Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


T. Macci Plauti

CISTELLARIA



Atto 1Scena1

Selenivm 



Cumego antehac te amavi et mi amicam esse crevi


meaGymnasiumet matrem tuamtum id mihi hodie


aperuististu atque haec: soror si mea esses


quimagis potueritis mihi honorem ire habitum

 5

nescionisiut meus est animusfieri non posse arbitror;


itaomnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.


eoego vos amo et eo a me magnam iniistis gratiam.


Gymnasivm 


Polisto quidem nos pretio facile est frequentare


tibiutilisque habere:

 10

itain prandio nos lepide ac nitide


accepistiapud teut semper meminerimus.


Sel. 


Lubentiedepol animo factum et fiet a me


quaevos arbitrabor velleea ut expetessam.


Lena 


Quodille dixitqui secundo vento vectus est tranquillo mari

 15

ventumgaudeo--ecastor ad tedita hodie hic acceptae sumus


suavibusmodis


necnisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.


Sel. 


Quiditaamabo?  Lena. Raro nimium dabat quodbiberemid merum infuscabat.


Gymn. 

 20

Amabohicine istud decet?  Lena. Iusque fasqueest:

 20

nemoalienus hic est.  Sel. Merito vostro amovos


quiame colitis et magni facitis.  Lena. Decetpolmea Selenium


huncesse ordinem benevolentis inter se


benequeamicitia utier

 25

ubiistas videas summo genere natassummatis matronas

 25

utamicitiam colunt atque ut eam iunctam bene habent inter se.


siidem istud nos faciamussi idem imitemurita tamen vix vivimus


cuminvidia summa. suarum opum nos volunt esse indigentes.

 30

nostracopia nil volunt nos potesse


suiqueomnium rerum nos indigere

 30

utsibi simus supplices.


eassi adeasabitum quam aditum malisita nostro ordini


palamblandiunturclamsi occasio usquam est

 35

aquamfrigidam subdole suffundunt.


viriscum suis praedicant nos solere

 35

suaspaelices esse aiunteunt depressum.


quianos libertinae sumuset ego et tua materambae


meretricesfuimus: illa teego hanc mihi educavi

 40

expatribus conventiciis. neque ego hanc superbiai


causapepuli ad meretricium quaestumnisi ut ne esurirem.

 40

Sel. 


Atsatius fuerat eam viro dare nuptum potius.  Lena. Heia


haecquidem ecastor cottidie viro nubitnupsitque hodie


nubetmox noctu: numquam ego hanc viduam cubare sivi.

 45

namsi haec non nubatlugubri fame familia pereat.


Gymn. 


Necesseestquo tu me modo voles esseita essemater.

 45

Lena. 


Ecastorhaud me paenitetsi ut dicis ita futura es.


namsi quidem ita eris ut volonumquam senecta fies


semperqueistam quam nunc habes aetatulam optinebis

 50

multisquedamno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.


Gymn. 


Difaxint.  Lena. Sine opera tua di horunc nilfacere possunt.

 50

Gymn. 


Equidemhercle addam operam sedulo; sed tu aufer istaec verba.


meusoculusmea Seleniumnumquam ego te tristiorem


vidiesse. quidcedote obsecro tam abhorret hilaritudo?

 55

nequemunda adaeque esut soles (hoc sis videut petivit


suspiritumalte) et pallida es. eloquere utrumque nobis

 55

etquid tibi est et quid velis nostram operamut nos sciamus.


noliobsecrolacrumis tuis mi exercitum imperare.


Sel. 


Medexcruciomea Gymnasium: male mihi estmale maceror;

 60

doleoab animodoleo ab oculisdoleo ab aegritudine.


quiddicamnisi stultitia mea me in maerorem rapi?

 60

Gymn. 


Indidemunde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.


Sel. 


Quidfaciam?  Gymn. In latebras abscondas pectorepenitissimo.


tuamstultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris.


Sel. 

 65

Atmihi cordolium est.  Gymn. Quid? id unde esttibi cor? commemora obsecro;


quodneque ego habeo neque quisquam alia mulierut perhibent viri.

 65

Sel. 


Siquidest quod doleatdolet; si autem non est--tamen hoc hic dolet.


Gymn. 


Amathaec mulier.  Sel. Eho an amare occipereamarum estobsecro?


Gymn. 


Namqueecastor Amor et melle et felle est fecundissimus;

 70

gustuidat dulceamarum ad satietatem usque oggerit.


Sel. 


Adistam faciem est morbusqui memea Gymnasiummacerat.

 70

Gymn. 


Perfidiosusest Amor.  Sel. Ergo in me peculatum facit.


Gymn. 


Bonoanimo eserit isti morbo melius.  Sel. Confidamfore


simedicus veniat qui huic morbo facere medicinam potest.


Gymn. 

 75

Veniet.  Sel. Spissumistuc amanti est verbumvenietnisi venit.


sedego mea culpa et stultitia peius misera maceror

 75

quomego illum unum mi exoptaviquicum aetatem degerem.


Lena. 


Matronaemagis conducibilest istucmea Selenium


unumamare et cum eo aetatem exigere quoi nuptast semel.

 80

verumenim meretrix fortunati est oppidi simillima:


nonpotest suam rem obtinere sola sine multis viris.

 80

Sel. 


