Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it



T.Macci Plauti

Curculio

PalinvrvsQuo ted hoc noctis dicam proficisci foras
Cum istocornatu cumque hac pompaPhaedrome?
PhaedromvsQuo Venus Cupidoque imperatsuadet Amor:
si medianox est sive est prima vespera
5
si statuscondictus cum hoste intercedit dies
tamen esteundum quo imperant ingratiis.
Pal. Attandemtandem-- Phaed. Tandem es odiosus mihi.
Pal.Istuc quidem nec bellum est nec memorabile:
tute tibipuer eslautus luces cereum.
10
Phaed.Egon apicularum congestum opera non feram
ex dulcioriundum melculo dulci meo?
Pal.Nam quo te dicam ego ire? Phaed. Si tu me roges
dicam utscias. Pal. Si rogitemquid respondeas?
Phaed.Hoc Aesculapi fanum est. Pal. Plus iam anno scio.
15
Phaed.Huic proxumum illud ostiumst oculissimum.
salvevaluistin? Pal. Ostium occlusissimum
caruitnefebris te heri vel nudiustertius
et hericenavistine? Phaed. Deridesne me?
Pal.Quid tu ergoinsanerogitas valeatne ostium?
20
Phaed.Bellissimum hercle vidi et taciturnissimum
numquamullum verbum muttit: cum aperitur tacet
cum illanoctu clanculum ad me exittacet.
Pal.Numquid tu quod te aut genere indignum sit tuo
facis autinceptas facinus facerePhaedrome?
25
num tupudicae cuipiam insidias locas
aut quampudicam esse oportet? Phaed. Nemini
nec meille sirit Iuppiter. Pal. Ego item volo.
ita tuomconferto amare sempersi sapis
ne id quodames populus si sciattibi sit probro.
30
sempercurato ne sis intestabilis.
32
Phaed.Quid istuc est verbi? Pal. Caute ut incedas via:
31
quod amasamato testibus praesentibus.
33
Phaed.Quin leno hic habitat. Pal. Nemo hinc prohibet necvetat
quin quodpalam est venalesi argentum estemas.
nemo irequemquam publica prohibet via;
dum ne perfundum saeptum facias semitam
dum tedabstineas nuptaviduavirgine
iuventuteet pueris liberisama quid lubet.
Phaed.Lenonis hae sunt aedes. Pal. Male istis evenat.
40
Phaed.Qui? Pal. Quia scelestam servitutem serviunt.
Phaed.Obloquere. Pal. Fiat maxume. Phaed. Etiam taces?
Pal.Nempe obloqui me iusseras. Phaed. At nunc veto.
sed itauti occepi dicere: ei ancillula est.
Pal.Nempe huic lenoni qui hic habitat? Phaed. Recte tenes.
45
Pal.Minus formidabone excidat. Phaed. Odiosus es.
eam voltmeretricem facere. ea me deperit
ego autemcum illa facere nolo mutuom.
Pal.Quid ita? Phaed. Quia proprium facio: amo paritersimul.
Pal.Malus clandestinus est amordamnumst merum.
50
Phaed.Est hercle ita ut tu dicis. Pal. Iamne ea fert iugum?
Phaed.Tam a me pudica est quasi soror mea sitnisi
si estosculando quippiam impudicior.
Pal.Semper tu scitoflamma fumo est proxima;
fumocomburi nil potestflamma potest.
55
qui e nucenuculeum esse voltfrangit nucem:
qui voltcubarepandit saltum saviis.
Phaed.At illa est pudica neque dum cubitat cum viris.
Pal.Credampudor si cuiquam lenoni siet.
Phaed.Immo ut illam censes? ut quaeque illi occasiost
60
subriperese ad me; ubi savium oppegitfugit.
id eo fitquia hic leno<hic qui> aegrotus incubat
inAesculapi fanois me excruciat. Pal. Quid est?
Phaed.Alias me poscit pro illa triginta minas
aliastalentum magnum; neque quicquam queo
65
aequibonique ab eo impetrare. Pal. Iniuriu's
qui quodlenoni nulli est id ab eo petas.
Phaed.Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum
petitumargentum a meo sodali mutuom.
quod sinon affertquo me vortam nescio.
