Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it

C. PETRONII

SATIRICONLIBER

<. . .>

[I] "Numalio genere Furiarum declamatores inquietanturqui clamant: 'Haecvulnera pro libertate publica excepi; hunc oculum pro vobis impendi:date mihi ducemqui me ducat ad liberos meosnam succisi poplitesmembra non sustinent'? Haec ipsa tolerabilia essentsi adeloquentiam ituris viam facerent. Nunc et rerum tumore etsententiarum vanissimo strepitu hoc tantum proficiunt utcum inforum venerintputent se in alium orbem terrarum delatos. Et ideoego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieriquia nihilex hisquae in usu habemusaut audiunt aut videntsed piratas cumcatenis in litore stantessed tyrannos edicta scribentes quibusimperent filiis ut patrum suorum capita praecidantsed responsa inpestilentiam dataut virgines tres aut plures immolentursedmellitos verborum globuloset omnia dicta factaque quasi papavere etsesamo sparsa.

[III] "Quiinter haec nutriunturnon magis sapere possunt quam bene olere quiin culina habitant. Pace vestra liceat dixisseprimi omniumeloquentiam perdidistis. Levibus enim atque inanibus sonis ludibriaquaedam excitandoeffecistis ut corpus orationis enervaretur etcaderet. Nondum iuvenes declamationibus continebanturcum Sophoclesaut Euripides invenerunt verba quibus deberent loqui. Nondumumbraticus doctor ingenia deleveratcum Pindarus novemque lyriciHomericis versibus canere timuerunt. Et ne poetas quidem adtestimonium citemcerte neque Platona neque Demosthenen ad hoc genusexercitationis accessisse video. Grandis etut ita dicampudicaoratio non est maculosa nec turgidased naturali pulchritudineexsurgit. Nuper ventosa istaec et enormis loquacitas Athenas ex Asiacommigravit animosque iuvenum ad magna surgentes veluti pestilentiquodam sidere adflavitsemelque corrupta regula eloquentia stetit etobmutuit. Ad summamquis postea Thucydidisquis Hyperidis ad famamprocessit? Ac ne carmen quidem sani coloris enituitsed omnia quasieodem cibo pasta non potuerunt usque ad senectutem canescere. Picturaquoque non alium exitum fecitpostquam Aegyptiorum audacia tammagnae artis compendiariam invenit."

[III] Nonest passus Agamemnon me diutius declamare in porticuquam ipse inschola sudaveratsed: "Adulescensinquitquoniam sermonemhabes non publici saporis etquod rarissimum estamas bonam mentemnon fraudabo te arte secreta. <Nihil> nimirum in hisexercitationibus doctores peccant qui necesse habent cuminsanientibus furere. Nam nisi dixerint quae adulescentuli probentut ait Cicero'soli in scolis relinquentur'. Sicut ficti adulatorescum cenas divitum captantnihil prius meditantur quam id quod putantgratissimum auditoribus fore -- nec enim aliter impetrabunt quodpetuntnisi quasdam insidias auribus fecerint -- sic eloquentiaemagisternisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escamquamscierit appetituros esse pisciculossine spe praedae morabitur inscopulo.

[IV] "Quidergo est? Parentes obiurgatione digni suntqui nolunt liberos suossevera lege proficere. Primum enim sic ut omniaspes quoque suasambitioni donant. Deinde cum ad vota properantcruda adhuc studia inforum impelluntet eloquentiamqua nihil esse maius confitenturpueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradusfieriut sapientiae praeceptis animos componerentut verba atrocistilo effoderentut quod vellent imitari diti audirent<utpersuaderent> sibi nihil esse magnificum quod pueris placeret: iamilla grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri inscholis luduntiuvenes ridentur in foroet quod utroque turpiusestquod quisque <puer> perperam didicitin senectuteconfiteri non vult. Sed ne me putes improbasse schedium Lucilianaehumilitatisquod sentioet ipse carmine effingam:

[V] "Artisseverae si quis ambit effectus
mentemque magnis applicatpriusmores
frugalitatis lege poliat exacta.
Nec curet alto regiamtrucem vultu
cliensve cenas inpotentium captet
nec perditisaddictus obruat vino
mentis calorem; neve plausor in scenam
sedeatredemptus histrioniae addictus.
Sed sive armigerae ridentTritonidis arces
seu Lacedaemonio tellus habitatacolono
Sirenumque domusdet primos versibus annos
Maeoniumquebibat felici pectore fontem.
Mox et Socratico plenus grege mittathabenas
liberet ingentis quatiat Demosthenis arma.
HincRomana manus circumfluatet modo Graio
exonerata sono mutetsuffusa saporem.
Interdum subducta foro det pagina cursum
etfortuna sonet celeri distincta meatu.
Dent epulas et bella trucimemorata canore
grandiaque indomiti Ciceronis verba minentur.
Hianimum succinge bonis: sic flumine largo
plenus Pierio defundespectore verba."

[VI] Dumhunc diligentius audionon notavi mihi Ascylti fugam <. . .>Et dum in hoc dictorum aestu in hortis incedoingens scolasticorumturba in porticum venitut apparebatab extemporali declamationenescio cuiusqui Agamemnonis suasoriam exceperat. Dum ergo iuvenessententias rident ordinemque totius dictionis infamantopportunesubduxi me et cursim Ascylton persequi coepi. Sed nec viam diligentertenebam quia <. . .> nec quo loco stabulum esset sciebam.Itaque quocumque ierameodem revertabardonec et cursu fatigatus etsudore iam madens accedo aniculam quandamquae agreste holusvendebat et:

[VII]"Rogoinquammaternumquid scis ubi ego habitem?"Delectata est illa urbanitate tam stulta et: "Quidni sciam?"inquitconsurrexitque et coepit me praecedere. Divinam ego putabamet subinde ut in locum secretiorem venimuscentonem anus urbanareiecit et: "Hicinquitdebes habitare." Cum ego negaremme agnoscere domumvideo quosdam inter titulos nudasque meretricesfurtim spatiantes. Tardeimmo iam sero intellexi me in fornicem essedeductum. Execratus itaque aniculae insidias operui caput et permedium lupanar fugere coepi in alteram partemcum ecce in ipso adituoccurrit mihi aeque lassus ac moriens Ascyltos: putares ab eademanicula esse deductum. Itaque ut ridens eum consalutaviquid in locotam deformi faceret quaesivi.

[VIII]Sudorem ille manibus detersit et: "Si sciresinquitquae mihiacciderunt. -- Quid novi?" inquam ego. At ille deficiens: "Cumerrareminquitper totam civitatem nec invenirem quo loco stabulumreliquissemaccessit ad me pater familiae et ducem se itinerishumanissime promisit. Per anfractus deinde obscurissimos egressus inhunc locum me perduxitprolatoque peculis coepit rogare stuprum. Iampro cella meretrix assem exegeratiam ille mihi iniecerat manum etnisi valentior fuissemdedissem poenas. <. . .> adeo ubiqueomnes mihi videbantur satureum bibisse <. . .> iunctis viribusmolestum contempsimus.
<. . .>

[IX] Quasiper caliginem vidi Gitona in crepidine semitae stantem et in eundemlocum me conieci. Cum quaererem numquid nobis in prandium fraterparassetconsedit puer super lectum et manantes lacrumas polliceextersit. Perturbatus ego habitu fratrisquid accidisset quaesivi.Et ille tarde quidem et invitussed postquam precibus etiamiracundiam miscui: "Tuusinquitist frater seu comes pauloante in conductum accucurritcoepitque mihi velle pudoremextorquere. Cum ego proclamaremgladium strinxit et 'Si Lucretia esinquitTarquinium invenisti'". Quibus ego auditis intentavi inoculos Ascylti manus et: "Quid dicisinquammuliebrispatientiae scortumcuius ne spiritus purus est?" Inhorrescerese finxit Ascyltosmox sublatis fortius manibus longe maiore nisuclamavit: "Non tacesinquitgladiator obscenequem de ruinaharena dimisit? Non tacesnocturne percussorqui ne tum quidemcumfortiter facerescum pura muliere pugnasticuius eadem ratione inviridario frater fuiqua nunc in deversorio puer es. -- Subduxistiteinquama praeceptoris colloquio.

[X] --Quid egohomo stultissimefacere debuicum fame morerer? Anvidelicet audirem sententiasid est vitrea fracta et somnioruminterpretamenta? Multo me turpior es tu herculequi ut foriscenarespoetam laudasti". Itaque ex turpissima lite in risumdiffusi pacatius ad reliqua secessimus. <. . .>
Rursus inmemoriam revocatus iniuriae: "Ascylteinquamintellego nobisconvenire non posse. Itaque communes sarcinulas partiamur acpaupertatem nostram privatis questibus temptemus expellere. Et tulitteras scis et ego. Ne quaestibus tuis obstemaliud aliquidpromittam; alioqui mille causae quotidie nos collident et per totamurbem rumoribus different."
Non recusavit Ascyltos et:"Hodieinquitquia tanquam scholastici ad cenam promisimusnon perdamus noctem. Cras autemquia hoc libetet habitationem mihiprospiciam et aliquem fratrem. -- Tardum estinquamdifferre quodplacet."
Hanc tam praecipitem divisionem libido faciebat; iamdudum enim amoliri cupiebam custodem molestumut veterem cum Gitonemeo rationem reducerem. <. . .>

[XI]Postquam lustravi oculis totam urbemin cellulam rediiosculisquetandem bona fide exactis alligo artissimis complexibus puerumfruorque votis usque ad invidiam felicibus. Nec adhuc quidem omniaerant factacum Ascyltos furtim se foribus admovitdiscussisquefortissime claustris invenit me cum fratre ludentem. Risu itaqueplausuque cellulam implevitopertum me amiculo evoluit et: "Quidagebasinquitfrater sanctissime? Quid? Vesticontubernium facis?"Nec se solum intra verba continuitsed lorum de pera soluit et mecoepit non perfunctorie verberareadiectis etiam petulantibusdictis: "Sic dividere cum fratre nolito." <. . .>

[XII]Veniebamus in forum deficiente iam diein quo notavimus frequentiamrerum venaliumnon quidem pretiosarum sed tamen quarum fidem maleambulantem obscuritas temporis facillime tegeret. Cum ergo et ipsiraptum latrocinio pallium detulissemusuti occasione opportunissimacoepimus atque in quodam angulo laciniam extremam concuteresi quemforte emptorem splendor vestis posset adducere. Nec diu moratusrusticus quidam familiaris oculis meis cum muliercula comite propiusaccessit ac diligentius considerare pallium coepit. Invicem Ascyltosiniecit contemplationem super umeros rustici emptorisac subitoexanimatus conticuit. Ac ne ipse quidem sine aliquo motu hominemconspexinam videbatur ille mihi essequi tunicam in solitudineinvenerat. Plane is ipse erat. Sed cum Ascyltos timeret fidemoculorumne quid temere faceretprius tanquam emptor propiusaccessit detraxitque umeris laciniam et diligentius temptavit.

[XIII] Olusum fortunae mirabilem! Nam adhuc ne suturae quidem attuleratrusticus curiosas manussed tanquam mendici spolium etiam fastidiosevenditabat. Ascyltos postquam depositum esse inviolatum vidit etpersonam vendentis contemptamseduxit me paululum a turba et: "Scisinquitfraterrediisse ad nos thesaurum de quo querebar? Illa esttunicula adhucut apparetintactis aureis plena. Quid ergo facimusaut quo iure rem nostram vindicamus?" Exhilaratus ego non tantumquia praedam videbamsed etiam quod fortuna me a turpissimasuspicione dimiseratnegavi circuitu agendum sed plane iure civilidimicandumut si nollet alienam rem domino redderead interdictumveniret.

[XIV]Contra Ascyltos leges timebat et: "Quisaiebathoc loco nosnovitaut quis habebit dicentibus fidem? Mihi plane placet emerequamvis nostrum sitquod agnoscimuset parvo aere recuperare potiusthesaurumquam in ambiguam litem descendere:
Quid faciant legesubi sola pecunia regnat
aut ubi paupertas vincere nullapotest?
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera
non numquamnummis vendere vera solent.
Ergo iudicium nihil est nisi publicamerces
atque eques in causa qui sedetempta probat."
Sedpraeter unum dipondiumquo cicer lupinosque destinaveramus mercarinihil ad manum erat. Itaque ne interim praeda discederetvel minorispallium addicere placuit ut pretium maioris compendii levioremfaceret iacturam. Cum primum ergo explicuimus mercemmulier opertocapitequae cum rustico steteratinspectis diligentius signisiniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione latronestenere clamavit. Contra nos perturbatine videremur nihil agereetipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidiaproclamarenostra esse spolia quae illi possiderent. Sed nullogenere par erat causaet cociones qui ad clamorem confluxerantnostram scilicet de more ridebant invidiamquod pro illa partevindicabant pretiosissimam vestempro hac pannuciam ne centonibusquidem bonis dignam. Hinc Ascyltos bene risum discussitqui silentiofacto:

[XV]"Videmusinquitsuam cuique rem esse carissimam; reddant nobistunicam nostram et pallium suum recipiant." Etsi rusticomulierique placebat permutatioadvocati tamen iam paene nocturniqui volebant pallium lucri facereflagitabant uti apud se utraquedeponerentur ac postero die iudex querelam inspiceret. Neque enim restantumquae viderentur in controversiam essesed longe aliudquaeri<quod> in utraque parte scilicet latrocinii suspiciohaberetur. Iam sequestri placebantet nescio quis ex cocionibuscalvustuberosissimae frontisqui solebat aliquando etiam causasagereinvaserat pallium exhibiturumque crastino die affirmabat.Ceterum apparebat nihil aliud quaeri nisi ut semel deposita vestisinter praedones strangulareturet nos metu criminis non veniremus adconstitutum. <. . .> Idem plane et nos volebamus. Itaqueutriusque partis votum casus adiuvit. Indignatus enim rusticus quodnos centonem exhibendum postularemusmisit in faciem Ascylti tunicamet liberatos querela iussit pallium deponerequod solum litemfaciebatet recuperatout putabamusthesauro in deversoriumpraecipites abimuspraeclusisque foribus ridere acumen non minuscocionum quam calumniantium coepimusquod nobis ingenti calliditatepecuniam reddidissent.
Nolo quod cupio statim tenere
necvictoria mi placet parata.

[XVI] Sedut primum beneficio Gitonis praeparata nos implevimus cenaostiumsatis audaci strepitu impulsum exsonuit. Cum et ipsi ergo pallidirogaremus quis esset: "Aperiinquitiam scies." Dumqueloquimursera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito foresadmiserunt intrantem. Mulier autem erat operto capiteet: "Mederisisseinquitvos putabatis? Ego sum ancilla Quartillaecuiusvos sacrum ante cryptam turbastis. Ecce ipsa venit ad stabulumpetitque ut vobiscum loqui liceat. Nolite perturbari. Nec accusaterrorem vestrum nec punitimmo potius miraturquis deus iuvenes tamurbanos in suam regionem detulerit."

[XVII]Tacentibus adhuc nobis et ad neutram partem adsentationemflectentibus intravit ipsauna comitata virginesedensque supertorum meum diu flevit. Ac ne tunc quidem nos ullum adiecimus verbumsed attoniti expectavimus lacrimas ad ostentationem doloris paratas.Vt ergo tam ambitiosus detonuit imberretexit superbum pallio caputet manibus inter se usque ad articulorum strepitum constrictis:"Quaenam estinquithaec audaciaaut ubi fabulas etiamantecessura latrocinia didicistis? Misereor mediusfidius vestri;neque enim impune quisquam quod non licuitaspexit. Vtique nostraregio tam praesentibus plena est numinibusut facilius possis deumquam hominem invenire. Ac ne me putetis ultionis causa huc venisse;aetate magis vestra commoveor quam iniuria mea. Imprudentes enimutadhuc putoadmisistis inexpiabile scelus. Ipsa quidem illa noctevexata tam periculoso inhorrui frigoreut tertianae etiam impetumtimeam. Et ideo medicinam sommo petiiiussaque sum vos perquirereatque impetum morbi monstrata subtilitate lenire. Sed de remedio nontam valde laboro; maior enim in praecordiis dolor saenitqui meusque ad necessitatem mortis deducitne scilicet iuvenili impulsilicentia quod in sacello Priapi vidistis vulgetisdeorumque consiliaproferatis in populum. Protendo igitur ad genua vestra supinas manuspetoque et oro ne nocturnas religiones iocum risumque faciatisnevetraducere velitis tot annorum secretaquae vix mille hominesnoverunt."

[XVIII]Secundum hanc deprecationem lacrimas rursus effudit gemitibusquelargis concussa tota facie ac pectore torum meum pressit. Ego eodemtempore et misericordia turbatus et metubonum animum habere eamiussi et de utroque esse securam: nam neque sacra quemquamvulgaturumet si quod praeterea aliud remedium ad tertianam deusilli monstrassetadiuvaturos nos divinam providentiam vel periculonostro. Hilarior post hanc pollicitationem facta mulier basiavit mespissiuset ex lacrimis in risum mota descendentes ab aure capillosmeos lenta manu duxit et: "Facioinquitindutias vobiscumeta constituta lite dimitto. Quod si non adnuissetis de hac medicinaquam petoiam parata erat in crastinum turbaquae et iniuriam meamvindicaret et dignitatem:
Contemni turpe estlegem donaresuperbum;
hoc amoquod possum qua libet ire via.
Nam sane etsapiens contemptus iurgia nectit
et qui non iugulatvictor abiresolet.
Complosis deinde manibus in tantum repente risum effusaestut timeremus. Idem ex altera parte et ancilla fecitquae priorveneratidem virgunculaquae una intraverat.

[XIX]Omnia mimico risu exsonuerantcum interim nos quae tam repentinaesset mutatio animorum facta ignoraremusac modo nosmetipsosmodomulieres intueremur. <. . .>
"Ideo vetui hodie in hocdeversorio quemquam mortalium admittiut remedium tertianae sineulla interpellatione a vobis acciperem." Vt haec dixitQuartillaAscyltos quidem paulisper obstupuitego autem frigidiorhieme Gallica factus nullum potui verbum emittere. Sed ne quidtristius expectaremcomitatus faciebat. Tres enim erant mulierculaesi quid vellent conariinfirmissimaescilicet contra nos<quibus>si nihil aliudvirilis sexus esset. At praecincti certe altiuseramus. Immo ego sic iam paria composueram utsi depugnandum foretipse cum Quartilla consisteremAscyltos cum ancillaGiton cumvirgine. <. . .> Tunc vero excidit omnis constantia attonitiset mors non dubia miserorum oculos coepit obducere. <. . .>

[XX]"Rogoinquamdominasi quid tristius parascelerius confice:neque enim tam magnum facinus admisimusut debeamus torti perire."Ancillaquae Psyche vocabaturlodiculam in pavimento diligenterextendit. Sollicitavit inguina mea mille iam mortibus frigida.Operuerat Ascyltos pallio caputadmonitus scilicet periculosum essealienis intervenire secretis. Duas institas ancilla protulit de sinualteraque pedes nostros alligavitaltera manus. <. . .>
Ascyltosiam deficiente fabularum contextu: "Quid? Egoinquitnon sumdignus qui bibam?" Ancilla risu meo prodita complosit manus et:"Apposui: quidem adulescenssolus tantum medicamentum ebibisti?-- Itane est? inquit Quartillaquicquid saturei fuitEncolpiusebibit?" Non indecenti risu latera commovit. Ac ne Giton quidemultimo risum tenuitutique postquam virguncula cervicem eius invasitet non repugnanti puero innumerabilia oscula dedit.

[XXI]Volebamus miseri exclamaresed nec in auxilio erat quisquamet hincPsyche acu comatoria cupienti mihi invocare Quiritum fidem malaspungebatillinc puella penicilloquod et ipsum satureo tinxeratAscylton opprimebat. <. . .>
Vltimo cinaedus supervenitmyrtea subornatus gausapa cinguloque succinctus . . . modo extortisnos clunibus ceciditmodo basiis olidissimis inquinavitdonecQuartillaballaenaceam tenens virgam alteque succinctaiussitinfelicibus dari missionem. <. . .>
Vterque nostrumreligiosissimis iuravit verbis inter duos periturum esse tamhorribile secretum. Intraverunt palaestritae quamplures et noslegitimo perfusos oleo refecerunt. Vtcunque ergo lassitudine abiectacenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumusin qua treslecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissimeexpositus. Iussi ergo discubuimuset gustatione mirifica initiativino etiam Falerno inundamur. Excepti etiam pluribus ferculis cumlaberemur in somnum: "Itane est? inquit Quartillaetiam dormirevobis in mente estcum sciatis Priapi genio pervigilium deberi?"<. . .>

[XXII] CumAscyltos gravatus tot malis in somnum labereturilla quae iniuriadepulsa fuerat ancilla totam faciem eius fuligine longa perfricuitet non sentientis labra umerosque sopitionibus pinxit.
Iam egoetiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni; idemet tota intra forisque familia feceratatque alii circa pedesdiscumbentium sparsi iacebantalii parietibus applicitiquidam inipso limine coniunctis manebant capitibus; lucernae quoque umoredefectae tenue et extremum lumen spargebantcum duo Syri expilaturilagoenam triclinium intraveruntdumque inter argentum avidiusrixanturdiductam fregerunt lagoenam. Cecidit etiam mensa cumargentoet ancillae super torum marcentis excussum forte altiuspoculum caput <fere> fregit.
Ad quem ictum exclamavit illapariterque et fures prodidit et partem ebriorum excitavit. Syri illiqui venerant ad praedampostquam deprehensos se intellexeruntpariter secundum lectum concideruntut putares hoc convenisseetstertere tanquam olim dormientes coeperunt.
Iam et tricliniarchesexperrectus lucernis occidentibus oleum infuderatet pueri detersispaulisper oculis redierant ad ministeriumcum intrans cymbalistriaet concrepans aera omnes excitavit.

[XXIII]Refectum igitur est convivium et rursus Quartilla ad bibendumrevocavit. Adiuvit hilaritatem comissantis cymbalistria.
Intratcinaedushomo omnium insulsissimus et plane illa domo dignusqui utinfractis manibus congemuiteiusmodi carmina effudit:
Huc hucconvenite nuncspatalocinaedi
pede tenditecursum additeconvolate planta
femore faciliclune agili et manuprocaces
mollesveteresDeliaci manu recisi.
Consumptisversibus suis immundissimo me basio conspuit. Mox et super lectumvenit atque omni vi detexit recusantem. Super inguina mea diumultumque frustra moluit. Profluebant per frontem sudantis acaciaeriviet inter rugas malarum tantum erat cretaeut putares detectumparietem nimbo laborare.

[XXIV] Nontenui ego diutius lacrimassed ad ultimam perductus tristitiam:"Quaesoinquamdominacerte embasicoetan iusseras dari."Complosit illa tenerius manus et: "Oinquithominem acutumatque urbanitatis vernaculae fontem! Quid? Tu non intellexerascinaedum embasicoetan vocari?" Deinde ne contubernali meo meliussuccederet: "Per fideminquamvestramAscyltos in hoctriclinio solus ferias agit? -- Itainquit Quartillaet Ascyltoembasicoetas detur". Ab hac voce equum cinaedus mutavittransituque ad comitem meum facto clunibus eum basiisque distrivit.Stabat inter haec Giton et risu dissolvebat ilia sua. Itaqueconspicata eum Quartillacuius esset puer diligentissimasciscitatione quaesivit. Cum ego fratrem meum esse dixissem: "Quareergoinquitme non basiavit?" vocatumque ad se in osculumadplicuit. Mox manum etiam demisit in sinum et pertractato vasculotam rudi: "Haecinquitbelle cras in promulside libidinisnostrae militabit; hodie enim post asellum diaria non sumo".

[XXV] Cumhaec diceretad aurem eius Psyche ridens accessit et cum dixissetnescio quid: "Itaitainquit Quartillabene admonuisti. Curnonquia bellissima occasio estdevirginatur Pannychis nostra?"Continuoque producta est puella satis bella et quae non plus quamseptem annos habere videbaturea ipsa quae primum cum Quartilla incellam venerat nostram. Plaudentibus ergo universis et postulantibusnuptiasobstupui ego et nec Gitonaverecundissimum puerumsufficere huic petulantiae adfirmavinec puellam eius aetatis esseut muliebris patientiae legem posset accipere." ItainquitQuartillaminor est ista quam ego fuicum primum virum passa sum?Iunonem meam iratam habeamsi unquam me meminerim virginem fuisse.Nam et infans cum paribus inquinata sumet subinde procedentibusannis maioribus me pueris adplicuidonec ad hanc aetatem perveni.Hinc etiam puto proverbium natum illudut dicatur posse taurumtollerequi vitulum sustulerit." Igitur ne maiorem iniuriam insecreto frater acciperetconsurrexi ad officium nuptiale.

[XXVI] IamPsyche puellae caput involverat flammeoiam embasicoetas praeferebatfacemiam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerantthalamumque incesta exornaverant veste. Tum Quartilla quoqueiocantium libidine accensa et ipsa surrexitcorreptumque Gitona incubiculum traxit.
Sine dubio non repugnaverat puerac ne puellaquidem tristis expaverat nuptiarum nomen. Itaque cum inclusiiacerentconsedimus ante limen thalamiet in primis Quartilla perrimam improbe diductam adplicuerat oculum curiosumlusumque puerilemlibidinosa speculabatur diligentia. Me quoque ad idem spectaculumlenta manu traxitet quia considerantium <co>haeserant vultusquicquid a spectaculo vacabatcommovebat obiter labra et me tamquamfurtivis subinde osculis verberabat. <. . .>
Abiecti inlectis sine metu reliquam exegimus noctem. <. . .>
Veneratiam tertius diesid est expectatio liberae cenaesed tot vulneribusconfossis fuga magis placebat quam quies. Itaque cum maestideliberaremus quonam genere praesentem evitaremus procellamunusservus Agamemnonis interpellavit trepidantes et: "Quid? vosinquitnescitis hodie apud quem fiat? Trimalchiolautissimus homo.Horologium in triclinio et bucinatorem habet subornatumut subindesciat quantum de vita perdiderit!"
Amicimur ergo diligenterobliti omnium malorum et Gitona libentissime servile officium tuentemiubemus in balneum sequi.

[XXVII]Nos interim vestiti errare coepimusimmo iocari magis et circulisaccederecum subito videmus senem calvumtunica vestitum russeainter pueros capillatos ludentem pila. Nec tam pueri nosquamquamerat operae pretiumad spectaculum duxerantquam ipse paterfamiliaequi soleatus pila prasina exercebatur. Nec amplius eamrepetebat quae terram contigeratsed follem plenum habebat servussufficiebatque ludentibus. Notavimus etiam res novas: nam duospadones in diversa parte circuli stabantquorum alter matellamtenebat argenteamalter numerabat pilasnon quidem eas quae intermanus lusu expellente vibrabantsed eas quae in terramdecidebant.
Cum has ergo miraremur lautitiasaccurrit Menelaus:"Hic estinquitapud quem cubitum ponitiset quidem iamprincipium cenae videtis. Et iam non loquebatur Menelaus cumTrimalchio digitos concrepuitad quod signum matellam spado ludentisubiecit. Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manusdigitosquepaululum adspersos in capite pueri tersit.

