Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Yoga Roma Parioli Spedizioni Raccomandate Roma

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


TitoMaccio Plauto

ASINARIA




PROLOGVS



Hocagite sultisspectatoresnunciam


quaequidem mihi atque vobis res vertat bene


gregiquehuic et dominis atque conductoribus.


facenunciam tupraecoomnem auritum poplum.

 5

agenunc residecave modo ne gratiis.


nuncquid processerim huc et quid mihi voluerim


dicam:ut sciretis nomen huius fabulae;


namquod ad argumentum attinetsane brevest.


nuncquod me dixi velle vobis dicere

 10

dicam:huic nomen graece Onagost fabulae;


DemophilusscripsitMaccus vortit barbare;


Asinariamvolt essesi per vos licet.


inestlepos ludusque in hac comoedia


ridiculares est. date benigne operam mihi

 15

ut vosut aliaspariter nunc Mars adiuvet.


 Atto1

Scena 1

Libanvs


Sicuttuom vis unicum gnatum tuae


superessevitae sospitem et superstitem


itated obtestor per senectutem tuam


perqueillamquam tu metuisuxorem tuam

  20

siquid med erga hodie falsum dixeris


uttibi superstes uxor aetatem siet


atqueilla viva vivos ut pestem oppetas.


Demaenetvs 


PerDium Fidium quaeris: iurato mihi


videonecesse esse eloqui quidquid roges.

25

[itame obstinate adgressu'sut non audeam


profectopercontanti quin promam omnia.]


proindeactutum istuc quid sit quod scire expetis


eloquere:ut ipse scibote faciam ut scias.


Lib. 


Dicobsecro hercle serio quod te rogem

 30

cavemihi mendaci quicquam.  Dem. Quin tu ergorogas?


Lib. 


Numme illuc ducisubi lapis lapidem terit?


Dem. 


Quidistuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?


Lib. 


[Vbiflent nequam hominesqui polentam pinsitant.]


apudfustitudinasferricrepinas insulas

 35

ubivivos homines mortui incursant boves.


Dem. 


Modopol percepiLibanequid istuc sit loci:


ubifit polentate fortasse dicere.  Lib. Ah


nequehercle ego istuc dico nec dictum volo


tequeobsecro hercle ut quae locutu's despuas.


Dem. 

 40

Fiatgeratur mos tibi.  Lib. Ageage usqueexcrea.


Dem. 


Etiamne?  Lib. Agequaeso hercle usque ex penitis faucibus.


etiamamplius.  Dem. Nam quo usque?  Lib. Vsquead mortem volo.


Dem. 


Cavesis malam rem.  Lib. Vxoris diconon tuam.


Dem. 

 45

Donote ob istuc dictumut expers sis metu.


Lib. 


Ditibi dent quaecumque optes.  Dem. Reddeoperam mihi.


curhoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi


proptereaquod me non scientem feceris?


autcur postremo filio suscenseam

 50

patresut faciunt ceteri?  Lib. Quid istuc noviest?

 

demirorquid sit et quo evadat sum in metu.


Dem. 


Equidemscio iamfilius quod amet meus


istancmeretricem e proxumo Philaenium.


estnehoc ut dicoLibane?  Lib. Rectam instasviam.

 55

eares est. sed eum morbus invasit gravis.

 

Dem. 


Quidmorbi est?  Lib. Quia non suppetunt dictisdata.















 

Lib. 


Tuprimus sentisnos tamen in pretio sumus.


Dem. 


Fateoream esse importunam atque incommodam.


Lib. 


Posteriusistuc dicis quam credo tibi.


Dem. 


OmnesparentesLibaneliberis suis

 65

quimi auscultabuntfacient obsequellam

 

quippequi mage amico utantur gnato et benevolo.


atqueego me id facere studeovolo amari a meis;


volome patris mei similemqui causa mea


nauclericoipse ornatu per fallaciam

 70

quamamabam abduxit ab lenone mulierem;


nequepuduit eum id aetatis sycophantias


struereet beneficiis me emere gnatum suom sibi.


eosme decretumst persequi mores patris.


namme hodie oravit Argyrippus filius

 75

utisibi amanti facerem argenti copiam;


etid ego percupio obsequi gnato meo.


[voloamori obsecutum illiusvolo amet me patrem.]


quamquamillum mater arte contenteque habet


patresut consueverunt: ego mitto omnia haec.

 80

praesertimquom is me dignum quoi concrederet


habuitme habere honorem eius ingenio decet;


quomme adiitut pudentem gnatum aequomst patrem


cupioesse amicae quod det argentum suae.


Lib. 


Cupisid quod cupere te nequiquam intellego.

 85

dotalemservom Sauream uxor tua


adduxitcui plus in manu sit quam tibi.


Dem. 


Argentumaccepidote imperium vendidi.


nuncverba in pauca conferam quid te velim.


vigintiiam usust filio argenti minis:

 90

faceid ut paratum iam sit.  Lib. Vnde gentium?


Dem. 


Medefraudato.  Lib. Maxumas nugas agis:


nudodetrahere vestimenta me iubes.


defraudemte ego? age sistu sine pennis vola.


teneego defraudemcui ipsi nihil est in manu

 95

nisiquid tu porro uxorem defraudaveris?


Dem. 


Quamequa uxoremqua tu servom Sauream


potescircumduceaufer; promitto tibi


nonoffuturumsi id hodie effeceris.


Lib. 


Iubeasuna opera me piscari in aere

 100

venariautem rete iaculo in medio mari.


Dem. 


Tibioptionem sumito Leonidam


fabricarequidvisquidvis comminiscere:


perficitoargentum hodie ut habeat filius


amicaequod det.  Lib. Quid ais tuDemaenete?


Dem. 

 105

Quid<vis?>  Lib. Si forte in insidiasdevenero


tunredimes mesi me hostes interceperint?


Dem. 


Redimam.  Lib. Tumtu igitur aliud cura quid lubet.


egoeo ad forumnisi quid vis.  Dem. Eibeneambula.


atqueaudin etiam?  Lib. Ecce.  Dem. Siquid te volam

 110

ubieris?  Lib. Vbicumque libitum erit animomeo.


profectonemo est quem iam dehinc metuam mihi


nequid nocere possitcum tu mihi tua


orationeomnem animum ostendisti tuom.


quinte quoque ipsum facio haud magnisi hoc patro.

 115

pergamquo occepi atque ibi consilia exordiar.

 

Dem. 


Audintu? apud Archibulum ego ero argentarium.


Lib. 


Nempein foro?  Dem. Ibisi quid opusfuerit.  Lib. Meminero.--


Dem. 


Nonesse servos peior hoc quisquam potest


necmagis versutus nec quo ab caveas aegrius.

 120

eidemhominisi quid recte curatum velis


mandes:moriri sese misere mavolet


quamnon perfectum reddat quod promiserit.


namego illud argentum tam paratum filio


scioesse quam me hunc scipionem contui.

 125

sedquid ego cesso ire ad forumquo inceperam?


*atque ibi manebo apud argentarium.--


 Atto1

Scena 2

Argyrippvs 


Sicinehoc fit? foras aedibus me eici?


promerentioptume hocin preti redditur?


benemerenti mala esmale merenti bona es;

 130

atmalo cum tuonam iam ex hoc loco


iboego ad tres viros vostraque ibi nomina


faxoeruntcapitis te perdam ego et filiam


perlecebraepermitiesadulescentum exitium.


nammare haud est marevos mare acerrumum;

 135

namin mari repperihic elavi bonis.


ingrataatque inrita esse omnia intellego


quaededi et quod bene feciat posthac tibi


malequod potero facere faciammeritoque id faciam tuo.


egopol te redigam eodem unde orta esad egestatis terminos

 140

egoedepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.


quaeprius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi


sordidovitam oblectabas pane in pannis inopia


atqueea si erantmagnas habebas omnibus dis gratias;


eademnunccum est meliusmecuius opera estignoras mala.