70
Pal. Sideos salutasdextrovorsum censeo.
Phaed.Nunc ara Veneris haec est ante horunc fores;
me inferreVeneri vovi ieientaculum.
Pal.Quid? tu te pones Veneri ieientaculo?
Phaed.Mete atque hosce omnis. Pal. Tum tu Venerem vomerevis.
75
Phaed.Cedopueresinum. Pal. Quid facturu's? Phaed. Iamscies.
anus hicsolet cubitare custos ianitrix
nomenLeaenae estmultibiba atque merobiba.
Pal.Quasi tu lagoenam dicasubi vinum Chium
soletesse. Phaed. Quid opust verbis? vinosissima est;
80
eaqueextemplo ubi <ego> vino has conspersi fores
de odoreadesse me scitaperit ilico.
Pal.Eine hic cum vino sinus fertur? Phaed. Nisi nevis.
Pal.Nolo herclenam istunc qui fert afflictum velim;
ego nobisafferri censui. Phaed. Quin tu taces?
85
si quidsuper illi fueritid nobis sat est.
Pal.Quisnam istic fluviustquem non recipiat mare?
Phaed.Sequere hacPalinureme ad foresfi mi obsequens.
Pal.Ita faciam. Phaed. Agite bibitefestivae fores;
potatefite mihi volentes propitiae.
90
Pal.Voltisne olivas [aut] pulpamentum [aut] capparim?
Phaed.Exsuscitate vostram huc custodem mihi.
Pal.Profundis vinum: quae te res agitant? Phaed. Sine.
viden utaperiuntur aedes festivissumae?
num muttitcardo? est lepidus. Pal. Quin das savium?
95
Phaed.Taceoccultemus lumen et vocem. Pal. Licet.
I. ii
LeaenaFlos veteris vini meis naribus obiectust
eius amorcupidam me huc prolicit per tenebras.
ubi ubiestprope me est. euaxhabeo.
salveanime miLiberi lepos.
100
ut veterisvetus tui cupida sum.
nam omniumunguentum odor prae tuo nautea est
tu mihistactatu cinnamumtu rosa
tucrocinum et casia estu telinum
nam ubi tuprofusu'sibi ego me pervelim sepultam.
105
sed quomadhuc naso odos obsecutust meo
davicissim meo gutturi gaudium.
nil agotecum: ubi est ipsus? ipsum expeto
tangereinvergere in me liquores tuos
sineductim. sed hac abiithac persequar.
110
Phaed.Sitit haec anus. Pal. Quantillum sitit? Phaed.Modica estcapit quadrantal.
Pal.Pol ut praedicasvindemia [haec] huic anui non sat est soli.
canem essehanc quidem magis par fuit: sagax nasum habet. LeaenaAmabo
112a
cuia voxsonat procul?
Phaed.Censeo hanc appellandam anum.
adibo.redi et respice ad meLeaena.
115
LeaenaImperator quis est?
Phaed.Vinipollens lepidus Liber
tibi quiscreantisiccaesemisomnae
adfertpotionem et sitim <iam> sedatum it.
LeaenaQuam longe a me abest? Phaed. Lumen hoc vide.
120
LeaenaGrandiorem gradum ergo fac ad meobsecro.
Ph.Salve. Le. Egon salva simquae siti sicca sum? Ph.At iam bibes. Leaena Diu fit.
Phaed.Em tibi anus lepida. Leaena Salveoculissime homo.
Pal.Ageeffunde hoc cito in barathrumpropere
proluecloacam. Phaed. Tace. Nolo huic male dici. Pal. Faciamigitur male potius.
125
Le.Venusde paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter.
nam tibiamantes propitiantes vinum potantes danunt
omnesmihi haud saepe evenunt tales hereditates.
Pal.Hoc vide ut ingurgitat impura in se merum avariterfaucibusplenis.
Phaed.Perii herclehuic quid primum dicam nescio. Pal. Emistucquod mihi dixti.
130
Phaed.Quid id est? Pal. Periisse ut te dicas. Phaed. Maletibi di
faciant.Pal. Dic isti.
Le. Ah.Pal. Quid est? ecquid lubet? Le. Lubet. Pal.Etiam mihi
quoquestimulo fodere lubet te.