[XXVIII]Longum erat singula excipere. Itaque intravimus balneumet sudorecalfacti momento temporis ad frigidam eximus. Iam Trimalchio unguentoperfusus tergebaturnon linteissed palliis ex lana mollissimafactis. Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabantet cum plurimum rixantes effunderentTrimalchio hoc suum propinassedicebat. Hinc involutus coccina gausapa lecticae impositus estpraecedentibus phaleratis cursoribus quattuor et chiramaxioin quodeliciae eius vehebanturpuer vetuluslippusdomino Trimalchionedeformior. Cum ergo auferreturad caput eius symphoniacus cumminimis tibiis accessit et tanquam in aurem aliquid secreto dicerettoto itinere cantavit.
Sequimur nos admiratione iam saturi et cumAgamemnone ad ianuam pervenimusin cuius poste libellus erat cum hacinscriptione fixus:
QVISQVIS SERVVS SINE DOMINICO IVSSV FORASEXIERIT ACCIPIET PLAGAS CENTVM.
In aditu autem ipso stabatostiarius prasinatuscerasino succinctus cinguloatque in lanceargentea pisum purgabat. Super limen autem cavea pendebat aurea inqua pica varia intrantes salutabat.

[XXIX]Ceterum ego dum omnia stupeopaene resupinatus crura mea fregi. Adsinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingenscatena vinctusin pariete erat pictus superque quadrata litterascriptum
CAVE CANEM.
Et collegae quidem mei riserunt. Ego autemcollecto spiritu non destiti totum parientem persequi. Erat autemvenalicium <cum> titulis pictiset ipse Trimalchio capillatuscaduceum tenebat Minervamque ducente Romam intrabat. Hinc quemadmodumratiocinari didicissetdeinque dispensator factus essetomniadiligenter curiosus pictor cum inscriptione reddiderat. In deficientevero iam porticu levatum mento in tribunal excelsum Mercuriusrapiebat. Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcaeaurea pensa torquentes. Notavi etiam in porticu gregem cursorum cummagistro se exercentem. Praeterea grande armarium in angulo vidiincuius aedicula erant Lares argentei positi Venerisque signummarmoreum et pyxis aurea non pusillain qua barbam ipsius conditamesse dicebant. Interrogare ergo atriensem coepiquas in mediopicturas haberent." Iliada et Odyssianinquitac Laenatisgladiatorium munus."

[XXX] Nonlicebat <tam multa otiose> considerare. Nos iam ad tricliniumperveneramusin cuius parte prima procurator rationes accipiebat. Etquod praecipue miratus sumin postibus triclinii fasces erant cumsecuribus fixiquorum imam partem quasi embolum navis aeneumfiniebatin quo erat scriptum:
C. POMPEIO TRIMALCHIONI SEVIROAVGVSTALI CINNAMVS DISPENSATOR.
Sub eodem titulo et lucernabilychnis de camera pendebatet duae tabulae in utroque postedefixaequarum alterasi bene meminihoc habebat inscriptum:
IIIET PRIDIE KALENDAS IANVARIAS C. NOSTER FORAS CENAT
altera lunaecursum stellarumque septem imagines pictas; et qui dies boni quiqueincommodi essentdistinguente bulla notabantur.
His repletivoluptatibus cum conaremur in triclinium intrareexclamavit unus expuerisqui super hoc officium erat positus: "Dextro pede!"Sine dubio paulisper trepidavimusne contra praeceptum aliquisnostrum limen transiret.
Ceterum ut pariter movimus dextrosgressusservus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogarecoepitut se poenae eriperemus: nec magnum esse peccatum suumpropter quod periclitaretur; subducta enim sibi vestimentadispensatoris in balneoquae vix fuissent decem sestertiorum.Retulimus ergo dextros pedesdispensatoremque in atrio aureosnumerantem deprecati sumus ut servo remitteret poenam. Superbus illesustulit vultum et: "Non tam iactura me movetinquitquamneglegentia nequissimi servi. Vestimenta mea cubitoria perdiditquaemihi natali meo cliens quidam donaveratTyria sine dubiosed iamsemel lota. Quid ergo est? dono vobis eum."

[XXXI]Obligati tam grandi beneficio cum intrassemus tricliniumoccurritnobis ille idem servuspro quo rogaveramuset stupentibusspississima basia impegit gratias agens humanitati nostrae." Adsummamstatim scietisaitcui dederitis beneficium. Vinumdominicum ministratoris gratia est."
Tandem ergo discubuimuspueris Alexandrinis aquam in manus nivatam infundentibusaliisqueinsequentibus ad pedes ac paronychia cum ingenti subtilitatetollentibus. Ac ne in hoc quidem tam molesto tacebant officiosedobiter cantabant. Ego experiri volui an tota familia cantaretitaquepotionem poposci. Paratissimus puer non minus me acido canticoexcepitet quisquis aliquid rogatus erat ut daret. Pantomimi chorumnon patris familiae triclinium crederes.
Allata est tamen gustatiovalde lauta; nam iam omnes discubuerant praeter ipsum Trimachionemcui locus novo more primus servabatur. Ceterum in promulsidariasellus erat Corinthius cum bisaccio positusqui habebat olivas inaltera parte albasin altera nigras. Tegebant asellum duae lancesin quarum marginibus nomen Trimalchionis inscriptum erat et argentipondus. Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle acpapavere sparsos. Fuerunt et tomacula supra craticulam argenteamferventia posita et infra craticulam Syriaca pruna cum granis Punicimali.

[XXXII] Inhis eramus lautitiiscum Trimalchio ad symphoniam allatus estpositusque inter cervicalia minutissima expressit imprudentibusrisum. Pallio enim coccineo adrasum excluserat caputcircaqueoneratas veste cervices laticlaviam immiserat mappam fimbriis hincatque illinc pendentibus. Habebat etiam in minimo digito sinistraemanus anulum grandem subauratumextremo vero articulo digitisequentis minoremut mihi videbaturtotum aureumsed plane ferreisveluti stellis ferruminatum. Et ne has tantum ostenderet divitiasdextrum nudavit lacertum armilla aurea cultum et eboreo circulolamina splendente conexo.

[XXXIII]Vt deinde pinna argentea dentes perfodit: "Amiciinquitnondummihi suave erat in triclinium veniresed ne diutius absentivos moraevobis essemomnem voluptatem mihi negavi. Permittetis tamen finirilusum." Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinistesserisnotavique rem omnium delicatissimam. Pro calculis enimalbis ac nigris aureos argenteosque habebat denarios.
Interim dumille omnium textorum dicta inter lusum consumitgustantibus adhucnobis repositorium allatum est cum corbein quo gallina erat ligneapatentibus in orbem alisquales esse solent quae incubant ova.Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleamcoeperunterutaque subinde pavonina ova divisere convivis. Convertitad hanc scenam Trimalchio vultum et: "Amiciaitpavonis ovagallinae iussi supponi. Et mehercules timeo ne iam concepti sint.Temptemus tamensi adhuc sorbilia sunt." Accipimus noscochlearia non minus selibras pendentiaovaque ex farina pinguifigurata pertundimus. Ego quidem paene proieci partem meamnamvidebatur mihi iam in pullum coisse. Deinde ut audivi veteremconvivam: "Hic nescio quid boni debet esse"persecutusputamen manupinguissimam ficedulam inveni piperato vitellocircumdatam.

[XXXIV]Iam Trimalchio eadem omnia lusu intermisso poposcerat feceratquepotestatem clara vocesiquis nostrum iterum vellet mulsum sumerecum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a chorocantante rapiuntur. Ceterum inter tumultum cum forte paropsisexcidisset et puer iacentem sustulissetanimadvertit Trimalchiocolaphisque obiurgari puerum ac proicere rursus paropsidem iussit.Insecutus est supellecticarius argentumque inter reliqua purgamentascopis coepit everrere. Subinde intraverunt duo Aethiopes capillaticum pusillis utribusquales solent esse qui harenam in amphitheatrosparguntvinumque dederunt in manus; aquam enim nemoporrexit.
Laudatus propter elegantias dominus: "AequuminquitMars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiteret putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia suafacient."
Statim allatae sunt amphorae vitreae diligentergypsataequarum in cervicibus pittacia erant affixa cum hoctitulo:
FALERNVM OPIMIANVM ANNORVM CENTVM.
Dum titulosperlegimuscomplosit Trimalchio manus et: "Eheuinquitergodiutius vivit vinum quam homuncio. Quare tangomenas faciamus. Vitavinum est. Verum Opimianum praesto. Heri non tam bonum posuietmulto honestiores cenabant." Potantibus ergo nobis etaccuratissime lautitias mirantibus larvam argenteam attulit servussic aptatam ut articuli eius vertebraeque laxatae in omnem partemflecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecissetetcatenatio mobilis aliquot figuras exprimeretTrimalchioadiecit:
Eheu nos miserosquam totus homuncio nil est!
Sicerimus cunctipostquam nos auferet Orcus.
Ergo vivamusdum licetesse bene.

[XXXV]Laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnumnovitas tamen omnium convertit oculos. Rotundum enim repositoriumduodecim habebat signa in orbe dispositasuper quae propriumconvenientemque materiae structor imposuerat cibum: super arietemcicer arietinumsuper taurum bubulae frustumsuper geminostesticulos ac rienessuper cancrum coronamsuper leonem ficumAfricanamsuper virginem steriliculamsuper libram stateram incuius altera parte scriblita eratin altera placentasuperscorpionem pisciculum marinumsuper sagittarium oclopetamsupercapricornum locustam marinamsuper aquarium anseremsuper piscesduos mullos. In medio autem caespes cum herbis excisus favumsustinebat. Circumferebat Aegyptius puer clibano argenteo panem. <.. .> Atque ipse etiam taeterrima voce de Laserpiciario mimocanticum extorsit. Nos ut tristiores ad tam viles accessimus cibos:"Suadeoinquit Trimalchiocenemus; hoc est ius cenae".

[XXXVI]Haec ut dixitad symphoniam quattuor tripudiantes procurreruntsuperioremque partem repositorii abstulerunt. Quo factovidemusinfra altitia et sumina leporemque in medio pinnis subornatumutPegasus videretur. Notavimus etiam circa angulos repositorii Marsyasquattuorex quorum utriculis garum piperatum currebat super piscesqui <tamquam> in euripo natabant. Damus omnes plausum a familiainceptum et res electissimas ridentes aggredimur. Non minus etTrimalchio eiusmodi methodio laetus: "Carpe!"inquit.Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravitobsoniumut putares essedarium hydraule cantante pugnare. Ingerebatnihilo minus Trimalchio lentissima voce: "Carpe! Carpe!"Ego suspicatus ad aliquam urbanitatem totiens iteratam vocempertinerenon erubui eum qui supra me accumbebathoc ipsuminterrogare. At illequi saepius eiusmodi ludos spectaverat: "Videsilluminquitqui obsonium carpit: Carpus vocatur. Ita quotiescumquedicit 'Carpe'eodem verbo et vocat et imperat".

[XXXVII]Non potui amplius quicquam gustaresed conversus ad eumut quamplurima exciperemlonge accersere fabulas coepi sciscitariquequaeesset mulier illa quae huc atque illuc discurreret." VxorinquitTrimalchionisFortunata appellaturquae nummos modiometitur. Et modomodo quid fuit? Ignoscet mihi genius tuusnoluisses de manu illius panem accipere. Nuncnec quid nec quareincaelum abiit et Trimalchionis topanta est. Ad summammero meridie sidixerit illi tenebras essecredet. Ipse nescit quid habeatadeosaplutus est; sed haec lupatria providet omniaet ubi non putes. Estsiccasobriabonorum consiliorum: tantum auri vides. Est tamenmalae linguaepica pulvinaris. Quem amatamat; quem non amatnonamat. Ipse Trimalchio fundos habetquantum milvi volantnummorumnummos. Argentum in ostiarii illius cella plus iacetquam quisquamin fortunis habet. Familia vero -- babae babae! -- non meherculesputo decumam partem esse quae dominum suum noverit. Ad summamquemvis ex istis babaecalis in rutae folium coniciet.

[XXXVIII]" Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur:lanacredraepiper; lacte gallinaceum si quaesierisinvenies. Adsummamparum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emiteteos culavit in gregem. Mel Atticum ut domi nascereturapes abAthenis iussit afferri; obiter et vernaculae quae suntmeliusculae aGraeculis fient. Ecce intra hos dies scripsitut illi ex India semenboletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam habetquae non exonagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut conchyliatum autcoccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo! Reliquos autemcollibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum quiin imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilocrevit. Modo solebat collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt --ego nihil sciosed audivi -- quom Incuboni pilleum rapuissetetthesaurum invenit. Ego nemini invideosi quid deus dedit. Est tamensub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime cum hoc tituloproscripsit:
C. POMPEIVS DIOGENES EX KALENDIS IVLIIS CENACVLVMLOCAT; IPSE ENIM DOMVM EMIT.
Quid ille qui libertini loco iacet?Quam bene se habuit! Non impropero illi. Sestertium suum viditdeciessed male vacillavit. Non puto illum capillos liberos habere.Nec mehercules sua culpa; ipso enim homo melior non est; sed libertisceleratiqui omnia ad se fecerunt. Scito autem: sociorum olla malefervetet ubi semel res inclinata estamici de medio. Et quamhonestam negotiationem exercuitquod illum sic vides! Libitinariusfuit. Solebat sic cenarequomodo rex: apros gausapatosoperapistoriaaviscocospistores. Plus vini sub mensa effundebaturquam aliquis in cella habet. Phantasianon homo. Inclinatis quoquerebus suiscum timeret ne creditores illum conturbare existimarenthoc titulo auctionem proscripsit:
C. IVLIVS PROCVLVS AVCTIONEMFACIET RERVM SVPERVACVARVM."

[XXXIX]Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam iam sublatum eratferculumhilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operamcoeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum: "Hoc vinuminquitvos oportet suave faciatis: pisces natare oportet. Rogomeputatis illa cena esse contentumquam in theca repositoriivideratis?
Sic notus Vlixes?
Quid ergo est? Oportet etiam intercenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescantqui mehominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potestafferrisicut ille tericulus ia<m se>mel habuit praxim. Caelushicin quo duodecim dii habitantin totidem se figuras convertitet modo fit aries. Itaque quisquis nascitur illo signomulta pecorahabetmultum lanaecaput praeterea durumfrontem expudoratamcornum acutum. Plurimi hoc signo scolastici nascuntur et arietilli."Laudamus urbanitatem mathematici; itaque adiecit: "Deinde totuscaelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi nascuntur et bubulci etqui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae et boves etcolei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum: ideomultis pedibus stoet in mari et in terra multa possideo; nam canceret hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posuine genesim meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi.In virgine mulieres et fugitivi et compediti; in libra laniones etunguentarii et quicunque aliquid expendunt; in scorpione venenarii etpercussores; in sagittario strabonesqui holera spectantlardumtollunt; in capricorno aerumnosiquibus prae mala sua cornuanascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatoreset rhetores. Sic orbis vertitur tanquam molaet semper aliquid malifacitut homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in mediocaespitem videtis et super caespitem favumnihil sine ratione facio.Terra mater est in medio quasi ovum corrotundataet omnia bona in sehabet tanquam favus."

[XL]"Sophos!" universi clamamuset sublatis manibus ad camaramiuramus Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non fuissedonec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt torisin quibusretia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationisapparatus. Necdum sciebamus <quo> mitteremus suspicionesnostrascum extra triclinium clamor sublatus est ingenset eccecanes Laconici etiam circa mensam discurrere coeperunt. Secutum esthos repositoriumin quo positus erat primae magnitudinis aperetquidem pilleatuse cuius dentibus sportellae dependebant duaepalmulis textaealtera caryatisaltera thebaicis repleta. Circaautem minores porcelli ex coptoplacentis factiquasi uberibusimminerentscrofam esse positam significabant. Et hi quidemapophoreti fuerunt.
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpusaccessitqui altilia laceraveratsed barbatus ingensfasciiscruralibus alligatus et alicula subornatus polymitastrictoquevenatorio cultro latus apri vehementer percussitex cuius plagaturdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus fueruntet eoscirca triclinium volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuiqueiussisset referriTrimalchio adiecit: "Etiam videtequamporcus ille silvaticus lotam comederit glandem." Statim pueri adsportellas accesserunt quae pendebant e dentibusthebaicasque etcaryatas ad numerum divisere cenantibus.

[XLI]Interim egoqui privatum habebam secessumin multas cogitationesdiductus sumquare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnisbacalusias consumpsiduravi interrogare illum interpretem meumquodme torqueret. At ille: "Plane etiam hoc servus tuus indicarepotest: non enim aenigma estsed res aperta. Hic apercum herisumma cena eum vindicasseta conviviis dimissus <est>; itaquehodie tamquam libertus in convivium revertitur." Damnavi egostuporem meum et nihil amplius interrogavine viderer nunquam interhonestos cenasse.
Dum haec loquimurpuer speciosusvitibushederisque redimitusmodo Bromiuminterdum Lyaeum Euhiumqueconfessuscalathisco uvas circumtulitet poemata domini suiacutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio:"Dionyseinquitliber esto." Puer detraxit pilleum aprocapitique suo imposuit. Tum Trimalchio rursus adiecit: "Nonnegabitis meinquithabere Liberum patrem." Laudamus dictumTrimalchioniset circumeuntem puerum sane perbasiamus.
Ab hocferculo Trimalchio ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyrannonacti coepimus invitare convivarum sermones.
Dama itaque primuscum pataracina poposcisset: "Diesinquitnihil est. Dum versastenox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta intriclinium ire. Et mundum frigus habuimus. Vix me balneus calfecit.Tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxiet plane matussum. Vinus mihi in cerebrum abiit."

[XLII]Excepit Seleucus fabulae partem et: "Egoinquitnon cotidielavor; baliscus enim fullo est: aqua dentes habetet cor nostrumcotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxifrigori laecasindico. Nec sane lavare potui; fui enim hodie in funus. Homo bellustam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modomodo me appellavit.Videor mihi cum illo loqui. Heueheu! Vtres inflati ambulamus.Minoris quam muscae sumus. <Illae> tamen aliquam virtutemhabent; nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinaxfuisset! Quinque dies aquam in os suum non coniecitnon micam panis.Tamen abiit ad plures. Medici illum perdideruntimmo magis malusfatus; medicus enim nihil aliud est quam animi consolatio. Tamen beneelatus estvitali lectostragulis bonis. Planctus est optime --manu misit aliquot -- etiam si maligne illum ploravit uxor. Quid sinon illam optime accepisset? Sed mulier quae mulier milvinum genus.Neminem nihil boni facere oportet; aeque est enim ac si in puteumconicias. Sed antiquus amor cancer est."

[XLIII]Molestus fuitPhilerosque proclamavit: "Vivorum meminerimus.Ille habetquod sibi debebatur: honeste vixithoneste obiit. Quidhabet quod queratur? Ab asse crevit et paratus fuit quadrantem destercore mordicus tollere. Itaque crevitquicquid crevittanquamfavus. Puto mehercules illum reliquisse solida centumet omnia innummis habuit. De re tamen ego verum dicamqui linguam caninamcomedi: durae buccae fuitlinguosusdiscordianon homo. Fratereius fortis fuitamicus amicomanu plenauncta mensa. Et interinitia malam parram pilavitsed recorrexit costas illius primavindemia: vendidit enim vinum quantum ipse voluit. Et quod illiusmentum sustulithereditatem accepitex qua plus involavit quam illirelictum est. Et ille stipsdum fratri suo irasciturnescio cuiterrae filio patrimonium elegavit. Longe fugitquisquis suos fugit.Habuit autem oracularios servosqui illum pessum dederunt. Nunquamautem recte facietqui cito creditutique homo negotians. Tamenverum quod frunitus estquam diu vixit. <Datum est> cui datumestnon cui destinatum. Plane Fortunae filius. In manu illiusplumbum aurum fiebat. Facile est autemubi omnia quadrata currunt.Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sedcorneolus fuitaetatem bene ferebatniger tanquam corvus. Noveramhominem olim oliorumet adhuc salax erat. Non mehercules illum putodomo canem reliquisse. Immo etiam puellarius eratomnis Minervaehomo. Nec improbohoc solum enim secum tulit."

[XLIV]Haec Phileros dixitilla Ganymedes: "Narrat is quod nec adterram pertinetcum interim nemo curat quid annona mordet. Nonmehercules hodie buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitasperseverat! Iam annum esuritio fuit. Aediles male eveniatqui cumpistoribus colludunt: 'Serva meservabo te.' Itaque populus minutuslaborat; nam isti maiores maxillae semper Saturnalia agunt. O sihaberemus illos leonesquos ego hic invenicum primum ex Asia veni.Illud erat vivere. <Si mila Siciliae si inferior esset> larvassic istos percolopabantut illis Iuppiter iratus esset. Sed meminiSafinium; tunc habitabat ad arcum veteremme puero: pipernon homo.Is quacunque ibatterram adurebat. Sed rectussed certusamicusamicocum quo audacter posses in tenebris micare. In curia autemquomodo singulos pilabat. Nec schemas loquebatur sed directum. Cumageret porro in forosic illius vox crescebat tanquam tuba. Necsudavit unquam nec expuit; puto enim nescio quid Asiadis habuisse. Etquam benignus resalutarenomina omnium redderetanquam unus denobis! Itaque illo tempore annona pro luto erat. Asse panem quememissesnon potuisses cum altero devorare. Nunc oculum bublum vidimaiorem. Heu heuquotidie peius! Haec colonia retroversus crescittanquam coda vituli. Sed quare nos habemus aedilem trium cauniarumqui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudetplus indie nummorum accipit quam alter patrimonium habet. Iam scio undeacceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemusnontantum sibi placeret. Nunc populus est domi leonesforas vulpes.Quod ad me attinetiam pannos meos comediet si perseverat haecannonacasulas meas vendam. Quid enim futurum estsi nec dii nechomines eius coloniae miserentur? Ita meos fruniscarut ego putoomnia illa a diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putatnemoieiunium servatnemo Iovem pili facitsed omnes opertis oculis bonasua computant. Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivumpassiscapillismentibus puriset Iovem aquam exrabant. Itaque statimurceatim plovebat: aut tunc aut nunquamet omnes ridebant uditanquam mures. Itaque dii pedes lanatos habentquia nos religiosinon sumus. Agri iacent. . .

[XLV] --Oro teinquit Echion centonariusmelius loquere. 'Modo sicmodosic'inquit rusticus: varium porcum perdiderat. Quod hodie non estcras erit: sic vita truditur. Non mehercules patria melior dicipotestsi homines haberet. Sed laborat hoc temporenec haec sola.Non debemus delicati esse; ubique medius caelus est. Tu si aliubifuerisdices hic porcos coctos ambulare. Et ecce habituri sumusmunus excellente in triduo die festa; familia non lanisticiasedplurimi liberti. Et Titus noster magnum animum habetet estcaldicerebrius. Aut hoc aut illud eritquid utique. Nam illidomesticus sumnon est miscix. Ferrum optimum daturus estsinefugacarnarium in mediout amphitheater videat. Et habet unde.Relictum est illi sestertium tricenties: decessit illius pater male.Vt quadringenta impendatnon sentiet patrimonium illiusetsempiterno nominabitur. Iam Manios aliquot habet et mulieremessedariam et dispensatorem Glyconisqui deprehensus est cum dominamsuam delectaretur. Videbis populi rixam inter zelotypos etamasiunculos. Glyco autemsestertiarius homodispensatorem adbestias dedit. Hoc est se ipsum traducere. Quid servus peccavitquicoactus est facere? Magis illa matella digna fuit quam taurusiactaret. Sed qui asinum non poteststratum caedit. Quid autem Glycoputabat Hermogenis filicem unquam bonum exitum facturam? Ille miluovolanti poterat ungues resecare; colubra restem non parit. GlycoGlyco dedit suas; itaque quamdiu vixerithabebit stigmamnec illamnisi Orcus delebit. Sed sibi quisque peccat. Sed subolfacio quianobis epulum daturus est Mammaeabinos denarios mihi et meis. Quodsi hoc feceriteripiat Norbano totum favorem. Scias oportet plenisvelis hunc vinciturum. Et reveraquid ille nobis boni fecit? Deditgladiatores sestertiarios iam decrepitosquos si sufflassescecidissent; iam meliores bestiarios vidi. Occidit de lucernaequites; putares eos gallos gallinaceos: alter burdubastaalterloripestertiarius mortuus pro mortuoqui haberet nervia praecisa.Vnus licuius flaturae fuit Thraexqui et ipse ad dictata pugnavit.Ad summamomnes postea secti sunt; adeo de magna turba 'Adhibete'acceperant: plane fugae merae. 'Munus tameninquittibi dedi -- etego tibi plodo.' Computaet tibi plus do quam accepi. Manus manumlavat.

[XLVI]"Videris mihiAgamemnondicere: 'Quid iste argutat molestus?'Quia tuqui potes loquerenon loquis. Non es nostrae fasciaeetideo pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse.Quid ergo est? Aliqua die te persuadeamut ad villam venias etvideas casulas nostras. Inveniemus quod manducemuspullumova:belle eritetiam si omnia hoc anno tempestas dispare pallavit.Inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam tibi discipulus crescitcicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si vixerithabebis ad latusservulum. Nam quicquid illi vacatcaput de tabula non tollit.Ingeniosus est et bono filoetiam si in aves morbosus est. Ego illiiam tres cardeles occidiet dixi quia mustella comedit. Invenittamen alias neniaset libentissime pingit. Ceterum iam Graeculiscalcem impingit et Latinas coepit non male appetereetiam simagister eius sibi placens sit. Nec uno loco consistitsed venit<raro; scit qui>dem litterassed non vult laborare. Est etalter non quidem doctussed curiosusqui plus docet quam scit.Itaque feriatis diebus solet domum venireet quicquid dederiscontentus est. Emi ergo nunc puero aliquot libra rubricataquia voloillum ad domusionem aliquid de iure gustare. Habet haec res panem.Nam litteris satis inquinatus est. Quod si resilieritdestinaviillum artificii docereaut tonstreinum aut praeconem aut certecausidicumquod illi auferre non possit nisi Orcus. Ideo illicotidie clamo: "Primigenicrede mihiquicquid discistibidiscis. Vides Phileronem causidicum: si non didicissethodie famem alabris non abigeret. Modomodocollo suo circumferebat oneravenalia; nunc etiam adversus Norbanum se extendit." Litteraethesaurum estet artificium nunquam moritur".