Hocvolo agatis. qua accersitae causa ad me estiseloquar.


nammea materquia ego nolo me meretricem dicier


obsecutastde ea regessit morem morigerae mihi

 85

utmequem ego amarem gravitersineret cum eo vivere.


Lena. 


Stulteecastor fecit. sed tu enumquam cum quiquam viro

 85

consuevisti?  Sel. Nisiquidem cum Alcesimarchonemine


nequepudicitiam meam mi alius quisquam imminuit.  Lena. Obsecro


quois homo insinuavit pacto se ad te?  Sel. PerDionysia

 90

materpompam me spectatum duxit. dum redeo domum


conspicilloconsecutust clanculum me usque ad fores.

 90

indein amicitiam insinuavit cum matre et mecum simul


blanditiismuneribusdonis.  Lena. Mihi istunc vellemhominem dari


utego illum vorsarem!  Sel. Quid opust verbis?consuetudine

 95

coepiamare contra ego illumet ille me.  Lena. Omea Selenium


adsimulareamare oportet. nam si amesextempulo

 95

meliusilli multoquem amesconsulas quam rei tuae.


Sel. 


Atille conceptis iuravit verbis apud matrem meam


meuxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum

 100

suacognata Lemniensisquae habitat hic in proxumo.


nameum pater eius subegit. nunc mea mater iratast mihi

 100

quianon redierim domum ad sepostquam hanc rem resciverim


eumuxorem ducturum esse aliam.  Lena. Nihilamori iniuriumst.


Sel. 


Nuncte amabo ut hanc hic <unum> triduom hoc solum sinas

 105

esseet hic servare apud me. nam ad matrem accersita sum.


Lena. 


Quamquamistud mihi erit molestum triduomet damnum dabis

 105

faciam.  Sel. Facisbenigne et amice. sed tuGymnasium mea


sime absente Alcesimarchus venietnolito acriter


euminclamare (utut erga me est meritusmihi cordi est tamen)

 110

sedamabotranquille: ne quidquod illi doleatdixeris.


accipiasclavis: si quid opus tibi erit promptopromito.

 110

egovolo ire.  Gymn. Vt mi excivistilacrimas.  Sel. Gymnasium mea


benevale.  Gymn. Cura teamabo. sicine immundaobsecro


ibis?  Sel. Immundasfortunas aequom est squalorem sequi.


Gymn. 

 115

Amiculumhoc sustolle saltem.  Sel. Sine trahicumegomet trahor.


Gymn. 


Quandoita tibi lubetvale atque salve.  Sel. Sipossimvelim.--

 115

Gymn. 


Numquidme vismaterintro quin eam? ecastor mihi


visaamare.  Lena. Istoc ergo auris graviterobtundo tuas


nequem ames. abi intro.  Gymn. Numquid mevis?  Lena. Vt valeas.  Gymn. Vale.




Atto 1Scena2

Lena. 


 120

Idemmihi magnae quod parti est vitium mulierum


quaehunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus


largiloquaeextemplo sumusplus loquimur quam sat est.


namego illanc olimquae hinc flens abiitparvolam


puellamproiectam ex angiportu sustuli.

 125

[adulescensquidam hic est adprime nobilis


quinego nunc quia sum onusta mea ex sententia


quiaqueadeo me complevi flore Liberi


magislibera uti lingua conlibitum est mihi


tacerenequeo misera quod tacito usus est.

 130

Sicyonesummo genere; ei vivit pater.


isamore misere hanc deperit mulierculam


quaehinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.]


eammeae ego amicae dono huic meretrici dedi


quaesaepe mecum mentionem fecerat

 135

puerumaut puellam alicunde ut reperirem sibi


recensnatumeapse quod sibi supponeret.


ubimihi potestas primum evenitilico


fecieius ei quod me oravit copiam.


postquameam puellam a me accepitilico

 140

eandempuellam peperit quam a me acceperat


sineobstetricis opera et sine doloribus


itemut aliae pariuntquae malum quaerunt sibi.


namamatorem aibat esse peregrinum sibi

 

suppositionemqueeius facere gratia.

 145

idduae nos solae scimus: ego quae illi dedi


etilla quae a me accepitpraeter vos quidem.


haecsic res gesta est. si quid usus venerit


meminisseego hanc rem vos volo. ego abeo domum.



Atto 1Scena3

Avxilivm 



Vtrumquehaecet multiloqua et multibibaest anus.

 150

satinvix reliquit deo quod loqueretur loci


itaproperavit de puellae proloqui


suppositione.quod si tacuissettamen


egoeram dicturusdeusqui poteram planius.


nammihi Auxilio est nomen. nunc operam date

 155

utego argumentum hoc vobis plane perputem.


fuereSicyoni iam diu Dionysia.


mercatorvenit huc ad ludos Lemnius


isquehic compressit virginemadulescentulus


<vi>vinulentus multa nocte in via.

 160

isubi malam rem scit se meruisseilico


pedibusperfugium peperitin Lemnum aufugit


ubihabitabat tum. illa quam compresserat


decumopost mense exacto hic peperit filiam.


quoniamreum eius facti nescit qui siet

 165

paternumservom sui participat consili


dateam puellam ei servo exponendam ad necem.


iseam proiecit. haec puellam sustulit.


illeclam observavit servos <qui eam proiecerat>


quoaut quas in aedis haec puellam deferat.

