Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


P. Ovidi Nasonis

Fastorum

libri duo





LiberPrimus


Temporacum causis Latium digesta per annum
lapsaque sub terras ortaquesigna canam.
excipe pacatoCaesar Germanicevoltu
hoc opuset timidae derige navis iter
officioquelevem non aversatushonorem
en tibi devoto numine dexter ades.
sacra recognoscesannalibus eruta priscis
et quo sit merito quaeque notatadies.
invenies illic et festa domestica vobis;
saepe tibipater estsaepe legendus avus
quaeque ferunt illipictossignantia fastos
tu quoque cum Druso praemia fratreferes.
Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras
etquoscumque sacris addidit ille dies.
adnue conanti per laudes iretuorum
deque meo pavidos excute corde metus.
da mihi teplacidumdederis in carmina vires:
ingenium voltu statquecaditque tuo.
pagina iudicium docti subitura movetur
principisut Clario missa legenda deo.
quae sit enim culti facundiasensimus oris
civica pro trepidis cum tulit arma reis.
scimusetad nostras cum se tulit impetus artes
ingenii currantflumina quanta tui.
si licet et fas estvates rege vatishabenas
auspice te felix totus ut annus eat.
Temporadigereret cum conditor Urbisin anno
constituit menses quinquebis esse suo.
scilicet arma magis quam sideraRomulenoras
curaque finitimos vincere maior erat.
est tamen etratioCaesarquae moverit illum
erroremque suum quo tueaturhabet.
quod satis estutero matris dum prodeat infans
hocanno statuit temporis esse satis;
per totidem menses a funereconiugis uxor
sustinet in vidua tristia signa domo.
haecigitur vidit trabeati cura Quirini
cum rudibus populis annuaiura daret.
Martis erat primus mensisVenerisque secundus;
haecgeneris princepsipsius ille pater:
tertius a senibusiuvenumde nomine quartus
quae sequiturnumero turba notata fuit.
atNuma nec Ianum nec avitas praeterit umbras
mensibus antiquispraeposuitque duos.
Ne tamen ignores variorum iura dierum
nonhabet officii Lucifer omnis idem.
ille nefastus eritper quemtria verba silentur:
fastus eritper quem lege licebit agi.
nectoto perstare die sua iura putaris:
qui iam fastus eritmanenefastus erat;
nam simul exta deo data suntlicet omniafari
verbaque honoratus libera praetor habet.
est quoquequopopulum ius est includere saeptis;
est quoquequi nono semper aborbe redit.
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;
Idibusalba Iovi grandior agna cadit;
Nonarum tutela deo caret. omnibusistis
(ne fallare cave) proximus ater erit.
omen ab eventuest: illis nam Roma diebus
damna sub averso tristia Marte tulit.
haec mihi dicta semeltotis haerentia fastis
ne seriemrerum scindere cogarerunt. 1. A . K . IAN .F Ecce tibi faustumGermanicenuntiat annum
inque meo primumcarmine Ianus adest.
Iane bicepsanni tacite labentisorigo
solus de superis qui tua terga vides
dexter adesducibusquorum secura labore
otia terra feraxotia pontushabet:
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini
etresera nutu candida templa tuo.
prospera lux oritur: linguisanimisque favete;
nunc dicenda bona sunt bona verba die.
litevacent auresinsanaque protinus absint
iurgia: differ opuslivida turbatuum.
cernis odoratis ut luceat ignibus aether
etsonet accensis spica Cilissa focis?
flamma nitore suo templorumverberat aurum
et tremulum summa spargit in aede iubar.
vestibusintactis Tarpeias itur in arces
et populus festo concolor ipsesuo est
iamque novi praeeunt fascesnova purpura fulget
etnova conspicuum pondera sentit ebur.
colla rudes operum praebentferienda iuvenci
quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiterarce sua totum cum spectet in orbem
nil nisi Romanum quodtueatur habet.
salvelaeta diesmeliorque revertere semper
apopulo rerum digna potente coli.
Quem tamen esse deum te dicamIane biformis?
nam tibi par nullum Graecia numen habet.
edesimul causamcur de caelestibus unus
sitque quod a tergo sitquequod ante vides.
haec ego cum sumptis agitarem mentetabellis
lucidior visa est quam fuit ante domus.
tum sacerancipiti mirandus imagine Ianus
bina repens oculis obtulit orameis.
extimui sensique metu riguisse capillos
et gelidumsubito frigore pectus erat.
ille tenens baculum dextra clavemquesinistra
edidit hos nobis ore priore sonos:
'disce metupositovates operose dierum
quod petiset voces percipe mentemeas.
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
aspicequam longi temporis acta canam.
lucidus hic aer et quae triacorpora restant
ignisaquaetellusunus acervus erat.
utsemel haec rerum secessit lite suarum
inque novas abiit massasoluta domos
flamma petit altumpropior locus aeracepit
sederunt medio terra fretumque solo.
tunc egoquifueram globus et sine imagine moles
in faciem redii dignaquemembra deo.
nunc quoqueconfusae quondam nota parvafigurae
ante quod est in me postque videtur idem.
accipequaesitae quae causa sit altera formae
hanc simul ut norisofficiumque meum.
quicquid ubique videscaelummarenubilaterras
omnia sunt nostra clausa patentque manu.
me penes estunum vasti custodia mundi
et ius vertendi cardinis omne meumest.
cum libuit Pacem placidis emittere tectis
liberaperpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebiturorbis
ni teneant rigidae condita Bella serae.
praesideoforibus caeli cum mitibus Horis
(itredit officio Iuppiter ipsemeo):
inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
imponit libumfarraque mixta sale
nomina ridebis: modo namque Patulciusidem
et modo sacrifico Clusius ore vocor.
scilicet alternovoluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices.
vismea narrata est; causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliquatu quoque parte vides.
omnis habet geminashinc atque hincianua frontes
e quibus haec populum spectatat illaLarem
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitoregressus introitusque videt
sic ego perspicio caelestis ianitoraulae
Eoas partes Hesperiasque simul.
ora vides Hecates intres vertentia partes
servet ut in ternas compita secta vias:
etmihine flexu cervicis tempora perdam
cernere non moto corporebina licet.'
dixerat: et voltusi plura requirerevellem
difficilem mihi se non fore pactus erat.
sumpsianimumgratesque deo non territus egi
verbaque sum spectansplura locutus humum:
'dicagefrigoribus quare novus incipitannus
qui melius per ver incipiendus erat?
omnia tuncflorenttunc est nova temporis aetas
et nova de gravido palmitegemma tumet
et modo formatis operitur frondibus arbor
proditet in summum seminis herba solum
et tepidum volucresconcentibus aera mulcent
ludit et in pratis luxuriatquepecus.
tum blandi solesignotaque prodit hirundo
et luteumcelsa sub trabe figit opus:
tum patitur cultus ager et renovaturaratro.
haec anni novitas iure vocanda fuit.'
quaesierammultis; non multis ille moratus
contulit in versus sic sua verbaduos:
'bruma novi prima est veterisque novissimasolis:
principium capiunt Phoebus et annus idem.'
post eamirabar cur non sine litibus esset
prima dies. 'causam percipe'Ianus ait.
'tempora commisi nascentia rebus agendis
totus abauspicio ne foret annus iners.
quisque suas artes ob idem delibatagendo
nec plus quam solitum testificatur opus.'
mox ego'curquamvis aliorum numina placem
Ianetibi primum turamerumque fero?'
'ut possis aditum per mequi limina servo
adquoscumque voles' inquit 'habere deos.'
'at cur laeta tuisdicuntur verba Kalendis
et damus alternas accipimusquepreces?'
tum deus incumbens baculoquod dextra gerebat
'ominaprincipiis' inquit 'inesse solent.
ad primam vocem timidasadvertitis aures
et visam primum consulit augur avem.
templapatent auresque deumnec lingua caducas
concipit ulla precesdictaque pondus habent.'
desierat Ianus. nec longa silentiafeci
sed tetigi verbis ultima verba meis:
'quid volt palmasibi rugosaque carica' dixi
'et data sub niveo candida mellacado?'
'omen' ait 'causa estut res sapor ille sequatur
etperagat coeptum dulcis ut annus iter.'
