:
plus tamen esttitulo quod breuiore legis:
5
'Iunctus uterque sacro laudatae foedere uitae
famaque quod raro nouitamicus erat.'

94
Cantasti maledum fututa esAegle.
Iam cantas bene: basianda non es.

95
Quod clamas semperquod agentibus obstrepisAeli
non facis hoc gratis: accipisut taceas.

96
Si non molestum est teque non pigetscazon
nostro rogamus pauca uerba Materno
dicas in aurem sic ut audiat solus.
Amator ille tristium lacernarum
5
et baeticatus atque leucophaeatus
qui coccinatos non putat uiros esse
amethystinasque mulierum uocat uestes
natiua laudethabeat et licet semper
fuscos coloresgalbinos habet mores.
10
Rogabit unde suspicer uirum mollem.
Vna lauamur: aspicit nihil sursum
sed spectat oculis deuorantibus draucos
nec otiosis mentulas uidet labris.
Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.

97
Cum clamat omnesloqueris tuncNaeuoletantum
et te patronum causidicumque putas.
Hac ratione potest nemo non esse disertus.
Eccetacent omnes: Naeuoledic aliquid.

98
Litigat et podagra DiodorusFlaccelaborat.
Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.

99
Non plenum modo uicies habebas
sed tam prodigus atque liberalis
et tam lautus erasCaleneut omnes
optarent tibi centies amici.
5
Audit uota deus precesque nostras
atque intraputoseptimas Kalendas
mortes hoc tibi quattuor dederunt.
At tu sic quasi non foret relictum
sed raptum tibi centiesabisti
10
in tantam miser esuritionem
ut conuiuia sumptusiora
toto quae semel apparas in anno
nigrae sordibus explices monetae
et septem ueteres tui sodales
15
constemus tibi plumbea selibra.
Quid dignum meritis precemur istis?
Optamus tibi miliesCalene.
Hoc si contigeritfame peribis.

100
Mammas atque tatas habet Afrased ipsa tatarum
dici et mammarum maxima mamma potest.

101
Illa manus quondam studiorum fida meorum
et felix domino notaque Caesaribus
destituit primos uiridis Demetrius annos:
quarta tribus lustris addita messis erat.
5
Ne tamen ad Stygias famulus descenderet umbras
ureret implicitum cum scelerata lues
cauimus et domini ius omne remisimus aegro:
munere dignus erat conualuisse meo.
Sensit deficiens sua praemia meque patronum
10
dixit ad infernas liber iturus aquas.

102
Qui pinxit Venerem tuamLycori
blanditusputopictor est Mineruae.

103
'Si dederint superi decies mihi milia centum'
dicebas nondumScaeuolaiustus eques
'qualiter o uiuamquam large quamque beate!'
Riserunt faciles et tribuere dei.
5
Sordidior multo post hoc togapaenula peior
calceus est sarta terque quaterque cute:
deque decem plures semper seruantur oliuae
explicat et cenas unica mensa duas
et Veientani bibitur faex crassa rubelli
10
asse cicer tepidum constat et asse Venus.
In iuso fallax atque infitiatoreamus:
aut uiue aut deciesScaeuolaredde deis.

104
Picto quod iuga delicata collo
pardus sustinet inprobaeque tigres
indulgent patientiam flagello
mordent aurea quod lupata cerui
5
quod frenis Libyci domantur ursi
etquantum Calydon tulisse fertur
paret purpureis aper capistris
turpes esseda quod trahunt uisontes
et molles dare iussa quod choreas
10
nigro belua non negat magistro:
quis spectacula non putet deorum?
Haec transit tamenut minoraquisquis
uenatus humiles uidet leonum
quos uelox leporum timor fatigat.
15
Dimittuntrepetuntamantque captos
et securior est in ore praeda
laxos cui dare peruiosque rictus
gaudent et timidos tenere dentes
mollem frangere dum pudet rapinam
20
stratis cum modo uenerint iuuencis.
Haec clementia non paratur arte
sed norunt cui seruiant leones.

105
In NomentanisOuidiquod nascitur aruis
accepit quotiens tempora longamerum
exuit annosa mores nomenque senecta:
et quidquid uoluittesta uocatur anus.

106
Interponis aquam subindeRufe
et si cogeris a sodaleraram
diluti bibis unciam Falerni.
Numquid pollicita est tibi beatam
5
noctem Naeuia sobriasque mauis
certae nequitias fututionis?
Suspirasreticesgemis: negauit.
Crebros ergo licet bibas trientes
et durum iugules mero dolorem.
10
Quid parcis tibiRufe? dormiendum est.

107
Saepe mihi dicisLuci carissime Iuli
'scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobissed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque suo:
5
condere uicturas temptem per saecula curas
et nomen flammis eripuisse meum.
In steriles nolunt campos iuga ferre iuuenci:
pingue solum lassatsed iuuat ipse labor.

108
Est tibi -- sitque precor multos crescatque per annos --
pulchra quidemuerum Transtiberina domus:
at mea Vipsanas spectant cenacula laurus
factus in hac ego sum iam regione senex.
5
Migrandum estut mane domi teGallesalutem:
est tantiuel si longius illa foret.
Sed tibi non multum est unum si praesto togatum:
multum esthunc unum si mihiGallenego.
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
10
mane tibi pro me dicet hauere liber.

109
Issa est passere nequior Catulli
Issa est purior osculo columbae
Issa est blandior omnibus puellis
Issa est carior Indicis lapillis
5
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tusi queriturloqui putabis;
sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat capitque somnos
ut suspiria nulla sentiantur;
10
et desiderio coacta uentris
gutta pallia non fefellit ulla
sed blando pede suscitat toroque
deponi monet et rogat leuari.
Castae tantus inest pudor catellae
15
ignorat Venerem; nec inuenimus
dignum tam tenera uirum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam
picta Publius exprimit tabella
in qua tam similem uidebis Issam
20
ut sit tam similis sibi nec ipsa.
Issam denique pone cum tabella:
aut utramque putabis esse ueram
aut utramque putabis esse pictam.

110
Scribere me quererisVeloxepigrammata longa.
Ipse nihil scribis: tu breuiora facis.

111
Cum tibi sit sophia par fama et cura deorum
ingenio pietas nec minor ipsa tuo:
ignorat meritis dare muneraqui tibi librum
et qui mitaturReguletura dari.

112
Cum te non nossemdominum regemque uocabam;
nunc bene te noui: iam mihi Priscus eris.

113
Quaecumque lusi iuuenis et puer quodam
apinasque nostrasquas nec ipse iam noui
male conlocare si bonas uoles horas
et inuidebis otio tuolector
5
a Valeriano Pollio petes Quinto
per quem perire non licet meis nugis.

114
Hos tibi uicinosFaustineTelesphorus hortos
Faenius et breue rus udaque prata tenet.
Condidit hic natae cineres nomenque sacrauit
quod legis Antullaedignior ipse legi.
5
Ad Stygias aequum fuerat pater isset ut umbras:
quod quia non licuituiuatut ossa colat.

115
Quaedam me cupit-- inuideProcille!--
loto candidior puella cycno
argentoniuelilioligustro:
sed quandam uolo nocte nigriorem
5
formicapicegraculocicada.
Iam suspendia saeua cogitabas:
si noui bene teProcilleuiues.

116
Hoc nemus aeterno cinerum sacrauit honori
Faenius et culti iugera pulchra soli.
Hoc tegitur cito rapta suis Antulla sepulcro
hoc erit Antullae mixtus uterque parens.
5
Si cupit hunc aliquismoneone speret agellum:
perpetuo dominis seruiet iste suis.

117
Occurris quotiensLupercenobis
'Vis mittam puerum' subinde dicis
'cui tradas epigrammaton libellum
lectum quem tibi protinus remittam?'
5
Non est quod puerumLuperceuexes.
Longum estsi uelit ad Pirum uenire
et scalis habito tribussed altis.
Quod quaeris propius petas licebit.
Argi nempe soles subire Letum:
10
contra Caesaris est forum taberna
scriptis postibus hinc et inde totis
omnis ut cito perlegas poetas:
illinc me pete. +Nec+ roges Atrectum --
hoc nomen dominus gerit tabernae --;
15
de primo dabit alteroue nido
rasum pumice purpuraque cultum
denaris tibi quinque Martialem.
'Tanti non es' ais? SapisLuperce.

118
Cui legisse satis non est epigrammata centum

nil illi satis estCaedicianemali.

Liber II

Valerius Martialis Deciano suo sal.

1. 'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamussi legimus epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere? 2. Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiantquibus pro se loqui non licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt suaid est malalingua: in quacumque pagina uisum estepistolam faciunt. 3. Noli ergosi tibi uideturrem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. 4. Denique uideris an te delectet contra retiarium ferula. 5. Ego inter illos sedeo qui protinus reclamant.' 6. Puto me herculesDecianeuerum dicis. 7. Quid si scias cum qua et quam longa epistola negotium fueris habiturus? 8. Itaque quod exigis fiat. Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderintquod ad primam paginam non lassi peruenient.

1
Ter centena quidem poteras epigrammata ferre
sed quis te ferret perlegeretqueliber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum estbreuior quod mihi charta perit;
5
deindequod haec una peragit librarius hora
nec tantum nugis seruiet ille meis;
tertia res haec estquod si cui forte legeris
sis licet usque malusnon odiosus eris.
Te conuiua leget mixto quincuncesed ante
10
incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus breuitate uideris?
Ei mihiquam multis sic quoque longus eris!

2
Creta dedit magnummaius dedit Africa nomen
Scipio quod uictor quodque Metellus habet;
nobilius domito tribuit Germania Rheno
et puer hoc dignus nomineCaesareras.
5
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos:
quae datur ex Chattis laureatota tua est.

3
Sextenihil debesnil debesSextefatemur:
debet enimsi quis soluereSextepotest.

4
O quam blandus esAmmianematri!
quam blanda est tibi materAmmiane!
Fratrem te uocat et soror uocatur.
Cur uos nomina nequiora tangunt?
5
Quare non iuuat hoc quod estis esse?
Lusum creditis hoc iocumque? Non est:
matremquae cupit esse se sororem
nec matrem iuuat esse nec sororem.

5
Ne ualeamsi non totisDecianediebus
et tecum totis noctibus esse uelim.
Sed duo sunt quae nos disiungunt milia passum:
quattuor haec fiuntcum rediturus eam.
5
Saepe domi non es; cum sis quoquesaepe negaris:
uel tantum causis uel tibi saepe uacas.
Te tamen ut uideamduo milia non piget ire;
ut te non uideamquattuor ire piget.

6
I nuncedere me iube libellos.
Lectis uix tibi paginis duabus
spectas eschatocollionSeuere
et longas trahis oscitationes.
5
Haec suntquae relegente me solebas
rapta exscriberesed Vitellianis;
haec suntsingula quae sinu ferebas
per conuiuia cunctaper theatra;
haec sunt aut meliora si qua nescis.
10
Quid prodest mihi tam macer libellus
nullo crassior ut sit umbilico
si totus tibi triduo legatur?
Numquam deliciae supiniores.
Lassus tam cito deficis uiator
15
et cum currere debeas Bouillas
interiungere quaeris ad Camenas?
I nuncedere me iube libellos.

7
Declamas bellecausas agisAtticebelle;
historias bellascarmina bella facis;
componis belle mimosepigrammata belle;
bellus grammaticusbellus es astrologus
5
et belle cantas et saltasAtticebelle;
bellus es arte lyraebellus es arte pilae.
Nil bene cum faciasfacias tamen omnia belle
uis dicam quid sis? Magnus es ardalio.

8
Si qua uidebuntur chartis tibilectorin istis
siue obscura nimis siue latina parum
non meus est error: nocuit librarius illis
dum properat uersus adnumerare tibi.
5
Quod si non illum sed me peccasse putabis
tunc ego te credam cordis habere nihil.
'Ista tamen mala sunt.' Quasi nos manifesta negemus!
Haec mala suntsed tu non meliora facis.

9
Scripsirescripsit nil Naeuianon dabit ergo.
Sed puto quod scripsi legerat: ergo dabit.

10
Basia dimidio quod das mihiPostumelabro
laudo: licet demas hinc quoque dimidium.
Vis dare maius adhuc et inenarrabile munus?
Hoc tibi habe totumPostumedimidium.

11
Quod fronte Selium nubila uidesRufe
quod ambulator porticum terit seram
lugubre quiddam quod tacet piger uoltus
quod paene terram nasus indecens tangit
5
quod dextra pectus pulsat et comam uellit:
non ille amici fata luget aut fratris
uterque natus uiuit et precor uiuat
salua est et uxor sarcinaeque seruique
nihil colonus uilicusque decoxit.
10
Maeroris igitur causa quae? Domi cenat.

12
Esse quid hoc dicam quod olent tua basia murram
quodque tibi est numquam non alienus odor?
Hoc mihi suspectum estquod oles benePostumesemper:
Postumenon bene olet qui bene semper olet.

13
Et iudex petit et petit patronus:
soluas censeoSextecreditori.

14
Nil intemptatum Seliusnil linquit inausum
cenandum quotiens iam uidet esse domi.
Currit ad Europen et tePaulinetuosque
laudat Achilleossed sine finepedes.
5
Si nihil Europe fecittunc Saepta petundur
si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
Hinc quoque deceptus Memphitica templa frequentat
adsidet et cathedrismaesta iuuencatuis.
Inde petit centum pendentia tecta columnis
10
illinc Pompei dona nemusque duplex;
nec Fortunati spernit nec balnea Fausti
nec Grylli tenebras Aeoliamque Lupi:
nam thermis iterumque iterumque iterumque lauatur.
Omnia cum fecitsed renuente deo
15
lotus ad Europes tepidae buxeta recurrit
si quis ibi serum carpat amicus iter.
Per te perque tuamuector lasciuepuellam
ad cenam Selium turogotaureuoca.

15
Quod nulli calicem tuum propinas
humane facisHormenon superbe.

16
Zoilus aegrotat: faciunt hanc stragula febrem.
Si fuerit sanuscoccina quid facient?
quid torus a Niloquid Sidone tinctus olenti?
ostendit stultas quid nisi morbus opes?
5
Quid tibi cum medicis? dimitte Machaonas omnis.
Vis fieri sanus? stragula sume mea.

17
Tonstrix Suburae faucibus sedet primis
cruenta pendent qua flagella tortorum
Argique Letum multus obsidet sutor:
sed ista tonstrixAmmianenon tondet
5
non tondetinquam. Quid igitur facit? Radit.

18
Capto tuampudet heused captoMaximecenam
tu captas aliam: iam sumus ergo pares.
Mane salutatum ueniotu diceris isse
ante salutatum: iam sumus ergo pares.
5
Sum comes ipse tuus tumidique anteambulo regis
tu comes alterius: iam sumus ergo pares.
Esse sat est seruumiam nolo uicarius esse.
Qui rex est regemMaximenon habeat.

19
Felicem fieri credis meZoilecena?
felicem cenaZoiledeinde tua?
Debet Aricino conuiua recumbere cliuo
quem tua felicemZoilecena facit.

20
Carmina Paulus emitrecitat sua carmina Paulus.
Nam quod emas possis iure uocare tuum.

21
Basia das aliisaliis dasPostumedextram.
Dicis 'Vtrum mauis? elige.' Malo manum.

22
Quid mihi uobiscum esto Phoebe nouemque sorores?
ecce nocet uati Musa iocosa suo.
Dimidio nobis dare Postumus ante solebat
basianunc labro coepit utroque dare.

23
Non dicamlicet usque me rogetis
qui sit Postumus in meo libello
non dicam: quid enim mihi necesse est
has offendere basiationes
5
quae se tam bene uindicare possunt?

24
'Si det iniqua tibi tristem fortuna reatum
squalidus haerebo pallidiorque reo:
si iubeat patria damnatum excedere terra
per fretaper scopulos exulis ibo comes.'
5
Dat tibi diuitias: ecquid sunt ista duorum?
Das partem? Multum est? Candidedas aliquid?
Mecum eris ergo miser: quod si deus ore sereno
adnueritfelixCandidesolus eris.

25
Das numquamsemper promittisGallaroganti:
si semper fallisiam rogoGallanega.

26
Quod querulum spiratquod acerbum Naeuia tussit
inque tuos mittit sputa subinde sinus
iam te rem factamBithynicecredis habere?
Erras: blanditur Naeuianon moritur.

27
Laudantem Selium cenae cum retia tendit
accipesiue legas siue patronus agas:
'Effecte! grauiter! cito! nequiter! euge! beate!'--
'Hoc uolui! Facta est iam tibi cenatace.'

28
Rideto multum qui teSextillecinaedum
dixerit et digitum porrigito medium.
Sed nec pedico es nec tuSextillefututor
calda Vetustinae nec tibi bucca placet.
5
Ex istis nihil es fateorSextille: quid ergo es?
Nesciosed tu scis res superesse duas.

29
Rufeuides illum subsellia prima terentem
cuius et hinc lucet sardonychata manus
quaeque Tyron totiens epotauere lacernae
et toga non tactas uincere iussa niues
5
cuius olet toto pinguis coma Marcelliano
et splendent uolso bracchia trita pilo
non hesterna sedet lunata lingula planta
coccina non laesum pingit aluta pedem
et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
10
Ignoras quid sit? Splenia tolleleges.

30
Mutua uiginti sestertia forte rogabam
quae uel donanti non graue munus erat:
quippe rogabatur felixque uetusque sodalis
et cuius laxas arca flagellat opes.
5
Is mihi 'Diues erissi causas egeris' inquit.
Quod peto daGai: non peto consilium.

31
Saepe ego Chrestinam futui. Det quam bene quaeris?
Supra quod fieri nilMarianepotest.

32
Lis mihi cum Balbo esttu Balbum offendere non uis
Pontice. Cum Licino est: hic quoque magnus homo est.
Vexat saepe meum Patrobas confinis agelllum:
contra libertum Caesaris ire times.
5
Abnegat et retinet nostrum Laronia seruum:
respondes 'Orba estdiuesanusuidua.'
Non benecrede mihiseruo seruitur amico:
sit liberdominus qui uolet esse meus.

33
Cur non basio tePhilaeni? calua es.
Cur non basio tePhilaeni? rufa es.
Cur non basio tePhilaeni? lusca es.
Haec qui basiato Philaenifellat.

34
Cum placeat Phileros tota tibi dote redemptus
tres pateris natosGallaperire fame.
Praestatur cano tanta indulgentia cunno
quem nec casta potest iam decuisse Venus.
5
Perpetuam di te faciant Philerotis amicam
o materqua nec Pontia deterior.

35
Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae
in rhytio poterasPhoebelauare pedes.

36
Flectere te nolimsed nec turbare capillos;
splendida sit nolosordida nolo cutis;
nec mitratorum nec sit tibi barba reorum:
nolo uirum nimiumPannychenolo parum.
5
Nunc sunt crura pilis et sunt tibi pectora saetis
horridased mens estPannycheuolsa tibi.

37
Quidquid ponitur hinc et inde uerris
mammas suminis imbricemque porci
communemque duobus attagenam
mullum dimidium lupumque totum
5
muraenaeque latus femurque pulli
stillantemque alica sua palumbum.
Haec cum condita sunt madente mappa
traduntur puero domum ferenda:
nos accumbimus otiosa turba.
10
Vllus si pudor estrepone cenam:
cras teCaecilianenon uocaui.

38
Quid mihi reddat ager quaerisLineNomentanus?
Hoc mihi reddit ager: teLinenon uideo.

39
Coccina famosae donas et ianthina moechae:
uis dare quae meruit munera? Mitte togam.

40
Vri Tongilius male dicitur hemitritaeo.
Noui hominis fraudes: esurit atque sitit.
Subdola tenduntur crassis nunc retia turdis
hamus et in mullum mittitur atque lupum.
5
Caecuba saccentur quaeque annus coxit Opimi
condantur parco fusca Falerna uitro.
omnes Tongilium medici iussere lauari:
o stultifebrem creditis esse? Gula est.

41
'Ride si sapiso puellaride'
Paelignusputodixerat poeta:
sed non dixerat omnibus puellis.
Verum ut dixerit omnibus puellis
5
non dixit tibi: tu puella non es
et tres sunt tibiMaximinadentes
sed plane piceique buxeique.
Quare si speculo mihique credis
debes non aliter timere risum
10
quam uentum Spanius manumque Priscus
quam cretata timet Fabulla nimbum
cerussata timet Sabella solem.
Voltus indue tu magis seueros
quam coniunx Priami nurusque maior;
15
mimos ridiculi Philistionis
et conuiuia nequiora uita
et quidquid lepida procacitate
laxat perspicuo labella risu.
Te maestae decet adsidere matri
20
lugentique uirum piumue fratrem
et tantum tragicis uacare Musis.
At tu iudicium secuta nostrum
plorasi sapiso puellaplora.

42
Zoilequid solium subluto podice perdis?
Spurcius ut fiatZoilemerge caput.

43
Koina philon haec sunthaec sunt tuaCandidekoinav
quae tu magnilocus nocte dieque sonas:
te Lacedaemonio uelat toga lota Galaeso
uel quam seposito de grege Parma dedit:
5
at mequae passa est furias et cornua tauri
noluerit dici quam pila prima suam.
Misit Agenoreas Cadmi tibi terra lacernas:
non uendes nummis coccina nostra tribus.
Tu Libycos Indis suspendis dentibus orbis:
10
fulcitur testa fagina mensa mihi.
Inmodici tibi flaua tegunt chrysendeta mulli:
concolor in nostracammarelance rubes.
Grex tuus Iliaco poterat certare cinaedo:
at mihi succurrit pro Ganymede manus.
15
Ex opibus tantis ueteri fidoque sodali
das nihil et dicisCandideKoina philon?

44
Emi seu puerum togamue pexam
seu tresut putaquattuorue libras
Sextus protinus ille fenerator
quem nostis ueterem meum sodalem
5
ne quid forte petam timet cauetque
et secumsed ut audiamsusurrat:
'Septem milia debeo Secundo
Phoebo quattuorundecim Phileto
et quadrans mihi nullus est in arca.'
10
O grande ingenium mei sodalis!
Durum estSextenegarecum rogaris:
quanto duriusantequam rogeris!

45
Quae tibi non stabat praecisa est mentulaGlypte.
Demenscum ferro quid tibi? Gallus eras.

46
Florida per uarios ut pingitur Hybla colores
cum breue Sicaniae uer populantur apes
sic tua subpositis conlucent prela lacernis
sic micat innumeris arcula synthesibus
5
+atque unam+ uestire tribum tua candida possunt
Apula non uno quae grege terra tulit.
Tu spectas hiemem succincti lentus amici
pro scelus! et lateris frigora trita tui.
Quantum eratinfelixpannis fraudare duobus --
10
quid renuis? -- non teNaeuolesed tineas?

47
Subdola famosae moneo fuge retia moechae
leuior o conchisGalleCytheriacis.
Confidis natibus? Non est pedico maritus;
quae faciat duo sunt: irrumat aut futuit.

48
Coponem laniumque balneumque
tonsorem tabulamque calculosque
et paucossed ut eligamlibellos:
unum non nimium rudem sodalem
5
et grandem puerum diuque leuem
et caram puero meo puellam:
haec praesta mihiRufeuel Butuntis
et thermas tibi habe Neronianas.

49
Vxorem nolo Telesinam ducere: quare?
Moecha est. Sed pueris dat Telesina: uolo.

50
Quod fellas et aquam potasnilLesbiapeccas:
qua tibi parte opus estLesbiasumis aquam.

51
Vnus saepe tibi tota denarius arca
cum sit et hic culo tritiorHylletuo
non tamen hunc pistornon auferet hunc tibi copo
sed si quis nimio pene superbus erit.
5
Infelix uenter spectat conuiuia culi
et semper miser hic esuritille uorat.

52
Nouit loturos Dasius numerare: poposcit
mammosam Spatalen pro tribus; illa dedit.

53
Vis fieri liber? MentirisMaximenon uis:
sed fieri si uishac ratione potes.
Liber eriscenare foris siMaximenolis
Veintana tuam si domat uua sitim
5
si ridere potes miseri chrydendeta Cinnae
contentus nostra si potes esse toga
si plebeia Venus gemino tibi uincitur asse
si tua non rectus tecta subire potes.
Haec tibi si uis estsi mentis tanta potestas
10
liberior Partho uiuere rege potes.

54
Quid de teLinesuspicetur uxor
et qua parte uelit pudiciorem
certis indiciis satis probauit
custodem tibi quae dedit spadonem.
5
Nil nasutius hac maligniusque.

55
Vis teSextecoli: uolebam amare.
Parendum est tibi: quod iubescoleris;
sed si te coloSextenon amabo.

56
Gentibus in Libycis uxor tuaGallemale audit
inmodicae foedo crimine auaritiae.
Sed mera narrantur mendacia: non solet illa
accipere omnino. Quid solet ergo? Dare.

57
Hic quem uidetis gressibus uagis lentum
amethystinatus media qui secat Saepta
quem non lacernis Publius meus uincit
non ipse Cordus alpha paenulatorum
5
quem grex togatus sequitur et capillatus
recensque sella linteisque lorisque
oppignerauit modo modo ad Cladi mensam
uix octo nummis anulumunde cenaret.

58
Pexatus pulchre rides meaZoiletrita.
Sunt haec trita quidemZoilesed mea sunt.

59
Mica uocor: quid sim cerniscenatio parua:
ex me Caesareum prospicis ecce tholum.
Frange torospete uinarosas capetinguere nardo:
ipse iubet mortis te meminisse deus.

60
Vxorem armati futuisPuer Hylletribuni
supplicium tantum dum puerile times.
Vae tibi! dum ludiscastrabere. Iam mihi dices
'Non licet hoc'. Quid? tu quod facisHyllelicet?

61
Cum tibi uernarent dubia lanugine malae
lambebat medios improba lingua uiros.
Postquam triste caput fastidia uispillonum
et miseri meruit taedia carnificis
5
uteris ore aliter nimiaque aerugine captus
adlatras nomen quod tibi cumque datur.
Haereat inguinibus potius tam noxia lingua:
nam cum fellaretpurior illa fuit.

62
Quod pectusquod crura tibiquod bracchia uellis
quod cincta est breuibus mentula tonsa pilis
hoc praestasLabienetuae -- quis nescit? -- amicae.
Cui praestasculum quodLabienepilas?

63
Sola tibi fuerant sestertiaMilichecentum
quae tulit e sacra Leda redempta uia.
Milicheluxuria est si tanti diues amares.
'Non amo' iam dices: haec quoque luxuria est.

64
Dum modo causidicumdum te modo rhetora fingis
et non decernisLaurequid esse uelis
Peleos et Priami transit et Nestoris aetas
et fuerat serum iam tibi desinere.
5
Incipetres uno perierunt rhetores anno
si quid habes animisi quid in arte uales.
Si schola damnaturfora litibus omnia feruent
ipse potest fieri Marsua causidicus.
Heia agerumpe moras: quo te sperabimus usque?
10
Dum quid sis dubitasiam potes esse nihil.

65
Cur tristiorem cernimus Saleianum?
'An causa leuis est?' inquis'extuli uxorem.'
O grande fati crimen! O grauem casum!
Illailla diues mortua est Secundilla
5
centena decies quae tibi dedit dotis?
Nollem accidisset hoc tibiSaleiane.

66
Vnus de toto peccauerat orbe comarum
anulusincerta non bene fixus acu:
hoc facinus Lalage speculoquo uideratulta est
et cecidit saeuis icta Plecusa comis.
5
Desine iamLalagetristes ornare capillos
tangat et insanum mulla puella caput.
Hoc salamandra notet uel saeua nouacula nudet
ut digan speculo fiat imago tua.

67
Occurris quocumque loco mihiPostumeclamas
protinus et prima est haec tua uox 'Quid agis?'
Hocsi me decies una conueneris hora
dicis: habes puto tuPostumenil quod agas.

68
Quod te nomine iam tuo saluto
quem regem et dominum prius uocabam
ne me dixeris esse contumacem:
totis pillea sarcinis redemi.
5
Reges et dominos habere debet
qui se non habet atque concupiscit
quod reges dominique concupiscunt.
Seruom si potesOlenon habere
et regem potesOlenon habere.

69
Inuitum cenare foris teClassicedicis:
si non mentirisClassicedispeream.
Ipse quoque ad cenam gaudebat Apicius ire:
cum cenareterat tristior illedomi.
5
Si tamen inuitus uadiscurClassiceuadis?
'Cogor' ais: uerum est; cogitur et Selius.
En rogat ad cenam Melior teClassicerectam:
grandia uerba ubi sunt? Si uir eseccenega.

70
Non uis in solio prius lauari
quemquamCotile: causa quaenisi haec est
undis ne fouearis irrumatis?
Primus te licet abluas: necesse est
5
ante hic mentula quam caput lauetur.

71
Candidius nihil est teCaeciliane. Notaui
si quando ex nostris disticha pauca lego
protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
Hoc mihi dastamquam deteriora legas
5
ut conlata magis placeant mea? Credimus istud:
malo tamen recitesCaecilianetua.

72
Hesterna factum narraturPostumecena
quod nollem -- quis enim talia facta probet? --
os tibi percisum quanto non ipse Latinus
uilia Panniculi percuti ora sono:
5
quodque magis mirum estauctorem criminis huius
Caecilium tota rumor in urbe sonat.
Esse negas factum: uis hoc me credere? credo.
Quid quod habet testesPostumeCaecilius?

73
Quid faciat uolt scire Lyris. Quid? Sobria fellat.

74
Cinctum togatis post et ante Saufeium
quanta reduci Regulus solet turba
ad alta tonsum templa cum reum misit
Maternecernis? Inuidere nolito:
5
comitatus iste sit precor tuus numquam.
Hos illi amicos et greges togatorum
Fuficulenus praestat et Fauentinus.

75
Verbera securi solitus leo ferre magistri
insertamque pati blandus in ora manum
dedidicit pacem subito feritate reuersa
quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
5
Nam duo de tenera puerilia corpora turba
sanguineam rastris quae renouabat humum
saeuos et infelix furiali dente peremit:
Martia non uidit maius harena nefas.
Exclamare libet: 'Crudelisperfidepraedo
10
a nostra pueris parcere disce lupa!'

76
Argenti libras Marius tibi quinque reliquit
cui nihil ipse dabas: hic tibi uerba dedit?

77
Cosconiqui longa putas epigrammata nostra
utilis unguendis axibus esse potes.
Hac tu credideris longum ratione colosson
et puerum Bruti dixeris esse breuem.
5
Disce quod ignoras: Marsi doctique Pedonis
saepe duplex unum pagina tractat opus.
Non sunt longa quibus nihil est quod demere possis
sed tuCosconidisticha longa facis.

