Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


P. Ovidi Nasonis

medicaminafaciei femineae





discitequae faciem commendet curapuellae

et quo sitvobis forma tuenda modo.

cultushumum sterilem Cerealia pendere iussit

muneramordaces interiere rubi;

5cultus etin pomis sucos emendat acerbos

fissaqueadoptivas accipit arbor opes.

cultaplacent: auro sublimia tecta linuntur;

nigra subimposito marmore terra latet.

vellerasaepe eadem Tyrio medicantur aŽno;

10 sectiledeliciis India praebet ebur.

forsitanantiquae Tatio sub rege Sabinae

maluerintquam se rura paterna coli

cummatronapremens altum rubicunda sedile

assiduodurum pollice nebat opus

15ipsaqueclaudebatquos filia paveratagnos

ipsa dabatvirgas caesaque ligna foco.

at vestraematres teneras peperere puellas:

vultisinaurata corpora veste tegi

vultisodoratos positu variare capillos

20conspicuam gemmis vultis habere manum:

induitiscollo lapides oriente petitos

et quantosonus est aure tulisse duos.

nec tamenindignum: sit vobis cura placendi

cumcomptos habeant saecula nostra viros:

25femineavestri poliuntur lege mariti

et vix adcultus nuptaquod addathabet.

* * *



se sibiquaeque parantnec quos venentur amores

refert.munditiae crimina nulla merent.

rurelatent finguntque comas; licet arduus illas

30 celetAthos. cultas altus habebit Athos.

est etiamplacuisse sibi cuicumque voluptas:

virginibuscordi grataque forma sua est.

laudatashomini volucris Iunonia pennas

explicatet forma multa superbit avis.

35sicpotius iungetur amor quam fortibus herbis

quas magaterribili subsecat arte manus.

nec vosgraminibus nec mixto credite suco

nectemptate nocens virus amantis equae;

nec mediaeMarsis finduntur cantibus angues

40 necredit in fontes unda supina suos;

et quamvisaliquis Temesaea removerit aera

numquamLuna suis excutietur equis.

prima sitin vobis morum tutelapuellae.

ingeniofacies conciliante placet.

45certusamor morum est: formam populabitur aetas

etplacitus rugis vultus aratus erit.

tempuseritquo vos speculum vidisse pigebit

et venietrugis altera causa dolor.

sufficitet longum probitas perdurat in aevum

50 perquesuos annos hinc bene pendet amor.

* * *



dic agecum teneros somnus dimiserit artus

candidaquo possint ora nitere modo.

hordeaquae Libyci ratibus misere coloni

exue depalea tegminibusque suis.

55par ervimensura decem madefiat ab ovis;

sedcumulent libras hordea nuda duas.

haec ubiventosas fuerint siccata per auras

lenta iubescabra frangat asella mola.

et quaeprima cadent vivaci cornua cervo

60 conterein haec: solidi sexta fac assis eat.

iamque ubipulvereae fuerint confusa farinae

protinusinnumeris omnia cerne cavis;

adicenarcissi bis sex sine cortice bulbos

strenuaquos puro marmore dextra terat.

65sextantemquetrahat gummi cum semine Tusco;

huc noviestanto plus tibi mellis eat.

quaecumqueafficiet tali medicamine vultum

fulgebitspeculo levior ipsa suo.



nec tupallentes dubita torrere lupinos

70 etsimul inflantes corpora frige fabas;

utraquesex habeant aequo discrimine libras

utraque danigris comminuenda molis.

neccerussa tibi nec nitri spuma rubentis

desit etIllyrica quae venit iris humo.

75davalidis iuvenum pariter subigenda lacertis;

sed iustumtritis uncia pondus erit.

addita dequerulo volucrum medicamina nido

ore fugantmaculas: alcyonea vocant.

ponderesi quaerisquo sim contentus in illis:

80 quodtrahit in partes uncia secta duas.

ut coeantapteque lini per corpora possint

adice deflavis Attica mella favis.



quamvistura deos irataque numina placent

non tamenaccensis omnia danda focis.

85tus ubimiscueris radenti tubera nitro

ponderibusiustis fac sit utrimque triens.

parteminus quarta dereptum cortice gummi

et modicume myrrhis pinguibus adde cubum.

haec ubicontrierisper densa foramina cerne;

90 pulvisab infuso melle premendus erit.

profuit etmarathos bene olentibus addere myrrhis

quinquetrahant marathi scrupulamyrrha novem

arentisquerosae quantum manus una prehendat

cumqueAmmoniaco mascula tura sale;

95hordeaquem faciuntillis affunde cremorem;

aequentexpensas cum sale tura rosas.

temporesint parvo molli licet illita vultu

haerebittoto nullus in ore color.



vidi quaegelida madefacta papavera lympha

100contereretteneris illineretque genis.