Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



Q. Horatii Flacci

Epistularum

Libri duo

 

 

Liber Primus

I

Primadicte mihisumma dicende Camena

spectatumsatis et donatum iam rude quaeris

Maecenasiterum antiquo me includere ludo?

Non eademest aetasnon mens. Veianius armis

5

Herculisad postem fixis latet abditus agro

ne populumextrema totiens exoret harena.

Est mihipurgatum crebro qui personet aurem:

'Soluesenescentem mature sanus equumne

peccet adextremum ridendus et ilia ducat.'

10

Nuncitaque et uersus et cetera ludicra pono

quid uerumatque decenscuro et rogo et omnis in hoc sum;

condo etcompono quae mox depromere possim.

Ac neforte roges quo me ducequo Lare tuter;

nulliusaddictus iurare in uerba magistri

15

quo mecumque rapit tempestasdeferor hospes.

Nuncagilis fio et mersor ciuilibus undis

uirtutisuerae custos rigidusque satelles;

nunc inAristippi furtim praecepta relabor

et mihiresnon me rebus subiungere conor.

20

Vt noxlonga quibus mentitur amicadiesque

longauidetur opus debentibusut piger annus

pupillisquos dura premit custodia matrum

sic mihitarda fluunt ingrataque tempora quae spem

consiliumquemorantur agendi nauiter id quod

25

aequepauperibus prodestlucupletibus aeque

aequeneglectum pueris senibusque nocebit.

Restat uthis ego me ipse regam solerque elementis.

Non possisoculo quantum contendere Lynceus

non tamenidcirco contemnas lippus inungui;

30

necquiadesperes inuicti membra Glyconis

nodosacorpus nolis prohibere cheragra.

Est quadamprodire tenussi non datur ultra.

Feruetauaritia miseroque cupidine pectus:

sunt uerbaet uoces quibus hunc lenire dolorem

35

possis etmagnam morbi deponere partem.

Laudisamore tumes: sunt certa piacula quae te

ter purelecto poterunt recreare libello.

Inuidusiracundusinersuinosusamator

nemo adeoferus estut non mitescere possit

40

si modoculturae patientem commodet aurem.

Virtus estuitium fugere et sapientia prima

stultitiacaruisse. Videsquae maxima credis

esse malaexiguum censum turpemque repulsam

quantodeuites animi capitisque labore;

45

impigerextremos curris mercator ad Indos

per marepauperiem fugiensper saxaper ignes;

ne curesea quae stulte miraris et optas

discere etaudire et meliori credere non uis?

Quiscircum pagos et circum compita pugnax

50

magnacoronari contemnat Olympiacui spes

cui sitcondicio dulcis sine puluere palmae?

Viliusargentum est aurouirtutibus aurum.

'O ciuesciuesquaerenda pecunia primum est;

uirtuspost nummos!' Haec Ianus summus ab imo

55

prodocethaec recinunt iuuenes dictata senesque

laeuosuspensi loculos tabulamque lacerto.

Est animustibisunt moresest lingua fidesque

sedquadringentis sex septem milia desunt:

plebseris. At pueri ludentes: 'Rex eris' aiunt

60

'si rectefacies': hic murus aeneus esto

nilconscire sibinulla pallescere culpa.

Rosciadic sodesmelior lex an puerorum est

neniaquae regnum recte facientibus offert

et maribusCuriis et decantata Camillis?

65

Isne tibimelius suadetqui 'rem faciasrem

si possisrectesi nonquocumque modo rem'

ut propiusspectes lacrimosa poemata Pupi

an quiFortunae te responsare subperbae

liberum eterectum praesens hortatur et aptat?

70

Quodsi mepopulus Romanus forte rogetcur

non utporticibus sic iudiciis fruar isdem

nec sequaraut fugiam quae diligit ipse uel odit

olim quoduolpes aegroto cauta leoni

responditreferam: 'Quia me uestigia terrent

75

omnia teaduersum spectantianulla retrorsum.'

Beluamultorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?

Parshominum gestit conducere publica; sunt qui

frustis etpomis uiduas uenentur auaras

excipiantquesenesquos in uiuaria mittant;

80

multisocculto crescit res fenore. Verum

esto aliisalios rebus studiisque teneri:

idem eadempossunt horam durare probantes?

'Nullus inorbe sinus Bais praelucet amoenis'

si dixitdiueslacus et mare sentit amorem

85

festinantiseri; cui si uitiosa libido

feceritauspiciumcras ferramenta Teanum

tolletisfabri. Lectus genialis in aula est:

nil aitesse priusmelius nil caelibe uita;

si nonestiurat bene solis esse maritis.

90

Quo teneamuoltus mutantem Protea nodo?

Quidpauper? Ride: mutat cenaculalectos

balneatonsoresconducto nauigio aeque

nauseat aclocuplesquem ducit priua triremis.

Si curatusinaequali tonsore capillos

95

occurrirides; si forte subucula pexae

tritasubest tunicaeuel si toga dissidet impar

rides:quidmea cum pugnat sententia secum

quodpetiit spernitrepetit quod nuper omisit

aestuat etuitae disconuenit ordine toto

100

diruitaedificatmutat quadrata rotundis?

Insanireputas sollemnia me neque rides

nec medicicredis nec curatoris egere

a praetoredatirerum tutela mearum

cum sis etpraue sectum stomacheris ob unguem

105

de tependentiste respicientis amici.

Ad summam:sapiens uno minor est Iouediues

liberhonoratuspulcherrex denique regum

praecipuesanusnisi cum pituita molesta est.

 

II

Troianibelli scriptoremMaxime Lolli

dum tudeclamas RomaePraeneste relegi;

quiquidsit pulchrumquid turpequid utilequid non

plenius acmelius Chrysippo et Crantore dicit.

5

Cur itacrediderimnisi quid te distinetaudi.

Fabulaqua Paridis propter narratur amorem

Graeciabarbariae lento conlisa duello

stultorumregum et populorum continet aestum.

Antenorcenset belli praecidere causam;

10

quidParis? Vt saluus regnet uiuatque beatus

cogi possenegat. Nestor componere litis

interPelidem festinat et inter Atriden;

hunc amorira quidem communiter urit utrumque.

Qucquiddelirant regesplectuntur Achiui.

15

Seditionedolisscelere atque libidine et ira

Iliacosintra muros peccatur et extra.

Rursusquid uirtus et quid sapientia possit

utileproposuit nobis exemplar Vlixen

quidomitor Troiae multorum prouidus urbes

20

et moreshominum inspexitlatumque per aequor

dum sibidum sociis reditum parataspera multa

pertulitaduersis rerum inmersabilis undis.

Sirenumuoces et Circae pocula nosti;

quae sicum sociis stultus cupidusque bibisset

25

sub dominameretrice fuisset turpis et excors

uixissetcanis inmundus uel amica luto sus.

Nosnumerus sumus et fruges consumere nati

sponsiPenelopae nebulones Alcinoique

in cutecuranda plus aequo operata iuuentus

30

cuipulchrum fuit in medios dormire dies et

adstrepitum citharae cessatum ducere curam.

Vtiugulent hominem surgunt de nocte latrones;

ut teipsum seruesnon expergisceris? Atqui

si nolessanuscurres hydropicus; et ni

35

poscesante diem librum cum luminesi non

intendesanimum studiis et rebus honestis

inuidiauel amore uigil torquebere. Nam cur

quaelaedunt oculumfestinas demeresiquid

estanimumdiffers curandi tempus in annum?

40

Dimidiumfactiqui coepithabet; sapere aude

incipe.Viuendi qui recte prorogat horam

rusticusexpectat dum defluat amnis; at ille

labitur etlabetur in omne uolubilis aeuum.

Quaeriturargentum puerisque beata creandis

45

uxoretincultae pacantur uomere siluae;

quod satisest cui contingitnil amplius optet.

Non domuset fundusnon aeris aceruus et auri

aegrotodomini deduxit corpore febris

non animocuras; ualeat possessor oportet

50

sicomportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupitaut metuitiuuat illum sic domus et res

ut lippumpictae tabulaefomenta podagram

auriculascitharae collecta sorde dolentis.

Sincerumest nisi uasquodcumque infundis acescit.

55

Sperneuoluptates; nocet empta dolore uoluptas.

Semperauarus eget; certum uoto pete finem.

Inuidusalterius macrescit rebus opimis;

inuidiaSiculi non inuenere tyranni

maiustormentum. Qui non moderabitur irae

60

infectumuolet essedolor quod suaserit et mens

dum poenasodio per uim festinat inulto.

Ira furorbreuis est; animum regequi nisi paret

imperathunc frenishunc tu compesce catena.

Fingitequum tenera docilem ceruice magister

65

ire uiamqua monstret eques; uenaticusex quo

temporeceruinam pellem latrauit in aula

militat insiluis catulus. Nunc adbibe puro

pectoreuerba puernunc te melioribus offer;

quo semelest imbuta recensseruabit odorem

70

testa diu.Quodsi cessas aut strenuus anteis

nec tardumopperior nec praecedentibus insto.

 

III

IuleFlorequibus terrarum militet oris

ClaudiusAugusti priuignusscire laboro.

Thracaneuos Hebrusque niuali compede uinctus

an fretauicinas inter currentia turris

5

an pinguesAsiae campi collesque morantur?

Quidstudiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.

Quis sibires gestas Augusti scribere sumit?

Bella quiset paces longum diffundit in aeuum?