'dulcia cur dentur video:stipis adice causam
pars mihi de festo ne labet ullatuo.'
risitet 'o quam te fallunt tua saecula' dixit
'quistipe mel sumpta dulcius esse putas!
vix ego Saturno quemquamregnante videbam
cuius non animo dulcia lucra forent.
temporecrevit amorqui nunc est summushabendi:
vix ultra quo iamprogrediatur habet.
pluris opes nunc sunt quam prisci temporisannis
dum populus pauperdum nova Roma fuit
dum casaMartigenam capiebat parva Quirinum
et dabat exiguum fluminisulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede
inqueIovis dextra fictile fulmen erat.
frondibus ornabant quae nuncCapitolia gemmis
pascebatque suas ipse senator oves:
necpudor in stipula placidam cepisse quietem
et fenum capitisubposuisse fuit.
iura dabat populis posito modo praetoraratro
et levis argenti lammina crimen erat.
at postquamfortuna loci caput extulit huius
et tetigit summo vertice Romadeos
creverunt et opes et opum furiosa cupido
etcumpossideant plurimaplura petunt.
quaerere ut absumantabsumptarequirere certant
atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:
sicquibus intumuit suffusa venter ab unda
quo plus sunt potaeplussitiuntur aquae.
in pretio pretium nunc est: dat censushonores
census amicitias; pauper ubique iacet.
tu tamenauspicium si sit stipis utile quaeris
curque iuvent nostras aeravetusta manus
aera dabant olim: melius nunc omen in auroest
victaque concessit prisca moneta novae.
nos quoque templaiuvantquamvis antiqua probemus
aurea: maiestas convenit ipsadeo.
laudamus veteressed nostris utimur annis:
mos tamen estaeque dignus uterque coli.'
finierat monitus. placidis itarursusut ante
clavigerum verbis adloquor ipse deum:
'multaquidem didici: sed cur navalis in aere
altera signata estalteraforma biceps?'
'noscere me duplici posses ut imagine' dixit
'nivetus ipsa dies extenuasset opus.
causa ratis superest: Tuscumrate venit ad amnem
ante pererrato falcifer orbe deus.
hac egoSaturnum memini tellure receptum
(caelitibus regnis a Iove pulsuserat).
inde diu genti mansit Saturnia nomen;
dicta quoque estLatium terra latente deo.
at bona posteritas puppem formavit inaere
hospitis adventum testificata dei.
ipse solum coluicuius placidissima laevum
radit harenosi Thybridis undalatus.
hicubi nunc Roma estincaedua silva virebat
tantaqueres paucis pascua bubus erat.
arx mea collis eratquem volgonomine nostro
nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.
tunc egoregnabampatiens cum terra deorum
essetet humanis numina mixtalocis.
nondum Iustitiam facinus mortale fugarat
(ultima desuperis illa reliquit humum)
proque metu populum sine vi pudoripse regebat;
nullus erat iustis reddere iura labor.
nil mihicum bello: pacem postesque tuebar
et'clavem ostendens'haec'ait 'arma gero.'
presserat ora deus. tunc sic ego nostraresolvi
voce mea voces eliciente dei:
'cum tot sint ianicurstas sacratus in uno
hic ubi iuncta foris templa duobushabes?'
illemanu mulcens propexam ad pectora barbam
protinusOebalii rettulit arma Tati
utque levis custosarmillis captaSabinos
ad summae tacitos duxerit arcis iter.
'indevelutnunc estper quem descenditis'inquit
'arduus in valles perfora clivus erat.
et iam contigerat portamSaturniacuius
dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto verituscommittere numine pugnam
ipse meae movi callidus artisopus
oraquequa pollens ope sumfontana reclusi
sumquerepentinas eiaculatus aquas.
ante tamen madidis subieci sulpuravenis
clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ututilitas pulsis percepta Sabinis
quae fuerattuto reddita formaloco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
haecadolet flammis cum strue farra suis.'
'at cur pace latesmotisque recluderis armis?'
nec moraquaesiti reddita causa mihiest:
'ut populo reditus pateant ad bella profecto
tota patetdempta ianua nostra sera.
pace fores obdone qua discederepossit;
Caesareoque diu numine clausus ero.'
dixitetattollens oculos diversa videntes
aspexit toto quicquid in orbefuit:
pax eratet vestriGermanicecausa triumphi
tradideratfamulas iam tibi Rhenus aquas.
Ianefac aeternos pacem pacisqueministros
neve suum praesta deserat auctor opus.
Quod tamenex ipsis licuit mihi discere fastis
sacravere patres hac duotempla die.
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
insuladividua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte est: cepitlocus unus utrumque
iunctaque sunt magno templa nepotis avo. 2.B F
3. C C
4. D C Quid vetat et stellasut quaequeoriturque caditque
dicere? promissi pars sit et istamei.
felices animaequibus haec cognoscere primis
inque domossuperas scandere cura fuit!
credibile est illos pariter vitiisquelocisque
altius humanis exseruisse caput.
non Venus et vinumsublimia pectora fregit
officiumque fori militiaeve labor;
neclevis ambitio perfusaque gloria fuco
magnarumque famessollicitavit opum.
admovere oculis distantia sideramentis
aetheraque ingenio subposuere suo.
sic petitur caelumnon ut ferat Ossan Olympus
summaque Peliacus sidera tangatapex.
nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis
ponemusquesuos ad vaga signa dies.
Ergo ubi nox aderit venturis tertiaNonis
sparsaque caelesti rore madebit humus
octipedisfrustra quaerentur bracchia Cancri:
praeceps occiduas illesubibit aquas. 5. E . NON . F InstiterintNonaemissi tibi nubibus atris
signa dabunt imbres exorienteLyra. 6. F F 7. G C 8. H C
9. A . AGON(IA). NP Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis
IanusAgonali luce piandus erit.
nominis esse potest succinctus causaminister
hostia caelitibus quo feriente cadit
qui calidostrictos tincturus sanguine cultros
semper agatne rogat nec nisiiussus agit.
parsquia non veniant pecudessed aganturabactu
nomen Agonalem credit habere diem.
pars putat hoc festumpriscis Agnalia dictum
una sit ut proprio littera demptaloco.
anquia praevisos in aqua timet hostia cultros
apecoris lux est ipsa notata metu?
fas etiam fieri solitis aetatepriorum
nomina de ludis Graeca tulisse diem.
et pecus antiquusdicebat agonia sermo;
veraque iudicio est ultima causa meo.
utqueea non certa estita rex placare sacrorum
numina lanigeraeconiuge debet ovis.
victima quae dextra cecidit victricevocatur;
hostibus a domitis hostia nomen habet.
antedeoshomini quod conciliare valeret
far erat et puri lucida micasalis.
nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
acta peraequoreas hospita navis aquas
tura nec Euphrates nec miseratIndia costum
nec fuerant rubri cognita fila croci.
ara dabatfumos herbis contenta Sabinis
et non exiguo laurus adustasono;
siquis erat factis prati de flore coronis
qui possetviolas adderedives erat.
hicqui nunc aperit percussi visceratauri
in sacris nullum culter habebat opus.
prima Ceresavidae gavisa est sanguine porcae
ulta suas merita caedenocentis opes:
nam sata vere novo teneris lactentia sucis
erutasaetigerae comperit ore suis.
sus dederat poenas: exemploterritus huius
palmite debueras abstinuissecaper.
quemspectans aliquis dentes in vite prementem
talia non tacito dictadolore dedit:
'rodecapervitem: tamen hinccum stabis adaram
in tua quod spargi cornua possit erit.'
verba fidessequitur: noxae tibi deditus hostis
spargitur adfuso cornuaBacchemero.
culpa sui nocuitnocuit quoque culpacapellae:
quid bosquid placidae commeruistis oves?
flebatAristaeusquod apes cum stirpe necatas
viderat inceptosdestituisse favos;
caerula quem genetrix aegre solatadolentem
addidit haec dictis ultima verba suis:
'sistepuerlacrimas: Proteus tua damna levabit
quoque modo repares quaeperiere dabit.
decipiat ne te versis tamen illefiguris
impediant geminas vincula firma manus.'
pervenit advatem iuvenisresolutaque somno
alligat aequorei bracchia captasenis.
ille sua faciem transformis adulterat arte;
mox domitusvinclis in sua membra redit
oraque caerulea tollens rorantiabarba
'qua' dixit 'repares arte requiris apes?
obrue mactaticorpus tellure iuvenci:
quod petis a nobisobrutus illedabit.'
iussa facit pastor; fervent examina putri
de bove:mille animas una necata dedit.
poscit ovem fatum: verbenasimproba carpsit
quas pia dis ruris ferre solebat anus.
quidtuti superestanimam cum ponat in aris
lanigerumque pecusruricolaeque boves?
placat equo Persis radiis Hyperionacinctum
ne detur celeri victima tarda deo.
quod semel estgeminae pro virgine caesa Dianae
nunc quoque pro nulla virginecerva cadit.
exta canum vidi Triviae libare Sapaeos
etquicumque tuas accolitHaemenives.
caeditur et rigido custodiruris asellus;
causa pudenda quidemsed tamen apta deo.
festacorymbiferi celebrabasGraeciaBacchi
tertia quae solitotempore bruma refert.
di quoque cultores in idem venere Lyaei
etquicumque iocis non alienus erat
Panes et in Venerem Satyrorumprona iuventus
quaeque colunt amnes solaque rura deae.
veneratet senior pando Silenus asello
quique ruber pavidas inguineterret aves.
dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
graminevestitis accubuere toris:
vina dabat Libertulerat sibi quisquecoronam
miscendas parce rivus agebat aquas.