Phaed.Tace<ne>-- Pal. Nolitaceo. ecce autem bibitarcuspluet credo hercle hodie.
Phaed.Iamne ego huic dico? Pal. Quid dices? Phaed. Meperiisse. Pal.
Age dice.Phaed. Anusaudi.
hoc voloscire te: perditus sum miser.
135
LeaenaAt pol ego oppido servata.
sed quidest? quid lubet perditum dicere
te esse?Phaed. Quia id quod amo careo.
LeaenaPhaedrome mine plora amabo.
tu mecurato ne sitiamego tibi quod amas iam huc adducam. --
140
Phaed.Tibine egosi fidem servas mecumvineam pro aurea statuastatuam
140a
quae tuogutturi sit monumentum.
qui me interra aeque fortunatus eritsi illa ad me bitet
Palinure?Pal. Edepol qui amatsi egetmisera adficitur<ere>aerumna.
Phaed.Non ita res estnam confido parasitum hodie adventurum
cumargento ad me. Pal. Magnum inceptassi id expectas quodnusquamst.
145
Phaed.Quid si adeam ad fores atque occentem? Pal. Si lubetneque veto neque iubeo
quando egote video immutatis moribus esseereatque ingenio.
Phaed.Pessuliheus pessulivos saluto lubens
vos amovos volovos peto atque obsecro
geriteamanti mihi moremamoenissumi
150
fite causamea ludii barbari
sussiliteobsecroet mittite istanc foras
quae mihimisero amanti ebibit sanguinem.
hoc videut dormiunt pessuli pessumi
nec meagratia commovent se ocius.
155
re spicionihili meam vos gratiam facere.
st tacetace. Pal. Taceo hercle equidem. Phaed. Sentiosonitum.
tandemedepol mihi morigeri pessuli fiunt.
I. iii
LeaenaPlacide egredere et sonitum prohibe forium et crepitum cardinum
ne quodhic agimus erus percipiat fierimea Planesium.
160
manesuffundam aquolam. Pal. Viden ut anus tremula medicinamfacit?
eapsemerum condidicit bibereforibus dat aquam quam bibant.
PlanesivmVbi tu esqui me convadatu's Veneriis vadimoniis?
sisto egotibi me et mihi contra itidem <tu te> ut sistas suadeo.
Phaed.Assum; nam si absimhaud recusem quin mihi male sitmelmeum.
165
Plan.Anime mi<me> procul amantem abesse haudconsentaneumst.
Phaed.PalinurePalinure. Pal. Eloquerequid est quodPalinurum voces?
Phaed.Est lepida. Pal. Nimis lepida. Phaed. Sum deus.Pal. Immo homo haud magni preti.
Phaed.Quid vidisti aut quid videbis magis dis aequiparabile?
Pal.Male valere tequod mi aegrest. Phaed. Male mimorigeru'stace.
170
Pal.Ipsus se excruciat qui homo quod amat videt nec potitur dumlicet.
Phaed.Recte obiurgat. sane haud quicquamstmagis quod cupiam iamdiu.
Plan.Tene meamplectere ergo. Phaed. Hoc etiam est quam obrem cupiam vivere.
quia teprohibet erusclam [ero] potior. Pl. Prohibet? necprohibere quit
necprohibebit nisi mors meum animum aps te abalienaverit.
175
Pal.Enim vero nequeo durare quin ego erum accusem meum:
nam bonumest pauxillum amare saneinsane non bonum est;
verumtotum insanum amarehoc est quod meus erus facit.
Phaed.Sibi sua habeant regna regessibi divitias divites
sibihonoressibi virtutessibi pugnassibi proelia:
180
dum miabstineant invideresibi quisque habeant quod suom est.
Pal.Quid tu? Venerin pervigilare te vovistiPhaedrome?
nam hocquidem edepol haud multo post luce lucebit. Phaed. Tace.
Pal.Quidtaceam? quin tu is dormitum? Phaed. Dormioneocclamites.
Pal. Tuquidem vigilas. Phaed. At meo more dormio: hic somnustmihi.
185
Pal.Heus tumuliermale mereri de inmerente inscitia est.