 145

reddamego te ex fera fame mansuetemme specta modo.


namisti quid suscenseam ipsi? nihil estnihil quicquam meret;


tuofacit iussutuo imperio paret: mater tueadem era es.


teego ulciscarte ego ut digna es perdam atque ut de me meres.


atscelesta viden ut ne id quidemme dignum esse existumat

 150

quemadeatquem conloquatur quoique irato supplicet?


atqueeccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium


meomodo loquar quae volamquoniam intus non licitum est mihi.


Atto1

Scena 3

Cleareta 


Vnumquodque istorum verbum nummis Philippis aureis


nonpotest auferre hinc a me si quis emptor venerit;

 155

necrecte quae tu in nos dicisaurum atque argentum merumst:


fixushic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis.


remigioveloque quantum poteris festina et fuge:


quammagis te in altum capessistam aestus te in portum refert.


Argyr. 


Ego polistum portitorem privabo portorio;

 160

ego tedehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar


quom tumed ut meritus sum non tractas atque eicis domo.


Clear. 


Magisistuc percipimus lingua diciquam factis fore.


Argyr. 


Solussolitudine ego ted atque ab egestate abstuli;


solussi ductemreferre gratiam numquam potes.


Clear. 

 165

Solusductatosi semper solus quae poscam dabis;


sempertibi promissum habeto hac legedum superes datis.


Argyr. 


Quimodus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;


modoquom accepistihaud multo post aliquid quod poscas paras.


Clear. 


Quidmodist ductandoamando? numquamne expleri potes?

 170

modoremisisticontinuo iam ut remittam ad te rogas.


A. 


Dediequidem quod mecum egisti.  C. Et tibi egomisi mulierem:


parpari datum hostimentumstopera pro pecunia.


A. 


Maleagis mecum.  C. Quid me accusassi facioofficium meum?


namneque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis

 175

ubilena bene agat cum quiquam amantequae frugi esse volt.


Argyr. 


Mihiquidem te parcere aequomst tandemut tibi durem diu.


Clear. 


Non tuscis? quae amanti parceteadem sibi parcet parum.


quasipiscisitidemst amator lenae: nequam estnisi recens;


ishabet sucumis suavitatemeum quo vis pacto condias

 180

velpatinarium vel assumverses quo pacto lubet:


is darevoltis se aliquid poscinam ibi de pleno promitur;


nequeille scit quid detquid damni faciat: illi rei studet.


voltplacere sese amicaevolt mihivolt pedisequae


voltfamulisvolt etiam ancillis; et quoque catulo meo

 185

subblanditurnovos amatorse ut quom videat gaudeat.


veradico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.


Argyr. 


Perdidiciistaec esse vera damno cum magno meo.


Clear. 


Siecastor nunc habeas quod desalia verba praehibeas;


nuncquia nihil habesmaledictis te eam ductare postulas.


A. 

 190

Nonmeum est.  C. Nec meum quidem edepolad teut mittam gratiis.


verumaetatis atque honoris gratia hoc fiet tui


quianobis lucro fuisti potius quam decori tibi:


si mihidantur duo talenta argenti numerata in manum








A. 


Vbiillaec quae dedi ante?  C. Abusa. nam si eadurarent mihi


muliermitteretur ad tenumquam quicquam poscerem.


diemaquam solem lunam noctemhaec argento non emo:


ceterumquae volumus uti Graeca mercamur fide.

 200

quom apistore panem petimusvinum ex oenopolio


si aeshabentdant mercem: eadem nos discipulina utimur.


semperoculatae manus sunt nostraecredunt quod vident.


vetusest: 'nihili coactiost'--scis cuius. non dico amplius.


Argyr. 


Aliamnunc mi orationem despoliato praedicas

 205

longealiaminquampraebes nunc atque olimquom dabam


aliamatque olimquom inliciebas me ad te blande ac benedice.


tum miaedes quoque arridebantcum ad te veniebamtuae;


meunice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;


ubiquid dederamquasi columbae pulli in ore ambae meo

 210

usqueeratismeo de studio studia erant vostra omnia


usqueadhaerebatis: quod ego iusseramquod volueram


faciebatisquod nolebam ac votueramde industria


fugiebatisneque conari id facere audebatis prius.


nuncneque quid velim neque nolim facitis magnipessumae.


Clear. 

 215

Non tuscis? hic noster quaestus aucupi simillimust.


aucepsquando concinnavit areamoffundit cibum;


avesadsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;


saepeedunt: semel si sunt captaerem solvont aucupi.

 220

itidemhic apud nos: aedes nobis area estauceps sum ego


escaest meretrixlectus inlex estamatores aves;


benesalutando consuescuntcompellando blanditer


osculandooratione vinnulavenustula.


sipapillam pertractavithaud est ab re aucupis;

 225

saviumsi sumpsitsumere eum licet sine retibus.


haecinete esse oblitumin ludo qui fuisti tam diu?


Argyr. 


Tuaista culpa estquae discipulum semidoctum abs te amoves.


Clear. 


Remeatoaudactermercedem si eris nactus: nunc abi.


Argyr. 


Manemaneaudi. dicquid me aequom censes pro illa tibi dare

 230

annumhunc ne cum quiquam alio sit?  Clear. Tene?viginti minas;


atqueea lege: si alius ad me prius attulerittu vale.


A. 


At egoest etiam prius quam abis quod volo loqui.  C. Dicquod lubet.


A. 


Nonomnino iam periiest relicuom quo peream magis.


habeounde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas

 235

dabouti scire possisperpetuom annum hunc mihi uti serviat


necquemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.


Clear. 


Quinsi tu volesdomi servi qui sunt castrabo viros.


postremout voles nos essesyngraphum facito adferas;


utvolesut tibi lubebitnobis legem imponito:

 240

modotecum una argentum adfertofacile patiar cetera.


portitorumsimillumae sunt ianuae lenoniae:


siadferstum patentsi non est quod desaedes non patent.--


Argyr. 


Interiisi non invenio ego illas viginti minas


etprofectonisi illud perdo argentumpereundum est mihi.

 245

nuncpergam ad forum atque experiar opibusomni copia


supplicaboexobsecrabo ut quemque amicum videro


dignosindignos adire atque experiri certumst mihi


nam simutuas non poterocertumst sumam faenore.



Atto2

Scena 1

Libanvs 


HercleveroLibanenunc te meliust expergiscier

 250

atqueargento comparando fingere fallaciam.


iam diuest factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum


[igiturinveniundo argento ut fingeres fallaciam.]


ibi tuad hoc diei tempus dormitasti in otio.


quin tuabs te socordiam omnem reice et segnitiem amove

 255

atquead ingenium vetus versutum te recipis tuom.


servaerumcave tu idem faxis alii quod servi solent


qui aderi fraudationem callidum ingenium gerunt.


undesumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?


impetrituminauguratumst: quovis admittunt aves

 260

picuset cornix ab laevacorvos parra ab dextera


consuadent;certum herclest vostram consequi sententiam.


sedquid hocquod picus ulmum tundit? non temerariumst.


certehercle ego quantum ex augurio eius pici intellego


autmihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.

 265

sedquid illucquod exanimatus currit huc Leonida?


metuoquom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.


Atto2

Scena 2

Leonida 


Vbi egonunc Libanum requiram aut familiarem filium


ut egoillos lubentiores faciam quam Lubentiast?


maximampraedam et triumphum eis adfero adventu meo.