 170

uteampse vos audistis confiterier


dateam puellam meretrici Melaenidi


eaqueeducavit eam sibi pro filia


beneac pudice. tum illic autem Lemnius


propinquamuxorem duxitcognatam suam.

 175

eadiem suom obiitfacta morigera est viro.


post<quam>ille uxori iusta fecitilico


huccommigravit; duxit uxorem hic sibi


eandemquam olim virginem hic compresserat


eteam cognoscit essequam compresserat;

 180

illailli diciteius se ex iniuria


peperissegnatam atque eam se servo ilico


dedisseexponendam. ille extemplo servolum


iubetillum eundem persequisi qua queat


reperirequae sustulerit. ei rei nunc suam

 185

operamusque assiduo servos datsi possiet


meretricemillam invenirequam olim tollere


cumipse exponebatex insidiis viderat.


nuncquod relicuom restat volo persolvere


utexpungatur nomenne quid debeam.

 190

adulescenshic est Sicyoniei vivit pater;


isamore proiecticiam illam deperit


quaedudum flens hinc abiit ad matrem suam


etilla hunc contraqui est amor suavissimus.


utsunt humananihil est perpetuom datum.

 195

pateradulescenti dare volt uxorem; hoc ubi


materrescivitiussit accersi eam domum.


haecsic res gesta est. bene valete et vincite

 

virtuteveraquod fecistis antidhac;


servatevostros sociosveteres et novos

 200

augeteauxilia vostra iustis legibus


perditeperduellesparite laudem et lauream


utvobis victi Poeni poenas sufferant.




Atto 2Scena 1

Alcesimarchvs 



Credoego Amorem primum apud homines carnificinam commentum.


hancego de me coniecturam domi facioni foris quaeram

 205

quiomnes homines supero [atque] antideo cruciabilitatibus animi.


iactor[crucior] agitor stimulorversor


inamoris rotamiser exanimor


ferordifferor distrahor diripior

 210

itanubilam mentem animi habeo.


ubisumibi non sumubi non sumibist animus


itami omnia sunt ingenia;

 

quodlubetnon lubet iam id continuo

 215

itame Amor lassum animi ludificat


fugatagitappetitraptatretinet


lactatlargitur: quod dat non dat; deludit:


modoquod suasit<id> dissuadet

 220

quoddissuasitid ostentat.


maritumismoribus mecum experitur


itameum frangit amantem animum;


nequenisi quia miser non eo pessum


mihiulla abest perdito permities.

 225

itapater apud villam detinuit


mehos dies sex ruri continuos


nequelicitum interea est meam amicam visere ..


estnehoc miserum memoratu?


....


Fr.1
Source: &3Gloss.Plaut.&

230

nudiussextus

 


Fr.2
Source: Gel.&3N.A.&6.7.3


(Alc.) 


Potinetu homo facinus facere strenuom?  (Servvs) Aliorumaffatim est


quifaciant. sane ego me nolo fortem perhiberi virum.

232a

......

 


Alc. 


Quiavivo.  Serv. Facile id quidem edepol possumsi tu vis.  Alc. Volo.


Serv. 

 235

Atenim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.


Alc. 


Numquamedepol faciam.  Serv. Fidem da.  Alc. Donon facturum esse me.


sedego primumtot qui ab amica abesse potuerim dies


sumnihili.  Serv. Nihili hercle veroes.  Alc. ... perdite


quaeme amaret contra.  Serv. Dignus hercle esinfortunio.


Alc. 

 240

Eime <tot tam> acerba facere in corde.  Serv. Fruginunquam eris.


Alc. 


Praesertimquae coniurasset mecum et firmasset fidem


Serv. 


Nequedeos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.


Alc. 


Quaeesset aetatem exactura mecum in matrimonio


Serv. 


Compedeste capere oportet neque eas unquam ponere.


Alc. 

 245

Quaemihi esset commendata et meae fidei concredita


Serv. 


Herclete verberibus multum caedi oportere arbitror.


Alc. 


Quaemellillam me vocare et suavium solitast suom.


Serv. 


Obistuc unum verbum dignu'sdeciens qui furcam feras.


Alc. 


Egometlaetor. sed quid auctor nunc mihi es?  Serv. Dicamtibi:

 250

Suppliciumilli dessuspendas tene tibi suscenseat.

 

Alc. 


Quian...


Serv. 


Quidtu ergo ...te manuleo


....


Quid siamo? ...  (T.) ..est amor


...atqueillam quam <te> amare intellego

275

...siconclusos vos <me> habere in carcere


...amorisnoctesque et dies


niemortuos ...


mihinunquam quisquam ...


(T.) 


Immomaxumus.

 55 280

namqui amant stulte atque inmodeste atque inprobe


... neament.


... ......


... ubitu es?  Serv. Ecce me.


Alc. 


Iadfer mihi arma et loricam adducito.


Serv. 

 285

Loricamadducam?


Alc. 


Icurreequom adfer.  Serv. Hercle hicinsanit miser.


Alc. 


Abiatque hastatos multosmultos velites


multoscum multis--nil moror precario.


ubisunt quae iussi?  Serv. Sanus hic non estsatis.


T. 

 290

Abanu esse credo nocitumcum illaec sic facit.


Serv. 