78
Aestiuo serues ubi piscem temporequaeris?
In thermis seruaCaecilianetuis.

79
Inuitas tunc me cum scisNasicauocasse.
Excusatum habeas me rogo: ceno domi.

80
Hostem cum fugeretse Fannius ipse peremit.
Hicrogonon furor estne moriaremori?

81
Laxior hexaphoris tua sit lectica licebit:
cum tamen haec tua sitZoilesandapila est.

82
Abscisa seruom quid figisPonticelingua?
Nescis tu populumquod tacet illeloqui?

83
Foedasti miserummaritemoechum
et sequi fuerant priusrequirunt
trunci naribus auribusque uoltus.
Credis te satis esse uindicatum?
5
Erras: iste potest et irrumare.

84
Mollis erat facilisque uiris Poeantius heros:
uolnera sic Paridis dicitur ulta Venus.
Cur lingat cunnum Siculus Sertoriushoc est:
abs hoc occisusRufeuidetur Eryx.

85
Vimine clausa leui niueae custodia coctae
hoc tibi Saturni tempore munus erit.
Dona quod aestatis misi tibi mense Decembri
si quererisrasam tu mihi mitte togam.

86
Quod nec carmine glorior supino
nec retro lego Sotaden cinaedum
nusquam Graecula quod recantat echo
nec dictat mihi luculentus Attis
5
mollem debilitate galliambon
non sumClassicetam malus poeta.
Quid si per gracilis uias petauri
inuitum iubeas subire Ladan?
Turpe est difficiles habere nugas
10
et stultus labor est ineptiarum.
Scribat carmina circulis Palaemon
me raris iuuat auribus placere.

87
Dicis amore tui bellas ardere puellas
qui faciem sub aquaSextenatantis habes.

88
Nil recitas et uisMamercepoeta uideri:
quidquid uis estodummodo nil recites.

89
Quod nimio gaudes noctem producere uino
ignosco: uitiumGaureCatonis habes.
Carmina quod scribis Musis et Apolline nullo
laudari debes: hoc Ciceronis habes.
5
Quod uomisAntoni: quod luxuriarisApici.
Quod fellasuitium dic mihi cuius habes?

90
Quintilianeuagae moderator summe iuuentae
gloria RomanaeQuintilianetogae
uiuere quod propero pauper nec inutilis annis
da ueniam: properat uiuere nemo satis.
5
Differat hoc patrios optat qui uincere census
atriaque inmocicis artat imaginibus:
me focus et nigros non indignantia fumos
tecta iuuant et fons uiuus et herba rudis.
Sit mihi uerna satursit non doctissima coniunx
10
sit nox cum somnosit sine lite dies.

91
Rerum certa salusterrarum gloriaCaesar
sospite quo magnos credimus esse deos
si festinatis totiens tibi lecta libellis
detinuere oculos carmina nostra tuos
5
quod fortuna uetat fieri permitte uideri
natorum genitor credar ut esse trium.
Haecsi displicuifuerint solacia nobis;
haec fuerint nobis praemiasi placui.

92
Natorum mihi ius trium roganti
Musarum pretium dedit mearum
solus qui poterat. Valebisuxor:
non debet domini perire munus.

93
'Primus ubi est' inquis 'cum sit liber iste secundus?'
Quid faciamsi plus ille pudoris habet?
Tu tamen hunc fieri si mauisReguleprimum
unum de titulo tollere iota potes.

Liber III

 
1
Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris
Gallia Romanae nomine dicta togae.
Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:
illa uel haec mea suntquae meliora putas.
5
Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:
debet enim Gallum uincere uerna liber.


2
Cuius uis fierilibellemunus?
Festina tibi uindicem parare
ne nigram cito raptus in culinam
cordylas madida tegas papyro
5
uel turis piperisue sis cucullus.
Faustini fugis in sinum? sapisti.
Cedro nunc licet ambules perunctus
et frontis gemino decens honore
pictis luxurieris umbilicis
10
et te purpura delicata uelet
et cocco rubeat superbus index.
illo uindice nec Probum timeto.


3
Formonsam faciem nigro medicamine celas
sed non formonso corpore laedis aquas.
Ipsam crede deam uerbis tibi dicere nostris:
"Aut aperi faciemaut tu tunicata laua."


4
Romam uadeliber: siueneris underequiret
Aemiliae dices de regione uiae;
siquibus in terrisqua simus in urberogabit
Corneli referas me licet esse Foro.
5
Cur absimquaeret; breuiter tu multa fatere:
"Non poterat uanae taedia ferre togae."
"Quando uenit?" dicet; tu respondeto: "Poeta
exierat: uenietcum citharoedus erit."


5
Vis commendari sine me cursurus in urbem
parue libermultis? An satis unus erit?
Vnus eritmihi credesatiscui non eris hospes
Iuliusadsiduum nomen in ore meo.
5
Protinus hunc primae quaeres in limine Tectae:
quos tenuit Daphnisnunc tenet ille lares.
Est illi coniunxquae te manibusque sinuque
excipiettu uel puluerulentus eas.
Hos tu seu pariter siue hanc illumue priorem
10
uiderishoc dices "Marcus hauere iubet"
et satis est. Alios commendet epistola: peccat
qui commendandum se putat esse suis.


6
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias
Marcellinetuis bis celebranda sacris.
Imputat aetherios ortus haec prima parenti
libat florentes haec tibi prima genas.
5
Magna licet dederit iucundae munera uitae
plus numquam patri praestitit ille dies.


7
Centum miselli iam ualete quadrantes
anteambulonis congiarium lassi
quos diuidebat balneator elixus.
Quid cogitatiso fames amicorum?
5
Regis superbi sportulae recesserunt.
"Nihil stropharum est: iam salarium dandum est."


8
"Thaida Quintus amat." "Quam Thaida?" "Thaida luscam."
Vnum oculum Thais non habetille duos.


9
Versiculos in me narratur scribere Cinna:
Non scribitcuius carmina nemo legit.


10
ConstituitPhilomusepater tibi milia bina
menstrua perque omnis praestitit illa dies
luxuriam premeret cum crastina semper egestas
et uitiis essent danda diurna tuis.
5
Idem te moriens heredem ex asse reliquit:
exheredauit tePhilomusepater.


11
Si tua Thais nec lusca estQuintepuella
cur in te factum distichon esse putas? ‹
Sed simile est aliquid. ‹ Pro Laide Thaida dixi?
Dic mihiquid simile est Thais et Hermione?
5
Tu tamen es Quintus: mutemus nomen amantis:
si non uolt QuintusThaida Sextus amet.


12
Vnguentumfateorbonum dedisti
conuiuis heresed nihil scidisti.
Res salsa est bene olere et esurire.
qui non cenat et unguiturFabulle
5
hic uere mihi mortuus uidetur.


13
Dum non uis piscesdum non uis carpere pullos
et plus quam putriNaeuiaparcis apro
accusas rumpisque cocumtamquam omnia cruda
attulerit. Numquam sic ego crudus ero.


14
Romam petebat esuritor Tuccius
profectus ex Hispania.
Occurrit illi sportularum fabula:
a ponte rediit Muluio


15
Plus credit nemo tota quam Cordus in urbe.
"Cum sit tam pauperquomodo?"Caecus amat.


16
Das gladiatoressutorum reguleCerdo
quodque tibi tribuit subulasica rapit.
Ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius umquam
ut uelles corio ludereCerdotuo.
5
Lusisti corio: sed temihi credememento
nunc in pelliculaCerdotenere tua.


17
Circumlata diu mensis scribilita secundis
urebat nimio saeua calore manus;
sed magis ardebat Sabidi gula: protinus ergo
sufflauit buccis terque quaterque suis.
5
Illa quidem tepuit digitosque admittere uisa est
sed nemo potuit tangere: merda fuit.


18
Perfrixisse tuas questa est praefatio fauces:
cum te excusarisMaximequid recitas?


19
Proxima centenis ostenditur ursa columnis
exornant fictae qua platanona ferae.
Huius dum patulos adludens temptat hiatus
pulcher Hylasteneram mersit in ora manum:
5
uipera sed caeco scelerata latebat in aere
uiuebatque anima dereriore fera.
Non sensit puer esse dolosnisi dente recepto
dum perit. O facinusfalsa quod ursa fuit!


20
DicMusaquid agat Canius meus Rufus:
utrumque chartis tradit ille uicturis
legenda temporum acta Claudianorum
an quae Neroni falsus adstruit scriptor?
5
An aemulatur inprobi iocos Phaedri?
Lasciuus elegis an seuerus herois?
An in cothurnis horridus Sophocleis?
An otiosus in schola poetarum
lepore tinctos Attico sales narrat?
10
Hinc si recessitporticum terit templi
an spatia carpit lentus Argonautarum?
An delicatae sole rursus Europae
inter tepentes post meridiem buxos
sedet ambulatue liber acribus curis?
15
Titine thermis an lauatur Agrippae
an inpudici balneo Tigillini?
an rure Tulli fruitur atque Lucani?
An Pollionis dulce currit ad quartum?
an aestuantis iam profectus ad Baias
20
piger Lucrino nauculatur in stagno?
"Vis scire quid agat Canius tuus? Ridet."


21
Proscriptum famulus seruauit fronte notatus:
non fuit haec domini uitased inuidia.


22
DederasApicibis trecenties uentri
sed adhuc supererat centies tibi laxum.
Hoc tu grauatus ut famem et sitim ferre
summa uenenum potione perduxti.
5
Nihil estApicitibi gulosius factum.


23
Omnia cum retro pueris obsonia tradas
cur non mensa tibi ponitur a pedibus?


24
Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras
hircusBacchetuis uictima grata focis;
quem Tuscus mactare deo cum uellet aruspex
dixerat agresti forte rudique uiro
5
ut cito testiculos et acuta falce secaret
taeter ut inmundae carnis abiret odor.
Ipse super uirides aras luctantia pronus
dum resecat cultro colla premitque manu
ingens iratis apparuit hirnea sacris.
10
Occupat hanc ferro rusticus atque secat
hoc ratus antiquos sacrorum poscere ritus
talibus et fibris numina prisca coli.
Sicmodo qui Tuscus fuerasnunc Gallus aruspex
dum iugulas hircumfactus es ipse caper.


25
Si temperari balneum cupis feruens
Faustinequod uix Iulianus intraret
roga lauetur rhetorem Sabineium:
Neronianas is refrigerat thermas.


26
Praedia solus habes et solusCandidenummos
aurea solus habesmurrina solus habes
Massica solus habes et Opimi Caecuba solus
et cor solus habessolus et ingenium.
5
Omnia solus habes ‹ nec me puta uelle negare ‹
uxorem sed habesCandidecum populo.


27
Numquam me reuocasuenias cum saepe uocatus:
ignosconullum si modoGalleuocas.
Inuitas alios: uitium est utriusque. "Quod?" inquis.
Et mihi cor non est et tibiGallepudor.


28
Auriculam Mario grauiter miraris olere.
Tu facis hoc: garrisNestorin auriculam.


29
Has cum gemina compede dedicat catenas
Saturnetibi Zoilusanulos priores.


30
Sportula nulla datur; gratis conuiua recumbis:
dic mihiquid RomaeGargilianefacis?
Vnde tibi togula est et fuscae pensio cellae?
unde datur quadrans? unde uir es Chiones?
5
Cum ratione licet dicas te uiuere summa
quod uiuisnulla cum ratione facis.


31
Sunt tibiconfiteordiffusi iugera campi
urbanique tenent praedia multa lares
et seruit dominae numerosus debitor arcae
sustentatque tuas aurea massa dapes.
5
Fastidire tamen noliRufineminores:
plus habuit Didymosplus Philomelus habet.


32
An possim uetulam quaerisMatrinia: possum
et uetulamsed tu mortuanon uetula es:
possum Hecubampossum NiobamMatriniased si
nondum erit illa canisnondum erit illa lapis.


33
Ingenuam malosed si tamen illa negetur
libertina mihi proxuma condicio est.
Extremo est ancilla loco: sed uincet utramque
si facie nobis haec erit ingenua.


34
Digna tuo cur sis indignaque nominedicam.
Frigida es et nigra es: non es et es Chione.


35
Artis Phidiacae toreuma clarum
pisces aspicis: adde aquamnatabunt.


36
Quod nouus et nuper factus tibi praestat amicus
hoc praestare iubes meFabianetibi:
horridus ut primo semper te mane salutem
per mediumque trahat me tua sella lutum
5
lassus ut in thermas decuma uel serius hora
te sequar Agrippaecum lauer ipse Titi.
Hoc per triginta meruiFabianeDecembres
ut sim tiro tuae semper amicitiae?
Hoc meruiFabianetoga tritaque meaque
10
ut nondum credas me meruisse rudem?


37
Irasci tantum felices nostis amici.
Non belle facitissed iuuat hoc: facite.


38
Quae te causa trahit uel quae fiducia Romam
Sexte? Quid aut speras aut petis inde? Refer.
"Causas" inquis "agam Cicerone disertior ipso
atque erit in triplici par mihi nemo foro."
5
Egit Atestinus causas et Ciuis ‹ utrumque
noras ‹; sed neutri pensio tota fuit.
"Si nihil hinc uenietpangentur carmina nobis:
audierisdices esse Maronis opus."
Insanis: omnes gelidis quicumque lacernis
10
sunt tibiNasones Vergiliosque uides.
"Atria magna colam."Vix tres aut quattuor ista
res aluit; pallet cetera turba fame.
"Quid faciam? suade: nam certum est uiuere Romae."
Si bonus escasu uiuereSextepotes.


39
Iliaco similem puerumFaustineministro
lusca Lycoris amat. Quam bene lusca uidet!


40
Inserta phialae Mentoris manu ducta
lacerta uiuit et timetur argentum.


41
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti
ex opibus tantisquas grauis arca premit
esse tibi magnusTelesineuideris amicus.
Tu magnusquod das? Immo egoquod recipis.


42
Lomento rugas uteri quod condere temptas
Pollatibi uentremnon mihi labra linis.
Simpliciter pateat uitium fortasse pusillum:
quod tegiturmaius creditur esse malum.


43
Mentiris iuuenem tinctisLaetinecapillis
tam subito coruusqui modo cycnus eras.
Non omnes fallis; scit te Proserpina canum:
personam capiti detrahet illa tuo.


44
Occurrit tibi nemo quod libenter
quodquacumque uenisfuga est et ingens
circa teLigurinesolitudo
quid sitscire cupis? Nimis poeta es.
5
Hoc ualde uitium periculosum est.
Non tigris catulis citata raptis
non dipsas medio perusta sole
nec sic scorpios inprobus timetur.
Nam tantosrogoquis ferat labores?
10
Et stanti legis et legis sedenti
currenti legis et legis cacanti.
In thermas fugio: sonas ad aurem.
Piscinam peto: non licet natare.
Ad cenam propero: tenes euntem.
15
Ad cenam uenio: fugas edentem.
Lassus dormio: suscitas iacentem.
Visquantum facias maliuidere?
Vir iustusprobusinnocens timeris.


45
Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
ignoro: fugimus nosLigurinetuam.
Illa quidem lauta est dapibusque instructa superbis
sed nihil omnino te recitante placet.
5
Nolo mihi ponas rhombos mullumue bilibrem
nec uolo boletosostrea nolo: tace.


46
Exigis a nobis operam sine fine togatam
non eolibertum sed tibi mitto meum.
"Non est"inquis "idem."Multo plus esse probabo:
uix ego lecticam subsequarille feret.
5
In turbam incideriscunctos umbone repellet:
inualidum est nobis ingenuumque latus.
Quidlibet in causa narrauerisipse tacebo:
at tibi tergeminum mugiet ille sophos.
Lis eritingenti faciet conuicia uoce:
10
esse pudor uetuit fortia uerba mihi.
"Ergo nihil nobis"inquis "praestabis amicus?"
Quidquid libertusCandidenon poterit.


47
Capena grandi porta qua pluit gutta
Phrygiumque Matris Almo qua lauat ferrum
Horatiorum qua uiret sacer campus
qua pusilli feruet Herculis fanum
5
Faustineplena Bassus ibat in reda
omnis beati copias trahens ruris.
Illic uideres frutice nobili caules
et utrumque porrum sessilesque lactucas
pigroque uentri non inutiles betas;
10
illic coronam pinguibus grauem turdis
leporemque laesum Gallici canis dente
nondumque uicta lacteum faba porcum;
nec feriatus ibat ante carrucam
sed tuta faeno cursor oua portabat.
15
Vrbem petebat Bassus? Immo rus ibat.


48
Pauperis extruxit cellamsed uendidit Olus
praedia: nunc cellam pauperis Olus habet.


49
Veientana mihi miscesubi Massica potas:
olfacere haec malo pocula quam bibere.


50
Haec tibinon aliaest ad cenam causa uocandi
uersiculos recites utLigurinetuos.
Deposui soleasadfertur protinus ingens
inter lactucas oxygarumque liber:
5
alter perlegiturdum fercula prima morantur:
tertius estnec adhuc mensa secunda uenit:
et quartum recitas et quintum denique librum.
Putidus esttotiens si mihi ponis aprum.
Quod si non scombris scelerata poemata donas
10
cenabis solus iamLigurinedomi.


51
Cum faciem laudocum miror crura manusque
dicereGallasoles "Nuda placebo magis"
et semper uitas communia balnea nobis.
NumquidGallatimes ne tibi non placeam?


52
Empta domus fuerat tibiTongilianeducentis:
abstulit hanc nimium casus in urbe frequens.
Conlatum est deciens. Rogonon potes ipse uideri
incendisse tuamTongilianedomum?


53
Et uoltu poteram tuo carere
et collo manibusque cruribusque
et mammis natibusque clunibusque
etne singula persequi laborem
5
tota te poteramChloecarere.


54
Cum dare non possim quod poscisGallarogantem
multo simpliciusGallanegare potes.


55
Quodquacumque uenisCosmum migrare putamus
et fluere excusso cinnama fusa uitro
nolo peregrinis placeas tibiGellianugis.
Scisputoposse meum sic bene olere canem.


56
Sit cisterna mihi quam uinea malo Rauennae
cum possim multo uendere pluris aquam.


57
Callidus imposuit nuper mihi copo Rauennae:
cum peterem mixtumuendidit ille merum.


58
Baiana nostri uillaBasseFaustini
non otiosis ordinata myrtetis
uiduaque platano tonsilique buxeto
ingrata lati spatia detinet campi
5
sed rure uero barbaroque laetatur.
Hic farta premitur angulo Ceres omni
et multa fragrat testa senibus autumnis;
hic post Nouembres imminente iam bruma
seras putator horridus refert uuas.
10
Truces in alta ualle mugiunt tauri
uitulusque inermi fronte prurit in pugnam.
Vagatur omnis turba sordidae chortis
argutus anser gemmeique pauones
nomenque debet quae rubentibus pinnis
15
et picta perdix Numidicaeque guttatae
et impiorum phasiana Colchorum;
Rhodias superbi feminas premunt galli;
sonantque turres plausibus columbarum
gemit hinc palumbusinde cereus turtur.
20
Auidi secuntur uilicae sinum porci
matremque plenam mollis agnus expectat.
Cingunt serenum lactei focum uernae
et larga festos lucet ad lares silua.
Non segnis albo pallet otio caupo
25
nec perdit oleum lubricus palaestrita
sed tendit auidis rete subdolum turdis
tremulaue captum linea trahit piscem
aut inpeditam cassibus refert dammam.
Exercet hilares facilis hortus urbanus
30
et paedagogo non iubente lasciui
parere gaudent uilico capillati
et delicatus opere fruitur eunuchus.
Nec uenit inanis rusticus salutator:
fert ille ceris cana cum suis mella
35
metamque lactis Sassinate de silua;
somniculosos ille porrigit glires
hic uagientem matris hispidae fetum
alius coactos non amare capones;
et dona matrum uimine offerunt texto
40
grandes proborum uirgines colonorum.
Facto uocatur laetus opere uicinus;
nec auara seruat crastinas dapes mensa:
uescuntur omnes ebrioque non nouit
satur minister inuidere conuiuae.
45
At tu sub urbe possides famem mundam
et turre ab alta prospicis meras laurus
furem Priapo non timente securus;
et uinitorem farre pascis urbano
pictamque portas otiosus ad uillam
50
holusouapullospomacaseummustum.
Rus hoc uocari debetan domus longe?


59
Sutor cerdo dedit tibiculta Bononiamunus
fullo dedit Mutinae: nunc ubi copo dabit?


60
Cum uocer ad cenam non iam uenalis ut ante
cur mihi non eadem quae tibi cena datur?
Ostrea tu sumis stagno saturata Lucrino
sugitur inciso mitulus ore mihi;
5
sunt tibi boletifungos ego sumo suillos;
res tibi cum rhombo estat mihi cum sparulo.
Aureus inmodicis turtur te clunibus implet
ponitur in cauea mortua pica mihi.
Cur sine te ceno cum tecumPonticecenem?
10
Sportula quod non est prosit: edamus idem.


61
Esse nihil dicis quidquid petisinprobe Cinna:
si nilCinnapetisnil tibiCinnanego.


62
Centenis quod emis pueros et saepe ducenis
quod sub rege Numa condita uina bibis
quod constat decies tibi non spatiosa supellex
libra quod argenti milia quinque rapit
5
aurea quod fundi pretio carruca paratur
quod pluris mula est quam domus empta tibi:
haec animo credis magno teQuinteparare?
Falleris: haec animusQuintepusillus emit.


63
Cotilebellus homo es: dicunt hocCotilemulti.
Audio: sed quid sitdic mihibellus homo?
"Bellus homo estflexos qui digerit ordine crines
balsama qui sempercinnama semper olet;
5
cantica qui Niliqui Gaditana susurrat
qui mouet in uarios bracchia uolsa modos;
inter femineas tota qui luce cathedras
desidet atque aliqua semper in aure sonat;
qui legit hinc illinc missas scribitque tabellas;
10
pallia uicini qui refugit cubiti;
qui scit quam quis ametqui per conuiuia currit
Hirpini ueteres qui bene nouit auos."
Quid narras? Hoc esthoc est homoCotilebellus?
Res pertricosa estCotilebellus homo.


64
Sirenas hilarem nauigantium poenam
blandasque mortes gaudiumque crudele
quas nemo quondam deserebat auditas
fallax Vlixes dicitur reliquisse.
5
Non miror: illudCassianemirarer
si fabulantem Canium reliquisset.


65
Quod spirat tenera malum mordente puella
quod de Corycio quae uenit aura croco;
uinea quod primis cum floret cana racemis
gramina quod redolentquae modo carpsit ouis;
5
quod myrtusquod messor Arabsquod sucina trita
pallidus Eoo ture quod ignis olet;
gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre
quod madidas nardo passa corona comas:
hoc tuasaeue puer Diadumenebasia fragrant.
10
Quid si tota dares illa sine inuidia?


66
Par scelus admisit Phariis Antonius armis:
abscidit uoltus ensis uterque sacros.
Illudlaurigeros ageres cum laeta triumphos
hoc tibiRomacaputcum loquereriserat.
5
Antoni tamen est peior quam causa Pothini:
hic facinus domino praestititille sibi.


67
Cessatispuerinihilque nostis
Vaterno Rasinaque pigriores
quorum per uada tarda nauigantes
lentos tinguitis ad celeuma remos.
5
Iam prono Phaetonte sudat Aethon
exarsitque dies et hora lassos
interiungit equos meridiana:
at uos tam placidas uagi per undas
tuta luditis otium carina.
10
Non nautas puto uossed Argonautas.


68
Huc est usque tibi scriptusmatronalibellus.
Cui sint scripta rogas interiora? Mihi.
Gymnasiumthermasstadium est hac parte: recede.
Exuimur: nudos parce uidere uiros.
5
Hinc iam deposito post uina rosasque pudore
quid dicat nescit saucia Terpsichore:
schemate nec dubiosed aperte nominat illam
quam recipit sexto mense superba Venus
custodem medio statuit quam uilicus horto
10
opposita spectat quam proba uirgo manu.
Si bene te nouilongum iam lassa libellum
ponebastotum nunc studiosa leges.


69
Omnia quod scribis castis epigrammata uerbis
inque tuis nulla est mentula carminibus
admirorlaudo; nihil est te sanctius uno:
at mea luxuria pagina nulla uacat.
5
Haec igitur nequam iuuenes facilesque puellae
haec seniorsed quem torquet amicalegat:
at tuaCosconiuenerandaque sanctaque uerba
a pueris debent uirginibusque legi.


70
Moechus es Aufidiaequi uirScaeuinefuisti;
riualis fuerat qui tuusille uir est.
Cur aliena placet tibiquae tua non placetuxor?
Numquid securus non potes arrigere?


71
Mentula cum doleat puerotibiNaeuoleculus
non sum diuinussed scio quid facias.


72
Vis futui nec uis mecumSaufeialauari:
nescio quod magnum suspicor esse nefas.
Aut tibi pannosae dependent pectore mammae
aut sulcos uteri prodere nuda times
5
aut infinito lacerum patet inguen hiatu
aut aliquid cunni prominet ore tui.
Sed nihil est horumcredopulcherrima nuda es.
Si uerum estuitium peius habes: fatua es.


73
Dormis cum pueris mutuniatis
et non stat tibiPhoebequod stat illis.
Quid uis merogoPhoebesuspicari?
Mollem credere te uirum uolebam
5
sed rumor negat esse te cinaedum.


74
Psilothro faciem leuas et dropace caluam:
numquid tonsoremGargilianetimes?
Quid facient ungues? Nam certe non potes illos
resina Veneto nec resecare luto.
5
Desinesi pudor estmiseram traducere caluam:
hoc fieri cunnoGargilianesolet.


75
StareLupercetibi iam pridem mentula desit
luctaris demens tu tamen arrigere.
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces
inproba nec prosunt iam satureia tibi.
5
Coepisti puras opibus corrumpere buccas:
sic quoque non uiuit sollicitata Venus.
Mirari satis hoc quisquam uel credere possit
quod non statmagno stareLupercetibi?


76
Arrigis ad uetulasfastidisBassepuellas
nec formonsa tibised moritura placet.
Hicrogonon furor estnon haec est mentula demens?
Cum possis Hecabennon potes Andromachen!


77
Nec mullus nec te delectatBaeticeturdus
nec lepus est umquam nec tibi gratus aper;
nec te liba iuuant nec sectae quadra placentae
nec Libye mittit nec tibi Phasis aues:
5
capparin et putri cepas allece natantis
et pulpam dubio de petasone uoras
teque iuuant gerres et pelle melandrya cana;
resinata bibis uinaFalerna fugis.
Nescio quod stomachi uitium secretius esse
10
suspicor: ut quid enimBaeticesaprophagis?


78
Minxisti currente semelPaulinecarina.
Meiere uis iterum? Iam Palinurus eris.


79
Rem peragit nullam Sertoriusinchoat omnes:
hunc egocum futuitnon puto perficere.


80
De nullo quererisnulli maledicisApici:
rumor ait linguae te tamen esse malae.


81
Quid cum femineo tibiBaetice gallebarathro?
Haec debet medios lambere lingua uiros.
Abscisa est quare Samia tibi mentula testa
si tibi tam gratusBaeticecunnus erat?
5
Castrandum caput est: nam sis licet inguine gallus
sacra tamen Cybeles decipis: ore uir es.


82
Conuiua quisquis Zoili potest esse
Summemmianas cenet inter uxores
curtaque Ledae sobrius bibat testa:
hoc esse leuius puriusque contendo.
5
Iacet occupato galbinatus in lecto
cubitisque trudit hinc et inde conuiuas
effultus ostro Sericisque puluillis.
Stat exoletus suggeritque ructanti
pinnas rubentes cuspidesque lentisci
10
et aestuanti tenue uentilat frigus
supina prasino concubina flabello
fugatque muscas myrtea puer uirga.
Percurrit agili corpus arte tractatrix
manumque doctam spargit omnibus membris;
15
digiti crepantis signa nouit eunuchus
et delicatae sciscitator urinae
domini bibentis ebrium regit penem.
At ipse retro flexus ad pedum turbam
inter catellas anserum exta lambentis
20
partitur apri glandulas palaestritis
et concubino turturum natis donat;
Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
uel cocta fumis musta Massilitanis
Opimianum morionibus nectar
25
crystallinisque murrinisque propinat;
et Cosmianis ipse fusus ampullis
non erubescit murice aureo nobis
diuidere moechae pauperis capillare.
Septunce multo deinde perditus stertit:
30
non accubamus et silentium rhonchis
praestare iussi nutibus propinamus.
Hoc Malchionis patimur inprobi fastus
nec uindicariRufepossumus: fellat.


83
Vt faciam breuiora mones epigrammataCorde.
"Fac mihi quod Chione": non potui breuius.


84
Quid narrat tua moecha? Non puellam
dixiGongylion. Quid ergo? Linguam.


85
Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
Non hac peccatum est partemaritetibi.
Stultequid egisti? Nihil hic tibi perdidit uxor
cum sit salua tui mentula Deiphobi.


86
Ne legeres partem lasciuicastalibelli
praedixi et monui: tu tameneccelegis.
Sed si Panniculum spectas etcastaLatinum‹
non sunt haec mimis inprobiora‹ lege.


87
Narrat te rumorChionenumquam esse fututam
atque nihil cunno purius esse tuo.
Tecta tamen non hacqua debesparte lauaris:
si pudor esttransfer subligar in faciem.


88
Sunt gemini fratresdiuersa sed inguina lingunt:
dicitedissimiles sunt magis an similes?


89
Vtere lactucis et mollibus utere maluis:
nam faciem durumPhoebecacantis habes.


90
Voltnon uolt dare Galla mihi; nec dicere possum
quod uolt et non uoltquid sibi Galla uelit.


91
Cum peteret patriae missicius arua Rauennae
semiuiro Cybeles cum grege iunxit iter.
Huic comes haerebat domini fugitiuus Achillas
insignis forma nequitiaque puer.
5
Hoc steriles sensere uiri: qua parte cubaret
quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
mentiturcredunt. Somni post uina petuntur:
continuo ferrum noxia turba rapit
exciduntque senem spondae qui parte iacebat;
10
namque puer pluteo uindice tutus erat.
Subpositam quondam fama est pro uirgine ceruam
at nunc pro ceruo mentula subposita est.


92
Vt patiar moechum rogat uxorGallesed unum.
Huic ego non oculos eruoGalleduos?
93
Cum tibi trecenti consulesVetustilla
et tres capilli quattuorque sint dentes
pectus cicadaecrus colorque formicae;
rugosiorem cum geras stola frontem
5
et araneorum cassibus pares mammas;
cum conparata rictibus tuis ora
Niliacus habeat corcodilus angusta
meliusque ranae garriant Rauennates
et Atrianus dulcius culix cantet
10
uideasque quantum noctuae uident mane
et illud oleas quod uiri capellarum
et anatis habeas orthopygium macrae
senemque Cynicum uincat osseus cunnus;
cum te lucerna balneator extincta
15
admittat inter bustuarias moechas;
cum bruma mensem sit tibi per Augustum
regelare nec te pestilentia possit:
audes ducentas nuptuire post mortes
uirumque demens cineribus tuis quaeris
20
prurire. Quid si Sattiae uelit saxum?
Quis coniugem tequis uocabit uxorem
Philomelus auiam quam uocauerat nuper?
Quod si cadauer exiges tuum scalpi
sternatur Acori de triclinio lectus
25
halassionem qui tuum decet solus
tustorque taedas praeferat nouae nuptae:
intrare in istum sola fax potest cunnum.