 270

quandomecum pariter potantpariter scortari solent

 

hancquidemquam nactuspraedam pariter cum illis partiam.

Lib. 

Illichomo aedis compilavitmore si fecit suo.

vaeilliqui tam indiligenter observavit ianuam.

Leon. 

Aetatemvelim servireLibanum ut conveniam modo.

Lib. 

 275

Meaquidem hercle opera liber numquam fies ocius.


Leon. 

Etiamde tergo ducentas plagas praegnatis dabo.

Lib. 

Largiturpeculiumomnem in tergo thensaurum gerit.

Leon. 

Nam sihuic sese occasioni tempus supterduxerit

numquamedepol quadrigis albis indipiscet postea;

 280

erum inobsidione linquetinimicum animos auxerit.


sed simecum occasionem opprimere hancquae obvenitstudet

maximasopimitatesgaudio exfertissimas

suiseris ille una mecum parietgnatoque et patri

adeo utaetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii

 285

nostrodevincti beneficio.  Lib. Vinctos nescioquos ait;


nonplacet: metuoin commune ne quam fraudem frausus sit.

Leon. 

Periiego oppidonisi Libanum invenio iamubiubi est gentium.

Lib. 

Illichomo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.

nonplacet: pro monstro extemplo estquando qui sudat tremit.

Leon. 

 290

Sedquid ego hic properans concesso pedibuslingua largior?


quinego hanc iubeo tacerequae loquens lacerat diem?

Lib. 

Edepolhominem infelicemqui patronam comprimat.

nam siquid sceleste fecitlingua pro illo perierat.

Leon. 

Adproperabone post tempus praedae praesidium parem.

Lib. 

 295

Quaeillaec praeda est? ibo advorsum atque electaboquidquid est.


iubeote salvere voce summaquo ad vires valent.

Leon. 

Gymnasiumflagrisalveto.  Lib. Quid agiscustoscarceris?

Leon. 

Ocatenarum colone.  Lib. O virgarum lascivia.

Leon. 

Quotpondo ted esse censes nudum?  Lib. Nonedepol scio.

Leon. 

 300

Scibamego te nescireat pol egoqui ted expendiscio:


nudusvinctus centum pondo esquando pendes per pedes.

Lib. 

Quoargumento istuc?  Leon. Ego dicamquoargumento et quo modo.

adpedes quando adligatumst aequom centumpondium

ubimanus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem

 305

necdependes nec propendes--quin malus nequamque sis.


Lib. 

Vaetibi.  Leon. Hoc testamento Servitus legattibi.

Lib. 

Verbivelitationemfieri compendi volo.

Quidistud est negoti?  Leon. Certum estcredere.  Lib. Audacter licet.

Leon. 

Sisamanti subvenire familiari filio

 310

tantumadest boni improvisoverum commixtum malo:

 

omnesde nobis carnificum concelebrabuntur dies.

Libanenunc audacia usust nobis inventa et dolis.

tantumfacinus modo inveni egout nos dicamur duo

omniumdignissumi essequo cruciatus confluant.

Lib. 

 315

Ergomirabar quod dudum scapulae gestibant mihi


hariolariquae occeperuntsibi esse in mundo malum.

quidquidesteloquere.  Leon. Magna est praeda cummagno malo.

Lib. 

Siquidem omnes coniurati cruciamenta conferant

habeoopinor familiare tergumne quaeram foris.

Leon. 

 320

Siistam firmitudinem animi optinessalvi sumus.


Lib. 

Quin sitergo res solvenda estrapere cupio publicum:

pernegaboatque obduraboperiurabo denique.

Leon. 

Em istavirtus estquando usust qui malum fert fortiter;

fortitermalum qui patituridem post potitur bonum.

Lib. 

 325

Quinrem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.


Leon. 

Placideergo unum quidquid rogitaut adquiescam. non vides

me excursura anhelitum etiam ducere?  Lib. Ageagemansero

tuoarbitratuvel adeo usque dum peris.  Leon. Vbinamest erus?

Lib. 

Maiorapud forumstminor hic est intus.  Leon. Iamsatis est mihi.

Lib. 

 330

Tumigitur tu dives es factus?  Leon. Mitteridicularia.


Lib. 

Mitto.* istuc quod adfers aures exspectant meae.

Le. 

Animumadverteut aeque mecum haec scias.  Li. Taceo.  Le. Beas.

meministinasinos Arcadicos mercatori Pellaeo

 335

nostrumvendere atriensem?  Lib. Memini. quid tumpostea?

Leon. 

Em ergois argentum huc remisitquod daretur Saureae


proasinis. adulescens venit modoqui id argentum attulit.

Lib. 

Vbi ishomost?  Leon. Iam devorandum censessiconspexeris?

Lib. 

Itaenim vero. sed tamentu nempe eos asinos praedicas

 340

vetulosclaudosquibus subtritae ad femina iam erant ungulae?

Leon. 

Ipsosqui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.


Lib. 

Teneoatque idem te hinc vexerunt vinctum rus.  Le. Memores probe.

verumin tonstrina ut sedebamme infit percontarier

ecquemfilium Stratonis noverim Demaenetum.

 345

dico menovisse extemplo et me eius servom praedico

esseet aedis demonstravi nostras.  Lib. Quid tumpostea?


Leon. 

Ait seob asinos ferre argentum atriensi Saureae

vigintiminassed eum sese non nosse hominem qui siet

ipsumvero se novisse callide Demaenetum.

 350

quoniamille elocutus haec sic--  Lib. Quidtum?  Leon. Ausculta ergoscies.

extemplofacio facetum me atque magnificum virum


dicomed esse atriensem. sic hoc respondit mihi:

'egopol Sauream non novi neque qua facie sit scio.

te nonaequomst suscensere. si erum vis Demaenetum

 355

quemego noviadduce: argentum non morabor quin feras.'

ego medixi erum adducturum et me domi praesto fore;


ille inbalineas iturustinde huc veniet postea.

quidnunc consili captandum censes? dic.  Lib. Emistuc ago

quomodo argento intervortam et adventorem et Sauream.

 360

iam hocopus est exasceatum; nam si ille argentum prius

hospeshuc affertcontinuo nos ambo exclusi sumus.


nam mehodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus

mihitibique interminatust nos futuros ulmeos

nihodie Argyrippo essent viginti argenti minae;

 365

iussitvel nos atriensem vel nos uxorem suam

defraudaredixit sese operam promiscam dare.


nunc tuabi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:

te exLeonida futurum esse atriensem Sauream

dumargentum afferat mercator pro asinis.  Leon. Faciamut iubes.

Lib. 

 370

Egoillum interea hic oblectaboprius si forte advenerit.

Leon. 

Quidais?  Lib. Quid vis?  Le. Pugnomalam si tibi percussero


mox cumSauream imitaborcaveto ne suscenseas.

Lib. 

Herclevero tu cavebis ne me attingassi sapis

nehodie malo cum auspicio nomen commutaveris.

Leon. 

 375

Quaesoaequo animo patitor.  L. Patitor tu itemcum ego te referiam.

Leon. 

Dico utusust fieri.  Lib. Dico hercle ego quoque utfacturus sum.


Leon. 

Nenega.  Lib. Quin promittoinquamhostirecontra ut merueris.

Leon. 

Egoabeotu iamsciopatiere. sed quis hic est? is est

illeest ipsus. iam ego recurro huc. tu hunc interea hic tene.

 380

voloseni narrare.  Lib. Quin tuom officium facisergo ac fugis?