QuidTitiusRomana breui uenturus in ora

10

Pindaricifontis qui non expalluit haustus

fastidirelacus et riuos ausus apertos?

Vt ualet?Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis

Thebanosaptare modos studet auspice Musa

an tragicadesaeuit et ampullatur in arte?

15

Quid mihiCelsus agit? Monitus multumque monendus

priuatasut quaeret opes et tangere uitet

scriptaPalatinus quaecumque recepit Apollo

nesiforte suas repetitum uenerit olim

grex auiumplumasmoueat cornicula risum

20

furtiuisnudata coloribus. Ipse quid audes?

Quaecircumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom

ingeniumnon incultum est et turpiter hirtum;

seulinguam causis acuis seu ciuica iura

respondereparas seu condis amabile carmen

25

primaferes hederae uictricis praemia. Quod si

frigidacurarum fomenta relinquere posses

quo tecaelestis sapientia duceretires.

Hoc opushoc studium parui properemus et ampli

si patriaeuolumussi nobis uiuere cari.

30

Debes hocetiam rescriberesit tibi curae

quantaeconueniat Munatius? An male sarta

gratianequiquam coit et rescinditurac uos

seucalidus sanguis seu rerum inscitia uexat

indomitaceruice feros? Vbicumque locorum

35

uiuitisindigni fraternum rumpere foedus

pasciturin uestrum reditum uotiua iuuenca.

 

IV

Albinostrorum sermonum candide iudex

quid nuncte dicam facere in regione Pedana?

Scriberequod Cassi Parmensis opuscula uincat

an tacitumsiluas inter reptare salubris

5

curantemquicquid dignum sapiente bonoque est?

Non tucorpus eras sine pectore; di tibi formam

di tibidiuitias dederunt artemque fruendi.

Quiduoueat dulci nutricula maius alumno

qui sapereet fari possit quae sentiatet cui

10

gratiafamaualetudo contingat abunde

et mundusuictus non deficiente crumina?

Inter spemcuramquetimores inter et iras

omnemcrede diem tibi diluxisse supremum;

gratasuperueniet quae non sperabitur hora.

15

Me pinguemet nitidum bene curata cute uises

cum ridereuolesEpicuri de grege porcum.

 

V

Si potesArchiacis conuiua recumbere lectis

nec modicacenare times holus omne patella

supremo tesole domiTorquatemanebo.

Vina bibesiterum Tauro diffusa palustris

5

interMinturnas Sinuessanumque Petrinum.

Si meliusquid habesarcesse uel imperium fer.

Iamdudumsplendet focus et tibi munda supellex.

Mitteleuis spes et certamina diuitiarum

et Moschicausam; cras nato Caesare festus

10

dat ueniamsomnumque dies; impune licebit

aestiuamsermone benigno tendere noctem.

Quo mihifortunamsi non conceditur uti?

Parcus obheredis curam nimiumque seuerus

adsidetinsano; potare et spargere flores

15

incipiampatiarque uel inconsultus haberi.

Quid nonebrietas dissignat? Operta recludit

spes iubetesse ratasad proelia trudit inertem

sollicitisanimis onus eximitaddocet artis.

Fecundicalices quem non fecere disertum

20

contractaquem non in parpertate solutum?

Haec egoprocurare et idoneus imperor et non

inuitusne turpe toralne sordida mappa

conrugetnarisne non et cantharus et lanx

ostendattibi tene fidos inter amicos

25

sit quidicta foras eliminetut coeat par

iungaturquepari. Butram tibi Septiciumque

et nisicena prior potiorque puella Sabinum

detinetadsumam. Locus est et pluribus umbris

sed nimisarta premunt olidae conuiuia caprae.

30

Tu quotusesse uelis rescribeet rebus omissis

atriaseruantem postico falle clientem.

 

VI

Niladmirari prope res est unaNumici

solaquequae possit facere et seruare beatum.

Hunc solemet stellas et decedentia certis

temporamomentis sunt qui formidine nulla

5

imbutispectent. Quid censes munera terrae

quid marisextremos Arabas ditantis et Indos?

Ludicraquidplausus et amici dona Quiritis?

Quospectanda modoquo sensu credis et ore?

Qui timethis aduersafere miratur eodem

10

quocupiens pacto; pauor est utrubique molestus

inprouisasimul species exterret utrumque.

Gaudeat andoleatcupiat metuatnequid ad rem

siquicquid uidit melius peiusue sua spe

defixisoculis animoque et corpore torpet?

15

Insanisapiens nomen ferataequus iniqui

ultra quamsatis est uirtutem si petat ipsam.

I nuncargentum et marmor uetus aeraque et artis

suspicecum gemmis Tyrios mirare colores;

gaude quodspectant oculi te mille loquentem;

20

nauos maneforum et uespertinus pete tectum

ne plusfrumenti dotalibus emetat agris

Mutus et(indignumquod sit peioribus ortus)

hic tibisit potius quam tu mirabilis illi.

Quicquidsub terra estin apricum proferet aetas

25

defodietcondetque nitentia. Cum bene notum

porticusAgrippae et uia te conspexerit Appi

ire tamenrestatNuma quo deuenit et Ancus.

Si latusaut renes morbo temptantur acuto

quaerefugam morbi. Vis recte uiuere (quis non?):

30

si uirtushoc una potest darefortis omissis

hoc agedeliciis. Virtutem uerba putas et

lucumligna: caue ne portus occupet alter

neCibyraticane Bithyna negotia perdas;

milletalenta rotundenturtotidem alteraporro et

35

tertiasuccedant et quae pars quadrat aceruum.

Scilicetuxorem cum dote fidemque et amicos

et genuset formam regina Pecunia donat

ac benenummatum decorat Suadela Venusque.

Mancupiislocuples eget aeris Cappadocum rex;

40

ne fuerishic tu. Chlamydes Lucullusut aiunt

si possetcentum scaenae praebere rogatus

'Quipossum tot?' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo

mittam';post paulo scribit sibi milia quinque

esse domichlamydum; partem uel tolleret omnis.

45

Exilisdomus estubi non et multa supersunt

et dominumfallunt et prosunt furibus. Ergo

si ressola potest facere et seruare beatum

hoc primusrepetas opushoc postremus omittas.

Sifortunatum species et gratia parestat

50

mercemurseruumqui dictet nominalaeuum

quifodicet latus et cogat trans pondera dextram

porrigere:'Hic multum in Fabia ualetille Velina;

cui libethis fascis dabit eripietque curule

cui uoletinportunus ebur. 'Frater''Pater' adde;

55

ut cuiqueest aetasita quemque facetus adopta.

Si benequi cenat bene uiuitluceteamus

quo ducitgulapiscemuruenemurut olim

Gargiliusqui mane plagasuenabulaseruos

differtumtransire forum populumque iubebat

60

unus ut emultis populo spectante referret

emptummulus aprum. Crudi tumidique lauemur

quiddeceatquid non oblitiCaerite cera

digniremigium uitiosum Ithacensis Vlixei

cui potiorpatria fuit interdicta uoluptas.

65

SiMimnermus uti censetsine amore iocisque

nil estiucundumuiuas in amore iocisque.

Viueuale. Siquid nouisti rectius istis

candidusinperti; si nilhis utere mecum.

 

VII

Quinquedies tibi pollicitus me rure futurum

Sextilemtotum mendax desideror. Atqui

si meuiuere uis sanum recteque ualentem

quam mihidas aegrodabis aegrotare timenti

5

Maecenasueniamdum ficus prima calorque

dissignatoremdecorat lictoribus atris

dum puerisomnis pater et matercula pallet.

Officiosaquesedulitas et opella forensis

adducitfebris et testamenta resignat.

10

Quodsibruma niues Albanis inlinet agris

ad maredescendet uates tuus et sibi parcet

contractusqueleget; tedulcis amicereuiset

cumZephyrissi concedeset hirundine prima.

Non quomore piris uesci Calaber iubet hospes

15

tu mefecisti locupletem. 'Vesceresodes.'

'Iam satisest.' 'At tuquantum uistolle.' 'Benigne.'

'Noninuisa feres pueris munuscula paruis.'

'Tamteneor dono quam si dimittar onustus.'

'Vt libet;haec porcis hodie comedenda relinques.'

20

Prodiguset stultus donat quae spernit et odit;

haec segesingratos tulit et feret omnibus annis.

Vir bonuset sapiens dignis ait esse paratus

nec tamenignorat quid distent aera lupinis;

dignumpraestabo me etiam pro laude merentis.

25

Quodsi menoles usquam discederereddes

fortelatusnigros angusta fronte capillos

reddesdulce loquireddes ridere decorum et

inter uinafugam Cinarae maerere proteruae.

Forte perangustam tenuis uolpecula rimam

30

repseratin cumeram frumentipastaque rursus

ire foraspleno tendebat corpore frustra;

cuimustela procul: 'Si uis' ait 'effugere istinc

macracauum repetes artumquem macra subisti.'

Hac ego sicompellor imaginecuncta resigno;

35

nec somnumplebis laudo satur altilium nec

otiadiuitiis Arabum liberrima muto.

Saepeuerecundum laudasti rexque paterque

audisticoram nec uerbo parcius absens;

inspice sipossum donata reponere laetus.

40

Haud maleTelemachusproles patientis Vlixei:

'Non estaptus equis Ithace locusut neque planis

porrectusspatiis nec multae prodigus herbae;

Atridemagis apta tibi tua dona relinquam.'