Naides effusisaliae sine pectinis usu
pars aderant positis arte manuquecomis;
illa super suras tunicam collecta ministrat
alteradissuto pectus aperta sinu;
exserit haec umerumvestes trahitilla per herbas
impediunt teneros vincula nulla pedes.
hincaliae Satyris incendia mitia praebent
pars tibiqui pinutempora nexa geris:
te quoqueinexstinctae Silene libidinisurunt:
nequitia est quae te non sinit esse senem.
at ruberhortorum decus et tutelaPriapus
omnibus ex illis Lotide captuserat:
hanc cupithanc optatsola suspirat in illa
signaquedat nutu sollicitatque notis.
fastus inest pulchris sequiturquesuperbia formam:
inrisum voltu despicit illa suo.
nox eratetvino somnum faciente iacebant
corpora diversis victa soporelocis;
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis
sicut eratlusu fessaquievit humo.
surgit amans animamque tenens vestigiafurtim
suspenso digitis fert taciturna gradu.
ut tetigitniveae secreta cubilia nymphae
ipsa sui flatus ne sonet auracavet;
et iam finitima corpus librabat in herba:
illa tamenmulti plena soporis erat.
gaudet et a pedibus tracto velaminevota
ad sua felici coeperat ire via.
ecce rudens rauco Silenivector asellus
intempestivos edidit ore sonos.
territaconsurgit nymphemanibusque Priapum
reicitet fugiens concitatomne nemus.
at deusobscena nimium quoque parte paratus
omnibusad lunae lumina risus erat.
morte dedit poenas auctor clamoris;et haec est
Hellespontiaco victima grata deo.
intactaefueratis avessolacia ruris
adsuetum silvis innocuumquegenus
quae facitis nidos et plumis ova fovetis
et facilidulces editis ore modos;
sed nihil ista iuvantquia linguaecrimen habetis
dique putant mentes vos aperire suas.
(nectamen hoc falsum: namdis ut proxima quaeque
nunc pinna verasnunc datis ore notas.)
tuta diu volucrum proles tum denique caesaest
iuveruntque deos indicis exta sui.
ergo saepe suo coniunxabducta marito
uritur Idaliis alba columba focis.
nec defensaiuvant Capitoliaquo minus anser
det iecur in lancesInachiotituas.
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales
quod tepidumvigili provocet ore diem.
Interea Delphin clarum super aequorasidus
tollitur et patriis exserit ora vadis. 10. B EN Posteralux hiemem medio discrimine signat
aequaque praeteritae quaesuperabit erit. 11. C . CAR(MENTALIA) .NP
12. D C Proxima prospiciet Tithono nupta relicto
Arcadiaesacrum pontificale deae.
te quoque lux eademTurni sororaederecepit
hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
unde petamcausas horum moremque sacrorum?
deriget in medio quis mea velafreto?
ipsa monequae nomen habes a carmine ductum
propositoquefavene tuus erret honor.
orta prior lunade se si credituripsi
a magno tellus Arcade nomen habet.
hinc fuit Euanderquiquamquam clarus utroque
nobilior sacrae sanguine matriserat;
quaesimul aetherios animo conceperat ignes
ore dabatvero carmina plena dei.
dixerat haec nato motus instaresibique
multaque praeterea tempore nacta fidem.
nam iuvenisnimium vera cum matre fugatus
deserit Arcadiam Parrhasiumquelarem.
cui genetrix flenti 'fortuna viriliter' inquit
'(sisteprecorlacrimas) ista ferenda tibi est.
sic erat in fatisnecte tua culpa fugavit
sed deus: offenso pulsus es urbe deo.
nonmeriti poenam paterissed numinis iram:
est aliquid magniscrimen abesse malis.
conscia mens ut cuique sua estita concipitintra
pectora pro facto spemque metumque suo.
nec tamen utprimus maere mala talia passus:
obruit ingentes ista procellaviros.
passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmusin Aonia constitit exul humo;
passus idem Tydeus et idemPagasaeus Iason
et quos praeterea longa referre mora est.
omnesolum forti patria estut piscibus aequor
ut volucri vacuoquicquid in orbe patet.
nec fera tempestas toto tamen horret inanno:
et tibicrede mihitempora veris erunt.'
vocibusEuander firmata mente parentis
nave secat fluctus Hesperiamquetenet.
iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem
egeratet Tuscis obvius ibat aquis:
fluminis illa latuscui sunt vadaiuncta Tarenti
aspicit et sparsas per loca sola casas;
utqueeratimmissis puppem stetit ante capillis
continuitque manumtorva regentis iter
et procul in dextram tendens sua bracchiaripam
pinea non sano ter pede texta ferit
neve daret saltumproperans insistere terrae
vix est Euandri vixque retentamanu;
'di' que 'petitorum' dixit 'salvete locorum
tuquenovos caelo terra datura deos
fluminaque et fontesquibusutitur hospita tellus
et nemorum silvae Naiadumque chori
estebonis avibus visi natoque mihique
ripaque felici tacta sit istapede.
falloran hi fient ingentia moenia colles
iuraque abhac terra cetera terra petet?
montibus his olim totus promittiturorbis.
quis tantum fati credat habere locum?
et iam Dardaniaetangent haec litora pinus:
hic quoque causa novi femina Martiserit.
care nepos Pallafunesta quid induis arma?
indue: nonhumili vindice caesus eris.
victa tamen vinces eversaqueTroiaresurges:
obruit hostiles ista ruina domos.
urite victricesNeptunia Pergama flammae:
num minus hic toto est altior orbecinis?
iam pius Aeneas sacra etsacra alterapatrem
adferet:Iliacos accipeVestadeos.
tempus erit cum vos orbemquetuebitur idem
et fient ipso sacra colente deo
et penesAugustos patriae tutela manebit:
hanc fas imperii frena teneredomum.
inde nepos natusque deilicet ipse recuset
ponderacaelesti mente paterna feret
utque ego perpetuis olim sacraborin aris
sic Augusta novum Iulia numen erit.'
talibus utdictis nostros descendit in annos
substitit in medio praescialingua sono.
puppibus egressus Latia stetit exul in herba:
felixexilium cui locus ille fuit!
nec mora longa fuit: stabant novatectanec alter
montibus Ausoniis Arcade maior erat.
ecceboves illuc Erytheidas adplicat heros
emensus longi clavigerorbis iter
dumque huic hospitium domus est Tegeaeavagantur
incustoditae lata per arva boves.
mane erat: excussussomno Tirynthius actor
de numero tauros sentit abesse duos.
nullavidet quaerens taciti vestigia furti:
traxerat aversos Cacus inantra ferox
CacusAventinae timor atque infamia silvae
nonleve finitimis hospitibusque malum.
dira viro faciesvires procorporecorpus
grande (pater monstri Mulciber huiuserat)
proque domo longis spelunca recessibus ingens
abditavix ipsis invenienda feris;
ora super postes adfixaque bracchiapendent
squalidaque humanis ossibus albet humus.
servata maleparte boum Iove natus abibat:
mugitum rauco furta dederesono.
'accipio revocamen' aitvocemque secutus
impia persilvas ultor ad antra venit.
ille aditum fracti praestruxeratobice montis;
vix iuga movissent quinque bis illud opus.
nititurhic umeris (caelum quoque sederat illis)
et vastum motuconlabefactat onus.
quod simul eversum estfragor aetheraterruit ipsum
ictaque subsedit pondere molis humus.
primamovet Cacus conlata proelia dextra
remque ferox saxisstipitibusque gerit.
quis ubi nil agiturpatrias male fortis adartes
confugitet flammas ore sonante vomit;
quas quotiensproflatspirare Typhoea credas
et rapidum Aetnaeo fulgur ab igneiaci.
occupat Alcidesadductaque clava trinodis
ter quateradverso sedit in ore viri.
ille cadit mixtosque vomit cumsanguine fumos
et lato moriens pectore plangit humum.
immolatex illis taurum tibiIuppiterunum
victor et Euandrumruricolasque vocat
constituitque sibiquae Maxima dicituraram
hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
nec tacetEuandri mater prope tempus adesse
Hercule quo tellus sit satisusa suo.
at felix vatesut dis gratissima vixit
possidethunc Iani sic dea mense diem. 13. E . EID .NP
14. F EN DIES . VITIOS . EX .S . C Idibus in magni castus Iovis aedesacerdos
semimaris flammis viscera libat ovis;
redditaque estomnis populo provincia nostro
et tuus Augusto nomine dictusavus.
perlege dispositas generosa per atria ceras:
contigeruntnulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocatalterIsauras
aut Cretum domitas testificatur opes;
hunc Numidaefaciuntillum Messana superbum;
ille Numantina traxit ab urbenotam:
et mortem et nomen Druso Germania fecit;
me miserumvirtus quam brevis illa fuit!
si petat a victistot sumet nominaCaesar
quot numero gentes maximus orbis habet.
ex uno quidamcelebres aut torquis adempti
aut corvi titulos auxiliarishabent.