[XLVII]Eiusmodi tabulae vibrabantcum Trimalchio intravit et detersa fronteunguento manus lavit; spatioque minimo interposito: "Ignoscitemihiinquitamicimultis iam diebus venter mihi non respondit. Necmedici se inveniunt. Profuit mihi tamen maleicorium et taeda exaceto. Spero tameniam veterem pudorem sibi imponet. Alioquin circastomachum mihi sonatputes taurum. Itaque si quis vestrum volueritsua re causa facerenon est quod illum pudeatur. Nemo nostrum solidenatus est. Ego nullum puto tam magnum tormentum esse quam continere.Hoc solum vetare ne Iovis potest. RidesFortunataquae soles menocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum vetuo facere quodse iuvetet medici vetant continere. Vel si quid plus venitomniaforas parata sunt: aqualasani et cetera minutalia. Credite mihianathymiasis si in cerebrum itet in toto corpore fluctum facit.Multos scio periissedum nolunt sibi verum dicere." Gratiasagimus liberalitati indulgentiaeque eiuset subinde castigamuscrebris potiunculis risum.
Nec adhuc sciebamus nos in mediolautitiarumquod aiuntclivo laborare. Nam mundatis ad symphoniammensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris ettintinnabulis cultiquorum unum bimum nomenculator esse dicebatalterum trimumtertium vero iam sexennem. Ego putabam petauristariosintrasse et porcossicut in circulis mos estportenta aliquafacturos. Sed Trimalchio expectatione discussa: "Queminquitex eis vultis in cenam statim fieri? Gallum enim gallinaceumPenthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei coci etiam vitulosaeno coctos solent facere." Continuoque cocum vocari iussitetnon expectata electione nostra maximum natu iussit occidiet claravoce: "Ex quota decuria es?" Cum ille se ex quadragesimarespondisset: "Empticius aninquitdomi natus? -- Neutruminquit cocussed testamento Pansae tibi relictus sum. -- Vide ergoaitut diligenter ponas; si nonte iubebo in decuriam viatorumconici." Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam obsoniumduxit.

[XLVIII]Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: "Vinuminquitsi non placetmutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorumbeneficio non emosed nunc quicquid ad salivam facitin suburbanonascitur eoquod ego adhuc non novi. Dicitur confine esseTarraciniensibus et Tarentinis. Nunc coniungere agellis Siciliamvolout cum Africam libuerit ireper meos fines navigem. Sed narratu mihiAgamemnonquam controversiam hodie declamasti? Ego autem sicausas non agoin domusionem tamen litteras didici. Et ne me putesstudia fastiditumtres bybliothecas habeounam GraecamalteramLatinam. Dic ergosi me amasperistasim declamationis tuae."
Cumdixisset Agamemnon: "Pauper et dives inimici erant. . ."ait Trimalchio: "Quid est pauper? -- Vrbane"inquitAgamemnon et nescio quam controversiam exposuit. Statim Trimalchio:"Hocinquitsi factum estcontroversia non est; si factum nonestnihil est." Haec aliaque cum effusissimis prosequeremurlaudationibus: "RogoinquitAgamemnon mihi carissimenumquidduodecim aerumnas Herculis tenesaut de Vlixe fabulamquemadmodumilli Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apudHomerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidiin ampulla pendereet cum illi pueri dicerent: "Sibillatithelis?"respondebat illa: "apothanin thelo".

[XLIX]Nondum efflaverat omniacum repositorium cum sue ingenti mensamoccupavit. Mirari nos celeritatem coepimuset iurare ne gallumquidem gallinaceum tam cito percoqui potuissetanto quidem magisquod longe maior nobis porcus videbatur essequam paulo ante aperfuerat. Deinde magis magisque Trimalchio intuens eum: "Quid?quid? inquitporcus hic non est exinteratus? Non mehercules est.Vocavoca cocum in medio." Cum constitisset ad mensam cocustristis et diceret se oblitum esse exinterare: "Quidoblitus?Trimalchio exclamatputes illum piper et cuminum non coniecisse!Despolia!" Non fit moradespoliatur cocus atque inter duostortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt etdicere: "Solet fieri. -- Rogamus mittas. -- Postea si feceritnemo nostrum pro illo rogabit." Ego crudelissimae severitatisnon potui me teneresed inclinatus ad aurem Agamemnonis: "Planeinquamhic debet servus esse nequissimus: aliquis obliviscereturporcum exinterare? Non mehercules illi ignosceremsi piscempraeterisset." At non Trimalchioqui relaxato in hilaritatemvultu: "Ergoinquitquia tam malae memoriae espalam nobisillum exintera." Recepta cocus tunica cultrum arripuitporciqueventrem hinc atque illinc timida manu secuit. Nec moraex plagisponderis inclinatione crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.

[L]Plausum post hoc automatum familia dedit et "Gaio feliciter!"conclamavit. Nec non cocus potione honoratus estetiam argenteacorona poculumque in lance accepit Corinthia. Quam cum Agamemnonpropius consideraretait Trimalchio: "Solus sum qui veraCorinthea habeam." Exspectabam ut pro reliqua insolentia diceretsibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: "Et forsitaninquitquaeris quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicetaerariusa quo emoCorinthus vocatur. Quid est autem Corintheumnisi quis Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium essevaldebene sciounde primum Corinthea nata sint. Cum Ilium captum estHannibalhomo vafer et magnus stelioomnes statuas aeneas et aureaset argenteas in unum rogum congessit et eas incendit; factae sunt inunum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et feceruntcatilla et paropsides <et> statuncula. Sic Corinthea nata suntex omnibus in unumnec hoc nec illud. Ignoscetis mihi quod dixero:ego malo mihi vitreacerte non olunt. Quod si non frangerenturmallem mihi quam aurum; nunc autem vilia sunt.

[LI] "Fuittamen faber qui fecit phialam vitreamquae non frangebatur. Admissusergo Caesarem est cum suo muneredeinde fecit reporrigere Caesari etillam in pavimentum proiecit. Caesar non pote valdius quam expavit.At ille sustulit phialam de terra; collisa erat tamquam vasum aeneum.Deinde martiolum de sinu protulit et phialam otio belle correxit. Hocfacto putabat se coleum Iovis tenereutique postquam illi dixit:'Numquid alius scit hanc condituram vitreorum?' Vide modo. Postquamnegavitiussit illum Caesar decollari: quia enimsi scitum essetaurum pro luto haberemus.

[LII] "Inargento plane studiosus sum. Habeo scyphos urnales plus minus <C><. . . videtur> quemadmodum Cassandra occidit filios suosetpueri mortui iacent sic uti vivere putes. Habeo capidem quam <mi>reliquit patronorum <meorum> unusubi Daedalus Niobam in equumTroianum includit. Nam Hermerotis pugnas et Petraitis in poculishabeoomnia ponderosa; meum enim intelligere nulla pecuniavendo."
Haec dum refertpuer calicem proiecit. Ad quemrespiciens Trimalchio: "Citoinquitte ipsum caedequia nugaxes." Statim puer demisso labro orare. At ille: "Quid meinquitrogas? Tanquam ego tibi molestus sim. Suadeoa te impetresne sis nugax." Tandem ergo exoratus a nobis missionem deditpuero. Ille dimissus circa mensam percucurrit. Et "Aquam forasvinum intro " clamavit <Trimalchio>. Excipimus urbanitatemiocantiset ante omnes Agamemnonqui sciebat quibus meritisrevocaretur ad cenam. Ceterum laudatus Trimalchio hilarius bibit etiam ebrio proximus: "Nemoinquitvestrum rogat Fortunatammeamut saltet? Credite mihi: cordacem nemo melius ducit".
Atqueipse erectis super frontem manibus Syrum histrionem exhibebatconcinente tota familia: "madeia perimadeia." Et prodissetin mediumnisi Fortunata ad aurem accessisset; et credodixerit nondecere gravitatem eius tam humiles ineptias. Nihil autem taminaequale erat; nam modo Fortunatam suam <verebatur>revertebat modo ad naturam.

[LIII] Etplane interpellavit saltationis libidinem actuariusqui tanquamVrbis acta recitavit: "VII kalendas Sextiles: in praedio Cumanoquod est Trimalchionisnati sunt pueri XXXpuellae XL; sublata inhorreum ex area tritici milia modium quingenta; boves domitiquingenti. Eodem die: Mithridates servus in crucem actus estquiaGai nostri genio male dixerat. Eodem die: in arcam relatum estquodcollocari non potuitsestertium centies. Eodem die: incendium factumest in hortis Pompeianisortum ex aedibus Nastae vilici. -- Quidinquit Trimalchioquando mihi Pompeiani horti empti sunt? -- Annoprioreinquit actuariuset ideo in rationem nondum venerunt."Excanduit Trimalchio et: "Quicunqueinquitmihi fundi emptifuerintnisi intra sextum mensem scieroin rationes meas inferrivetuo." Iam etiam edicta aedilium recitabantur et saltuariorumtestamentaquibus Trimalchio cum elogio exheredabatur; iam nominavilicorum et repudiata a circumitore liberta in balneatoriscontubernio deprehensaet atriensis Baias relegatus; iam reus factusdispensatoret iudicium inter cubicularios actum.
Petauristariiautem tandem venerunt. Baro insulsissimus cum scalis constititpuerumque iussit per gradus et in summa parte odaria saltarecirculos deinde ardentes transire et dentibus amphoram sustinere.Mirabatur haec solus Trimalchio dicebatque ingratum artificium esse:ceterum duo esse in rebus humanisquae libentissime spectaretpetauristarios et cornicines; reliquaanimaliaacroematatricasmeras esse." Nam et comoedosinquitemeramsed malui illosAtella<na>m facereet choraulen meum iussi Latine cantare".

[LIV] Cummaxime haec dicente Gaio puer <in lectum> Trimalchionisdelapsus est. Conclamavit familianec minus convivaenon propterhominem tam putidumcuius etiam cervices fractas libenter vidissentsed propter malum exitum cenaene necesse haberent alienum mortuumplorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachiumtanquam laesum incubuissetconcurrere mediciet inter primosFortunata crinibus passis cum scyphomiseramque se atque infelicemproclamavit. Nam puer quidemqui cecideratcircumibat iam dudumpedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi eratne hisprecibus per ridiculum aliquid catastropha quaeretur. Nec enim adhucexciderat cocus illequi oblitus fuerat porcum exinterare. Itaquetotum circumspicere triclinium coepine per parietem automatumaliquod exiretutique postquam servus verberari coepitqui brachiumdomini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Neclonge aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae venit decretumTrimalchionisquo puerum iussit liberum essene quis posset diceretantum virum esse a servo vulneratum.

[LV]Comprobamus nos factum et quam in praecipiti res humanae essentvario sermone garrimus."Itainquit Trimalchionon oportet hunccasum sine inscriptione transire; statimque codicillos poposcit etnon diu cogitatione distorta haec recitavit:
"Quod nonexpectesex transverso fit
et supra nos Fortuna negotiacurat:
quare da nobis vina Falerna puer."
Ab hocepigrammate coepit poetarum esse mentio <. . .> diuque summacarminis penes Mopsum Thracem commorata est <. . .> donecTrimalchio: "Rogoinquitmagisterquid putas inter Ciceronemet Publilium interesse? Ego alterum puto disertiorem fuissealterumhonestiorem. Quid enim his melius dici potest?
Luxuriae ructuMartis marcent moenia.
Tuo palato clausus pavo pascitur
plumatoamictus aureo Babylonico
gallina tibi Numidicatibi gallusspado.
Ciconia etiamgrata peregrina hospita
pietaticultrixgracilipescrotalistria
avis exul hiemistitulus tepiditemporis
nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
Quo margaritacara tibibacam Indicam?
An ut matrona ornata phalerispelagiis
tollat pedes indomita in strato extraneo?
Smaragdum adquam rem viridempretiosum vitrum?
Quo Carchedonios optas igneslapideos?
Nisi ut scintillet probitas e carbunculis?
Aequum estinduere nuptam ventum textilem
palam prostare nudam in nebulalinea?

[LVI]"Quod auteminquitputamus secundum litteras difficillimumesse artificium? Ego puto medicum et nummularium: medicusqui scitquid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febrisveniatetiam si illos odi pessimequod mihi iubent saepe anatinamparari; nummulariusqui per argentum aes videt. Nam mutae bestiaelaboriosissimae boves et oves: bovesquorum beneficio panemmanducamus; ovesquod lana illae nos gloriosos faciunt. Et facinusindignumaliquis ovillam est et tunicam habet. Apes enim ego divinasbestias putoquae mel vomuntetiam si dicuntur illud a Ioveafferre. Ideo autem punguntquia ubicunque dulce estibi et aciduminvenies."
Iam etiam philosophos de negotio deiciehatcumpittacia in scypho circumferri coeperuntpuerque super hoc positusofficium apophoreta recitavit. "Argentum sceleratum":allata est pernasupra quam acetabula erant posita. "Cervical":offla collaris allata est. "Serisapia et contumelia":<xerophagiae ex sale> datae sunt et contus cum malo. "Porriet persica": flagellum et cultrum accepit. "Passeres etmuscarium": uvam passam et mel Atticum. "Cenatoria etforensia": offlam et tabulas accepit. "Canale et pedale":lepus et solea est allata. "Muraena et littera": murem cumrana alligatum fascemque betae accepit. Diu risimus. Sexcentahuiusmodi fueruntquae iam exciderunt memoriae meae.

[LVII]Ceterum Ascyltosintemperantis licentiaecum omnia sublatis manibuseluderet et usque ad lacrimas rideretunus ex conlibertisTrimalchionis excanduitis ipse qui supra me discumbebatet:
"Quidridesinquitberbex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tuenim beatior es et convivare melius soles. Ita Tutelam huius locihabeam propitiamut ego si secundum illum discumberemiam illibalatum clusissem. Bellum pomumqui rideatur alios; larifuga nescioquisnocturnusqui non valet lotium suum. Ad summamsicircumminxero illumnesciet qua fugiat. Non mehercules soleo citoferveresed in molle carne vermes nascuntur. Ridet! Quid habet quodrideat? Numquid pater fetum emit lamna? Eques Romanus es? Et egoregis filius. Quare ergo servivisti? Quia ipse me dedi in servitutemet malui civis Romanus esse quam tributarius. Et nunc spero me sicvivereut nemini iocus sim. Homo inter homines sumcapite apertoambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum habui nunquam; nemomihi in foro dixit: 'Redde quod debes'. Glebulas emilamellulasparavi; viginti ventres pasco et canem; contubernalem meam redeminequi in illius capillis manus tergeret; mille denarios pro capitesolvi; sevir gratis factus sum; sperosic moriarut mortuus nonerubescam. Tu autem tam laboriosus esut post te non respicias! Inalio peduclum videsin te ricinum non vides. Tibi soli ridicleividemur; ecce magister tuushomo maior natus: placemus illi. Tulacticulosusnec 'mu' nec 'ma' argutasvasus fictilisimmo lorusin aqua: lentiornon melior. Tu beatior es: bis prandebis cena.Ego fidem meam malo quam thesauros. Ad summamquisquam me bispoposcit? Annis quadraginta servivi; nemo tamen scit utrum servusessem an liber. Et puer capillatus in hanc coloniam veni; adhucbasilica non erat facta. Dedi tamen operam ut domino satis faceremhomini maiesto et dignitossocuius pluris erat unguis quam tu totuses. Et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen --genio illius gratias! -- enatavi. Haec sunt vera athla; nam iningenuum nasci tam facile est quam 'Accede istoc'. Quid nunc stupestanquam hircus in ervilia?"

[LVIII]Post hoc dictum Gitonqui ad pedes stabatrisum iam diu compressumetiam indecenter effudit. Quod cum animadvertisset adversariusAscyltiflexit convicium in puerum et: "Tu auteminquitetiamtu ridescaepa cirrata? O? Saturnalia? rogomensis December est?Quando vicesimam numerasti? Quid faciat crucis offlacorvorumcibaria. Curabo iam tibi Iovis iratus sitet isti qui tibi nonimperat. Ita satur pane fiamut ego istud conliberto meo donoalioquin iam tibi depraesentiarum reddidissem. Bene nos habemusatisti nugaequi tibi non imperant. Plane qualis dominustalis etservus. Vix me teneonec sum natura caldicerebrius<sed> cumcoepimatrem meam dupundii non facio. Rectevidebo te in publicummusimmo terrae tuber: nec sursum nec deorsum non cresconisidominum tuum in rutae folium non coniecinec tibi parserolicetmehercules Iovem Olympium clames. Curabo longe tibi sit comula istabesalis et dominus dupunduarius. Rectevenies sub dentem: aut egonon me noviaut non deridebislicet barbam auream habeas. Athanatibi irata sit curaboet qui te primus deurode fecit. Non didicigeometriascritica et alogas naeniassed lapidarias litteras sciopartes centum dico ad aesad pondusad nummum. Ad summamsi quidvisego et tu sponsiunculam: exidefero lamnam. Iam scies patremtuum mercedes perdidissequamvis et rhetoricam scis. Ecce:
'Quide nobis? longe veniolate venio: solve me'.
Dicam tibiqui denobis currit et de loco non movetur; qui de nobis crescit et minorfit. Currisstupessatagistanquam mus in matella. Ergo aut taceaut meliorem noli molestarequi te natum non putatnisi si meiudicas anulos buxeos curarequos amicae tuae involasti. Occuponempropitium! Eamus in forum et pecunias mutuemur: iam scies hoc ferrumfidem habere. Vahbella res est volpis uda! Ita lucrum faciam et itabene moriar ut populus per exitum meum iuretnisi te toga ubiqueperversa fuero persecutus. Bella res et istequi te haec docet:mufriusnon magister. <Nos aliter> didicimus. Dicebat enimmagister: 'Sunt vestra salva? Recta domum. Cave circumspiciascavemaiorem maledicas'. At nunc mera mapalia: nemo dupondii evadit. Egoquod me sic videspropter artificium meum diis gratias ago."

[LIX]Coeperat Ascyltos respondere conviciosed Trimalchio delectatuscolliberti eloquentia: "Agiteinquitscordalias de medio.Suaviter sit potiuset tuHermerosparce adulescentulo. Sanguenilli fervettu melior esto. Semper in hac re qui vinciturvincit.Et tu cum esses capococococoatque cor non habebas. Simus ergoquod melius esta primitiis hilares et Homeristas spectemus."Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse Trimalchio inpulvino conseditet cum Homeristae Graecis versibus colloquerenturut insolenter solentille canora voce Latine legebat librum. Moxsilentio facto: "Scitisinquitquam fabulam agant? Diomedes etGanymedes duo fratres fuerunt. Horum soror erat Helena. Agamemnonillam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc Homeros dicitquemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit scilicetetIphigeniamfiliam suamAchilli dedit uxorem. Ob eam rem Aiaxinsanitet statim argumentum explicabit." Haec ut dixitTrimalchioclamorem Homeristae sustuleruntinterque familiamdiscurrentem vitulus in lance ducenaria elixus allatus estet quidemgaleatus. Secutus est Aiax strictoque gladiotanquam insaniretconciditac modo versa modo supina gesticulatusmucrone frustacollegit mirantibusque vitulum partitus est.

[LX] Necdiu mirari licuit tam elegantes strophas; nam repente lacunariasonare coeperunt totumque triclinium intremuit. Consternatus egoexsurrexiet timui ne per tectum petauristarius aliquis descenderet.Nec minus reliqui convivae mirantes erexere vultus expectantes quidnovi de caelo nuntiaretur. Ecce autem diductis lacunaribus subitocirculus ingensde cupa videlicet grandi excussusdemittiturcuiusper totum orbem coronae aureae cum alabastris unguenti pendebant. Dumhaec apophoreta iubemur sumererespiciens ad mensam <. . .>.
Iamillic repositorium cum placentis aliquot erat positumquod mediumPriapus a pistore factus tenebatgremioque satis amplo omnis generispoma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manusporreximuset repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit.Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contactacoeperunt effundere crocumet usque ad nos molestus umor accedere.Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusumconsurreximus altius et "Augustopatri patriaefeliciter "diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem pomarapientibuset ipsi mappas implevimusego praecipuequi nullosatis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum.
Inter haectres pueri candidas succincti tunicas intraveruntquorum duo Laresbullatos super mensam posueruntunus pateram vini circumferens "diipropitii " clamabat.
Aiebat autem unum CerdonemalterumFelicionemtertium Lucronem vocari. Nos etiam veram imaginem ipsiusTrimalchioniscum iam omnes basiarenterubuimus praeterire.

[LXI]Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque valitudinem sibi optaruntTrimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebasinquitsuaviusesse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro tesicfelicem me videasnarra illud quod tibi usu venit." Nicerosdelectatus affabilitate amici: "Omne meinquitlucrumtranseatnisi iam dudum gaudimonio dissilioquod te talem video.Itaque hilaria mera sintetsi timeo istos scolasticos ne me rideant.Viderint: narrabo tamenquid enim mihi aufertqui ridet? satius estrideri quam derideri."
Haec ubi dicta dedit
talem fabulamexorsus est:
"Cum adhuc serviremhabitabamus in vicoangusto; nunc Gavillae domus est. Ibiquomodo dii voluntamarecoepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinampulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter autpropter res venerias curavised magis quod benemoria fuit. Si quidab illa petiinunquam mihi negatum; fecit assemsemissem habui; inillius sinum demandavinec unquam fefellitus sum. Huiuscontubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per scutum perocream egi aginaviquemadmodum ad illam pervenirem: namut aiuntin angustiis amici apparent.

[LXII]"Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita expedienda. Nactusego occasionem persuadeo hospitem nostrumut mecum ad quintummiliarium veniat. Erat autem milesfortis tanquam Orcus. Apoculamusnos circa gallicinia; luna lucebat tanquam meridie. Venimus intermonimenta: homo meus coepit ad stelas facere; sedeo ego cantabunduset stelas numero. Deinde ut respexi ad comitemille exuit se etomnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in naso esse;stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta suaetsubito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiarnulliuspatrimonium tanti facio. Sedquod coeperam dicerepostquam lupusfactus estululare coepit et in silvas fugit. Ego primitus nesciebamubi essem; deinde accessiut vestimenta eius tollerem: illa autemlapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium tamen strinxiet <in tota via> umbras cecididonec ad villam amicae meaepervenirem. In larvam intravipaene animam ebullivisudor mihi perbifurcum volabatoculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa meamirari coepitquod tam sero ambularemet: 'Si anteinquitvenissessaltem nobis adiutasses; lupus enim villam intravit etomnia pecora tanquam lanius sanguinem illis misit. Nec tamen derisitetiamsi fugit; senius enim noster lancea collum eius traiecit'. Haecut audivioperire oculos amplius non potuised luce clara Gainostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illumlocumin quo lapidea vestimenta erant factanihil inveni nisisanguinem. Vt vero domum veniiacebat miles meus in lecto tanquamboviset collum illius medicus curabat. Intellexi illum versipellemessenec postea cum illo panem gustare potuinon si me occidisses.Viderint quid de hoc alii exopinissent; ego si mentiorgeniosvestros iratos habeam."

[LXIII]Attonitis admiratione universis: "Salvoinquittuo sermoneTrimalchiosi qua fides estut mihi pili inhorrueruntquia scioNiceronem nihil nugarum narrare: immo certus est et minime linguosus.Nam et ipse vobis rem horribilem narrabo. Asinus in tegulis.
"Cumadhuc capillatus essemnam a puero vitam Chiam gessiipsimi nostridelicatus decessitmehercules margaritum<sacritus> et omniumnumerum. Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures intristimonio essemussubito <stridere> strigae coeperunt;putares canem leporem persequi. Habebamus tunc hominem Cappadocemlongumvalde audaculum et qui valebat: poterat bovem iratum tollere.Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurritinvolutasinistra manu curioseet mulierem tanquam hoc loco -- salvum sitquod tango! -- mediam traiecit. Audimus gemitumet -- plane nonmentiar -- ipsas non vidimus. Baro autem noster introversus seproiecit in lectumet corpus totum lividum habebat quasi flagelliscaesusquia scilicet illum tetigerat mala manus. Nos cluso ostioredimus iterum ad officiumsed dum mater amplexaret corpus filiisuitangit et videt manuciolum de stramentis factum. Non corhabebatnon intestinanon quicquam: scilicet iam puerum strigaeinvolaverant et supposuerant stramenticium vavatonem. Rogo vosoportet credatissunt mulieres plussciaesunt Nocturnaeet quodsursum estdeorsum faciunt. Ceterum baro ille longus post hoc factumnunquam coloris sui fuitimmo post paucos dies freneticus periit."

[LXIV]Miramur nos et pariter credimusosculatique mensam rogamusNocturnasut suis se teneantdum redimus a cena.
Et sane iamlucernae mihi plures videbantur ardere totumque triclinium essemutatumcum Trimalchio: "Tibi dicoinquitPlocamenihilnarras? nihil nos delectaris? Et solebas suavius essecanturirebelle deverbiaadicere melicam. Heuheuabistis dulces caricae. --Iaminquit illequadrigae meae decucurreruntex quo podagricusfactus sum. Alioquin cum essem adulescentuluscantando paene tisicusfactus sum. Quid saltare? quid deverbia? quid tonstrinum? Quandoparem habui nisi unum Apelletem?"
Appositaque ad os manunescio quid taetrum exsibilavit quod postea Graecum esse affirmabat.Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatusad deliciassuas respexitquem Croesum appellabat. Puer autem lippussordidissimis dentibuscatellam nigram atque indecenter pinguemprasina involuebat fasciapanemque semissem ponebat supra torumacnausia recusantem saginabat. Quo admonitus officio TrimalchioScylacem iussit adduci "praesidium domus familiaeque". Necmoraingentis formae adductus est canis catena vinctusadmonitusqueostiarii calce ut cubaretante mensam se posuit. Tum Trimalchioiactans candidum panem: "Nemoinquitin domo mea me plusamat." Indignatus puerquod Scylacem tam effuse laudaretcatellam in terram deposuit hortatusque <est> ut ad rixamproperaret. Scylaxcanino scilicet usus ingeniotaeterrimo latratutriclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit. Nec intrarixam tumultus constititsed candelabrum etiam supra mensam eversumet vasa omnia crystallina comminuitet oleo ferventi aliquotconvivas respersit. Trimalchione videretur iactura motusbasiavitpuerum ac iussit supra dorsum ascendere suum. Non moratus ille ususest equomanuque plena scapulas eius subinde verberavitinterquerisum proclamavit: "Buccobuccoquot sunt hic?" Repressusergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceripotiones<que> dividi omnibus servisqui ad pedes sedebantadiecta exceptione: "Si quisinquitnoluerit acciperecaputilli perfunde. Interdiu severanunc hilaria".

[LXV] Hanchumanitatem insecutae sunt matteaequarum etiam recordatio mesiqua est dicenti fidesoffendit. Singulae enim gallinae altiles proturdis circumlatae sunt et ova anserina pilleataquae ut comessemusambitiosissime <a> nobis Trimalchio petiit dicens exossatasesse gallinas. Inter haec triclinii valvas lictor percussitamictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit. Egomaiestate conterritus praetorem putabam venisse. Itaque temptaviassurgere et nudos pedes in terram deferre. Risit hanc trepidationemAgamemnon et: "Contine teinquithomo stultissime. Habinnassevir est idemque lapidariusqui videtur monumenta optimefacere."
Recreatus hoc sermone reposui cubitumHabinnamqueintrantem cum admiratione ingenti spectabam. Ille autem iam ebriusuxoris suae umeris imposuerat manusoneratusque aliquot coronis etunguento per frontem in oculos fluentepraetorio loco se posuitcontinuoque vinum et caldam poposcit. Delectatus hac Trimalchiohilaritate et ipse capaciorem poposcit scyphumquaesivitque quomodoacceptus esset. "Omniainquithabuimus praeter te; oculi enimmei hic erant. Et mehercules bene fuit. Scissa lautum novendialemservo suo misello faciebatquem mortuum manu miserat. Etputocumvicensimariis magnam mantissam habet; quinquaginta enim millibusaestimant mortuum. Sed tamen suaviter fuitetiam si coacti sumusdimidias potiones super ossucula eius effundere."