Vtrumdelirasquaesoan astans somnias


quiequom me adferre iubesloricam adducere


multoshastatospost id multos velites


multoscum multis? haec tu pervorsario

295

mihifabulatu's.  Alc. Dixin ego istaecobsecro?


Serv. 


Modoquidem hercle haec dixisti.  Alc. Nonpraesens quidem.


Serv. 


Praestigiatorsiquidem hic non es atque ades.


T. 


Videoego te Amoris valde tactum toxico


adulescens;eo te magis volo monitum.  Alc. Mone.


T. 

 300

Cavesis cum Amore tu unquam bellum sumpseris.


Alc. 


Quidfaciam?  T. Ad matrem eius devenias domum


expurgesiuresores blande per precem


eamqueexores ne tibi suscenseat.


Alc. 


Expurigabohercle omnia ad raucam ravim.

304a

... ......


Fr.3
Source: Non.p.72M


Senex 

 305

prohibetdivitiis maximisdote altili atque opima.

 

305a

... ......


quamquamvetus cantherius sumetiam nuncut ego opinor


adhinnireequolam possum ego hancsi detur sola soli.


Gymnasivm 


Nimisopportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;

 310

namsola nulla invitior solet esse.  Sen. Mevocato

 

nesola sis: ego tecum <erovolo> ego agereut tu agasaliquid.


Gymn. 


Nimislepide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.


Sen. 


Vtquo<m Ven>us adgreditur<place>t; lepidumst amaresemper.


Gymn. 


Veneremmeram haec aedes olentquia amator expolivit.


Sen. 

 315

Nonmodo ipsa lepidastcommode quoque hercle fabulatur.


sedcum dicta huius interpretorhaec herclestut ego opinor


meumquae corrumpit filium. suspiciost eam esse


utpotequam nunquam viderim; de opinione credo.


namhasce aedis conductas habet meus gnatushaec ubi astat:

 320

hochanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.


quidsi adeam atque appellem. mali damnique inlecebrasalve.


Gymn. 


...vapulabis.


Sen. 


...volo apud te.


... ......


Gymn. 

 330

Introabeo


nammeretricem astare in via solam prostibuli sanest.


... ......


Gymn. 


quidvis.


Sen. 


Voloex te scire quidquid est ...


quidego usquam male feci tibi <aut meu>s quisquamid edisserta

 365

quamob rem me meumque filium quom <matr>e remque nostram


habesperditui et praedatui?  Gymn. Miser erratut ego dixi.


lepidastmateriesludam ego huncnam occasio videtur.


potinoperam inique equidem malam <ut ne> des innocenti?


Sen. 


Sed<obsecro> tenullusnest tibi amator alius quisquam

  370

nisimeus modo unus filius?  Gymn. Quem quidemego amemalius nemo est.


Sen. 


Atego ...  Gymn. Nil moror: damno sunt tuimihi similes.


Sen. 


Quid...  (Gymn.) isne est id arbitratus?

372a

... ......


Fr.4
Source: Prisc.&3GL&2.111K


(Gym.) 


datores


negotiolibellissimi senices soletis esse.

 373a

... ......

 


Fr.5
Source: Prisc.&3GL&2.388K


Lena. 


Merespondere postulas? iniurium est.

 375

stipularisemper me ultro oportet a viris


eumquaestum facionil viris promittere.

376a

... ......

 


Fr.6
Source: Prisc.&3GL&2.107K


siquidemimperes pro copiapro recula

377a

... ......

 


Fr.7
Source: Festus372M


Lena. 


Quinissi itura es? nimium is vegrandi gradu.

 


Fr.8
Source: Non.198M


Gymn. 


Polad cubiturammatermagis sum exercita

 380

ferequam ad cursuram. eo sum tardiuscula.

 


Fr.9
Source: Non.499M


meminereofficium suom.

 


Fr.10
Source: Non.63Met415M


itamustulentus ventus nares attigit.

 


Fr.11
Source: Non.108M


capilloscisso atque excissatis auribus

 


Fr.12
Source: Non.190M


quaequasi carnificis angiporta purigans

 405

nonquasi nunc haec sunt hiclimaceslividae


febriculosaemiserae amicaeosseae


diobolaresschoeniculaemiraculae


cumextritis taliscum todillis crusculis

 


... ......


Sel. 


Molestuses.


Alc. 

 450

Meaeissula sua <aede>s egent. ad me <sine ducam>.  Sel. Aufermanum.


Alc. 


Germanamea sororcula.  Sel. Repudio te fraterculum.


Alc. 


Tumtu igiturmea matercula.  Mel. Repudio tefraterculum.


Alc. 


Opsecrote  Sel. Valeas.  Alc. Vtsinas  Sel. Nil moror.  Alc. Expurigareme.


Sel. 


...  Alc. Sinedicam.  Mel. Satis sapit mihi tuisperiuriis.

 455

... atnunc non potest.  Alc. Supplicium pollicerivolo.


Sel. 


Atmi aps te accipere non libet.  Alc. Em omnia


patioriure infelix.  Sel. Volup est neque tismisereri decet.


quamquamhominem ...


verbadare ...

 460

nonilla ... qui frangant foedera


... eos...


dabis.


Alc. 


Atego nec do neque te amittam hodienisi quae volo tecum loqui


dasmihi operam.


Mel. 