94
Esse negas coctum leporem poscisque flagella.
MauisRufecocum scindere quam leporem.


95
Numquam dicis haue sed reddisNaeuolesemper
quod prior et coruus dicere saepe solet.
Cur hoc expectas a merogoNaeuoledicas:
namputonec meliorNaeuolenec prior es.
5
Praemia laudato tribuit mihi Caesar uterque
natorumque dedit iura paterna trium.
Ore legor multo notumque per oppida nomen
non expectato dat mihi fama rogo.
Est et in hoc aliquid: uidit me Roma tribunum
10
et sedeo qua te suscitat Oceanus.
Quot mihi Caesareo facti sunt munere ciues
nec famulos totidem suspicor esse tibi.
Sed pedicarissed pulchreNaeuoleceues.
Iam iam tu prior esNaeuoleuincis: haue.


96
Lingisnon futuis meam puellam
et garris quasi moechus et fututor.
Si te prenderoGargilitacebis.


97
Ne legat hunc Chionemando tibiRufelibellum:
carmine laesa meo estlaedere et illa potest.


98
Sit culus tibi quam macerrequiris?
Pedicare potesSabelleculo.


99
Irasci nostro non debesCerdolibello:
ars tuanon uitaest carmine laesa meo.
Innocuos permitte sales. Cur ludere nobis
non liceatlicuit si iugulare tibi?


100
Cursorem sexta tibiRuferemisimus hora
carmina quem madidum nostra tulisse reor:
imbribus inmodicis caelum nam forte ruebat.
Non aliter mitti debuit iste liber.
 

Liber IV
1
Caesaris alma dies et luce sacratior illa
conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem
longaprecorPylioque ueni numerosior aeuo
semper et hoc uoltu uel meliore nite.
5
Hic colat Albano Tritonida multus in auro
perque manus tantas plurima quercus eat;
hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
Magna quidemsuperipetimussed debita terris:
10
pro tanto quae sunt inproba uota deo?


2
Spectabat modo solus inter omnes
nigris munus Horatius lacernis
cum plebs et minor ordo maximusque
sancto cum duce candidus sederet.
5
Toto nix cedidit repente caelo:
albis spectat Horatius lacernis.


3
Aspice quam densum tacitarum uellus aquarum
defluat in uoltus Caesaris inque sinus.
Indulget tamen ille Iouenec uertice moto
concretas pigro frigore ridet aquas
5
sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
et madidis Helicen dissimulare comis.
Quis siccis lasciuit aquis et ab aethere ludit?
Suspicor has pueri Caesaris esse niues.


4
Quod siccae redolet palus lacunae
crudarum nebulae quod Albularum
piscinae uetus aura quod marinae
quod pressa piger hircus in capella
5
lassi uardaicus quod euocati
quod bis murice uellus inquinatum
quod ieiunia sabbatariarum
maestorum quod anhelitus reorum
quod spurcae moriens lucerna Ledae
10
quod ceromata faece de Sabina
quod uolpis fugauipera cubile
mallem quam quod oles olereBassa.


5
Vir bonus et pauper linguaque et pectore uerus
quid tibi uis urbem quiFabianepetis?
Qui nec leno potes nec comissator haberi
nec pauidos tristi uoce citare reos
5
nec potes uxores cari corrumpere amici
nec potes algentes arrigere ad uetulas
uendere nec uanos circa Palatia fumos
plaudere nec Canoplaudere nec Glaphyro:
unde miser uiues? -- "Homo certusfidus amicus." --
10
Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.


6
Credi uirgine castior pudica
et frontis tenerae cupis uideri
cum sis inprobiorMalisiane
quam qui compositos metro Tibulli
5
in Stellae recitat domo libellos.


7
Curhere quod dederashodiepuer Hyllenegasti
durus tam subito qui modo mitis eras?
Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
O nox quam longa es quae facis una senem!
5
Quid nos derides? Here qui puerHyllefuisti
dic nobishodie qua ratione uir es?


8
Prima salutantes atque altera conterit hora
exercet raucos tertia causidicos
in quintam uarios extendit Roma labores
sexta quies lassisseptima finis erit
5
sufficit in nonam nitidis octaua palaestris
imperat extructos frangere nona toros:
hora libellorum decuma estEuphememeorum
temperat ambrosias cum tua cura dapes
et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
10
ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
ad matutinum nostra Thalia Iouem.


9
Sotae filia cliniciLabulla
deserto sequeris Clytum marito
et donas et amas: echeis asotos.


10
Dum nouus est nec adhuc rasa mihi fronte libellus
pagina dum tangi non bene sicca timet
ipueret caro perfer leue munus amico
qui meruit nugas primus habere meas.
5
Curresed instructus: comitetur Punica librum
spongea: muneribus conuenit illa meis.
Non possunt nostros multaeFaustineliturae
emendare iocos: una litura potest.


11
Dum nimium uano tumefactus nomine gaudes
et Saturninum temiseresse pudet
impia Parrhasia mouisti bella sub ursa
qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
5
Excideratne adeo fatum tibi nominis huius
obruit Actiaci quod grauis ira freti?
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
Niluset Arctois plus licuisset aquis?
Ille etiam nostris Antonius occidit armis
10
qui tibi conlatusperfideCaesar erat.


12
NulliThainegas; sed si te non pudet istud
hoc saltem pudeatThainegare nihil.


13
ClaudiaRufemeo nubit Peregrina Pudenti:
macte esto taediso Hymenaeetuis.
Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo
Massica Theseis tam bene uina fauis;
5
Nec melius teneris iunguntur uitibus ulmi
nec plus lotos aquaslitora myrtus amat.
Candida perpetuo resideConcordialecto
tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
diligat illa senem quondamsed et ipsa marito
10
tum quoquecum fueritnon uideatur anus.


14
SiliCastalidum decus sororum
qui periuria barbari furoris
ingenti premis ore perfidosque
astus Hannibalis leuisque Poenos
5
magnis cedere cogis Africanis:
paulum seposita seueritate
dum blanda uagus alea December
incertis sonat hinc et hinc fritillis
et ludit tropa nequiore talo
10
nostris otia commoda Camenis
nec torua lege frontesed remissa
lasciuis madidos iocis libellos.
Sic forsan tener ausus est Catullus
magno mittere Passerem Maroni.


15
Mille tibi nummos hesterna luce roganti
in sex aut septemCaecilianedies
"Non habeo" dixi: sed tucausatus amici
aduentumlancem paucaque uasa rogas.
5
Stultus es? An stultum me credisamice? Negaui
mille tibi nummosmilia quinque dabo?


16
Priuignum non esse tuae teGallenouercae
rumor eratconiunx dum fuit illa patris.
Non tamen hoc poterat uiuo genitore probari:
iam nusquam pater estGallenouerca domi est.
5
Magnus ab infernis reuocetur Tullius umbris
et te defendat Regulus ipse licet
non potes absolui: nam quae non desinit esse
post patremnumquamGallenouerca fuit.


17
Facere in LyciscamPauleme iubes uersus
quibus illa lectis rubeat et sit irata.
O Paulemalus es: irrumare uis solus.


18
Qua uicina pluit Vipsanis porta columnis
et madet adsiduo lubricus imbre lapis
in iugulum pueriqui roscida tecta subibat
decidit hiberno praegrauis unda gelu:
5
cumque peregisset miseri crudelia fata
tabuit in calido uolnere mucro tener.
Quid non saeua sibi uoluit Fortuna licere?
Aut ubi non mors estsi iugulatis aquae?


19
Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam
quae Lacedaemonium barbara nomen habet
sordidased gelido non aspernanda Decembri
donaperegrinam mittimus endromida: --
5
seu lentum ceroma teris tepidumque trigona
siue harpasta manu puluerulenta rapis
plumea seu laxi partiris pondera follis
siue leuem cursu uincere quaeris Athan --
ne madidos intret penetrabile frigus in artus
10
neue grauis subita te premat Iris aqua.
Ridebis uentos hoc munere tectus et imbris
nec sic in Tyria sindone tutus eris.


20
Dicit se uetulamcum sit Caerellia pupa:
pupam se dicit Gelliacum sit anus.
Ferre nec hanc possispossisCollinenec illam:
altera ridicula estaltera putidula.


21
Nullos esse deosinane caelum
adfirmat Segius: probatquequod se
factumdum negat haecuidet beatum.


22
Primos passa toros et adhuc placanda marito
merserat in nitidos se Cleopatra lacus
dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
lucebattotis cum tegeretur aquis:
5
condita sic puro numerantur lilia uitro
sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
Insilui mersusque uadis luctantia carpsi
basia: perspicuae plus uetuistis aquae.


23
Dum tu lenta nimis diuque quaeris
quis primus tibi quisue sit secundus
Graium quos epigramma conparauit
palmam CallimachusThaliade se
5
facundo dedit ipse Bruttiano.
Qui si Cecropio satur lepore
Romanae sale luserit Mineruae
ille me faciasprecorsecundum.


24
Omnes quas habuitFabianeLycoris amicas
extulit: uxori fiat amica meae.


25
Aemula Baianis Altini litora uillis
et Phaethontei conscia silua rogi
quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
nupsit ad Euganeos Sola puella lacus
5
et tu Ledaeo felix Aquileia Timauo
hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
uos eritis nostrae requies portusque senectae
si iuris fuerint otia nostra sui.


26
Quod te mane domi toto non uidimus anno
uis dicam quantumPostumeperdiderim?
Tricenosputobisuicenos terputonummos.
Ignosces: togulamPostumepluris emo.


27
Saepe meos laudare solesAugustelibellos.
Inuidus ecce negat: num minus ergo soles?
Quid quod honorato non sola uoce dedisti
non alius poterat quae dare dona mihi?
5
Ecce iterum nigros conrodit liuidus ungues:
daCaesartanto tu magisut doleat.


28
Donasti teneroChloeLuperco
Hispanas Tyriasque coccinasque
et lotam tepido togam Galaeso
Indos sardonychasScythas zmaragdos
5
et centum dominos nouae monetae:
et quidquid petit usque et usque donas.
Vae glabrariauae tibi misella:
nudam te statuet tuus Lupercus.


29
Obstatcare Pudensnostris sua turba libellis
lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara iuuant: primis sic maior gratia pomis
hibernae pretium sic meruere rosae;
5
sic spoliatricem commendat fastus amicam
ianua nec iuuenem semper aperta tenet.
Saepius in libro numeratur Persius uno
quam leuis in tota Marsus Amazonide.
Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis
10
esse puta solum: sic tibi pluris erit.


30
Baiano procul a lacumonemus
piscatorfugene nocens recedas.
sacris piscibus hae natantur undae
qui norunt dominum manumque lambunt
5
illamqua nihil est in orbe maius.
Quid quod nomen habent et ad magistri
uocem quisque sui uenit citatus?
Hoc quondam Libys impius profundo
dum praedam calamo tremente ducit
10
raptis luminibus repente caecus
captum non potuit uidere piscem
et nunc sacrilegos perosus hamos
Baianos sedet ad lacus rogator.
At tudum potesinnocens recede
15
iactis simplicibus cibis in undas
et pisces uenerare delicatos.


31
Quod cupis in nostris dicique legique libellis
et nonnullus honos creditur iste tibi
ne ualeam si non res est gratissima nobis
et uolo te chartis inseruisse meis.
5
Sed tu nomen habes auerso fonte sororum
inpositummater quod tibi dura dedit;
quod nec Melpomenequod nec Polyhymnia possit
nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
10
non semper belle dicitur "Hippodame".


32
Et latet et lucet Phaethontide condita gutta
ut uideatur apis nectare clusa suo.
Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
credibile est ipsam sic uoluisse mori.


33
Plena laboratis habeas cum scrinia libris
emittis quareSosibianenihil?
"Edent heredes" inquis "mea carmina". Quando?
Tempus erat iam teSosibianelegi.


34
Sordida cum tibi situerum tamenAttaledicit
quisquis te niueam dicit habere togam.


35
Frontibus aduersis molles concurrere dammas
uidimus et fati sorte iacere pari.
Spectauere canes praedamstupuitque superbus
uenator cultro nil superesse suo.
5
Vnde leues animi tanto caluere furore?
Sic pugnant taurisic cecidere uiri.


36
Cana est barba tibinigra est coma: tinguere barbam
non potes -- haec causa est -- et potesOlecomam.


37
"Centum Coranus et ducenta Mancinus
trecenta debet Titiushoc bis Albinus
decies Sabinus alterumque Serranus;
ex insulis fundisque tricies soldum
5
ex pectore redeunt ter ducena Parmensi":
totis diebusAferhoc mihi narras
et teneo melius ista quam meum nomen.
Numeres oportet aliquidut pati possim;
cotidianam refice nauseam nummis:
10
audire gratisAferista non possum.


38
Gallanega: satiatur amor nisi gaudia torquent:
sed noli nimiumGallanegare diu.


39
Argenti genus omne conparasti
et solus ueteres Myronos artes
solus Praxitelus manum Scopaeque
solus Phidiaci toreuma caeli
5
solus Mentoreos habes labores.
Nec desunt tibi uera Gratiana
nec quae Callaico linuntur auro
nec mensis anaglypta de paternis.
Argentum tamen inter omne miror
10
quare non habeasCharinepurum.


40
Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
et docti Senecae ter numeranda domus
praetulimus tantis solum tePostumeregnis:
pauper eras et equessed mihi consul eras.
5
Tecum ter denas numerauiPostumebrumas:
communis nobis lectus et unus erat.
Iam donare potesiam perdereplenus honorum
largus opum: expectoPostumequid facias.
Nil facis et serum est alium mihi quaerere regem.
10
HocFortunaplacet? "Postumus inposuit".


41
Quid recitaturus circumdas uellera collo?
Conueniunt nostris auribus ista magis.


42
Si quis forte mihi possit praestare roganti
audiquem puerumFlaccerogare uelim.
Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
nequitias tellus scit dare nulla magis.
5
Sit niue candidior: namque in mareotide fusca
pulchrior est quanto rarior iste color.
Lumina sideribus certent mollesque flagellent
colla comae: tortas non amoFlaccecomas.
Frons breuis atque modus leuiter sit naribus uncis
10
Paestanis rubeant aemula labra rosis.
Saepe et nolentem cogat nolitque uolentem;
liberior domino saepe sit ille suo;
et timeat puerosexcludat saepe puellas:
uir reliquisuni sit puer ille mihi.
15
"Iam scionec fallis: nam me quoque iudice uerum est.
Talis erat" dices "noster Amazonicus".


43
Non dixiCoracinete cinaedum:
non sum tam temerarius nec audax
nec mendacia qui loquar libenter.
Si dixiCoracinete cinaedum
5
iratam mihi Pontiae lagonam
iratum calicem mihi Metili:
iuro per Syrios tibi tumores
iuro per Berecyntios furores.
Quid dixi tamen? Hoc leue et pusillum
10
quod notum estquod et ipse non negabis:
dixi teCoracinecunnilingum.


44
Hic est pampineis uiridis modo Vesbius umbris
presserat hic madidos nobilis uua lacus:
haec iuga quam Nysae colles plus Bacchus amauit;
hoc nuper Satyri monte dedere choros;
5
haec Veneris sedesLacedaemone gratior illi;
his locus Herculeo nomine clarus erat.
Cuncta iacent flammis et tristi mersa fauilla:
nec superi uellent hoc licuisse sibi.


45
Haec tibi pro nato plena dat laetus acerra
PhoebePalatinus munera Parthenius
utqui prima nouo signat quinquennia lustro
impleat innumeras Burrus Olympiadas.
5
Fac rata uota patris: sic te tua diligat arbor
gaudeat et certa uirginitate soror;
perpetuo sic flore micessic denique non sint
tam longae Bromio quam tibiPhoebecomae.


46
Saturnalia diuitem Sabellum
fecerunt: merito tumet Sabellus
nec quemquam putat esse praedicatque
inter causidicos beatiorem.
5
Hos fastus animosque dat Sabello
farris semodius fabaeque fresae
et turis piperisque tres selibrae
et Lucanica uentre cum Falisco
et nigri Syra defruti lagona
10
et ficus Libyca gelata testa
cum bulbis cocleisque caseoque.
Piceno quoque uenit a cliente
parcae cistula non capax oliuae
et crasso figuli polita caelo
15
septenaria synthesis Sagunti
Hispanae luteum rotae toreuma
et lato uariata mappa clauo.
Saturnalia fructuosiora
annis non habuit decem Sabellus.


47
Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
Quid tibi uisdipyrum qui Phaethonta facis?


48
Percidi gaudespercisusPapyleploras:
curquae uis fieriPapylefacta doles?
Paenitet obscenae pruriginis? An magis illud
flesquod percidiPapyledesieris?


49
Nescitcrede mihiquid sint epigrammataFlacce
qui tantum lusus illa iocosque uocat.
Ille magis ludit qui scribit prandia saeui
Tereos aut cenamcrude Thyestatuam
5
aut puero liquidas aptantem Daedalon alas
pascentem Siculas aut Polyphemon ouis.
A nostris procul est omnis uesica libellis
Musa nec insano syrmate nostra tumet.
"Illa tamen laudant omnesmiranturadorant".
10
Confiteor: laudant illased ista legunt.


50
Quid meThaisenem subinde dicis?
Nemo estThaisenex ad irrumandum.


51
Cum tibi non essent sex miliaCaeciliane
ingenti late uectus es hexaphoro:
postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
ruperunt nummifactus eseccepedes.
5
Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
Di reddant sellamCaecilianetibi.


52
Gestari iunctis nisi desinisHedylecapris
qui modo ficus erasiam caprificus eris.


53
Huncquem saepe uides intra penetralia nostrae
Pallados et templi liminaCosmenoui
cum baculo peraque senemcui cana putrisque
stat coma et in pectus sordida barba cadit
5
cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati
cui dat latratos obuia turba cibos
esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
non est hic CynicusCosme: quid ergo? Canis.


54
O cui Tarpeias licuit contingere quercus
et meritas prima cingere fronde comas
si sapisutaris totisCollinediebus
extremumque tibi semper adesse putes.
5
Lanificas nulli tres exorare puellas
contigit: obseruant quem statuere diem.
Diuitior CrispoThrasea constantior ipso
lautior et nitido sis Meliore licet:
nil adicit penso Lachesisfusosque sororum
10
explicat et semper de tribus una secat.


55
Lucigloria temporum tuorum
qui Caium ueterem Tagumque nostrum
Arpis cedere non sinis disertis
Argiuas generatus inter urbes
5
Thebas carmine cantet aut Mycenas
aut claram Rhodon aut libidinosae
Ledaeas Lacedaemonos plaestras:
nos Celtis genitos et ex Hiberis
nostrae nomina duriora terrae
10
grato non pudeat referre uersu:
saeuo Bilbilin optimam metallo
quae uincit Chalypasque Noricosque
et ferro Plateam suo sonantem
quam fluctu tenuised inquieto
15
armorum Salo temperator ambit
Tutelamque chorosque Rixa marum
et conuiuia festa Carduarum
et textis Peterin rosis rubentem
atque antiqua patrum theatra Rigas
20
et certos iaculo leui Silaos
Turgontique lacus Turasiaeque
et parua uada pura Tuetonissae
et sanctum Buradonis ilicetum
per quod uel piger ambulat uiator
25
et quae fortibus excolit iuuencis
curuae Manlius arua Vatiuescae.
Haec tam rusticadelicate lector
rides nomina? Rideas licebit
haec tam rustica malo quam Butuntus.


56
Munera quod senibus uiduisque ingentia mittis
uis te munificumGargilianeuocem?
sordidius nihil estnihil est te spurcius uno
qui potes insidias dona uocare tuas:
5
sic auidis fallax indulget piscibus hamus
callida sic stultas decipit esca feras.
Quid sit largiriquid sit donare docebo
si nescis: donaGargilianemihi.


57
Dum nos blanda tenent lasciui stagna Lucrini
et quae pumiceis fontibus antra calent
tu colis Argei regnumFaustinecoloni
quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
5
Horrida sed feruent Nemeaei pectora monstri
nec satis est Baias igne calere suo.
Ergo sacri fontes et litora grata ualete
Nympharum pariter Nereidumque domus.
Herculeos colles gelida uos uincite bruma
10
nunc Tiburtinis cedite frigoribus.


58
In tenebris luges amissumGallamaritum:
nam plorare pudet teputoGallauirum.


59
Flentibus Heliadum ramis dum uipera repit
fluxit in obstantem sucina gemma feram:
quae dum miratur pingui se rore teneri
concreto reguit uincta repente gelu.
5
Ne tibi regali placeasCleopatrasepulcro
uipera si tumulo nobiliore iacet.


60
Ardea solstitio Castranaque rura petantur
quique Cleonaeo sidere feruet ager
cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
inter laudatas ad Styga missus aquas.
5
Nullo fata loco possis excludere: cum mors
ueneritin medio Tibure Sardinia est.


61
Donasse amicum tibi ducentaMancine
nuper superbo laetus ore iactasti.
Quartus dies estin schola poetarum
dum fabulamurmilibus decem dixti
5
emptas lacernas munus esse Pompullae
sardonycha uerum lineisque ter cinctum
duasque similes fluctibus maris gemmas
dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
Here de theatroPollione cantante
10
cum subito abiresdum fugisloquebaris
hereditatis tibi trecenta uenisse
et mane centumet post meridie centum.
Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
Miserere iamcrudeliset sile tandem;
15
autsi tacere lingua non potest ista
aliquando narra quod uelimus audire.


62
Tibur in Herculeum migrauit nigra Lycoris
omnia dum fieri candida credit ibi.


63
Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias
occidit insani crimine mersa freti.
Gloria quanta perit uobis! Haec monstra Neroni
nec iussae quondam praestiteratisaquae.


64
Iuli iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus
5
et planus modico tumore uertex
caelo perfruitur sereniore
et curuas nebula tegente ualles
solus luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
10
celsae culmina delicata uillae.
Hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam
Albanos quoque Tusculosque colles
et quodcumque iacet sub urbe frigus
15
Fidenas ueteres breuesque Rubras
et quod uirgineo cruore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
Illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente
20
ne blando rota sit molesta somno
quem nec rumpere nauticum celeuma
nec clamor ualet helciariorum
cum sit tam prope Muluius sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
25
Hoc russeu potius domus uocanda est
commendat dominus: tuam putabis
tam non inuida tamque liberalis
tam comi patet hospitalitate:
credas Alcinoi pios Penates
30
aut facti modo diuitis Molorchi.
Vos nunc omnia parua qui putatis
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono
35
dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.


65
Oculo Philaenis semper altero plorat.
Quo fiat istud quaeritis modo? Lusca est.


66
Egisti uitam semperLinemunicipalem
qua nihil omnino uilius esse potest.
Idibus et raris togula est excussa Kalendis
duxit et aestates synthesis una decem.
5
Saltus aprumcampus leporem tibi misit inemptum
silua grauis turdos exagitata dedit
captus flumineo uenit de gurgite piscis
uina ruber fudit non peregrina cadus.
Nec tener Argolica missus de gente minister
10
sed stetit inculti rustica turba foci.
Vilica uel duri conpressa est nupta coloni
incaluit quotiens saucia uena mero.
Nec nocuit tectis ignis nec Sirius agris
nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
15
Subposita est blando numquam tibi tessera talo
alea sed parcae sola fuere nuces.
Dic ubi sit deciesmater quod auara reliquit.
Nusquam est: fecisti remLinedifficilem.


67
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
orabat cana notus amicitia
dicebatque suis haec tantum desse trecentis
ut posset domino plaudere iustus eques.
5
Praetor ait: "Scis me Scorpo Thalloque daturum
atque utinam centum milia sola darem."
Ah! pudet ingrataepudet ah! male diuitis arcae.
Quod non das equitiuis darepraetorequo?


68
Inuitas centum quadrantibus et bene cenas.
Vt cenem inuitorSextean ut inuideam?


69
Tu Setina quidem semper uel Massica ponis
Papylesed rumor tam bona uina negat:
diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
Nec puto nec credoPapylenec sitio.


70
Nihil Ammiano praeter aridam restem
moriens reliquit ultimis pater ceris.
Fieri putaret posse quisMarulline
ut Ammianus mortuum patrem nollet?


71
Quaero diu totamSafroni Rufeper urbem
si qua puella neget: nulla puella negat.
Tamquam fas non sittamquam sit turpe negare
tamquam non liceatnulla puella negat.
5
Casta igitur nulla est? Sunt castae mille. Quid ergo
casta facit? Non datnon tamen illa negat.


72
Exigis ut donem nostros tibiQuintelibellos.
Non habeosed habet bibliopola Tryphon.
"Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
Noninquisfaciam tam fatue." Nec ego.


73
Cum grauis extremas Vestinus duceret horas
et iam per Stygias esset iturus aquas
ultima uoluentis orauit pensa sorores
ut traherent parua stamina pulla mora
5
iam sibi defunctus caris dum uiuit amicis.
Mouerunt tetricas tam pia uota deas.
Tunc largas partitus opes a luce recessit
seque mori post hoc credidit ille senem.


74
Aspicis inbelles temptent quam fortia dammae
proelia? Tam timidus quanta sit ira feris?
In mortem paruis concurrere frontibus ardent.
VisCaesardammis parcere? Mitte canes.


75
O felix animofelixNigrinamarito
atque inter Latias gloria prima nurus:
te patrios miscere iuuat cum coniuge census
gaudentem socio participique uiro.
5
Arserit Euhadne flammis iniecta mariti
nec minor Alcestin fama sub astra ferat;
tu melius. Certo meruisti pignore uitae
ut tibi non esset morte probandus amor.


76
Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
ut bis sena ferambis duodena petam.


77
Numquam diuitias deos rogaui
contentus modicis meoque laetus:
paupertasueniam dabisrecede.
Causast quae subiti nouique uoti?
5
Pendentem uolo Zoilum uidere.


78
Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
et facies multo splendeat alba pilo
discurris tota uagus urbenec ulla cathedra est
cui non mane feras inrequietus Haue;
5
et sine te nulli fas est prodire tribuno
nec caret officio consul uterque tuo;
et sacro decies repetis Palatia cliuo
Sigerosque meros Partheniosque sonas.
Haec faciant sane iuuenes: deformiusAfer
10
omnino nihil est ardalione sene.


79
Hospes eras nostri semperMathoTiburtini.
Hoc emis. Inposui: rus tibi uendo tuum.


80
Declamas in febreMaron: hanc esse phrenesin
si nescisnon es sanusamice Maron.
Declamas aegerdeclamas hemitritaeos:
si sudare aliter non potesest ratio.
5
"Magna tamen res est". Erras; cum uiscera febris
exuritres est magna tacereMaron.


81
Epigramma nostrum cum Fabulla legisset
negare nullam quo queror puellarum
semel rogata bisque terque neglexit
preces amantis. IamFabullapromitte:
5
negare iussipernegare non iussi.


82
Hos quoque commenda VenuleioRufelibellos
inputet et nobis otia parua roga
immemor et paulum curarum operumque suorum
non tetrica nugas exigat aure meas.
5
Sed nec post primum legat haec summumue trientem
sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
Si nimis est legisse duostibi charta plicetur
altera: diuisum sic breue fiet opus.


83
Securo nihil est teNaeuolepeius; eodem
sollicito nihil estNaeuolete melius.
Securus nullum resalutasdespicis omnes
nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
5
sollicitus donasdominum regemque salutas
inuitas. EstoNaeuolesollicitus.


84
Non est in populo nec urbe tota
a se Thaida qui probet fututam
cum multi cupiant rogentque multi.
Tam casta estrogoThais? Immo fellat.


85
Nos bibimus uitrotu murraPontice. Quare?
Prodat perspicuus ne duo uina calix.


86
Si uis auribus Atticis probari
exhortor moneoque telibelle
ut docto placeas Apollinari:
nil exactius eruditiusque est
5
sed nec candidius benigniusque.
Si te pectoresi tenebit ore
nec rhonchos metues maligniorum
nec scombris tunicas dabis molestas:
si damnaueritad salariorum
10
curras scrinia protinus licebit
inuersa pueris arande charta.


87
Infantem secum semper tua BassaFabulle
conlocat et lusus deliciasque uocat
etquo mireris magisinfantaria non est.
Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.


88
Nulla remisisti paruo pro munere dona
et iam Saturni quinque fuere dies.
Ergo nec argenti sex scripula Septiciam
missa nec a querulo mappa cliente fuit
5
Antipolitani nec quae de sanguine thynni
testa rubetnec quae cottana parua gerit
nec rugosarum uimen breue Picernarum
dicere te posses ut meminisse mei!
Decipies alios uerbis uoltuque benigno
10
nam mihi iam notus dissimulator eris.


89
Oheiam satis estohelibelle
iam peruenimus usque ad umbilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris
nec summa potes in schida teneri
5
sic tamquam tibi res peracta non sit
quae prima quoque pagina peracta est.
Iam lector queriturque deficitque
iam librarius hoc et ipse dicit
"Oheiam satis estohelibelle."
 
Liber V
 
1
Hoc tibiPalladiae seu collibus uteris Albae
Caesaret hinc Triuiam prospicisinde Thetin
seu tua ueridicae discunt responsa sorores
plana suburbani qua cubat unda freti
5
seu placet Aeneae nutrix seu filia Solis
siue salutiferis candidus Anxur aquis
mittimuso rerum felix tutela salusque
sospite quo gratum credimus esse Iouem.
Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
10
et tumidus Galla credulitate fruar.


2
Matronae puerique uirginesque
uobis pagina nostra dedicatur.
Tuquem nequitiae procaciores
delectant nimius salesque nudi
5
lasciuos lege quattuor libellos:
quintus cum domino liber iocatur;
quem Germanicus ore non rubenti
coram Cecropia legat puella.


3
Accola iam nostrae DegisGermaniceripae
a famulis Histri qui tibi uenit aquis
laetus et attonitus uiso modo praeside mundi
adfatus comites dicitur esse suos:
5
"Sors mea quam fratris meliorcui tam prope fas est
cerneretam longe quem colit ille deum".


4
Fetere multo Myrtale solet uino
sed fallat ut nosfolia deuorat lauri
merumque cauta frondenon aquamiscet.
Hanc tu rubentem prominentibus uenis
5
quotiens uenirePauleuideris contra
dicas licebit "Myrtale bibit laurum."


5
SextePalatine cultor facunde Mineruae
ingenio frueris qui propiore dei -
nam tibi nascentes domini cognoscere curas
et secreta ducis pectora nosse licet -:
5
sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis
qua Pedoqua Marsus quaque Catullus erit.
Ad Capitolini caelestia carmina belli
grande cothurnati pone Maronis opus.