Magnetuum nomen rerum est mensura tuarum:
sed qui tevicit nomine maior erat.
nec gradus est supra Fabios cognominisullus:
illa domus meritis Maxima dicta suis.
sed tamen humaniscelebrantur honoribus omnes
hic socium summo cum Iove nomenhabet.
sancta vocant augusta patresaugusta vocantur
templasacerdotum rite dicata manu:
huius et augurium dependet origineverbi
et quodcumque sua Iuppiter auget ope.
augeat imperiumnostri ducisaugeat annos
protegat et vestras querna coronafores:
auspicibusque deis tanti cognominis heres
ominesuscipiatquo paterorbis onus. 15. G . CAR(MENTALIA). NP Respiciet Titan actas ubi tertius Idus
fientParrhasiae sacra relata deae.
nam prius Ausonias matres carpentavehebant
(haec quoque ab Euandri dicta parente reor);
moxhonor eripiturmatronaque destinat omnis
ingratos nulla prolenovare viros
neve daret partusictu temeraria caeco
visceribuscrescens excutiebat onus.
corripuisse patres ausas immitianuptas
ius tamen exemptum restituisse ferunt
binaque nuncpariter Tegeaeae sacra parenti
pro pueris fieri virginibusqueiubent.
scortea non illi fas est inferre sacello
ne violentpuros exanimata focos.
siquis amas veteres ritusadsisteprecanti;
nomina percipies non tibi nota prius.
Porrimaplacatur Postvertaquesive sorores
sive fugae comitesMaenalidivatuae;
altera quod porro fuerat cecinisse putatur
alteraventurum postmodo quicquid erat. 16. H C Candidate niveo posuitlux proxima templo
qua fert sublimes alta Moneta gradus
nuncbene prospiciens Latiam Concordia turbam
ut te sacrataeconstituere manus.
Furius antiquampopuli superatorEtrusci
voverat et voti solverat ille fidem.
causaquod apatribus sumptis secesserat armis
volguset ipsa suas Romatimebat opes.
causa recens melior: passos Germaniacrines
porrigit auspiciisdux venerandetuis.
indetriumphatae libasti munera gentis
templaque fecistiquam colisipsedeae.
hanc tua constituit genetrix et rebus et ara
solatoro magni digna reperta Iovis. 17. A C
18. B C19. C C20. D C21.E C22. F C23. G C Haec ubi transierintCapricornoPhoeberelicto
per iuvenis curres signa regentis aquam. 23. G CSeptimus hinc Oriens cum se demiserit undis
fulgebit toto iamLyra nulla polo. 24. H C
25. A C26. B C Sidere ab hoc ignisvenienti nocteLeonis
qui micat in medio pectoremersuserit.
Ter quater evolvi signantes tempora fastos
necSementiva est ulla reperta dies;
cum mihi (sensit enim) 'lux haecindicitur' inquit
Musa'quid a fastis non stata sacrapetis?
utque dies incerta sacrisic tempora certa
seminibusiactis est ubi fetus ager.'
state coronati plenum ad praesepeiuvenci:
cum tepido vestrum vere redibit opus.
rusticusemeritum palo suspendat aratrum:
omne reformidat frigore volnushumus.
viliceda requiem terrae semente peracta;
da requiemterram qui coluereviris.
pagus agat festum: pagum lustratecoloni
et date paganis annua liba focis.
placentur frugummatresTellusque Ceresque
farre suo gravidae visceribusquesuis:
officium commune Ceres et Terra tuentur;
haec praebetcausam frugibusilla locum.
consortes operisper quas correctavetustas
quernaque glans victa est utiliore cibo
frugibusimmensis avidos satiate colonos
ut capiant cultus praemia dignasui.
vos date perpetuos teneris sementibus auctus
nec novaper gelidas herba sit usta nives.
cum serimuscaelum ventisaperite serenis;
cum latetaetheria spargite semen aqua.
nevegraves cultis Cerialia rura cavete
agmine laesuro depopulenturaves.
vos quoqueformicaesubiectis parcite granis:
postmessem praedae copia maior erit.
interea crescat scabraerobiginis expers
nec vitio caeli palleat ulla seges
et nequedeficiat macie nec pinguior aequo
divitiis pereat luxuriosasuis;
et careant loliis oculos vitiantibus agri
nec sterilisculto surgat avena solo;
triticeos fetus passuraque farra bisignem
hordeaque ingenti fenore reddat ager.
haec ego provobishaec vos optate coloni
efficiatque ratas utraque divapreces.
bella diu tenuere viros: erat aptior ensis
vomerecedebat taurus arator equo;
sarcula cessabantversique in pilaligones
factaque de rastri pondere cassis erat.
gratia disdomuique tuae: religata catenis
iampridem vestro sub pede Bellaiacent.
sub iuga bos veniatsub terras semen aratas:
PaxCererem nutritPacis alumna Ceres. 27. C C
28. D C29. E C Atquae venturas praecedit sexta Kalendas
hac sunt Ledaeis templadicata deis:
fratribus illa deis fratres de gente deorum
circaIuturnae composuere lacus. 30. F NP
31. GC Ipsum nos carmendeduxit Pacis ad aram:
haec erit a mensis fine secundadies.
frondibus Actiacis comptos redimita capillos
Paxadeset toto mitis in orbe mane.
dum desint hostesdesit quoque causatriumphi:
tu ducibus bello gloria maior eris.
sola geratmilesquibus arma coerceatarma
canteturque fera nil nisipompa tuba.
horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
siquaparum Romam terra timebatamet.
turasacerdotesPacalibusaddite flammis
albaque perfusa victima fronte cadat;
utquedomusquae praestat eamcum pace perennet
ad pia propensos votarogate deos.
Sed iam prima mei pars est exacta laboris
cumquesuo finem mense libellus habet.




LiberSecundus

Ianushabet finem. cum carmine crescit et annus:
alter ut hic mensissic liber alter eat.
nunc primum veliselegimaioribusitis:
exiguummemininuper eratis opus.
ipse ego vos habuifaciles in amore ministros5
cum lusit numeris prima iuventasuis.
idem sacra cano signataque tempora fastis:
ecquis adhaec illinc crederet esse viam?
haec mea militia est; ferimusquae possumus arma
dextraque non omni munere nostra vacat.10
simihi non valido torquentur pila lacerto
nec bellatoris tergapremuntur equi
nec galea tegimurnec acuto cingimur ense
(hishabilis telis quilibet esse potest)
at tua prosequimur studiosopectoreCaesar15
nominaper titulos ingredimurque tuos.
ergoades et placido paulum mea munera voltu
respicepacando siquidab hoste vacat.
Februa Romani dixere piamina patres:
nuncquoque dant verbo plurima signa fidem.20
pontifices ab regepetunt et flamine lanas
quis veterum lingua februa nomenerat;
quaeque capit lictor domibus purgamina certis
torridacum mica farravocantur idem;
nomen idem ramoqui caesus abarbore pura25
casta sacerdotum tempora fronde tegit.
ipse egoflaminicam poscentem februa vidi;
februa poscenti pinea virgadata est.
denique quodcumque est quo corpora nostra piantur
hocapud intonsos nomen habebat avos.30
mensis ab his dictussectaquia pelle Luperci
omne solum lustrantidque piamen habent;
autquia placatis sunt tempora pura sepulcris
tum cum feralespraeteriere dies.
omne nefas omnemque mali purgaminacausam35
credebant nostri tollere posse senes.
Graeciaprincipium moris dedit: illa nocentes
impia lustratos ponerefacta putat.
Actoriden Peleusipsum quoque Pelea Phoci
caedeper Haemonias solvit Acastus aquas;40
vectam frenatis per inanedraconibus Aegeus
credulus immerita Phasida fovitope;
Amphiareiades Naupactoo Acheloo
'solve nefas' dixitsolvit et ille nefas.
ah nimium facilesqui tristia criminacaedis45
fluminea tolli posse putatis aqua!
Sed tamenantiquine nescius ordinis erres
primusut estIani mensis et antefuit;
qui sequitur Ianumveteris fuit ultimus anni:
tu quoquesacrorumTerminefinis eras.50
primus enim Iani mensisquiaianua prima est:
qui sacer est imis manibusimus erat.
postmodocreduntur spatio distantia longo
tempora bis quini continuasseviri.
1. H : K :FEB : N54a


Principiomensis Phrygiae contermina Matri
Sospita delubris dicitur auctanovis.
nunc ubi suntillis quae sunt sacrata Kalendis
templadeae? longa procubuere die.
cetera ne simili caderent labefactaruina
cavit sacrati provida cura ducis60
sub quo delubrissentitur nulla senectus;
nec satis est hominesobligat illedeos.
templorum positortemplorum sancte repostor
sitsuperis opto mutua cura tui.
dent tibi caelestesquos tucaelestibusannos65
proque tua maneant in statione domo.
tumquoque vicini lucus celebratur Alerni
qua petit aequoreas advenaThybris aquas.
ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem
inqueIovis summa caeditur arce bidens.70
saepe graves pluviasadopertus nubibus aether
concitataut posita sub nive terralatet.
2. A N72a
ProximusHesperias Titan abiturus in undas
gemmea purpureis cum iuga demetequis
illa nocte aliquistollens ad sidera voltum75
dicet'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?'
dumque Lyram quaeretmedii quoque terga Leonis
in liquidas subito mersa notabit aquas.