 465

Potinut mihi molestus ne sis?  Alc. Quin id estnomen mihi


omnesmortales vocant molestum. ...


...obsecro.  Mel. At frustra obsecras.


... ......


quiasine omni ...  Alc. Dabo

 470

iusiurandum. ...


Mel. 


Atego nunc <ab> illo mihi <caveo> iure iurando tuo;


similestius iurandum amantum quasi ius confusicium.


Alc. 


Nescia...


...nugas agis.

 475

... ......


Alc. 


Suppliciumdabo ...


quomodo ego ...


...quia es nactus novam

 480

quae... quaedam quasi tu nescias.


...  Alc. Dideaeque illam perdant pariter.


...umquamsi hoc fallo.  Mel. Nil moror


...falsum falliseo te ... ignorat fides.


postremosi mihi dedisses verbadeis numquam dares.


Alc. 

 485

Quinequidem illam ducam uxorem.  Mel. Ducassi...


nunchoc si tibi commodumstquae ...


Alc. 


Instruxiilli aurum atque vestem. ...


siquidemamabas... illi instrui.


sedsino. iam hoc mihi responde quod <ego> te rogavero:

 490

instruxisti...


tibiita ut voluisti ... quod volo.


Mel. 


Eofacetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.


habeas.neque nos factione tanta quanta tu sumus


nequeopes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen

 495

haumetuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:


tuiamsi quid tibi dolebitscies qua doleat gratia.


Alc. 


Dime perdant--  Mel. Quodcumque optestibivelim contingere.


Alc. 


Siillam uxorem duxero umquammihi quam despondit pater.


Mel. 


Etmesi umquam tibi uxorem filiam dedero meam.


Alc. 

 500

Patierinme periurare?  Mel. Pol te aliquantofacilius


quamme meamque rem perire et ludificari filiam.


alibiquaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:


hicapud nos iamAlcesimarcheconfregisti tesseram.


Alc. 


Facesemel periclum.  Mel. Feci saepequodfactum queror.


Alc. 

 505

Reddemi illam.  Mel. Inter novam rem verbumusurpabo vetus:


quoddedi datum non vellemquod relicuomst non dabo.


Alc. 


Nonremissura es mihi illam?  Mel. Pro meresponsas tibi.


Alc. 


Nonremittes?  Mel. Scis iam dudum omnem meamsententiam.


Alc. 


Satinistuc tibi in corde certumst?  Mel. Quin egocommentor quidem.


Alc. 

 510

Nonedepol <ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio.


Mel. 


Non?hemquid agis igitur? animum advorte iamut quid agas scias.


Alc. 


Atita me di deaequesuperi atque inferi et medioxumi


itaqueme Iuno regina et Iovis supremi filia


itaqueme Saturnus eius patruos--  Mel. Ecastorpater.


Alc. 

 515

Itaqueme Ops opulenta illius avia--  Mel. Immomater quidem.


Alc. 


Iunofilia et Saturnus patruos et summus Iuppiter--


tume delenispropter te haec pecco.  Mel. Pergedicere.


Alc. 


Anneetiamut quid consultura sis sciampergis eloqui?


Mel. 


Nonremittam. definitumst.  Alc. Enim vero itame Iuppiter

 520

itaqueme Iuno itaque Ianus ita--quid dicam nescio.


iamscio. immomulieraudimeam ut scias sententiam.


dime omnesmagni minutiet etiam patellarii


faxintne ego <dem vivae> vivos savium Selenio


nisiego teque tuamque filiam meque hodie obtruncavero

 525

posteautem cum primo luci cras nisi ambo occidero


etequidem hercle nisi pedatu tertio omnis efflixero


nisitu illam remittis ad me. dixi quae volui. vale.--


Mel. 


Abiitintro iratus. quid ego nunc agam? si redierit


illaad huncibidem loci res erit: ubi odium occeperit

 530

illamextrudettum hanc uxorem Lemniam ducet domum.


sedtamen ibo et persequar: amens ne quid faciatcauto opust.


postremoquando aequa lege pauperi cum divite


nonlicetperdam operam potius quam carebo filia.

 

sedquis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?

 535

etillud paveo et hoc formidoita tota sum misera in metu.




Atto 2Scena 2

Lampadio 



Anumsectatus sum clamore per vias


miserrumamhabui. ut illaec hodie quot modis


moderatrix<linguae> fuit atque immemorabilis.


quotilli blanditiasquid illi promisi boni

 540

quotadmoenivi fabricasquot fallacias


inquaestione. vix exculpsi ut diceret


quiaei promisi dolium vini dare.




Atto 2Scena 3

Phanostrata 



Audirevocem visa sum ante aedis modo


meiLampadisci servi.  Lamp. Non surda esera:

 545

recteaudivisti.  Phan. Quid agis hic?  Lamp. Quodgaudeas.


Phan. 


Quidid est?  Lamp. Hinc ex hisce aedibus pauloprius


vidiexeuntem mulierem.  Phan. Illam quae meam


gnatamsustulerat?  Lamp. Rem tenes.  Phan. Quidpostea?


Lamp. 


Dicoeiquo pacto eam ab hippodromo viderim

 550

erilemnostram filiam sustollere.


extimuittum illa.  Mel. Iam horret corpuscorsalit.


nammihi ab hippodromo memini adferri parvolam


puellameamque me mihi supponere.