6
Si non est graue nec nimis molestum
MusaeParthenium rogate uestrum:
sic te serior et beata quondam
saluo Caesare finiat senectus
5
et sis inuidia fauente felix
sic Burrus cito sentiat parentem:
admittas timidam breuemque chartam
intra limina sanctioris aulae.
Nosti tempora tu Iouis sereni
10
cum fulget placido suoque uoltu
quo nil supplicibus solet negare.
Non est quod metuas preces iniquas:
numquam grandia nec molesta poscit
quae cedro decorata purpuraque
15
nigris pagina creuit umbilicis.
Nec porrexeris istased teneto
sic tamquam nihil offeras agasque.
Si noui dominum nouem sororum
ultro purpureum petet libellum.


7
Qualiter Assyrios renouant incendia nidos
una decem quotiens saecula uixit auis
taliter exuta est ueterem noua Roma senctam
et sumpsit uoltus praesidis ipsa sui.
5
Iamprecoroblitus notaeVulcanequerelae
parce: sumus Martis turbased et Veneris;
parcepater: sic Lemniacis lasciua catenis
ignoscat coniunx et patienter amet.


8
Edictum domini deique nostri
quo subsellia certiora fiunt
et puros eques ordines recepit
dum laudat modo Phasis in theatro
5
Phasis purpureis rubens lacernis
et iactat tumido superbus ore:
"Tandem commodius licet sedere
nunc est reddita dignitas equestris;
turba non premimurnec inquinamur":
10
haec et talia dum refert supinus
illas purpureas et adrogantes
iussit surgere Leitus lacernas.


9
Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
uenisti centumSymmachediscipulis.
Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
non habui febremSymmachenunc habeo.


10
"Esse quid hoc dicam uiuis quod fama negatur
et sua quod rarus tempora lector amat?"
Hi sunt inuidiae nimirumRegulemores
praeferat antiquos semper ut illa nouis.
5
Sic ueterem ingrati Pompei quaerimus umbram
sic laudant Catuli uilia templa senes;
Ennius est lectus saluo tibiRomaMarone
et sua riserunt saecula Maeoniden;
rara coronato plausere theatra Menandro;
10
norat Nasonem sola Corinna suum.
Vos tamen o nostri ne festinate libelli;
si post fata uenit glorianon propero.


11
Sardonychaszmaragdosadamantasiaspidas uno
uersat in articulo StellaSeueremeus.
Multas in digitisplures in carmine gemmas
inuenies: inde est haecputoculta manus.


12
Quod nutantia fronte perticata
gestat pondera Masclion superbus
aut grandis Ninus omnibus lacertis
septem quod pueros leuat uel octo
5
res non difficilis mihi uidetur
uno cum digito uel hoc uel illo
portet Stella meus decem puellas.


13
Sumfateorsemperque fuiCallistratepauper
sed non obscurus nec male notus eques
sed toto legor orbe frequens et dicitur "Hic est";
quodque cinis paucishoc mihi uita dedit.
5
At tua centenis incumbunt tecta columnis
et libertinas arca flagellat opes
magnaque Niliacae seruit tibi gleba Syenes
tondet et innumeros Gallica Parma greges.
Hoc ego tuque sumus: sed quod sum non potes esse;
10
tu quod ese populo quilibet esse potest.


14
Sedere primo solitus in gradu semper
tunccum liceret occupareNanneius
bis excitatus terque transtulit castra
et inter ipsas paene tertius sellas
5
post Gaiumque Luciumque consedit.
Illinc cucullo prospicit caput tectus
oculoque ludos spectat indecens uno;
et hinc miser deiectus in uiam transit
subsellioque semifultus extremo
10
et male receptus altero genu iactat
equiti sedere Leitoque se stare.


15
Quintus nostrorum liber estAugusteiocorum
et queritur laesus carmine nemo meo;
gaudet honorato sed multus nomine lector
cui uictura meo munere fama datur.
5
"Quid tamen haec prosunt quamuis uenerantia multos?"
Non prosit saneme tamen ista iuuant.


16
Seria cum possimquod delectantia malo
scriberetu causa eslector amicemihi
qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
sed nescis quanti stet mihi talis amor.
5
Nam si falciferi defendere templa Tonantis
sollicitisque uelim uendere uerba reis
plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
et fiet uario sordidus aere sinus.
At nunc conuiua est comissatorque libellus
10
et tantum gratis pagina nostra placet.
Sed non et ueteres contenti laude fuerunt
cum minimum uati munus Alexis erat.
"Belle" inquis "dixti: iuuat et laudabimus usque."
Dissimulas? Facies meputocausidicum.


17
Dum proauos atauosque refers et nomina magna
dum tibi noster eques sordida condicio est
dum te posse negas nisi latoGelliaclauo
nuberenupsistiGelliacistibero.


18
Quod tibi Decembri mensequo uolant mappae
gracilesque ligulae cereique chartaeque
et acuta senibus testa cum Damascenis
praeter libellos uernulas nihil misi
5
fortasse auarus uidear aut inhumanus.
Odi dolosas munerum et malas artes;
imitantur hamos dona: namque quis nescit
auidum uorata decipi scarum musca?
Quotiens amico diuiti nihil donat
10
o Quintianeliberalis est pauper.


19
Si qua fides uerispraeferrimaxime Caesar
temporibus possunt saecula nulla tuis.
Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
Quando Palatini plus meruere dei?
5
Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
Sub quo libertas principe tanta fuit?
Est tamen hoc uitium sed non leuesit licet unum
quod colit ingratas pauper amicitias.
Quis largitur opes ueteri fidoque sodali
10
aut quem prosequitur non alienus eques?
Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
flammatisue togae scripula tota decem
uxuria esttumidique uocant haec munera reges:
qui crepet aureolos forsitan unus erit.
15
Quatenus hi non suntesto tuCaesaramicus;
nulla ducis uirtus dulcior esse potest.
Iam dudum tacito ridesGermanicenaso
utile quod nobis do tibi consilium.


20
Si tecum mihicare Martialis
securis liceat frui diebus
si disponere tempus otiosum
et uerae pariter uacare uitae:
5
nec nos atria nec domos potentum
nec litis tetricas forumque triste
nossemus nec imagines superbas;
sed gestatiofabulaelibelli
campusporticusumbraVirgothermae
10
haec essent loca semperhi labores.
Nunc uiuit necuter sibibonosque
soles effugere atque abire sentit
qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam uiuere cum sciatmoratur?


21
Quintum pro Decimopro CrassoReguleMacrum
ante salutabat rhetor Apollodotus:
nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
cura laborque potest! Scripsit et edidicit.


22
Mane domi nisi te uolui meruitque uidere
sint mihiPauletuae longius Esquiliae.
Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae
qua uidet anticum rustica Flora Iouem:
5
alta Suburani uincenda est semita cliui
et numquam sicco sordida saxa gradu
uixque datur longas mulorum rumpere mandras
quaeque trahi multo marmora fune uides.
Illud adhuc grauius quod te post mille labores
10
Paulenegat lasso ianitor esse domi.
Exitus hic operis uani togulaeque madentis:
uix tanti Paulum mane uidere fuit.
Semper inhumanos habet officiosus amicos:
rexnisi dormierisnon potes esse meus.


23
Herbarum fueras indutusBassecolores
iura theatralis dum siluere loci.
Quae postquam placidi censoris cura renasci
iussit et Oceanum certior audit eques
5
non nisi uel cocco madida uel murice tincta
uest nites et te sic dare uerba putas.
Quadringentorum nullae suntBasselacernae
aut meus ante omnis Cordus haberet equum.


24
Hermes Martia saeculi uoluptas
Hermes omnibus eruditus armis
Hermes et gladiator et magister
Hermes turbo sui tremorque ludi
5
Hermesquem timet Heliussed unum
Hermescui cadit Aduolanssed uni
Hermes uincere nec ferire doctus
Hermes subpositicius sibi ipse
Hermes diuitiae locariorum
10
Hermes cura laborque ludiarum
Hermes belligera superbus hasta
Hermes aequoreo minax tridente
Hermes casside languida timendus
Hermes gloria Martis uniuersi
15
Hermes omnia solus et ter unus.


25
"Quadringenta tibi non suntChaerestrate: surge
Leitus ecce uenit: stafugecurrelate."
Ecquisioreuocat discedentemque reducit?
Ecquisiolargas pandit amicus opes?
5
Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
Quis Stygios non uolt totus adire lacus?
Hocrogonon melius quam rubro pulpita nimbo
spargere et effuso permaduisse croco?
Quam non sensuro dare quadringenta caballo
10
aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
O frustra locupleso dissimulator amici
haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!


26
Quod alpha dixiCordepaenulatorum
te nuperaliqua cum iocarer in charta
si forte bilem mouit hic tibi uersus
dicas licebit beta me togatorum.


27
Ingenium studiumque tibi moresque genusque
sunt equitisfateor: cetera plebis habes.
Bis septena tibi non sint subsellia tanti
ut sedeas uiso pallidus Oceano.


28
Vt bene loquatur sentiatque Mamercus
efficere nullisAulemoribus possis:
pietate fratres Curuios licet uincas
quiete Neruascomitate Rusones
5
probitate Macrosaequitate Mauricos
oratione Regulosiocis Paulos:
robiginosis cuncta dentibus rodit.
Hominem malignum forsan esse tu credas:
ego esse miserum credocui placet nemo.


29
Si quando leporem mittis mihiGelliadicis:
"Formonsus septemMarcediebus eris."
Si non deridessi uerumlux meanarras
edisti numquamGelliatu leporem.


30
VarroSophocleo non infitiande cothurno
nec minus in Calabra suspiciende lyra
differ opus nec te facundi scaena Catulli
detineat cultis aut elegia comis;
5
sed lege fumoso non aspernanda Decembri
carminamittuntur quae tibi mense suo:
commodius nisi forte tibi potiusque uidetur
Saturnalicias perdereVarronuces.


31
Aspice quam placidis insultet turba iuuencis
et sua quam facilis pondera taurus amet.
Cornibus hic pendet summisuagus ille per armos
currit et in toto uentilat arma boue.
5
At feritas immota riget: non esset harena
tutior et poterant fallere plana magis.
Nec trepidant gestussed de discrimine palmae
securus puer est sollicitumque pecus.


32
Quadrantem Crispus tabulisFaustinesupremis
non dedit uxori. "Cui dedit ergo?" Sibi.


33
Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit
nescio. Si scierouae tibicausidice.


34
Hanc tibiFronto patergenetrix Flaccillapuellam
oscula commendo deliciasque meas
paruola ne nigras horrescat Erotion umbras
oraque Tartarei prodigiosa canis.
5
Impletura fuit sextae modo frigora brumae
uixisset totidem ni minus illa dies.
Inter tam ueteres ludat lasciua patronos
et nomen blaeso garriat ore meum.
Mollia non rigidus caespes tegat ossa nec illi
10
terragrauis fueris: non fuit illa tibi.


35
Dum sibi redire de Patrensibus fundis
ducena clamat coccinatus Euclides
Corinthioque plura de suburbano
longumque pulchra stemma repetit a Leda
5
et suscitanti Leito reluctatur
equiti superbonobililucupleti
cecidit repente magna de sinu clauis.
NumquamFabullenequior fuit clauis.


36
Laudatus nostro quidamFaustinelibello
dissimulatquasi nil debeat: inposuit.


37
Puella senibus dulcior mihi cycnis
agno Galaesi mollior Phalantini
concha Lucrini delicatior stagni
cui nec lapillos praeferas Erythraeos
5
nec modo politum pecudis Indicae dentem
niuesque primas liliumque non tactum;
quae crine uicit Baetici gregis uellus
Rhenique nodos aureamque nitelam;
fragrauit ore quod rosarium Paesti
10
quod Atticarum prima mella cerarum
quod sucinorum rapta de manu gleba;
cui conparatus indecens erat pauo
inamabilis sciurus et frequens phoenix
adhuc recenti tepet Erotion busto
15
quam pessimorum lex amara fatorum
sexta peregit hiemenec tamen tota
nostros amores gaudiumque lususque.
Et esse tristem me meus uetat Paetus
pectusque pulsans pariter et comam uellens:
20
"Deflere non te uernulae pudet mortem ?
Ego coniugem" inquit "extuli et tamen uiuo
notamsuperbamnobilemlucupletem."
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducentiens accepitet tamen uiuit!


38
Calliodorus habet censum -- quis nescit? -- equestrem
Sextesed et fratrem Calliodorus habet.
"Quadringenta seca" qui dicit suka merizei
uno credis equo posse sedere duos?
5
Quid cum fratre tibiquid cum Polluce molesto?
Non esset Pollux si tibiCastor eras.
Vnus cum sitisduoCalliodoresedebis?
surge: soloikismovnCalliodorefacis.
Aut imitare genus Ledae: cum fratre sedere
10
non potesalternisCalliodoresede.


39
Supremas tibi triciens in anno
signanti tabulasCharinemisi
Hyblaeis madidas thymis placentas.
Defeci: miserere iamCharine:
5
signa rariusaut semel fac illud
mentitur tua quod subinde tussis.
Excussi loculosque sacculumque:
Croeso diuitior licet fuissem
Iro pauperior foremCharine
10
si conchem totiens meam comesses.


40
Pinxisti VeneremcolisArtemidoreMineruam:
et miraris opus displicuisse tuum?


41
Spadone cum sis euiratior fluxo
et concubino mollior Celaenaeo
quem sectus ululat matris entheae Gallus
theatra loqueris et gradus et edicta
5
trabeasque et Idus fibulasque censusque
et pumicata pauperes manu monstras.
Sedere in equitum liceat an tibi scamnis
uideboDidyme: non licet maritorum.


42
Callidus effracta nummos fur auferet arca
prosternet patrios impia flamma lares;
debitor usuram pariter sortemque negabit
non reddet sterilis semina iacta seges;
5
dispensatorem fallax spoliabit amica
mercibus extructas obruet unda rates.
Extra fortunam est quidquid donatur amicis:
quas dederis solas semper habebis opes.


43
Thais habet nigrosniueos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habetilla suos.


44
Quid factum estrogoquid repente factum
ad cenam mihiDentoquod uocanti -
quis credat? - quater ausus es negare?
Sed nec respicis et fugis sequentem
5
quem thermis modo quaerere et theatris
et conclauibus omnibus solebas.
Sic estcaptus es unctiore mensa
et maior rapuit canem culina.
Iam tesed citocognitum et relictum
10
cum fastidierit popina diues
antiquae uenies ad ossa cenae.


45
Dicis formonsamdicis teBassapuellam:
istud quae non est dicereBassasolet.


46
Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi
et placet ira mihi plus tua quam facies
ut te saepe rogemcaedoDiadumenesaepe:
consequor hocut me nec timeas nec ames.


47
Numquam se cenasse domi Philo iuratet hoc est:
non cenatquotiens nemo uocauit eum.


48
Quid non cogit amor! Secuit nolente capillos
Encolpos dominonon prohibente tamen.
Permisit fleuitque Pudens: sic cessit habenis
audaci questus de Phaethonte pater;
5
talis raptus Hylastalis deprensus Achilles
deposuit gaudensmatre dolentecomas.
Sed tu ne propera - breuibus ne crede capillis -
tardaque pro tanto munerebarbaueni.


49
Vidissem modo forte cum sedentem
solum teLabienetres putaui.
Caluae me numerus tuae fefellit:
sunt illinc tibisunt et hinc capilli
5
quales uel puerum decere possunt;
nudumst in medio caput nec ullus
in longa pilus area notatur.
Hic error tibi profuit Decembri
tunc cum prandia misit Imperator:
10
cum panariolis tribus redisti.
Talem Geryonem fuisse credo.
Vites censeo porticum Philippi:
si te uiderit Herculesperisti.


50
Ceno domi quotiensnisi teCharopineuocaui
protinus ingentes sunt inimicitiae
meque potes stricto medium transfigere ferro
si nostrum sine te scis caluisse focum.
5
Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
inprobius nihil est hacCharopinegula.
Desine iam nostramprecorobseruare culinam
atque aliquando meus det tibi uerba cocus.


51
Hicqui libellis praegrauem gerit laeuam
notariorum quem premit chorus leuis
qui codicillis hinc et inde prolatis
epistolisque commodat grauem uoltum
5
similis Catoni Tullioque Brutoque
exprimereRufefidiculae licet cogant
haue Latinumchaire non potest Graecum.
Si fingere istud me putassalutemus.


52
Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
Cur igitur taceoPostume? Tu loqueris.
Incipio quotiens alicui tua dona referre
protinus exclamat: "Dixerat ipse mihi."
5
Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
huic operi: si uis ut loquaripse tace.
Crede mihiquamuis ingentiaPostumedona
auctoris pereunt garrulitate sui.


53
Colchida quid scribisquid scribisamiceThyesten?
quo tibi uel NiobenBasseuel Andromachen?
Materia estmihi credetuis aptissima chartis
Deucalion uelsi non placet hicPhaethon.


54
Extemporalis factus est meus rhetor:
Calpurnium non scripsitet salutauit.


55
Dic mihiquem portasuolucrum regina? "Tonantem."
Nulla manu quare fulmina gestat? "Amat."
Quo calet igne deus? "Pueri." Cur mitis aperto
respicis ore Iouem? "De Ganymede loquor."


56
Cui tradasLupefilium magistro
quaeris sollicitus diu rogasque.
Omnes grammaticosque rhetorasque
deuites moneo: nihil sit illi
5
cum libris Ciceronis aut Maronis;
famae Tutilium suae relinquat;
si uersus facitabdices poetam.
Artes discere uolt pecuniosas?
Fac discat citharoedus aut choraules;
10
si duri puer ingeni uidetur
praeconem facias uel architectum.


57
Cum uoco te dominumnoli tibiCinnaplacere:
saepe etiam seruum sic resaluto tuum.


58
Cras te uicturumcras dicisPostumesemper:
dic mihicras istudPostumequando uenit?
Quam longe cras istud! ubi est? aut unde petendum?
Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
5
Iam cras istud habet Priami uel Nestoris annos.
Cras istud quantidic mihipossit emi?
Cras uiues? Hodie iam uiuerePostumeserum est:
ille sapit quisquisPostumeuixit heri.


59
Quod non argentumquod non tibi mittimus aurum
hoc facimus causaStella disertetua.
Quisquis magna dedituoluit sibi magna remitti;
fictibus nostris exoneratus eris.


60
Adlatres licet usque nos et usque
et gannitibus inprobis lacessas
certum est hanc tibi pernegare famam
olim petisin meis libellis
5
qualiscumque legaris ut per orbem.
Nam te cur aliquis sciat fuisse?
Ignotus pereasmisernecesse est.
Non derunt tamen hac in urbe forsan
unus uel duo tresue quattuorue
10
pellem rodere qui uelint caninam:
nos hac a scabie tenemus ungues.


61
Crispulus iste quis estuxori semper adhaeret
quiMarianetuae? Crispulus iste quis est?
Nescio quid dominae teneram qui garrit in aurem
et sellam cubito dexteriore premit?
5
Per cuius digitos currit leuis anulus omnis
crura gerit nullo qui uiolata pilo?
Nil mihi respondes? "Vxoris res agit" inquis
"iste meae." Sane certus et asper homo est
procuratorem uoltu qui praeferat ipso:
10
acrior hoc Chius non erit Aufidius.
O quam dignus eras alapisMarianeLatini:
te successurum credo ego Panniculo.
Res uxoris agit? Res ullas crispulus iste?
Res non uxorisres agit iste tuas.


62
Iure tuo nostris maneas licethospesin hortis
si potes in nudo ponere membra solo
aut si portatur tecum tibi magna supellex:
nam mea iam digitum sustulit hospitibus.
5
Nulla tegit fractos -- nec inanis -- culcita lectos
putris et abrupta fascia reste iacet.
Sit tamen hospitium nobis commune duobus:
emi hortos; plus est: instrue tu; minus est.


63
"Quid sentis" inquis "de nostrisMarcelibellis?"
Sic me sollicitusPonticesaepe rogas.
Admirorstupeo: nihil est perfectius illis
ipse tuo cedet Regulus ingenio.
5
"Hoc sentis?" inquis "faciat tibi sic bene Caesar
sic Capitolinus Iuppiter." Immo tibi.


64
SextantesCallisteduos infunde Falerni
tu super aestiuasAlcimesolue niues;
pinguescat nimio madidus mihi crinis amomo
lassenturque rosis tempora sutilibus.
5
Tam uicina iubent non uiuere Mausolea
cum doceant ipsos posse perire deos.


65
Astra polumque deditquamuis obstante nouerca
Alcidae Nemees terror et Arcas aper
et castigatum Libycae ceroma palaestrae
et grauis in Siculo puluere fusus Eryx
5
siluarumque tremortacita qui fraude solebat
ducere non rectas Cacus in antra boues.
Ista tuaeCaesarquota pars spectatur harenae?
Dat maiora nouus proelia mane dies.
Quot grauiora cadunt Nemeaeo pondera monstro!
10
quot tua Maenalios conlocat hasta sues!
Reddatur si pugna triplex pastoris Hiberi
est tibi qui possit uincere Geryonen.
Saepe licet Graiae numeretur belua Lernae
inproba Niliacis quid facit Hydra feris?
15
Pro meritis caelum tantisAugustedederunt
Alcidae cito dised tibi sero dabunt.


66
Saepe salutatus numquam prior ipse salutas:
sic eris AeternumPontilianeVale.


67
Hibernos peterent solito cum more recessus
Atthidesin nidis una remansit auis.
Deprendere nefas ad tempora uerna reuersae
et profugam uolucres diripuere suae.
5
Sero dedit poenas: discerpi noxia mater
debueratsed tunc cum lacerauit Ityn.


68
Arctoa de gente comam tibiLesbiamisi
ut scires quanto sit tua flaua magis.


69
Antoni Phario nihil obiecture Pothino
et leuius tabula quam Cicerone nocens
quid gladium demens Romana stringis in ora?
hoc admisisset nec Catilina nefas.
5
Impius infando miles corrumpitur auro
et tantis opibus uox tacet una tibi.
Quid prosunt sacrae pretiosa silentia linguae?
Incipient omnes pro Cicerone loqui.


70
Infusum sibi nuper a patrono
plenumMaximecentiens Syriscus
in sellariolis uagus popinis
circa balnea quattuor pergit.
5
O quanta est gulacentiens comesse!
Quanto maior adhucnec accubare!


71
Vmida qua gelidas summittit Trebula ualles
et uiridis cancri mensibus alget ager
rura Cleonaeo numquam temerata leone
et domus Aeolio semper amica Noto
5
teFaustineuocant: longas his exige messes
collibus; hibernum iam tibi Tibur erit.


72
Qui potuit Bacchi matrem dixisse Tonantem
ille potest Semelen dicereRufepatrem.


73
Non donem tibi cur meos libellos
oranti totiens et exigenti
mirarisTheodore? Magna causa est:
dones tu mihi ne tuos libellos.


74
Pompeios iuuenes Asia atque Europased ipsum
terra tegit Libyessi tamen ulla tegit.
Quid mirum toto si spargitur orbe? Iacere
uno non poterat tanta ruina loco.


75
Quae legis causa nupsit tibi LaeliaQuinte
uxorem potes hanc dicere legitimam.


76
Profecit poto Mithridates saepe ueneno
toxica ne possent saeua nocere sibi.
Tu quoque cauisti cenando tam male semper
ne posses umquamCinnaperire fame.


77
Narratur belle quidam dixisseMarulle
qui te ferre oleum dixit in auricula.


78
Si tristi domicenio laboras
Toranipotes esurire mecum.
Non derunt tibisi soles propinein
uiles Cappadocae grauesque porri
5
diuisis cybium latebit ouis.
Ponetur digitus tenendus unctis
nigra coliculus uirens patella
algentem modo qui reliquit hortum
et pultem niueam premens botellus
10
et pallens faba cum rubente lardo.
Mensae munera si uoles secundae
marcentes tibi porrigentur uuae
et nomen pira quae ferunt Syrorum
et quas docta Neapolis creauit
15
lento castaneae uapore tostae:
uinum tu facies bonum bibendo.
Post haec omnia forte si mouebit
Bacchus quam solet esuritionem
succurrent tibi nobiles oliuae
20
Piceni modo quas tulere rami
et feruens cicer et tepens lupinus.
Parua est cenula--quis potest negare?--
Sed finges nihil audiesue fictum
et uoltu placidus tuo recumbes;
25
nec crassum dominus leget uolumen
nec de Gadibus inprobis puellae
uibrabunt sine fine prurientes
lasciuos docili tremore lumbos;
sed quod nec graue sit nec infacetum
30
parui tibia Condyli sonabit.
Haec est cenula. Claudiam sequeris.
Quam nobis cupis esse tu priorem?


79
Vndecies una surrextiZoilecena
et mutata tibi est synthesis undecies
sudor inhaereret madida ne ueste retentus
et laxam tenuis laederet aura cutem.
5
Quare ego non sudoqui tecumZoileceno?
Frigus enim magnum synthesis una facit.


80
Non totam mihisi uacabishoram
dones et licet inputesSeuere
dum nostras legis exigisque nugas.
"Durum est perdere ferias": rogamus
5
iacturam patiaris hanc ferasque.
Quod si legeris ista cum diserto
--sed numquid sumus inprobi?-- Secundo
plus multo tibi debiturus hic est
quam debet domino suo libellus.
10
Nam securus eritnec inquieta
lassi marmora Sisyphi uidebit
quem censoria cum meo Seuero
docti lima momorderit Secundi.


81
Semper pauper erissi pauper esAemiliane:
dantur opes nullis nunc nisi diuitibus.


82
Quid promittebas mihi miliaGaureducenta
si dare non poteras miliaGauredecem?
An potes et non uis? Rogonon est turpius istud?
Itibi dispereasGaure: pusillus homo es.


83
Insequerisfugio; fugisinsequor. Haec mihi mens est:
uelle tuum noloDindymenolle uolo.


84
Iam tristis nucibus puer relictis
clamoso reuocatur a magistro
et blando male proditus fritillo
arcana modo raptus e popina
5
aedilem rogat udus aleator.
Saturnalia transiere tota
nec munuscula parua nec minora
misisti mihiGallaquam solebas.
Sane sic abeat meus December:
10
scis certeputouestra iam uenire
SaturnaliaMartias Kalendas;
tunc reddam tibiGallaquod dedisti.
 
Liber VI
1
Sextus mittitur hic tibi libellus
in primis mihi care Martialis:
quem si terseris aure diligenti
audebit minus anxius tremensque
5
magnas Caesaris in manus uenire.


2
Lusus erat sacrae conubia taedae
lusus et immeritos exsecuisse mares.
Vltraque tu prohibesCaesarpopulisque futuris
succurrisnasci quos sine fraude iubes.
5
Nec spado iam nec moechus erit te praeside quisquam:
at prius--o mores--et spado moechus erat.


3
Nascere Dardanio promissum nomen Iulo
uera deum suboles; nasceremagne puer
cui pater aeternas post saecula tradat habenas
quique regas orbem cum seniore senex.
5
Ipsa tibi niueo trahet aurea pollice fila
et totam Phrixi Iulia nebit ouem.


4
Censor maxime principumque princeps
cum tot iam tibi debeat triumphos
tot nascentia templatot renata
tot spectaculatot deostot urbes
5
plus debet tibi Roma quod pudica est.


5
Rustica mercatus multis sum praedia nummis;
mutua des centumCaecilianerogo.
Nil mihi respondes? Tacitum te dicere credo
"Non reddes": ideoCaecilianerogo.


6
Comoedi tres suntsed amat tua PaulaLuperce
quattuor: et cwfovn Paula provswpon amat.


7
Iulia lex populis ex quoFaustinerenata est
atque intrare domos iussa Pudicitia est
aut minus aut certe non plus tricesima lux est
et nubit decimo iam Telesilla uiro.
5
Quae nubit totiensnon nubit: adultera lege est.
Offendor moecha simpliciore minus.


8
Praetores duoquattuor tribuni
septem causidicidecem poetae
cuiusdam modo nuptias petebant
a quodam sene. Non moratus ille
5
praeconi dedit Eulogo puellam.
Dicnumquid fatueSeuerefecit?


9
In Pompeiano dormisLaeuinetheatro:
et quereris si te suscitat Oceanus?


10
Pauca Iouem nuper cum milia forte rogarem
"Ille dabit" dixit "qui mihi templa dedit."
Templa quidem dedit ille Iouised milia nobis
nulla dedit: pudetahpauca rogasse Iouem.
5
At quam non tetricusquam nulla nubilus ira
quam placido nostras legerat ore preces!
Talis supplicibus tribuit diademata Dacis
et Capitolinas itque reditque uias.
Dic precoro nostri dic conscia uirgo Tonantis
10
si negat hoc uoltuquo solet ergo dare?
Sic ego: sic breuiter posita mihi Gorgone Pallas:
"Quae nondum data suntstultenegata putas?"


11
Quod non sit Pylades hoc temporenon sit Orestes
miraris? PyladesMarcebibebat idem
nec melior panis turdusue dabatur Orestae
sed par atque eadem cena duobus erat.
5
Tu Lucrina uorasme pascit aquosa peloris:
non minus ingenua est et mihiMarcegula.
Te Cadmea Tyrosme pinguis Gallia uestit:
uis te purpureumMarcesagatus amem?
Vt praestem Pyladenaliquis mihi praestet Oresten.
10
Hoc non fit uerbisMarce: ut amerisama.


12
Iurat capillos essequos emitsuos
Fabulla: numquid illaPaulepeierat?


13
Quis te Phidiaco formatamIuliacaelo
uel quis Palladiae non putet artis opus?
Candida non tacita respondet imagine lygdos
et placido fulget uiuus in ore decor.
5
Ludit Acidaliosed non manus asperanodo
quem rapuit colloparue Cupidotuo.
Vt Martis reuocetur amor summique Tonantis
a te Iuno petat ceston et ipsa Venus.


14
Versus scribere posse te disertos
adfirmasLaberi: quid ergo non uis?
Versus scribere qui potest disertos
conscribatLaberi: uirum putabo.


15
Dum Phaethontea formica uagatur in umbra
inplicuit tenuem sucina gutta feram.
Sic modo quae fuerat uita contempta manente
funeribus facta est nunc pretiosa suis.


16
Tu qui pene uiros terres et falce cinaedos
iugera sepositi pauca tuere soli.
Sic tua non intrent uetuli pomaria fures
sed puer et longis pulchra puella comis.


17
CinnamCinnamete iubes uocari:
non est hicrogoCinnabarbarismus?
Tu si Furius ante dictus esses
Fur ista ratione dicereris.


18
Sancta Salonini terris requiescit Hiberis
qua melior Stygias non uidet umbra domos.
Sed lugere nefas: nam qui tePriscereliquit
uiuit qua uoluit uiuere parte magis.


19
Non de ui neque caede nec ueneno
sed lis est mihi de tribus capellis:
uicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari:
5
tu Cannas Mithridaticumque bellum
et periuria Punici furoris
et Sullas Mariosque Muciosque
magna uoce sonas manuque tota.
Iam dicPostumede tribus capellis.