3. B N78a
Quem modocaelatum stellis Delphina videbas
is fugiet visus nocte sequentetuos
seu fuit occultis felix in amoribus index
Lesbida cumdomino seu tulit ille lyram.
quod mare non novitquae nescitAriona tellus?
carmine currentes ille tenebat aquas.
saepesequens agnam lupus est a voce retentus85
saepe avidum fugiensrestitit agna lupum;
saepe canes leporesque umbra iacuere subuna
et stetit in saxo proxima cerva leae
et sine lite loquaxcum Palladis alite cornix
seditet accipitri iuncta columbafuit.90
Cynthia saepe tuis ferturvocalis Arion
tamquamfraternis obstipuisse modis.
nomen Arionium Siculas impleveraturbes
captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;
inde domumrepetens puppem conscendit Arion95
atque ita quaesitas arteferebat opes.
forsitaninfelixventos undasque timebas:
attibi nave tua tutius aequor erat.
namque gubernator destrictoconstitit ense
ceteraque armata conscia turba manu.100
quidtibi cum gladio? dubiam regenavitapuppem:
non haec suntdigitis arma tenenda tuis.
illemetu pavidus'mortem nondeprecor' inquit
'sed liceat sumpta pauca referre lyra.'
dantveniam ridentque moram: capit ille coronam105
quae possitcrinesPhoebedecere tuos;
induerat Tyrio bis tinctam muricepallam:
reddidit icta suos pollice chorda sonos
flebilibusnumeris veluti canentia dura
traiectus penna tempora cantatolor.110
protinus in medias ornatus desilit undas;
spargiturimpulsa caerula puppis aqua.
inde (fide maius) tergo delphinarecurvo
se memorant oneri subposuisse novo.
illesedenscitharamque tenenspretiumque vehendi115
cantat et aequoreascarmine mulcet aquas.
di pia facta vident: astris delphinarecepit
Iuppiter et stellas iussit habere novem.
(4. C N) 5.D NON : NP118a
Nunc mihimille sonos quoque est memoratus Achilles
vellemMaeonidepectus inesse tuum
dum canimus sacras alterno carmineNonas.
maximus hic fastis accumulatur honor.
deficit ingeniummaioraque viribus urgent:
haec mihi praecipuo est ore canendadies.
quid volui demens elegis imponere tantum125
ponderis?heroi res erat ista pedis.
sancte pater patriaetibi plebstibicuria nomen
hoc dedithoc dedimus nos tibi nomeneques.
restamen ante dedit: sero quoque vera tulisti
nominaiam pridem tupater orbis eras.130
hoc tu per terrasquod in aethere Iuppiteralto
nomen habes: hominum tu paterille deum.
Romuleconcedes: facit hic tua magna tuendo
moeniatu dederastransilienda Remo.
te Tatius parvique Cures Caeninaquesensit135
hoc duce Romanum est solis utrumque latus;
tu brevenescioquid victae telluris habebas
quodcumque est alto sub IoveCaesar habet.
tu rapishic castas duce se iubet esse maritas;
turecipis lucoreppulit ille nefas;140
vis tibi grata fuitflorent sub Caesare leges;
tu domini nomenprincipis illetenet;
te Remus incusatveniam dedit hostibus ille;
caelestemfecit te paterille patrem.
Iam puer Idaeus media tenus eminetalvo145
et liquidas mixto nectare fundit aquas.
en etiamsiquis Borean horrere solebat
gaudeat: a Zephyris mollior auravenit.
(6. E N) (7.F N) (8. G N) (9. H N vel NP) 10. A N148a
Quintus abaequoreis nitidum iubar extulit undis
Luciferet primi temporaveris erunt.
ne fallare tamenrestant tibi frigorarestant
magnaque discedens signa reliquit hiems.
(11. B N)12. C N152a
Tertia noxveniatCustodem protinus Ursae
aspicies geminos exseruissepedes.
inter hamadryadas iaculatricemque Dianam155
Callistosacri pars fuit una chori.
illadeae tangens arcus'quostangimus arcus
este meae testes virginitatis' ait.
Cynthialaudavit'promissa' que 'foedera serva
et comitum princeps tumihi' dixit 'eris.'160
foedera servassetsi non formosafuisset:
cavit mortalesde Iove crimen habet.
mille ferasPhoebe silvis venata redibat
aut plus aut medium sole tenentediem;
ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus165
in mediogelidae fons erat altus aquae)
'hic' ait 'in silvavirgoTegeaealavemur';
erubuit falso virginis illa sono.
dixeratet nymphis. nymphae velamina ponunt;
hanc pudetet tardae datmala signa morae.170
exuerat tunicas; uteri manifestatumore
proditur indicio ponderis ipsa suo.
cui dea 'virgineosperiura Lycaonicoetus
deserenec castas pollue' dixit'aquas.'
luna novum decies implerat cornibus orbem:175
quaefuerat virgo creditamater erat.
laesa furit Iunoformammutatque puellae:
quid facis? invito est pectore passaIovem.
utque ferae vidit turpes in paelice voltus
'huius inamplexusIuppiter' inquit 'eas.'180
ursa per incultos errabatsqualida montes
quae fuerat summo nuper amata Iovi.
iam trialustra puer furto conceptus agebat
cum mater nato est obviafacta suo.
illa quidemtamquam cognosceretadstititamens185
et gemuit: gemitus verba parentis erant.
hanc puerignarus iaculo fixisset acuto
ni foret in superas raptus uterquedomos.
signa propinqua micant: prior estquam dicimusArcton
Arctophylax formam terga sequentis habet.190
saevitadhuc canamque rogat Saturnia Tethyn
Maenaliam tactis ne lavetArcton aquis.
13. D EID :NP192a
Idibusagrestis fumant altaria Fauni
hic ubi discretas insula rumpitaquas.
haec fuit illa dies in qua Veientibus armis195
tercentum Fabii ter cecidere duo.
una domus vires et onus susceperaturbis:
sumunt gentiles arma professa manus.
egreditur castrismiles generosus ab isdem
e quis dux fieri quilibet aptuserat.200
Carmentis portae dextro est via proxima iano:
ire perhanc noliquisquis es; omen habet.
illa fama refert Fabiosexisse trecentos:
porta vacat culpased tamen omen habet.
utceleri passu Cremeram tetigere rapacem205
(turbidus hibernis illefluebat aquis)
castra loco ponunt: destrictis ensibusipsi
Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt;
non aliter quamcum Libyca de gente leones
invadunt sparsos lata per arvagreges.210
diffugiunt hostes inhonestaque volneratergo
accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.
sic iterumsicsaepe cadunt; ubi vincere aperte
non daturinsidias armaquetecta parant.
campus eratcampi claudebant ultimacolles215
silvaque montanas occulere apta feras.
in mediopaucos armentaque rara relinquunt
cetera virgultis abdita turbalatet.
ecce velut torrens undis pluvialibus auctus
aut nivequae Zephyro victa tepente fluit220
per sata perque vias ferturnecut ante solebat
riparum clausas margine finit aquas
sicFabii vallem latis discursibus implent
quodque vident sternuntnec metus alter inest.
quo ruitisgenerosa domus? male creditishosti:225
simplex nobilitasperfida tela cave.
fraude peritvirtus: in apertos undique campos
prosiliunt hostes et latus omnetenent.
quid faciant pauci contra tot milia fortes?
quidvequod in misero tempore restetadest?230
sicut aper longe silvislatratibus actus
fulmineo celeres dissipat ore canes
moxtamen ipse peritsic non moriuntur inulti
volneraque alternadantque feruntque manu.
una dies Fabios ad bellum miseratomnes235
ad bellum missos perdidit una dies.
ut tamenHerculeae superessent semina gentis
credibile est ipsosconsuluisse deos:
nam puer impubes et adhuc non utilis armis
unusde Fabia gente relictus erat; 240
scilicet ut posses olim tuMaximenasci
cui res cunctando restituenda foret.
14. E N242a
Continuataloco tria sideraCorvus et Anguis
et medius Crater interutrumqueiacent.
Idibus illa latentoriuntur noctesequenti;245
quaetibicur tria sint tam sociatacanam.
forteIovi Phoebus festum sollemne parabat
(non faciet longas fabulanostra moras):
'imea' dixit 'avisne quid pia sacramoretur
et tenuem vivis fontibus adfer aquam.'250
corvusinauratum pedibus cratera recurvis
tollit et aerium pervolataltus iter.
stabat adhuc duris ficus densissima pomis:
temptateam rostronon erat apta legi;
immemor imperii sedisse subarbore fertur255
dum fierent tarda dulcia poma mora.
iamquesatur nigris longum rapit unguibus hydrum
ad dominumque reditfictaque verba refert:
'hic mihi causa moraevivarum obsessoraquarum:
hic tenuit fontes officiumque meum.'260
'addis' ait'culpae mendacia' Phoebus 'et audes
fatidicum verbis fallerevelle deum?
at tibidum lactens haerebit in arbore ficus
denullo gelidae fonte bibentur aquae.'
dixitetantiqui monimentaperennia facti265
AnguisavisCrater sidera iuncta micant.