[LXVI] --Tameninquit Trimalchioquid habuistis in cena? -- Dicaminquitsi potuero; nam tam bonae memoriae sumut frequenter nomen meumobliviscar. Habuimus tamen in primo porcum botulo coronatum et circasangunculum et gizeria optime facta et certe betam et panem autopyrumde suo sibiquem ego malo quam candidum; <nam> et vires facitet cum mea re causa facionon ploro. Sequens ferculum fuitsciribilita frigida et supra mel caldum infusum excellente Hispanum.Itaque de sciribilita quidem non minimum edide melle me usquetetigi. Circa cicer et lupinumcalvae arbitratu et mala singula. Egotamen duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo; nam si aliquidmuneris meo vernulae non tulerohabebo convicium. Bene me admonetdomina mea. In prospectu habuimus ursinae frustumde quo cumimprudens Scintilla gustassetpaene intestina sua vomuit; ego contraplus libram comedinam ipsum aprum sapiebat. Et siinquamursushomuncionem comestquanto magis homuncio debet ursum comesse? Insummo habuimus caseum mollem et sapam et cocleas singulas et cordaefrusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape etcatillum concacatum -- pax Palamedes! -- Etiam in alveo circumlatasunt oxycominaunde quidam etiam improbi ternos pugnos sustulerunt.Nam pernae missionem dedimus.

[LXVII]"Sed narra mihiGairogoFortunata quare non recumbit? --Quomodo nostiinquitillamTrimalchionisi argentum composueritnisi reliquias pueris diviseritaquam in os suum non coniciet. --Atquirespondit Habinnasnisi illa discumbitego me apoculo."Et coeperat surgerenisi signo dato Fortunata quater amplius a totafamilia esset vocata. Venit ergo galbino succincta cingilloita utinfra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaequeinauratae. Tunc sudario manus tergensquod in collo habebatapplicat se illi toroin quo Scintilla Habinnae discumbebat uxorosculataque plaudentem: "Est teinquitvidere?"
Eodeinde perventum estut Fortunata armillas suas crassissimisdetraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Vltimo etiamperiscelides resolvit et reticulum aureumquem ex obrussa essedicebat. Notavit haec Trimalchio iussitque afferri omnia et:"Videtisinquitmulieris compedes: sic nos barcalaedespoliamur. Sex pondo et selibram debet habere. Et ipse nihilo minushabeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam."Vltimo etiamne mentiri videreturstateram iussit afferri etcirculatum approbari pondus. Nec melior Scintillaquae de cervicesua capsellam detraxit aureolamquam Felicionem appellabat. Inde duocrotalia protulit et Fortunatae invicem consideranda dedit et:"Dominiinquitmei beneficio nemo habet meliora. -- Quid?inquit Habinnasexcatarissasti meut tibi emerem fabam vitream.Plane si filiam haberemauriculas illi praeciderem. Mulieres si nonessentomnia pro luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere etfrigidum potare."
Interim mulieres sauciae inter se riseruntebriaeque iunxerunt osculadum altera diligentiam matris familiaeiactataltera delicias et indiligentiam viri. Dumque sic cohaerentHabinnas furtim consurrexitpedesque Fortunatae correptos superlectum immisit. "Au! au!" illa proclamavit aberrante tunicasuper genua. Composita ergo in gremio Scintillae indecentissimamrubore faciem sudario abscondit.

[LXVIII]Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussissetafferrisustulerunt servi omnes mensas et alias attuleruntscobemque croco et minio tinctam sparserunt etquod nunquam antevideramex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio:"Poteram quideminquithoc fericulo esse contentus; secundasenim mensas habetis. <Sed> si quid belli habesaffer".
Interimpuer Alexandrinusqui caldam ministrabatluscinias coepit imitariclamante Trimalchione subinde: "Muta!". Ecce alius ludus.Servus qui ad pedes Habinnae sedebatiussuscredoa domino suoproclamavit subito canora voce:
Interea medium Aeneas iam classetenebat. . .
Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nampraeter errantis barbariae aut adiectum aut deminutum clamoremmiscebat Atellanicos versusut tunc primum me etiam Vergiliusoffenderit. Lassus tamen cum aliquando desissetadiecit Habinnas et"Nun<quamin>quitdidicitsed ego ad circulatores eummittendo erudibam. Itaque parem non habetsive muliones volet sivecirculatores imitari. Desperatum valde ingeniosus est: idem sutorestidem cocusidem pistoromnis Musae mancipium. Duo tamen vitiahabetquae si non haberetesset omnium numerum: recutitus est etstertit. Nam quod strabonus estnon curo; sicut Venus spectat. Ideonihil tacetvix oculo mortuo unquam. Illum emi trecentis denariis. .."

[LXIX]Interpellavit loquentem Scintilla et: "Planeinquitnon omniaartificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam habeat."Risit Trimalchio et: "AdcognoscoinquitCappadocem: nihil sibidefrauditet mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. TuautemScintillanoli zelotypa esse. Crede mihiet vos novimus. Sicme salvum habeatisut ego sic solebam ipsumam meam debattuereutetiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem relegavit. Sedtacelinguadabo panem." Tanquam laudatus esset nequissimusservuslucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihoratubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manudeprimente. Vltimo etiam in medium processit et modo harundinibusquassis choraulas imitatus estmodo lacernatus cum flagello mulionumfata egitdonec vocatum ad se Habinnas basiavitpotionemque illiporrexit et: "Tanto meliorinquitMassadono tibicaligas".
Nec ullus tot malorum finis fuissetnisi epidipnisesset allataturdi siligine<i> uvis passis nucibusque farsi.Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixaut echinosefficerent. Et haec quidem tolerabilia erantsi non fericulum longemonstrosius effecisset ut vel fame perire mallemus. Nam cum positusessetut nos putabamusanser altilis circaque pisces et omniumgenera avium: "<Amici>inquit Trimalchioquicquidvidetis hic positumde uno corpore est factum." Ego scilicethomo prudentissimusstatim intellexi quid essetet respiciensAgamemnon: "Miraborinquamnisi omnia ista de <fimo>facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae Saturnalibus eiusmodicenarum imaginem fieri".

[LXX]Necdum finieram sermonemcum Trimalchio ait: "Ita crescampatrimonionon corporeut ista cocus meus de porco fecit. Nonpotest esse pretiosior homo. Voluerisde vulva faciet piscemdelardo palumbamde perna turturemde colaepio gallinam. Et ideoingenio meo impositum est illi nomen bellissimum; nam Daedalusvocatur. Et quia bonam mentem habetattuli illi Roma munus cultrosNorico ferro." Quos statim iussit afferriinspectosque miratusest. Etiam nobis potestatem fecit ut mucronem ad buccamprobaremus.
Subito intraverunt duo servitanquam qui rixam adlacum fecissent; certe in collo adhuc amphoras habebant. Cum ergoTrimalchio ius inter litigantes diceretneuter sententiam tulitdecernentissed alterius amphoram fuste percussit. Consternati nosinsolentia ebriorum intentavimus oculos in proeliantesnotavimusqueostrea pectinesque e gastris labentiaquae collecta puer lancecircumtulit. Has lautitias aequavit ingeniosus cocus; in craticulaenim argentea cocleas attulit et tremula taeterrimaque vocecantavit.
Pudet referre quae secuntur: inaudito enim more puericapillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesquerecumbentium unxeruntcum ante crura talosque corollis vinxissent.Hinc ex eodem unguento in vinarium atque lucernam aliquantum estinfusum.
Iam coeperat Fortunata velle saltareiam Scintillafrequentius plaudebat quam loquebaturcum Trimalchio: "PermittoinquitPhilargyre et Carioetsi prasinianus es famosusdic etMenophilaecontubernali tuaediscumbat. "Quid multa? Paene delectis deiecti sumusadeo totum triclinium familia occupaverat.Certe ego notavi super me positum cocumqui de porco anseremfeceratmuria condimentisque fetentem. Nec contentus fuit recumberesed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suumsponsione provocare si prasinus proximis circensibus primam palmam".

[LXXI]Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amiciinquitet servihomines sunt et aeque unum lactem biberuntetiam si illos malusfatus oppresserit. Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt. Adsummamomnes illos in testamento meo manu mitto. Philargyro etiamfundum lego et contubernalem suamCarioni quoque insulam etvicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facioetcommendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publicoutfamilia mea iam nunc sic me amet tanquam mortuum".
Gratiasagere omnes indulgentiae coeperant dominicum ille oblitus nugarumexemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimumingemescente familia recitavit. Respiciens deinde Habinnam: "Quiddicisinquitamice carissime? Aedificas monumentum meum quemadmodumte iussi? Valde te rogout secundum pedes statuae meae catellampingas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnasut mihicontingat tuo beneficio post mortem vivere; praeterea ut sint infronte pedes centumin agrum pedes ducenti. Omne genus enim pomavolo sint circa cineres meoset vinearum largiter. Valde enim falsumest vivo quidem domos cultas essenon curari easubi diutius nobishabitandum est. Et ideo ante omnia adici volo:
HOC MONUMENTUMHEREDEM NON SEQUATUR.
Ceterum erit mihi curaeut testamentocaveam ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim unum ex libertissepulchro meo custodiae causane in monumentum meum populus cacatumcurrat. Te rogout naves etiam <in fronte> monumenti meifacias plenis velis eunteset me in tribunali sedentem praetextatumcum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculoeffundentem; scis enimquod epulum dedi binos denarios. Faciatursitibi videturet triclinia. Facies et totum populum sibi suaviterfacientem. Ad dexteram meam pones statuam Fortunatae meae columbamtenentemet catellam cingulo alligatam ducatet cicaronem meumetamphoras copiosas gypsatasne effluant vinum. Et urnam licet fractamsculpaset super eam puerum plorantem. Horologium in medioutquisquis horas inspicietvelit nolitnomen meum legat. Inscriptioquoque vide diligenter si haec satis idonea tibi videtur:
C.POMPEIVS TRIMALCHIO MAECENATIANVS HIC REQVIESCIT
HVIC SEVIRATVSABSENTI DECRETVS EST
CVM POSSET IN OMNIBVS DECVRIIS ROMAE ESSETAMEN NOLVIT
PIVS FORTIS FIDELIS EX PARVO CREVIT SESTERTIVMRELIQVIT TRECENTIES
NEC VNQVAM PHILOSOPHVM AVDIVIT
VALE
ETTV "

[LXXII]Haec ut dixit Trimalchioflere coepit ubertim. Flebat et Fortunataflebat et Habinnastota denique familiatanquam in funus rogatalamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam egoplorarecum Trimalchio: "Ergoinquitcum sciamus nosmorituros essequare non vivamus? Sic nos felices videamconiciamusnos in balneummeo periculonon paenitebit. Sic calet tanquamfurnus. -- Veroveroinquit Habinnasde una die duas facerenihilmalo "; nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem gaudentemsubsequi.
Ego respiciens ad Ascylton: "Quid cogitas? inquamego enim si videro balneumstatim expirabo. -- Assentemurait illeet dum illi balneum petuntnos in turba exeamus".
Cum haecplacuissentducente per porticum Gitone ad ianuam venimusubi caniscatenarius tanto nos tumultu excepitut Ascyltos etiam in piscinamceciderit. Nec non ego quoque ebriusqui etiam pictum timueramcanemdum natanti opem feroin eundem gurgitem tractus sum.Servavit nos tamen atriensisqui interventu suo et canem placavit etnos trementes extraxit in siccum. At Giton quidem iam dudum <se>servatione acutissima redemerat a cane: quicquid enim a nobisacceperat de cenalatranti sparseratet ille avocatus cibo furoremsuppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense utnos extra ianuam emitteret: "Errasinquitsi putas te exirehac possequa venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuamemissus est; alia intrantalia exeunt."

[LXXIII]Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusiquibus lavari iam coeperat votum esse? Vltro ergo rogavimus ut nos adbalneum duceretproiectisque vestimentisquae Giton in aditusiccare coepitbalneum intravimusangustum scilicet et cisternaefrigidariae similein qua Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidemputidissimam eius iactationem licuit effugere; nam nihil melius essedicebat quam sine turba lavariet eo ipso loco aliquando pistrinumfuisse. Deinde ut lassatus conseditinvitatus balnei sono diduxitusque ad cameram os ebrium et coepit Menecratis cantica laceraresicut illi dicebantqui linguam eius intellegebant. Ceteri convivaecirca labrum manibus nexis currebantet gingilipho ingenti clamoreexsonabant. Alii autem aut restrictis manibus anulos de pavimentoconabantur tollereaut posito genu cervices post terga flectereetpedum extremos pollices tangere. Nosdum alii sibi ludos faciuntinsoliumquod Trimalchioni parabaturdescendimus.
Ergo ebrietatediscussa in aliud triclinium deducti sumus ubi Fortunata disposueratlautitias ita ut supra lucernas <vidi . . .> aeneolosquepiscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circafictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. TumTrimalchio: "Amiciinquithodie servus meus barbatoriam fecithomo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus etusque in lucem cenemus".

[LXXIV]Haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit. Qua voce confususTrimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam merospargi. Immo anulum traiecit in dexteram manum et: "Non sinecausainquithic bucinus signum dedit; nam aut incendium oportetfiataut aliquis in vicinia animam abiciat. Longe a nobis! Itaquequisquis hunc indicem attuleritcorollarium accipiet." Dictocitius de vicinia gallus allatus estquem Trimalchio iussit ut aenococtus fieret. Laceratus igitur ab illo doctissimo cocoqui pauloante de porco aves piscesque feceratin caccabum est coniectus.Dumque Daedalus potionem ferventissimam hauritFortunata mola buxeapiper trivit.
Sumptis igitur matteisrespiciens ad familiamTrimalchio: "Quid vosinquitadhuc non cenastis? Abiteutalii veniant ad officium." Subiit igitur alia classiset illiquidem exclamavere: "Vale Gai "hi autem: "Ave Gai."Hinc primum hilaritas nostra turbata est; nam cum puer noninspeciosus inter novos intrasset ministrosinvasit eum Trimalchioet osculari diutius coepit. Itaque Fortunataut ex aequo ius firmumapprobaretmale dicere Trimalchionem coepit et purgamentumdedecusque praedicarequi non contineret libidinem suam. Vltimoetiam adiecit: "canis!". Trimalchio contra offensusconvicio calicem in faciem Fortunatae immisit. Illa tanquam oculumperdidissetexclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit.Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit. Immopuer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovitsuperquem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit. Contra Trimalchio:"Quid eniminquitambubaia non meminit se? de machina illamsustulihominem inter homines feci. At inflat se tanquam ranaet insinum suum non spuitcodexnon mulier. Sed hicqui in pergulanatus estaedes non somniatur. Ita genium meum propitium habeamcurabo domata sit Cassandra caligaria. Et egohomo dipundiariussestertium centies accipere potui. Scis tu me non mentiri. Agathounguentarius here proxime seduxit me et: 'Suadeoinquitnonpatiaris genus tuum interire.' At ego dum bonatus ago et nolo viderilevisipse mihi asciam in crus impegi. Rectecurabo me unguibusquaeras. Etut depraesentiarum intelligas quid tibi feceris:Habinnanolo statuam eius in monumento meo ponasne mortuus quidemlites habeam. Immout sciat me posse malum darenolo me mortuumbasiet."

[LXXV]Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam desineret irasciet:"Nemoinquitnostrum non peccat. Homines sumusnon dei."Idem et Scintilla flens dixitac per genium eius Gaium appellandorogare coepit ut se frangeret. Non tenuit ultra lacrimas Trimalchioet: "RogoinquitHabinnasic peculium tuum fruniscaris: siquid perperam feciin faciem meam inspue. Puerum basiavifrugalissimumnon propter formamsed quia frugi est: decem partesdicitlibrum ab oculo legitthraecium sibi de diariis fecitarcisellium de suo paravit et duas trullas. Non est dignus quem inoculis feram? Sed Fortunata vetat. Ita tibi videturfulcipedia?Suadeobonum tuum concoquasmilvaet me non facias ringentemamasiuncula: alioquin experieris cerebrum meum. Nosti me: quod semeldestinaviclavo tabulari fixum est. Sed vivorum meminerimus. Vosrogoamiciut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam fui quam vosestissed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod hominesfacitcetera quisquilia omnia. Bene emobene vendo; alius aliavobis dicet. Felicitate dissilio. Tu autemsterteiaetiamnumploras? Iam curabo fatum tuum plores. Sed ut coeperam diceread hancme fortunam frugalitas mea perduxit.
"Tam magnus ex Asiaveniquam hic candelabrus est. Ad summamquotidie me solebam adillum metiriet ut celerius rostrum barbatum haberemlabra delucerna ungebam. Tamen ad delicias ipsimi annos quattuordecim fui.Nec turpe estquod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae satisfaciebam. Scitis quid dicam: taceoquia non sum de gloriosis.

[LXXVI]"Ceterumquemadmodum di voluntdominus in domo factus sumetecce cepi ipsimi cerebellum. Quid multa? coheredem me Caesari fecitet accepi patrimonium laticlavium. Nemini tamen nihil satis est.Concupivi negotiari. Ne multis vos morerquinque naves aedificavioneravi vinum -- et tunc erat contra aurum -- misi Romam. Putares mehoc iussisse: omnes naves naufragarunt. Factumnon fabula. Vno dieNeptunus trecenties sestertium devoravit. Putatis me defecisse? Nonmehercules mi haec iactura gusti fuittanquam nihil facti. Alterasfeci maiores et meliores et felicioresut nemo non me virum fortemdiceret. Scismagna navis magnam fortitudinem habet. Oneravi rursusvinumlardumfabamseplasiummancipia. Hoc loco Fortunata rempiam fecit: omne enim aurum suumomnia vestimenta vendidit et micentum aureos in manu posuit. Hoc fuit peculii mei fermentum. Citofit quod di volunt. Vno cursu centies sestertium corrotundavi. Statimredemi fundos omnesqui patroni mei fuerant. Aedifico domumvenalicia coemoiumenta; quicquid tangebamcrescebat tanquam favus.Postquam coepi plus habere quam tota patria mea habetmanum detabula: sustuli me de negotiatione et coepi libertos fenerare. Etsane nolente me negotium meum agere exhortavit mathematicusquivenerat forte in coloniam nostramGraeculioSerapa nomineconsiliator deorum. Hic mihi dixit etiam eaquae oblitus eram; abacia et acu mi omnia exposuit; intestinas meas noverat; tantum quodmihi non dixeratquid pridie cenaveram. Putasses illum semper mecumhabitasse.

[LXXVII]"RogoHabinna -- putointerfuisti --: 'Tu dominam tuam derebus illis fecisti. Tu parum felix in amicos es. Nemo unquam tibiparem gratiam refert. Tu latifundia possides. Tu viperam sub alanutricas' et -- quid vobis non dixerim -- etiam nunc mi restare vitaeannos triginta et menses quattuor et dies duos. Praeterea citoaccipiam hereditatem. Hoc mihi dicit fatus meus. Quod si contigeritfundos Apuliae iungeresatis vivus pervenero. Interim dum Mercuriusvigilataedificavi hanc domum. Vt scitiscasula erat; nunc templumest. Habet quattuor cenationescubicula vigintiporticus marmoratosduossusum cellationemcubiculum in quo ipse dormioviperae huiussessoriumostiarii cellam perbonam; hospitium hospites capit. AdsummamScaurus cnm huc venitnusquam mavoluit hospitariet habetad mare paternum hospitium. Et multa alia suntquae statim vobisostendam. Creditemihi: assem habeasassem valeas; habeshabeberis. Sic amicus vesterqui fuit rananunc est rex. InterimSticheprofer vitaliain quibus volo me efferri. Profer etunguentum et ex illa amphora gustumex qua iubeo lavari ossa mea."

[LXXVIII]Non est moratus Stichussed et stragulam albam et praetextam intriclinium attulit. <Vitalia Trimalchio accepit> iussitque nostemptarean bonis lanis essent confecta. Tum subridens: "VidetuinquitStichene ista mures tangant aut tineae; alioquin tevivum conburam. Ego gloriosus volo efferriut totus mihi populusbene imprecetur." Statim ampullam nardi aperuit omnesque nosunxit et: "Speroinquitfuturum ut aeque me mortuum iuvettanquam vivum." Nam vinum quidem in vinarium iussit infundi et:"Putate vosaitad parentalia mea invitatos esse".
Ibatres ad summam nauseamcum Trimalchio ebrietate turpissima gravisnovum acroamacornicinesin triclinium iussit adducifultusquecervicalibus multis extendit se super torum extremum et: "Fingitemeinquitmortuum esse. Dicite aliquid belli." Consonuerecornicines funebri strepitu. Vnus praecipue servus libitinariiilliusqui inter hos honestissimus erattam valde intonuituttotam concitaret viciniam.
Itaque vigilesqui custodiebantvicinam regionemrati ardere Trimalchionis domumeffregerunt ianuamsubito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt. Nosoccasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimusraptimquetam plane quam ex incendio fugimus.

[LXXIX]Neque fax ulla in praesidio eratquae iter aperiret errantibusnecsilentium noctis iam mediae promittebat occurrentium lumen. Accedebathuc ebrietas et imprudentia locorum etiam interdiu obscura. Itaquecum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentiumfragmenta traxissemus cruentos pedestandem expliciti acumineGitonis sumus. Prudens enim pridiecum luce etiam clara timereterroremomnes pilas columnasque notaverat cretaquae lineamentaevicerunt spississimam noctemet notabili candore ostenderunterrantibus viam. Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam adstabulum pervenimus. Anus enim ipsa inter deversitores diutiusingurgitata ne ignem quidem admotum sensissetet forsitanpernoctassemus in limineni tabellarius Trimalchionis intervenissetX vehiculis <deviis>. Non diu ergo tumultuatus stabuli ianuameffregitet nos per eandem festram admisit. <. . .>
Qualisnox fuit illadi deaeque
quam mollis torus! Haesimus calentes
ettransfudimus hinc et hinc labellis
errantes animas. Valetecurae
mortales. Ego sic perire coepi.
Sine causa gratulor mihi.Nam cum solutus mero remisissem ebrias manusAscyltosomnisiniuriae inventorsubduxit mihi nocte puerum et in lectum transtulitsuumvolutatusque liberius cum fratre non suosive non sentienteiniuriam sive dissimulanteindormivit alienis amplexibus oblitusiuris humani. Itaque ego ut experrectus pertrectavi gaudiodespoliatum torumsi qua est amantibus fidesego dubitavianutrumque traicerem gladio somnumque morti iungerem. Tutius deinsecutus consilium Gitona quidem verberibus excitaviAscylton autemtruci intuens vultu: "Quoniaminquamfidem scelere violasti etcommunem amicitiamres tuas ocius tolle et alium locumquempolluasquaere". Non repugnavit illesed postquam optima fidepartiti manubias sumus: "Ageinquitnunc et puerum dividamus".

[LXXX]Iocari putabam discedentem. At ille gladium parricidali manu strinxitet: "Non fruerisinquithac praeda super quam solus incumbis.Partem meam necesse est vel hoc gladio contemptus abscindam".Idem ego ex altera parte feciet intorto circa brachium palliocomposui ad proeliandum gradum. Inter hanc miserorum dementiaminfelicissimus puer tangebat utriusque genua cum fletupetebatquesuppliciter ne Thebanum par humilis taberna spectaretneve sanguinemutuo pollueremus familiaritatis clarissimae sacra. "Quod siutiqueproclamabatfacinore opus estnudo ecce iugulumconvertitehuc manusimprimite mucrones. Ego mori debeoqui amicitiaesacramentum delevi." Inhibuimus ferrum post has preceset priorAscyltos: "Egoinquitfinem discordiae imponam. Puer ipsequem vultsequaturut sit illi saltem in eligendo fratre salvalibertas." Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam insanguinis pignus transissenihil timuiimmo condicionem praecipitifestinatione rapuicommisique iudici litem. Qui ne deliberavitquidemut videretur cunctatusverum statim ab extrema parte verbiconsurrexit <et> fratrem Ascylton elegit. Fulminatus hacpronuntiationesic ut eramsine gladio in lectulum decidietattulissem mihi damnatus manussi non inimici victoriae invidissem.Egreditur superbus cum praemio Ascyltoset paulo ante carissimumsibi commilitonem fortunaeque etiam similitudine parem in locoperegrino destituit abiectum.
Nomen amicitiaesicquatenusexpedithaeret;
calculus in tabula mobile ducit opus.
Dumfortuna manetvultum servatisamici;
cum ceciditturpi certitisora fuga.
Grex agit in scaena mimum: pater ille vocatur
filiushicnomen divitis ille tenet.
Mox ubi ridendas inclusit paginapartes
vera redit faciesadsimulata perit.

[LXXXI]Nec diu tamen lacrimis indulsised veritus ne Menelaus etiamantescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniretcollegi sarcinulaslocumque secretum et proximum litori maestusconduxi. Ibi triduo inclususredeunte in animum solitudine atquecontemptuverberabam aegrum planctibus pectus et inter totaltissimos gemitus frequenter etiam proclamabam: "Ergo me nonruina terra potuit haurire? Non iratum etiam innocentibus mare?Effugi iudiciumharenae imposuihospitem occidiut inter audaciaenomina mendicusexulin deversorio Graecae urbis iacerem desertus?Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidineimpurus et sua quoque confessione dignus exiliostupro liberstuproingenuuscuius anni ad tesseram venieruntquem tanquam puellamconduxit etiam qui virum putavit. Quid ille alter? qui die togaevirilis stolam sumpsitqui ne vir esset a matre persuasus estquiopus muliebre in ergastulo fecitqui postquam conturbavit etlibidinis suae solum vertitreliquit veteris amicitiae nomen et --pro pudor! -- tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omniavendidit. Iacent nunc amatores obligati noctibus totiset forsitanmutuis libidinibus attriti derident solitudinem meam. Sed non impune.Nam aut vir ego liberque non sumaut noxio sanguine parentaboiniuriae meae."