Plan.Irasceresi te edentem hic a cibo abigat. Pal. Ilicet
pariterhos perire amando videouterque insaniunt.
viden utmisere moliuntur? nequeunt complecti satis.
etiamdispertimini? Plan. Nullum homini est perpetuom bonum:
190
iam huicvoluptati hoc adiunctum est odium. Pal. Quid aispropudium?
tun etiamcum noctuinis oculis odium me vocas?
ebriolapersollae nugae. Phaed. Tun meam Venerem vituperas?
quodquidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat?
at ne tuhercle cum cruciatu magno dixisti id tuo.
195
em tibimale dictis pro istisdictis moderari ut queas.
Pal.Tuam fidemVenus noctuvigila. Phaed. Pergin etiamverbero?
Plan.Noliamaboverberare lapidemne perdas manum.
Pal.Flagitium probrumque magnumPhaedromeexpergefacis:
benemonstrantem pugnis caedishanc amasnugas meras.
200
hocinefieriut inmodestis hic te moderes moribus?
Phaed.Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe.
Pal.Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
Plan.Bene valeocule minam sonitum et crepitum claustrorumaudio
aeditumumaperire fanum * quo usquequaesoad hunc modum
205
inter nosamore utemur semper surrepticio?
Phaed.Minimenam parasitum misi nudiusquartus Cariam
petereargentumis hodie hic aderit. Plan. Nimium consultas diu.
Phaed.Ita me Venus ametut ego te hoc triduom numquam sinam
in domoesse istacquin ego te liberalem liberem.
210
Plan.Facito ut memineris. tene etiamprius quam hinc abeosavium.
Phaed.Siquidem hercle mihi regnum deturnumquam id potiuspersequar.
quando egote videbo? Plan. Em istoc verbo vindictam para:
si amasemene rogitesfacito ut pretio pervincas tuo.
bene vale.Phaed. Iamne ego relinquor? pulcrePalinureoccidi.
215
Pal.Ego quidemqui et vapulando et somno pereo. Phaed. Sequereme. --
II. i
CappadoxMigrare certumst iam nunc e fano foras
quandoAesculapi ita sentio sententiam
ut qui menihili faciat nec salvom velit.
valetudodecrescitadcrescit labor;
220
nam iamquasi zona liene cinctus ambulo
geminos inventre habere videor filios.
nil metuonisi ne medius disrumpar miser.
PalinvrvsSi recte faciasPhaedromeauscultes mihi
atqueistam exturbes ex animo aegritudinem.
225
pavesparasitus quia non rediit Caria:
adferreargentum credo; nam si non ferat
tormentonon retineri potuit ferreo
quinreciperet se huc esum ad praesepem suam.
Ca.Quis hic est qui loquitur? Pa. Quoiam vocem ego audio?
230
Capp.Estne hic Palinurus Phaedromi? Pal. Quis hic est homo
cumcollativo ventre atque oculis herbeis?
de formanovide colore non queo
novisse.iam iam novi: leno est Cappadox.
congrediar.Capp. SalvePalinure. Pal. O scelerum caput
235
salveto.quid agis? Capp. Vivo. Pal. Nempe ut dignus es.
sed quidtibi est? Capp. Lien enecatrenes dolent
pulmonesdistrahunturcruciatur iecur
radicescordis pereunthirae omnes dolent.
Pal.Tum te igitur morbus agitat hepatiarius.
240
Capp.Facile est miserum inridere. Pal. Quin tu aliquot dies
perduradum intestina exputescunt tibi
nunc dumsalsura sat bonast: si id feceris
venirepoteris intestinis vilius.
Capp.Lien dierectust. Pal. Ambulaid lieni optumumst.
245
Capp.Aufer istaecquaesoatque hoc responde quod rogo.
potinconiecturam faceresi narrem tibi
hac noctequod ego somniavi dormiens?
Pal.Vahsolus hic homost qui sciat divinitus.
quinconiectores a me consilium petunt:
250
quod eisrespondiea omnes stant sententia.
II. ii
CocvsPalinurequid stas? quin depromuntur mihi
quae opussuntparasito ut sit paratum prandium
quomveniat? Pal. Mane sisdum huic conicio somnium.