15. F LVPER: NP266a
Tertia postIdus nudos aurora Lupercos
aspicitet Fauni sacra bicorniseunt.
dicitePieridessacrorum quae sit origo
attigerintLatias unde petita domos.270
Pana deum pecoris veteres coluisseferuntur
Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.
testis eritPholoetestes Stymphalides undae
quique citis Ladon in marecurrit aquis
cinctaque pinetis nemoris iugaNonacrini275
altaque Tricrene Parrhasiaeque nives.
Pan eratarmentiPan illic numen equarum
munus ob incolumes ille ferebatoves.
transtulit Euander silvestria numina secum:
hicubinunc urbs esttum locus urbis erat.280
inde deum colimusdevectaque sacra Pelasgis:
flamen ad haec prisco more Dialiserat.
cur igitur currantet cur (sic currere mos est)
nudaferant posita corpora vesterogas?
ipse deus velox discurreregaudet in altis285
montibuset subitas concipit ipse fugas:
ipsedeus nudus nudos iubet ire ministros;
nec satis ad cursus commodavestis erit.
ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
Arcadeset luna gens prior illa fuit.290
vita feris similisnullosagitata per usus:
artis adhuc expers et rude volgus erat.
prodomibus frondes norantpro frugibus herbas;
nectar erat palmishausta duabus aqua.
nullus anhelabat sub adunco vomeretaurus295
nulla sub imperio terra colentis erat:
nullus adhucerat usus equi; se quisque ferebat:
ibat ovis lana corpus amictasua.
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant
docta gravesimbres et tolerare Notos.300
nunc quoque detecti referuntmonimenta vetusti
moriset antiquas testificantur opes.
Sedcur praecipue fugiat velamina Faunus
traditur antiqui fabulaplena ioci.
forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:305
viditab excelso Faunus utrumque iugo;
vidit et incaluit'montana' que'numina'dixit
'nil mihi vobiscum est: hic meus ardorerit.'
ibat odoratis umeros perfusa capillis
Maeonisauratoconspicienda sinu:310
aurea pellebant tepidos umbraculasoles
quae tamen Herculeae sustinuere manus.
iam Bacchi nemuset Tmoli vineta tenebat
Hesperos et fusco roscidus ibatequo.
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;315
garrulusin primo limine rivus erat.
dumque parant epulas potandaque vinaministri
cultibus Alciden instruit illa suis:
dat tenuestunicas Gaetulo murice tinctas
dat teretem zonamqua modocincta fuit.320
ventre minor zona est; tunicarum vinclarelaxat
ut posset magnas exseruisse manus.
fregerat armillasnon illa ad bracchia factas
scindebant magni vincula parvapedes.
ipsa capit clavamque gravem spoliumqueleonis325
conditaque in pharetra tela minora sua.
sic epulisfuncti sic dant sua corpora somno
et positis iuxta secubueretoris:
causarepertori vitis quia sacra parabant
quaefacerent purecum foret orta dies.330
noctis erat medium. quidnon amor improbus audet?
roscida per tenebras Faunus ad antravenit:
utque videt comites somno vinoque solutos
spem capitin dominis esse soporis idem.
intrat et huc illuc temerariuserrat adulter335
et praefert cautas subsequiturquemanus.
venerat ad strati captata cubilia lecti
et felix primasorte futurus erat;
ut tetigit fulvi saetis hirsutaleonis
vellerapertimuit sustinuitque manum340
attonitusquemetu rediitut saepe viator
turbatum viso rettulit anguepedem.
inde tori qui iunctus erat velamina tangit
molliamendaci decipiturque nota.
ascendit spondaque sibi propiorerecumbit345
et tumidum cornu durius inguen erat.
intereatunicas ora subducit ab ima:
horrebant densis aspera crurapilis.
cetera temptantem subito Tirynthius heros
reppulit: esummo decidit ille toro.350
fit sonusinclamat comites et luminaposcit
Maeonis: inlatis ignibus acta patent.
ille gemit lectograviter deiectus ab alto
membraque de dura vix sua tollithumo.
ridet et Alcides et qui videre iacentem355
ridetamatorem Lyda puella suum.
veste deus lusus fallentes luminavestes
non amatet nudos ad sua sacra vocat.
Adde peregriniscausasmea MusaLatinas
inque suo noster pulvere curratequus.360
cornipedi Fauno caesa de more capella
venit adexiguas turba vocata dapes.
dumque sacerdotes veribus transutasalignis
exta parantmedias sole tenente vias
Romulus etfrater pastoralisque iuventus365
solibus et campo corpora nudadabant.
vectibus et iaculis et misso pondere saxi
bracchia perlusus experienda dabant:
pastor ab excelso 'per devia ruraiuvencos
Romulepraedoneset Reme'dixit 'agunt.'370
longumerat armari: diversis exit uterque
partibusoccursu praedarecepta Remi.
ut rediitveribus stridentia detrahit exta
atqueait 'haec certe non nisi victor edet.'
dicta facitFabiiquesimul. venit inritus illuc375
Romulus et mensas ossaque nudavidet.
risitet indoluit Fabios potuisse Remumque
vincereQuintilios non potuisse suos.
forma manet facti: posito velaminecurrunt
et memorem famam quod bene cessit habet.380
Forsitanet quaeras cur sit locus ille Lupercal
quaeve diem tali nominecausa notet.
Silvia Vestalis caelestia semina partu
edideratpatruo regna tenente suo;
is iubet auferri parvos et in amnenecari:385
quid facis? ex istis Romulus alter erit.
iussarecusantes peragunt lacrimosa ministri
(flent tamen) et geminosin loca sola ferunt.
Albulaquem Tiberim mersus Tiberinus inundis
reddidithibernis forte tumebat aquis:390
hicubi nuncfora suntlintres errare videres
quaque iacent vallesMaximeCircetuae.
huc ubi venerunt (neque enim procederepossunt
longius)ex illis unus et alter ait:
'at quam suntsimiles! at quam formosus uterque!395
plus tamen ex illis istevigoris habet.
si genus arguitur voltunisi fallitimago
nescioquem in vobis suspicor esse deum.
at siquisvestrae deus esset originis auctor
in tam praecipiti temporeferret opem:400
ferret opem certesi non opemateregeret
quae facta est uno mater et orba die.
nata simulmoritura simulsimul ite sub undas
corpora.' desieratdeposuitque sinu.
vagierunt ambo pariter: sensisse putares;405
hiredeunt udis in sua tecta genis.
sustinet impositos summa cavusalveus unda:
heu quantum fati parva tabella tulit!
alveus inlimo silvis adpulsus opacis
paulatim fluvio deficientesedet.410
arbor erat: remanent vestigiaquaeque vocatur
Ruminanunc ficus Romula ficus erat.
venit ad expositosmirumlupafeta gemellos:
quis credat pueris non nocuisse feram?
nonnocuisse parum estprodest quoque. quos lupa nutrit415
perderecognatae sustinuere manus.
constitit et cauda teneris blandituralumnis
et fingit lingua corpora bina sua.
Marte satosscires: timor abfuit. ubera ducunt
nec sibi promissi lactisaluntur ope.420
illa loco nomen fecitlocus ipse Lupercis;
magnadati nutrix praemia lactis habet.
Quid vetat Arcadio dictos amonte Lupercos?
Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.
Nuptaquid exspectas? non tu pollentibus herbis425
nec prece nec magicocarmine mater eris;
excipe fecundae patienter verberadextrae
iam socer optatum nomen habebit avi.
nam fuit illadiesdura cum sorte maritae
reddebant uteri pignora rarasui.430
'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas'
Romulus(hoc illo sceptra tenente fuit)
'si mea non viressed belluminiuria fecit?
utilius fuerat non habuisse nurus.'
monte subEsquilio multis incaeduus annis435
Iunonis magnae nomine lucuserat.
huc ubi veneruntpariter nuptaeque virique
suppliciterposito procubuere genu:
cum subito motae tremuere cacuminasilvae
et dea per lucos mira locuta suos.440
'Italidasmatres' inquit 'sacer hircus inito.'
obstipuit dubio territaturba sono.
augur eratnomen longis intercidit annis:
nuperab Etrusca venerat exul humo;
ille caprum mactat: iussae suaterga puellae445
pellibus exsectis percutienda dabant.
lunaresumebat decimo nova cornua motu
virque pater subito nuptaquemater erat.
gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus
autquia principium tudealucis habes.450
parceprecorgravidisfacilis Lucinapuellis
maturumque utero molliter auferonus.
Orta dies fuerittu desine credere ventis;
perdiditillius temporis aura fidem.
flamina non constantet sex reseratadiebus455
carceris Aeolii ianua lata patet.
iam levis obliquasubsedit Aquarius urna:
proximus aetherios excipePiscisequos.
te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis
signa)duos tergo sustinuisse deos. 460
terribilem quondam fugiensTyphona Dione
tumcum pro caelo Iuppiter arma tulit
venitad Euphraten comitata Cupidine parvo
inque Palaestinae marginesedit aquae.
populus et cannae riparum summa tenebant465
spemquedabant salices hos quoque posse tegi.
dum latetinsonuit ventonemus: illa timore
palletet hostiles credit adesse manus
utquesinu tenuit natum'succurritenymphae
et dis auxilium ferteduobus' ait.470
nec moraprosiluit. pisces subiere gemelli:
proquo nunccernissidera nomen habent.
inde nefas ducunt genushoc imponere mensis
nec violant timidi piscibus ora Syri.