Paruumparua decent; mihi iam non regia Roma

45

sed uacuumTibur placet aut inbelle Tarentum.

Strenuuset fortis causisque Philippus agendis

clarusabofficiis octauam circite horam

dum reditatque foro nimium distare Carinas

iamgrandis natu queriturconspexitut aiunt

50

adrasumquendam uacua tonsoris in umbra

cultelloproprios purgantem leniter unguis.

'Demetri'(puer hic non laeue iussa Philippi

accipiebat)'abiquaere et referunde domoquis

cuiusfortunaequo sit patre quoue patrono.'

55

Itreditet narrat Volteium nomine Menam

praeconemtenui censusine criminenotum

etproperare loco et cessareet quaerere et uti

gaudentemparuisque sodalibus et lare certo

et ludiset post decisa negotia Campo.

60

'Scitarilibet ex ipso quodcumque refers; dic

ad cenamueniat.' Non sane credere Mena

mirarisecum tacitus. Quid multa? 'Benigne'

respondet.'Neget ille mihi?' 'Negat improbus et te

neglegitaut horret.' Volteium mane Philippus

65

uiliauendentem tunicato scruta popello

occupat etsaluere iubet prior; ille Philippo

excusarelaborem et mercennaria uincla

quod nonmane domum uenissetdenique quod non

prouidisseteum. 'Sic ignouisse putato

70

me tibisi cenas hodie mecum.' 'Vt libet.' 'Ergo

post nonamuenies; nunc irem strenuus auge.'

Vt uentumad cenam estdicenda tacenda locutus

tandemdormitum dimittitur. Hic ubi saepe

occultumuisus decurrere piscis ad hamum

75

manecliens et iam certus conuiuaiubetur

rurasuburbana indictis comes ire Latinis.

Impositusmannis aruum caelumque Sabinum

non cessatlaudare. Videt ridetque Philippus

et sibidum requiemdum risus undique quaerit

80

dum septemdonat sestertiamutua septem

promittitpersuadet uti mercetur agellum.

Mercatur.Ne te longis ambagibus ultra

quam satisest morerex nitido fit rusticus atque

sulcos etuineta crepat merapraeparat ulmos

85

inmoriturstudiis et amore senescit habendi.

Verum ubioues furtomorbo periere capellae

spemmentita segesbos est enectus arando

offensudamnis media de nocte caballum

arripitiratusque Philippi tendit ad aedis.

90

Quem simulaspexit scabrum intonsumque Philippus:

'Durus'ait'Volteinimis attentusque uideris

essemihi.' 'Polme miserumpatroneuocares

si uelles'inquit 'uerum mihi ponere nomen.

Quod teper Genium dextramque deosque Penatis

95

obsecro etobtestoruitae me redde priori.'

Qui semelaspexit quantum dimissa petitis

praestentmature redeat repetatque relicta.

Metiri sequemque suo modulo ad pede uerum est.

 

VIII

Celsogaudere et bene rem gerere Albinouano

Musarogata refercomiti scribaeque Neronis.

Si quaeretquid agamdic multa et pulchra minantem

uiuere necrecte nec suauiterhaud quia grando

5

contunderituitis oleamque momorderit aestus

nec quialonginquis armentum aegrotet in agris

sed quiamente minus ualidus quam corpore toto

nil audireuelimnil discerequod leuet aegrum

fidisoffendar medicisirascar amicis

10

cur mefunesto properent arcere ueterno

quaenocuere sequarfugiam quae profore credam

RomaeTibur amemuentosus Tibure Romam.

Post haecut ualeatquo pacto rem gerat et se

ut placeatiuuenipercontareutque cohorti.

15

Si dicet'recte'primum gauderesubinde

praeceptumauriculis hoc instillare memento:

'Vt tufortunamsic nos teCelseferemus.'

 

IX

SeptimiusClaudinimirum intellegit unus

quanti mefacias; nam cum rogat et prece cogit

scilicetut tibi se laudare et tradere coner

dignummente domoque legentis honesta Neronis

5

munere cumfungi propioris censet amici

quidpossim uidet ac nouit me ualdius ipso.

Multaquidem dixi cur excusatus abirem

sed timuimea ne finxisse minora putarer

dissimulatoropis propriaemihi commodus uni.

10

Sic egomaioris fugiens opprobria culpae

frontis adurbanae descendi praemia. Quodsi

depositumlaudas ob amici iussa pudorem

scribe tuigregis hunc et fortem crede bonumque.

 

X

Vrbisamatorem Fuscum saluere iubemus

rurisamatoreshac in re scilicet una

multumdissimilesad cetera paene gemelli

fraternisanimisquicquid negat alteret alter

5

adnuimuspatiteruetuli notique columbi.

Tu nidumseruasego laudo ruris amoeni

riuos etmusco circumlita saxa nemusque.

Quidquaeris? Viuo et regnosimul ista reliqui

quae uosad caelum fertis rumore secundo

10

utquesacerdotis fugitiuus liba recuso

pane egeoiam mellitis potiore placentis.

Viuerenaturae si conuenienter oportet

ponendaequedomo quaerenda est area primum

nouistinelocum potiorem rure beato?

15

Est ubiplus tepeant hiemesubi gratior aura

leniat etrabiem Canis et momenta Leonis

cum semelaccepit Solem furibundus acutum?

Est ubidiuellat somnos minus inuida cura?

DeteriusLibycis olet aut nitet herba lapillis?

20

Purior inuicis aqua tendit rumpere plumbum

quam quaeper pronum trepidat cum murmure riuum?

Nempeinter uarias nutritur silua columnas

laudaturquedomus longos quae prospicit agros.

Naturamexpelles furcatamen usque recurret

25

et malaperrumpet furtim fastidia uictrix.

Non quiSidonio contendere callidus ostro

nescitAquinatem potantia uellera fucum

certiusaccipiet damnum propiusue medullis

quam quinon poterit uero distinguere falsum.

30

Quem resplus nimio delectauere secundae

mutataequatient. Siquid miraberepones

inuitus.Fuge magna; licet sub paupere tecto

reges etregum uita praecurrere amicos.

Ceruusequum pugna melior communibus herbis

35

pellebatdonec minor in certamine longo

implorauitopes hominis frenumque recepit;

sedpostquam uictor uiolens discessit ab hoste

nonequitem dorsonon frenum depulit ore.

Sicquipauperiem ueritus potiore metallis

40

libertatecaretdominum uehet improbus atque

seruietaeternumquia paruo nesciet uti.

Cui nonconueniet sua resut calceus olim

si pedemaior eritsubuertetsi minoruret.

Laetussorte tua uiues sapienterAristi

45

nec medimittes incastigatumubi plura

cogerequam satis est ac non cessare uidebor.

Imperataut seruit collecta pecunia cuique

tortumdigna sequi potius quam ducere funem.

Haec tibidictabam post fanum putre Vacunae

50

exceptoquod non simul esses cetera laetus.

 

XI

Quid tibiuisa ChiosBullatinotaque Lesbos

quidconcinna Samosquid Croesi regia Sardis

Zmyrnaquid et Colophon? Maiora minoraue fama

cunctaneprae Campo et Tiberino flumine sordent?

5

An uenitin uotum Attalicis ex urbibus una?

An Lebedumlaudas odio maris atque uiarum?

ScisLebedus quid sit: Gabiis desertior atque

Fidenisuicus; tamen illic uiuere uellem

oblitusquemeorumobliuiscendus et illis

10

Neptunumprocul e terra spectare furentem.

Sed nequequi Capua Romam petitimbre lutoque

aspersusuolet in caupona uiuere; nec qui

friguscollegitfurnos et balnea laudat

utfortunatam plene praestantia uitam;

15

nec si teualidus iactauerit Auster in alto

idcirconauem trans Aegaeum mare uendas.

IncolumiRhodos et Mytilene pulchra facit quod

paenulasolstitiocampestre niualibus auris

per brumamTiberisSextili mense caminus.

20

Dum licetac uoltum seruat Fortuna benignum

Romaelaudetur Samos et Chios et Rhodos absens.

Tuquamcumque deus tibi fortunauerit horam

grata sumemanu neu dulcia differ in annum

utquocumque loco fueris uixisse libenter

25

te dicas;nam si ratio et prudentia curas

non locuseffusi late maris arbiter aufert

caelumnon animum mutantqui trans mare currunt.

Strenuanon exercet inertia; nauibus atque

quadrigispetimus bene uiuere. Quod petishic est

30

estVlubrisanimus si te non deficit aequus.

 

XII

FructibusAgrippae Siculis quos colligisIcci

si rectefruerisnon est ut copia maior

ab Iouedonari possit tibi; tolle querellas;

pauperenim non est cui rerum suppetit usus.

5

Si uentribenesi lateri est pedibusque tuisnil

diuitiaepoterunt regales addere maius.

Si fortein medio positorum abstemius herbis

uiuis eturticasic uiues protinusut te

confestimliquidus Fortunae riuus inauret

10

uel quianaturam mutare pecunia nescit

uel quiacuncta putas una uirtute minora.

Miramursi Democriti pecus edit agellos

cultaquedum peregre est animus sine corpore uelox

cum tuinter scabiem tantam et contagia lucri

15

nil paruumsapias et adhuc sublimia cures;

quae marecompescant causaequid temperet annum

stellaesponte sua iussaene uagentur et errent

quidpremat obscurum lunaequid proferat orbem

quid uelitet possit rerum concordia discors

20

Empedoclesan Stertinium deliret acumen?