Coc.Tute ipsesi quid somniastiad me refers.
255
Pal.Fateor. Coc. Abideprome. Pal. Age tu intereahuic somnium
narrameliorem quam ego sum suppono tibi.
nam quodscio omne ex hoc scio. Cap. Operam ut det. Pal. Dabit.--
Capp.Facit hic quod pauciut sit magistro obsequens.
da miigitur operam. Coc. Tam etsi non novidabo.
260
Capp.Hac nocte in somnis visus sum viderier
proculsedere longe a me Aesculapium
neque eumad me adire neque me magni pendere
visumst.Coc. Item alios deos facturos scilicet:
sane illiinter se congruont concorditer.
265
nihil estmirandummelius si nil fit tibi
namqueincubare satius te fuerat Iovi
qui tibiauxilio in iure iurando fuit.
Capp.Siquidem incubare velint qui periuraverint
locus nonpraeberi potis est in Capitolio.
270
Coc.Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio
petasneforte tibi evenat magnum malum
quod inquiete tibi portentumst. Capp. Bene facis.
ibo atqueorabo. -- Coc. Quae res male vortat tibi. --
PalinvrvsPro di immortalesquem conspicio? quis illic est?
275
estne hicparasitus qui missust in Cariam?
heusPhaedromeexiexiexiinquamocius.
PhaedromvsQuid istic clamorem tollis? Pal. Parasitum tuom
videocurrentem ellum usque in platea ultima.
hincauscultemus quid agat. Phaed. Sane censeo.
II. iii
280
CvrcvlioDate viam mihinoti [atque] ignotidum ego hic officium meum
facio:fugite omnesabite et de via decedite
ne quem incursu capite aut cubito aut pectore offendam aut genu.
ita nuncsubitopropere et celere obiectumst mihi negotium
nec <homo>quisquamst tam opulentusqui mi obsistat in via
285
necstrategus nec tyrannus quisquamnec agoranomus
necdemarchus nec comarchusnec cum tanta gloria
quincadatquin capite sistat in via de semita.
tum istiGraeci palliaticapite operto qui ambulant
quiincedunt suffarcinati cum libriscum sportulis
290
constantconferunt sermones inter se<se> drapetae
obstantobsistuntincedunt cum suis sententiis
quossemper videas bibentes esse in thermipolio
ubi quidsubripuere: operto capitulo calidum bibunt
tristesatque ebrioli incedunt: eos ego si offendero
295
exunoquoque eorum exciam crepitum polentarium.
tum istiqui ludunt datatim servi scurrarum in via
et datoreset factores omnis subdam sub solum.
proin sedomi contineant *vitent infortunio.
Phaed.Recte hic monstratsi imperare possit. nam ita nunc mosviget
300
ita nuncservitiumst: profecto modus haberi non potest.
Cvr.Ecquis est qui mihi commonstret Phaedromum genium meum?
ita ressubita estceleriter mihi [hoc] homine convento est opus.
Pal. Teille quaerit. Phaed. Quid si adeamus? heusCurculiotevolo.
Cvrc.Quis vocat? quis nominat me? Phaed. Qui te conventumcupit.
305
C. Haudmagis <me> cupis quam ego te cupio. Ph. O meaopportunitas
Curculioexoptatesalve. Cvrc. Salve. Phaed. Salvom gaudeo
teadvenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae?
eloquereobsecro hercle. Cvrc. Eloquerete obsecroubi sunt meae?
Phaed.Quid tibist? Cvrc. Tenebrae oboriunturgenua inediasuccidunt.
310
Phaed.Lassitudine hercle credo. Cvrc. Retineretine meobsecro.
Phaed.Viden ut expalluit? datin isti sellamubi assidatcito
et aqualemcum aqua? properatin ocius? Cvrc. Animo male est.
Pal.Vin aquam? Cvrc. Si frustulenta estdaobsecrohercleobsorbeam.
Pal.Vae capiti tuo. Cvrc. Obsecro herclefacite ventum utgaudeam.
315
Pal.Maxume. Cvrc. Quid facitisquaeso? Pal. Ventum.Cvrc. Nolo equidem mihi
fieriventulum. Phaed. Quid igitur vis? Cvrc. Esseutventum gaudeam.