(16. G EN)17. H QVIR : NP474a
Proxima luxvacua est; at tertia dicta Quirino
qui tenet hoc nomen (Romulusante fuit)
sive quod hasta 'curis' priscis est dictaSabinis
(bellicus a telo venit in astra deus);
sive suum reginomen posuere Quirites
seu quia Romanis iunxerat illeCures.480
nam pater armipotens postquam nova moeniavidit
multaque Romulea bella peracta manu
'Iuppiter'inquit'habet Romana potentia vires:
sanguinis officio non eget illamei.
redde patri natum: quamvis intercidit alter485
pro seproque Remo qui mihi restat erit.
"unus erit quem tu tollesin caerula caeli"
tu mihi dixisti: sint rata dictaIovis.'
Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque
est poluset caeli pondera novit Atlas. 490
est locusantiqui Capraedixere paludem:
forte tuis illicRomuleiura dabas.
solfugitet removent subeuntia nubila caelum
et gravis effusisdecidit imber aquis.
hinc tonathinc missis abrumpitur ignibusaether:495
fit fugarex patriis astra petebat equis.
luctuseratfalsaeque patres in crimine caedis
haesissetque animisforsitan illa fides;
sed Proculus Longa veniebat IuliusAlba
lunaque fulgebatnec facis usus erat500
cum subitomotu saepes tremuere sinistrae:
rettulit ille gradushorrueruntque comae.
pulcher et humano maior trabeaquedecorus
Romulus in media visus adesse via
et dixisse simul'prohibe lugere Quirites505
nec violent lacrimis numina nostrasuis:
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum
etpatrias artes militiamque colant.'
iussit et in tenues oculisevanuit auras;
convocat hic populos iussaque verbarefert.510
templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est
etreferunt certi sacra paterna dies.
Lux quoque cur eadem Stultorumfesta vocetur
accipe: parva quidem causased aptasubest.
nonhabuit doctos tellus antiqua colonos:515
lassabant agiles asperabella viros.
plus erat in gladio quam curvo laudisaratro:
neglectus domino pauca ferebat ager.
farra tamenveteres iaciebantfarra metebant
primitias Cereri farra resectadabant:520
usibus admoniti flammis torrenda dederunt
multaquepeccato damna tulere suo;
nam modo verrebant nigras pro farrefavillas
nunc ipsas ignes corripuere casas.
facta dea estFornax: laeti Fornace coloni525
orant ut fruges temperet illasuas.
curio legitimis nunc Fornacalia verbis
maximus indicitnec stata sacra facit:
inque foromulta circum pendentetabella
signatur certa curia quaeque nota530
stultaque parspopuli quae sit sua curia nescit
sed facit extrema sacra relatadie.
(18. A C)(19. B C) (20. C C) 21. D FERAL : F vel FP532a
Est honor ettumulisanimas placare paternas
parvaque in exstructas muneraferre pyras.
parva petunt manes: pietas pro divite grataest535
munere; non avidos Styx habet ima deos.
tegulaporrectis satis est velata coronis
et sparsae fruges parcaquemica salis
inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
haechabeat media testa relicta via.540
nec maiora vetosed et hisplacabilis umbra est:
adde preces positis et sua verbafocis.
hunc morem Aeneaspietatis idoneus auctor
attulit interrasiuste Latinetuas.
ille patris Genio sollemnia donaferebat:545
hinc populi ritus edidicere pios.
at quondamdumlonga gerunt pugnacibus armis
bellaParentales deserueredies.
non impune fuit; nam dicitur omine ab isto
Romasuburbanis incaluisse rogis. 550
vix equidem credo: bustis exisseferuntur
et tacitae questi tempore noctis avi
perque viasUrbis latosque ululasse per agros
deformes animasvolgus inaneferunt.
post ea praeteriti tumulis reddunturhonores555
prodigiisque venit funeribusque modus.
dum tamenhaec fiuntviduae cessate puellae:
exspectet puros pinea taedadies
nec tibiquae cupidae matura videbere matri
comatvirgineas hasta recurva comas.560
conde tuasHymenaeefacesetab ignibus atris
aufer: habent alias maesta sepulcra faces.
diquoque templorum foribus celentur opertis
ture vacent araestentque sine igne foci.
nunc animae tenues et corpora functasepulcris565
errantnunc posito pascitur umbra cibo.
nectamen haec ultraquam tot de mense supersint
Luciferiquothabent carmina nostra pedes.
hancquia iusta feruntdixereFeralia lucem;
ultima placandis manibus illa dies.570
Ecceanus in mediis residens annosa puellis
sacra facit Tacitae (vixtamen ipsa tacet)
et digitis tria tura tribus sub limineponit
qua brevis occultum mus sibi fecit iter:
tum cantataligat cum fusco licia plumbo575
et septem nigras versat in orefabas
quodque pice adstrinxitquod acu traiecit aena
obsutummaenae torret in igne caput;
vina quoque instillat: viniquodcumque relictum est
aut ipsa aut comitesplus tamen ipsabibit.580
'hostiles linguas inimicaque vinximus ora'
dicitdiscedens ebriaque exit anus.
protinus a nobis quae sit dea Mutarequires:
disce per antiquos quae mihi nota senes.
Iuppiterinmodico Iuturnae victus amore585
multa tulit tanto non patiendadeo:
illa modo in silvis inter coryleta latebat
nunc incognatas desiliebat aquas.
convocat hic nymphasLatiumquaecumque tenebant
et iacit in medio talia verbachoro:590
'invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi
vestrasororsummo iungere membra deo.
consulite ambobus: nam quae meamagna voluptas
utilitas vestrae magna sororis erit.
vos illiin prima fugienti obsistite ripa595
ne sua fluminea corporamergat aqua.'
dixerat; adnuerant nymphae Tiberinidesomnes
quaeque colunt thalamosIlia divatuos.
forte fuitNaisLara nomine; prima sed illi
dicta bis antiquum syllabanomen erat600
ex vitio positum. saepe illi dixerat Almo
'natatene linguam': nec tamen illa tenet.
quae simul ac tetigitIuturnae stagna sororis
'effuge' ait 'ripas'dicta refertqueIovis.
illa etiam Iunonem adiitmiserataque nuptas605
'NaidaIuturnam vir tuus' inquit 'amat.'
Iuppiter intumuitquaque estnon usa modeste
eripit huic linguamMercuriumque vocat:
'duchanc ad manes: locus ille silentibus aptus.
nymphased infernaenympha paludis erit.' 610
iussa Iovis fiunt. accepit lucuseuntes:
dicitur illa duci tum placuisse deo.
vim parat hicvoltu pro verbis illa precatur
et frustra muto nititur oreloqui
fitque gravis geminosque paritqui compita servant615
etvigilant nostra semper in urbe Lares.
22. E C616a
Proximacognati dixere Karistia kari
et venit ad socios turba propinquadeos.
scilicet a tumulis et qui periere propinquis
protinus advivos ora referre iuvat620
postque tot amissos quicquid desanguine restat
aspicere et generis dinumerare gradus.
innocuiveniant: procul hincprocul impius esto
frater et in partusmater acerba suos
cui pater est vivaxqui matris digeritannos625
quae premit invisam socrus iniqua nurum.
Tantalidaefratres absint et Iasonis uxor
et quae ruricolis semina tostadedit
et soror et Procne Tereusque duabus iniquus
etquicumque suas per scelus auget opes.630
dis generis date turaboni: Concordia fertur
illa praecipue mitis adesse die;
etlibate dapesutgrati pignus honoris
nutriat incinctos missapatella Lares.
iamqueubi suadebit placidos nox umidasomnos635
larga precaturi sumite vina manu
et 'bene vosbene tepatriae pateroptime Caesar'
dicite; suffuso sint bonaverba mero.
23. F TER :NP638a
Nox ubitransieritsolito celebretur honore
separat indicio qui deusarva suo.
Terminesive lapis sive es defossus in agro
stipesab antiquis tu quoque numen habes.
te duo diversa domini de partecoronant
binaque serta tibi binaque liba ferunt.
ara fit: hucignem curto fert rustica testo645
sumptum de tepidis ipsa colonafocis.
ligna senex minuit concisaque construit arte
et solidaramos figere pugnat humo;
tum sicco primas inritat corticeflammas;
stat puer et manibus lata canistra tenet.650
inde ubiter fruges medios immisit in ignes
porrigit incisos filia parvafavos.
vina tenent alii: libantur singula flammis;
spectantet linguis candida turba favet.
spargitur et caeso communisTerminus agno655
nec queritur lactans cum sibi porcadatur.
conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex
etcantant laudesTermine sanctetuas:
'tu populos urbesque etregna ingentia finis:
omnis erit sine te litigiosusager.660
nulla tibi ambitio estnullo corrumperis auro
legitimaservas credita rura fide.
si tu signasses olim Thyreatidaterram
corpora non leto missa trecenta forent
nec foretOthryades congestis lectus in armis.665
o quantum patriaesanguinis ille dedit!
quidnova cum fierent Capitolia? nempedeorum
cuncta Iovi cessit turba locumque dedit;
Terminusutveteres memorantinventus in aede
restitit et magno cum Iovetempla tenet.670
nunc quoquese supra ne quid nisi sideracernat
exiguum templi tecta foramen habent.