Verumseupiscis seu porrum et caepe trucidas

uterePompeio Grospho etsiquid petetultro

defer; nilGrosphus nisi uerum orabit et aequum.

Vilisamicorum est annonabonis ubi quid dest.

25

Ne tamenignores quo sit Romana loco res

CantaberAgrippaeClaudi uirtute Neronis

Armeniuscecidit; ius imperiumque Prahates

Caesarisaccepit genibus minor; aurea fruges

Italiaepleno defundit Copia cornu.

 

XIII

Vtproficiscentem docui te saepe diuque

Augustoreddes signata uoluminaVinni

siualidussi laetus eritsi denique poscet;

ne studionostri pecces odiumque libellis

5

sedulusinportes opera uehemente minister.

Si teforte meae grauis uret sarcina chartae

abicitopotius quam quo perferre iuberis

clitellasferus inpingas Asinaeque paternum

cognomenuertas in risum et fabula fias.

10

Viribusuteris per cliuosfluminalamas.

Victorpropositi simul ac perueneris illuc

sicpositum seruabis onusne forte sub ala

fasciculumportes librorumut rusticus agnum

ut uinosaglomus furtiuae Pyrria lanae

15

ut cumpilleolo soleas conuiua tribulis.

Ne uolgonarres te sudauisse ferendo

carminaquae possint oculos aurisque morari

Caesaris;oratus multa precenitere porro.

Vadeualecaue ne titubes mandataque frangas.

 

XIV

Vilicesiluarum et mihi me reddentis agelli

quem tufastidis habitatum quinque focis et

quinquebonos solitum Variam dimittere patres

certemusspinas animone ego fortius an tu

5

euellasagroet melior sit Horatius an res.

Me quamuisLamiae pietas et cura moratur

fratremmaerentisrapto de fratre dolentis

insolabilitertamen istuc mens animusque

fert etamat spatiis obstantia rumpere claustra.

10

Rure egouiuentemtu dicis in urbe beatum;

cui placetalteriussua nimirum est odio sors

stultusuterque locum inmeritum causatur inique;

in culpaest animusqui se non effugit umquam.

Tumediastinus tacita prece rura petebas

15

nunc urbemet ludos et balnea uilicus optas;

meconstare mihi scis et discedere tristem

quandocumquetrahunt inuisa negotia Romam.

Non eademmiramur; eo disconuenit inter

meque ette; nam quae deserta et inhospita tesqua

20

credisamoena uocat mecum qui sentitet odit

quae tepulchra putas. Fornix tibi et uncta popina

incutiunturbis desideriumuideoet quod

angulusiste feret piper et tus ocius uua

nec uicinasubest uinum praebere taberna

25

quaepossit tibinec meretrix tibicinacuius

adstrepitum salias terrae grauis; et tamen urges

iampridemnon tacta ligonibus arua bouemque

disiunctumcuras et strictis frondibus exples;

addit opuspigro riuussi decidit imber

30

multa moledocendus aprico parcere prato.

Nunc agequid nostrum concentum diuidataudi.

Quemtenues decuere togae nitidique capilli

quem scisimmunem Cinarae placuisse rapaci

quembibulum liquidi media de luce Falerni

35

cenabreuis iuuat et prope riuum somnus in herba;

neclusisse pudetsed non incidere ludum.

Non isticobliquo oculo mea commoda quisquam

limatnonodio obscuro morsuque uenenat;

ridentuicini glaebas et saxa mouentem.

40

Cum seruisurbana diaria rodere mauis;

horum tuin numerum uoto ruisinuidet usum

lignorumet pecoris tibi calo argutus et horti.

Optatephippia bos pigeroptat arare caballus;

quam scituterquelibenscenseboexerceat artem.

 

XV

Quae sithiems Veliaequod caelumValaSalerni

quorumhominum regio et qualis uia (nam mihi Baias

Musasuperuacuas Antoniuset tamen illis

me facitinuisumgelida cum perluor unda

5

per mediumfrigus; sane murteta relinqui

dictaquecessantem neruis elidere morbum

sulpuracontemni uicus gemitinuidus aegris

qui caputet stomachum supponere fontibus audent

ClusinisGabiosque petunt et frigida rura.

10

Mutanduslocus est et deuersoria nota

praeteragendusequus. 'Quo tendis? Non mihi Cumas

est iteraut Baias'laeua stomachosus habena

diceteques; sed equi frenato est auris in ore);

maiorutrum populum frumenti copia pascat

15

collectosnebibant imbres puteosne perennis

iugisaquae (nam uina nihil moror illius orae;

rure meopossum quiduis perferre patique;

ad marecum uenigenerosum et lene requiro

quod curasabigatquod cum spe diuite manet

20

in uenasanimumque meumquod uerba ministret

quod meLucanae iuuenem commendet amicae);

tractusuter pluris leporesuter educet apros

utra magispiscis et echinos aequora celent

pinguis utinde domum possim Phaeaxque reuerti

25

scriberete nobistibi nos adcredere par est.

Maeniusut tebus maternis atque paternis

fortiterabsumptis urbanus coepit haberi

scurrauagus non qui certum praesepe teneret

inpransusnon qui ciuem dinosceret hoste

30

quaelibetin quemuis opprobria fingere saeuus

pernicieset tempestas barathrumque macelli

quicquidquaesieratuentri donabat auaro.

Hic ubinequitiae fautoribus et timidis nil

aut paulumabstuleratpatinas cenabat omasi

35

uilis etagninaetribus ursis quod satis esset

scilicetut uentres lamna candente nepotum

dicereturendos correctus Bestius. Idem

quicquiderat nactus praedae maiorisubi omne

uerteratin fumum et cinerem: 'Non hercule miror'

40

aiebat'si qui comedunt bonacum sit obeso

nil meliusturdonil uolua pulchrius ampla'.

Nimirumhic ego sum; nam tuta et paruola laudo

cum resdeficiuntsatis inter uilia fortis;

uerum ubiquid melius contingit et unctiusidem

45

uos sapereet solos aio bene uiuerequorum

conspiciturnitidis fundata pecunia uillis.

 

XVI

Neperconterisfundus meusoptime Quincti

aruopascat erum an bacis opulentet oliuae

pomisne etpratis an amicta uitibus ulmo

scribeturtibi forma loquaciter et situs agri.

5

Continuimontesni dissocientur opaca

uallesedut ueniens dextrum latus aspiciat sol

laeuumdiscedens curru fugiente uaporet.

Temperiemlaudes. Quidsi rubicunda benigni

cornauepres et pruna ferantsi quercus et ilex

10

multafruge pecusmulta dominum iuuet umbra?

Dicasadductum propius frondere Tarentum.

Fons etiamriuo dare nomen idoneusut nec

frigidiorThraecam nec purior ambiat Hebrus

infirmocapiti fluit utilisutilis aluo.

15

Haelatebrae dulces etiam si credisamoenae

incolumemtibi me praestant septembribus horis.

Tu recteuiuissi curas esse quod audis.

Iactamusiampridem omnis te Roma beatum;

seduereorne cui de te plus quam tibi credas

20

neue putesalium sapiente bonoque beatum

neusi tepopulus sanum recteque ualentem

dictitetoccultam febrem sub tempus edendi

dissimulesdonec manibus tremor incidat unctis.

Stultorumincurata pudor malus ulcera celat.

25

Siquisbella tibi terra pugnata marique

dicat ethis uerbis uacuas permulceat auris:

'Tenemagis saluum populus uelit an populum tu

seruet inambiguo qui consulit et tibi et urbi

Iuppiter'Augusti laudes adgnoscere possis;

30

cumpateris sapiens emendatusque uocari

respondesnetuodic sodesnomine? 'Nempe

uir bonuset prudens dici delector ego ac tu.'

Qui dedithoc hodiecras si uolet auferetutsi

detuleritfasces indignodetrahet idem.

35

'Ponemeum est' inquit; pono tristisque recedo.

Idem siclamet furemneget esse pudicum

contendatlaqueo collum pressisse paternum

mordearopprobriis falsis mutemque colores?

Falsushonor iuuat et mendax infamia terret

40

quem nisimendosum et medicandum? Vir bonus est quis?

'Quiconsulta patrumqui leges iuraque seruat

quo multaemagnaeque secantur iudice lites

quo ressponsore et quo causae teste tenentur.'

Sed uidethunc omnis domus et uicinia tota

45

introrsumturpemspeciosum pelle decora.

'Necfurtum feci nec fugi' si mihi dicat

seruos:'Habes pretiumloris non ureris'aio.

'Nonhominem occidi.' 'Non pasces in cruce coruos.'

'Sum bonuset frugi.' Renuit negitatque Sabellus.

50

Cautusenim metuit foueam lupus accipiterque

suspectoslaqueos et opertum miluus hamum.

Oderuntpeccare boni uirtutis amore;

tu nihiladmittes in te formidine poenae;

sit spesfallendimiscebis sacra profanis.

55

Nam demille fabae modiis cum subripis unum

damnumestnon facinus mihi pacto lenius isto.

Vir bonusomne forum quem spectat et omne tribunal

quandocumquedeos uel porco uel boue placat:

'Ianepater!' clareclare cum dixit: 'Apollo!'

60

labramouetmetuens audiri: 'Pulchra Lauerna

da mihifallereda iusto sanctoque uideri

noctempeccatis et fraudibus obice nubem.'