Pal.Iuppiter te dique perdant. Cvrc. Periiprospicioparum
gramarumhabeo dentes plenoslippiunt fauces fame
ita cibivacivitate venio lassis lactibus.
320
Ph. Iamedes aliquid. Cv. Nolo hercle aliquid: certum quam aliquidmavolo.
Pal.Immo si sciasreliquiae quae sint. Cvrc. Scire nimislubet
ubi sientnam illis conventis sane opus est meis dentibus.
Ph.Pernamabdomensumen suerisglandium-- Cv. Ain tuomnia haec?
incarnario fortasse dicis. Ph. Immo in lancibus
325
quae tibisunt paratapostquam scimus venturum. Cvrc. Vide
ne meludas. Phaed. Ita me amabit quam ego amout ego haudmentior.
sed quodte misinihilo sum certior. Cvrc. Nihil attuli.
Phaed.Perdidisti me. Cvrc. Invenire possumsi mi operamdatis.
postquamtuo iussu profectus sumperveni in Cariam
330
video tuomsodalemargenti rogo uti faciat copiam.
sciresvelle gratiam tuamnoluit frustrarier
ut decetvelle hominem amicum amicoatque opitularier:
responditmihi paucis verbisatque adeo fideliter
quod tibiest item sibi essemagnam argenti inopiam.
335
Phaed.Perdis me tuis dictis. Cvrc. Immo servo et servatumvolo.
postquammihi responsum estabeo ab illo maestus ad forum
med illofrustra advenisse. forte aspicio militem.
aggrediorhominemsaluto adveniens. 'salve' inquit mihi
prenditdexteramseducitrogat quid veniam Cariam;
340
dico meillo advenisse animi causa. ibi me interrogat
ecquem inEpidauro Lyconem tarpezitam noverim.
dico menovisse. 'quid? lenonem Cappadocem?' annuo
visitasse.'sed quid eum vis?' 'quia de illo emi virginem
trigintaminisvestemaurum; et pro is decem coaccedunt minae. '
345
'dedistitu argentum?' inquam. 'immo apud trapezitam situm est
illum quemdixi Lyconematque ei mandaviqui anulo
meotabellas obsignatas attulissetut daret
operamutmulierem a lenone cum auro et veste abduceret. '
postquamhoc mihi narravitabeo ab illo. revocat me ilico
350
vocat mead cenam; religio fuitdenegare nolui.
'quid siabeamus ac decumbamus?' inquit. consilium placet:
'nequediem decet morarineque nocti nocerier. '
'omnis resparatast'. et nosquibus paratum estassumus.
postquamcenati atque appotitalos poscit sibi in manum
355
provocatme in aleamut ego ludam: pono pallium;
ille suomamiculum opposivitinvocat Planesium.
Phaed.Meosne amores? Cvrc. Tace parumper. iacit volturiosquattuor.
talosarripioinvoco almam meam nutricem Herculem
iactobasilicum; propino magnum poclum: ille ebibit
360
caputdeponitcondormiscit. ego ei subduco anulum
deducopedes de lecto clamne miles sentiat.
rogant meservi quo eam: dico me ire quo saturi solent.
ostium ubiconspexiexinde me ilico protinam dedi.
364a
Phaed.Laudo. Cvrc. Laudato quando illud quod cupis effecero.* * *
eamus nuncintrout tabellas consignemus. Phaed. Num moror?
Cvrc.Atque aliquid prius obstrudamuspernamsumenglandium
haec suntventris stabilimentapane et assa bubula
poculumgrandeaula magnaut satis consilia suppetant.
tutabellas consignatohic ministrabitego edam.
370
dicam quemad modum conscribas. sequere me hac intro. Phaed. Sequor.--
III. i
LycoBeatus videor: subduxi ratiunculam
quantumaeris mihi sit quantumque alieni siet:
dives sumsi non reddo eis quibus debeo.
[si reddoillis quibus debeoplus alieni est. ]
375
verumhercle vero cum belle recogito
si magisme instabuntad praetorem sufferam.
[habenthunc morem plerique argentarii
ut aliusalium poscantreddant nemini
pugnis remsolvantsi quis poscat clarius.]