20
Mutua te centum sestertiaPhoeberogaui
cum mihi dixisses "Exigis ergo nihil?"
Inquirisdubitascunctaris meque diebus
teque decem crucias: iam rogoPhoebenega.


21
Perpetuam Stella dum iungit Ianthida uati
laeta Venusdixit "Plus dare non potui."
Haec coram domina; sed nequius illud in aurem:
"Tu ne quid peccesexitioseuide.
5
Saepe ego lasciuom Martem furibunda cecidi
legitimos esset cum uagus ante toros;
sed postquam meus estnulla me paelice laesit:
tam frugi Iuno uellet habere uirum."
Dixit et arcano percussit pectora loro.
10
Plaga iuuat: sed tu iamdeacaede duos.


22
Quod nubisProculinaconcubino
etmoechum modonunc facis maritum
ne lex Iulia te notare possit:
non nubisProculinased fateris.


23
Stare iubes semper nostrum tibiLesbiapenem:
crede mihinon est mentula quod digitus.
Tu licet et manibus blandis et uocibus instes
te contra facies imperiosa tua est.


24
Nil lasciuius est Charisiano:
Saturnalibus ambulat togatus.


25
Marcellineboni suboles sincera parentis
horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo
ille uetus pro te patriusque quid optet amicus
accipe et haec memori pectore uota tene:
5
causa sit ut uirtus nec te temerarius ardor
in medios enses saeuaque tela ferat.
Bella uellint Martemque ferum rationis egentes
tu potes et patris miles et esse ducis.


26
Periclitatur capite Sotades noster.
Reum putatis esse Sotaden? Non est.
Arrigere desit posse Sotades: lingit.


27
Bis uicine Nepos--nam tu quoque proxima Florae
incolis et ueteres tu quoque Ficelias „
est tibiquae patria signatur imagine uoltus
testis maternae nata pudicitiae.
5
Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno
et potius plenos aere relinque cados.
Sit piasit locuplessed potet filia mustum:
amphora cum domina nunc noua fiet anus.
Caecuba non solos uindemia nutriat orbos:
10
possunt et patres uiuerecrede mihi.


28
Libertus Melioris ille notus
tota qui cecidit dolente Roma
cari deliciae breues patroni
hoc sub marmore Glaucias humatus
5
iuncto Flaminiae iacet sepulcro:
castus moribusinteger pudore
uelox ingeniodecore felix.
Bis senis modo messibus peractis
uix unum puer adplicabat annum.
10
Qui fles talianil fleasuiator.


29
Non de plebe domus nec auarae uerna catastae
sed domini sancto dignus amore puer
munera cum posset nondum sentire patroni
Glaucia libertus iam Melioris erat.
5
Moribus hoc formaeque datum: quis blandior illo?
Aut quis Apollineo pulchrior ore fuit?
Inmodicis breuis est aetas et rara senectus.
Quidquid amascupias non placuisse nimis.


30
Sex sestertia si statim dedisses
cum dixti mihi "Sumetolledono
deberem tibi, Paete, pro ducentis.
At nunc cum dederis diu moratus,
5
post septem, puto, uel nouem Kalendas,
uis dicam tibi ueriora ueris?
Sex sestertia, Paete, perdidisti.


31
Vxorem, Charideme, tuam scis ipse sinisque
a medico futui: uis sine febre mori.


32
Cum dubitaret adhuc belli ciuilis Enyo
forsitan et posset uincere mollis Otho,
damnauit multo staturum sanguine Martem
et fodit certa pectora tota manu.
5
Sit Cato, dum uiuit, sane uel Caesare maior:
dum moritur, numquid maior Othone fuit?


33
Nil miserabilius, Matho, pedicone Sabello
uidisti, quo nil laetius ante fuit.
Furta, fugae, mortes seruorum, incendia, luctus
adfligunt hominem, iam miser et futuit.


34
Basia da nobis, Diadumene, pressa. Quot?" inquis.
Oceani fluctus me numerare iubes
et maris Aegaei sparsas per litora conchas
et quae Cecropio monte uagantur apes
5
quaeque sonant pleno uocesque manusque theatro
cum populus subiti Caesaris ora uidet.
Nolo quot arguto dedit exorata Catullo
Lesbia: pauca cupit qui numerare potest.


35
Septem clepsydras magna tibi uoce petenti
arbiter inuitusCaecilianededit.
At tu multa diu dicis uitreisque tepentem
ampullis potas semisupinus aquam.
5
Vt tandem saties uocemque sitimquerogamus
iam de clepsydraCaecilianebibas.


36
Mentula tam magna est quantus tibiPapylenasus
ut possisquotiens arrigisolfacere.


37
Secti podicis usque ad umbilicum
nullas relliquias habet Charinus
et prurit tamen usque ad umbilicum.
O quanta scabie miser laborat!
5
Culum non habetest tamen cinaedus.


38
Aspicis ut paruus nec adhuc trieteride plena
Regulus auditum laudet et ipse patrem?
Maternosque sinus uiso genitore relinquat
et patrias laudes sentiat esse suas?
5
Iam clamor centumque uiri densumque corona
uolgus et infanti Iulia tecta placent.
Acris equi suboles magno sic puluere gaudet
sic uitulus molli proelia fronte cupit.
Diseruateprecormatri sua uota patrique
10
audiat ut natum Regulusilla duos.


39
Pater ex MarullaCinnafactus es septem
non liberorum: namque nec tuus quisquam
nec est amici filiusue uicini
sed in grabatis tegetibusque concepti
5
materna produnt capitibus suis furta.
Hic qui retorto crine Maurus incedit
subolem fatetur esse se coci Santrae;
at ille sima nareturgidis labris
ipsa est imago Pannychi palaestritae.
10
Pistores esse tertium quis ignorat
quicumque lippum nouit et uidet Damam?
Quartus cinaeda frontecandido uoltu
ex concubino natus est tibi Lygdo:
percidesi uisfilium: nefas non est.
15
Hunc uero acuto capite et auribus longis
quae sic mouentur ut solent asellorum
quis morionis filium negat Cyrtae?
Duae sororesilla nigra et haec rufa
Croti choraulae uilicique sunt Carpi.
20
Iam Niobidarum grex tibi foret plenus
si spado Coresus Dindymusque non esset.


40
Femina praeferri potuit tibi nullaLycori:
praeferri Glycerae femina nulla potest.
Haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est.
Tempora quid faciunt! Hanc uolote uolui.


41
Qui recitat lana fauces et colla reuinctus
hic se posse loquiposse tacere negat.


42
Etrusci nisi thermulis lauaris
inlotus morierisOppiane.
Nullae sic tibi blandientur undae
non fontes Aponi rudes puellis
5
non mollis Sinuessa feruidique
fluctus Passeris aut superbus Anxur
non Phoebi uada principesque Baiae.
Nusquam tam nitidum uacat serenum:
lux ipsa est ibi longiordiesque
10
nullo tardius a loco recedit.
Illic Taygeti uirent metalla
et certant uario decore saxa
quae Phryx et Libys altius cecidit.
Siccos pinguis onyx anhelat aestus
15
et flamma tenui calent ophitae:
ritus si placeant tibi Laconum
contentus potes arido uapore
cruda Virgine Marciaue mergi;
quae tam candidatam serena lucet
20
ut nullas ibi suspiceris undas
et credas uacuam nitere lygdon.
Non adtendis et aure me supina
iam dudum quasi neglegenter audis:
inlotus morierisOppiane.


43
Dum tibi felices indulgentCastriceBaiae
canaque sulphureis nympha natatur aquis
me Nomentani confirmant otia ruris
et casa iugeribus non onerosa suis.
5
Hoc mihi Baiani soles mollisque Lucrinus
hoc uestrae mihi suntCastricediuitiae.
Quondam laudatas quocumque libebat ad undas
currere nec longas pertimuisse uias
nunc urbis uicina iuuant facilesque recessus
10
et satis est pigro si licet esse mihi.


44
Festiue credis teCalliodoreiocari
et solum multo permaduisse sale.
Omnibus adridesdicteria dicis in omnis;
sic te conuiuam posse placere putas.
5
At si ego non bellesed uere dixero quiddam
nemo propinabitCalliodoretibi.


45
Lusistissatis est: lasciui nubite cunni:
permissa est uobis non nisi casta Venus.
Haec est casta Venus? Nubit Laetoria Lygdo:
turpius uxor erit quam modo moecha fuit.


46
Vapulat adsiduo ueneti quadriga flagello
nec currit: magnam remCatianefacit.


47
Nymphamei Stellae quae fonte domestica puro
laberis et domini gemmea tecta subis
siue Numae coniunx Triuiae te misit ab antris
siue Camenarum de grege nona uenis:
5
exoluit uotis hac se tibi uirgine porca
Marcusfurtiuam quod bibitaegeraquam.
Tu contenta meo iam crimine gaudia fontis
da secura tui: sit mihi sana sitis.


48
Quod tam grande sophos clamat tibi turba togata
non tuPomponicena diserta tua est.


49
Non sum de fragili dolatus ulmo
nec quae stat rigida supina uena
de ligno mihi quolibet columna est
sed uiua generata de cupressu:
5
quae nec saecula centiens peracta
nec longae cariem timet senectae.
Hanc tuquisquis es o malustimeto:
nam si uel minimos manu rapaci
hoc de palmite laeseris racemos
10
nasceturlicet hoc uelis negare
inserta tibi ficus a cupressu.


50
Cum coleret puros pauper Telesinus amicus
errabat gelida sordidus in togula:
obscenos ex quo coepit curare cinaedos
argentummensaspraedia solus emit.
5
Vis fieri diuesBitynice? Conscius esto.
Nil tibi uel minimum basia pura dabunt.


51
Quod conuiuaris sine me tam saepeLuperce
inueni noceam qua ratione tibi.
Irascor: licet usque uoces mittasque rogesque „
"Quid facies?" inquis. Quid faciam? Veniam.


52
Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis
Pantagathusdomini cura dolorque sui
nix tangente uagos ferro resecare capillos
doctus et hirsutas excoluisse genas.
5
Sis licetut debestellusplacata leuisque
artificis leuior non potes esse manu.


53
Lotus nobiscum esthilaris cenauitet idem
inuentus mane est mortuus Andragoras.
Tam subitae mortis causamFaustinerequiris?
in somnis medicum uiderat Hermocraten.


54
Tantos et tantas si dicere Sextilianum
Auleuetesiunget uix tria uerba miser.
"Quid sibi uult?" inquis. Dicam quid suspicer esse:
tantos et tantas Sextilianus amat.


55
Quod semper casiaque cinnamoque
et nido niger alitis superbae
fragras plumbea Nicerotiana
rides nosCoracinenil olentis
5
malo quam bene olere nil olere.


56
Quod tibi crura rigent saetis et pectora uillis
uerba putas famae teCharidemedare.
Extirpamihi credepilos de corpore toto
teque pilare tuas testificare natis.
5
"Quae ratio est?" inquis. Scis multos dicere multa:
fac pedicari teCharidemeputent.


57
Mentiris fictos unguentoPhoebecapillos
et tegitur pictis sordida calua comis.
Tonsorem capiti non est adhibere necesse:
radere te melius spongeaPhoebepotest.


58
Cernere Parrhasios dum te iuuatAuletriones
comminus et Getici sidera pigra poli
o quam paene tibi Stygias ego raptus ad undas
Elysiae uidi nubila fusca plagae!
5
Quamuis lassa tuos quaerebant lumina uoltus
atque erat in gelido plurimus ore Pudens.
Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores
stamina nec surdos uox habet ista deos
sospite me sospes Latias reueheris ad urbes
10
et referes pili praemia clarus eques.


59
Et dolet et queritur sibi non contingere frigus
propter sescentas Baccara gausapinas
optat et obscuras luces uentosque niuesque
odit et hibernossi tepueredies.
5
Quid fecere mali nostrae tibisaeuelacernae
tollere de scapulis quas leuis aura potest?
Quanto simpliciusquanto est humanius illud
mense uel Augusto sumere gausapinas!


60
Laudatamatcantat nostros mea Roma libellos
meque sinus omnesme manus omnis habet.
Ecce rubet quidampalletstupetoscitatodit.
Hoc uolo: nunc nobis carmina nostra placent.


61
Rem factam Pompullus habetFaustine: legetur
et nomen toto sparget in orbe suum.
"Sic leue flauorum ualeat genus Vsiporum
quisquis et Ausonium non amat imperium."
5
Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
"Sed famae non est hocmihi credesatis:
quam multi tineas pascunt blattasque diserti
et redimunt soli carmina docta coci!
Nescio quid plus estquod donat saecula chartis:
10
uicturus genium debet habere liber."


62
Amisit pater unicum Salanus
cessas munera mittereOppiane?
Heu crudele nefas malaeque Parcae!
Cuius uulturis hoc erit cadauer?


63
Scis te captarescis hunc qui captatauarum
et scis qui captat quidMarianeuelit.
Tu tamen hunc tabulis heredemstultesupremis
scribis et esse tuo uisfurioseloco.
5
"Munera magna tamen misit." Sed misit in hamo;
et piscatorem piscis amare potest?
Hicine deflebit uero tua fata dolore?
Si cupisut ploretdesMarianenihil.


64
Cum sis nec rigida Fabiorum gente creatus
nec qualem Curiodum prandia portat aranti
hirsuta peperit rubicunda sub ilice coniunx
sed patris ad speculum tonsi matrisque togatae
5
filiuset possit sponsam te sponsa uocare:
emendare meosquos nouit famalibellos
et tibi permittis felicis carpere nugas
hasinquamnugasquibus aurem aduertere totam
non aspernantur proceres urbisque forique
10
quas et perpetui dignantur scrinia Sili
et repetit totiens facundo Regulus ore
quique uidet propius magni certamina Circi
laudat Auentinae uicinus Sura Dianae
ipse etiam tanto dominus sub pondere rerum
15
non dedignatur bis terque reuoluere Caesar.
Sed tibi plus mentistibi cor limante Minerua
acrius et tenues finxerunt pectus Athenae.
Ne ualeamsi non multo sapit altius illud
quod cum panticibus laxis et cum pede grandi
20
et rubro pulmone uetus nasisque timendum
omnia crudelis lanius per compita portat.
Audes praetereaquos nullus noueritin me
scribere uersiculos miseras et perdere chartas.
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor
25
uiuet et haerebit totoque legetur in orbe
stigmata nec uafra delebit Cinnamus arte.
Sed miserere tuirabido nec perditus ore
fumantem nasum uiui temptaueris ursi.
Sit placidus licet et lambat digitosque manusque
30
si dolor et bilissi iusta coegerit ira
ursus erit: uacua dentes in pelle fatiges
et tacitam quaerasquam possis roderecarnem.


65
"Hexametris epigramma facis" scio dicere Tuccam.
Tuccasolet fierideniqueTuccalicet.
"Sed tamen hoc longum est." Solet hoc quoqueTuccalicetque:
si breuiora probasdisticha sola legas.
5
Conueniat nobis ut fas epigrammata longa
sit transire tibiscribereTuccamihi.


66
Famae non nimium bonae puellam
quales in media sedent Suburra
uendebat modo praeco Gellianus.
Paruo cum pretio diu liceret
5
dum puram cupit adprobare cunctis
adtraxit prope se manu negantem
et bis terque quaterque basiauit.
Quid profecerit osculo requiris?
Sescentos modo qui dabat negauit.


67
Cur tantum eunuchos habeat tua Caeliaquaeris
Pannyche? Volt futui Caelia nec parere.


68
Flete nefas uestrum sed toto flete Lucrino
Naideset luctus sentiat ipsa Thetis.
Inter Baianas raptus puer occidit undas
Eutychos illetuumCastricedulce latus.
5
Hic tibi curarum socius blandumque leuamen
hic amorhic nostri uatis Alexis erat.
Numquid te uitreis nudum lasciua sub undis
uidit et Alcidae nympha remisit Hylan?
An dea femineum iam neglegit Hermaphroditum
10
amplexu teneri sollicita uiri?
Quidquid id estsubitae quaecumque est causa rapinae
sitprecoret tellus mitis et unda tibi.


69
Non miror quod potat aquam tua BassaCatulle:
miror quod Bassae filia potet aquam.


70
SexagesimaMarcianemessis
acta est etputoiam secunda Cottae
nec se taedia lectuli calentis
expertum meminit die uel uno.
5
Ostendit digitumsed inpudicum
Alconti Dasioque Symmachoque.
At nostri bene computentur anni
et quantum tetricae tulere febres
aut languor grauis aut mali dolores
10
a uita meliore separetur:
infantes sumus et senes uidemur.
Aetatem Priamique Nestorisque
longam qui putat esseMarciane
multum decipiturque falliturque.
15
Non est uiueresed ualere uita est.


71
Edere lasciuos ad Baetica crusmata gestus
et Gaditanis ludere docta modis
tendere quae tremulum Pelian Hecubaeque maritum
posset ad Hectoreos sollicitare rogos
5
urit et excruciat dominum Telethusa priorem:
uendidit ancillamnunc redimit dominam.


72
Fur notae nimium rapacitatis
compilare Cilix uolebat hortum
ingenti sed eratFabullein horto
praeter marmoreum nihil Priapum.
5
Dum non uolt uacua manu redire
ipsum subripuit Cilix Priapum.


73
Non rudis indocta fecit me falce colonus:
dispensatoris nobile cernis opus.
Nam Caeretani cultor ditissimus agri
hos Hilarus colles et iuga laeta tenet.
5
Aspice quam certo uidear non ligneus ore
nec deuota focis inguinis arma geram
sed mihi perpetua numquam moritura cupresso
Phidiaca rigeat mentula digna manu.
Vicinimoneosanctum celebrate Priapum
10
et bis septenis parcite iugeribus.


74
Medio recumbit imus ille qui lecto
caluam trifilem semitatus unguento
foditque tonsit ora laxa lentiscis
mentiturAefulane: non habet dentes.


75
Cum mittis turdumue mihi quadramue placentae
siue femur leporis siue quid his simile est
buccellas misisse tuas tePontiadicis.
Has ego non mittamPontiased nec edam.


76
Ille sacri lateris custos Martisque togati
credita cui summi castra fuere ducis
hic situs est Fuscus. Licet hocFortunafateri:
non timet hostilis iam lapis iste minas;
5
grande iugum domita Dacus ceruice recepit
et famulum uictrix possidet umbra nemus.


77
Cum sis tam pauper quam nec miserabilis Iros
tam iuuenis quam nec Parthenopaeus erat
tam fortis quam nec cum uinceret Artemidorus
quid te Cappadocum sex onus esse iuuat?
5
Rideris multoque magis traducerisAfer
quam nudus medio si spatiere foro.
Non aliter monstratur Atlans cum compare ginno
quaeque uehit similem belua nigra Libyn.
Inuidiosa tibi quam sit lectica requiris?
10
Non debes ferri mortuus hexaphoro.


78
Potor nobilisAulelumine uno
luscus Phryx erat alteroque lippus.
Huic Heras medicus "Bibas caueto:
uinum si biberisnihil uidebis."
5
Ridens Phryx oculo "Valebis" inquit.
Misceri sibi protinus deunces
sed crebros iubet. Exitum requiris?
Vinum Phryxoculus bibit uenenum.


79
Tristis es et felix. Sciat hoc Fortuna caueto:
ingratum dicet teLupesi scierit.


80
Vt noua dona tibiCaesarNilotica tellus
miserat hibernas ambitiosa rosas.
Nauita derisit Pharios Memphiticus hortos
urbis ut intrauit limina prima tuae:
5
tantus ueris honos et odorae gratia Florae
tantaque Paestani gloria ruris erat;
sicquacumque uagus gressumque oculosque ferebat
tonsilibus sertis omne rubebat iter.
At tu Romanae iussus iam cedere brumae
10
mitte tuas messesaccipeNilerosas.


81
Iratus tamquam populoCharidemelauaris:
inguina sic toto subluis in solio.
nec caput hic uellem sic teCharidemelauare.
Et caput ecce lauas: inguina malo laues.


82
Quidam me modoRufediligenter
inspectumuelut emptor aut lanista
cum uoltu digitoque subnotasset
"Tune estune" ait "ille Martialis
5
cuius nequitias iocosque nouit
aurem qui modo non habet Batauam?"
Subrisi modiceleuique nutu
me quem dixerat esse non negaui.
"Cur ergo" inquit "habes malas lacernas?"
10
Respondi: "quia sum malus poeta."
Hoc ne saepius accidat poetae
mittasRufemihi bonas lacernas.


83
Quantum sollicito fortuna parentis Etrusco
tantumsumme ducumdebet uterque tibi.
Nam tu missa tua reuocasti fulmina dextra:
hos cuperem mores ignibus esse Iouis;
5
si tua sit summoCaesarnatura Tonanti
utetur toto fulmine rara manus.
Muneris hoc utrumque tui testatur Etruscus
esse quod et comiti contigit et reduci.


84
Octaphoro sanus portaturAuitePhilippus.
Hunc tu si sanum credisAuitefuris.


85
Editur en sextus sine te mihiRufe Camoni
nec te lectorem speratamiceliber:
impia Cappadocum tellus et numine laeuo
uisa tibi cineres reddit et ossa patri.
5
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo
et resonet tota planctus in Aemilia:
heu qualis pietasheu quam breuis occidit aetas!
uiderat Alphei praemia quinta modo.
Pectore tu memori nostros euoluere lusus
10
tu solitus totosRufetenere iocos
accipe cum fletu maesti breue carmen amici
atque haec absentis tura fuisse puta.


86
Setinum dominaeque niues densique trientes
quando ego uos medico non prohibente bibam?
Stultus et ingratus nec tanto munere dignus
qui mauult heres diuitis esse Midae.
5
Possideat Libycas messis Hermumque Tagumque
et potet caldamqui mihi liuetaquam.


87
Di tibi dent et tuCaesarquaecumque mereris:
di mihi dent et tu quae uolosi merui.


88
Mane salutaui uero te nomine casu
nec dixi dominumCaecilianemeum.
Quanta libertas constet mihi tanta requiris?
Centum quadrantes abstuli illa mihi.


89
Cum peteret seram media iam nocte matellam
arguto madidus pollice Panaretus
Spoletina data estsed quam siccauerat ipse
nec fuerat soli tota lagona satis.
5
Ille fide summa testae sua uina remensus
reddidit oenophori pondera plena sui.
Mirarisquantum biberatcepisse lagonam?
Desine mirariRufe: merum biberat.


90
Moechum Gellia non habet nisi unum.
Turpe est hoc magis: uxor est duorum.


91
Sancta ducis summi prohibet censura uetatque
moechari. GaudeZoilenon futuis.


92
Caelatus tibi cum sitAnniane
serpens in patera Myronos arte
Vaticana bibis: bibis uenenum.


93
Tam male Thais olet quam non fullonis auari
testa uetus mediased modo fracta uia
non ab amore recens hircusnon ora leonis
non detracta cani transtiberina cutis
5
pullus abortiuo nec cum putrescit in ouo
amphora corrupto nec uitiata garo.
Virus ut hoc alio fallax permutet odore
deposita quotiens balnea ueste petit
psilothro uiret aut acida latet oblita creta
10
aut tegitur pingui terque quaterque faba.
Cum bene se tutam per fraudes mille putauit
omnia cum fecitThaida Thais olet.


94
Ponatur semper chrysendeta Calpetano
siue foris seu cum cenat in urbe domi.
Sic etiam in stabulo sempersic cenat in agro.
Non habet ergo aliud? Non habet immo suum.
 
Liber VII
1
Accipe belligerae crudum thoraca Mineruae
    ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
Dum uacathaecCaesarpoterit lorica uocari:
    pectore cum sacro sederitaegis erit.


2
Inuia Sarmaticis domini lorica sagittis
    et Martis Getico tergore fida magis
quam uel ad Aetolae securam cuspidis ictus
    texuit innumeri lubricus unguis apri
5
felix sorte tuasacrum cui tangere pectus
    fas erit et nostri mente calere dei.
I comes et magnos inlaesa merere triumphos
    palmataeque ducemsed citoredde togae.


3
Cur non mitto meos tibiPontilianelibellos?
    ne mihi tu mittasPontilianetuos.


4
EssetCastricecum mali coloris
uersus scribere coepit Oppianus.


5
Si desideriumCaesarpopulique patrumque
    respicis et Latiae gaudia uera togae
redde deum uotis poscentibus. Inuidet hosti
    Roma suoueniat laurea multa licet:
5
terrarum dominum propius uidet ille tuoque
    terretur uultu barbarus et fruitur.


6
Ecquid Hyperboreis ad nos conuersus ab oris
    Ausonias Caesar iam parat ire uias?
Certus abest auctorsed uox hoc nuntiat omnis:
    credo tibiuerum dicereFamasoles.
5
Publica uictrices testantur gaudia chartae
    Martia laurigera cuspide pila uirent.
Rursusiomagnos clamat tibi Roma triumphos
    inuictusque tuaCaesarin urbe sonas.
Sed iam laetitiae quo sit fiducia maior
10
    Sarmaticae laurus nuntius ipse ueni.


7
Hiberna quamuis Arctos et rudis Peuce
et ungularum pulsibus calens Hister
fractus cornu iam ter inprobo Rhenus
teneat domantem regna perfidae gentis
5
tesumme mundi rector et parens orbis:
abesse nostris non tamen potes uotis.
Illic et oculis et animis sumusCaesar
adeoque mentes omnium tenes unus
ut ipsa magni turba nesciat Circi
10
utrumque currat Passerinus an Tigris.


8
Nunc hilaressi quando mihinunc luditeMusae:
    uictor ab Odrysio redditur orbe deus.
Certa facis populi tu primus uotaDecember:
    iam licet ingenti dicere uoce "Venit!"
5
felix sorte tua! Poteras non cedere Iano
    gaudia si nobis quae dabit ille dares.
Festa coronatus ludet conuicia miles
    inter laurigeros cum comes ibit equos.
Fas audire iocos leuioraque carminaCaesar
10
    et tibisi lusus ipse triumphus amat.


9
Cum sexaginta numeret Cascellius annos
    ingeniosus homo est: quando disertus erit?


10
Pedicatur Erosfellat Linus: Olequid ad te
    de cute quid faciant ille uel ille sua?
Centenis futuit Matho milibus: Olequid ad te?
    Non tu propterea sed Matho pauper erit.
5
In lucem cenat Sertorius: Olequid ad te
    cum liceat tota stertere nocte tibi?
Septingenta Tito debet Lupus: Olequid ad te?
    Assem ne dederis crediderisue Lupo.
Illud dissimulas ad te quod pertinetOle
10
    quodque magis curae conuenit esse tuae.
Pro togula debes: hoc ad te pertinetOle.
    Quadrantem nemo iam tibi credit: et hoc.
Vxor moecha tibi est: hoc ad te pertinetOle.
    Poscit iam dotem filia grandis: et hoc.
15
Dicere quindecies poteram quod pertinet ad te:
    sed quid agas ad me pertinetOlenihil.


11
Cogis me calamo manuque nostra
emendare meosPudenslibellos.
O quam me nimium probas amasque
qui uis archetypas habere nugas!


12
Sic me fronte legat dominusFaustineserena
    excipiatque meos qua solet aure iocos
ut mea nec iuste quos odit pagina laesit
    et mihi de nullo fama rubore placet.
5
Quid prodestcupiant cum quidam nostra uideri
    si qua Lycambeo sanguine tela madent
uipereumque uomat nostro sub nomine uirus
    qui Phoebi radios ferre diemque negat?
ludimus innocui: scis hoc bene: iuro potentis
10
    per genium famae Castaliumque gregem
perque tuas auresmagni mihi numinis instar
    lector inhumana liber ab inuidia.


13
Dum Tiburtinis albescere solibus audit
    antiqui dentis fusca Lycoris ebur
uenit in Herculeos colles. Quid Tiburis alti
    aura ualet! Paruo tempore nigra redit.


14
Accidit infandum nostrae scelusAulepuellae;
    amisit lusus deliciasque suas:
non quales teneri plorauit amica Catulli
    Lesbianequitiis passeris orba sui
5
uel Stellae cantata meo quas fleuit Ianthis
    cuius in Elysio nigra columba uolat:
lux mea non capitur nugis neque moribus istis
    nec dominae pectus talia damna mouent:
bis senos puerum numerantem perdidit annos
10
    mentula cui nondum sesquipedalis erat.


15
Quis puer hic nitidis absistit Ianthidos undis?
    Effugit dominam Naida numquid Hylas?
O bene quod silua colitur Tirynthius ista
    et quod amatrices tam prope seruat aquas!
5
Securus licet hos fontesArgynneministres:
    nil facient Nymphae; ne uelit ipse caue.


16
Aera domi non suntsuperest hocRegulesolum
    ut tua uendamus munera: numquid emis?


17
Ruris bibliotheca delicati
uicinam uidet unde lector urbem
inter carmina sanctiora si quis
lasciuae fuerit locus Thaliae
5
hos nido licet inseras uel imo
septem quos tibi misimus libellos
auctoris calamo sui notatos:
haec illis pretium facit litura.
At tu muneredelicataparuo
10
quae cantaberis orbe nota toto
pignus pectoris hoc mei tuere
Iuli bibliotheca Martialis.


18
Cum tibi sit facies de qua nec femina possit
    dicerecum corpus nulla litura notet
cur te tam rarus cupiat repetatque fututor
    miraris? Vitium est non leueGallatibi.
5
Accessi quotiens ad opus mixtisque mouemur
    inguinibuscunnus non tacetipsa taces.
di facerent ut tu loquereris et ille taceret:
    offendor cunni garrulitate tui.
Pedere te mallem: namque hoc nec inutile dicit
10
    Symmachus et risum res mouet ista simul.
Quis ridere potest fatui poppysmata cunni?
    Cum sonat hiccui non mentula mensque cadit?
Dic aliquid saltem clamosoque obstrepe cunno
    etsi adeo muta esdisce uel inde loqui.


19
Fragmentum quod uile putas et inutile lignum
    haec fuit ignoti prima carina maris.
Quam nec Cyaneae quondam potuere ruinae
    frangere nec Scythici tristior ira freti.
5
Saecula uicerunt: sed quamuis cesserit annis
    sanctior est salua parua tabella rate.


20
Nihil est miserius neque gulosius Santra.
Rectam uocatus cum cucurrit ad cenam
quam tot diebus noctibusque captauit
ter poscit apri glandulasquater lumbum
5
et utramque coxam leporis et duos armos
nec erubescit peierare de turdo
et ostreorum rapere liuidos cirros.
Buccis placentae sordidam linit mappam;
illic et uuae conlocantur ollares
10
et Punicorum pauca grana malorum
et excauatae pellis indecens uoluae
et lippa ficus debilisque boletus.
Sed mappa cum iam mille rumpitur furtis
rosos tepenti spondylos sinu condit
15
et deuorato capite turturem truncum.
Colligere longa turpe nec putat dextra
analecta quidquid et canes reliquerunt.
Nec esculenta sufficit gulae praeda:
mixto lagonam replet ad pedes uino.
20
Haec per ducentas cum domum tulit scalas
seque obserata clusit anxius cella
gulosus illepostero die uendit.