Qui meliorseruoqui liberior sit auarus

in triuiisfixum cum se demittit ob assem

65

non uideo;nam qui cupietmetuet quoqueporro

quimetuens uiuetliber mihi non erit umquam.

Perdiditarmalocum uirtutis deseruitqui

semper inaugenda festinat et obruitur re.

Venderecum possis captiuumoccidere noli;

70

seruietutiliter; sine pascat durus aretque

nauiget acmediis hiemet mercator in undis

annonaeprositportet frumenta penusque.

Vir bonuset sapiens audebit dicere: 'Pentheu

rectorThebarumquid me perferre patique

75

indignumcoges?' 'Adimam bona.' 'Nempe pecusrem

lectosargentum; tollas licet.' 'In manicis et

compedibussaeuo te sub custode tenebo.'

'Ipsedeussimul atque uolamme soluet.' Opinor

hocsentit: 'Moriar'. Mors ultima linea rerum est.

 

XVII

QuamuisScaeuasatis per te tibi consulis et scis

quo tandempacto deceat maioribus uti

discedocendus adhuc quae censet amiculusut si

caecusiter monstrare uelit; tamen aspicesiquid

5

et nosquod cures proprium fecisseloquamur.

Si tegrata quies et primam somnus in horam

delectatsi te puluis strepitusque rotarum

si laeditcauponaFerentinum ire iubebo;

nam nequediuitibus contingunt gaudia solis

10

nec uixitmalequi natus moriensque fefellit.

Siprodesse tuis pauloque benignus ipsum

tetractare uolesaccedes siccus ad unctum.

'Sipranderet holus patienterregibus uti

nolletAristippus.' 'Si sciret regibus uti

15

fastidiretholus qui me notat.' Vtrius horum

uerbaprobes et factadoceuel iunior audi

cur sitAristippi potior sententia. Namque

mordacemCynicum sic eludebatut aiunt:

'Scurrorego ipse mihipopulo tu; rectius hoc et

20

splendidiusmulto est. Equus ut me portetalat rex

officiumfacio; tu poscis uiliauerum

danteminorquamuis fers te nullius egentem.'

OmnisAristippum decuit color et status et res

temptantemmaiora ferepraesentibus aequum

25

contraquem duplici panno patientia uelat

miraboruitae uia si conuersa decebit.

Alterpurpureum non expectabit amictum;

quidlibetindutus celeberrima per loca uadet

personamqueferetnon inconcinnus utramque;

30

alterMileti textam cane peius et angui

uitabitchlanidemmorietur frigoresi non

rettulerispannum; refer et sine uiuat ineptus.

Res gerereet captos ostendere ciuibus hostis

attingitsolium Iouis et caelestia temptat;

35

principibusplacuisse uiris non ultima laus est.

Non cuiuishomini contingit adire Corinthum.

Sedit quitimuit ne non succederet; esto;

quid? Quiperuenitfecitne uiriliter? Atqui

hic estaut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret

40

ut paruisanimis et paruo corpore maius;

hic subitet perfert. Aut uirtus nomen inane est

aut decuset pretium recte petit experiens uir.

Coram regesuo de paupertate tacentes

plusposcente ferent; distatsumasne prudenter

45

an rapias;atqui rerum caput hoc erathic fons.

'Indotatamihi soror estpaupercula mater

et fundusnec uendibilis nec pascere firmus'

qui dicitclamat: 'Victum date!'; succinit alter:

'Et mihi';diuiduo findetur munere quadra.

50

Sedtacitus pasci si posset coruushaberet

plus dapiset rixae multo minus inuidiaeque.

Brundisiumcomes aut Surrentum ductus amoenum

quiqueritur salebras et acerbum frigus et imbres

aut cistameffractam et subducta uiatica plorat

55

notarefert meretricis acuminasaepe catellam

saepeperiscelidem raptam sibi flentisuti mox

nullafides damnis uerisque doloribus adsit.

Nec semelinrisus triuiis attollere curat

fractocrure planumlicet illi plurima manet

60

lacrimaper sanctum iuratus dicat Osirim:

'Creditenon ludo; crudelestollite claudum.'

'Quaereperegrinum'uicinia rauca reclamat.

 

XVIII

Si bene tenouimetuesliberrime Lolli

scurrantisspeciem praebereprofessus amicum.

Vt matronameretrici dispar erit atque

discolorinfido scurrae distabit amicus.

5

Est huicdiuersum uitio uitium prope maius

asperitasagrestis et inconcinna grauisque

quae secommendat tonsa cutedentibus atris

dum uoltlibertas dici mera ueraque uirtus.

Virtus estmedium uitiorum et utrimque reductum.

10

Alter inobsequium plus aequo pronus et imi

derisorlecti sic nutum diuitis horret

sic iteratuoces et uerba cadentia tollit

ut puerumsaeuo credas dictata magistro

reddereuel partis mimum tractare secundas;

15

alterrixatur de lana saepe caprina

propugnatnugis armatus: 'Scilicetut non

sit mihiprima fides etuere quod placetut non

acriterelatrem? Pretium aetas altera sordet.'

Ambigiturquid enim? Castor sciat an Docilis plus

20

BrundisiumMinuci melius uia ducat an Appi.

Quemdamnosa Venusquem praeceps alea nudat

gloriaquem supra uires et uestit et unguit

quem tenetargenti sitis inportuna famesque

quempaupertatis pudor et fugadiues amicus

25

saepedecem uitiis instructiorodit et horret

autsinon oditregit ac ueluti pia mater

plus quamse sapere et uirtutibus esse priorem

uolt etait prope uera: 'Meae (contendere noli)

stultitiampatiuntur opes; tibi paruola res est;

30

arta decetsanum comitem toga; desine mecum

certare.'Eutrapelus cuicumque nocere uolebat

uestimentadabat pretiosa; beatus enim iam

cumpulchris tunicis sumet noua consilia et spes

dormiet inlucemscorto postponet honestum

35

officiumnummos alienos pascetad imum

Thraexerit aut holitoris aget mercede caballum.

Arcanumneque tu scrutaberis illius umquam

commissumqueteges et uino tortus et ira;

nec tualaudabis studia aut aliena reprendes

40

neccumuenari uolet illepoemata panges.

Gratia sicfratrum geminorumAmphionis atque

Zethidissiluitdonec suspecta seuero

conticuitlyra. Fraternis cessisse putatur

moribusAmphion; tu cede potentis amici

45

lenibusimperiisquotiensque educet in agros

Aetolisonerata plagis iumenta canesque

surge etinhumanae senium depone Camenae

cenes utpariter pulmenta laboribus empta;

Romanissollemne uiris opusutile famae

50

uitaequeet membrispraesertim cum ualeas et

uel cursusuperare canem uel uiribus aprum

possis.Addeuirilia quod speciosius arma

non estqui tractet; scis quo clamore coronae

proeliasustineas campestria. Denique saeuam

55

militiampuer et Cantabrica bella tulisti

sub ducequi templis Parthorum signa refigit

nunc etsiquid abestItalis adiudicat armis.

Ac ne teretrahas et inexcusabilis absis

quamuisnil extra numerum fecisse modumque

60

curasinterdum nugaris rure paterno:

partiturlintres exercitusActia pugna

te duceper pueros hostili more refertur;

aduersariusest fraterlacus Hadriadonec

alterutrumuelox Victoria fronde coronet.

65

Consentiresuis studiis qui crediderit te

fautorutroque tuum laudabit pollice ludum.

Protinusut moneamsiquid monitoris eges tu

quid dequoque uiro et cui dicassaepe uideto.

Percontatoremfugito; nam garrulus idem est

70

necretinent patulae commissa fideliter aures

et semelemissum uolat inreuocabile uerbum.

Nonancilla tuum iecur ulceret ulla puerue

intramarmoreum uenerandi limen amici

ne dominuspueri pulchri caraeue puellae

75

munere teparuo beet aut incommodus angat.

Qualemcommendesetiam atque etiam aspicene mox

incutiantaliena tibi peccata pudorem.

Fallimuret quondam non dignum tradimus; ergo

quem suaculpa premetdeceptus omitte tueri

80

ut penitusnotumsi temptent criminaserues

tuterisquetuo fidentem praesidio; qui

denteTheonino cum circumroditurecquid

ad te postpaulo uentura pericula sentis?

Nam tuares agiturparies cum proximus ardet

85

etneglecta solent incendia sumere uires.

Dulciainexpertis cultura potentis amici;

expertusmetuit. Tudum tua nauis in alto est

hoc agene mutata retrorsum te ferat aura.

Oderunthilarem tristes tristemque iocosi

90

sedatumceleresagilem nauumque remissi;

. . . . .. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .. . .

oderuntporrecta negantem poculaquamuis

nocturnosiures te formidare tepores;

demesupercilio nubem; plerumque modestus

95

occupatobscuri speciemtaciturnus acerbi.

Intercuncta leges et percontabere doctos

quaratione queas traducere leniter aeuum

num tesemper inops agitet uexetque cupido

num pauoret rerum mediocriter utilium spes

100

uirtutemdoctrina paret naturane donet

quidminuat curasquid te tibi reddat amicum

quid puretanquillethonos an dulce lucellum

ansecretum iter et fallentis semita uitae.

Mequotiens reficit gelidus Digentia riuus

105

quemMandela bibitrugosus frigore pagus

quidsentire putasquid credisamiceprecari?