Phan. 


Agepergequaeso. animus audire expetit

 555

utgesta res sit.  Mel. Vtinam audire nonqueas.

555a

... ......


Lamp. 


Pergoilla<m onerare> dictis: 'illaec ted anus

 15

fortu<nisex secundis ad mi>seras vocat.


namillaec tibi nutrix estne matrem censeas.


egote reduco et revoco ad <summas> ditias

 560

ubitu locere in luculentam familiam


undetibi talenta magna viginti pater


detdotis; non enim hicubi ex Tusco modo


tutetibi indigne dotem quaeras corpore.


Phan. 


Anamabomeretrix illa est quae illam sustulit?


Lamp. 

 565

Immo[meretrix] fuit; sed ut sit de ea reeloquar.


iamperducebam illam ad me suadela mea:


anusei amplexa est genuaploransobsecrans


nedeserat se: eam suam esse filiam


sequeeam peperisse sancte adiurabat mihi.

 570

'istancquam quaeris' inquit 'ego amicae meae


dediquae educaret eam pro filiola sua;


etvivit' inquit. 'ubi ea est?' inquam extempulo.


Phan. 


Servatedi med obsecro.  Mel. At me perditis.


Phan. 


Quoiillam dedisset exquisisse oportuit.


Lamp. 

 575

Quaesiviet dixit meretrici Melaenidi.


Mel. 


Meumelocutust nomeninterii <oppido>.

 35

Lamp. 


Vbielocuta estego continuo [anum] interrogo;


'ubihabitat?' inquam 'duc ac demonstra mihi.'


'avectaest' inquit 'peregre hinc habitatum.'  Mel. Obsipat

 580

aculam.  Lamp. 'Quoavecta esteo sequemur. sicine


agisnugas? periisti hercleni ... ...


... ...<non> hoc longe destiti


instareusque adeo donec se adiurat anus


iammihi monstrare.  Phan. At non missamoportuit.


Lamp. 

 585

Servatur.sed illaec se quandam aibat mulierem


suambene volentem convenire etiam prius


communequacum id esset sibi negotium.


etscio venturam.  Mel. Me indicabitet suas

 590

admeas miserias alias faciem consciam.


Phan. 


Quidnunc vis facere me?  Lamp. Intro abi atqueanimo bono es.


virtuos si venietiube domi opperirier


nein quaestione mihi sitsi quid eum velim.


egoad anum recurro rursum.  Phan. Lampadioobsecro

 595

cura.  Lamp. Perfectumego hoc dabo negotium.


Phan. 


Deosteque spero.--  Lamp. Eosdem egouti abeasdomum.


Mel. 


Adulescensasta atque audi.  Lamp. Menmuliervocas?


Mel. 


Te.  Lamp. Quidnegoti est? nam occupatus sum ampliter.


Mel. 


Quisistic habitat?  Lamp. Demipho dominus meus.


Mel. 

 600

Nempeistic estqui Alcesimarcho filiam


suamdespondit in divitias maxumas?


Lamp. 


Isipsust.  Mel. Eho tuquam vos igitur filiam


nuncquaeritatis alteram?  Lamp. Ego dicam tibi:


nonex uxore natam uxoris filiam.


Mel. 

 605

Quidistuc est verbi?  Lamp. Ex priore muliere


natainquammeo ero est filia.  Mel. Certe modo


huiusquae locuta estquaerere aibas filiam.


Lamp. 


Huiusergo quaero.  Mel. Quo modo igiturobsecro


haecest priorquae nupta nunc est?  Lamp. Conteris

 610

tutua me orationemulierquisquis es.


medioxumamquam duxit uxoremex ea


nataest haec virgoAlcesimarcho quae datur.


eauxor diem obiit. iam scis?  Mel. Teneo istucsatis.


sedego illud quaero confragosumquo modo

 615

priorposterior sit et posterior sit prior?


Lamp. 


Priushanc compressit quam uxorem duxit domum


priusgravida facta est priusque peperit filiam;


eampostquam peperitiussit parvam proici:


egoeam proiecialia mulier sustulit

 620

egoinspectavi. erus hanc duxit postibi.


eamnunc puellam filiam eius quaerimus.


quidnunc supina susum in caelum conspicis?


Mel. 


Einunciam istuc quo properabasnil moror.


nuncintellexi.  Lamp. Dis hercle habeo gratiam

 625

namni intellexesnumquamcredoamitteres.--


Mel. 


Nuncmihi bonae necessumst esse ingratiis


quamquamesse nolo. rem palam esse intellego:

 

nuncegomet potius hanc inibo gratiam


abillisquam illaec me indicet. ibo domum

 630

atquead parentes redducam Selenium.




Atto 3Scena 1

Melaenis 



Remelocuta sum tibi omnem; sequere hac meSelenium


uteorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.


quamquaminvita te careboanimum ego inducam tamen


utillud quem <ad modum> tuam in rem bene conducat consulam.

635

namhic crepundia insuntquibuscum te illa olim ad me detulit


quaemihi deditparentes te ut cognoscant facilius.


accipehanc cistellamHalisca. agedum pulta illas fores.


dicme orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.


Alcesimarchvs 

 640

Recipeme ad teMorsamicum et benevolum.  Selenivm Matermea


periimusmiserae.  Alc. Vtrum hac me feriam an ablaeva latus?