21
Haec est illa diesquae magni conscia partus
    Lucanum populis et tibiPolladedit.
Heu! Nero crudelis nullaque inuisior umbra
    debuit hoc saltem non licuisse tibi.


22
Vatis Apollinei magno memorabilis ortu
    lux redit: Aonidum turbafauete sacris.
Haec meruitcum te terrisLucanededisset
    mixtus Castaliae Baetis ut esset aquae.


23
Phoebeuenised quantus eras cum bella tonanti
    ipse dares Latiae plectra secunda lyrae.
Quid tanta pro luce precer? TuPollamaritum
    saepe colas et se sentiat ille coli.


24
Cum Iuuenale meo quae me committere temptas
    quid non audebisperfida lingualoqui?
Te fingente nefas Pyladen odisset Orestes
    Thesea Pirithoi destituisset amor
5
tu Siculos fratres et maius nomen Atridas
    et Ledae poteras dissociare genus.
Hoc tibi pro meritis et talibus inprecor ausis
    ut facias illud quodputolinguafacis.


25
Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper
    et cerussata candidiora cute
nullaque mica salis nec amari fellis in illis
    gutta sito demensuis tamen illa legi!
5
Nec cibus ipse iuuat morsu fraudatus aceti
    nec grata est facies cui gelasinus abest.
Infanti melimela dato fatuasque mariscas:
    nam mihiquae nouit pungereChia sapit.


26
Apollinarem conueni meumscazon
et si uacabit ‹ne molestus accedas‹
hoc qualecumquecuius aliqua pars ipse est
dabis: haec facetum carmen inbuant aures.
5
Si te receptum fronte uideris tota
noto rogabis ut fauore sustentet.
Quanto mearumscisamore nugarum
flagret: nec ipse plus amare te possum.
Contra malignos esse si cupis tutus
10
Apollinarem conueni meumscazon.


27
Tuscae glandis aper populator et ilice multa
    iam pigerAetolae fama secunda ferae
quem meus intrauit splendenti cuspide Dexter
    praeda iacet nostris inuidiosa focis.
5
Pinguescant madido laeti nidore penates
    flagret et exciso festa culina iugo.
Sed cocus ingentem piperis consumet aceruum
    addet et arcano mixta Falerna garo:
ad dominum redeasnoster te non capit ignis
10
    conturbator aper: uilius esurio.


28
Sic Tiburtinae crescat tibi silua Dianae
    et properet caesum saepe redire nemus
nec Tartesiacis Pallas tuaFuscetrapetis
    cedat et inmodici dent bona musta lacus;
5
sic fora mirentursic te Palatia laudent
    excolat et geminas plurima palma fores:
otia dum medius praestat tibi parua December
    exigesed certaquos legisaure iocos.
"Scire libet uerum? Res est haec ardua."
10
    quod tibi uis dici dicereFuscepotes.


29
ThestyleVictoris tormentum dulce Voconi
    quo nemo est toto notior orbe puer
sic etiam positis formonsus amere capillis
    et placeat uati nulla puella tuo:
5
paulisper domini doctos sepone libellos
    carmina Victori dum lego parua tuo.
Et MaecenatiMaro cum cantaret Alexin
    nota tamen Marsi fusca Melaenis erat.


30
Das Parthisdas GermanisdasCaeliaDacis
    nec Cilicum spernis Cappadocumque toros;
et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor
    nauigata rubris et niger Indus aquis;
5
nec recutitorum fugis inguina Iudaeorum
    nec te Sarmatico transit Alanus equo.
Qua ratione faciscum sis Romana puella
    quod Romana tibi mentula nulla placet?


31
Raucae chortis aues et oua matrum
et flauas medio uapore Chias
et fetum querulae rudem capellae
nec iam frigoribus pares oliuas
5
et canum gelidis holus pruinis
de nostro tibi missa rure credis?
O quamRegulediligenter erras!
Nil nostrinisi meferunt agelli.
Quidquid uilicus Vmber aut colonus
10
aut rus marmore tertio notatum
aut Tusci tibi Tusculiue mittunt
id tota mihi nascitur Subura.


32
Atticefacundae renouas qui nomina gentis
    nec sinis ingentem conticuisse domum
te pia Cecropiae comitatur turba Mineruae
    te secreta quieste sophos omnis amat.
5
At iuuenes alios fracta colit aure magister
    et rapit inmeritas sordidus unctor opes.
Non pilanon follisnon te paganica thermis
    praeparat aut nudi stipitis ictus hebes
uara nec in lento ceromate bracchia tendis
10
    non harpasta uagus puluerulenta rapis
sed curris niueas tantum prope Virginis undas
    aut ubi Sidonio taurus amore calet.
Per uarias artesomnis quibus area seruit
    luderecum liceat currerepigritia est.


33
Sordidior caeno cum sit togacalceus autem
    candidior prima sit tibiCinnaniue:
deiecto quidineptepedes perfundis amictu?
    ColligeCinnatogam; calceus ecce perit.


34
Quo possit fieri modoSeuere
ut uir pessimus omnium Charinus
unam rem bene feceritrequiris?
Dicamsed cito. Quid Nerone peius?
5
Quid thermis melius Neronianis?
Non dest protinuseccede malignis
qui sic rancidulo loquatur ore:
"Quid tu tot domini deique nostri
praefers muneribus?" Neronianas
10
thermas praefero balneis cinaedi.


35
Inguina succinctus nigra tibi seruos aluta
    statquotiens calidis tota foueris aquis;
sed meusut de me taceamLaecaniaseruos
    Iudaeum nuda sub cute pondus habet
5
sed nudi tecum iuuenesque senesque lauantur.
    An sola est serui mentula uera tui?
Ecquid femineos sequerismatronarecessus
    secretusque tuacunnelauaris aqua?


36
Cum pluuias madidumque Iouem perferre negaret
    et rudis hibernis uilla nataret aquis
plurimaquae posset subitos effundere nimbos
    muneribus uenit tegula missa tuis.
5
Horriduseccesonat Boreae stridore December:
    Stellategis uillamnon tegis agricolam.


37
Nosti mortiferum quaestorisCastricesignum?
    Est operae pretium discere theta nouum:
exprimeret quotiens rorantem frigore nasum
    letalem iuguli iusserat esse notam.
5
Turpis ab inuiso pendebat stiria naso
    cum flaret media fauce December atrox:
collegae tenuere manus: quid plura requiris?
    Emungi miseroCastricenon licuit.


38
Tantus es et talisnostri PolyphemeSeueri
    ut te mirari possit et ipse Cyclops.
Sed nec Scylla minor. Quod si fera monstra duorum
    iunxerisalterius fiet uterque timor.


39
Discursus uarios uagumque mane
et fastus et haue potentiorum
cum perferre patique iam negaret
coepit fingere Caelius podagram.
5
Quam dum uolt nimis adprobare ueram
et sanas linit obligatque plantas
inceditque gradu laborioso
--quantum cura potest et ars doloris!--
desit fingere Caelius podagram.


40
Hic iacet ille senex Augusta notus in aula
    pectore non humili passus utrumque deum;
natorum pietas sactis quem coniugis umbris
    miscuit: Elysium possidet ambo nemus.
5
Occidit illa prior uiridi fraudata iuuenta:
    hic prope ter senas uixit Olympiadas.
Sed festinatis raptum tibi credidit annis
    aspexit lacrimas quisquisEtruscetuas.


41
Cosmicos esse tibiSemproni Tuccauideris.
    CosmicaSempronitam mala quam bona sunt.


42
Muneribus cupiat se quis contendere tecum
    audeat hic etiamCastricecarminibus.
Nos tenues in utroque sumus uincique parati:
    inde sopor nobis et placet alta quies.
5
Tam mala cur igitur dederim tibi carminaquaeris?
    Alcinoo nullum poma dedisse putas?


43
Primum est ut praestessi quid teCinnarogabo;
    illud deinde sequens ut citoCinnaneges.
Diligo praestantem; non odiCinnanegantem:
    sed tu nec praestas nec citoCinnanegas.


44
Maximus ille tuusOuidiCaesonius hic est
    cuius adhuc uultum uiuida cera tenet.
Hunc Nero damnauit; sed tu damnare Neronem
    ausus es et profuginon tuafata sequi:
5
aequora per Scyllae magnus comes exulis isti
    qui modo nolueras consulis ire comes.
Si uictura meis mandantur nomina chartis
    et fas est cineri me superesse meo
audiet hoc praesens uenturaque turba fuisse
10
    ille teSenecae quod fuit ille suo.


45
Facundi Senecae potens amicus
caro proximus aut prior Sereno
hic est Maximus illequem frequenti
felix littera pagina salutat.
5
Hunc tu per Siculas secutus undas
o nullisOuiditacende linguis
spreuisti domini furentis iras.
Miretur Pyladen suum uetustas
haesit qui comes exuli parentis.
10
Quis discrimina comparet duorum?
Haesisti comes exuli Neronis.


46
Commendare tuum dum uis mihi carmine munus
    Maeonioque cupis doctius ore loqui
excrucias multis pariter me teque diebus
    et tua de nostroPrisceThalia tacet.
5
Diuitibus poteris musas elegosque sonantes
    mittere: pauperibus munera pezav dato.


47
Doctorum Licini celeberrime Sura uirorum
    cuius prisca grauis lingua reduxit auos
redderis ‹ heuquanto fatorum munere! ‹ nobis
    gustata Lethes paene remissus aqua.
5
Perdiderant iam uota metum securaque flebat
    tristities lacrimis iamque peractus eras:
non tulit inuidiam taciti reganator Auerni
    et ruptas Fatis reddidit ipse colus.
Scis igitur quantas hominum mors falsa querellas
10
    mouerit et frueris posteritate tua.
Viue uelut rapto fugitiuaque gaudia carpe:
    perdiderit nullum uita reuersa diem.


48
Cum mensas habeat fere trecentas
pro mensis habet Annius ministros:
transcurrunt gabatae uolantque lances.
Has uobis epulas habetelauti:
5
nos offendimur ambulante cena.


49
Parua suburbani munuscula mittimus horti:
    faucibus oua tuispomaSeueregulae.


50
Fons dominaeregina loci quo gaudet Ianthis
    gloria conspicuae deliciumque domus
cum tua tot niueis ornetur ripa ministris
    et Ganymedeo luceat unda choro
5
quid facit Alcides silua sacratus in ista?
    Tam uicina tibi cur tenet antra deus?
Nunquid Nympharum notos obseruat amores
    tam multi pariter ne rapiantur Hylae?


51
Mercari nostras si te pigetVrbicenugas
    et lasciua tamen carmina nosse libet
Pompeium quaeres ‹ et nosti forsitan ‹ Auctum;
    Vltoris prima Martis in aede sedet:
5
iure madens uarioque togae limatus in usu
    non lector meus hicVrbicesed liber est.
Sic tenet absentes nostros cantatque libellos
    ut pereat chartis littera nulla meis:
deniquesi uelletpoterat scripsisse uideri;
10
    sed famae mauult ille fauere meae.
Hunc licet a decuma ‹ neque enim satis ante uacabit ‹
    sollicitescapiet cenula parua duos;
ille legetbibe tu; nolis licetille sonabit:
    et cum "Iam satis est" dixerisille leget.


52
Gratum est quod Celeri nostros legisAuctelibellos
    si tamen et Celerem quod legisAucteiuuat.
Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos
    nec fuit in nostro certior orbe fides.
5
Maior me tanto reuerentia turbat et aures
    non auditorisiudicis esse puto.


53
Omnia misisti mihi SaturnalibusVmber
    muneracontulerant quae tibi quinque dies:
bis senos triplices et dentiscalpia septem;
    his comes accessit spongeamappacalix
5
semodiusque fabae cum uimine Picenarum
    et Laletanae nigra lagona sapae;
paruaque cum canis uenerunt cottana prunis
    et Libycae fici pondere testa grauis.
Vix puto triginta nummorum tota fuisse
10
    muneraquae grandes octo tulere Syri.
Quanto commodius nullo mihi ferre labore
    argenti potuit pondera quinque puer!


54
Semper mane mihi de me mera somina narras
    quae moueant animum sollicitentque meum.
Iam prior ad faecemsed et haec uindemia uenit
    exorat noctes dum mihi saga tuas;
5
consumpsi salsasque molas et turis aceruos;
    decreuere gregesdum cadit agna frequens;
non porcusnon chortis auesnon oua supersunt.
    Aut uigila aut dormiNasidianetibi.


55
Nulli muneraChrestesi remittis
nec nobis dederis remiserisque:
credam te satis esse liberalem.
Sed si reddis Apicio Lupoque
5
et Gallo Titioque Caesioque
linges non mihi ‹ nam proba et pusilla est ‹
sed quae de Solymis uenit perustis
damnatam modo mentulam tributis.


56
Astra polumque pia cepisti menteRabiri
    Parrhasiam mira qui struis arte domum.
Phidiaco si digna Ioui dare templa parabit
    has petet a nostro Pisa Tonante manus.


57
Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
    puVx ajgaqov" fueratnunc erit ippovdamo".


58
Iam sex aut septem nupsistiGallacinaedis
    dum coma te nimium pexaque barba iuuat;
deinde experta latus mandidoque simillima loro
    inguina nec lassa stare coacta manu
5
deseris inbelles thalamos mollemque maritum
    rursus et in similes decidis usque toros.
Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem
    hirsutum et dura rusticitate trucem:
inuenies; sed habet tristis quoque turba cinaedos:
10
    difficile est uero nubereGallauiro.


59
Non cenat sine apro nosterTiteCaecilianus:
    bellum conuiuam Caecilianus habet.


60
Tarpeiae uenerande rector aulae
quem saluo duce credimus Tonantem
cum uotis sibi quisque te fatiget
et poscat dare quae dei potestis:
5
nil pro me mihiIuppiterpetenti
ne suscensueris uelut superbo.
Te pro Caesare debeo rogare:
pro me debeo Caesarem rogare.


61
Abstulerat totam temerarius institor urbem
    inque suo nullum limine limen erat.
Iussisti tenuisGermanicecrescere uicos
    et modo quae fuerat semitafacta uia est.
5
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis
    nec praetor medio cogitur ire luto
stringitur in densa nec caeca nouacula turba
    occupat aut totas nigra popina uias.
Tonsorcopococuslanius sua limina seruant.
10
    Nunc Roma estnuper magna taberna fuit.


62
Reclusis foribus grandes percidisAmille
    et te deprendicum facis istacupis
ne quid liberti narrent seruique paterni
    et niger obliqua garrulitate cliens.
5
Non pedicari se qui testaturAmille
    illud saepe facit quod sine teste facit.


63
Perpetui numquam moritura uolumina Sili
    qui legis et Latia carmina digna toga
Pierios tantum uati placuisse recessus
    credis et Aoniae Bacchica serta comae?
5
Sacra cothurnati non attigit ante Maronis
    impleuit magni quam Ciceronis opus:
hunc miratur adhuc centum grauis hasta uirorum
    hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
Postquam bis senis ingentem fascibus annum
10
    rexerat adserto qui sacer orbe fuit
emeritos Musis et Phoebo tradidit annos
    proque suo celebrat nunc Helicona foro.


64
Qui tonsor fueras tota notissimus urbe
    et post hoc dominae munere factus eques
Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti
    Cinnamecum fugeres tristia iura fori.
5
Qua nunc arte graues tolerabis inutilis annos?
    Quid facit infelix et fugitiua quies?
Non rhetornon grammaticus ludiue magister
    non Cynicusnon tu Stoicus esse potes
uendere nec uocem Siculis plausumque theatris:
10
    quod superestiterumCinnametonsor eris.


65
Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
    conterit una tribusGargilianeforis.
Ah miser et demens! Viginti litigat annis
    quisquam cui uinciGargilianelicet?


66
Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
    plus meruisse tamen se Labienus ait.


67
Pedicat pueros tribas Philaenis
et tentigine saeuior mariti
undenas dolat in die puellas.
Harpasto quoque subligata ludit
5
et flauescit haphegrauesque draucis
halteras facili rotat lacerto
et putri lutulenta de palaestra
uncti uerbere uapulat magistri:
nec cenat prius aut recumbit ante
10
quam septem uomuit meros deunces;
ad quos fas sibi tunc putat redire
cum coloephia sedecim comedit.
Post haec omnia cum libidinatur
non fellat ‹ putat hoc parum uirile ‹
15
sed plane medias uorat puellas.
Di mentem tibi dent tuamPhilaeni
cunnum lingere quae putas uirile.


68
Commendare measInstanti RufeCamenas
    parceprecorsocero: seria forsan amat.
Quod si lasciuos admittit et ille libellos
    haec ego uel Curio Fabricioque legam.


69
Haec est illa tibi promissa TheophilaCani
    cuius Cecropia pectora dote madent.
Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus
    nec minus esse suam Stoica turba uelit.
5
Viuet opus quodcumque per has emiseris aures;
    tam non femineum nec populare sapit.
Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi
    quamuis Pierio sit bene nota choro.
Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
10
    castior haec et non doctior illa fuit.


70
Ipsarum tribadum tribasPhilaeni
rectequam futuisuocas amicam.


71
Ficosa est uxorficosus et ipse maritus
    filia ficosa est et gener atque nepos
nec dispensator nec uilicus ulcere turpi
    nec rigidus fossorsed nec arator eget.
5
Cum sint ficosi pariter iuuenesque senesque
    res mira estficos non habet unus ager.


72
Gratus sic tibiPaulesit December
nec uani triplices breuesque mappae
nec turis ueniant leues selibrae
sed lances ferat et scyphos auorum
5
aut grandis reus aut potens amicus
seu quod te potius iuuat capitque;
sic uincas Nouiumque Publiumque
mandris et uitreo latrone clusos;
sic palmam tibi de trigone nudo
10
unctae det fauor arbiter coronae
nec laudet Polybi magis sinistras:
si quisquam mea dixerit malignus
atro carmina quae madent ueneno
ut uocem mihi commodes patronam
15
et quantum poterissed usqueclames:
"Non scripsit meus ista Martialis."


73
Esquiliis domus estdomus est tibi colle Dianae
    et tua patricius culmina uicus habet;
hinc uiduae Cybelesillinc sacraria Vestae
    inde nouumueterem prospicis inde Iouem.
5
Dic ubi conueniamdic qua te parte requiram;
    quisquis ubique habitatMaximenusquam habitat.


74
Cyllenes caelique decusfacunde minister
    aurea cui torto uirga dracone uiret:
sic tibi lasciui non desit copia furti
    siue cupis Paphien seu Ganymede cales;
5
maternaeque sacris ornentur frondibus Idus
    et senior parca mole prematur auus:
hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo
    laeta colatprimis quo coiere toris.
Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat
10
    hic te ture uocat fidus et ipse Ioui.


75
Vis futui gratiscum sis deformis anusque.
    Res perridicula est: uis dare nec dare uis.


76
Quod te diripiunt potentiores
per conuiuiaporticustheatra
et tecumquotiens ita incidisti
gestari iuuatet iuuat lauari:
5
nolito nimium tibi placere.
DelectasPhilomusenon amaris.


77
Exigis ut nostros donem tibiTuccalibellos.
    Non faciam: nam uis uenderenon legere.


78
Cum Saxetani ponatur coda lacerti
    etbene si cenasconchis inuncta tibi
sumenaprumleporemboletosostreamullos
    mittis: habes nec corPapylenec genium.


79
Potaui modo consulare uinum.
Quaeris quam uetus atque liberale?
Prisco consule conditum: sed ipse
qui ponebat eratSeuereconsul.


80
Quatenus Odrysios iam pax Romana triones
    temperat et tetricae conticuere tubae
hunc Marcellino poterisFaustinelibellum
    mittere: iam chartisiam uacat ille iocis.
5
Sed si parua tui munuscula quaeris amici
    commendareferat carmina nostra puer:
non qualis Geticae satiatus lacte iuuencae
    Sarmatica rigido ludit in amne rota
sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus
10
    uel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
At tibi captiuo famulus mittetur ab Histro
    qui Tiburtinas pascere possit oues.


81
"Triginta toto mala sunt epigrammata libro."
Si totidem bona suntLausebonus liber est.


82
Menophili penem tam grandis fibula uestit
    ut sit comoedis omnibus una satis.
Hunc ego credideram ‹ nam saepe lauamur in unum ‹
    sollicitum uoci parcereFlaccesuae:
5
dum ludit media populo spectante palaestra
    delapsa est misero fibula: uerpus erat.


83
Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
    expingitque genasaltera barba subit.


84
Dum mea Caecilio formatur imago Secundo
    spirat et arguta picta tabella manu
iliberad Geticam Peucen Histrumque iacentem:
    haec loca perdomitis gentibus ille tenet.
5
Parua dabis carosed dulciadona sodali:
    certior in nostro carmine uoltus erit;
casibus hic nullisnullis delebilis annis
    uiuetApelleum cum morietur opus.


85
Quod non insulse scribis tetrasticha quaedam
    disticha quod belle paucaSabellefacis
laudo nec admiror. Facile est epigrammata belle
    scribere. Sed librum scribere difficile est.


86
Ad natalicias dapes uocabar
essem cum tibiSextenon amicus.
Quid factum estrogoquid repente factum est
post tot pignora nostrapost tot annos
5
quod sum praeteritus uetus sodalis?
Sed causam scio. Nulla uenit a me
Hispani tibi libra pustulati
nec leuis toga nec rudes lacernae.
Non est sportula quae negotiatur;
10
pascis muneraSextenon amicos.
Iam dices mihi "Vapulet uocator."


87
Si meus aurita gaudet lagalopece Flaccus
    si fruitur tristi Canius Aethiope;
Publius exiguae si flagrat amore catellae
    si Cronius similen cercopithecon amat;
5
delectat Marium si perniciosus ichneumon
    pica salutatrix si tibiLauseplacet;
si gelidum collo nectit Cadilla draconem
    luscinio tumulum si Telesilla dedit:
blanda Cupidinei cur non amet ora Labyrtae
10
    qui uidet haec dominis monstra placere suis?


88
Fertur habere meossi uera est famalibellos
    inter delicias pulchra Vienna suas.
Me legit omnis ibi senior iuuenisque puerque
    et coram tetrico casta puella uiro.
5
Hoc ego maluerim quam si mea carmina cantent
    qui Nilum ex ipso protinus ore bibunt;
quam meus Hispano si me Tagus impleat auro
    pascat et Hybla measpascat Hymettos apes.
Non nihil ergo sumus nec blandae munere linguae
10
    decipimur: credam iam putoLausetibi.


89
Ifelix rosamollibusque sertis
nostri cinge comas Apollinaris.
Quas tu nectere candidassed olim
sic te semper amet Venusmemento.


90
Iactat inaequalem Matho me fecisse libellum:
    si uerum estlaudat carmina nostra Matho.
Aequales scribit libros Caluinus et Vmber:
    aequalis liber estCreticequi malus est.


91
De nostrofacundetibiIuuenalisagello
    Saturnalicias mittimuseccenuces.
Cetera lasciuis donauit poma puellis
    mentula custodis luxuriosa dei.


92
"Si quid opus fueritscis me non esse rogandum"
    uno bis dicisBaccaraterque die.
Appellat rigida tristis me uoce Secundus:
    audis et nescisBaccaraquid sit opus.
5
Pensio te coram petitur clareque palamque:
    audis et nescisBaccaraquid sit opus.
Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
    audis et nescisBaccaraquid sit opus.
Hoc opus estsubito fias ut sidere mutus
10
    dicere ne possisBaccara "Si quid opus."


93
Narniasulphureo quam gurgite candidus amnis
    circuitancipiti uix adeunda iugo
quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
    te iuuat et lenta detinuisse mora?
5
Quid Nomentani causam mihi perdis agelli
    propter uicinum qui pretiosus erat?
Sed iam parce mihinec abutereNarniaQuinto:
    perpetuo liceat sic tibi ponte frui.


94
Vnguentum fueratquod onyx modo parua gerebat:
    olfecit postquam Papyluseccegarumst.


95
Bruma est et riget horridus December
audes tu tamen osculo niuali
omnes obuius hinc et hinc tenere
et totamLinebasiare Romam.
5
Quid posses grauiusque saeuiusque
percussus facere atque uerbaratus?
Hoc me frigore basiet nec uxor
blandis filia nec rudis labellis
sed tu dulcior elegantiorque
10
cuius liuida naribus caninis
dependet glacies rigetque barba
qualem forficibus metit supinis
tonsor Cinyphio Cilix marito.
Centum occurrere malo cunnilingis
15
et Gallum timeo minus recentem.
Quare si tibi sensus est pudorque
hibernasLinebasiationes
in mensem rogo differas Aprilem.


96
Conditus hic ego sum Bassi dolorVrbicus infans
    cui genus et nomen maxima Roma dedit.
Sex mihi de prima derant trieteride menses
    ruperunt tetricae cum male pensa deae.
5
Quid speciesquid lingua mihiquid profuit aetas?
    da lacrimas tumuloqui legis istameo:
sic ad Lethaeasnisi Nestore seriorundas
    non eatoptabis quem superesse tibi.


97
Nosti si bene Caesiumlibelle
montanae decus Vmbriae Sabinum
Auli municipem mei Pudentis
illi tu dabis haec uel occupato.
5
Instent mille licet premantque curae
nostris carminibus tamen uacabit.
Nam me diligit ille proximumque
Turni nobilibus legit libellis.
O quantum tibi nominis paratur!
10
O quae gloria! Quam frequens amator;
te conuiuiate forum sonabit
aedes compita porticus tabernae.
Vni mitterisomnibus legeris.


98
OmniaCastoremis. Sic fiet ut omnia uendas.


99
Sic placidum uideas semperCrispineTonantem
    nec te Roma minus quam tua Memphis amet
carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
    (namque solent sacra Caesaris aure frui)
5
dicere de nobis ut lector candidus aude
    "Temporibus praestat non nihil iste tuis
nec Marso nimium minor est doctoque Catullo."
    Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
 
Liber VIII
1. Omnes quidem libelli meidominequibus tu famamid est uitamdedistitibi supplicant; etputopropter hoc legentur. 2. Hic tamenqui operis nostri octauus inscribituroccasione pietatis frequentius fruitur. 3. Minus itaque ingenio laborandum fuitin cuius locum materia successerat: quam quidem subinde aliqua iocorum mixtura uariare temptauimusne caelesti uerecundiae tuae laudes suasquae facilius te fatigare possint quam nos satiareomnis uersus ingereret. 4. Quamuis autem epigrammata a seuerissimis quoque et summae fortunae uiris ita scripta sint ut mimicam uerborum licentiam adfectasse uideanturego tamen illis non permisi tam lasciui loqui quam solent. 5. Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alligata sitmeminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere. 6. Quod ut custoditurum me lecturi sciantin ipso libelli huius limine profiteri breuissimo placuit epigrammate.

1
Laurigeros dominiliberintrature penates
    disce uerecundo sanctius ore loqui.
Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
    tu mihitu Pallas Caesarianaueni.


2
Fastorum genitor parensque lanus
uictorem modo cum uideret Histri
tot uultus sibi non satis putauit
optauitque oculos habere plures
5
et lingua pariter locutus omni
terrarum domino deoque rerum
promisit Pyliam quater senectam.
AddasIane patertuam rogamus.


3
"Quinque satis fuerant: nam sex septemue libelli
    est nimium: quid adhuc ludereMusaiuuat?
Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
    fama potest: teritur noster ubique liber;
5
et cum rupta situ Messallae saxa iacebunt
    altaque cum Licini marmora puluis erunt
me tamen ora legent et secum plurimus hospes
    ad patrias sedes carmina nostra feret."
Finieramcum sic respondit nona sororum
10
    cui coma et unguento sordida uestis erat:
"Tune potes dulcisingraterelinquere nugas?
    dic mihiquid melius desidiosus ages?
an iuuat ad tragicos soccum transferre coturnos
    aspera uel paribus bella tonare modis
15
praelegat ut tumidus rauca te uoce magister
    oderit et grandis uirgo bonusque puer?
Scribant ista graues nimium nimiumque seueri
    quos media miseros nocte lucerna uidet;
at tu Romano lepidos sale tingue libellos:
20
    adgnoscat mores uita legatque suos.
Angusta cantare licet uidearis auena
    dum tua multorum uincat auena tubas."


4
QuantusioLatias mundi conuentus ad aras
    suscipit et soluit pro duce uota suo!
Non sunt haec hominumGermanicegaudia tantum
    sed faciunt ipsi nuncputosacra dei.


5
Dum donasMaceranulos puellis
desistiMaceranulos habere.


6
Archetypis uetuli nihil est odiosius Eucti
    (ficta Saguntino cymbia malo luto)
argenti furiosa sui cum stemmata narrat
    garrulus et uerbis mucida uina facit:
5
"Laomedonteae fuerant haec pocula mensae:
    ferret ut haecmuros struxit Apollo lyra.
Hoc cratere ferox commisit proelia Rhoctus
    cum Lapithis: pugna debile cernis opus.
Hi duo longaeuo censentur Nestore fundi:
10
    pollice de Pylio trita columba nitet.
Hic scyphus est in quo misceri iussit amicis
    largius Aeacides uiuidiusque merum.
Hac propinauit Bitiae pulcherrima Dido
    in pateraPhrygio cum data cena uiro est."
15
Miratus fueris cum prisca torcumata multum
    in Priami calathis Astyanacta bibes.


7
Hoc agere est causashoc dicereCinnadiserte
    horisCinnadecem dicere uerba nouem ?
Sed modo clepsydras ingenti uoce petisti
    quattuor. O quantumCinnatacere potes!


8
Principium desIanelicet uelocibus annis
    et renoues uoltu saecula longa tuo
te primum pia tura rogentte uota salutent
    purpura te felixte colat omnis honos;
5
tu tamen hoc mauisLatiae quod contigit urbi
    mense tuo reducemIaneuidere dcum.


9
Soluere dodrantem nuper tibiQuinteuolebat
    lippus Hylasluscus uult dare dimidium.
Accipe quam primum; breuis est occasio lucri:
    si fuerit caecusnil tibi soluet Hylas.


10
Emit lacernas milibus decem Bassus
Tyrias coloris optimi. Lucrifecit.
"Adeo bene emit?" inquis. Immo non soluet.


11
Peruenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
    nam populi uoces audit et ille tui:
Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
    laetitiae clamor terruit ipse nouae.
5
Dum te longa sacro uenerantur gaudia Circo
    nemo quater missos currere sensit equos.
Nullum Roma ducemnec te sicCaesaramauit:
    te quoque iam non plusut uelit ipsapotest.


12
Vxorem quare locupletem ducere nolim
    quaeritis? Vxori nubere nolo meae.
Inferior matrona suo sitPriscemarito:
    non aliter fiunt femina uirque pares.