[LXXXII]Haec locutus gladio latus cingoret ne infirmitas militiam perderetlargioribus cibis excito vires. Mox in publicum prosilio furentisquemore omnes circumeo porticus. Sed dum attonito vultu efferatoquenihil aliud quam caedem et sanguinem cogitofrequentiusque manum adcapulumquem devoveramreferonotavit me milessive ille planusfuit sive nocturnus grassatoret: "Quid tuinquitcommilitoex qua legione es aut cuius centuria?" Cum constantissime etcenturionem et legionem essem ementitus: "Age ergoinquit illein exercitu vestro phaecasiati milites ambulant?" Cum deindevultu atque ipsa trepidatione mendacium prodidissemponere iussitarma et malo cavere. Despoliatus ergoimmo praecisa ultione retro addeversorium tendopaulatimque temeritate laxata coepi grassatorisaudaciae gratias agere. <. . .>
Non bibit inter aquaspomaaut pendentia carpit
Tantalus infelixquem sua votapremunt.
Divitis haec magni facies eritomnia acervans
quitimet et sicco concoquit ore famem.
Non multum oportet consiliocrederequia suam habet fortuna rationem. <. . .>

[LXXXIII]In pinacothecam perveni vario genere tabularum mirabilem. Nam etZeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victaset Protogenisrudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodamhorrore tractavi. Jam vero Apellis quam Graeci mon(kthmon appellantetiam adoravi. Tanta enim subtilitate extremitates imaginum erant adsimilitudinem praecisaeut crederes etiam animorum esse picturam.Hinc aquila ferebat caelo sublimis Idaeumillinc candidus Hylasrepellebat improbam Naida. Damnabat Apollo noxias manus lyramqueresolutam modo nato flore honorabat. Inter quos etiam pictorumamantium vultus tanquam in solitudine exclamavi: "Ergo amoretiam deos tangit. Iuppiter in caelo suo non invenit quod diligeretsed peccaturus in terris nemini tamen iniuriam fecit. Hylan Nymphapraedata temperasset amori suosi venturum ad interdictum Herculemcredidisset. Apollo pueri umbram revocavit in floremet omnesfabulae quoque sine aemulo habuerunt complexus. At ego in societatemrecepi hospitem Lycurgo crudeliorem." Ecce autemego dum cumventis litigointravit pinacothecam senex canusexercitati vultuset qui videretur nescio quid magnum promitteresed cultu non proindespeciosusut facile appareret eum <ex> hac nota litterat<or>umessequos odisse divites solent. Is ergo ad latus constitit meum.
"Egoinquitpoeta sum etut speronon humillimispiritussi modo coronis aliquid credendum estquas etiam adimperitos deferre gratia solet. 'Quare ergoinquistam malevestitus es?' Propter hoc ipsum. Amor ingenii neminem unquam divitemfecit.
"Qui pelago creditmagno se fenore tollit;
quipugnas et castra petitpraecingitur auro;
vilis adulator pictoiacet ebrius ostro
et qui sollicitat nuptasad praemia peccat.
Sola pruinosis horret facundia pannis
atque inopi linguadesertas invocat artes.

[LXXXIV]"Non dubie ita est: si quis vitiorum omnium inimicus rectum itervitae coepit insistereprimum propter morum differentiam odiumhabet: quis enim potest probare diversa? Deinde qui solas exstrueredivitias curantnihil volunt inter homines melius crediquam quodipsi tenent. Insectantur itaquequacunque ratione possuntlitterarum amatoresut videantur illi quoque infra pecuniam positi.<. . .>
"Nescio quo modo bonae mentis soror estpaupertas. <. . .>
"Vellemtam innocens essetfrugalilatis meae hostisut deliniri posset. Nunc veteranus estlatro et ipsis lenonibus doctior". <. . .>

[LXXXV]EVMOLPVS. "In Asiam cum a quaestore essem stipendio eductushospitium Pergami accepi. Vbi cum libenter habitarem non solumpropter cultum aedicularumsed etiam propter hospitis formosissimumfiliumexcogitavi rationem qua non essem patri familiae suspectusamator. Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio factaesttam vehementer excanduitam severa tristitia violari aures measobsceno sermone noluiut me mater praecipue tanquam unum exphilosophis intueretur. Jam ego coeperam ephebum in gymnasiumdeducereego studia eius ordinareego docere ac praeciperene quispraedator corporis admitteretur in domum.
Forte cum in triclinioiaceremusquia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendiimposuerat hilaritas longiorfere circa mediam noctem intellexipuerum vigilare. Itaque timidissimo murmure votum feci et: "DominainquamVenussi ego hunc puerum basiaveroita ut ille non sentiatcras illi par columbarum donabo". Audito voluptatis pretio puerstertere coepit. Itaque aggressus simulantem aliquot basiolis invasi.Contentus hoc principio bene mane surrexi electumque par columbarumattuli expectanti ac me voto exsolvi.

[LXXXVI]Proxima nocte cum idem liceretmutavi optionem et: "Si huncinquamtractavero improba manuet ille non senseritgallosgallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti". Ad hoc votumephebus ultro se admovit etputovereri coepit ne ego obdormissem.Indulsi ergo sollicitototoque corpore citra summam voluptatem meingurgitavi. Deinde ut dies venitattuli gaudenti quicquidpromiseram. Vt tertia nox licentiam deditconsurrexi ad aurem maledormientis: "Diiinquamimmortalessi ego huic dormientiabstulero coitum plenum et optabilempro hac felicitate cras pueroasturconem Macedonicum optimum donabocum hac tamen exceptionesiille non senserit". Nunquam altiore somno ephebus obdormivit.Itaque primum implevi lactentibus papillis manusmox basio inhaesideinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepitatque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit columbasgallosque gallinaceos emere quam asturconemetpraeter hocetiamtimebam ne tam grande munus suspectam faceret humanitatem meam. Ergoaliquot horis spatiatusin hospitium reverti nihilque aliud quampuerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxitamplexu: "Rogoinquitdomineubi est asturco?"

[LXXXVII]Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum quem feceram<moxtamen> iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebuscum similis casus nos in eandem fortunam rettulissetut intellexistertere patremrogare coepi ephebum ut reverteretur in gratiammecumid est ut pateretur satis fieri sibiet cetera quae libidodistenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat nisi hoc:"Aut dormiaut ego iam dicam patri". Nihil est tam arduumquod non improbitas extorqueat. Dum dicit: "Patrem excitabo "irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille nonindelectatus nequitia meapostquam diu questus est deceptum se etderisum traductumque inter condiscipulosquibus iactasset censummeum: "Videris tameninquitnon ero tui similis. Si quid visfac iterum". Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiamrediiususque beneficio eius in somnum delapsus sum. Sed non fuitcontentus iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendumgestientibus. Itaque excitavit me sopitum et: "Numquid vis?"inquit. Et non plane iam molestum erat munus. Vtcunque igitur interanhelitus sudoresque tritusquod voluerat accepitrursusque insomnum decidi gaudio lassus. Interposita minus hora pungere me manucoepit et dicere: "Quare non facimus?" Tum ego totiesexcitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas: "Autdormiaut ego iam patri dicam". <. . .>

[LXXXVIII]Erectus his sermonibus consulere prudentiorem coepi <atque ab eo>aetates tabularum et quaedam argumenta mihi obscura simulque causamdesidiae praesentis excuterecum pulcherrimae artes perissentinterquas pictura ne minimum sui vestigium reliquisset. Tum ille:"Pecuniaeinquitcupiditas haec tropica instituit. Priscisenim temporibuscum adhuc nuda virtus placeretvigebant artesingenuae summumque certamen inter homines eratne quid profuturumsaeculis diu lateret. Itaque herbarum omnium sucos Democritusexpressitet ne lapidum virgultorumque vis lateretaetatem interexperimenta consumpsit Eudoxos quidem in cacumine excelsissimi montisconsenuit ut astrorum caelique motus deprehenderetet Chrysippusutad inventionem sufficeretter elleboro animum detersit. Verum ut adplastas convertarLysippum statuae unius lineamentis inhaerenteminopia extinxitet Myronqui paene animas hominum ferarumque aerecomprehenderatnon invenit heredem. At nos vino scortisque demersine paratas quidem artes audemus cognosceresed accusatoresantiquitatis vitia tantum docemus et discimus. Vbi est dialectica?ubi astronomia? ubi sapientiae cultissima via? Quis unquam venit intemplum et votum fecitsi ad eloquentiam pervenisset? quissiphilosophiae fontem attigisset? Ac ne bonam quidem mentem aut bonamvalitudinem petuntsed statim antequam limen Capitolii tangantalius donum promittitsi propinquum divitem extuleritaliussithesaurum effoderitaliussi ad trecenties sestertium salvuspervenerit. Ipse senatusrecti bonique praeceptormille pondo auriCapitolio promittere soletet ne quis dubitet pecuniam concupiscereIovem quoque peculio exorat. Noli ergo mirarisi pictura defecitcum omnibus dis hominibusque formosior videatur massa auriquamquicquid Apelles PhidiasqueGraeculi delirantesfecerunt.

[LXXXIX]Sed video te totum in illa haerere tabulaquae Troiae halosinostendit. Itaque conabor opus versibus pandere:
Iam decuma maestosinter ancipites metus
Phrygas obsidebat messiset vatisfides
Calchantis atro dubia pendebat metu
cum Delio profantecaesi vertices
Idae trahunturscissaque in molem cadunt
roboraminacem quae figurarent equum.
Aperitur ingens antrum et obductispecus
qui castra caperent. Huc decenni proelio
irata virtusabditurstipant graves
recessus Danai et in voto latent.
Opatriapulsas mille credidimus rates
solumque bello liberum: hoctitulus fero
incisushoc ad fata compositus Sinon
firmabat etmendacium in damnum potens.
Iam turba portis libera ac bellocarens
in vota properat. Fletibus manant genae
mentisquepavidae gaudium lacrimas habet.
Quas metus abegit. Namque Neptunosacer
crinem solutus omne Laocoon replet
clamore vulgus. Moxreducta cuspide
uterum notavitfata sed tardant manus
ictusqueresilit et dolis addit fidem.
Iterum tamen confirmat invalidammanum
altaque bipenni latera pertemptat. Fremit
captiva pubesintuset dum murmurat
roborea moles spirat alieno metu.
Ibatiuventus captadum Troiam capit
bellumque totum fraude ducebatnova.
Ecce alia monstra: celsa qua Tenedos mare
dorso replevittumida consurgunt freta
undaque resultat scissa tranquillominor
qualis silenti nocte remorum sonus
longe referturcumpremunt classes mare
pulsumque marmor abiete impositagemit.
Respicimus: angues orbibus geminis ferunt
ad saxafluctustumida quorum pectora
rates ut altae lateribus spumasagunt.
Dat cauda sonitumliberae ponto iubae
consentiuntluminibusfulmineum iubar
incendit aequor sibilisque undaetremunt.
Stupuere mentes. Infulis stabant sacri
Phrygioquecultu gemina nati pignora
Lauconte. Quos repente tergoribusligant
angues corusci. Parvulas illi manus
ad ora referuntneuter auxilio sibi
uterque fratri; transtulit pietasvices
morsque ipsa miseros mutuo perdit metu.
Accumulat ecceliberum funus parens
infirmus auxiliator. Invadunt virum
iammorte pasti membraque ad terram trahunt.
Iacet sacerdos inter arasvictima
terramque plangit. Sic profanatis sacris
peritura Troiaperdidit primum deos.
Iam plena Phoebe candidum extuleratiubar
minora ducens astra radianti face
cum inter sepultosPriamidas nocte et mero
Danai relaxant claustra et effunduntviros.
Temptant in armis se ducesceu ubi solet
nodo remissusThessali quadrupes iugi
cervicem et altas quatere ad excursumiubas.
Gladios retractantcommovent orbes manu
bellumquesumunt. Hic graves alius mero
obtruncatet continuat in mortemultimam
somnos; ab aris alius accendit faces
contraque Troasinvocat Troiae sacra."

[XC] Exisqui in porticibus spatiabanturlapides in Eumolpum recitantemmiserunt. At illequi plausum ingenii sui noveratoperuit caputextraque templum profugit. Timui egone me poetam vocaret. Itaquesubsecutus fugientem ad litus perveniet ut primum extra teliconiectum licuit consistere: "Rogoinquamquid tibi vis cumisto morbo? Minus quam duabus horis mecum morariset saepius poeticequam humane locutus es. Itaque non mirorsi te populus lapidibuspersequitur. Ego quoque sinum meum saxis onerabo utquotiescunquecoeperis a te exiresanguinem tibi a capite mittam". Movit illevultum et: "O miinquitadulescensnon hodie primumauspicatus sum. lmmo quoties theatrumut recitarem aliquidintravihac me adventicia excipere frequentia solet. Ceterum ne et tecumquoque habeam rixandumtoto die me ab hoc cibo abstinebo. -- Immoinquam egosi eiuras hodiernam bilemuna cenabimus."
Mandoaedicularum custodi cenulae officium. <. . .>

[XCI]Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristemconfusumque. Scires non libenter servire. Itaque ut experimentumoculorum caperem. <. . .> Convertit ille solutum gaudio vultumet: "Miserereinquitfrater. Vbi arma non suntlibere loquor.Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicistui puni. Satis magnum erit misero solacium tua voluntate cecidisse".Supprimere ego querelam iubeone quis consilia deprehenderetrelictoque Eumolpo -- nam in balneo carmen recitabat -- pertenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona raptimque in hospitiummeum pervolo. Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibusetperfusum os lacrumis vultu meo contero. Diu vocem neuter invenit; nampuer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. "Ofacinusinquamindignumquod amo te quamvis relictuset in hocpectorecum vulnus ingens fueritcicatrix non est. Quid dicisperegrini amoris concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam seamari sensitsupercilium altius sustulit. <. . .>
"Necamoris arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam querornihiliam meminisi bona fide paenitentiam emendas". Haec cum intergemitus lacrimasque fudissemdetersit ille pallio vultum et:"QuaesoinquitEncolpifidem memoriae tuae appello: ego tereliquian tu me prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cumduos armatos videremad fortiorem confugi". Exosculatus pectussapientia plenum inieci cervicibus manuset ut facile intellegeretredisse me in gratiam et optima fide reviviscentem amicitiamtotopectore adstrinxi.

[XCII] Etiam plena nox erat mulierque cenae mandata curaveratcum Eumolpusostium pulsat. Interrogo ego: "Quot estis?" obiterque perrimam foris speculari diligentissime coepinum Ascyltos unavenisset. Deinde ut solum hospitem vidimomento recepi. Ille ut sein grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantemmovitcaput et: "LaudoinquitGanymedem. Oportet hodie bene sit".Non delectavit me tam curiosum principiumtimuique ne incontubernium recepissem Ascylti parem. Instat Eumolpuset cum puerilli potionem dedisset: "Malo teinquitquam balneum totum "siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius fuisse." Namet dum lavoraitpaene vapulaviquia conatus sum circa soliumsedentibus carmen recitare; et postquam de balneo tanquam de theatroeiectus sumcircuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpionclamitare. Ex altera parte iuvenis nudusqui vestimenta perdideratnon minore clamoris indignatione Gitona flagitabat. Et me quidempueri tanquam insanum imitatione petulantissima deriseruntillumautem frequentia ingens circumvenit cum plausu et admirationetimidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grandeut ipsumhominem laciniam fascini crederes. O iuvenem laboriosum! puto illumpridie inciperepostero die finire. Itaque statim invenit auxilium;nescio quis enimeques Romanusut aiebantinfamissua vesteerrantem circumdedit ac domum abduxitcredout tam magna fortunasolus uteretur. At ego ne mea quidem vestimenta ab officiosorecepissemnisi notorem dedissem. Tanto magis expedit inguina quamingenia fricare". Haec Eumolpo dicente mutabam egofrequentissime vultuminiuriis scilicet inimici mei hilariscommodis tristis. Vtcunque tamentanquam non agnoscerem fabulamtacui et cenae ordinem explicui. <. . .>

[XCIII]"Vile estquod licetet animus errore lentus iniuriasdiligit.
Ales Phasiacis petita Colchis
atque Afrae volucresplacent palato
quod non sunt faciles: at albus anser
et pictisanas renovata pennis
plebeium sapit. Vltimis ab oris
attractusscarus atque arata Syrtis
si quid naufragio deditprobatur:
mulusiam gravis est. Amica vincit
uxorem. Rosa cinnamumveretur.
Quicquid quaerituroptimum videtur."
-- Hoc estinquamquod promiserasne quem hodie versum faceres? Per fidemsaltem nobis parcequi te nunquam lapidavimus. Nam si aliquis ex isqui in eodem synoecio potantnomen poetae olfecerittotamconcitabit viciniam et nos omnes sub eadem causa obruet. Miserere etaut pinacothecam aut balneum cogita." Sic me loquentemobiurgavit Gitonmitissimus pueret negavit recte facerequodseniori conviciarer simulque oblitus officii mensamquam humanitateposuissemcontumelia tolleremmultaque alia moderationisverecundiaeque verbaquae formam eius egregie decebant. <. . .>

[XCIV]EVMOLPVS AD GITONEM. "O feliceminquitmatrem tuamquae tetalem peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientiaforma. Itaque ne putes te tot verba perdidisseamatorem invenisti.Ego laudes tuas carminibus implebo. Ego paedagogus et custosetiamquo non iusserissequar. Nec iniuriam Encolpius accipit: aliumamat." Profuit etiam Eumolpo miles illequi mihi abstulitgladium; alioquin quem animum adversus Ascylton sumpserameum inEumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona. Itaque extracellam processittanquam aquam peteretiramque meam prudentiabsentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitia: "Eumolpeinquamiam malo vel carminibus loquarisquam eiusmodi tibi votaproponas. Et ego iracundus sumet tu libidinosus: videquam nonconveniat his moribus. Puta igitur me furiosum essecede insaniaeid estocius foras exi". Confusus hac denuntiatione Eumolpusnon quaesiit iracundiae causamsed continuo limen egressus adduxitrepente ostium cellaemeque nihil tale expectantem inclusitexemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
Inclususego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctium stanti adparietem spondae iunxeram cervicesque nodo condebamcum reseratisforibus intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat adlucem. Giton praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamoremme utraque manu impulsum praecipitat super lectum: "ErrasinquitEncolpisi putas contingere posseut ante moriaris. Priorcoepi; in Ascylti hospitio gladium quaesivi. Ego si te noninvenissemperiturus per praecipitia fui. Et ut scias non longe essequaerentibus mortemspecta invicem quod me spectare voluisti".Haec locutus mercennario Eumolpi novaculam rapitet semel iterumquecervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo egoattonitussecutusque labentem codem ferramento ad mortem viamquaero. Sed neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesusnequeego ullum sentiebam dolorem. Rudis enim novacula et in hoc retusautpueris discentibus audaciam tonsoris daretinstruxerat thecam.Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaveratnecEumolpus interpellaverat mimicam mortem.

[XCV] Dumhaec fabula inter amantes luditurdeversitor cum parte cenulaeintervenitcontemplatusque foedissimam volutationem iacentium:"Rogoinquitebrii estisan fugitivian utrumque? Quis autemgrabatum illum erexitaut quid sibi vult tam furtiva molitio? Vosmehercules ne mercedem cellae daretisfugere nocte in publicumvoluistis. Sed non impune. Iam enim faxo sciatis non viduae hancinsulam esse sed Marci Mannicii". Exclamat Eumolpus: "Etiamminaris?"; simulque os hominis palma excussissima pulsat. Illetot hospitum potionibus liber urceolum fictilem in Eumolpi caputiaculatus estsoluitque clamantis frontemet de cella se proripuitEumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrumsequiturqueabeuntemet creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fitconcursus familiae hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactusoccasionem vindictae Eumolpum excludoredditaque scordalo vice sineaemulo scilicet et cella utor et nocte.
Interim coctoresinsulariique mulcant exclusumet alius veru extis stridentibusplenum in oculos eius intentatalius furca de carnario rapta statumproeliantis componit. Anus praecipue lippasordidissimo praecinctalinteosoleis ligneis imparibus impositacanem ingentismagnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon. Sed illecandelabro se ab omni periculo vindicabat.

[XCVI]Videbamus nos omnia per foramen valvaequod paulo ante ansa ostiolirupta laxaveratfavebamque ego vapulanti. Giton autem non oblitusmisericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumquepericlitanti censebat. Ego durante adhuc iracundia non continuimanumsed caput miserantis stricto acutoque articulo percussi. Etille quidem flens consedit in lecto. Ego autem alternos opponebamforamini oculos iniuriaque Eumolpi velut quodam cibo me replebamadvocationemque commendabamcum procurator insulae Bargates a cenaexcitatus a duobus lecticariis mediam rixam perfertur; nam erat etiampedibus aeger. Is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosquediu peroravitrespiciens ad Eumolpon: "O poetaruminquitdisertissimetu eras? Et non discedunt ocius nequissimi servimanusque continent a rixa?" <. . .>
BARGATESPROCVTATOR AD EVMOLPVM: "Contubernalis mea mihi fastum facit.Itasi me amasmaledic illam versibusut habeat pudorem".

[XCVII]Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquiturintrat stabulum praecocum servo publico aliaque sane modica frequentia; facemque tumosammagis quam lucidam quassans haec proclamavit: "Puer in balneopaulo ante aberravitannorum circa XVIcrispusmollisformosusnomine Giton. Si quis eum reddere aut commonstrare volueritaccipietnummos mille". Nec longe a praecone Ascyltos stabat amictusdiscoloria vesteatque in lance argentea indicium et fidempraeferebat. Imperavi Gitoni ut raptim grabatum subiret annecteretquepedes et manus institisquibus sponda culcitam ferebatac sic utolim Vlixes pro arieti adhaesissetextentus infra grabatumscrutantium eluderet manus. Non est moratus Giton imperiummomentoque temporis inseruit vinculo manus et Vlixem astu simillimovicit. Ego ne suspicioni relinquerem locumlectulum vestimentisimplevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram figuravi.
Interim Ascyltos ut pererravit omnes cum viatore cellasvenit admeamet hoc quidem pleniorem spem concepitquo diligentiusoppessulatas invenit fores. Publicus vero servus insertanscommissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genuaAscylti procubuiet per memoriam amicitiae perque societatemmiseriarum petiiut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidemhaberent fictae preces: "Scio teinquamAscyltead occidendumme venisse. Quo enim secures attulisti? Itaque satia iracundiam tuam:praebeo ecce cervicemfunde sanguinemquem sub praetextuquaestionis petisti". Amolitur Ascyltos invidiam et se veronihil aliud quam fugitivum suum dicit quaereremortem nec hominisconcupisse nec supplicisutique eius quem post fatalem rixam habuitcarissimum.

[XCVIII]At non servus publicus tam languide agitsed raptam cauponiharundinem subter lectum mittitomniaque etiam foramina parietumscrutatur. Subducebat Giton ab ictu corpuset reducto timidissimespiritu ipsos sciniphes ore tangebat. <. . .>
Eumolpusautemquia effractum ostium cellae neminem poterat excludereirrumpit perturbatus et: "Milleinquitnummos inveni; iam enimpersequar abeuntem praeconemet in potestate tua esse Gitonemmeritissima proditione monstrabo". Genua ego perseverantisamplectorne morientes vellet occidereet: "Meritoinquamexcandesceres si posses proditum ostendere. Nunc inter turbam puerfugitnec quo abierit suspicari possum. Per fidemEumolpereducpuerum et vel Ascylto redde". Dum haec ego iam credentipersuadeoGiton collectione spiritus plenus ter continuo itasternutavitut grabatum concuteret. Ad quem motum Eumolpus conversussalvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt Vlixemcui velesuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me: "Quidestinquitlatro? Ne deprehensus quidem ausus es mihi verum dicere.Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti pueroexcussisset indiciumelusus circa popinas errarem."
Gitonlonge blandior quam egoprimum araneis oleo madentibus vulnusquodin supercilio factum eratcoartavit. Mox palliolo suo laceratammutavit vestemamplexusque iam mitigatumosculis tanquam fomentisaggressus est et: "In tuainquitpater carissimein tua sumuscustodia. Si Gitona tuum amasincipe velle servare. Vtinam me soluminimicus ignis hauriret aut hibernum invaderet mare. Ego enim omniumscelerum materiaego causa sum. Si periremconveniret inimicis."<. . .>

[XCIX]EVMOLPVS: "Ego sic semper et ubique vixiut ultimam quamquelucem tanquam non redituram consumerem". <. . .>
Profusisego lacrimis rogo quaesoqueut mecum quoque redeat in gratiam: nequeenim in amantium esse potestate furiosam aemulationem. Daturum tamenoperam ne aut dicam aut faciam ampliusquo possit offendi. Tantumomnem scabitudinem animo tanquam bonarum artium magister deleret sinecicatrice." Incultis asperisque regionibus diutius niveshaerentast ubi aratro domefacta tellus nitetdum loquerislevispruina dilabitur. Similiter in pectoribus ira considit: feras quidemmentes obsideteruditas praelabitur. -- Vt sciasinquit Eumolpusverum esse quod dicisecce etiam osculo iram finio. Itaquequodbene eveniatexpedite sarcinulas et vel sequimini me velsimavultisducite". Adhuc loquebaturcum crepuit ostiumimpulsumstetitque in limine barbis horrentibus nauta et: "MorarisinquitEumolpetanquam properandum ignores". Haud moraomnesconsurgimuset Eumolpus quidem mercennarium suum iam olim dormientemexire cum sarcinis iubet. Ego cum Gitone quicquid erat in alutamcomponoet adoratis sideribus intro navigium. <. . .>

[C]"Molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non communeestquod natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Lunainnumerabilibus comitata sideribus etiam feras ducit ad pabulum. Quidaquis dici formosius potest? In publico tamen manant. Solus ergo amorfurtum potius quam praemium erit? Immo vero nolo habere bonanisiquibus populus inviderit. Vnuset senexnon erit gravis; etiam cumvoluerit aliquid sumereopus anhelilu prodet". Haec ut intrafiduciam posui fraudavique animum dissidentemcoepi somnum obrutotunicula capite mentiri.
Sed repente quasi destruente fortunaconstantiam meam eiusmodi vox supra constratum puppis congemuit:"Ergo me derisit?" Et haec quidem virilis et paene auribusmeis familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eademindignatione mulier lacerata ulterius excanduit et: "Si quisdeus manibus meisinquitGitona imponeretquam bene exulemexciperem." Vterque nostrum tam inexpectato ictus sono amiseratsanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactusdiu vocem collegitremebundisque manibus Eumolpi iam in soporemlabentis laciniam duxiet: "Per fideminquampatercuiushaec navis estaut quos vehatdicere potes?" Inquietatus illemoleste tulit et: "Hoc eratinquitquod placuerat tibiutsuper constratum navis occuparemus secretissimum locumne nospatereris requiescere? Quid porro ad rem pertinetsi dixero LichamTarentinum esse dominum huiusce navigiiqui Tryphaenam exulemTarentum ferat?"

[CI]Intremui post hoc fulmen attonitusiuguloque detecto: "Aliquandoinquamtotum meFortunavicisti!". Nam Giton quidem superpectus meum positus diu animam egit. Deinde ut effusus sudorutriusque spiritum revocavitcomprehendi Eumolpi genua et:"Miserereinquammorientium et pro consortio studiorum commodamanum; mors venitquae nisi per te non licet potest esse promunere". Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos deasquese neque scire quid accideritnec ullum dolum malum consilioadhibuissesed mente simplicissima et vera fide in navigium comitesinduxissequo ipse iam pridem fuerit usurus." Quae autem hicinsidiae suntinquitaut quis nobiscum Hannibal navigat? LichasTarentinushomo verecundissimus et non tantum huius navigii dominusquod regitsed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantisonusdeferendum ad mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipiratacui vecturam debemus; et praeter hunc Tryphaenaomnium feminarumformosissimaquae voluptatis causa huc atque illuc vectatur. -- Hisuntinquit Gitonquos fugimus "; simulque raptim causasodiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit. Confususille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promereet:"Fingiteinquitnos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum estaliquod effugiumnisi naufragium ponimus et omni nos periculoliberamus. -- Immoinquit Gitonpersuade gubernatori ut in aliquemportum navem deducatnon sine praemio scilicetet affirma eiimpatientem maris fratrem tuum in ultimis esse. Poteris hancsimulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrareutmisericordia permotus gubernator indulgeat tibi". Negavit hocEumolpus fieri posse"quia magnainquitnavigia portubus securvatis insinuantnec tam cito fratrem defecisse veri simile erit.Accedit hisquod forsitan Lichas officii causa visere languentemdesiderabit. Videsquam valde nobis expediat ultro dominum adfugientes accersere. Sed finge navem ab ingenti posse cursu deflectiet Licham non utique circuiturum aegrorum cubilia: quomodo possumusegredi naveut non conspiciamur a cunctis? opertis capitibusannudis? Opertiset quis non dare manum languentibus volet? Nudisetquid erit aliud quam se ipsos proscribere?