Atto2

Scena 3

Mercator 


Vtdemonstratae sunt mihihasce aedis esse oportet


Demaenetusubi dicitur habitare. ipuerepulta


atqueatriensem Saureamsi est intusevocato huc.


Lib. 


Quisnostras sic frangit fores? oheinquamsi quid audis.

 

Merc. 

 385

Nemoetiam tetigit. sanun es?  Lib. At censebamattigisse


proptereahuc quia habebas iter. nolo ego fores conservas


measa te verberarier. sane ego sum amicus nostris.


Merc. 


Polhaud periclum estcardines ne foribus effringantur


siistoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.

 

Lib. 

 390

Itahaec morata est ianua: extemplo ianitorem


clamatprocul si quem videt ire ad se calcitronem.


sedquid venis? quid quaeritas?  Merc. Demaenetumvolebam.


Lib. 


Sisit domidicam tibi.  Merc. Quid eiusatriensis?


Lib. 


Nihilomage intus est.  Merc. Vbi est?  Lib. Adtonsorem ire dixit.


Merc. 

 395

Conveni.sed post non redit?  Lib. Non edepol. quidvolebas?


Merc. 


Argentiviginti minassi adessetaccepisset.


Lib. 


Quipro istuc?  Merc. Asinos vendidit Pellaeomercatori


mercatu.  Lib. Scio.tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.


Merc. 


Quafacie voster Saurea est? si is estiam scire potero.


Lib. 

 400

Macilentismalisrufulus aliquantumventriosus


truculentisoculiscommoda staturatristi fronte.


Merc. 


Nonpotuit pictor rectius describere eius formam.


Lib. 


Atquehercle ipsum adeo contuorquassanti capite incedit.


quisqueobviam huic occesserit iratovapulabit.

 

Merc. 

 405

Siquidemhercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit


simed iratus tetigeritiratus vapulabit.


Atto3

Scena 4

Leonida 


Quidhoc sit negotineminem meum dictum magni facere?


Libanumin tonstrinam ut iusseram venireis nullus venit.


neille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.


Merc. 

 410

Nimisimperiosust.  Lib. Vae mihi.  Leon. Hodiesalvere iussi


Libanumlibertum? iam manu emissu's?  Lib. Obsecrote.


Leon. 


Netu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.


curnon venistiut iusseramin tonstrinam?  Lib. Hicme moratust.


Leon. 


Siquidemhercle nunc summum Iovem te dicas detinuisse

 415

atqueis precator adsietmalam rem effugies numquam.


tuverberoimperium meum contempsisti?  Lib. Periihospes.


Merc. 


Quaesohercle noliSaureamea causa hunc verberare.


Leon. 


Vtinamnunc stimulus in manu mihi sit.  Merc. Quiescequaeso.


Leon. 


Quilatera conteram tuaquae occalluere plagis.

 420

abscedeac sine me hunc perderequi semper me ira incendit

 

cuinumquam unam rem me licet semel praecipere furi


quincentiens eadem imperem atque ogganniamitaque iam hercle


clamoreac stomacho non queo labori suppeditare.


iussinscelesteab ianua hoc stercus hinc auferri?

 425

iussincolumnis deici operas araneorum?


iussinin splendorem dari bullas has foribus nostris?


nihilest: tamquam si claudus simcum fustist ambulandum.


quiatriduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo


dumreperiam qui quaeritet argentum in faenushic vos

 430

dormitisinterea domiatque erus in harahaud aedibushabitat.

 

emergo hoc tibi.  Lib. Hospeste obsecrodefende.  Merc. Saureaoro


meacausa ut mittas.  Leon. Ehoecquis provectura olivi


remsolvit?  Lib. Solvit.  Leon. Cuidatumst?  Lib. Sticho vicario ipsi


tuo.  Leon. Vahdelenire apparasscio mihi vicarium esse

 435

nequeeo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.


sedvina quae heri vendidi vinario Exaerambo


iampro eis satis fecit Sticho?  Lib. Fecissesatis opinor


namvidi huc ipsum adducere trapezitam Exaerambum.


Leon. 


Sicdedero. prius quae credidi vix anno post exegi;

 440

nuncsatagit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.


Dromomercedem rettulit?  Lib. Dimidio minusopinor.


Leon. 


Quidrelicuom?  Lib. Aibat reddere quom extemploredditum esset;


namretineriut quod sit sibi operis locatum efficeret.


Leon. 


Scyphosquos utendos dedi Philodamorettulitne?


Lib. 

 445

Nonetiam.  Leon. Hem non? si velis da *commoda homini amico.

 

Merc. 


Periihercleiam hic me abegerit suo odio.  Lib. Heusiam satis tu.


audinquae loquitur?  Leon. Audio etquiesco.  Merc. Tandemopinor


conticuit.nunc adeam optimum estprius quam incipit tinnire.


quammox mi operam das?  Leon. Ehemoptume. quamdudum tu advenisti?

 450

nonhercle te provideram (quaesone vitio vortas)


itairacundia obstitit oculis.  Merc. Non mirumfactum est.


sedsi domi estDemaenetum volebam.  Leon. Negatesse intus.


verumistuc argentum tamen mihi si vis denumerare


repromittamistoc nomine solutam rem futuram.


Merc. 

 455

Sicpotiusut Demaeneto tibi ero praesente reddam.


Lib. 


Erusistunc novit atque erum hic.  Merc. Ero huicpraesente reddam.


Lib. 


Damodo meo periculorem salvam ego exhibebo;


namsi sciat noster senex fidem non esse huic habitam


suscenseatquoi omnium rerum ipsus semper credit.


Leon. 

 460

Nonmagni pendo. ne duitsi non volt. sic sine astet.


Lib. 


Dainquam. vahformido miserne hic me tibi arbitretur


suasissesibi ne crederes. daquaesoac ne formida:


salvomhercle erit.  Merc. Credam foredum quidemipse in manu habebo.


peregrinusego sumSauream non novi.  Lib. At noscesane.


Merc. 

 465

Sitnon sitnon edepol scio. si is esteum esse oportet.


egocerte me incerto scio hoc daturum nemini homini.


Leon. 


Hercleistum di omnes perduint. verbo cave supplicassis.


feroxest viginti minas meas tractare sese.


nemoaccipitaufer te domumabscede hincmolestus ne sis.


Merc. 

 470

Nimisiracunde. non decet superbum esse hominem servom.


Leon. 


Malohercle iam magno tuoni isti nec recte dicis.


Lib. 


Impurenihili. non vides irasci?  Leon. Pergeporro.


Lib. 


Flagitiumhominis. daobsecroargentum huicne male loquatur.


Merc. 


Malumhercle vobis quaeritis.  Leon. Crura herclediffringentur

 475

niistum impudicum percies.  Lib. Perii hercle.age impudice


scelestenon audes mihi scelesto subvenire?


Leon. 


Perginprecari pessimo?  Merc. Quae res? tun liberohomini


maleservos loquere?  Leon. Vapula.  Merc. Idquidem tibi hercle fiet


utvapulesDemaenetum simul ac conspexero hodie.

 480

[inius voco te.  Leon. Non eo.  Merc. Nonis? memento.  Leon. Memini.


Merc. 


Dabiturpol supplicium mihi de tergo vostro.  Leon. Vaete.


tibiquidem suppliciumcarnufexde nobis detur?  Merc. Atqueetiam


prodictis vostris maledicis poenae pendentur mi hodie.]


Leon. 

 485

Quidverbero? ain tufurcifer? erum nos fugitare censes?


einunciam ad erumquo vocasiam dudum quo volebas.


Merc. 


Nuncdemum? tamen numquam hinc feres argenti nummumnisi me


dareiusserit Demaenetus.  Leon. Ita facitoageambula ergo.


tucontumeliam alteri faciastibi non dicatur?