'Sit mihiquod nunc estetiam minuset mihi uiuam

quodsuperest aeuisiquid superesse uolunt di;

sit bonalibrorum et prouisae frugis in annum

110

copianeufluitem dubiae spe pendulus horae.'

Sed satisest orare Iouem quae ponit et aufert;

det uitamdet opes; aequum mi animum ipse parabo.

 

XIX

Prisco sicredisMaecenas docteCratino

nullaplacere diu nec uiuere carmina possunt

quaescribuntur aquae potoribus; ut male sanos

adscripsitLiber Satyris Faunisque poetas

5

uina feredulces oluerunt mane Camenae;

laudibusarguitur uini uinosus Homerus;

Enniusipse pater numquam nisi potus ad arma

prosiluitdicenda. 'Forum putealque Libonis

mandabosiccisadimam cantare seueris':

10

hoc simuledixinon cessuere poetae

nocturnocertare meroputere diurno.

Quid?Siquis uoltu toruo ferus et pede nudo

exiguaequetogae simulet textore Catonem

uirtutemnerepraesentet moresque Catonis?

15

RupitIarbitam Timagenis aemula lingua

dum studeturbanus tenditque disertus haberi.

Decipitexemplar uitiis imitabile; quodsi

pallerecasubiberent exsangue cuminum.

Oimatatoresseruom pecusut mihi saepe

20

bilemsaepe iocum uestri mouere tumultus!

Libera peruacuum posui uestigia princeps

non alienameo pressi pede. Qui sibi fidet

dux regetexamen. Parios ego primus iambos

ostendiLationumeros animosque secutus

25

Archilochinon res et agentia uerba Lycamben;

ac ne mefoliis ideo breuioribus ornes

quod timuimutare modos et carminis artem

temperatArchilochi Musam pede mascula Sappho

temperatAlcaeussed rebus et ordine dispar

30

necsocerum quaeritquem uersibus oblinat atris

necsponsae laqueum famoso carmine nectit.

Hunc egonon alio dictum prius oreLatinus

uolgauifidicen; iuuat inmemorata ferentem

ingenuisoculisque legi manibusque teneri.

35

Scireuelismea cur ingratus opuscula lector

laudetametque domipremat extra limen iniquus;

non egouentosae plebis suffragia uenor

inpensiscenarum et tritae munere uestis;

non egonobilium scriptorum auditor et ultor

40

grammaticasambire tribus et pulpita dignor.

Hinc illaelacrimae... 'Spissis indigna theatris

scriptapudet recitare et nugis addere pondus'

si dixi:'Rides' ait'et Iouis auribus ista

seruas;fidis enim manare poetica mella

45

te solumtibi pulcher.' Ad haec ego naribus uti

formidoetluctantis acuto ne secer ungui

'Displicetiste locus' clamo et diludia posco.

Ludus enimgenuit trepidum certamen et iram

ira trucesinimicitias et funebre bellum.

 

XX

VortumnumIanumqueliberspectare uideris

scilicetut prostes Sosiorum pumice mundus.

Odisticlauis et grata sigilla pudico

paucisostendi gemis et communia laudas

5

non itanutritus. Fuge quo descendere gestis;

non eritemisso reditus tibi: 'Quid miser egi?

Quiduolui?' dicesubi quid te laeserit; et scis

in breuete cogicum plenus languet amator.

Quodsi nonodio peccantis desipit augur

10

carus erisRomae donec te deserat aetas;

contrectatusubi manibus sordescere uolgi

coeperisaut tineas pasces taciturnus inertis

aut fugiesVticam aut uinctus mitteris Ilerdam.

Ridebitmonitor non exauditusut ille

15

qui maleparentem in rupes protrusit asellum

iratus;quis enim inuitum seruare laboret?

Hoc quoquete manetut pueros elementa docentem

occupetextremis in uicis balba senectus.

Cum tibisol tepidus pluris admouerit auris

20

melibertino natum patre et in tenui re

maiorespinnas nido extendisse loqueris

ut quantumgeneri demasuirtutibus addas;

me primisurbis belli placuisse domique

corporisexiguipraecanumsolibus aptum

25

irasciceleremtamen ut placabilis essem.

Forte meumsiquis te percontabitur aeuum

me quaterundenos sciat impleuisse Decembris

collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.



 

 

LiberSecundus



 

I

Cumsustineas et tanta negotia solus

res Italasarmis tuterismoribus ornes

legibusemendesin publica commoda peccem

si longosermone morer tua temporaCaesar.

5

Romulus etLiber pater et cum Castore Pollux

postingentia facta deorum in templa recepti

dum terrashominumque colunt genusaspera bella

componuntagros adsignantoppida condunt

ploraueresuis non respondere fauorem

10

speratummeritis. Diram qui contudit hydram

notaquefatali portenta labore subegit

comperitinuidam supremo fine domari.

Vrit enimfulgore suo qui praegrauat artes

infra sepositas; extinctus amabitur idem.

15

Praesentitibi maturos largimur honores

iurandasquetuom per numen ponimus aras

niloriturum aliasnil ortum tale fatentes.

Sed tuushic populus sapiens et iustus in uno

te nostrisducibuste Grais anteferendo

20

ceteranequaquam simili ratione modoque

aestimatetnisi quae terris semota suisque

temporibusdefuncta uidetfastidit et odit

sic fautorueterum ut tabulas peccare uetantis

quas bisquinque uiri sanxeruntfoedera regum

25

uel Gabiisuel cum rigidis aequata Sabinis

pontificumlibrosannosa uolumina uatum

dictitetAlbano Musas in monte locutas.

SiquiaGraiorum sunt antiquissima quaeque

scriptauel optimaRomani pensantur eadem

30

scriptorestrutinanon est quod multa loquamur:

nihilintra est oleamnil extra est in nuce duri;

uenimus adsummum fortunae: pingimus atque

psallimuset luctamur Achiuis doctius unctis.

Si melioradiesut uinapoemata reddit

35

scireuelim chartis pretium quotus adroget annus.

Scriptorabhinc annos centum qui deciditinter

perfectosueteresque referri debet an inter

uilisatque nouos? Excludat iurgia finis.

'Est uetusatque probus centum qui perficit annos.'

40

Quid? Quideperiit minor uno mense uel anno

inter quosreferendus erit? Veteresne poetas

an quos etpraesens et postera respuat aetas?

'Istequidem ueteres inter ponetur honeste

qui uelmense breui uel toto est iunior anno.'

45

Vtorpermisso caudaeque pilos ut equinae

paulatimuello et demo unumdemo etiam unum

dum cadatelusus ratione ruentis acerui

qui reditin fastos et uirtutem aestimat annis

miraturquenihilnisi quod Libitina sacrauit.

50

Enniusetsapiens et fortis et alter Homerus

ut criticidicuntleuiter curare uidetur

quopromissa cadant et somnia Pythagorea.

Naeuius inmanibus non est et mentibus haeret

paenerecens? Adeo sanctum est uetus omne poema.

55

Ambigiturquotiens uter utro sit prioraufert

Paccuuiusdocti famam senisAccius alti

diciturAfrani toga conuenisse Menandro

Plautus adexemplar Siculi properare Epicharmi

uincereCaecilius grauitateTerentius arte.

60

Hosediscit et hos arto stipata theatro

spectatRoma potens; habet hos numeratque poetas

ad nostrumtempus Liui scriptoris ab aeuo.

Interdumuolgus rectum uidetest ubi peccat.

Si ueteresita miratur laudatque poetas

65

ut nihilanteferatnihil illis compareterrat;

si quaedamnimis antiquesi pleraque dure

dicerecredit eosignaue multa fatetur

et sapitet mecum facit et Ioue iudicat aequo.

Nonequidem insector delendaue carmina Liui

70

esse reormemini quae plagosum mihi paruo

Orbiliumdictare; sed emendata uideri

pulchraqueet exactis minimum distantia miror.

Inter quaeuerbum emicuit si forte decorum

si uersuspaulo concinnior unus et alter

75

iniustetotum ducit uenditque poema.

Indignorquicquam reprehendinon quia crasse

composituminlepideue putetursed quia nuper

nec ueniamantiquissed honorem et praemia posci.

Rectenecne crocum floresque perambulet Attae

80

fabula sidubitemclament periisse pudorem

cunctipaene patresea cum reprehendere coner

quaegrauis Aesopusquae doctus Roscius egit

uel quianil rectumnisi quod placuit sibiducunt

uel quiaturpe putant parere minoribus etquae

85

inberbesdidiceresenes perdenda fateri.

IamSaliare Numae carmen qui laudatet illud

quod mecumignorat solus uolt scire uideri

ingeniisnon ille fauet plauditque sepultis

nostra sedinpugnatnos nostraque liuidus odit.

90

Quodsi tamGraecis nouitas inuisa fuisset

quamnobisquid nunc esset uetus? Aut quid haberet

quodlegeret tereretque uiritim publicus usus?

Vt primumpositis nugari Graecia bellis

coepit etin uitium fortuna labier aequa

95

nuncathletarum studiisnunc arsit equorum

marmorisaut eboris fabros aut aeris amauit

suspenditpicta uoltum mentemque tabella

nunctibicinibusnunc est gauisa tragoedis;

subnutrice puella uelut si luderet infans

100

quodcupide petiit mature plena reliquit.

Quidplacet aut odio estquod non mutabile credas?

Hoc paceshabuere bonae uentique secundi.