[CII] --Quin potiusinquam egoad temeritatem confugimuset per funemlapsi descendimus in scaphampraecisoque vinculo reliqua Fortunaecommittimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enimattinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sumsi nosdescendentes adiuverit casus. -- Non imprudensinquitconsiliumEumolpossi aditum haberet. Quis enim non euntes notabit? Vtiquegubernatorqui pervigil nocte siderum quoque motus custodit. Etutcumque imponi vel dormienti possetsi per aliam partem navis fugaquaereretur: nunc per puppimper ipsa gubernacula delabendum estaquorum regione funis descenditqui scaphae custodiam tenet.Praeterea illud mirorEncolpitibi non succurrisseunum nautamstationis perpetuae interdiu noctuque iacere in scaphanec posseinde custodem nisi aut caede expelli aut praecipitari viribus. Quodan fieri possitinterrogate audaciam vestram. Nam quod ad meumquidem comitatum attinetnullum recuso periculumquod salutis spemostendit. Nam sine causa spiritum tanquam rem vacuam impendere ne vosquidem existimo velle. Videtenumquid hoc placeat: ego vos in duasiam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinishabeboapertis scilicet aliquatenus labrisquibus et spiritumrecipere possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte servos poenamgraviorem timentes praecipitasse se in mare. Deinde cum ventum fueritin portumsine ulla suspicione pro sarcinis vos efferam. -- Itaveroinquam egotanquam solidos alligaturusquibus non soleatventer iniuriam facere? an tanquam eos qui sternutare non soleamusnec stertere? An quia hoc genus furti semel <Menelao> felicitercessit? Sed finge una die vinctos posse durare: quid ergosi diutiusaut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? quid facturisumus? Vestes quoque diutius vinctas ruga consumitet chartaealligatae mutant figuram. Iuvenes adhuc laboris expertes statuarumritu patiemur pannos et vincla? <. . .> Adhuc aliquod itersalutis quaerendum est. Inspicite quod ego inveni. Eumolpus tanquamlitterarum studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remediomutemus colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam serviAethiopes et praesto tibi erimus sine tormentorum iniuria hilaresetpermutato colore imponemus inimicis. -- Quidni? inquit Gitonetiamcircumcide nosut Iudaei videamuret pertunde auresut imitemurArabeset increta faciesut suos Gallia cives putet: tanquam hicsolus color figuram possit pervertere et non multa una oporteatconsentiant ratione<ut> mendacium constet. Puta infectammedicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginemimposituram aliquam corpori maculamnec vestem atramento adhaesuramquod frequenter etiam non arcessito ferrumine infigitur: agenumquidet labra possumus tumore taeterrimo implere numquid et crinescalamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus scindere?Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terramdeducere? numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color artecompositus inquinat corpusnon mutat. Auditequid dementisuccurrerit: praeligemus vestibus capita et nos in profundummergamus.

[CIII] --Ne istud dii hominesque patianturEumolpus exclamatut vos tamturpi exitu vitam finiatis! Immo potius facite quod iubeo.Mercennarius meusut ex novacula comperististonsor est: hiccontinuo radat utriusque non solum capitased etiam supercilia.Sequar ego frontes notans inscriptione sollertiut videaministigmate esse puniti. Ita eaedem litterae et suspicionem declinabuntquaerentium et vultus umbra supplicii tegent."
Non estdilata fallaciased ad latus navigii furtim processimuscapitaquecum superciliis denudanda tonsori praebuimus. Implevit Eumolpusfrontes utriusque ingentibus litteriset notum fugitivorum epigrammaper totam faciem liberali manu duxit. Vnus forte ex vectoribusquiacclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravemnotavitsibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerioexecratusque omenquod imitaretur naufragorum ultimum votumincubile reiectus est. Nos dissimulata nauseantis devotione ad ordinemtristitiae redimussilentioque compositi reliquas noctis horas malesoporati consumpsimus. <. . .>

[CIV]LICHAS: "Videbatur mihi secundum quietem Priapus dicere:Encolpion quod quaerisscito a me in navem tuam esse perductum".Exhorruit Tryphaena et: "Putesinquituna nos dormisse; nam etmihi simulacrum Neptuniquod Bais tetrastylo notaveramvidebaturdicere: 'In nave Lichae Gitona invenies'. -- Hinc sciesinquitEumolpusEpicurum esse hominem divinumqui eiusmodi ludibriafacetissima ratione condemnat".
Ceterum Lichas ut Tryphaenaesomnium expiavit: "Quisinquitprohibet navigium scrutarinevideamur divinae mentis opera damnare?" Is qui nocte miserorumfurtum deprehenderatHesus nominesubito proclamat: "Ergo illiqui suntqui nocte ad lunam radebantur pessimo medius fidiusexemplo? Audio enim non licere cuiquam mortalium in nave neque unguesneque capillos deponerenisi cum pelago ventus irascitur".

[CV]Excanduit Lichas hoc sermone turbatus et: "Itaneinquitcapillos aliquis in nave praeciditet hoc nocte intempesta?Attrahite ocius nocentes in mediumut sciam quorum capitibus debeatnavigium lustrari. -- Egoinquit Eumolpushoc iussi. Nec in eodemfuturus navigio auspicium mihi fecised quia nocentes horridoslongosque habebant capillosne viderer de nave carcerem facereiussi squalorem damnatis auferri; simul ut notae quoque litterarumnon adumbratae comarum praesidio totae ad oculos legentiumacciderent. Inter cetera apud communem amicam consumpserunt pecuniammeama qua illos proxima nocte extraxi mero unguentisque perfusos.Ad summamadhuc patrimonii mei reliquias olent".
Itaque utTutela navis expiareturplacuit quadragenas utrique plagas imponi.Nulla ergo fit mora: aggrediuntur nos furentes nautae cum funibustemptantque vilissimo sanguine Tutelam placare. Et ego quidem tresplagas Spartana nobilitate concuxi. Ceterum Giton semel ictus tamvalde exclamavitut Tryphaenae aures notissima voce repleret. Nonsolum era turbata estsed ancillae etiam omnes familiari sonoinductae ad vapulantem decurrurrit. Iam Giton mirabili formaexarmaverat nautas coeperatque etiam sine voce saevientes rogarecumancillae pariter proclamant: "Giton estGiton; inhibetecrudelissimas manus; Giton estdominasuccurre". Deflectitaures Tryphaena iam sua sponte credentes raptimque ad puerum devolat.
Lichasqui me optime noverattanquam et ipse vocem audissetaccurrit et nec manus nec faciem meam consideravitsed continuo adinguina mea luminibus deflexis movit officiosam manumet: "Salveinquit Encolpi". Miretur nunc aliquis Vlixis nutricem postvicesimum annum cicatricem invenisse originis indicemcum homoprudentissimusconfusis omnibus corporis orisque lineamentisadunicum fugitivi argumentum tam docte pervenerit. Tryphaena lacrimaseffudit decepta supplicio -- vera enim stigmata credebat captivorumfrontibus impressa -- sciscitarique summissius coepit quod ergastulumintercepisset errantesaut cuius iam crudeles manus in hocsupplicium durassent. Meruisse quidem contumeliam aliquam fugitivosquibus in odium bona sua venissent <. . .>

[CVI]Concitatus iracundia prosiliit Lichaset: "O teinquitfeminam simplicemtanquam vulnera ferro praeparata litterasbiberint. Vtinam quidem hac se inscriptione frontis maculassent:haberemus nos extremum solacium. Nunc mimicis artibus petiti sumus etadumbrata inscriptione derisi". Volebat Tryphaena misereriquianon totam voluptatem perdideratsed Lichas memor adhuc uxoriscorruptae contumeliarumquequas in Herculis porticu acceperatturbato vehementius vultu proclamat: "Deos immortales rerumhumanarum agere curamputointellexistio Tryphaena. Namimprudentes noxios in nostrum induxere navigiumet quid fecissentadmonuerunt pari somniorum consensu. Ita vide ut possit illisignosciquos ad poenam ipse deus deduxit. Quod ad me attinetnonsum crudelissed vereor nequod remiseropatiar." Tamsuperstitiosa oratione Tryphaena mutata negat se interpellaresuppliciumimmo accedere etiam iustissimae ultioni. Nec se minusgrandi vexatam iniuria quam Lichamcuius pudoris dignitas incontione proscripta sit. <. . .>

[CVII]EVMOLPVS: "Meut putohominem non ignotum elegerunt ad hocofficium legatumpetieruntque ut se reconciliarem aliquandoamicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidissecum omnis vector nihil prius quaeratquam cuius se diligentiaecredat. Flectite ergo mentes satisfactione lenitaset patiminiliberos homines ire sine iniuria quo destinant. Saevi quoqueimplacabilesque domini crudelitatem suam impediuntsi quandopaenitentia fugitivos reduxitet dediticiis hostibus parcimus. Quidultra petitis aut quid vultis? In conspectu vestro supplices iacentiuvenes ingenuihonestiet quod utroque potentius estfamiliaritate vobis aliquando coniuncti. Si meherculesintervertissent pecuniam vestramsi fidem proditione laesissentsatiari tamen potuissetis hac poenaquam videtis. Servitia ecce infrontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum legeproscriptos." Interpellavit deprecationem supplicis Lichas et:"Noliinquitcausam confunderesed impone singulis modum. Acprimum omniumsi ultro veneruntcur nudavere crinibus capita?Vultum enim qui permutatfraudem paratnon satisfactionem. Deindesi gratiam a legato moliebanturquid ita omnia fecistiut quostuebaris absconderes? Ex quo apparet casu incidisse noxios in plagaset te artem quaesisse qua nostrae animadversionis impetum eluderes.Nam quod invidiam facis nobis ingenuos honestosque clamandovide nedeteriorem facias confidentia causam. Quid debent laesi facereubirei ad poenam confugiunt. At enim amici fuerunt nostri: eo maiorameruerunt supplicia; nam qui ignotos laeditlatro appellaturquiamicospaulo minus quam parricida." Resolvit Eumolpos taminiquam declamationem et: "Intellegoinquitnihil magis obesseiuvenibus miserisquam quod nocte deposuerunt capillos: hocargumento incidisse videntur in navemnon venisse. Quod velim tamcandide ad aures vestras perveniatquam simpliciter gestum est.Voluerunt enimantequam conscenderentexonerare capita molesto etsupervacuo ponderesed celerior ventus distulit curationispropositum. Nec tamen putaverunt ad rem pertinereubi inciperentquod placuerat ut fieretquia nec omen nec legem navigantiumnoverant. -- Quidinquit Lichasattinuit supplices radere? Nisiforte miserabiliores calvi solent esse. Quamquam quid attinetveritatem per interpretem quaerere? Quid dicis tulatro? Quaesalamandra supercilia tua excussit? Cui deo crinem vovisti? Pharmaceresponde."

[CVIII]Obstupueram ego supplicii metu pavidusnec qui in re manifestissimadicerem inveniebamturbatus <. . .> et deformis praeterspoliati capitis dedecus superciliorum etiam aequalis cum frontecalvitiesut nihil nec facere deceret nec dicere. Vt vero spongiauda facies plorantis detersa estet liquefactum per totum osatramentum omnia scilicet lineamenta fuliginea nube confuditinodium se ira convertit. Negat Eumolpus passurum se ut quisquamingenuos contra fas legemque contaminetinterpellatque saevientiumminas non solum voce sed etiam manibus. Aderat interpellantimercennarius comes et unus alterque infirmissimus vectorsolaciamagis litis quam virium auxilia. Nec quicquam pro me deprecabarsedintentans in oculos Tryphaenae manus usurum me viribus meis claraliberaque voce clamavini abstineret a Gitone iniuriam mulierdamnata et in toto navigio sola verberanda. Accenditur audacia meairatior Lichasindignaturque quod ego relicta mea causa tantum proalio clamo. Nec minus Tryphaena contumelia saevit accensatotiusquenavigii turbam diducit in partes. Hinc mercennarius tonsor ferramentasua nobis et ipse armatus distribuitillinc Tryphaenae familia nudasexpedit manusac ne ancillarum quidem clamor aciem destituitunotantum gubernatore relicturum se navis ministerium denuntiantesinon desinat rabies libidine perditorum collecta. Nihilo minus tamenperseverat dimicantium furorillis pro ultionenobis pro vitapugnantibus. Multi ergo utrinque sine morte labunturplures cruentivulneribus referunt veluti ex proelio pedemnec tamen cuiusquam iralaxatur. Tunc fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculaminfestamminatus se adbscissurum tot miseriarum causaminhibuitqueTryphaena tam grande facinus non dissimulata missione. Saepius egocultrum tonsorium super iugulum meum posuinon magis me occisurusquam Gitonquod minabaturfacturus. Audacius tamen ille tragoediamimplebatquia sciebat se illam habere novaculamqua iam sibicervicem praeciderat. Stante ergo utraque aciecum appareret futurumnon tralaticium bellumaegre expugnavit gubernator ut caduceatorismore Tryphaena indutias faceret. Data ergo acceptaque ex more patriofideprotendit ramum oleae a Tutela navigii raptumatque incolloquium venire ausa:
"Quis furorexclamatpacemconvertit in arma?
Quid nostrae meruere manus? Non Troiusheros
hac in classe vehit decepti pignus Atridae
nec Medeafurens fraterno sanguine pugnat
sed contemptus amor vires habet.Ei mihifata
hos inter fluctus quis raptis evocat armis?
Cuinon est mors una satis? Ne vincite pontum
gurgitibusque ferisalios immittite fluctus."

[CIX] Haecut turbato clamore mulier effudithaesit paulisper aciesrevocataeque ad pacem manus intermisere bellum. Vtitur paenitentiaeoccasione dux Eumolposet castigato ante vehementissime Lichatabulas foederis signatqueis haec formula erat:
"Ex tuianimi sententiaut tuTryphaenaneque iniuriam tibi factam aGitone quererisneque si quid ante hunc diem factum estobiciesvindicabisve aut ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihilimperabis puero repugnantinon amplexumnon osculumnon coitumvenere constrictumnisi pro qua re praesentes numeraveris denarioscentum. ItemLichaex tui animi sententiaut tu Encolpion necverbo contumelioso insequeris nec vultuneque quaeres ubi noctedormiataut si quaesierispro singulis iniuriis numerabispraesentes denarios ducenos."
In haec verba foederibuscompositis arma deponimuset ne residua in animis etiam postiusiurandum ira remaneretpraeterita aboleri osculis placet.Exhortantibus universis odia detumescuntepulaeque ad certamenprolatae conciliant hilaritate concordiam. Exsonat ergo cantibustotum navigiumet quia repentina tranquillitas intermiserat cursumalius exultantes quaerebat fuscina piscesalius hamis blandientibusconvellebat praedam repugnantem. Ecce etiam per antemnam pelagiaeconsederant volucresquas textis harundinibus peritus artifextetigit; illae viscatis inligatae viminibus deferebantur ad manus.Tollebat plumas aura volitantespinnasque per maria inanis spumatorquebat.
Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperatiamTryphaena Gitona extrema parte potionis spargebatcum Eumolpus etipse vino solutus dicta voluit in calvos stigmososque iacularidonecconsumpta frigidissima urbanitate rediit ad carmina sua coepitquecapillorum elegidarion dicere:
Quod solum formae decus estcecidere capilli
vernantesque comas tristis abegit hiemps.
Nuncumbra nudata sua iam tempora maerent
areaque attritis ridetadusta pilis.
O fallax natura deum: quae prima dedisti
aetatinostrae gaudiaprima rapis.
Infelixmodo crinibus nitebas
Phoebopulchrior et sorore Phoebi.
At nunc levior aere vel rotundo
hortituberequod creavit unda
ridentes fugis et times puellas.
Vtmortem citius venire credas
scito iam capitis perisse partem.

[CX] Pluravolebat proferrecredoet ineptiora praeteritiscum ancillaTryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducitcorymbioquedominae pueri adornat caput. Immo supercilia etiam profert de pyxidesciteque iacturae liniamenta secuta totam illi formam suam reddidit.Agnovit Tryphaena verum Gitonalacrimisque turbata tunc primum bonafide puero basium dedit. Ego etiam si repositum in pristinum decorempuerum gaudebamabscondebam tamen frequentius vultumintellegebamque me non tralaticia deformitate esse insipitumquemalloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed huic tristitiae eademilla succurrit ancillasevocatumque me non minus decoro exornavitcapillamento; immo commendatior vultus enituitquia flavum corymbionerat.
Ceterum Eumolposet periclitantium advocatus et praesentisconcordiae auctorne sileret sine fabulis hilaritasmulta inmuliebrem levitatem coepit iactare: quam facile adamarentquam citoetiam filiorum obliviscerenturnullamque esse feminam tam pudicamquae non peregrina libidine usque ad furorem averteretur. Nec setragoedias veteres curare aut nomina saeculis notased rem suamemoria factamquam expositurum se essesi vellemus audire.Conversis igitur omnium in se vultibus auribusque sic orsus est:

[CXI]"Matrona quaedam Ephesi tam notae erat pudicitiaeut vicinarumquoque gentium feminas ad spectaculum sui evocaret. Haec ergo cumvirum extulissetnon contenta vulgari more funus passis prosequicrinibus aut nudatum pectus in conspectu frequentiae plangereinconditorium etiam prosecuta est defunctumpositumque in hypogaeoGraeco more corpus custodire ac flere totis noctibus diebusquecoepit. Sic adflictantem se ac mortem inedia persequentem nonparentes potuerunt abducerenon propinqui; magistratus ultimorepulsi abieruntcomplorataque singularis exempli femina ab omnibusquintum iam diem sine alimento trahebat. Adsidebat aegrae fidissimaancillasimulque et lacrimas commodabat lugentiet quotienscumquedefecerat positum in monumento lumen renovabat. "Una igitur intota civitate fabula erat: solum illud adfulsisse verum pudicitiaeamorisque exemplum omnis ordinis homines confitebanturcum interimimperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illamcasulamin qua recens cadaver matrona deflebat.
"Proximaergo noctecum milesqui cruces asservabatne quis ad sepulturamcorpus detraheretnotasset sibi lumen inter monumenta clariusfulgens et gemitum lugentis audissetvitio gentis humanae concupiitscire quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditoriumvisaquepulcherrima muliereprimo quasi quodam monstro infernisqueimaginibus turbatus substitit; deinde ut et corpus iacentis conspexitet lacrimas consideravit faciemque unguibus sectamratus (scilicetid quod erat) desiderium extincti non posse feminam patiattulit inmonumentum cenulam suamcoepitque hortari lugentem ne perseveraretin dolore supervacuoac nihil profuturo gemitu pectus diduceret:'omnium eumdem esse exitum et idem domicilium' et cetera quibusexulceratae mentes ad sanitatem revocantur.
"At illa ignotaconsolatione percussa laceravit vehementius pectusruptosque crinessuper corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen milessed eademexhortatione temptavit dare mulierculae cibumdonec ancillaviniodore corruptaprimum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victammanumdeinde retecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciamcoepit et: 'Quid proderitinquithoc tibisi soluta inedia fuerissi te vivam sepelierissi antequam fata poscant indemnatum spiritumeffuderis? Id cinerem aut manes credis sentire sepultos? Vis tureviviscere! Vis discusso muliebri errore! Quam diu licueritluciscommodis frui! Ipsum te iacentis corpus admonere debet ut vivas.'"Nemo invitus auditcum cogitur aut cibum sumere aut vivere.Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangipertinaciam suamnec minus avide replevit se cibo quam ancillaquaeprior victa est.

[CXII]"Ceterumscitis quid plerumque soleat temptare humanamsatietatem. Quibus blanditiis impetraverat miles ut matrona velletvivereiisdem etiam pudicitiam eius aggressus est. Nec deformis autinfacundus iuvenis castae videbaturconciliante gratiam ancilla acsubinde dicente:
'Placitone etiam pugnabis amori?'
"Quiddiutius moror? Jacuerunt ergo una non tantum illa noctequa nuptiasfeceruntsed postero etiam ac tertio diepraeclusis videlicetconditorii foribusut quisquis ex notis ignotisque ad monumentumvenissetputasset expirasse super corpus viri pudicissimamuxorem.
"Ceterumdelectatus miles et forma mulieris etsecretoquicquid boni per facultates poterat coemebat etprimastatim noctein monumentum ferebat. Itaque unius cruciarii parentesut viderunt laxatam custodiamdetraxere nocte pendentem supremoquemandaverunt officio. At miles circumscriptus dum desidetut posterodie vidit unam sine cadavere crucemveritus suppliciummulieri quidaccidisset exponit: 'nec se expectaturum iudicis sententiamsedgladio ius dicturum ignaviae suae. Commodaret ergo illa periturolocumet fatale conditorium familiari ac viro faceret.' Mulier nonminus misericors quam pudica: 'Ne istudinquitdii sinantut eodemtempore duorum mihi carissimorum hominum duo funera spectem. Malomortuum impendere quam vivum occidere.' Secundum hanc orationem iubetex arca corpus mariti sui tolli atque illiquae vacabatcruciaffigi.
"Usus est miles ingenio prudentissimae feminaeposteroque die populus miratus est qua ratione mortuus isset incrucem."

[CXIII]Risu excepere fabulam nautaeerubescente non mediocriter Tryphaenavultumque suum super cervicem Gitonis amabiliter ponente. At nonLichas risitsed iratum commovens caput: "Si iustusinquitimperator fuissetdebuit patris familiae corpus in monumentumreferremulierem affigere cruci". Non dubie redierat in animumHedyle expilatumque libidinosa migratione navigium. Sed nec foederisverba permittebant meminissenec hilaritasquae occupaverat mentesdabat iracundiae locum. Ceterum Tryphaena in gremio Gitonis positamodo implebat osculi pectusinterdum concinnabat spoliatum crinibusvultum. Ego maestus et impatiens foederis novi non cibumnonpotionem capiebamsed obliquis trucibusque oculis utrumquespectabam. Omnia me oscula vulnerabantomnes blanditiaequascunquemulier libidinosa fingebat. Nec tamen adhuc sciebamutrum magispuero irascererquod amicam mihi auferretan amicaequod puerumcorrumperet: utraque inimicissima oculis meis et captivitatepraeterita tristiora. Accedebat hucquod neque Tryphaena mealloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatoremnec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabatautquodminimum estsermone communi vocabatcredoveritus ne inter initiacoeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet. Inundavere pectuslacrimae dolore parataegemitusque suspirio tectus animam paenesubmovit. <. . .>
In partem voluptatis <Lychas>temptabat admittinec domini supercilium induebatsed amiciquaerebat obsequium.
ANCILLA TRYPHAENAE AD ENCOLPIUM: "Siquid ingenui sanguinis habesnon pluris illam faciesquam scortum.Si vir fuerisnon ibis ad spintriam". <. . .>
Me nihilmagis pudebatquam ne Eumolpus sensisset quidquid illud fueratethomo dicacissimus carminibus vindicaret. <. . .>
Iuratverbis Eumolpus conceptissimis. <. . .>

[CXIV] Dumhaec taliaque iactamusinhorruit marenubesque undique adductaeobruere tenebris diem. Discurrunt nautae ad officia trepidantesvelaque tempestati subducunt. Sed nec certos fluctus ventusimpuleratnec quo destinaret cursum gubernator sciebat. Siciliammodo ventus dabatsaepissime Italici litoris aquilo possessorconvertebat huc illuc obnoxiam ratemet quod omnibus procellispericulosius erattam spissae repente tenebrae lucem suppresserantut ne proram quidem totam gubernator videret. Itaque perniciespostquam manifesta convaluitLichas trepidans ad me supinas porrigitmanus et: "TuinquitEncolpisuccurre periclitantibusetvestem illam divinam sistrumque redde navigio. Per fidemmisererequemadmodum quidem soles".
Et illum quidem vociferantem inmare ventus excussitrepetitumque infesto gurgite procellacircumegit atque hausit. Tryphaenam autem prope iam <immersam>fidelissimi rapuerunt serviscaphaeque impositam cum maximasarcinarum parte abduxere certissimae morti.
Applicitus cumclamore flevi et: "Hocinquama diis meruimusut nos solamorte coniungerent? Sed non crudelis fortuna concedit. Ecce iam ratemfluctus evertetecce iam amplexus amantium iratum dividet mare.Igitursi vere Encolpion dilexistida osculadum licet<et>ultimum hoc gaudium fatis properantibus rape". Haec ut ego dixiGiton vestem deposuitmeaque tunica contectus exeruit ad osculumcaput. Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheretutrumquezona circumvenienti praecinxit et: "Si nihil aliudcertediutiusinquitiunctos nos mare feretvel si voluerit misericorsad idem litus expellereaut praeteriens aliquis tralaticiahumanitate lapidabitaut quod ultimum est iratis tiam fluctibusimprudens harena componet". Patior ego vinculum extremumetveluti lecto funebri aptatus expecto mortem iam non molestam. Peragitinterim tempestas mandata fatorumomnesque reliquias navis expugnat.Non arbor erat relictanon gubernaculanon funis aut remussedquasi rudis atque infecta materies ibat cum fluctibus. <. ..>
Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedamrapiendam. Deinde ut aliquos videruntqui suas opes defenderentmutaverunt crudelitatem in auxilium. <. . .>

[CXV]Audimus murmur insolitum et sub diaeta magistri quasi cupientis exirebeluae gemitum. Persecuti igitur sonum invenimus Eumolpum sedentemmembranaeque ingenti versus ingerentem. Mirati ergo quod illi vacaretin vicinia mortis poema facereextrahimus clamantemiubemusquebonam habere mentem. At ille interpellatus excanduit et: "Sinitemeinquitsententiam explere; laborat carmen in fine". Inicioego phrenetico manumiubeoque Gitona accedere et in terram traherepoetam mugientem.
Hoc opere tandem elaborato casam piscatoriamsubimus maerentescibisque naufragio corruptis utcumque curatitristissimam exegimus noctem. Postero diecum poneremus consiliumcui nos regioni crederemusrepente video corpus humanum circum actumlevi vortice ad litus deferri. Substiti ergo tristis coepiqueumentibus oculis maris fidem inspicere et: "Hunc forsitanproclamoin aliqua parte terrarum secura expectat uxorforsitanignarus tempestatis filiusaut patrem utique reliquit aliquemcuiproficiscens osculum dedit. Haec sunt consilia mortaliumhaec votamagnarum cogitationum. En homo quemadmodum natat!" Adhuc tanquamignotum deflebamcum inviolatum os; fluctus convertit in terramagnovique terribilem paulo ante et implacabilem Licham pedibus meispaene subiectum. Non tenui igitur diutius lacrimasimmo percussisemel iterumque manibus pectus et: "Vbi nunc estinquamiracundia tuaubi impotentia tua? Nempe piscibus beluisque exposituseset qui paulo ante iactabas vires imperii tuide tam magna navene tabulam quidem naufragus habes. Ite nunc mortaleset magniscogitationibus pectora implete. Ite cautiet opes fraudibus captasper mille annos disponite. Nempe hic proxima luce patrimonii suirationes inspexitnempe diem etiamquo venturus esset in patriamanimo suo fixit. Dii deaeque quam longe a destinatione sua iacet! Sednon sola mortalibus maria hanc fidem praestant. Illum bellantem armadecipiuntillum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit.Ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussitcibus avidumstrangulavitabstinentem frugalitas. Si bene calculum ponasubiquenaufragium est. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura:tanquam intersitperiturum corpus quae ratio consumatignis anfluctus an mora! Quicquid fecerisomnia haec eodem ventura sunt.Ferae tamen corpus lacerabunt: tanquam melius ignis accipiat! Immohanc poenam gravissimam credimusubi servis irascimur. Quae ergodementia estomnia facerene quid de nobis relinquat sepultura?"<. . .>
Et Licham quidem rogus inimicis collatus manibusadolebat. Eumolpus autem dum epigramma mortuo facitoculos adarcessendos sensus longius mittit.