380
qui homomature quaesivit pecuniam
nisi eammature parsitmature esurit.
cupioaliquem emere puerumqui usurarius
nunc mihiquaeratur. usus est pecunia.
CvrcvlioNil tu me saturum monueris. memini et scio.
385
ego hoceffectum lepide tibi tradam. tace.
edepol neego hic med intus explevi probe
et quidemreliqui in ventre cellae uni locum
ubireliquiarum reliquias reconderem.
quis hicest qui operto capite Aesculapium
390
salutat?attatquem quaerebam. sequere me.
simulaboquasi non noverim. heus tute volo.
Lyc.Vnoculesalve. Cvrc. Quaesoderidesne me?
Lyc. DeCoclitum prosapia te esse arbitror
nam eisunt unoculi. Cvrc. Catapulta hoc ictum est mihi
395
apudSicyonem. Lyc. Nam quid id refert mea
an aulaquassa cum cinere effossus siet?
Cvrc.Superstitiosus hic quidem estvera praedicat;
nam illaeccatapultae ad me crebro commeant.
adulescensob rem publicam hoc intus mihi
400
quodinsigne habeoquaeso ne me incomities.
Lyc.Licetne inforaresi incomitiare non licet?
Cvrc.Non inforabis me quidemnec mihi placet
tuomprofecto nec forum nec comitium.
sed huncquem quaerocommonstrare si potes
405
inibis ame solidam et grandem gratiam.
Lyconemquaero tarpezitam. Lyc. Dic mihi
quid eumnunc quaeris? aut cuiati's? Cvrc. Eloquar.
abTherapontigono Platagidoro milite.
Lyc.Novi edepol nomennam mihi istoc nomine
410
dumscriboexplevi totas ceras quattuor.
sed quidLyconem quaeris? Cvrc. Mandatumst mihi
ut hastabellas ad eum ferrem. Lyc. Quis tu homo es?
Cvrc.Libertus illiusquem omnes Summanum vocant.
Lyc.Summanesalve. qui Summanu's? fac sciam.
415
Cvrc.Quia vestimentaubi obdormivi ebrius
summanoob eam rem me omnes Summanum vocant.
Lyc.Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
apud meprofecto nihil est Summano loci.
sed istumquem quaeris ego sum. Cvrc. Quaesotune is es
420
Lycotrapezita? Lyc. Ego sum. Cvrc. Multam me tibi
salutemiussit Therapontigonus dicere
et hastabellas dare me iussit. Lyc. Mihin? Cvrc. Ita.
capesignum nosce. nostin? Lyc. Quidni noverim?
clupeatuselephantum ubi machaera dissicit.
425
Cvrc.Quod istic scriptum estid te orare iusserat
profectout faceressuam si velles gratiam.
Lyc.Concedeinspiciam quid sit scriptum. Cvrc. Maxime
tuoarbitratudum auferam abs te id quod peto.
Lyc.'Miles Lyconi in Epidauro hospiti
430
suoTherapontigonus Platagidorus plurimam
salutemdicit.' Cvrc. Meus hic esthamum vorat.
Lyc.'Tecum oro et quaesoqui has tabellas adferet
tibiutei detur quam istic emi virginem
quod tepraesente isti egi teque interprete
435
et aurumet vestem. iam scis ut convenerit:
argentumdes lenoniis huic det virginem. '
ubi ipsus?cur non venit? Cvrc. Ego dicam tibi:
quianudiusquartus venimus in Cariam
ex India;ibi nunc statuam volt dare auream
440
solidamfaciundam ex auro Philippoquae siet
septempedalisfactis monumentum suis.
Lyc.Quam ob rem istuc? Cvrc. Dicam. quia enim PersasPaphlagones
SinopesArabesCaresCretanosSyros
Rhodiamatque LyciamPerediam et Perbibesiam
445
Centauromachiamet Classiam Vnomammiam
~Libyamque oram omnem Conterebromniam
dimidiampartem nationum usque omnium
subegitsolus intra viginti dies.
Lyc.Vah. Cvrc. Quid mirare? Lyc. Quia enim in caveasi forent
450
conclusiitidem ut pulli gallinacei
ita nonpotuere uno anno circumirier.
credohercle te esse ab illoita nugas blatis.