Romaedulce diu fuit et sollemne reclusa

mane domouigilareclienti promere iura

105

cautosnominibus rectis expendere nummos

maioresaudireminori dicere per quae

crescereres possetminui damnosa libido.

Mutauitmentem populus leuis et calet uno

scribendistudio; pueri patresque seueri

110

frondecomas uincti cenant et carmina dictant.

Ipse egoqui nullos me adfirmo scribere uersus

inueniorParthis mendacior et prius orto

sole uigilcalamum et chartas et scrinia posco.

Nauimagere ignarus nauis timet; habrotonum aegro

115

non audetnisi qui didicit dare; quod medicorum est

promittuntmedici; tractant fabrilia fabri:

scribimusindocti doctique poemata passim.

Hic errortamen et leuis haec insania quantas

uirtuteshabeatsic collige: uatis auarus

120

non temereest animus; uersus amathoc studet unum;

detrimentafugas seruorumincendia ridet;

nonfraudem socio pueroue incogitat ullam

pupillo;uiuit siliquis et pane secundo;

militiaequamquam piger et malusutilis urbi

125

si dashocparuis quoque rebus magna iuuari.

Os tenerumpueri balbumque poeta figurat

torquet abobscenis iam nunc sermonibus aurem

mox etiampectus praeceptis format amicis

asperitatiset inuidiae corrector et irae

130

rectefacta refertorientia tempora notis

instruitexemplisinopem solatur et aegrum.

Castis cumpueris ignara puella mariti

disceretunde precesuatem ni Musa dedisset?

Poscitopem chorus et praesentia numina sentit

135

caelestisimplorat aquas docta prece blandus

auertitmorbosmetuenda pericula pellit

impetratet pacem et locupletem frugibus annum;

carmine disuperi placanturcarmine Manes.

Agricolaepriscifortes paruoque beati

140

conditapost frumenta leuantes tempore festo

corpus etipsum animum spe finis dura ferentem

cum sociisoperum pueris et coniuge fida

TelluremporcoSiluanum lacte piabant

floribuset uino Genium memorem breuis aeui.

145

Fescenninaper hunc inuenta licentia morem

uersibusalternis opprobria rustica fudit

libertasquerecurrentis accepta per annos

lusitamabiliterdonec iam saeuos apertam

in rabiemcoepit uerti iocus et per honestas

150

ire domosimpune minax. Doluere cruento

dentelacessitfuit intactis quoque cura

condicionesuper communi; quin etiam lex

poenaquelatamalo quae nollet carmine quemquam

describi;uertere modumformidine fustis

155

ad benedicendum delectandumque redacti.

Graeciacapta ferum uictorem cepit et artes

intulitagresti Latio; sic horridus ille

defluxitnumerus Satruniuset graue uirus

munditiaepepulere; sed in longum tamen aeuum

160

manserunthodieque manent uestigia ruris.

Serus enimGraecis admouit acumina chartis

et postPunica bella quietus quaerere coepit

quidSophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.

Temptauitquoque rem si digne uertere posset

165

et placuitsibinatura sublimis et acer;

nam spirattragicum satis et feliciter audet

sed turpemputat inscite metuitque lituram.

Crediturex medio quia res arcessithabere

sudorisminimumsed habet comoedia tanto

170

plusonerisquanto ueniae minus. AspicePlautus

quo pactopartis tutetur amantis ephebi

ut patrisattentilenonis ut insidiosi

quantussit Dossennus edacibus in parasitis

quam nonadstricto percurrat pulpita socco;

175

gestitenim nummum in loculos demitterepost hoc

securuscadat an recto stet fabula talo.

Quem tulitad scaenam uentoso Gloria curru

exanimatlentus spectatorsedulus inflat;

sic leuesic paruum est animum quod laudis auarum

180

subruitaut reficit. Valeat res ludicrasi me

palmanegata macrumdonata reducit opimum.

Saepeetiam audacem fugat hoc terretque poetam

quodnumero pluresuirtute et honore minores

indoctistolidique et depugnare parati

185

sidiscordet equesmedia inter carmina poscunt

aut ursumaut pugiles; his nam plebecula gaudet.

Verumequitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas

omnis adincertos oculos et gaudia uana.

Quattuoraut pluris aulaea premuntur in horas

190

dumfugiunt equitum turmae peditumque cateruae;

moxtrahitur manibus regum fortuna retortis

essedafestinantpilentapetorritanaues

captiuumportatur eburcaptiua Corinthus.

Si foretin terrisrideret Democritusseu

195

diuersumconfusa genus panthera camelo

siueelephans albus uolgi conuerteret ora;

spectaretpopulum ludis attentius ipsis

ut sibipraebentem nimio spectacula plura;

scriptoresautem narrare putaret asello

200

fabellamsurdo. Nam quae peruincere uoces

eualueresonumreferunt quem nostra theatra?

Garganummugire putes nemus aut mare Tuscum

tanto cumstrepitu ludi spectantur et artes

diuitiaequeperegrinaequibus oblitus actor

205

cum stetitin scaenaconcurrit dextera laeuae.

Dixitadhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?

LanaTarentino uiolas imitata ueneno.

Ac neforte putes mequae facere ipse recusem

cum rectetractent aliilaudare maligne

210

ille perextentum funem mihi posse uidetur

ire poetameum qui pectus inaniter angit

inritatmulcetfalsis terroribus implet

ut maguset modo me Thebismodo ponit Athenis.

Verum ageet hisqui se lectori credere malunt

215

quamspectatoris fastidia ferre superbi

curamredde breuemsi munus Apolline dignum

uiscomplere libris et uatibus addere calcar

ut studiomaiore petant Helicona uirentem.

Multaquidem nobis facimus mala saepe poetae

220

(ut uinetaegomet caedam mea)cum tibi librum

sollicitodamus aut fesso; cum laedimurunum

si quisamicorum est ausus reprehendere uersum;

cum locaiam recitata reuoluimus inreuocati;

cumlamentamur non apparere labores

225

nostros ettenui decucta poemata filo;

cumsperamus eo rem uenturam utsimul atque

carminarescieris non fingerecommodus ultro

arcessaset egere uetes et scribere cogas.

Sed tamenest operae pretium cognoscere qualis

230

aedituoshabeat belli spectata domique

uirtusindigno non committenda poetae.

GratusAlexandro regi Magno fuit ille

Choerilosincultis qui uersibus et male natis

rettulitacceptosregale nomismaPhilippos.

235

Sed uelutitractata notam labemque remittunt

attramentafere scriptores carmine foedo

splendidafacta linunt. Idem rex illepoema

qui tamridiculum tam care prodigus emit

edictouetuit nequis se praeter Apellen

240

pingeretaut alius Lysippo duceret aera

fortisAlexandri uoltum simulantia. Quodsi

iudiciumsubtile uidendis artibus illud

ad libroset ad haec Musarum dona uocares

Boeotum incrasso iurares aere natum.

245

At nequededecorant tua de se iudicia atque

muneraquae multa dantis cum laude tulerunt

dilectitibi Vergilius Variusque poetae

nec magisexpressi uoltus per aenea signa

quam peruatis opus mores animique uirorum

250

clarorumapparent. Nec sermones ego mallem

repentisper humum quam res componere gestas

terrarumquesitus et flumina dicere et arces

montibusimpositas et barbara regna tuisque

auspiciistotum confecta duella per orbem

255

claustraquecustodem pacis cohibentia Ianum

etformidatam Parthis te principe Romam

siquantum cuperempossem quoque; sed neque paruom

carmenmaiestas recipit tuanec meus audet

remtemptare pudorquam uires ferre recusent.

260

Sedulitasautem stulte quem diligit urget

praecipuecum se numeris commendat et arte;

discitenim citius meminitque libentius illud

quod quisdiridet quam quod probat et ueneratur.

Nil mororofficium quod me grauatac neque ficto

265

in peiusuoltu proponi cereus usquam

nec prauefactis decorari uersibus opto

ne rubeampingui donatus munere et una

cumscriptore meo capsa porrectus operta

deferar inuicum uendentem tus et odores

270

et piperet quicquid chartis amicitur ineptis.

 

II

Florebono claroque fidelis amice Neroni

siquisforte uelit puerum tibi uendere natum

Tibure uelGabiis et tecum sic agat: 'Hic et

candiduset talos a uertice pulcher ad imos

5

fieteritque tuus nummorum milibus octo

uernaministeriis ad nutus aptus erilis

litterulisGraecis inbutusidoneus arti

cuilibet;argilla quiduis imitaberis uda;

quin etiamcanet indoctumsed dulce bibenti.

10

Multafidem promissa leuantubi plenius aequo

laudatuenalis qui uolt extrudere merces.

Res urgetme nulla; meo sum pauper in aere.

Nemo hocmangonum faceret tibi; non temere a me

quiuisferret idem. Semel hic cessauit etut fit

15

in scalislatuit metuens pendentis habenae';

desnummosexcepta nihil te si fuga laedit

ille feratpretium poenae securusopinor.

Prudensemisti uitiosumdicta tibi est lex;

insequeristamen hunc et lite moraris iniqua?

20

Dixi mepigrum proficiscenti tibidixi

talibusofficiis prope mancumne mea saeuos

iurgaresad te quod epistula nulla rediret.

Quid tumprofecimecum facientia iura

si tamenadtemptas? Quereris super hoc etiam quod

25

expectatatibi non mittam carmina mendax.