[CXVI] Hocperacto libenter officio destinatum carpimus iterac momentotemporis in montem sudantes conscendimusex quo haud proculimpositum arce sublimi oppidum cernimus. Nec quid esset sciebamuserrantesdonec a vilico quodam Crotona esse cognovimusurbemantiquissimam et aliquando Italiae primam. Cum deinde diligentiusexploraremus qui homines inhabitarent nobile solumquodve genusnegotiationis praecipue probarent post attritas bellis frequentibusopes: "O miinquithospitessi negotiatores estismutatepropositum aliudque vitae praesidium quaerite. Sin autem urbaniorisnotae homines sustinetis semper mentirirecta ad lucrum curritis. Inhac enim urbe non litterarum studia celebranturnon eloquentia locumhabetnon frugalitas sanctique mores laudibus ad fructum perveniuntsed quoscunque homines in hac urbe videritisscitote in duas partesesse divisos. Nam aut captantur aut captant. In hac urbe nemo liberostollitquia quisquis suos heredes habetnon ad cenasnon adspectacula admittitursed omnibus prohibetur commodisinterignominiosos latitat. Qui vero nec uxores unquam duxerunt necproximas necessitudines habentad summos honores perveniuntid estsoli militaressoli fortissimi atque etiam innocentes habentur.Adibitisinquitoppidum tanquam in pestilentia camposin quibusnihil aliud est nisi cadavera quae laceranturaut corvi quilacerant." <. . .>

[CXVII]Prudentior Eumolpus convertit ad novitatem rei mentem genusquedivitationis sibi non displicere confessus est. Iocari ego senempoetica levitate credebamcum ille: "Vtinam quidem<inquit>sufficeret largior scenaid est vestis humaniorinstrumentumlautiusquod praeberet mendacio fidem: non mehercules operam istamdifferremsed continuo vos ad magnas opes ducerem". Atquinpromittoquicquid exigeretdummodo placeret vestisrapinae comeset quicquid Lycurgi villa grassantibus praebuisset: "nam nummosin praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram. -- Quid ergoinquit Eumolpuscessamus mimum componere? Facite ergo me dominumsinegotatio placet." Nemo ausus est artem damnare nihilauferentem. Itaque ut duraret inter omnes tutum mendaciumin verbaEumolpi sacramentum iuravimus: urivinciriverberari ferroquenecariet quicquid aliud Eumolpus iussisset. Tanquam legitimigladiatores domino corpora animasque religiosissime addicimus. Postperactum sacramentum serviliter ficti dominum consalutamuselatumqueab Eumolpo filium pariter condiscimusiuvenem ingentis eloquentiaeet speiideoque de civitate sua miserrimum senem exissene autclientes sodalesque filii sui aut sepulcrum quotidie causamlacrimarum cerneret. Accessisse huic tristitiae proximum naufragiumquo amplius vicies sestertium amiserit; nec illum iactura moveriseddestitutum ministerio non agnoscere dignitatem suam. Praeterea haberein Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum; namfamiliam quidem tam magnam per agros Numidiae esse sparsamut possitvel Carthaginem capere. Secundum hanc formulam imperamus Eumolpoutplurimum tussiatut sit modo solutioris stomachi cibosque omnespalam damnet; loquatur aurum et argentum fundosque mendaces etperpetuam terrarum sterilitatem; sedeat praeterea quotidie adrationes tabulasque testamenti omnibus <idibus> renovet. Et nequid scaenae deessetquotiescunque aliquem nostrum vocaretemptassetalium pro alio vocaretut facile appareret dominum etiameorum meminissequi praesentes non essent.
His ita ordinatis"quod bene feliciterque eveniret " precati deos viamingredimur. Sed neque Giton sub insolito fasce durabatetmercennarius Coraxdetractator ministeriiposita frequentiussarcina male dicebat properantibusaffirmabatque se aut proiecturumsarcinas aut cum onere fugiturum. "Quid vosinquit? iumentum meputatis esse aut lapidariam navem? Hominis operas locavinoncaballi. Nec minus liber sum quam vosetiam si pauperem pater mereliquit." Nec contentus maledictis tollebat subinde altiuspedemet strepitu obsceno simul atque odore viam implebat. Ridebatcontumaciam Giton et singulos crepitus eius pari clamoreprosequebatur. <. . .>

[CXVIII]EVMOLPVS. "Multosinquit Eumolpuso iuvenescarmen decepit.Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborumambitu intexuitputavit se continuo in Heliconem venisse. Sicforensibus ministeriis exercitati frequenter ad carministranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugeruntcredentesfacilius poema extrui possequam controversiam sententiolisvibrantibus pictam. Ceterum neque generosior spiritus vanitatem amatneque concipere aut edere partum mens potest nisi intrenti fluminelitterarum inundata. Refugiendum est ab omni verborumut ita dicamvilitate et sumendae voces a plebe summotaeut fiat odi profanumvulgus et arceo.
Praeterea curandum estne sententiae emineantextra corpus orationis expressaesed intexto vestibus coloreniteant. Homerus testis et lyriciRomanusque Vergilius et Horatiicuriosa felicitas. Ceteri enim aut non viderunt viam qua iretur adcarmenaut visam timuerunt calcare. Ecce belli civilis ingens opusquisquis attigerit nisi plenus litterissub onere labetur. Non enimres gestae versibus comprehendendae suntquod longe melius historicifaciuntsed per ambages deorumque ministeria et fabulosumsententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritusut potiusfurentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis subtestibus fides. Tanquam si placet hic impetusetiam si nondumrecepit ultimam manum:

[CXIX]"Orbem iam totum victor Romanus habebat
qua marequaterraequa sidus currit utrumque;
nec satiatus erat. Gravidisfreta pulsa carinis
iam peragebantur; si quis sinus abditusultra
si qua foret tellusquae fuluum mitteret aurum
hostiseratfatisque in tristia bella paratis
quaerebantur opes. Nonvulgo nota placebant
gaudianon usu plebeio trita voluptas.
AesEphyreiacum laudabat miles in unda;
quaesitus tellure nitorcertaverat ostro;
Hinc Numidae accusantillinc nova velleraSeres
atque Arabum populus sua despoliaverat arva.
Ecce aliaeclades et laesae vulnera pacis.
Quaeritur in silvis auro feraetultimus Hammon
Afrorum excutiturne desit belua dente
admortes pretiosa; fame premit advena classes
tigris et auratagradiens vectatur in aula
ut bibat humanum populo plaudentecruorem.
Heupudet effari perituraque prodere fata
Persarumritu male pubescentibus annis
surripuere virosexsectaque visceraferro
in venerem fregereatque ut fuga mobilis aevi
circumscriptamora properantes differat annos
quaerit se natura nec invenit.Omnibus ergo
scorta placent fractique enerui corpore gressus
etlaxi crines et tot nova nomina vestis
quaeque virum quaerunt.Ecce Afris eruta terris
citrea mensa greges servorum ostrumquerenidens
ponitur ac maculis imitatur vilius aurum
quae sensumtrahat. Hoc sterile ac male nobile lignum
turba sepulta merocircum venitomniaque orbis
praemia correptis miles vagus esuritarmis.
Ingeniosa gula est. Siculo scarus aequore mersus
admensam vivus perducituratque Lucrinis
eruta litoribus venduntconchylia cenas
ut renovent per damna famem. Iam Phasidosunda
orbata est avibusmutoque in litore tantum
solae desertisadspirant frondibus aurae.
Nec minor in Campo furor estemptiqueQuirites
ad praedam strepitumque lucri suffragia vertunt.
Venalispopulusvenalis curia patrum:
est favor in pretio. Senibus quoquelibera virtus
excideratsparsisque opibus conversapotestas
ipsaque maiestas auro corrupta iacebat.
Pellitur apopulo victus Cato; tristior ille est
qui vicitfascesque pudetrapuisse Catoni.
Namque -- hoc dedecoris populo morumque ruina--
non homo pulsus eratsed in uno victa potestas
Romanumquedecus. Quare tam perdita Roma
ipsa sui merces erat et sine vindicepraeda.
Praeterea gemino deprensam gurgite plebem
faenorisinluvies ususque exederat aeris.
Nulla est certa domusnullumsine pignore corpus
sed veluti tabes tacitis conceptamedullis
intra membra furens curis latrantibus errat.
Armaplacent miserisdetritaque commoda luxu
vulneribus reparantur.Inops audacia tuta est.
Hoc mersam caeno Romam somnoqueiacentem
quae poterant artes sana ratione movere
ni furor etbellum ferroque excita libido?

[CXX]"Tres tulerat Fortuna ducesquos obruit omnes
armorum struediversa feralis Enyo.
Crassum Parthus habetLibyco iacet aequoreMagnus
Iulius ingratam perfudit sanguine Romam
et quasi nonposset tot tellus ferre sepulcra
divisit cineres. Hos gloriareddit honores.
Est locus exciso penitus demersushiatu
Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva
Cocytiperfusus aqua; nam spiritusextra
qui furit effususfunestospargitur aestu.
Non haec autumno tellus viret aut alitherbas
caespite laetus agernon verno persona cantu
molliadiscordi strepitu virgulta locuntur
sed chaos et nigro squalentiapumice saxa
gaudent ferali circum tumulata cupressu.
Has intersedes Ditis pater extulit ora
bustorum flammis et cana sparsafavilla
ac tali volucrem Fortunam voce lacessit:
'Rerumhumanarum divinarumque potestas
Forscui nulla placet nimiumsecura potestas
quae nova semper amas et mox possessarelinquis
ecquid Romano sentis te pondere victam
nec posseulterius perituram extollere molem?
Ipsa suas vires odit Romanaiuventus
et quas struxit opesmale sustinet. Aspice late
luxuriamspoliorum et censum in damna furentem.
Aedificant auro sedesque adsidera mittunt
expelluntur aquae saxismare nascitur arvis
etpermutata rerum statione rebellant.
En etiam mea regna petunt.Perfossa dehiscit
molibus insanis tellusiam montibushaustis
antra gemuntet dum vanos lapis invenit usus
infernimanes caelum sperare fatentur.
Quare ageForsmuta pacatum inproelia vultum
Romanosque cieac nostris da funera regnis.
Iampridem nullo perfundimus ora cruore
nec mea Tisiphone sitientisperluit artus
ex quo Sullanus bibit ensis et horridatellus
extulit in lucem nutritas sanguine fruges.'

[CXXI]"Haec ubi dicta deditdextrae coniungere dextram
conatusrupto tellurem soluit hiatu.
Tunc Fortuna levi defudit pectorevoces:
'O genitorcui Cocyti penetralia parent
si modo veramihi fas est impune profari
vota tibi cedent; nec enim minor irarebellat
pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas.
Omniaquae tribui Romanis arcibusodi
muneribusque meis irascor.Destruet istas
idemqui posuitmoles deus. Et mihi cordi
quippecremare viros et sanguine pascere luxum.
Cerno equidem gemina iamstratos morte Philippos
Thessaliaeque rogos et funera gentisHiberae.
Iam fragor armorum trepidantes personat aures
EtLibyae cerno tuaNilegementia claustra
Actiacosque sinus etApollinis arma timentes.
Pandeageterrarum sitientia regnatuarum
atque animas accerse novas. Vix navita Porthmeus
sufficietsimulacra virum traducere cumba;
classe opus est. Tuque ingentisatiare ruina
pallida Tisiphoneconcisaque vulnera mande:
adStygios manes laceratus ducitur orbis.'

[CXXII]"Vixdum finieratcum fulgure rupta corusco
intremuit nubeselisosque abscidit ignes.
Subsedit pater umbrarumgremioquereducto
telluris pavitans fraternos palluit ictus.
Continuoclades hominum venturaque damna
auspiciis patuere deum. Namque orecruento
deformis Titan vultum caligine texit:
civiles acies iamtum spirare putares.
Parte alia plenos extinxit Cynthia vultus
etlucem sceleri subduxit. Rupta tonabant
verticibus lapsis montisiuganec vaga passim
flumina per notas ibant morientiaripas.
Armorum strepitu caelum furit et tuba Martem
sideribustremefacta cietiamque Aetna voratur
ignibus insolitiset inaethera fulmina mittit.
Ecce inter tumulos atque ossa carentiabustis
umbrarum facies diro stridore minantur.
Fax stelliscomitata novis incendia ducit
sanguineoque recens descenditIuppiter imbre.
Haec ostenta brevi soluit deus. Exuit omnes
quippemoras Caesarvindictaeque actus amore
Gallica proiecitciviliasustulit arma.
"Alpibus aeriisubi Graio numinepulsae
descendunt rupes et se patiuntur adiri
est locusHerculeis aris sacer: hunc nive dura
claudit hiemps canoque adsidera vertice tollit.
Caelum illinc cecidisse putes: non solisadulti
mansuescit radiisnon verni temporis aura
sed glacieconcreta rigent hiemisque pruinis:
totum ferre potest umerisminitantibus orbem.
Haec ubi calcavit Caesar iuga militelaeto
optavitque locumsummo de vertice montis
Hesperiaecampos late prospexitet ambas
intentans cum voce manus ad sideradixit:
'Iuppiter omnipotenset tuSaturnia tellus
armislaeta meis olimque onerata triumphis
testor ad has acies invitumarcessere Martem
invitas me ferre manus. Sed vulnerecogor
pulsus ab urbe meadum Rhenum sanguine tingo
dnmGallos iterum Capitolia nostra petentes
Alpibus excludovincendocertior exul.
Sanguine Germano sexagintaque triumphis
essenocens coepi. Quamquam quos gloria terret
aut qui sunt qui bellavident? Mercedibus emptae
ac viles operaequorum est mea Romanoverca.
At reorhaud impunenec hanc sine vindicedextram
vinciet ignavus. Victores ite furentes
ite meicomiteset causam dicite ferro.
Iamque omnes unum crimen vocatomnibus una
impendet clades. Reddenda est gratia vobis
nonsolus vici. Quarequia poena tropaeis
imminetet sordes meruitvictoria nostra
iudice Fortuna cadat alea. Sumite bellum
ettemptate manus. Certe mea causa peracta est:
inter tot fortesarmatus nescio vinci.'
Haec ubi personuitde caelo Delphicusales
omina laeta dedit pepulitque meatibus auras.
Nec nonhorrendi nemoris de parte sinistra
insolitae voces flamma sonueresequenti.
Ipse nitor Phoebi vulgato laetior orbe
crevitetaurato praecinxit fulgure vultus.

[CXXIII]"Fortior ominibus movit Mavortia signa
Caesaret insolitosgressu prior occupat ausus.
Prima quidem glacies et cana vinctapruina
non pugnavit humus mitique horrore quievit.
Sed postquamturmae nimbos fregere ligatos
et pavidus quadrupes undarum vincularupit
incalvere nives. Mox flumina montibus altis
undabantmodo natased haec quoque -- iussa putares --
stabantet vinctafluctus stupuere ruina
et paulo ante lues iam concidendaiacebat.
Tum vero male fida prius vestigia lusit
decepitquepedes; pariter turmaeque virique
armaque congesta strue deplorataiacebant.
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes
exonerabanturnec rupti turbine venti
derantaut tumida confractum grandinecaelum.
Ipsae iam nubes ruptae super arma cadebant
et concretagelu ponti velut unda ruebat.
Victa erat ingenti tellus nivevictaque caeli
sideravicta suis haerentia flumina ripis:
nondumCaesar erat; sed magnam nixus in hastam
horrida securis frangebatgressibus arva
qualis Caucasea decurrens arduusarce
Amphitryoniadesaut torvo Iuppiter ore
cum se verticibusmagni demisit Olympi
et periturorum deiecit tela Gigantum.
"DumCaesar tumidas iratus deprimit arces
interea volucer molisconterrita pinnis
Fama volat summique petit iuga celsaPalati
atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
iam classesfluitare mari totasque per Alpes
fervere Germano perfusas sanguineturmas.
Armacruorcaedesincendia totaque bella
ante oculosvolitant. Ergo pulsata tumultu
pectora perque duas scindunturterrita causas.
Huic fuga per terrasilli magis unda probatur
etpatria pontus iam tutior. Est magis arma
qui temptare velitfatisque iubentibus uti.
Quantum quisque timettantum fugit.Ocior ipse
hos inter motus populusmiserable visu
quo mensicta iubetdeserta ducitur urbe.
Gaudet Roma fugadebellatiqueQuirites
rumoris sonitu maerentia tecta relinquunt.
Ille manupavida natos tenetille penates
occultat gremio deploratumquerelinquit
limenet absentem votis interficit hostem.
Sunt quiconiugibus maerentia pectora iungant
grandaevosque patresonerisque ignara iuventus.
Id pro quo metuittantum trahit. Omniasecum
hic vehit imprudens praedamque in proelia ducit:
ac velutex alto cum magnus inhorruit auster
et pulsas evertit aquasnonarma ministris
non regumen prodestligat alter ponderapinus
alter tuta sinus tranquillaque litora quaerit:
hic datvela fugae Fortunaeque omnia credit.
Quid tam parva queror? Geminocum consule Magnus
ille tremor Ponti saevique repertor Hydaspis
etpiratarum scopulusmodo quem ter ovantem
Iuppiter horrueratquemtracto gurgite Pontus
et veneratus erat submissa Bosporosunda
pro pudor! imperii deserto nomine fugit
ut Fortuna levisMagni quoque terga videret.

[CXXIV]"Ergo tanta lues divum quoque numina vidit
consensitque fugaecaeli timor. Ecce per orbem
mitis turba deum terras exosafurentes
deseritatque hominum damnatum avertitur agmen.
Paxprima ante alias niveos pulsata lacertos
abscondit galea victumcaputatque relicto
orbe fugax Ditis petit implacabileregnum.
Huic comes it submissa Fideset crine soluto
Iustitiaac maerens lacera Concordia palla.
At contrasedes Erebi quarupta dehiscit
emergit late Ditis chorushorrida Erinys
etBellona minaxfacibusque armata Megaera
LetumqueInsidiaequeet lurida Mortis imago.
Quas inter Furorabruptis ceu liberhabenis
sanguineum late tollit caputoraque mille
vulneribusconfossa cruenta casside velat;
haeret detritus laevae Mavortiusumbo
innumerabilibus telis gravisatque flagranti
stipitedextra minax terris incendia portat.
Sentit terra deosmutataquesidera pondus
quaesivere suum; namque omnis regia caeli
inpartes diducta ruit. Primumque Dione
Caesaris acta sui ducitcomes additur illi
Pallaset ingentem quatiens Mavortiushastam.
Magnum cum Phoebo soror et Cyllenia proles
excipitactotis similis Tirynthius actis.
Intremuere tubaeac scissoDiscordia crine
extulit ad superos Stygium caput. Huius inore
concretus sanguiscontusaque lumina flebant
stabantaerati scabra rubigine dentes
tabo lingua fluensobsessadraconibus ora
atque inter torto laceratam pectorevestem
sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
Haec utCocyti tenebras et Tartara liquit
alta petit gradiens iuganobilis Appennini
unde omnes terras atque omnia litoraposset
aspicere ac toto fluitantes orbe catervas
atque haserumpit furibundo pectore voces:
'Sumite nunc gentes accensismentibus arma
sumite et in medias immittite lampadasurbes.
Vinceturquicumque latet; non femina cesset
non pueraut aevo iam desolata senectus;
ipsa tremat tellus lacerataquetecta rebellent.
Tu legemMarcelletene. Tu concuteplebem
Curio. Tu fortem ne supprimeLentuleMartem.
Quidporro tudivetuis cunctaris in armis
non frangis portasnonmuris oppida solvis
thesaurosque rapis? Nescis tuMagnetueri
Romanas arces? Epidamni moenia quaere
Thessalicosquesinus humano sanguine tingue.'
"Factum est in terris quicquidDiscordia iussit."
Cum haec Eumolpos ingenti volubilitateverborum effudissettandem Crotona intravimus. Vbi quidem parvodeversorio refectipostero die amplioris fortunae domum quaerentesincidimus in turbam heredipetarum sciscitantium quod genus hominum.aut unde veniremus. Ex praescripto ergo consilii communis exaggerataverborum volubilitateunde aut qui essemus haud dubie credentibusindicavimus. Qui statim opes suas summo cum certamine in Eumolpiumcongesserunt. <. . .>

[CXXV] Dumhaec magno tempore Crotone aguntur <. . .> et Eumolpusfelicitate plenus prioris fortunae esset oblitus statumadeo ut suisiactaret neminem gratiae suae ibi posse resistere impuneque suossiquid deliquissent in ea urbebeneficio amicorum laturos. Ceterumegoetsi quotidie magis magisque superfluentibus bonis saginatumcorpus impleveramputabamque a custodia mei removisse vultumFortunamtamen saepius tam consuetudinem meam cogitabam quam causamet: "Quidaiebamsi callidus captator exploratorem in Africammiserit mendaciumque deprehenderit nostrum? Quidsi etiammercennarius praesenti felicitate lassus indicium ad amicosdetulerittotamque fallaciam invidiosa proditione detexerit? Nemperursus fugiendum eritet tandem expugnata paupertas nova mendicitaterevocanda. Dii deaequequam male est extra legem viventibus!quicquid merueruntsemper expectant". <. . .>

[CXXVI]CHRYSIS ANCILLA CIRCES AD POLYAENVM: "Quia nosti venerem tuamsuperbiam captas vendisque amplexusnon commodas. Quo enim spectantflexae pectine comaequo facies medicamine attrita et oculorumquoque mollis petulantia; quo incessus arte compositus et ne vestigiaquidem pedum extra mensuram aberrantianisi quod formam prostituisut vendas? Vides me: nec auguria novi nec mathematicorum caelumcurare soleo; ex vultibus tamen hominum mores colligoet cumspatiantem vidiquid cogites scio. Sive ergo nobis vendis quod petomercator paratus estsivequod humanius estcommodaseffice utbeneficium debeam. Nam quod servum te et humilem faterisaccendisdesiderium aestuantis. Quaedam enim feminae sordibus calentneclibidinem concitantnisi aut servos viderint aut statores altiuscinctos. Arena aliquas accenditaut perfusus pulvere mulioauthistrio scaenae ostentatione traductus. Ex hac nota domina est mea;usque ab orchestra quattuordecim transilitet in extrema plebequaerit quod diligat."
Itaque oratione blandissima plenus:"Rogoinquamnumquid illaquae me amattu es?" Multumrisit ancilla post tam frigidum schema et: "Noloinquittibitam valde placeas. Ego adhuc servo nunquam succubuinec hoc diisinant ut amplexus meos in crucem mittam. Viderint matronaequaeflagellorum vestigia osculantur; ego etiam si ancilla sumnunquamtamen nisi in equestribus sedeo." Mirari equidem tam discordemlibidinem coepi atque inter monstra numerarequod ancilla haberetmatronae superbiam et matrona ancillae humilitatem.
Procedentibusdeinde longius iocis rogavi ut in platanona produceret dominam.Placuit puellae consilium. Itaque collegit altius tunicam flexitquese in eum daphnonaqui ambulationi haerebat. Nec diu morata dominamproducit e latebrislaterique meo applicat mulierem omnibussimulacris emendatiorem. Nulla vox est quae formam eius possitcomprehenderenam quicquid dixero minus erit. Crines ingenio suoflexi per totos se umeros effuderantfrons minima et quae radicescapillorum retro flexeratsupercilia usque ad malarum scripturamcurrentia et rursus confinio luminum paene permixtaoculi clarioresstellis extra lunam fulgentibusnares paululum inflexae et osculumquale Praxiteles habere Dianam credidit. Iam mentumiam cervixiammanusiam pedum candor intra auri gracile vinculum positus: Pariummarmor extinxerat. Itaque tunc primum Dorida vetus amator contempsi.<. . .>
Quid factum estquod tu proiectisIuppiterarmis
inter caelicolas fabula muta taces?
Nunc erat atorva submittere cornua fronte
nunc pluma canos dissimularetuos.
Haec vera est Danae. Tempta modo tangere corpus
iam tuaflammifero membra calore fluent.

[CXXVII]Delectata illa risit tam blandumut videretur mihi plenum os extranubem luna proferre. Mox digitis gubernantibus vocem: "Si nonfastidisinquitfeminam ornatam et hoc primum anno virum expertamconcilio tibio iuvenissororem. Habes tu quidem et fratrem --neque enim me piguit inquirere -- sed quid prohibet et sororemadoptare? Eoden gradu venio. Tu tantum dignare et meum osculumcumlibueritagnoscere. -- Immoinquamego per formam tuam te rogonefastidias hominem peregrinum inter cultores admittere. Inveniesreligiosumsi te adorari permiseris. Ac ne me iudices ad hoc templumAmoris gratis accederedono tibi fratrem meum. -- Quid? tuinquitilladonas mihi eumsine quo non potes vivereex cuius osculopendesquem sic tu amasquemadmodum ego te volo?" Haec ipsacum dicerettanta gratia conciliabat vocem loquentistam dulcissonus pertemptatum mulcebat aeraut putares inter auras canereSirenum concordiam. Itaque mirantiet toto mihi caelo clarius nescioquid relucentelibuit deae nomen quaerere. "Itainquitnondixit tibi ancilla mea Circen me vocari? Non sum quidem Solisprogeniesnec mea materdum placetlabentis mundi cursum detinuit.Habebo tamen quod caelo imputemsi nos fata coniunxerint. Immo iamnescio quid tacitis cogitationibus deus agit. Nec sine causaPolyaenon Circe amat: semper inter haec nomina magna fax surgit. Sumeergo amplexumsi placet. Neque est quod curiosum aliquem extimescas:longe ab hoc loco frater est." Dixit haec Circeimplicitumqueme brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramineindutam.
Idaeo quales fudit de vertice flores
Terra parenscumse concesso iunxit amori
Iuppiter et toto concepit pectoreflammas:
emicuere rosae violaeque et molle cyperon
albaque deviridi riserunt lilia prato:
talis humus Venerem molles clamavitin herbas
candidiorque dies secreto favit amori.
In hoc graminepariter compositi mille osculis lusimus quaerentes voluptatemrobustam. <. . .>

[CXXVIIII]CIRCE AD POLYAENVM: "Quid est? inquit; numquid te osculum meumoffendit? Numquid spiritus ieiunio marcet? Numquid alarum negligenssudor? Putosi haec non suntnumquid Gitona times?" Perfususego rubore manifesto etiam si quid habueram viriumperdiditotoquecorpore velut laxato:
"Quaesoinquamreginanolisuggillare miserias. Veneficio contactus sum". <. . .>
CIRCE:"DicChrysissed verum: numquid indecens sum? Numquidincompta? numquid ab aliquo naturali vitio formam meam excaeco? Nolidecipere dominam tuam. Nescio quid peccavimus." Rapuit deindetacenti speculumet postquam omnes vultus temptavitquos soletinter amantes risus fingereexcussit vexatam solo vestem raptimqueaedem Veneris intravit. Ego contra damnatus et quasi quodam visu inhorrorem perductus interrogare animum meum coepian vera voluptatefraudatus essem.
Nocte soporifera veluti cum somnialudunt
errantes oculos effossaque protulit aurum
in lucemtellus: versat manus improba furtum
thesaurosque rapitsudorquoque perluit ora
et mentem timor altus habetne fortegravatum
excutiat gremium secreti conscius auri:
mox ubifugerunt elusam gaudia mentem
veraque forma reditanimusquodperdiditoptat
atque in praeterita se totus imagine versat. <.. .>
GITON AD ENCOLPION: "Itaque hoc nomine tibi gratiasagoquod me Socratica fide diligis. Non tam intactus Alcibiades inpraeceptoris sui lecto iacuit".