Mel. 


Quidtibi est?  Sel. Alcesimarchum non vides?ferrum tenet.


Alc. 


Ecquidagis? remorare. lumen linque.  Sel. Amaboaccurrite


nese interemat.  Alc. O Salute mea salussalubrior

 645

tununcsi ego volo seu nolosola me ut vivam facis.


Mel. 


Haudvoluisti istuc severum facere.  Alc. Nilmecum tibi


mortuostibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;


namhercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.


ubiestisservi? occludite aedis pessulisrepagulis

 650

ilico:hanc ego tetulero intra limen.--  Mel. Abiitabstulit

 

mulierem.ibopersequar iam illum introut haec ex me sciat


eademsi possum tranquillum facere ex irato mihi.




Atto 4Scena 1

Lampadio 



Nullamego me vidisse credo magis anum excruciabilem


quamillaec estquae dudum fassa est mihi quaene infitias eat.

 655

sedeccam eram video. sed quid hoc esthaec quod cistella hic iacet


cumcrepundiis? nec quemquam conspicor alium in via.


faciundumest puerile officium: conquiniscam ad cistulam.


Phanostrata 


QuidagisLampadio?  Lamp. Haec cistella numnamhinc ab nobis domo est?


namhinc ab ostio iacentem sustuli.  Phan. Quidnuntias

 660

superanu?  Lamp. Scelestiorem in terra nullamesse alteram.


omniainfitiatur ea quae dudum confessa est mihi.


namhercle ego <quam> illam anum inridere me ut sinamsatiustmihi


quovisexitio interire.  Phan. Diobsecro vostramfidem.


La. 


Quiddeos obsecras?  Ph. Servate nos.  La. Quidest?  Ph. Crepundia

 665

haecsuntquibuscum tu extulisti nostram filiolam ad necem.


L. 


Sananees?  P. Haec suntprofecto.  L. Pergin?  P. Haecsunt.  L. Si mihi

 

aliamulier istoc pacto dicatdicam esse ebriam.


Phan. 


Nonecastor falsa memoro.  Lamp. Namobsecrounde haec gentium?


autquis deus obiecit hanc ante ostium nostrumquasi

 670

deditaoperain tempore ipso?  Phan. Spes mihisancta subveni.




Atto 4Scena 2

Halisca 



Nisiquid mi opis di dantdisperiineque unde auxilium expetam habeo.


itaquepetulantia mea me animi miseram habet.


quaein tergum meum ne veniantmale formido


siera mea <me> sciat tam socordem esse quam sum.

675

quamnein manibus tenui atque accepi hic ante aedis


cistellamubi ea sit nescionisi ut opinor


locahaec circiter excidit mihi.


meihominesmei spectatoresfacite indiciumsi quis vidit


quiseam abstulerit quisve sustulerit et utrum hac an illac iterinstiterit.

680

nonsum scitiorquae hos rogem aut quae fatigem


quisemper malo muliebri sunt lubentes.


nuncvestigia hic si qua sunt noscitabo.


namsi nemo hac praeter iitpostquam intro abii


cistellahic iaceret. quid hic? periiopinor.

685

actumestilicet me infelicem et scelestam.


nullaestneque ego sum usquam. perdita perdidit me.


sedpergam ut coepi tamenquaeritabo.


namet intus paveo et foris formido

 18a 688a

itanunc utrubique metus me agitat.


itasunt homines misere miseri:

690

illenunc laetus estquisquis estqui illam habet


quaeneque illa illi quicquam usui et mi exitio est.


sedmemet mororquom hoc ago setius.


Haliscahoc agead terram aspice et despice


oculisinvestigesastute augura.

 

Lam. 

 695

Era.  Ph. Hemquid est?  Lam. Haec est.  Ph. Quisest?  Lam. Quoi haec excidit cistella.


Phan. 


Certeesteum locum signatubi ea excidit: apparet.


Hal. 


Sedis hac iithac socci video


vestigiumin pulverepersequar hac.


inhoc iam loco cum altero constitit. hic

699a

meisturba oculis modo se obiecit:

700

nequeprorsum iit hac: hic stetithinc illo

700a

exiit.hic concilium fuit.


adduos attinetliquidumst. attat

701a

singulumvideo vestigium.


sedis hac abiit. contemplabor. hinc huc iithinc nusquam abiit.


actamrem ago. quod periitperiit: meum corium <cum> cistella.


redeointro.  Phan. Muliermane. sunt qui voluntte conventam.


Hal. 

 705

Quisme revocat?  Lamp. Bona femina et malusmasculus volunt te.


Hal. 


** postremo ille


plusqui vocat scit quod velitquam ego quae vocor. revortor.


[ecquemvidisti quaerere hicamaboin hac regione


cistellamcum crepundiisquam ego hic amisi misera?

710

namdudum ut accucurrimus ad Alcesimarchumne se


vitainteremerettum <eam mihi op>inor excidisse.


Lamp. 


Cistellamhaec mulier <perdidit. tace>amuseraparumper.


Hal. 


Disperiimisera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto


servareiussitqui suos Selenium parentes

715

faciliusposset noscerequae erae [meae] supposita est parva


quamquaedam meretrix ei dedit.  Lamp. Nostramhaec rem fabulatur


hancscire oportetfilia tua ubi sitsigna ut dicit.