Lucullimiles collecta uiatica multis

aerumnislassus dum noctu stertitad assem

perdiderat;post hoc uehemens lupuset sibi et hosti

iratuspariterieiunis dentibus acer

30

praesidiumregale loco deiecitut aiunt

summemunito et multarum diuite rerum.

Clarus obid factum donis ornatur honestis

accipit etbis dena super sestertia nummum.

Forte subhoc tempus castellum euertere praetor

35

nescioquod cupiens hortari coepit eundem

uerbisquae timido quoque possent addere mentem;

'Ibonequo uirtus tua te uocati pede fausto

grandialaturus meritorum praemia. Quid stas?'

Post haecille catusquantumuis rusticus: 'Ibit

40

ibit eoquo uisqui zonam perdidit' inquit.

Romaenutriri mihi contigit atque doceri

iratusGrais quantum nocuisset Achilles.

Adiecerebonae paulo plus artis Athenae

scilicetut uellem curuo dinoscere rectum

45

atqueinter siluas Academi quaerere uerum.

Dura sedemouere loco me tempora grato

ciuilisquerudem belli tulit aestus in arma

CaesarisAugusti non responsura lacertis.

Vnde simulprimum me dimisere Philippi

50

decisishumilem pinnis inopemque paterni

et lariset fundi paupertas impulit audax

ut uersusfacerem; sed quod non desit habentem

quaepoterunt umquam satis expurgare cicutae

ni meliusdormire putem quam scribere uersus?

55

Singula denobis anni praedantur euntes;

eripuereiocosueneremconuiuialudum;

tenduntextorquere poemata; quid faciam uis?

Deniquenon omnes eadem mirantur amantque;

carmine tugaudeshic delectatur iambis

60

illeBioneis sermonibus et sale nigro.

Tres mihiconuiuae prope dissentire uidentur

poscentesuario multum diuersa palato.

Quis dem?Quid non dem? Renuis quod tuiubet alter;

quodpetisid sane est inuisum acidumque duobus.

65

Praetercetera me Romaene poemata censes

scribereposse inter tot curas totque labores?

Hicsponsum uocathic auditum scriptarelictis

omnibusofficiis; cubat hic in colle Quirini

hicextremo in Auentinouisendus uterque;

70

interuallauides humane commoda. 'Verum

purae suntplateaenihil ut meditantibus obstet.'

Festinatcalidus mulis gerulisque redemptor

torquetnunc lapidemnunc ingens machina tignum

tristiarobustis luctantur funera plaustris

75

hacrabiosa fugit canishac lutulenta ruit sus;

i nunc etuersus tecum meditare canoros.

Scriptorumchorus omnis amat nemus et fugit urbem

ritecliens Bacchi somno gaudentis et umbra;

tu meinter strepitus nocturnos atque diurnos

80

uis canereet contracta sequi uestigia uatum?

Ingeniumsibi quod uacuas desumpsit Athenas

et studiisannos septem dedit insenuitque

libris etcurisstatua taciturnius exit

plerumqueet risu populum quatit: hic egorerum

85

fluctibusin mediis et tempestatibus urbis

uerbalyrae motura sonum conectere digner?

Fratererat Romae consulti rhetorut alter

alteriussermone meros audiret honores

Gracchusut hic illiforet huic ut Mucius ille.

90

Qui minusargutos uexat furor iste poetas?

Carminacomponohic elegos'mirabile uisu

caelatumquenouem Musis opus.' Aspice primum

quanto cumfastuquanto molimine circum

spectemusuacuam Romanis uatibus aedem;

95

mox etiamsi forte uacassequere et procul audi

quid feratet qua re sibi nectat uterque coronam.

Caedimuret totidem plagis consumimus hostem

lentoSamnites ad lumina prima duello.

DiscedoAlcaeus puncto illius; ille meo quis?

100

Quis nisiCallimachus? Si plus adposcere uisus

fitMimnermus et optiuo cognomine crescit.

Multa ferout placem genus inritabile uatum

cum scriboet supplex populi suffragia capto;

idemfinitis studiis et mente recepta

105

opturempatulas impune legentibus auris.

Ridenturmala qui componunt carmina; uerum

gaudentscribentes et se uenerantur et ultro

si taceaslaudant quicquid scripsere beati.

At quilegitimum cupiet fecisse poema

110

cumtabulis animum censoris sumet honesti;

audebitquaecumque parum splendoris habebunt

et sinepondere erunt et honore indigna ferentur

uerbamouere locoquamuis inuita recedant

etuersentur adhuc inter penetralia Vestae;

115

obscuratadiu populo bonus eruet atque

proferetin lucem speciosa uocabula rerum

quaepriscis memorata Catonibus atque Cethegis

nunc situsinformis premit et deserta uetustas;

adsciscetnouaquae genitor produxerit usus.

120

Vehemenset liquidus puroque simillimus amni

fundetopes Latiumque beabit diuite lingua;

luxuriantiacompescetnimis aspera sano

leuabitcultuuirtute carentia tollet

ludentisspeciem dabit et torquebiturut qui

125

nuncSatyrumnunc agrestem Cyclopa mouetur.

Praetulerimscriptor delirus inersque uideri

dum meadelectent mala me uel denique fallant

quamsapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis

qui secredebat miros audire tragoedos

130

in uacuolaetus sessor plausorque theatro

cetera quiuitae seruaret munia recto

morebonus sane uicinusamabilis hospes

comis inuxoremposset qui ignoscere seruis

et signolaeso non insanire lagoenae

135

posset quirupem et puteum uitare patentem.

Hic ubicognatorum opibus curisque refectus

expulitelleboro morbum bilemque meraco

et reditad sese: 'Polme occidistisamici

nonseruastis' ait'cui sic extorta uoluptas

140

et demptusper uim mentis gratissimus error.'

Nimirumsapere est abiectis utile nugis

ettempestiuum pueris concedere ludum

ac nonuerba sequi fidibus modulanda Latinis

sed ueraenumerosque modosque ediscere uitae.

145

Quocircamecum loquor haec tacitusque recordor:

'Si tibinulla sitim finiret copia lymphae

narraresmedicis; quodquanto plura parasti

tantoplura cupisnulline faterier audes?

Si uolnustibi monstrata radice uel herba

150

non fieretleuiusfugeres radice uel herba

proficientenihil curarier; audierascui

rem didonarentilli decedere prauam

stultitiamet cum sis nihilo sapientiorex quo

pleniorestamen uteris monitoribus isdem?

155

At sidiuitiae prudentem reddere possent

si cupidumtimidumque minus tenempe ruberes

uiueret interris te siquis auarior uno.

Siproprium est quod quis libra mercatus et aere est

quaedamsi credis consultismancipat usus

160

qui tepascit agertuus estet uilicus Orbi

cumsegetes occat tibi mox frumenta daturas

te dominumsentit. Das nummosaccipis uuam

pullosouacadum temeti; nempe modo isto

paulatimmercaris agrumfortasse trecentis

165

aut etiamsupra nummorum milibus emptum.

Quidrefertuiuas numerato nuper an olim?

EmptorAricini quoniam Veientis et arui

emptumcenat holusquamuis aliter putatemptis

sub noctemgelidam lignis calefactat aenum

170

sed uocatusque suumqua populus adsita certis

limitibusuicina refugit iurgia; tamquam

sitproprium quicquampuncto quod mobilis horae

nuncprecenunc pretionunc uinunc morte suprema

permutetdominos et cedat in altera iura.

175

Sic quiaperpetuus nulli datur usus et heres

heredemalterius uelut unda superuenit undam

quid uiciprosunt aut horrea? Quid Calabris

saltibusadiecti Lucanisi metit Orcus

grandiacum paruisnon exorabilis auro?

180

GemmasmarmoreburTyrrhena sigillatabellas

argentumuestes Gaetulo murice tinctas

sunt quinon habeantest qui non curat habere.

Cur alterfratrum cessare et ludere et ungui

praeferatHerodis palmetis pinguibusalter

185

diues etinportunus ad umbram lucis ab ortu

siluestremflammis et ferro mitiget agrum

scitGeniusnatale comes qui temperat astrum

naturaedeus humanaemortalis in unum

quodquecaputuoltu mutabilisalbus et ater.

190

Vtar et exmodicoquantum res poscetaceruo

tollamnec metuam quid de me iudicet heres

quod nonplura datis inuenerit; et tamen idem

scireuolam quantum simplex hilarisque nepoti

discrepetet quantum discordet parcus auaro.

195

Distatenimspargas tua prodigus an neque sumptum

inuitusfacias neque plura parare labores

ac potiuspuer ut festis Quinquatribus olim

exiguogratoque fruaris tempore raptim.

Pauperiesinmunda domus procul absit; ego utrum

200

naue ferarmagna an paruaferar unus et idem.

Non agimurtumidis uelis Aquilone secundo;

non tamenaduersis aetatem ducimus Austris

uiribusingeniospecieuirtutelocore

extremiprimorumextremis usque priores.

205

Non esauarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto

cum uitiofugere? Caret tibi pectus inani

ambitione?Caret mortis formidine et ira?

Somniaterrores magicosmiraculasagas

nocturnoslemures portentaque Thessala rides?

210

Natalisgrate numeras? Ignoscis amicis?

Lenior etmelior fis accedente senecta?

Quid teexempta iuuat spinis de pluribus una?

Viuere sirecte nescisdecede peritis.

Lusistisatisedisti satis atque bibisti;

215

tempusabire tibi estne potum largius aequo

rideat etpulset lasciua decentius aetas.'