 490

tamego homo sum quam tu.  Me. Scilicet. ita resest.  Le. Sequere hac ergo.


praefiscinihoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit

 

meritomeoneque me alter est Athenis hodie quisquam


cuicredi recte aeque putent.  Merc. Fortassis.sed tamen me


numquamhodie inducesut tibi credam hoc argentum ignoto.

 495

lupusest homo homininon homoquom qualis sit non novit.


Leon. 


Iamnunc secunda mihi facis. scibam huic te capitulo hodie


facturumsatis pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus


frugitamen sumnec potest peculium enumerari.


Merc. 


Fortasse.  Leon. Etiamnunc dico Periphanes Rhodo mercator dives

 500

absenteero solus mihi talentum argenti soli


adnumeravitet mihi crediditnequest deceptus in eo.

 

Merc. 


Fortasse.  Leon. Atqueetiam tu quoque ipsesi esses percontatus


meex aliisscio pol crederes nunc quod fers.  Merc. Haudnegassim.


Atto3

Scena 1

Cleareta 


Nequeonego ted interdictis facere mansuetem meis?

 505

anita tu es animataut qui matris expers imperio sies?


Philaenivm 


Vbipiem Pietatemsi istoc more moratam tibi


postulemplacerematermihi quo pacto praecipis?


[  Clear. Andecorum est adversari meis te praeceptis?  Phil. Quidest?]


Clear. 


Hocineest pietatem colerematris imperium minuere?


Phil. 

 510

Nequequae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.


Clear. 


Satisdicacula es amatrix.  Phil. Materisquaestus mihi est:


linguaposcitcorpus quaerit; animus oratres monet.


Clear. 


Egote volui castigaretu mi accusatrix ades.


Phil. 


Nequeedepol te accuso neque id me facere fas existimo.

 515

verumego meas queror fortunascum illo quem amo prohibeor.


Clear. 


Ecquapars orationis de die dabitur mihi?


Phil. 


Etmeam partem loquendi et tuam trado tibi;


adloquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.


quinpol si reposivi remumsola ego in casteria

 520

ubiquiescoomnis familiae causa consistit tibi.


Clear. 


Quidais tuquam ego unam vidi mulierem audacissimam?


quotienste votui Argyrippum filium Demaeneti


compellareaut contrectareconloquive aut contui?


quiddedit? quid ad nos iussit deportari? an tu tibi

 525

verbablanda esse aurum reredicta docta pro datis?


ultroamasultro expetessisultro ad te accersi iubes.


illosqui danteos derides; qui deluduntdeperis.


ante id exspectare oportetsi quis promittat tibi


tefacturum divitemsi moriatur mater sua?

 530

ecastornobis periclum magnum et familiae portenditur


dumeius exspectamus mortemne nos moriamur fame.


nuncadeo nisi mi huc argenti adfert viginti minas

 

neille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.


hicdies summust * apud me inopiae excusatio.


Phil. 

 535

Patiarsi cibo carere me iubesmater mea.


Clear. 


Nonvoto ted amare qui dant quoia amentur gratia.


Phil. 


Quidsi hic animus occupatustmaterquid faciam? mone.  C. Em


meumcaput contemplessi quidem ex re consultas tua.


Phil. 

 540

Etiamopilio qui pascitmateralienas ovis


aliquamhabet peculiaremqui spem soletur suam.


sineme amare unum Argyrippum animi causaquem volo.


Clear. 


Introabinam te quidem edepol nihil est impudentius.

 

Phil. 


Audientemdictomaterproduxisti filiam.




Atto3

Scena 2

Libanvs 

 545

Perfidiaelaudes gratiasque habemus merito magnas


quomnostris sycophantiisdolis astutiisque


[scapularumconfidentiavirtute ulmorum freti]


quiadvorsum stimuloslamminascrucesque compedesque

 550

nervoscatenascarceresnumellaspedicasboias


indoctoresqueacerrumos gnarosque nostri tergi


[quisaepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt]


...


eaenunc legionescopiae exercitusque eorum

555

vipugnando periuriis nostris fugae potiti.


idvirtute huius collegae meaque comitate


factumst.qui me vir fortior ad sufferundas plagas?


Leon. 


Edepolvirtutes qui tuas non possis conlaudare


sic utego possimquae domi duellique male fecisti.

560

ne illaedepol pro merito tuo memorari multa possunt:


ubifidentem fraudaverisubi ero infidelis fueris


ubiverbis conceptis sciens libenter periuraris


ubiparietes perfoderisin furto ubi sis prehensus


ubisaepe causam dixeris pendens adversus octo

565

artutosaudacis virosvalentis virgatores.


Lib. 


Fateorprofecto ut praedicasLeonidaesse vera;


verumedepol ne etiam tua quoque malefacta iterari multa


et veropossunt: ubi sciens fideli infidus fueris


ubiprensus in furto sies manifesto et verberatus

570

[ubiperiurarisubi sacro manus sis admolitus]


ubieris damnomolestiae et dedecori saepe fueris


ubicreditum quod sit tibi datum esse pernegaris


[ubiamicae quam amico tuo fueris magis fidelis]


ubisaepe ad languorem tua duritia dederis octo

575

validoslictoresulmeis adfectos lentis virgis.


nummale relata est gratiaut collegam collaudavi?


Leon. 


Vtmeque teque maxime atque ingenio nostro decuit.


Lib. 


Iamomitte ista atque hoc quod rogo responde.  Leon. Rogitaquod vis.


Lib. 


Argentivinginti minas habesne?  Leon. Hariolare.

580

edepolsenem Demaenetum lepidum fuisse nobis:


utadsimulabat Sauream med esse quam facete!


nimisaegre risum continiubi hospitem inclamavit


quod seabsente mihi fidem habere noluisset.


utmemoriter me Sauream vocabat atriensem!


Li. 

 585

Manedum.  Le. Quid est?  Li. Philaeniumestne haec quae intus exit


atqueArgyrippus una?  Leon. Opprime osis est.subauscultemus.


Lib. 


Lacrumantemlacinia tenet lacrumans. quidnam esse dicam?


tacitiauscultemus.  Leon. Attataemodo hercle inmentem venit


nimisvellem habere perticam.  Lib. Quoirei?  Leon. Qui verberarem

590

asinossi forte occeperint clamare hinc ex crumina.


Atto 3

Scena 3

Argyrippvs 

Curme retentas?  Philaenivm Quia tui amansabeuntis egeo.

Arg. 

Vale.  Phil. Aliquantoamplius valeremsi hic maneres.

Arg. 

Salve.  Phil. Salvereme iubesquoi tu abiens offers morbum.

Arg. 

Matersupremam mihi tua dixitdomum ire iussit.

 

Phil. 

 595

Acerbumfunus filiae facietsi te carendum est.

Lib. 

Homohercle hinc exclusust foras.  Leon. Ita resest.  A. Mitte quaeso.

Phil. 

Quonunc abis? quin tu hic manes?  Arg. Noxsivolesmanebo.

Lib. 

Audinhunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse

negotiosuminterdius videlicet Solonem

600

legesut conscribatquibus se populus teneat. gerrae!

quisese parere apparent huius legibusprofecto

numquambonae frugi sientdies noctesque potent.

Leon. 

Neiste hercle ab ista non pedem discedatsi licessit

quinunc festinat atque ab hac minatur sese abire.


Lib. 

 605

Sermoniiam finem face tuohuius sermonem accipiam.

Arg. 

Vale.  Phil. Quoproperas?  Arg. Bene valeapud Orcum tevidebo.

namequidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.

Phil. 

Curtuobsecroimmerito meo me morti dedere optas?