13
Morio dictus erat: uiginti milibus emi.
    Redde mihi nummosGargiliane: sapit.


14
Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam
    mordeat et tenerum fortior aura nemus
hibernis obiecta Notis specularia puros
    admittunt soles et sine faece diem.
5
At mihi cella datur non tota clusa fenestra
    in qua nec Boreas ipse manere uelit.
Sic habitare iubes ueterem crudelis amicum?
    Arboris ergo tuae tutior hospes ero.


15
Dum noua Pannonici numeratur gloria belli
    omnis et ad reducem dum litat ara Iouem
dat populusdat gratus equesdat tura senatus
    et ditant Latias tertia dona tribus:
5
hos quoque secretos memorauit Roma triumphos
    nec minor ista tuae laurea pacis erat
quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
    Principis est uirtus maxima nosse suos.


16
Pistor qui fueras diuCypere
causas nunc agis et ducena quaeris:
sed consumis et usque mutuaris.
A pistoreCyperenon recedis:
5
et panem facis et facis farinam.


17
EgiSextetuam pactus duo milia causam:
    misisti nummos quod mihi mille quid est?
"Narrasti nihil" inquis "et a te perdita causa est."
    Tanto plus debesSextequod erubui.


18
Si tuaCerrinipromas epigrammata uulgo
    uel mecum possis uel prior ipse legi:
sed tibi tantus inest ueteris respectus amici
    carior ut mea sit quam tua fama tibi.
5
Sic Maro nec Calabri temptauit carmina Flacci
    Pindaricos nosset cum superare modos
et Vario cessit Romani laude cothurni
    cum posset tragico fortius ore loqui.
Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
10
    qui uelit ingenio cedere rarus erit.


19
Pauper uideri Cinna uult; et est pauper.


20
Cum facias uersus nulla non luce ducenos
    Varenihil recitas. Non sapisatque sapis.


21
Phosphoreredde diem: quid gaudia nostra moraris?
    Caesare uenturoPhosphoreredde diem.
Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
    plaustra uehuntlento quod nimis axe uenis?
5
Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
    ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
Quid cupidum Titana tenes ? Iam Xanthus et Aethon
    frena uoluntuigilat Memnonis alma parens.
Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci
10
    et cupit Ausonium luna uidere ducem.
iamCaesaruel nocte ueni: stent astra licebit
    non derit populo te ueniente dies.


22
Inuitas ad aprumponis mihiGalliceporcum.
    hybrida sumsi dasGalliceuerba mihi.


23
Esse tibi uideor saeuus nimiumque gulosus
    qui propter cenamRusticecaedo cocum.
Si lcuis ista tibi flagrorum causa uidetur
    ex qua uis causa uapulet ergo cocus?


24
Si quid forte petam timido gracilique libello
    inproba non fuerit si mea chartadato.
Et si non dederisCaesarpermitte rogari:
    offendunt numquam tura precesque Iouem.
5
Qui fingit sacros auro uel marmore uultus
    non facit ille deos: qui rogatille facit.


25
Vidisti semelOppianetantum
aegrum me: malesaepe te uidebo.


26
Non tot in Eois timuit Gangeticus aruis
    raptorin Hyrcano qui fugit albus equo
quot tua Roma nouas uiditGermanicetigres;
    delicias potuit nec numerare suas.
5
Vincit Erythraeos tuaCaesarharena triumphos
    et uictoris opes diuitiasque dei:
nam cum captiuos ageret sub curribus Indos
    contentus gemina tigride Bacchus erat.


27
Munera qui tibi dat locupletiGauresenique
    si sapis et sentishoc tibi ait "Morere."


28
Dictogafacundi gratum mihi munus amici
    esse uelis cuius fama decusque gregis ?
Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi
    qua saturat Calabris culta Galaesus aquis ?
5
An Tartesiaeus stabuli nutritor Hiberi
    Baetis in Hesperia te quoque lauit oue?
An tua multifidum numerauit lana Timauum
    quem pius astrifero Cyllarus ore bibit ?
te nec Amyclaeo decuit liuere ueneno
10
    nec Miletos erat uellere digna tuo.
Lilia tu uincis nec adhuc delapsa ligustra
    et Tiburtino monte quod alget ebur;
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae
    cedet Erythraeis eruta gemma uadis:
15
sed licet haec primis niuibus sint aemula dona
    non sunt Parthenio candidiora suo.
Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
    textaSamiramia quae uariantur acu;
non Athamanteo potius me mirer in auro
20
    Aeolium dones si mihiPhrixepecus.
O quantos risus pariter spectata mouebit
    cum Palatina nostra lacerna toga!


29
Disticha qui scribitputouult breuitate placere.
    Quid prodest breuitasdic mihisi liber est ?


30
Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae
    temporibus Bruti gloria summa fuit.
Aspicis ut teneat flammas poenaque fruatur
    fortiset attonito regnet in igne manus?
5
Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
    funus amat: totis pascitur illa sacris;
quod nisi rapta foret nolenti poenaparabat
    sacuior in lassos ire sinistra focos.
Scire piget post tale decus quid fecerit ante:
10
    quam uidi satis hanc est mihi nosse manum.


31
Nescio quid de te non belleDentofateris
    coniuge qui ducta iura paterna petis.
Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
    desine et in patriam serus ab urbe redi:
5
nam dum tu longe deserta uxore diuque
    tres quaeris natosquattuor inuenies.


32
Aera per tacitum delapsa sedentis in ipsos
    fluxit Aretullae blanda columba sinus.
Luserat hoc casusnisi inobseruata maneret
    permissaque sibi nollet abire fuga.
5
Si meliora piae fas est sperare sorori
    et dominum mundi flectere uota ualent
haec a Sardois tibi forsitan exulis oris
    fratre reuersuronuntia uenit auis.


33
De praetoricia folium mihiPaulecorona
    mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum
    pallida quam rubri diluit unda croci;
5
an magis astuti derasa est ungue ministri
    bratteade fulcro quam reor esse tuo ?
Illa potest culicem longe sentire uolantem
    et minimi pinna papilionis agi;
exiguae uolitat suspensa uapore lucernae
10
    et lcuiter fuso rumpitur icta mero.
Hoc linitur sputo lani caryota Kalendis
    quam fert cum parco sordidus asse cliens.
Lenta minus gracili crescunt colocasia filo
    plena magis nimio lilia sole cadunt;
15
nec uaga tam tenui discurrit aranea tela
    tam leue nec bombyx pendulus urget opus.
Crassior in facie uetulae stat creta Fabullae
    crassior offensae bulla tumescit aquae;
fortior et tortos seruat uesica capillos
20
    et mutat Latias spuma Bataua eomas.
hac cute Ledaeo uestitur pullus in ouo
    talia lunata splenia fronte sedent.
Quid tibi cum phialaligulam cum mittere possis
    mittere cum possis uel cocleare mihi
25
(magna nimis loquimur)cocleam cum mittere possis
    denique cum possis mitterePaulenihil ?


34
Archetypum Myos argentum te dicis habere.
    Quod sine te factum est hoc magis archetypum est?


35
Cum sitis similes paresque uita
uxor pessimapessimus maritus
miror non bene conuenire uobis.


36
Regia pyramidumCaesarmiracula ride;
    iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
    clarius in toto nil uidet orbe dies.
5
Septenos pariter credas adsurgere montes
    Thessalicum breuior Pelion Ossa tulit;
aethera sic intrat nitidis ut conditus astris
    inferiore tonet nube serenus apex
et prius arcano satietur numine Phocbi
10
    nascentis Circe quam uidet ora patris.
HaecAugustetamenquae uertice sidera pulsat
    par domus est caelo sed minor est domino.


37
Quod Caietano reddisPolycharmetabellas
    milia te centum num tribuisse putas ?
"Debuit haec" inquis. Tibi habePolycharmetabellas
    et Caietano milia crede duo.


38
Qui praestat pietate pertinaci
sensuro bona liberalitatis
captet forsitan aut uicem reposcat:
at si quis dare nomini relicto
5
post manes tumulumque perseuerat
quaerit quid nisi parcius dolere ?
Refert sis bonus an uelis uideri.
Praestas hocMeliorsciente fama
qui sollemnibus anxius sepulti
10
nomen non sinis interire Blaesi.
et de munifica profusus arca
ad natalicium diem colendum
scribarum memori piaeque turbae
quod donasfacis ipse Blaesianum.
15
Hoc longum tibiuita dum manebit
hoc et post cineres erit tributum.


39
Qui Palatinae caperet conuiuia mensae
    ambrosiasque dapesnon erat ante locus:
hic haurire decet sacrumGermanicenectar
    et Ganymedea pocula mixta manu.
5
Esse uelisoroserus conuiua Tonantis:
    at tu si properasIuppiteripse ueni.


40
Non horti neque palmitis beati
sed rari nemorisPriapecustos
ex quo natus es et potes renasci
furacesmoneomanus repellas
5
et siluam domini focis reserues:
si defecerit haecet ipse lignum es.


41
"Tristis Athenagoras non misit munera nobis
    quae medio brumae mittere mense solet."
An sit Athenagoras tristisFaustineuidebo:
    me certe tristem fecit Athenagoras.


42
Si te sportula maior ad beatos
non corruperitut soletlicebit
de nostroMathocenties laueris.


43
Effert uxores FabiusChrestilla maritos
    funereamque toris quassat uterque facem.
Victores committeVenus: quos iste manebit
    exitusuna duos ut Libitina ferat.


44
Titullemoneouiue: semper hoc serum est;
sub paedagogo coeperis licetserum est.
At tumiser Titullenec senex uiuis
sed omne limen conteris salutator
5
et mane sudas urbis osculis udus
foroque triplici sparsus ante equos omnis
aedemque Martis et colosson Augusti
curris per omnis tertiasque quintasque.
Rapecongereauferposside: relinquendum est.
10
Superba densis area palleat nummis
centum explicentur paginae Kalendarum
iurabit heres te nihil reliquisse
supraque plutcum te iacente uel saxum
fartus papyro dum tibi torus crescit
15
flentes superbus basiabit eunuchos;
tuoque tristis filiusuelis nolis
cum concubino nocte dormiet prima.


45
Priscus ab Aetnaeis mihiFlacceTerentius oris
    redditur: hanc lucem lactea gemma notet;
defluat et lento splendescat turbida lino
    amphora centeno consule facta minor.
5
Continget nox quando meis tam candida mensis ?
    Tam iusto dabitur quando calere mero ?
Cum teFlaccemihi reddet Cythereia Cypros
    luxuriae fiet tam bona causa meae.


46
Quanta tua est probitas tanta est infantia formae
    Ceste puerpuero castior Hippolyto.
Te secum Diana uelit doceatque natare
    te Cybele totum mallet habere Phryge;
5
tu Ganymedeo poteras succedere lecto
    sed durus domino basia sola dares.
Felixquae tenerum uexabit sponsa maritum
    et quae te faciet prima puella uirum !


47
Pars maxillarum tonsa est tibipars tibi rasa est
    pars uulsa est. Vnum quis putet esse caput ?


48
Nescit cui dederit Tyriam Crispinus abollam
    dum mutat cultus induiturque togam.
Quisquis habesumeris sua munera reddeprecamur:
    non hoc Crispinus tesed abolla rogat.
5
Non quicumque capit saturatas murice uestes
    nec nisi deliciis conuenit iste color.
si te praeda iuuat foedique insania lucri
    qua possis melius falleresume togam.


49 [51]
Formosam sanesed caecus diligit Asper.
    plus ergout res estquam uidet Asper amat.


50 [49]
Quanta Gigantei memoratur mensa triumphi
    quantaque nox superis omnibus illa fuit
qua bonus accubuit genitor cum plebe deorum
    et licuit Faunis poscere uina Iouem:
5
tanta tuas celebrantCaesarconuiuia laurus;
    exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
Vescitur omnis eques tecum populusque patresque
    et capit ambrosias cum duce Roma dapes.
Grandia pollicitus quanto maiora dedisti !
10
    Promissa est nobis sportularecta data est.


51 [50]
Quis labor in phiala ? Docti Myos anne Myronos ?
    Mentoris haec manus est anPolyclitetua ?
Liuescit nulla caligine fusca nec odit
    exploratores nubila massa focos.
5
uera minus flauo radiant electra metallo
    et niucum felix pustula uincit ebur.
Materiae non cedit opus: sic alligat orbem
    plurima cum tota lampade luna nitet.
Stat caper Aeolio Thebani uellere Phrixi
10
    cultus: ab hoc mallet uecta fuisse soror;
hunc nec Cinyphius tonsor uiolauerit et tu
    ipse tua pasci uiteLyaeeuelis.
Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis;
    Palladius tenero lotos ab ore sonat:
15
sic Methymnaeo gauisus Arione delphin
    languida non tacitum per freta uexit onus.
Imbuat egregium digno mihi nectare munus
    non grege de dominised tuaCestemanus;
Cestedecus mensaemisce Setina: uidetur
20
    ipse puer nobisipse sitire caper.
Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
    auctor enim tanti muneris ille mihi:
si Telethusa uenit promissaque gaudia portat
    seruabor dominaeRufetriente tuo;
25
si dubia estseptunce trahar; si fallit amantem
    ut iugulem curasnomen utrumque bibam.


52
Tonsorem puerum sed arte talem
qualis nec Thalamus fuit Neronis
Drusorum cui contigere barbae
aequandas semel ad genas rogatus
5
RufoCaedicianecommodaui.
Dum iussus repetit pilos eosdem
censura speculi manum regente
expingitque cutem facitque longam
detonsis epaphaeresin capillis
10
barbatus mihi tonsor est reuersus.


53 [54]
Formosissima quae fuere uel sunt
sed uilissima quae fuere uel sunt
o quam te fieriCatullauellem
formosam minus aut magis pudicam !


54 [56]
Magna licet totiens tribuasmaiora daturus
    donaducum uictoruictor et ipse tui
diligeris populo non propter praemiaCaesar
    te propter populus praemiaCaesararmat.


55 [53]
Auditur quantum Massyla per auia murmur
    innumero quotiens silua leone furit
pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
    cum reuocat tauros et sine mente pecus
5
tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
    Quis non esse gregem crederet ? unus erat;
sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones
    cui diadema daret marmore picta Nomas.
O quantum per colla decusquem sparsit honorem
10
    aurea lunataecum stetitumbra iubae !
Grandia quam decuit latum uenabula pectus
    quantaque de magna gaudia morte tulit !
Vnde tuisLibyetam felix gloria siluis ?
    A Cybeles numquid uenerat ille iugo ?
15
An magis HerculeoGermanicemisit ab astro
    hanc tibi uel frater uel pater ipse feram ?


56 [55]
Temporibus nostris aetas cum cedat auorum
    creuerit et maior cum duce Roma suo
ingenium sacri miraris desse Maronis
    nec quemquam tanta bella sonare tuba.
5
Sint Maecenatesnon deruntFlacceMarones
    Vergiliumque tibi uel tua rura dabunt.
iugera perdiderat miserae uicina Cremonae
    flebat et abductas Tityrus aeger oues:
risit Tuscus eques paupertatemque malignam
10
    reppulit et celeri iussit abire fuga.
"Accipe diuitias et uatum maximus esto;
    tu licet et nostrum" dixit "Alexin ames."
Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
    marmorea fundens nigra Falerna manu
15
et libata dabat roseis carchesia labris
    quae poterant ipsum sollicitare Iouem.
Excidit attonito pinguis Galatea poetae
    Thestylis et rubras messibus usta genas:
protinus Italiam concepit et "Arma uirumque
20
    qui modo uix Culicem fleuerat ore rudi.
Quid Varios Marsosque loquar ditataque uatum
    nomina, magnus erit quos numerare labor?
Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
    des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.


57
Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
    ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
collegitque sinu fragmenta nouissima laxi
    oris et adgesta contumulauit humo.
5
Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
    hoc sibi iam Picens praestitit officium.


58
Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
    possim te Sagarim iure uocare meo.


59
Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
    lippa sub adtrita fronte lacuna patet?
Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
    non fuit Autolyci tam piperata manus.
5
Hunc tu conuiuam cautus seruare memento:
    tunc furit atque oculo luscus utroque uidet:
pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
    et latet in tepido plurima mappa sinu;
lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
10
    et tectus laenis saepe duabus abit;
nec dormitantem uernam fraudare lucerna
    erubuit fallax, ardeat illa licet.
Si nihil inuasit, puerum tunc arte dolosa
    circuit et soleas subripit ipse suas.


60
Summa Palatini poteras aequare Colossi,
    si fieres breuior, Claudia, sesquipede.


61
Liuet Charinus, rumpitur, furit, plorat
et quaerit altos unde pendeat ramos:
non iam quod orbe cantor et legor toto,
nec umbilicis quod decorus et cedro
5
spargor per omnes Roma quas tenet gentes;
sed quod sub urbe rus habemus aestiuum
uehimurque mulis non ut ante conductis.
Quid inprecabor, o Seuere, liuenti ?
Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.


62
Scribit in auersa Picens epigrammata charta,
    et dolet auerso quod facit illa deo.


63
Thestylon Aulus amat sed nec minus ardet Alexin,
    forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
I nunc et dubita uates an diligat ipsos,
    delicias uatum cum meus Aulus amet.


64
Vt poscas, Clyte, munus exigasque,
uno nasceris octiens in anno
et solas, puto, tresue quattuorue
non natalicias habes Kalendas.
5
Sit uultus tibi leuior licebit
tritis litoris aridi lapillis,
sit moro coma nigrior caduco,
uineas mollitia tremente plumas
aut massam modo lactis alligati,
10
et talis tumor excitet papillas
qualis cruda uiro puella seruat,
tu nobis, Clyte, iam senex uideris:
tam multos quis enim fuisse credat
natalis Priamiue Nestorisue?
15
Sit tandem pudor et modus rapinis.
Quod si ludis adhuc semelque nasci
uno iam tibi non sat est in anno,
natum te, Clyte, nec semel putabo.


65
Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
    templa nitent, felix area nuper erat:
hic stetit Arctoi formosus puluere belli
    purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
5
hic lauru redimita comas et candida cultu
    Roma salutauit uoce manuque ducem.
Grande loci meritum testantur et altera dona:
stat sacer et domitis gentibus arcus ouat.
hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
10
sufficit inmensis aureus ipse iugis.
Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
hos aditus urbem Martis habere decet.


66
Augusto pia tura uictimasque
pro uestro date Silio, Camenae.
Bis senos iubet en redire fasces,
nato consule, nobilique uirga
5
uatis Castaliam domum sonare
rerum prima salus et una Caesar.
Gaudenti superest adhuc quod optet,
felix purpura tertiusque consul.
Pompeio dederit licet senatus
10
et Caesar genero sacros honores,
quorum pacificus ter ampliauit
Ianus nomina: Silius frequentes
mauult sic numerare consulatus.


67
Horas quinque puer nondum tibi nuntiat et tu
    iam conuiua mihi, Caeciliane, uenis,
cum modo distulerint raucae uadimonia quartae
    et Floralicias lasset harena feras.
5
Curre, age, et inlotos reuoca, Calliste, ministros;
    sternantur lecti: Caeciliane, sede.
Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida uenit;
    alget adhuc nudo clusa culina foco.
Mane ueni potius; nam cur te quinta moretur ?
10
    ut iantes, sero, Caeciliane, uenis.


68
Qui Corcyraei uidit pomaria regis,
    rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
Inuida purpureos urat ne bruma racemos
    et gelidum Bacchi munera frigus edat,
5
condita perspicua uiuit uindemia gemma
    et tegitur felix nec tamen uua latet:
femineum lucet sic per bombycina corpus,
    calculus in nitida sic numeratur aqua.
Quid non ingenio uoluit natura licere ?
10
    Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.


69
Miraris ueteres, Vacerra, solos
nec laudas nisi mortuos poetas.
Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
non est, ut placeam tibi, perire.


70
Quanta quies placidi tantast facundia Neruae,
    sed cohibet uires ingeniumque pudor.
Cum siccare sacram largo Permessida posset
    ore, uerecundam maluit esse sitim,
5
Pieriam tenui frontem redimire corona
    contentus, famae nec dare uela suae.
Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
    carmina qui docti nota Neronis habet.


71
Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
    misisti ante annos, Postumiane, decem;
speranti plures (nam stare aut crescere debent
    munera) uenerunt plusue minusue duae;
5
tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
    libra fuit quinto Septiciana quidem;
besalem ad scutulam sexto peruenimus anno;
    Post hunc in cotula rasa selibra data est;
octauus ligulam misit sextante minorem;
10
    nonus acu leuius uix cocleare tulit.
Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
    quattuor ad libras, Postumiane, redi.


72
Nondum murice cultus asperoque
morsu pumicis aridi politus
Arcanum properas sequi, libelle,
quem pulcherrima iam redire Narbo,
5
docti Narbo Paterna Votieni,
ad leges iubet annuosque fasces:
uotis quod paribus tibi petendum est,
continget locus ille et hic amicus.
Quam uellem fieri meus libellus!


73
Instanti, quo nec sincerior alter habetur
    pectore nec niuea simplicitate prior,
si dare uis nostrae uires animosque Thaliae
    et uictura petis carmina, da quod amem.
5
Cynthia te uatem fecit, lasciue Properti;
    ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
    Lesbia dictauit, docte Catulle, tibi:
non me Paeligni nec spernet Mantua uatem,
10
    si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.


74
Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante.
    Fecisti medicus quod facis oplomachus.


75
Dum repetit sera conductos nocte penates
    Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,
expulit offenso uitiatum pollice talum
    et iacuit toto corpore fusus humi.
5
Quid faceret Gallus, qua se ratione moueret?
    ingenti domino seruulus unus erat,
tam macer ut minimam posset uix ferre lacernam:
    succurrit misero casus opemque tulit.
Quattuor inscripti portabant uile cadauer,
10
    accipit infelix qualia mille rogus;
hos comes inualidus summissa uoce precatur,
    ut quocumque uelint corpus inane ferant:
permutatur onus stipataque tollitur alte
    grandis in angusta sarcina sandapila.
15
Hic mihi de multis unus, Lucane, uidetur
    cui merito dici mortue Galle" potest.


76
"Dic uerum mihiMarcedicamabo;
nil est quod magis audiam libenter."
Sic et cum recitas tuos libellos
et causam quotiens agis clientis
5
orasGalliceme rogasque semper.
Durum est me tibi quod petis negare.
Vero uerius ergo quid sit audi:
uerumGallicenon libenter audis.


77
Liberamicorum dulcissima cura tuorum
    Liberin aeterna uiuere digne rosa
si sapisAssyrio semper tibi crinis amomo
    splendeat et cingant florea serta caput;
5
candida nigrescant uetulo crystalla Falerno
    et caleat blando mollis amore torus.
Qui sic uel medio finitus uixit in aeuo
    longior huic facta est quam data uita fuit.


78
Quos cuperet Phlegraea suos uictoria ludos
    Indica quos cuperet pompaLyaeetuos
fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi
    o pudor ! o pietas ! et putat esse parum.
5
Non illi satis est turbato sordidus auro
    Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
Omnis habet sua dona dies: nec linea diues
    cessat et in populum multa rapina cadit;
nunc ueniunt subitis lasciua nomismata nimbis
10
    nunc dat spectatas tessera larga feras
nunc implere sinus securos gaudet et absens
    sortitur dominosne lacereturauis.
Quid numerem currus ter denaque praemia palmae
    quae dare non semper consul uterque solet?
15
Omnia sedCaesartanto superantur honore
    quod spectatorem te tua laurus habet.


79
Omnes aut uetulas habes amicas
aut turpis uetulisque foediores.
Has ducis comites trahisque tecum
per conuiuia porticus theatra.
5
Sic formosaFabullasic puella es.


80
Sanctorum nobis miracula reddis auorum
    nec paterisCaesarsaecula cana mori
cum ueteres Latiae ritus renouantur harenae
    et pugnat uirtus simpliciore manu.
5
Sic priscis seruatur honos te praeside templis
    et casa tam culto sub Ioue numen habet;
sic noua dum condisreuocasAugustepriora:
    debentur quae sunt quaeque fuere tibi.


81
Non per mystica sacra Dindymenes
nec per Niliacae bouem iuuencae
nullos denique per deos deasque
iurat Gelliased per uniones.
5
Hos amplectiturhos perosculatur
hos fratres uocathos uocat sorores
hos natis amat acrius duobus.
His si quo careat misella casu
uicturam negat esse se nec horam.
10
Eheuquam bene nuncPapiriane
Annaei faceret manus Sereni!


82
Dante tibi turba querulosAugustelibellos
    nos quoque quod domino carmina parua damus
posse deum rebus pariter Musisque uacare
    scimus et haec etiam serta placere tibi.
5
Fer uatesAugustetuos: nos gloria dulcis
    nos tua cura prior deliciaeque sumus.
Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
    fiat et ex hedera ciuica nostra tibi.
Liber IX
Havemi Toranifrater carissime. Epigrammaquod extra ordinem paginarum estad Stertinium clarissimum virum scripsimusqui imaginem meam ponere in bibliotheca sua voluit. De quo scribendum tibi putavine ignorares Avitus iste quis vocaretur. Vale et para hospitium.
Notelicet nolissublimi pectore vates
  cui referet serus praemia digna cinis
hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat
  quam non obscuris iungisAviteviris:
'Ille ego sum nulli nugarum laude secundus    5
  quem non mirarissed - puto -lectoramas.
Maiores maiora sonent: mihi parva Iocuto
  sufficit in vestras saepe redire manus.


I
Dum Ianus hiemesDomitianus autumnos
Augustus annis commodabit aestates
dum grande famuli nomen adseret Rheni
Germanicarum magna Iux Kalendarum
Tarpeia summi saxa dum patris stabunt    5
dum voce supplex dumque ture placabit
matrona divae dulce Iuliae numen:
manebit altum Flaviae decus gentis
cum sole et astris cumque luce Romana.
invicta quidquid condidit manuscaeli est.    10


II
Pauper amicitiae cum sisLupenon es amicae
  et queritur de te mentula sola nihil.
ilia siligineis pinguescit adultera cunnis
  convivam pascit nigra farina tuum.
incensura nives dominae Setina liquantur    5
  nos bibimus Corsi pulla venena cadi;
empta tibi nox est fundis non tota paternis
  non sua desertus rura sodalis arat;
splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis
  ducitur addictuste futuentecliens;    10
octo Syris suffulta datur lectica puellae
  nudum sandapilae pondus amicus erit.
I nunc et miserosCybelepraecide cinaedos:
  haec erathaec cultris mentula digna tuis.


III
Quantum iam superisCaesarcaeloque dedisti
  si repetas et si creditor esse velis
grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
  coganturque dei vendere quidquid habent
conturbabit Atlans et non erit uncia tota    5
  decidat tecum qua pater ipse deum:
pro Capitolinis quid enim tibi solvere tempus
  quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
  Pallada praetereo: res agit illa tuas.    10
quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
  addita quid Latio Flavia templa polo?
Expectes et sustineasAugustenecesse est:
  nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.


IV
Aureolis futui cum possit Galla duobus
  et plus quam futuisi totidem addideris:
aureolos a te cur accipitAeschyledenos?
  non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.


V (VI)
Tibisumme Rheni domitor et parens orbis
pudice princepsgratias agunt urbes:
populos habebunt; parere iam scelus non est.
non puer avari sectus arte mangonis
virilitatis damna maeret ereptae    5
nec quam superbus conputet stipem leno
dat prostituto misera mater infanti.
Qui nec cubili fuerat ante te quondam
pudor esse per te coepit et lupanari.


VI (VII)
Dicere de Libycis reduci tibi gentibusAfer
  continuis volui quinque diebus Have:
'Non vacat' aut 'dormit' dictum est bis terque reverso.
  Iam satis est: non visAferhavere: vale.


VII (VIII)
Tamquam parva foret sexus iniuria nostri
  foedandos populo prostituisse mares
iam cunae lenonis erantut ab ubere raptus
  sordida vagitu posceret aera puer:
inmatura dabant infandas corpora poenas.    5
  Non tulit Ausonius talia monstra pater
idem qui teneris nuper succurrit ephebis
  ne faceret steriles saeva libido viros.
Dilexere prius pueri iuvenesque senesque
  at nunc infantes te quoqueCaesaramant.    10


VIII (IX)
Nil tibi legavit FabiusBithynicecui tu
  annuasi meminimilia sena dabas.
plus nulli dedit ille: queriBithynicenoli:
  annua legavit milia sena tibi.


IX (X)
CenesCantharecum foris libenter
damas et maledicis et minaris.
deponas animos truces monemus:
liber non potes et gulosus esse.


X (V)
Nubere vis Prisco: non mirorPaula; sapisti.
  ducere te non vult Priscus: et ille sapit.


XI
Nomen cum violis rosisque natum
quo pars optima nominatur anni
Hyblam quod sapit Atticosque flores
quod nidos olet alitis superbae;
nomen nectare dulcius beato    5
quo mallet Cybeles puer vocari
et qui pocula temperat Tonanti
quod si Parrhasia sones in aula
respondent Veneres Cupidinesque;
nomen nobilemolledelicatum    10
versu dicere non rudi volebam:
sed tu syllaba contumax rebellas.
dicunt Eiarinon tamen poetae
sed Graeci quibus est nihil negatum
et quos 'Arej "Arej decet sonare:    15
nobis non licet esse tam disertis
qui Musas colimus severiores.


XII (XIII)
Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni
  cum breve Cecropiae ver populantur apes:
nomen Acidalia meruit quod harundine pingi
  quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
nomen Erythraeis quod littera facta lapillis    5
  gemma quod Heliadum pollice trita notet;
quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
  quod decet in sola Caesaris esse domo.


XIII (XII)
Si daret autumnus mihi nomenOporinos essem
  horrida si brumae sideraChimerinos;
dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
  tempora cui nomen verna dedere quis est?


XIV
Hunc quem mensa tibiquem cena paravit amicum
  esse putas fidae pectus amicitiae?
aprum amat et mullos et sumen et ostreanon te.
  tam bene si cenemnoster amicus erit.


XV
Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
  'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?


XVI
Consilium formae speculum dulcisque capillos
  Pergameo posuit dona sacrata deo
ille puer tota domino gratissimus aula
  nomine qui signat tempora verna suo.
Felix quae tali censetur munere tellus!    5
  nec Ganymedeas mallet habere comas.


XVII
Latonae venerande neposqui mitibus herbis
  Parcarum exoras pensa brevesque colos
hos tibi laudatos dominorata votacapillos
  ille tuus Latia misit ab urbe puer;
addidit et nitidum sacratis crinibus orbem    5
  quo felix facies iudice tuta fuit.
Tu iuvenale decus servane pulchrior ille
  in longa fuerit quam breviore coma.


XVIII
Est mihi - sitque precor longum te praesideCaesar -
  rus minimumparvi sunt et in urbe lares.
sed de valle brevi quas det sitientibus hortis
  curva laboratas antlia tollit aquas:
sicca domus queritur nullo se rore foveri    5
  cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
Quam dederis nostrisAugustepenatibus undam
  Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.