Hal. 


Nunceam volt suae matri et patriquibus nata estreddere ultro.


mihomoobsecroalias res gerisego tibi meas res mando.

 

Lamp. 

 720

Istucagoatque istic mihi cibus estquod fabulare


sedinter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat.


nuncad te redeo: si quid est opusdicimpetratumst.]


quidquaeritabas?  Hal. Mi homo et mea muliervos saluto.


Phan. 


Etnos te. sed quid quaeritas?  Hal. Vestigiumhic requiro

725

quaaufugit quaedam * aestio *  Lamp. Quid id?quid nam est?


Hal. 


Alienum* et maerorem familiarem.


Lamp. 


Malamerserahaec et callida est.  Phan. Ecastorita videtur.


Lamp. 


Imitaturnequam bestiam et damnificam.  Phan. Quamnamamabo?


Lamp. 


Involvolumquae in pampini folio intorta implicat se:

730

itidemhaec exorditur sibi intortam orationem.


quidquaeritas?  Hal. Cistellula hinc miadulescensevolavit.


Lamp. 


Incaveam latam oportuit.  Hal. Non edepolpraeda magna.


Lamp. 


Mirumquin grex venalium in cistella infuerit una.


Phan. 


Sinedicat.  Lamp. Si dicat quidem.  Phan. Ageloquere [tu] quid ibi infuerit.


Hal. 

 735

Crepundiauna.  Lamp. Est quidam homoqui illam aitse scire ubi sit.


atpol ille a quadam mulieresi eam monstretgratiam ineat.


Lamp. 


Atsibi ille quidam volt dari mercedem.  Hal. Atpol illa quaedam


quaeillam cistellam perdiditquoidam negat esse quod det.


Lamp. 


Atenim ille quidam o<peram bonam magis> expetit quam argentum.


Hal. 

 740

Atpol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.


Phan. 


Commodulequaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur


cistellamhabere.  Hal. At vos Salus servassit. ubi eanunc est?


Phan. 


Salvameccam. sed ego rem meam magnam confabulari


tecumvolo: sociam te mihi adopto ad meam salutem.


Hal. 

 745

Quidistuc negoti est? aut quis es?  Phan. Egosum illius mater


quaehaec gestitavit.  Hal. Hicine tu ergohabitas?  Phan. Hariolare.


sedquaesoambagesmuliermitte atque hoc age.


eloquereunde haec sunt tibicitocrepundia.


Hal. 


Meahaec erilis gestitavit filia.


Lamp. 

 750

Mentirisnam mea gestitavitnon tua.


Phan. 


Neobloquere.  Lamp. Taceo.  Phan. Mulierperge dicere.


ubiea estquae gestitavit?  Hal. Hic inproximo.


Phan. 


Isticquidem edepol mei viri habitat gener.

753a

** *


Phan. 

 753b

Neobloquere rusus. perge porro dicere.

 755

quotannos nata dicitur?  Hal. Septemdecim.


Phan. 


Meaest.  Lamp. East: u< * numer>usannorum attulit.


Hal. 


Quidqua <tibi causa haec dixi?> iam quaero meam.


Lamp. 


Atpo<l ego * > suntquaero tertiam.


Phan. 


Quodquaeritabamfiliam inveni meam.


Hal. 

 760

Aequomest <reponi> per fidem quod creditum est


nebene merenti sit malo benignitas.


nostrahaec alumna esttua profecto filia:

762a

** *

762b

etredditura est tuam tibiet ea gratia

762c

domoprofecta est. ceterum ex ipsaobsecro

 765

exquaeritote:ego serva sum.  Phan. Aequom postulas.


Hal. 


Illiusego istanc esse malo gratiam.


sedistanc cistellam te opsecro ut reddas mihi.


Phan. 


QuidfitLampadio?  Lamp. Quod tuom est teneastuom.


Phan. 


Atme huius miseret.  Lamp. Sic faciundumcenseo:

 770

daisti cistellam et intro abi cum istac semul.


Phan. 


Tibiauscultabo. tene tu cistellam tibi


abeamusintro. sed quid <est> nomen tuae

 

dominae?  Hal. Melaenis.  Phan. Ipraeiam ego te sequar.--




    Atto 5Scena 1

Demipho 



Quidhoc negoti estquod omnes homines fabulantur per vias

 775

mihiesse filiam inventam? et Lampadionem me in foro


quaesivisseaiunt.  Lamp. Ereunde is?  Dem. Exsenatu.  Lamp. Gaudeo


tibimea opera liberorum esse amplius.  Dem. Enimnon placet.


nilmoror aliena mi opera fieri pluris liberos.


sedquid istuc est?  Lamp. Propera ire intro hucad adfinem tuom

 780

filiamtuam iam cognosces intus. ibidem uxor tua est.


abicito.  Dem. Praevorti hoc certumst rebusaliis omnibus.--


Caterva 


Neexspectetisspectatoresdum illi huc ad vos exeant:

 

nemoexibitomnes intus conficient negotium.


ubiid erit factumornamenta ponent; postidea loci

 785

quideliquit vapulabitqui non deliquit bibet.


nuncquod ad vosspectatoresrelicuom relinquitur


moremaiorum date plausum postrema in comoedia.