Arg. 

Egote? quam si intellegam deficere vitaiam ipse

 20 610

vitammeam tibi largiar et de mea ad tuam addam.

Phil. 

Curergo minitaris mihite vitam esse amissurum?

namquid me facturam putassi istuc quod dicis faxis?

mihicertum est facere in me omnia eadem quae tu in te faxis.

Arg. 

Ohmelle dulci dulcior tu es.  Phil. Certe enimtu vita es mi.

615

complectere.  Arg. Faciolubens.  Phil. Vtinam sic efferamur.

Leon. 

OLibaneuti miser est homo qui amat.  Lib. Immohercle vero

quipendet multo est miserior.  Leon. Scio quipericlum feci.

circumsistamusalter hinchinc alter appellemus.

eresalve. sed num fumus est haec mulier quam amplexare?


Arg. 

 620

Quidum?  Leon. Quiaoculi sunt tibi lacrumanteseo rogavi.

Arg. 

Patronusqui vobis fuit futurusperdidistis.

Leon. 

Equidemhercle nullum perdidiideo quia numquam ullum habui.

Lib. 

Philaeniumsalve.  Phil. Dabunt di quae velitis vobis.

Lib. 

Noctemtuam et vini cadum velimsi optata fiant.

 

Arg. 

 625

Verbumcave faxisverbero.  Lib. Tibi equidemnonmihi opto.

Arg. 

Tumtu igitur loquere quod lubet.  Lib. Hunchercle verberare.

Leon. 

Quisnamistuc adcredat tibicinaede calamistrate?

tunverberesqui pro cibo habeas te verberari?

Arg. 

Vtvostrae fortunae meis praeceduntLibanelonge

630

quihodie numquam ad vesperum vivam.  Lib. Quapropterquaeso?

A. 

Quiaego hanc amo et haec me amathuic quod dem nusquam quicquam est

hincmed amantem ex aedibus eiecit huius mater.

argentiviginti minae me ad mortem appulerunt

quashodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit

 45 635

uthanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.

videtinviginti minae quid pollent quidve possunt?

illequi illas perdit salvos estego qui non perdo pereo.

Lib. 

Iamdedit argentum?  Arg. Non dedit.  Li. Bonoanimo esne formida.

Leon. 

SecedehucLibanete volo.  Lib. Si quidvis.  Arg. Obsecro vos

640

eademistac opera suaviust complexos fabulari.

Lib. 

Nonomnia eadem aeque omnibuseresuavia esse scito:

vobisest suave amantibus complexos fabulari

egocomplexum huius nil morormeum autem hic aspernatur.

proindeistud facias ipse quod faciamus nobis suades.


Arg. 

 645

Egoveroet quidem edepol lubens. intereasi videtur

concediteistuc.  Leon. Vin erum deludi?  Lib. Dignustsane.

Leon. 

Vinfaciam ut te Philaenium praesente hoc amplexetur?

Lib. 

Cupiohercle.  Leon. Sequere hac.  A. Ecquidest salutis? satis locuti.

Leon. 

Auscultateatque operam date et mea dicta devorate.

 650

primumomnium servos tuos nos esse non negamus;

sedtibi si viginti minae argenti proferentur

quonos vocabis nomine?  Arg. Libertos.  Leon. Nonpatronos?

Arg. 

Idpotius.  Leon. Viginti minae hic insunt incrumina

hasegosi vistibi dabo.  Arg. Di teservassint semper

 655

custoserilisdecus poplithensaurus copiarum

salusinterioris corporis amorisque imperator.

hicponehic istam colloca cruminam in collo plane.

Leon. 

Noloego tequi erus sismihi onus istuc sustinere.

Arg. 

Quintu labore liberas te atque istam imponis in me?


Leon. 

 660

Egobaiulabotuut decet dominumante me ito inanis.

Arg. 

Quidnunc?  Leon. Quid est?  Arg. Quintradis huc cruminam pressatum umerum?

Leon. 

Hanccui daturu's hanciube petere atque orare mecum.

namistuc proclive estquo iubes me plane collocare.

Phil. 

Dameus ocellusmea rosami animemea voluptas

665

Leonidaargentum mihine nos diiunge amantis.

Leon. 

Dicme igitur tuom passerculumgallinamcoturnicem

agnellumhaedillum me tuom dic esse vel vitellum

prehendeauriculiscompara labella cum labellis.

Arg. 

Tenosculeturverbero?  Leon. Quam veroindignum visum est?

670

atqui pol hodie non feresni genua confricantur.

Arg. 

Quidvisegestas imperat: fricentur. dan quod oro?

Phil. 

Agemi Leonidaobsecrofer amanti ero salutem

redimeistoc beneficio te ab hocet tibi eme hunc isto argento.

Leon. 

Nimisbella es atque amabiliset si hoc meum essethodie

 675

numquamme orares quin darem: illum te orare meliust

illichanc mihi servandam dedit. ei sane bella belle.

capehoc sisLibane.  Arg. Furciferetiam medelusisti?

Leon. 

Numquamhercle faceremgenua ni tam nequiter fricares.

agesis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.


Lib. 

 680

Taceasme spectes.  Arg. Quin ad huncPhilaeniumadgredimur

virumquidem pol optimum et non similem furis huius?

Lib. 

Inambulandumest: nunc mihi vicissim supplicabunt.

Arg. 

QuaesohercleLibanesis erum tuis factis sospitari

dami istas viginti minas. vides me amantem egere.


Lib. 

 685

Videbitur.factum volo. redito huc conticinno.

nuncistanc tantisper iube petere atque orare mecum.

Phil. 

Amandoneexorarier vis ted an osculando?

Lib. 

Enimvero utrumque.  P. Ergoobsecroet tuutrumque nostrum serva.

Arg. 

OLibanemi patronemi trade istuc. magis decorumst

690

libertumpotius quam patronum onus in via portare.

Phil. 

MiLibaneocellus aureusdonum decusque amoris

amabofaciam quod volesda istuc argentum nobis.

Lib. 

Dicigitur med aniticulamcolumbam vel catellum

hirundinemmonerulampasserculum putillum

695

facproserpentem bestiam meduplicem ut habeam linguam

circumdatorquem brachiismeum collum circumplecte.

Arg. 

Tencomplectaturcarnufex?  Lib. Quam veroindignus videor?

neistuc nequiquam dixeris tam indignum dictum in me

vehespol hodie mesi quidem hoc argentum ferre speres.


Arg. 

 700

Tenego veham?  Lib. Tun hoc feras argentumaliter a me?

Arg. 

Periihercle. si verum quidem et decorum erum vehere servom

inscende.  Lib. Sicisti solent superbi subdomari.

astaigiturut consuetus es puer olim. scin ut dicam?

emsic. abilaudonec te equo magis est equos ullus sapiens.


Arg. 

 705

Inscendeactutum.  Lib. Ego fecero. hem quid istucest? ut tu incedis?

demamhercle iam de hordeotolutim ni badizas.

Arg. 

AmaboLibaneiam sat est.  Lib. Numquam herclehodie exorabis.

namiam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom

postideaad pistores dabout ibi cruciere currens.

710

astaut descendam nunciam in procliviquamquam nequam es.

Arg. 

Quidnuncamabo? quoniamut est libitumnos delusistis

datisneargentum?  Lib. Si quidem mihi statuam etaram statuis

atqueut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi Salus sum.

Leon. 

Etiamtuereistunc amoves abs te atque ipse me adgredere

715

atqueillasibi quae hic iusseratmihi statuis supplicasque?

Arg. 

Quemte autem divom nominem?  Le. FortunamatqueObsequentem.

Arg. 