Terminepostillud levitas tibi libera non est:
qua positus fueris instationemane;
nec tu vicino quicquam concede roganti675
nevideare hominem praeposuisse Iovi:
et seu vomeribus seu tupulsabere rastris
clamato "tuus est hic agerilletuus".'
est via quae populum Laurentes ducit inagros
quondam Dardanio regna petita duci:680
illa lanigeripecoris tibiTerminefibris
sacra videt fieri sextus ab Urbelapis.
gentibus est aliis tellus data limite certo:
Romanaespatium est Urbis et orbis idem.
24. G REGIF: N684a
Nunc mihidicenda est regis fuga. traxit ab illa
sextus ab extremo nominamense dies.
ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
regnavir iniustusfortis ad arma tamen.
ceperat hic aliasaliaseverterat urbes
et Gabios turpi fecerat arte suos.690
namquetrium minimusproles manifesta Superbi
in medios hostes noctesilente venit.
nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem:
hoccupiant fratres Tarquiniusque pater
qui mea crudeli laceravitverbere terga'695
(dicere ut hoc possetverbera passuserat).
luna fuit: spectant iuvenemgladiosquerecondunt
tergaquededucta vestenotata vident:
flentquoqueet ut secum tueatur bella precantur.
callidus ignarisadnuit ille viris. 700
iamque potens misso genitorem appellatamico
perdendi Gabios quod sibi monstret iter.
hortusodoratis suberat cultissimus herbis
sectus humum rivo lenesonantis aquae:
illic Tarquinius mandata latentianati705
accipitet virga lilia summa metit.
nuntius ut rediitdecussaque lilia dixit
filius 'agnosco iussa parentis' ait.
necmoraprincipibus caesis ex urbe Gabina
traduntur ducibus moenianuda suis.710
eccenefas visumediis altaribus anguis
exitet exstinctis ignibus exta rapit.
consulitur Phoebus. sors estita reddita: 'matri
qui dederit princeps osculavictorerit.'
oscula quisque suae matri properata tulerunt715
nonintellecto credula turba deo.
Brutus erat stulti sapiensimitatorut esset
tutus ab insidiisdire Superbetuis.
illeiacens pronus matri dedit oscula Terrae
creditus offensoprocubuisse pede.720
cingitur interea Romanis Ardea signis
etpatitur longas obsidione moras.
dum vacat et metuunt hostescommittere pugnam
luditur in castrisotia milesagit.
Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque725
accipit;ex illis rege creatus ait:
'dum nos sollicitos pigro tenet Ardeabello
nec sinit ad patrios arma referre deos
ecquid inofficio torus est socialis? et ecquid
coniugibus nostris mutuacura sumus?'730
quisque suam laudat: studiis certaminacrescunt
et fervet multo linguaque corque mero.
surgit cuidederat clarum Collatia nomen:
'non opus est verbiscrediterebus' ait.
'nox superest: tollamur equis Urbemquepetamus';735
dicta placentfrenis impediuntur equi.
pertulerantdominos. regalia protinus illi
tecta petunt: custos in forenullus erat.
ecce nurum regis fusis per colla coronis
inveniuntposito pervigilare mero.740
inde cito passu petitur Lucretiacuius
ante torum calathi lanaque mollis erat.
lumen ad exiguumfamulae data pensa trahebant;
inter quas tenui sic ait illasono:
'mittenda est domino (nuncnunc properatepuellae)745
quamprimum nostra facta lacerna manu.
quid tamenauditis (nam plura audire potestis)?
quantum de bello dicituresse super?
postmodo victa cades: melioribusArdearestas
improbaquae nostros cogis abesse viros.750
sinttantum reduces. sed enim temerarius ille
est meuset strictoqualibet ense ruit.
mens abit et moriorquotiens pugnantisimago
me subitet gelidum pectora frigus habet.'
desinit inlacrimas inceptaque fila remisit755
in gremio voltum deposuitquesuum.
hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam
et faciesanimo dignaque parque fuit.
'pone metumveni' coniunx ait; illarevixit
deque viri collo dulce pependit onus.760
intereaiuvenis furiales regius ignes
concipitet caeco raptus amorefurit.
forma placet niveusque color flavique capilli
quiqueaderat nulla factus ab arte decor:
verba placent et vox et quodcorrumpere non est;765
quoque minor spes esthoc magis illecupit.
iam dederat cantus lucis praenuntius ales
cum referuntiuvenes in sua castra pedem.
carpitur attonitos absentis imaginesensus
ille; recordanti plura magisque placent.770
sic seditsic culta fuitsic stamina nevit
iniectae collo sic iacuerecomae
hos habuit voltushaec illi verba fuerunt
hic colorhaec facieshic decor oris erat.
ut solet a magno fluctuslanguescere flatu775
sed tamen a ventoqui fuitundatumet
sicquamvis aberat placitae praesentia formae
quemdederat praesens formamanebat amor.
ardetet iniusti stimulisagitatus amoris
comparat indigno vimque metumque toro.780
'exitusin dubio est: audebimus ultima' dixit:
'viderit! audentes forsquedeusque iuvat.
cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus
enselatus cinxit tergaque pressit equi.
accipit aerata iuvenemCollatia porta785
condere iam voltus sole parante suos.
hostisut hospes init penetralia Collatini:
comiter excipitur; sanguineiunctus erat.
quantum animis erroris inest! parat insciarerum
infelix epulas hostibus illa suis.790
functus eratdapibus: poscunt sua tempora somnum;
nox eratet tota luminanulla domo.
surgit et aurata vagina liberat ensem
et venit inthalamosnupta pudicatuos;
utque torum pressit'ferrumLucretiamecum est'795
natus ait regis'Tarquiniusqueloquor.'
illa nihilneque enim vocem viresque loquendi
autaliquid toto pectore mentis habet;
sed tremitut quondamstabulis deprensa relictis
parva sub infesto cum iacet agnalupo.800
quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans.
clamet?at in dextraqui vetetensis erat.
effugiat? positis urgenturpectora palmis
tum primum externa pectora tacta manu.
instatamans hostis precibus pretioque minisque:805
nec prece nec pretionec movet ille minis.
'nil agis: eripiam' dixit 'per criminavitam:
falsus adulterii testis adulter ero:
interimam famulumcum quo deprensa fereris.'
succubuit famae victa puellametu.810
quidvictorgaudes? haec te victoria perdet.
heuquanto regnis nox stetit una tuis!
iamque erat orta dies: passissedet illa capillis
ut solet ad nati mater iturarogum
grandaevumque patrem fido cum coniuge castris815
evocat:et posita venit uterque mora.
utque vident habitumquae luctuscausarequirunt
cui paret exsequiasquoque sit icta malo.
illadiu reticet pudibundaque celat amictu
ora: fluunt lacrimae moreperennis aquae.820
hinc paterhinc coniunx lacrimas solantur etorant
indicet et caeco flentque paventque metu.
ter conataloqui ter destititausaque quarto
non oculos ideo sustulit illasuos.
'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar'inquit825
'eloquar infelix dedecus ipsa meum?'
quaequepotestnarrat; restabant ultima: flevit
et matronales erubueregenae.
dant veniam facto genitor coniunxque coactae:
'quam'dixit 'veniam vos datisipsa nego.'830
nec moracelato fixitsua pectora ferro
et cadit in patrios sanguinulenta pedes.
tumquoque iam moriens ne non procumbat honeste
respicit: haec etiamcura cadentis erat.
ecce super corpuscommunia damnagementes835
obliti decoris virque paterque iacent.
Brutusadesttandemque animo sua nomina fallit
fixaque semanimicorpore tela rapit
stillantemque tenens generoso sanguinecultrum
edidit impavidos ore minante sonos:840
'per tibi egohunc iuro fortem castumque cruorem
perque tuos manesqui mihinumen erunt
Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum.
iamsatis est virtus dissimulata diu.'
illa iacens ad verba oculossine lumine movit845
visaque concussa dicta probare coma.
ferturin exsequias animi matrona virilis
et secum lacrimas invidiamquetrahit.
volnus inane patet: Brutus clamore Quirites
concitatet regis facta nefanda refert.850
Tarquinius cum prole fugit:capit annua consul
iura: dies regnis illa suprema fuit.
Fallimuran veris praenuntia venit hirundo
nec metuit ne qua versarecurrat hiems?
saepe tamenProcnenimium properassequereris855
virque tuo Tereus frigore laetus erit.
(25. H C)(26. A EN) 27. B EQVIR : NP (28. C C)856a
Iamque duaerestant noctes de mense secundo
Marsque citos iunctis curribusurget equos;
ex vero positum permansit Equirria nomen
quaedeus in campo prospicit ipse suo.860
iure venisGradive: locumtua tempora poscunt
signatusque tuo nomine mensis adest.
venimusin portum libro cum mense peracto.
naviget hinc alia iam mihilinter aqua.