XIX
Laudas balnea versibus trecentis
cenantis bene PonticiSabelle.
vis cenareSabellenon lavari.


XX
Haecquae tota patet tegiturque et marmore et auro
  infantis domini conscia terra fuit
felix oquantis sonuit vagitibus et quas
  vidit reptantis sustinuitque manus:
hic steterat veneranda domus quae praestitit orbi    5
  quod Rhodos astriferoquod pia Creta polo.
Curetes texere Iovem crepitantibus annis
  semiviri poterant qualia ferre Phryges:
at te protexit superum pater et tibiCaesar
  pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.    10


XXI
Artemidorus habet puerumsed vendidit agrum;
  agrum pro puero Calliodorus habet.
Dic uter ex istis melius rem gesseritAucte:
  Artemidorus amatCalliodorus arat.


XXII
Credis ob haec mePastoropes fortasse rogare
  propter quae populus crassaque turba rogat
ut Setina meos consumat gleba ligones
  et sonet innumera compede Tuscus ager;
ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes    5
  et crepet in nostris aurea lamna toris
nec labris nisi magna meis crystalla terantur
  et faciant nigras nostra Falerna nives;
ut canusinatus nostro Surus assere sudet
  et mea sit culto sella cliente frequens;    10
aestuet ut nostro madidus conviva ministro
  quem permutatum nec Ganymede velis;
ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
  et Massyla meum virga gubernet equum.
Est nihil ex istis: superos ac sidera testor    15
  Ergo quid? Ut donemPastoret aedificem.


XXIII
O cui virgineo flavescere contigit auro
  dic ubi Palladium sit tibiCaredecus.
Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
  venit ad has ultro nostra corona comas.'
Albanae livere potest pia quercus olivae    5
  cinxerit invictum quod prior ilIa caput.


XXIV
Quis Palatinos imitatus imagine vultus
  Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
haec mundi facieshaec sunt Iovis ora sereni:
  sic tonat ille deus cum sine nube tonat.
Non solam tribuit Pallas tibiCarecoronam;    5
  effigiem dominiquam colisiIla dedit.


XXV
Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum
  lumine nosAferturbidiore notas.
Quodrogoquod scelus est mollem spectare ministrum?
  aspicimus solem sideratempladeos.
avertam vultustamquam mihi pocula Gorgon    5
  porrigat atque oculos oraque nostra petat?
trux erat Alcideset Hylan spectare licebat;
  ludere Mercurio cum Ganymede licet.
Si non vis teneros spectet conviva ministros
  Phineas invitesAferet Oedipodas.    10


XXVI
Audet facundo qui carmina mittere Nervae
  pallida donabit glaucinaCosmetibi
Paestano violas et cana ligustra colono
  Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;    5
  appetitur posito vilis oliva lupo.
nec tibi sit mirum modici quod conscia vatis
  iudicium metuit nostra Thalia tuum:
ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures
  lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.    10


XXVII
Cum depilatosChrestecoleos portes
et vulturino mentulam parem collo
et prostitutis levius caput culis
nec vivat ullus in tuo pilus crure
purgentque saevae cana labra volsellae;    5
CuriosCamillosQuintiosNumasAncos
et quidquid umquam legimus pilosorum
loqueris sonasque grandibus minax verbis
et cum theatris saeculoque rixaris.
Occurrit aliquis inter ista si draucus    10
lam paedagogo liberatus et cuius
refibulavit turgidum faber penem
nutu vocatum duciset pudet fari
CatonianaChrestequod facis lingua.


XXVIII
Dulce decus scaenaeludorum famaLatinus
  ille ego sumplausus deliciaeque tuae
qui spectatorem potui fecisse Catonem
  solvere qui Curios Fabriciosque graves.
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro    5
  et sola tantum scaenicus arte feror:
nec poteram gratus domino sine moribus esse:
  intenus mentes inspicit ille deus.
Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi
  Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.    10


XXIX
Saecula Nestoreae permensaPhilaenisenectae
  rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
  tempora: maior erat mensibus illa tribus.
Heu quae lingua silet! non illam mille catastae    5
  vincebantnec quae turba Sarapin amat
nec matutini cirrata caterva magistri
  nec quae Strymonio de grege ripa sonat
quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo
  quae sciet hos illos vendere lena toros?    10
Sit tibi terra levis mollique tegaris harena
  ne tua non possint eruere ossa canes.


XXX
Cappadocum saevis Antistius occidit oris
  Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
  et questa est longas non satis esse vias;
cumque daret sanctam tumulisquibus invideturnam    5
  visa sibi est rapto bis viduata viro.


XXXI
Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
  Veliushanc Marti pro duce vovit avem;
luna quater binos non tota peregerat orbes
  debita poscebat iam sibi vota deus:
ipse suas anser properavit laetus ad aras    5
  et cecidit sanctis hostia parva focis.
Octo vides patulo pendere nomismata rostro
  alitis? haec extis condita nuper erant:
quae litat argento pro tenon sanguineCaesar
  victima iam ferro non opus esse docet.    10


XXXII
Hanc volo quae facilisquae palliolata vagatur
  hanc volo quae puero iam dedit ante meo
hanc volo quam redimit totam denarius alter
  hanc volo quae pariter sufficit una tribus.
poscentem nummos et grandia verba sonantem    5
  possideat crassae mentula Burdigalae.


XXXIII
Audieris in quoFlaccebalneo plausum
Maronis illic esse mentulam scito.


XXXIV
Iuppiter Idaei risit mendacia busti
  dum videt Augusti Flavia templa poli
atque inter mensas largo iam nectare fusus
  pocula cum Marti traderet ipse suo
respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem    5
  cum quibus Alcides et pius Arcas erat
'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
  cernite quam plus sit Caesaris esse patrem.'


XXXV
Artibus his semper cenamPhilomusemereris
  plurima dum fingissed quasi vera refers.
scis quid in Arsacia Pacorus deliberet aula
  Rhenanam numeras Sarmaticamque manum
verba ducis Daci chartis mandata resignas    5
  victricem laurum quam venit ante vides
scis quotiens Phario madeat Iove fusca Syene
  scis quota de Libyco litore puppis eat
cuius Iuleae capiti nascantur olivae
  destinet aetherius cui sua serta pater.    10
Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
  hac legeut narres nilPhilomusenovi.


XXXVI
Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
  Phryx pueralterius gaudia nota Iovis:
'Quod tuus ecce suo Caesar permisit ephebo
  tu permitte tuomaxime rector' ait;
'iam mihi prima latet longis lanugo capillis    5
  iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime' dixit
  'non ego quod poscisres negat ipsa tibi:
Caesar habet noster similis tibi mille ministros
  tantaque sidereos vix capit aula mares;    10
at tibi si dederit vultus coma tonsa viriles
  quis mihi qui nectar misceat alter erit?'


XXXVII
Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura
  fiant absentes et tibiGalIacomae
nec dentes aliter quam Serica nocte reponas
  et iaceas centum condita pyxidibus
nec tecum facies tua dormiatinnuis illo    5
  quod tibi prolatum est mane supercilio
et te nulla movet cani reverentia cunni
  quem potes inter avos iam numerare tuos.
promittis sescenta tamen; sed mentula surda est
  et sit lusca licette tamen illa videt.    10


XXXVIII
Summa licet veloxAgathinepericula ludas
  non tamen efficies ut tibi parma cadat.
nolentem sequitur tenuisque reversa per auras
  vel pede vel tergocrine vel ungue sedet;
Iubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo    5
  et rapiant celeres vela negata Noti
securos pueri neglecta perambulat artus
  et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare veliscum feceris omniafalli
  non potes: arte opus est ut tibi parma cadat.    10


XXXIX
Prima Palatino lux est haec orta Tonanti
  optasset Cybele qua peperisse Iovem;
hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
  plus debet matri nulla puella suae.
Laetatur gemina votorum sorte maritus    5
  contigit hunc illi quod bis amare diem.


XL
Tarpeias Diodorus ad coronas
Romam cum peteret Pharo relicta
vovit pro reditu viri Philaenis
illam lingeret ut puella simplex
quam castae quoque diligunt Sabinae.    5
dispersa rate tristibus procellis
mersus fluctibus obrutusque ponto
ad votum Diodorus enatavit.
O tardus nimis et piger maritus!
hoc in litore si puella votum    10
fecisset meaprotinus redissem.


XLI
Ponticequod numquam futuissed paelice laeva
  uteris et Veneri servit amica manus
hoc nihil esse putas? scelus estmihi credesed ingens
  quantum vix animo concipis ipse tuo.
nempe semel futuitgeneraret Horatius ut tres;    5
  Mars semelut geminos Ilia casta daret.
omnia perdiderat si masturbatus uterque
  mandasset manibus gaudia foeda suis.
ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
  'Istud quod digitisPonticeperdishomo est.'    10


XLII
Campis dives Apollo sic Myrinis
sic semper senibus fruare cycnis
doctae sic tibi serviant sorores
nec Deiphis tua mentiatur ulli
sic Palatia te colant amentque:    5
bis senos cito te rogante fasces
det Stellae bonus adnuatque Caesar.
felix tunc ego debitorque voti
casurum tibi rusticas ad aras
ducam cornibus aureis iuvencum.    10
Nata est hostiaPhoebe; quid moraris?


XLIII
Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
  mitigatexiguo magnus in aere deus
quaeque tulit spectat resupino sidera vultu
  cuius laeva calet roboredextra mero:
non est fama recens nec nostri gloria caeli;    5
  nobile Lysippi munus opusque vides.
hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni
  qui cito perdomito victor in orbe iacet;
hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
  iusserat hic Sullam ponere regna trucem.    10
Offensus variae tumidis terroribus aulae
  privatos gaudet nunc habitare lares
utque fuit quondam placidi conviva Molorchi
  sic voluit docti Vindicis esse deus.


XLIV
Alciden modo Vindicis rogabam
esset cuius opus laborque felix.
Risitnam solet hoclevique nutu
'Graece numquid' ait 'poeta nescis?
inscripta est basis indicatque nomen.'    5
Lusìppou legoPhidiae putavi.


XLV
Miles Hyperboreos modoMarcellinetriones
  et Getici tuleras sidera pigra poli:
ecce Promethei rupes et fabula montis
  quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
videris inmensis cum conclamata querelis    5
  saxa senisdices 'Durior ipse fuit.'
et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre
  humanum merito finxerat ille genus.'


XLVI
Gellius aedificat semper: modo limina ponit
  nunc foribus claves aptat emitque seras
nunc hasnunc illas reficit mutatque fenestras:
  dum tantum aedificetquidlibet ille facit
oranti nummos ut dicere possit amico    5
  unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'


XLVII
DemocritosZenonas inexplicitosque Platonas
  quidquid et hirsutis squalet imaginibus
sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
  praependet sane nec tibi barba minor:
sedquod et hircosis serum est et turpe pilosis    5
  in molli rigidam clune libenter habes.
Tuqui sectarum causas et pondera nosti
  dic mihipercidiPannychedogma quod est?


XLVIII
Heredem cum me partis tibiGarricequartae
  per tua iurares sacra caputque tuum
credidimus - quis enim damnet sua vota libenter? -
  et spem muneribus fovimus usque datis;
inter quae rari Laurentem ponderis aprum    5
  misimus: Aetola de Calydone putes.
at tu continuo populumque patresque vocasti;
  ructat adhuc aprum callida Roma meum:
ipse ego - quis credat? - conviva nec ultimus haesi
  sed nec costa data est caudave missa mihi.    10
De quadrante tuo quid speremGarrice? Nulla
  de nostro nobis uncia venit apro.


XLIX
Haec est illa meis multum cantata libellis
  quam meus edidicit lector amatque togam.
Partheniana fuit quondammemorabile vatis
  munus: in hac ibam conspiciendus eques
dum novadum nitida fulgebat splendida lana    5
  dumque erat auctoris nomine digna sui:
nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli
  quam possis niveam dicere iure tuo.
Quid non longa diesquid non consumitis anni?
  haec toga iam non est Parthenianamea est.    10


L
Ingenium mihiGaureprobas sic esse pusillum
  carmina quod faciam quae brevitate placent.
Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
  qui scribis Priami proeliamagnus homo es?
Nos facimus Bruti puerumnos Langona vivum:    5
  tu magnus luteumGaureGiganta facis.


LI
Quod semper superos invito fratre rogasti
  hocLucanetibi contigitante mori.
invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
  optabatquamvis sit minorire prior.
tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni    5
  esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
et si iam nitidis alternus venit ab astris
  pro Polluce mones Castora ne redeat.


LII
Si credis mihiQuintequod mereris
natalisOvidituas Aprilis
ut nostras amo Martias Kalendas.
felix utraque lux diesque nobis
signandi melioribus lapillis!    5
hic vitam tribuit sed hic amicum.
plus dantQuintemihi tuae Kalendae.


LIII
Natali tibiQuintetuo dare parva volebam
  munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
parendum est monitisfiat quod uterque volemus
  et quod utrumque iuvat: tu mihiQuintedato.


LIV
Si mihi Picena turdus palleret oliva
  tenderet aut nostras silva Sabina plagas
aut crescente levis traheretur harundine praeda
  pinguis et inplicitas virga teneret avis:
cara daret sollemne tibi cognatio munus    5
  nec frater nobis nec prior esset avus.
nunc sturnos inopes fringillorumque querelas
  audit et arguto passere vernat ager;
inde salutatus picae respondet arator
  hinc prope summa rapax milvus ad astra volat    10
mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis
  qualia si recipissaepe propinquus eris.


LV
Luce propinquorumqua plurima mittitur ales
  dum Stellae turdosdum tibiFlacceparo
succurrit nobis ingens onerosaque turba
  in qua se primum quisque meumque putat.
demeruisse duos votum est; offendere plures    5
  vix tutum; multis mittere dona grave est.
qua possum sola veniam ratione merebor :
  nec Stellae turdos nec tibiFIaccedabo.


LVI
Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
  quae puero dones telaCupidopara
iIla quibus iuvenes figis mollesque puellas:
  sit tamen in tenera levis et hasta manu
Ioricam clypeumque tibi galeamque remitto;    5
  tutus ut invadat proelianudus eat:
non iaculonon ense fuit Iaesusve sagitta
  casside dum liber Parthenopaeus erat.
quisquis ab hoc fuerit fixus morietur amore.
  O felixsi quem tam bona fata manent!    10
dum puer esredeasdum vultu lubricuset te
  non Libye faciatsed tua Roma virum.


LVII
Nil est tritius Hedyli lacernis:
non ansae veterum Corinthiorum
nec crus compede lubricum decenni
nec ruptae recutita colIa mulae
nec quae Flaminiam secant salebrae    5
nec qui litoribus nitent lapilli
nec Tusca ligo vinea politus
nec pallens toga mortui tribulis
nec pigri rota quassa mulionis
nec rasum cavea latus visontis    10
nec dens iam senior ferocis apri.
Res una est tamen: ipse non negabit
culus tritior Hedyli lacemis.


LVIII
Nympha sacri regina lacuscui grata Sabinus
  et mansura pio munere templa dedit
sic montana tuos semper colat Umbria fontes
  nec tua Baianas Sassina malit aquas:
excipe sollicitos placidemea donalibellos;    5
  tu fueris Musis Pegasis unda meis. -
'Nympharum templis quisquis sua carmina donat
  quid fieri libris debeat ipse monet.'


LIX
In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus
  hic ubi Roma suas aurea vexat opes
inspexit molles pueros oculisque comedit
  non hos quos primae prostituere casae
sed quos arcanae servant tabulata catastae    5
  et quos non populus nec mea turba videt.
inde satur mensas et opertos exuit orbes
  expositumque alte pingue poposcit ebur
et testudineum mensus quater hexaclinon
  ingemuit citro non satis esse suo.    10
consuluit nares an olerent aera Corinthon
  culpavit statuas etPolyditetuas
et turbata brevi questus crystallina vitro
  murrina signavit seposuitque decem.
expendit veteres calathos et si qua fuerunt    15
  pocula Mentorea nobilitata manu
et viridis picto gemmas numeravit in auro
  quidquid et a nivea grandius aure sonat.
sardonychas vero mensa quaesivit in omni
  et pretium magnis fecit iaspidibus.    20
undecima lassus cum iam discederet hora
  asse duos calices emit et ipse tulit.


LX
Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis
  seu rubuit tellus Tuscula flore tuo
seu Praenestino te vilica legit in horto
  seu modo Campani gloria ruris eras:
pulchrior ut nostro videare corona Sabino    5
  de Nomentano te putet esse meo.


LXI
In Tartesiacis domus est notissima terris
  qua dives placidum Corduba Baetin amat
vellera nativo pallent ubi flava metallo
  et linit Hesperium brattea viva pecus.
aedibus in mediis totos amplexa penates    5
  stat platanus densis Caesariana comis
hospitis invicti posuit quam dextera felix
  coepit et ex illa crescere virga manu.
auctorem dominumque nemus sentire videtur:
  sic viret et ramis sidera celsa petit.    10
saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni
  terruit et tacitam fistula sera domum;
dumque fugit solos nocturnum Pana per agros
  saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas.
atque oluere lares comissatore Lyaeo    15
  crevit et effuso laetior umbra mero;
hesternisque rubens deiecta est herba coronis
  atque suas potuit dicere nemo rosas.
O dilecta deiso magni Caesaris arbor
  ne metuas ferrum sacrilegosque focos.    20
perpetuos sperare licet tibi frondis honores:
  non Pompeianae te posuere manus.


LXII
Tinctis murice vestibus quod omni
et nocte utitur et die Philaenis
non est ambitiosa nec superba:
delectatur odorenon colore.


LXIII
Ad cenam invitant omnes tePhoebecinaedi.
  mentula quem pascitnonputopurus homo est.


LXIV
Herculis in magni voltus descendere Caesar
  dignatus Latiae dat nova templa viae
qua Triviae nemorosa petit dum regnaviator
  octavum domina marmor ab urbe legit.
ante colebatur votis et sanguine largo    5
  maiorem Alciden nunc minor ipse colit.
hune magnas rogat alter opesrogat alter honores;
  illi securus vota minora facit.


LXV
AlcideLatio nunc agnoscende Tonanti
  postquam pulchra dei Caesaris ora geris
si tibi tunc isti vultus habitusque fuissent
  cesserunt manibus cum fera monstra tuis:
Argolico famulum non te servire tyranno    5
  vidissent gentes saevaque regna pati
sed tu iussisses Eurysthea; nec tibi fallax
  portasset Nessi perfida dona Lichas
Oetaei sine lege rogi securus adisses
  astra patris summiquae tibi poena dedit;    10
Lydia nec dominae traxisses pensa superbae
  nec Styga vidisses Tartareumque canem.
nunc tibi Iuno favetnunc te tua diligit Hebe;
  nunc te si videat Nympharemittet Hylan.


LXVI
Uxor cum tibi sit formonsapudicapuella
  quo tibi natorum iuraFabulletrium?
quod petis a nostro supplex dominoque deoque
  tu dabis ipse tibisi potes arrigere.


LXVII
Lascivam tota possedi nocte puellam
  cuius nequitias vincere nulla potest.
fessus mille modis illud puerile poposci:
  ante preces totas primaque verba dedit.
inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:    5
  pollicitast nulla luxuriosa mora.
sed mihi pura fuit; tibi non eritAeschylesi vis
  accipere hoc munus conditione mala.


LXVIII
Quid tibi nobiscum estludi scelerate magister
  invisum pueris virginibusque caput?
nondum cristati rupere silentia galli:
  murmure iam saevo verberibusque tonas.
tam grave percussis incudibus aera resultant    5
  causidicum medio cum faber aptat equo:
mitior in magno damor furit amphitheatro
  vincenti parmae cum sua turba favet.
vicini somnum - non tota nocte - rogamus:
  nam vigilare leve estpervigilare grave est.    10
discipulos dimitte tuos. Visgarrulequantum
  accipis ut clamesaccipere ut taceas?


LXIX
Cum futuisPolycharmesoles in fine cacare.
  cum pedicarisquidPolycharmefacis?


LXX
Dixerat 'O mores! O tempora!' Tullius olim
  sacrilegum strueret cum Catilina nefas
cum gener atque socer diris concurreret armis
  maestaque civili caede maderet humus.
cur nunc 'O mores!' cur nunc 'O tempora!' dicis?    5
  quod tibi non placeatCaecilianequid est?
nulla ducum feritasnulla est insania ferri;
  pace frui certa laetitiaque licet.
Non nostri faciunt tibi quod tua tempora sordent
  sed faciunt moresCaecilianetui.    10


LXXI
Massyli leo fama iugi pecorisque maritus
  lanigeri mirum qua coiere fide.
ipse licet videascavea stabulantur in una
  et pariter socias carpit uterque dapes:
nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis    5
  concordem satiat sed rudis agna famem.
Quid meruit terror Nemeesquid portitor Helles
  ut niteant celsi lucida signa poli?
sidera si possent pecudesque feraeque mereri
  hic aries astrishic leo dignus erat.    10


LXXII
LiberAmyclaea frontem vittate corona
  qui quatis Ausonia verbera Graia manu
clusa mihi texto cum prandia vimine mittas
  cur comitata dapes nulla lagona venit?
atqui digna tuo si nomine munera ferres    5
  scisputodebuerint quae mihi dona dari.


LXXIII
Dentibus antiquas solitus producere pelles
  et mordere luto putre vetusque solum
Praenestina tenes defuncti rura patroni
  in quibus indignor si tibi cella fuit;
rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno    5
  et pruris domini cum Ganymede tui.
at me litterulas stulti docuere parentes:
  quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
Frange leves calamos et scindeThalialibellos
  si dare sutori calceus ista potest.    10


LXXIV
Effigiem tantum pueri pictura Camoni
  servat et infantis parva figura manet.
florentes nulla signavit imagine voltus
  dum timet ora pius muta videre pater.


LXXV
Non silice duro structilive caemento
nec latere coctoquo Samiramis longam
Babylona cinxitTucca balneum fecit:
sed strage nemorum pineaque conpage
ut navigare Tucca balneo possit.    5
idem beatas lautus extruit thermas
de marmore omniquod Carystos invenit
quod Phrygia SynnasAfra quod Nomas misit
et quod virenti fonte lavit Eurotas.
sed ligna desunt: subice balneum thermis.    10


LXXVI
Haec sunt iIla mei quae cemitis ora Camoni
  haec pueri facies primaque forma fuit.
creverat hic vultus bis denis fortior annis
  gaudebatque suas pingere barba genas
et libata semel summos modo purpura cultros    5
  sparserat. Invidit de tribus una soror
et festinatis incidit stamina pensis
  apsentemque patri rettulit urna rogum.
Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur
  haec erit in chartis maior imago meis.    10


LXXVII
Quod optimum sit disputat convivium
  facunda Prisci pagina
et multa dulcimulta sublimi refert
  sed cuncta docto pectore.
Quod optimum sit quaeritis convivium?    5
  in quo choraules non erit.


LXXVIII
Funera post septem nupsit tibi Galla virorum
  Picentine: sequi vultputoGalIa viros.


LXXIX
Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
  et Palatinum Roma supercilium:
at nunc tantus amor cunctisAugustetuorum est
  ut sit cuique suae cura secunda domus.
tam placidae mentestanta est reverentia nostri    5
  tam pacata quiestantus in ore pudor.
nemo suos - haec est aulae natura potentis -
  sed domini mores Caesarianus habet.


LXXX
Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
  uxorem pascit Gellius et futuit.


LXXXI
Lector et auditor nostros probatAulelibellos
  sed quidam exactos esse poeta negat.
non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
  malim convivis quam placuisse cocis.


LXXXII
Dixerat astrologus periturum te citoMunna
  necputomentitus dixerat ille tibi.
nam tu dum metuis ne quid post fata relinquas
  hausisti patrias luxuriosus opes
bisque tuum deciens non toto tabuit anno:    5
  dic mihinon hoc estMunnaperire cito?


LXXXIII
Inter tanta tuae miraculaCaesarharenae
  quae vincit veterum munera clara ducum
multum oculised plus aures debere fatentur
  se tibi quod spectant qui recitare solent.


LXXXIV
Cum tua sacrilegos contraNorbanefurores
  staret pro domino Caesare sancta fides
haec ego Pieria ludebam tutus in umbra
  ille tuae cultor notus amicitiae.
me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris    5
  nescia nec nostri nominis Arctos erat:
o quotiens veterem non inficiatus amicum
  dixisti 'Meus est iste poetameus!'
omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
  ante dabat lectornunc dabit auctor opus.    10


LXXXV
Languidior noster si quando est PaulusAtili
  non seconvivas abstinet ille suos.
Tu languore quidem subito fictoque laboras
  sed mea porrexit sportulaPaulepedes.


LXXXVI
Festinata sui gemeret quod fata Severi
  SiliusAusonio non semel ore potens
cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
  'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon':
respexitque suam quae stabat proxima fratri    5
  Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
  ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
numina cum videas duris obnoxia fatis
  invidia possis exonerare deos.'    10


LXXXVII
Septem post calices Opimiani
denso cum iaceam triente blaesus
adfers nescio quas mihi tabellas
et dicis 'Modo liberum esse iussi
Nastam - servolus est mihi paternus -    5
signa!' Cras meliusLupercefiet:
nunc signat meus anulus lagonam.


LXXXVIII
Cum me captaresmittebas munera nobis:
  postquam cepistidas mihiRufenihil.
ut captum teneascapto quoque munera mitte
  de cavea fugiat ne male pastus aper.


LXXXIX
Lege nimis dura convivam scribere
  cogisStella? 'Licet scribere nempe malos.'


XC
qua gemmantibus hinc et inde rivis
curva calculus excitatur unda
exclusis procul omnibus molestis
pertundas glaciem triente nigro    5
frontem sutilibus ruber coronis;
sic uni tibi sit puer cinaedus
et castissima pruriat puella:
infamem nimio calore Cypron
observes moneo precorqueFlacce    10
messes area cum teret crepantis
et fervens iuba saeviet leonis.
At tudiva Paphiremittenostris
inlaesum iuvenem remitte votis.
sic Martis tibi serviant Kalendae    15
et cum ture meroque victimaque
libetur tibi candidas ad aras
secta plurima quadra de placenta.


XCI
Ad cenam si me diversa vocaret in astra
  hinc invitator Caesarisinde Iovis
astra licet propiusPalatia Iongius essent
  responsa ad superos haec referenda darem:
'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:    5
  me meus in terris Iuppiter ecce tenet.'


XCII
Quae mala sunt dominiquae servi commodanescis
  Condylequi servum te gemis esse diu.
dat tibi securos vilis tegeticula somnos
  pervigil in pluma Gaius ecce iacet.
Gaius a prima tremebundus luce salutat    5
  tot dominosat tuCondylenec dominum.
'Quod debesGairedde' inquit Phoebus et illinc
  Cinnamus: hoc dicitCondylenemo tibi.
tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
  Gaius et mallet verbera mille pati.    10
quod nec mane vomis nec cunnumCondylelingis
  non mavis quam ter Gaius esse tuus?


XCIII
Addere quid cessaspuerinmortale Falernum?
  quadrantem duplica de seniore cado.
nunc mihi dicquis erit cui teCalacissedeorum
  Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
Sutilis aptetur deciens rosa crinibusut sit    5
  qui posuit sacrae nobile gentis opus.
nunc bis quina mihi da basiafiat ut illud
  nomen ab Odrysio quod deus orbe tulit.


XCIV
Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
  os hominis mulsum me rogat Hippocrates.
tam stupidus numquam nec tuputoGlaucefuisti
  x£lkea donanti xrúsea qui dederas.
dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?    5
  accipiatsed si potat in elleboro.


XCV
Alphius ante fuitcoepit nunc Olphius esse
  uxorem postquam duxit Athenagoras.


XCVb
  si sciodispereamqui sit Athenagoras.
sed puta me verumCallistratedicere nomen:    5
  non ego sed vester peccat Athenagoras.


XCVI
Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
  deprensus dixit 'Stultequid ergo bibis?'


XCVII
Rumpitur invidia quidamcarissime Iuli
  quod me Roma legitrumpitur invidia.
rumpitur invidia quod turba semper in omni
  monstramur digitorumpitur invidia.
rumpitur invidia tribuit quod Caesar uterque    5
  ius mihi natorumrumpitur invidia.
rumpitur invidia quod rus mihi dulce sub urbe est
  parvaque in urbe domusrumpitur invidia.
rumpitur invidia quod sum iucundus amicis
  quod conviva frequensrumpitur invidia.    10
rumpitur invidia quod amamur quodque probamur:
  rumpatur quisquis rumpitur invidia.


XCVIII
Vindemiarum non ubique proventus
cessavitOvidi; pluvia profuit grandis.
centum Coranus amphoras aquae fecit.


XCIX
Marcus amat nostras AntoniusAtticeMusas
  charta salutatrix si modo vera refert:
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
  gloriaquem genuit Pacis alumna Quies
tu qui longa potes dispendia ferre viarum    5
  iliberabsentis pignus amicitiae.
vilis erasfateorsi te nunc mitteret emptor;
  grande tui pretium muneris auctor erit:
multumcrede mihirefert a fonte bibatur
  quae fluit an pigro quae stupet unda lacu.    10


C
  observare iubes atriaBassetua
deinde haerere tuo Iateripraecedere sellam
  ad viduas tecum plus minus ire decem.
Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:    5
  denaris tamen hanc non emoBassetribus.


CI
Appiaquam simili venerandus in Hercule Caesar
  consecratAusoniae maxima fama viae
si cupis Alcidae cognoscere facta prioris
  disce: Libyn domuit raraque poma tulit
peltatam Scythico discinxit Amazona nodo    5
  addidit Arcadio terga leonis apro
aeripedem silvis cervumStymphalidas astris
  abstulita Stygia cum cane venit aqua
fecundam vetuit reparari mortibus hydram
  Hesperias Tusco lavit in amne boves.    10
Haec minor Alcides: maior quae gesserit audi
  sextus ab Albana quem colit arce lapis.
adseruit possessa malis Palatia regnis
  prima suo gessit pro Iove bella puer;
solus Iuleas cum iam retineret habenas    15
  tradidit inque suo tertius orbe fuit;
cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri
  sudantem Getica ter nive lavit equum;
saepe recusatos parcus duxisse triumphos
  victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;    20
templa deismores populis deditotia ferro
  astra suiscaelo sideraserta Iovi.
Herculeum tantis numen non sufficit actis:
  Tarpeio deus hic commodet ora patri.


CII
Quadringentorum reddis mihiPhoebetabellas:
  centum da potius mutuaPhoebemihi.
quaere alium cui te tam vano munere iactes
  quod tibi non possum solverePhoebemeum est.


CIII
Quae nova tam similis genuitibi Leda ministros?
  quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
dat faciem Pollux Hierodat Castor Asylo
  atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis    5
  cum vicere duas dona minora deas
mansissesHelenePhrygiamque redisset in Iden
  Dardanius gemino cum Ganymede Paris.