Iamistoc es melior.  Lib. An quid est hominiSalute melius?

Arg. 

Licetlaudem Fortunamtamen ut ne Salutem culpem.

Phil. 

Ecastorambae sunt bonae.  Arg. Sciam ubi boni quiddederint.


Leon. 

 720

Optaid quod ut contingat tibi vis.  Arg. Quid sioptaro?  Le. Eveniet.

Arg. 

Optoannum hunc perpetuom mihi huius operas.  Leon. Impetrasti.

Arg. 

Ainvero?  Leon. Certe inquam.  Li. Adme adi vicissim atque experire.

exoptaid quod vis maxime tibi evenire: fiet.

Arg. 

Quidego aliud exoptem amplius nisi illud cuius inopiast

 725

vigintiargenti commodas minashuius quas dem matri.

Lib. 

Dabunturanimo sis bono faceexoptata optingent.

Arg. 

Vtconsueverehomines Salus frustratur et Fortuna.

Leon. 

Egocaput huic argento fui hodie reperiundo.

Lib. 

Egopes fui.  Arg. Quin nec caput nec pessermoni apparet.

730

necquid dicatis scire nec me cur ludatis possum.

Lib. 

Satisiam delusum censeo. nunc rem ut est eloquamur.

animumArgyrippeadvorte sis. pater nos ferre hoc iussit

argentumad ted.  Arg. Vt temperi opportunequeattulistis.

Lib. 

Hicinerunt viginti minae bonaemala opera partae;

735

hastibi nos pactis legibus dare iussit.  Arg. Quidid estquaeso?

Lib. 

Noctemhuius et cenam sibi ut dares.  Arg. Iubeadvenire quaeso:

meritissimoeius quae volet faciemusqui hosce amores

nostrosdispulsos compulit.  Leon. <PatierinArgyrippe>

patremhanc amplexari tuom?  Arg. Haec facietfacile ut patiar.

 740

Leonidacurre obsecropatrem huc orato ut veniat.

Leon. 

Iamdudum est intus.  Arg. Hac quidem nonvenit.  Le. Angiporto

illacper hortum circum iit clamne quis se videret

hucire familiarium: ne uxor resciscat metuit.

deargento si mater tua sciat ut sit factum--  Arg. Heia

745

benedicite.  Lib. Ite introcito.  Arg. Valete.--  Leon. Etvos amate.


Atto 4

Scena 1

Diabolvs 

Agedumistum ostende quem conscripsti syngraphum

interme et amicam et lenam. leges pellege.

nam tupoeta es prorsus ad eam rem unicus.

Parasitvs 

Horrescetfaxo lenaleges cum audiet.


Diab. 

 750

Agequaeso mi hercle translege.  Par. Audin?  Diab. Audio.

Par. 

'DiabolusGlauci filius Clearetae

lenaededit dono argenti viginti minas

Philaeniumut secum esset noctes et dies

huncannum totum.'  Diab. Neque cum quiquam alioquidem.


Par. 

 755

Addone?  Diab. Addeet scribas vide plane et probe.

Par. 

'Alienumhominem intro mittat neminem.

quodilla aut amicum aut patronum nominet

autquod illa amicae * amatorem praedicet

foresocclusae omnibus sint nisi tibi.

760

inforibus scribat occupatam esse se.

autquod illa dicat peregre allatam epistulam

neepistula quidem ulla sit in aedibus

neccerata adeo tabula; et si qua inutilis

picturasiteam vendat: ni in quadriduo

765

abalienaritquo abs te argentum acceperit

tuosarbitratus sitcomburassi velis

ne illisit ceraubi facere possit litteras.

vocetconvivam neminem illatu voces;

adeorum ne quem oculos adiciat suos.

770

si quemalium aspexitcaeca continuo siet.


tecumuna potetaeque pocla potitet:

abs tedaccipiattibi propinettu bibas

ne illaminus aut plus quam tu sapiat.'  Diab. Satisplacet.

Par. 

'Suspicionesomnes ab se segreget.

775

nequeillaec ulli pede pedem homini premat

cumsurgatneque <cum> in lectum inscendat proximum

nequecum descendat indedet cuiquam manum:

spectandumne cui anulum det neque roget.

talosne cuiquam homini admoveat nisi tibi.

780

cumiaciat'te' ne dicat: nomen nominet.

deaminvocet sibi quam libebit propitiam

deumnullum; si magis religiosa fuerit

tibidicat: tu pro illa ores ut sit propitius.

nequeilla ulli homini nutetnictetannuat.

785

postsi lucerna exstincta sitne quid sui

membricommoveat quicquam in tenebris.'  Diab. Optumest.

itascilicet facturam. verum in cubiculo--

demeistuc--equidem illam moveri gestio.

noloillam habere causam et votitam dicere.

 

Par. 

 790

Sciocaptiones metuis.  Diab. Verum.  Par. Ergout iubes

tollam.  Diab. Quidni?  Par. Audi relicua.  Diab. Loquereaudio.

Par. 

'Nequeullum verbum faciat perplexabile

nequeulla lingua sciat loqui nisi Attica.

fortesi tussire occepsitne sic tussiat

795

utcuiquam linguam in tussiendo proserat.

quodilla autem simuletquasi gravedo profluat

hoc nesic faciat: tu labellum abstergeas

potiusquam cuiquam savium faciat palam.

necmater lena ad vinum accedat interim

800

neculli verbo male dicat. si dixerit

haecmulta ei estovino viginti dies

utcareat.'  Diab. Pulchre scripsti. scitumsyngraphum.

Par. 

'Tum sicoronassertaunguenta iusserit

ancillamferre Veneri aut Cupidini

805

tuosservos servetVenerine eas det an viro.

siforte pure velle habere dixerit

totnoctes reddat spurcas quot pure habuerit.'

haecsunt non nugaenon enim mortualia.

Diab. 

Placentprofecto leges. sequere intro.--  Par. Sequor.



Atto4

Scena 2

Diab. 

 810

Sequerehac. egone haec patiar aut taceam? emori


memalimquam haec non eius uxori indicem.


ain tu?apud amicam munus adulescentuli


fungareuxori excuses te et dicas senem?


praeripiasscortum amanti atque argentum obicias

 815

lenae?suppiles clam domi uxorem tuam?


suspendampotius mequam tu haec tacita auferas.


iamquidem hercle ad illam hinc iboquam tu propediem


nisiquidem illa ante occupassit teeffliges scio


luxuriaesumptus suppeditare ut possies.


Par. 

 820

Ego sicfaciundum censeo: me honestiust


quam tepalam hanc rem facerene illa existimet


amoriscausa percitum id fecisse te


magisquam sua causa.  Diab. At pol qui dixtirectius.

 

tu ergofac ut illi turbas lites concias;

 825

cum suosibi gnato unam ad amicam de die


potareillam expilare <narra>.  Par. Ne mone


egoistud curabo.--  Diab. At ego te opperiardomi.


Atto5

Scena 1

[Argyrippvs Agedecumbamus sispater.  Demaenetvs Vtiusseris


mignateita fiet.  Arg. Puerimensamadponite.]


Dem. 

 830

Numquidnamtibi molestumstgnate misi haec nunc mecum accubat?


Arg. 


Pietaspateroculis dolorem prohibet. quamquam ego istanc amo

 

possumequidem inducere animumne aegre patiar quia tecum accubat.


Dem. 


Decetverecundum esse adulescentemArgyrippe.  Arg. Edepolpater


meritotuo facere possum.  Dem. Age ergohocagitemus convivium

 835

vino utsermone suavi. nolo ego metuiamari mavolo


mignateme abs te.  Arg. Pol ego utrumquefaciout aequom est filium.