[CXXIX]ENCOLPIVS AD GITONEM: "Crede mihifraternon intellego mevirum essenon sentio. Funerata est illa pars corporisqua quondamAchilles eram". <. . .>
Veritus puer ne in secretodeprehensus daret sermonibus locumproripuit se et in partem aediuminteriorem fugit. <. . .>
Cubiculum autem meum Chrysisintravitcodicillosque mihi dominae suae reddiditin quibus haecerant scripta:
"CIRCE POLYAENO SALVTEM. Si libidinosa essemquererer decepta; nunc etiam languori tuo gratias ago. In umbravoluptatis diutius lusi. Quid tamen agas quaeroet an tuis pedibusperveneris domum; negant enim medici sine nervis homines ambulareposse. Narrabo tibiadulescensparalysin cave. Nunquam ego aegrumtam magno periculo vidi; medius iam peristi. Quod si idem frigusgenua manusque temptaverit tuaslicet ad tubicines mittas. Quid ergoest? Etiam si gravem iniuriam accepihomini tamen misero non invideomedicinam. Si vis sanus esseGitonem roga. Recipiesinquamnervostuossi triduo sine fratre dormieris. Nam quod ad me attinetnontimeo ne quis inveniatur cui minus placeam. Nec speculum mihi necfama mentitur. Valesi potes." Vt intellexit Chrysis perlegisseme totum convicium: "Solentinquithaec fieriet praecipue inhac civitatein qua mulieres etiam lunam deducunt. <. . .>Itaque huius quoque rei cura agetur. Rescribe modo blandius dominaeanimumque eius candida humanitate restitue. Verum enim fatendum: exqua hora iniuriam accepitapud se non est". Libenter quidemparui ancillaeverbaque codicillis talia imposui:

[CXXX]"POLYAENOS CIRCAE SALVTEM. Fateor medominasaepe peccasse;nam et homo sum et adhuc iuvenis. Numquam tamen ante hunc diem usquead mortem deliqui. Habes confitentem reum: quicquid iusserismerui.Proditionem fecihominem occiditemplum violavi: in haec facinoraquaere supplicium. Sive occidere placetferro meo venio; siveverberibus contenta escurro nudus ad dominam. Illud unum mementonon me sed instrumenta peccasse. Paratus miles arma non habui. Quishoc turbaverit nescio. Forsitan animus antecessit corporis moramforsitan dum omnia concupiscovoluptatem tempore consumpsi. Noninvenio quod feci. Paralysin tamen cavere iubes: tanquam iam maiorfieri possitquae abstulit mihi per quod etiam te habere potui.Summa tamen excusationis meae haec est: placebo tibisi me culpamemendare permiseris." Dimissa cum eiusmodi pollicitationeChryside curavi diligentius noxiosissimum corpusbalneoquepraeterito modica unctione ususmox cibis validioribus pastusidest bulbis cochlearumque sine iure cervicibushausi parcius merum.Hinc ante somnum levissima ambulatione compositus sine Gitonecubiculum intravi. Tanta erat placandi curaut timerem ne latus meumfrater convelleret.

[CXXXI]Postero diecum sine offensa corporis animique consurrexissemineundem platanona descendietiam si locum inauspicatum timebamcoepique inter arbores ducem itineris expectare Chrysidem. Nec diuspatiatus consederamubi hesterno die fueramcum illa intervenitcomitem aniculam trahens. Atque ut me consalutavit: "Quid estinquitfastoseecquid bonam mentem habere coepisti?" Illa desinu licium prolulit varii coloris filis intortumcervicemque vinxitmeam. Mox turbatum sputo pulverem medio sustulit digitofrontemquerepugnantis signavit. <. . .>
Hoc peracto carmine ter meiussit expuere terque lapillos conicere in sinumquos ipsapraecantatos purpura involueratadmotisque manibus temptare coepitinguinum vires. Dicto citius nervi paruerunt imperiomanusqueaniculae ingenti motu repleverunt. At illa gaudio exultans: "VidesinquitChrysis meavidesquod aliis leporem excitavi?"
Mobilisaestivas platanus diffuderat umbras
et bacis redimita Daphnetremulaeque cupressus
et circum tonsae trepidanti verticepinus.
Has inter ludebat aquis errantibus amnis
spumeusetquerulo vexabat rore lapillos.
Dignus amore locus: testissilvestris aedon
atque urbana Procnequae circum gramina fusae
etmolles violas cantu sua rura colebant.
<. . .> Premebat illaresoluta marmoreis cervicibus aureum torum myrtoque florenti quietum<aera> verberabat. Itaque ut me viditpaululum erubuithesternae scilicet iniuriae memor; deinde ut remotis omnibus secunduminvitantem consediramum super oculos meos posuit et quasi parieteinteriecto audacior facta: "Quid estinquitparalytice? Ecquidhodie totus venisti? -- Rogasinquam egopotius quam temptas?"Totoque corpore in amplexum eius immissus non praecantatis usque adsatietatem osculis fruor. <. . .>

[CXXXII][ENCOLPIVS DE ENDYMIONE PVERO: Ipsa corporis pulchritudine me ad sevocante trahebat ad venerem. Iam pluribus osculis labra crepitabantiam implicitae manus omne genus amoris invenerantiam alligata mutuoambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.]
Manifestismatrona contumeliis verberata tandem ad ultionem decurritvocatquecubicularios et me iubet cato rigari. Nec contenta mulier tam graviiniuria meaconvocat omnes quasillarias familiaeque sordidissimampartemac me conspui iubet. Oppono ego manus oculis meisnullisqueeffusis precibusquia sciebam quid meruissemverberibus sputisqueextra ianuam eiectus sum. Eicitur et ProselenosChrysis vapulattotaque familia tristis inter se mussatquaeritque quis dominaehilaritatem confuderit. <. . .> Itaque pensatis vicibusanimosiorverberum notas arte contexine aut Eumolpus contumeliamea hilarior fieret aut tristior Giton. Quod solum igitur salvopudore poterat contingerelanguorem simulaviconditusque lectulototum ignem furoris in eam convertiquae mihi omnium malorum causafuerat:
Ter corripui terribilem manu bipennem
ter languidiorcoliculi repene thyrso
ferrum timuiquod trepido male dabatusum.
Nec iam poteramquod modo conficere libebat;
namque illametu frigidior rigente bruma
confugerat in viscera mille opertarugis.
Ita non potui supplicio caput aperire
sed furciferaemortifero timore lusus
ad verbamagis quae poterant nocerefugi.
Erectus igitur in cubitum hac fere oratione contumacemvexavi: "Quid dicisinquamomnium hominum deorumque pudor? Namne nominare quidem te inter res serias fas est. Hoc de te meruiutme in caelo positum ad inferos traheres? ut traduceres annos primoflorentes vigoresenectaeque ultimae mihi lassitudinem imponere?Rogo temihi apodixin defunctoriam redde." Haec ut iratuseffudiIlla solo fixos oculos aversa tenebatnec magis inceptovultum sermone movetur quam lentae salices lassove papavera collo.Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam ageresermonis mei coepi secretoque rubore perfundiquod oblitusverecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerimquam ne adcognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent. Moxperfricata diutius fronte: "Quid autem egoinquammali fecisi dolorem meum naturali convicio exoneravi? Aut quid est quod incorpore humano ventri male dicere solemus aut gulae capitique etiamcum saepius dolet? Quid? Non et Vlixes cum corde litigat suoetquidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant? Podagricipedibus suis male dicuntchiragrici manibuslippi oculiset quioffenderunt saepe digitosquicquid doloris habentin pedesdeferunt:
Quid me constricta spectatis fronte Catone
damnatisquenovae simplicitatis opus?
Sermonis puri non tristis gratiaridet
quodque facit populuscandida lingua refert.
Nam quisconcubitusVeneris quis gaudia nescit?
Quia vetat in tepidomembra calere toro?
Ipse pater veri doctus Epicurus inarte
iussitet hoc vitam dixit habere t(low.
Nihil est hominuminepta persuasione falsius nec ficta severitate ineptius".

[CXXXIII]Hac declamatione finita Gitona voco et: "Narra mihiinquamfratersed tua fide: ea noctequa te mihi Ascyltos subduxitusquein iniuriam vigilavitan contentus fuit vidua pudicaque nocte?"Tetigit puer oculos suosconceptissimisque iuravit verbis sibi abAscylto nullam vim factam.
<. . .> positoque in limine genusic deprecatus sum numen aversum:
Nympharum Bacchique comesquempulcra Dione
divitibus silvis numen deditinclita paret
cuiLesbos viridisque Thasosquem Lydus adorat
septifluustemplumquetuis imponit Hypaepis:
huc aedes et Bacchi tutor Dryadumquevoluptas
et timidas admitte preces. Non sanguine tristi
perfususvenionon templis impius hostis
admovi dextramsed inops etrebus egenis
attritus facinus non toto corpore feci.
Quisquispeccat inopsminor est reus. Hac precequaeso
exonera mentemculpaeque ignosce minori
et quandoque mihi fortunae arriserithora
non sine honore tuum patiar decus. Ibit ad aras
Sanctetuas hircuspecoris pater; ibit ad aras
corniger et querulaefetus suishostia lactens.
Spumabit pateris hornus liquoret terovantem
circa delubrum gressum feret ebria pubes."
Dumhaec ago curaque sollerti deposito meo caveointravit delubrum anuslaceratis crinibus nigraque veste deformisextraque vestibulum meiniecta manu duxit. <. . .>

[CXXXIV]PROSELENOS ANVS AD ENCOLPIVM: "Quae striges comederunt nervostuosaut quod purgamentum nocte calcasti trivio aut cadaver? Nec apuero quidem te vindicastised mollisdebilislassustanquamcaballus in clivo et operam et sudorem perdidisti. Nec contentus ipsepeccaremihi deos iratos excitasti".
Ac me iterum in cellamsacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectumetharundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit. Acnisi primo ictu harundo quassata impetum verberantis minuissetforsitan etiam brachia mea caputque fregisset. Ingemui ego utiquepropter mascarpionemlacrimisque ubertim manantibus obscuratumdextra caput super pulvinum inclinavi. Nec minus illa fletu confusaaltera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibuscoepit accusaredonec intervenit sacerdos: "Quid vosinquitin cellam meam tanquam ante recens bustum venistis? Vtique dieferiarumquo etiam lugentes rident."
PROSELENOS AD OENOTHEANSACERDOTEM PRIAPI: "OinquitOenotheahunc adulescentem quemvidesmalo astro natus est; nam neque puero neque puellae bona suavendere potest. Nunquam tu hominem tam infelicem vidisti: lorum inaquanon inguina habet. Ad summamqualem putas essequi de Circestoro sine voluptate surrexit?" His auditis Oenothea interutrumque conseditmotoque diutius capite: "Istuminquitmorbum sola sum quae emendare scio. Et ne putetis perplexe agererogo ut adulescentulus tuus mecum nocte dormiatnisi illud tamrigidum reddidero quam cornu:
Quicquid in orbe videsparet mihi.Florida tellus
cum volospissatis arescit languida sucis
cumvolofundit opesscopulique atque horrida saxa
Niliacasiaculantur aquas. Mihi pontus inertes
submittit fluctuszephyrique tacentia ponunt
ante meos sua flabra pedes. Mihiflumina parent
Hyrcanaeque tigres et iussi stare dracones.
Quidleviora loquor? Lunae descendit imago
carminibus deducta meistrepidusque furentes
flectere Phoebus equos revoluto cogiturorbe.
Tantum dicta valent. Taurorum flamma quiescit
virgineisextincta sacrisPhoebeia Circe
carminibus magicis socios mutavitVlixis
Proteus esse solet quicquid libet. Hic ego callens
artibusIdaeos frutices in gurgite sistam
et rursus fluvios in summovertice ponam."

[CXXXV]lnhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritusanumqueinspicere diligentius coepi.
"Ergoexclamat Oenotheaimperio parete!" detersisque curiose manibus inclinavit se inlectulum ac me semel iterumque basiavit. <. . .>
Oenotheamensam veterem posuit in medio altariquam vivis implevitcarbonibuset camellam etiam vetustate ruptam pice temperatarefecit. Tum clavumqui detrahentem secutus cum camella ligneafueratfumoso parieti reddidit. Mox incincta quadrato pallio cucumamingentem foco apposuitsimulque pannum de carnario detulit furcainquo faba erat ad usum reposita et sincipitis vetustissima particulamille plagis dolata. Vt soluit ergo licio pannumpartem leguminissuper mensam effudit iussitque me diligenter purgare. Servio egoimperiogranaque sordidissimis putaminibus vestita curiosa manusegrego. At illa inertiam meam accusans improba tollitdentibusquefolliculos pariter spoliatatque in terram veluti muscarum imaginesdespuit.
Mirabar equidem paupertatis ingenium singularumque rerumquasdam artes:
Non Indum fulgebat eburquod inhaeserat auro
neciam calcato radiabat marmore terra
muneribus delusa suissedcrate saligna
impositum Cereris vacuae nemus et novaterrae
poculaquae facili vilis rota finxerat actu.
Hinc mollistillae lacus et de caudice lento
vimineae lances maculataquetesta Lyaeo.
At paries circa palea satiatus inani
fortuitoqueluto clavos numerabat agrestis
et viridi iunco gracilis pendebatharundo.
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo
conservabatopes humilis casamitia sorba
inter odoratas pendebat textacoronas
et thymbrae veteres et passis uva racemis:
qualis inActaea quondam fuit hospita terra
digna sacris Hecalesquam Musaloquentibus annis
Baccineas veteres mirando tradidit aevo.

[CXXXVI]Dum illa carnis etiam paululum delibat et dum coaequale nataliumsuorum sinciput in carnarium furca reponitfracta est putris sellaquae staturae altitudinem adieceratanumque pondere suo deiectamsuper foculum mittit. Frangitur ergo cervix cucumulae ignemque modoconvalescentem restinguit. Vexat cubitum ipsa stipite ardentifaciemque totam excitato cinere pertundit. Consurrexi equidemturbatus anumque non sine meo risu erexi; statimquene res aliquasacrificium morareturad reficiendum ignem in viciniam cucurrit.Itaque ad casae ostiolum processi cum ecce tres anseres sacri quiutputomedio die solebant ab anu diaria exigereimpetum in me faciuntfoedoque ac veluti rabioso stridore circumsistunt trepidantem. Atquealius tunicam meam laceratalius vincula calcumentorum resoluit actrahit; unus etiamdux ac magister saevitiaenon dubitavit crusmeum serrato vexare morsu. Oblitus itaque nugarumpedem mensulaeextorsi coepique pugnacissimum animal armata elidere manu. Necsatiatus defunctorio ictumorte me anseris vindicavi:
TalesHerculea Stymphalidas arte coactas
ad coelum fugisse reorpenequefluentes
Harpyiascum Phineo maduere veneno
fallaces epulae.Tremuit perterritus aether
planctibus insolitisconfusaque regiacoeli <. . .>
Iam reliqui revolutam passimque per totumeffusam pavimentum collegerant fabamorbatiqueut existimoduceredierant in templumcum ego praeda simul atque vindicta gaudenspost lectum occisum anserem mittovulnusque cruris haud altum acetodiluo. Deinde convicium verensabeundi formavi consiliumcollectoque cultu meo ire extra casam coepi. Necdum liberaveramcellulae limencum animadverto Oenotheam cum testo ignis plenovenientem. Reduxi igitur gradum proiectaque vestetanquam expectaremmorantemin aditu steti. Collocavit illa ignem cassis harundinibuscollectumingestisque super pluribus lignis excusare coepit moramquod amica se non dimisisset tribus nisi potionibus e lege siccatis."Quid porro tuinquitme absente fecistiaut ubi est faba?"Egoqui putaveram me rem laude etiam dignam fecisseordine illitotum proelium exposuiet ne diutius tristis essetiacturaepensionem anserem obtuli. Quem anus ut vidittam magnum aequeclamorem sustulitut putares iterum anseres limen intrasse. Confususitaque et novitate facinoris attonitusquaerebam quid excanduissetaut quare anseris potius quam mei misereretur.

[CXXXVII]At illa complosis manibus: "Scelerateinquitetiam loqueris?Nescis quam magnum flagitium admiseris: occidisti Priapi deliciasanserem omnibus matronis acceptissimum. Itaque ne te putes nihilegisse; si magistratus hoc scierintibis in crucem. Polluistisanguine domicilium meum ante hunc diem inviolatumfecistique ut mequisquis voluerit inimicussacerdotio pellat.
-- Rogoinquamnoli clamare: ego tibi pro ansere struthocamelum reddam." Dumhaec me stupente in lectulo sedet anserisque fatum comploratinterimProselenos cum impensa sacrificii venitvisoque ansere occisosciscitata causam tristitiaeet ipsa flere vehementius coepit meiquemisereritanquam patrem meumnon publicum anseremoccidissem.Itaque taedio fatigatus: "Rogoinquamexpiare manus pretiolicet? <. . .>si vos provocassemetiam si homicidium fecissem.Ecce duos aureos ponounde possitis et deos et anseres emere.".Quos ut vidit Oenothea: "Ignosceinquitadulescenssollicitasum tua causa. Amoris est hoc argumentumnon malignitatis. Itaquedabimus operamne quis sciat. Tu modo deos rogaut illi facto tuoignoscant."
Quisquis habet nummossecura navigetaura
fortunamque suo temperet arbitrio.
Vxorem ducat Danaenipsumque licebit
Acrisium iubeat credere quod Danaen.
Carminacomponatdeclametconcrepet omnes
et peragat causas sitqueCatone prior.
Iurisconsultus 'parretnon parret' habeto
atqueesto quicquid Servius et Labeo.
Multa loquor: quod visnummispraesentibus opta
et veniet. Clausum possidet arca Iovem.
<.. .> Infra manus meas camellam vini posuit et cum digitos pariterextensos porris apioque lustrassetavellanas nuces cum precationemersit in vinum. Et sive in summum redierantsive subsderantex hocconiecturam ducebat. Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medullaventosas nuces in summo umore consisteregraves autem et plenasintegro fructu ad ima deferri. Recluso pectore extraxit fortissimumiecur et inde mihi futura praedixit. Immone quod vestigium scelerissuperessettotum anserem laceratum verubus confixitepulasque etiamlautas paulo anteut ipsa dicebatperituro paravit. Volabant interhaec potiones meracae.

[CXXXVIII]Profert Oenothea scorteum fascinumquod ut oleo et minuto pipereatque urticae trito circumdedit seminepaulatim coepit inserere anomeo. Hoc crudelissima anus spargit subinde umore femina mea.Nasturcii sucum cum habrotono miscetperfusisque inguinibus meisviridis urticae fascem comprehenditomniaque infra umbilicum coepitlenta manu caedere. <. . .>
Aniculae quamvis solutae mero aclibidine essenteandem viam tentant et per aliquot vicos secutaefugientem "Prende furem!" clamant. Evasi tamen omnibusdigitis inter praecipitem decursum cruentatis. <. . .>
"Chrysisquae priorem fortunam tuam oderathanc vel cum periculo capitispersequi destinat". <. . .>
"Quid huic formae autAriadne habuit aut Leda simile? Quid contra hanc Helenequid Venusposset? Ipse Parisdearum libidinantium iudexsi hanc incomparatione vidisset tam petulantibus oculiset Helenen huicdonasset et deas. Saltem si permitteretur osculum caperesi illudcaeleste ac divinum pectus amplectiforsitan rediret hoc corpus advires et resipiscerent partes veneficiocredosopitae. Nec mecontumeliae lassant: quod verberatus sumnescio; quod eiectus sumlusum puto. Modo redire in gratiam liceat".

[CXXXIX]Torum frequenti tractatione vexaviamoris mei quasi quandam imaginem<. . .>
Non solum me numen et implacabile fatum
persequitur.Prius Inachia Tirynthius ira
exagitatus onus caeli tulitanteprofanam
Iunonem Pelias sensittulit inscius arma
Laomedongemini satiavit numinis iram
Telephuset regnum Neptuni pavitVlixes.
Me quoque per terrasper cani Nereosaequor
Hellespontiaci sequitur gravis ira Priapi.
<. . .>Quaerere a Gitone meo coepinum aliquis me quaesisset. "Nemoinquithodie. Sed hesterno die mulier quaedam haud inculta ianuamintravitcumque diu mecum esset locuta et me accersito sermonelassassetultimo coepit dicerete noxam meruisse daturumqueserviles poenassi laesus in querela perseverasset." <. ..>
Nondum querelam finieramcum Chrysis intervenit amplexuqueeffusissimo me invasit et: "Teneo teinquitqualem speraveram:tu desiderium meumtu voluptas meanunquam finies hunc ignemnisisanguine extinxeris." <. . .>
Vnus ex noviciis<Eumolpi> servulis subito accurrit et mihi dominum iratissimumesse affirmavitquod biduo iam officio defuissem. Recte ergo mefacturumsi excusationem aliquam idoneam praeparassem: vix enimposse fieriut rabies irascentis sine verbere consideret. <. . .>

[CXL]Matrona inter primas honestaPhilomela nominequae multas saepehereditates officio aetatis extorserattum anus et floris extinctifilium filiamque ingerebat orbis senibusetper hanc successionemartem suam perseverabat extendere. Ea ergo ad Eumolpum venit etcommendare liberos suos eius prudentiae bonitatique <. . .>crederese et vota sua. Illum esse solum in toto orbe terrarumquipraeceptis etiam salubribus instruere iuvenes quotidie posset. Adsummamrelinquere se pueros in domo Eumolpiut illum loquentemaudirent: quae sola posset hereditas iuvenibus dari. Nec aliter fecitac dixeratfiliamque speciosissimam cum fratre ephebo in cubiculoreliquitsimulavitque se in templum ire ad vota nuncupanda.Eumolpusqui tam frugi erat ut illi etiam ego puer viderernondislulit puellam invitare ad pygesiaca sacra. Sed et podagricum seesse lumborumque solutorum omnibus dixeratet si non servassetintegram simulationempericlitabatur totam paene tragoediamevertere. Itaque ut constaret mendacio fidespuellam quidem exoravitut sederet super commendatam bonitatemCoraci autem imperavit utlectumin quo ipse iacebatsubiret positisque in pavimento manibusdominum lumbis suis commoveret. Ille lente parebat imperiopuellaeque artificium pari motu remunerabat. Cum ergo res ad effectumspectaretclara Eumolpus voce exhortabatur Coracaut spissaretofficium. Sic inter mercennarium amicamque positus senex velutioscillatione ludebat. Hoc semel iterumque ingenti risuetiam suoEumolpus fecerat. Itaque ego quoquene desidia consuetudinemperderemdum frater sororis suae automata per clostellum miraturaccessi temptaturus an pateretur iniuriam. Nec se reiciebat ablanditiis doctissimus puersed me numen inimicum ibi quoqueinvenit. <. . .>
"Dii maiores suntqui me restitueruntin integrum. Mercurius enimqui animas ducere et reducere soletsuis beneficiis reddidit mihi quod manus irata praecideratut sciasme gratiosiorem esse quam Protesilaum aut quemquam alium antiquorum."Haec locutus sustuli tunicamEumolpoque me totum approbavi. At illeprimo exhorruitdeinde ut plurimum crederetutraque manu deorumbeneficia tractat. <. . .>
<Eumolpus>: "Socratesdeorum hominumque <b(ltistow>gloriari solebatquod nunquamneque in tabernam conspexerat nec ullius turbae frequentiorisconcilio oculos crediderat. Adeo nihil est commodius quam semper cumsapientia loqui. -- Omniainquamista vera sunt; nec ulli enimcelerius homines incidere debent in malam fortunamquam qui alienumconcupiscunt. Vnde plani autemunde levatores viverentnisi autlocellos aut sonantes aere sacellos pro hamis in turbam mitterent?Sicut muta animalia cibo inescantursic homines non caperentur nisispe aliquid morderent." <. . .>

[CXLI]<Encolpus?>: "Ex Africa navisut promiserascum pecuniatua et familia non venit. Captatores iam exhausti liberalitatemimminuerunt. Itaque aut falloraut fortuna communis coepit redire adpaenitentiam suam." <. . .> <Eumolpus>: "Omnesqui in testamento meo legata habentpraeter libertos meos haccondicione percipient quae dedisi corpus meum in partes conciderintet astante populo comederint. Apud quasdam gentes scimus adhuc legemservariut a propinquis suis consumantur defunctiadeo quidem utobiurgentur aegri frequenterquod carnem suam faciant peiorem. Hisadmoneo amicos meosne recusent quae iubeosed quibus animisdevoverint spiritum meumeisdem etiam corpus consumant." <.. .>
Excaecabat pecuniae ingens fama oculos animosquemiserorum. Gorgias paratus erat exsequi.
"De stomachi tuirecusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperiumsi promiserisilli pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operimodo oculoset finge te non humana viscerased centies sestertiumcomesse. Accedit hucquod aliqua inveniemus blandimentaquibussaporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placetsed arte quadamcorrumpituret stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis visquoque probari consiliumSaguntini oppressi ab Hannibale humanasedere carnesnec hereditatem expectabant. Petelini idem fecerunt inultima famenec quicquam aliud in hac epulatione captabantnisitantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione captainventaesunt matresquae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora."<. . .>

"De stomachi tuirecusatione non habeo quod timeam. Sequetur imperiumsi promiserisilli pro unius horae fastidio multorum bonorum pensationem. Operimodo oculoset finge te non humana viscerased centies sestertiumcomesse. Accedit hucquod aliqua inveniemus blandimentaquibussaporem mutemus. Neque enim ulla caro per se placetsed arte quadamcorrumpituret stomacho conciliatur averso. Quod si exemplis visquoque probari consiliumSaguntini oppressi ab Hannibale humanasedere carnesnec hereditatem expectabant. Petelini idem fecerunt inultima famenec quicquam aliud in hac epulatione captabantnisitantum ne esurirent. Cum esset Numantia a Scipione captainventaesunt matresquae liberorum suorum tenerent semesa in sinu corpora."