Dem. 


Credamistucsi esse te hilarum videro.  A. An tume tristem putas?


D. 


Putemegoquem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?


Arg. 

 840

Nedixis istuc.  Dem. Ne sic fueris: ilico egonon dixero.


Arg. 


Emaspecta: rideo.  Dem. Vtinam male qui mihivolunt sic rideant.


Arg. 


Scioequidem quam ob rem mepatertu tristem credas nunc tibi:


quiaistaec est tecum. atque ego quidem hercle ut verum tibi dicampater


ea resme male habet; at non eoquia tibi non cupiam quae velis;

 845

verumistam amo. aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.


D. 


At egohanc volo.  A. Ergo sunt quae exoptas: mihiquae ego exoptem volo.


Dem. 


Vnumhunc diem perpeterequoniam tibi potestatem dedi


cum hacannum ut essesatque amanti argenti feci copiam.


A. 

 850

Emistoc me facto tibi devinxti.  D. Quin teergo hilarum das mihi?


Atto5

Scena 2

Artemona 


Aintu meum virum hic potareobsecrocum filio


etad amicam detulisse argenti viginti minas


meoquefilio sciente id facere flagitium patrem?


Parasitvs 


Nequedivini neque mi humani posthac quicquam accreduas

  855

Artemonasi huius rei me mendacem inveneris.


Art. 


Atscelesta ego praeter alios meum virum frugi rata


siccumfrugicontinentemamantem uxoris maxume.


Par. 


Atnunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti


madidumnihiliincontinentem atque osorem uxoris suae.

 

Art. 

 860

Polni istaec vera essentnumquam faceret ea quae nunc facit.


Par. 


Egoquoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus


verumhoc facto sese ostenditqui quidem cum filio


potetuna atque una amicam ductetdecrepitus senex.


Art. 


Hocecastor est quod ille it ad cenam cottidie.

865

aitsese ire ad ArchidemumChaereamChaerestratum


CliniamChrememCratinumDiniamDemosthenem:


isapud scortum corruptelae est liberislustris studet.


Par. 


Quintu illum iubes ancillas rapere sublimen domum?


Art. 


Tacemodo. ne <ego> illum ecastor miserum habebo.  P. Egoistuc scio

 870

itafore illi dum quidem cum illo nupta eris.  Art. Egocenseo.


eumetiam hominem in senatu dare operam aut clientibus


ibilabore delassatum noctem totam stertere:


illeopere foris faciendo lassus noctu <ad me> advenit;


fundumalienum aratincultum familiarem deserit.

 875

isetiam corruptus porro suom corrumpit filium.


Par. 


Sequerehac me modoiam faxo ipsum hominem manifesto opprimas.


Art. 


Nihilecastor est quod facere mavelim.  P. Manedum.  A. Quid est?


Par. 


Possissi forte accubantem tuom virum conspexeris


cumcorona amplexum amicamsi videascognoscere?


A. 

 880

Possumecastor.  P. Em tibihominem.  A. Perii.  P. Paulispermane.


aucupemusex insidiis clanculum quam rem gerant.


Arg. 


Quidmodipateramplexando facies?  Dem. Fateorgnate mi--


Arg. 


Quidfatere?  Dem. Me ex amore huius corruptumoppido.


Par. 


Audinquid ait?  Art. Audio.  Dem. Egonut non domo uxori meae

  885

subripiamin deliciis pallam quam habetatque ad te deferam


nonedepol conduci possum vita uxoris annua.


Par. 


Censentu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?


Art. 


Illeecastor suppilabat mequod ancillas meas


suspicabaratque insontis miseras cruciabam.  Arg. Pater

  890

iubedari vinum; iam dudum factum est cum primum bibi.


Dem. 


Dapuereab summo. age tu interibi ab infimo da savium.


Art. 


Periimiseraut osculatur carnufexcapuli decus.


Dem. 


Edepolanimam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.


Phil. 


Dicamaboan fetet anima uxoris tuae?  Dem. Nauteam

  895

biberemalimsi necessum sitquam illam oscularier.


Art. 


Aintandem? edepol ne tu istuc cum malo magno tuo


Dixistiin me. sinerevenias modo domumfaxo ut scias


quidpericli sit dotatae uxori vitium dicere.


Phil. 


Miserecastor es.  Art. Ecastor dignusest.  Arg. Quid aispater?

  900

ecquidmatrem amas?  Dem. Egone illam? nunc amoquia non adest.


Arg. 


Quidcum adest?  D. Periisse cupio.  P. Amathomo hic teut praedicat.


Art. 


Neilla ecastor faenerato funditat: nam si domum


redierithodieosculando ego ulciscar potissimum.


Arg. 


Iacepatertalosut porro nos iaciamus.  Dem. Maxime.

 905

tePhilaeniummihi atque uxoris mortem. hoc Venerium est.


pueriplaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.


Art. 


Nonqueo durare.  Par. Si non didicistifulloniam


nonmirandum est. * in oculos invadi optumum est.


Art. 


Egopol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo

 910

invocavisti.  Par. Ecquiscurrit pollictorem accersere?


Arg. 


Matersalve.  Art. Sat salutis.  Par. MortuostDemaenetus.


tempusest subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.


iboad Diabolummandata dicam facta ut voluerit


atqueinterea ut decumbamus suadebohi dum litigant.

 915

postedemum huc cras adducam ad lenamut viginti minas


eidetin partem hac amanti ut liceat ei potirier.


Argyrippusexorari spero poteritut sinat


sesealternas cum illo noctes hac frui. nam ni impetro


regemperdidi: ex amore tantum est homini incendium.--

 

Art. 

 920

Quidtibi hunc receptio ad te est meum virum?  Phil. Polme quidem


miseramodio enicavit.  Art. Surgeamatori domum.


Dem. 


Nullussum.  Art. Immo esne negaomnium <unus>pol nequissimus.


atetiam cubat cuculus. surgeamatori domum.


Dem. 


Vaemihi.  Art. Vera hariolare. surgeamatoridomum.


Dem. 

 925

Abscedeergo paululum istuc.  Art. Surgeamatoridomum.


Dem. 


Iamobsecrouxor.  Art. Nunc uxorem me essemeministi tuam?


modocum dicta in me ingerebasodiumnon uxor eram.


Dem. 


Totusperii.  Art. Quid tandem? anima fetetneuxoris tuae?


Dem. 


Murramolet.  Art. Iam subrupuisti pallamquamscorto dares?


Phil. 

 930

Ecastorqui subrupturum pallam promisit tibi.


Dem. 


Nontaces?  Arg. Ego dissuadebammater.  Art. Bellum filium.


istoscinepatrem aequom est mores liberis largirier?


nilnete pudet?  Dem. Polsi aliud nil sittuimeuxorpudet.


Art. 


Canocapite te cuculum uxor ex lustris rapit.


Dem. 

 935

Nonlicet manere (cena coquitur) dum cenem modo?


Art. 


Ecastorcenabis hodieut dignus esmagnum malum.


Dem. 


Malecubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.


Arg. 


Dicebampatertibine matri consuleres male.


Phil. 


Depalla mementoamabo.  Dem. Iuben hanc hincabscedere?

 

Art. 

 940

Idomum.  Phil. Da savium etiam prius quamabis.  Dem. I in crucem.


Phil. 


Immointro potius. sequere hac memi anime.  Arg. Egovero sequor.


Grex 


Hicsenex si quid clam uxorem suo animo fecit volup


nequenovom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;


necquisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore

 945

quinubi quicque occasionis sit sibi faciat bene.


nuncsi voltis deprecari huic seni ne vapulet


remurimpetrari posseplausum si clarum datis.