Cvrc.Immo etiam porrosi visdicam. Lyc. Nil moror.
sequerehacte absolvam qua advenisti gratia.
455
atqueeccum video. lenosalve. Cappadox Di te ament.
Lyc.Quid hoc quod ad te venio? Capp. Dicas quid velis.
Lyc.Argentum accipiascum illo mittas virginem.
Capp.Quid quod iuratus sum? Lyc. Quid id refert tua
459-460
dumargentum accipias? Capp. Qui monet quasi adiuvat.
sequimini.Cvrc. Lenocave in te sit mora mihi. --461
IV. i
ChoragvsEdepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
halapantaman sycophantam magis esse dicam nescio.
ornamentaquae locavi metuo ut possim recipere;
465
quamquamcum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
credidi;tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras
commonstraboquo in quemque hominem facile inveniatis loco
ne nimioopere sumat operam si quem conventum velit
velvitiosum vel sine vitiovel probum vel improbum.
470
quiperiurum convenire volt hominem ito in comitium;
quimendacem et gloriosumapud Cloacinae sacrum
ditisdamnosos maritos sub basilica quaerito.
ibidemerunt scorta exoleta quique stipulari solent
symbolarumcollatores apud forum piscarium.
475
in foroinfimo boni homines atque dites ambulant
in mediopropter canalemibi ostentatores meri;
confidentesgarrulique et malevoli supera lacum
qui alteride nihilo audacter dicunt contumeliam
et quiipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
480
subveteribusibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
pone aedemCastorisibi sunt subito quibus credas male.
in Tuscovicoibi sunt homines qui ipsi sese venditant
[inVelabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem]
vel quiipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.
485
[ditisdamnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.]
sedinterim fores crepuere: linguae moderandum est mihi. --
IV. ii
CvrcvlioI tu praevirgo: non queo quod pone me est servare.
et aurumet vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
CappadoxNemo it infitias. Cvrc. At tamen meliusculum est monere.
490
LycoMemento promisisse tesi quisquam hanc liberali
causa manuassereretmihi omne argentum redditum iri
minastriginta. Capp. Meminerode istoc quietus esto.
et nuncidem dico. Cvrc. Et quidem meminisse ego haec volam te.
Capp.Meminiet mancupio tibi dabo. Cvrc. Egon ab lenonequicquam
495
mancupioaccipiamquibus sui nihil est nisi una lingua
quiabiurant si quid creditum est? alienos mancupatis
alienosmanu emittitis alienisque imperatis
nec vobisauctor ullus est nec vosmet estis ulli.
item genusest lenonium inter homines meo quidem animo
500
ut muscaeculicescimices pedesque pulicesque:
odio etmalo et molestiaebono usui estis nulli
necvobiscum quisquam in foro frugi consistere audet;
quiconstititculpant eumconspicitur vituperatur
eum remfidemque perderetam etsi nil fecitaiunt.
505
Lyc.Edepol lenones meo animo novistiluscelepide.
Cvrc.Eodem hercle vos pono et paro: parissimi estis hibus:
hi saltemin occultis locis prostantvos in foro ipso;
vosfaenore homineshi male suadendo et lustris lacerant.
rogitationisplurimas propter vos populus scivit
510
quas vosrogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam;
quasiaquam ferventem frigidam esseita vos putatis leges.
Lyc.Tacuisse mavellem. Capp. Hau male meditate maledicaxes.
Cvrc.Indignis si male diciturmale dictum id esse dico
verum sidignis diciturbene dictumst meo quidem animo.
515
egomancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam.
Lyconumquid vis? Ly. Bene vale. Cv. Vale. Ca. Heustutibi ego dico.
Cvrc.Eloquerequid vis? Capp. Quaesout hanc cures<ut>bene sit isti.
bene egoistam eduxi meae domi et pudice. Cvrc. Si huius miseret
ecquid dasqui bene sit? Capp. Malum. Cvrc. Opust hoc qui teprocures.
520
Capp.Quid stulta ploras? ne timebene hercle vendidi ego te;
fac sisbonae frugi siessequere istum bella belle.
Lyc.Summanenumquid nunciam me vis? Cvrc. Vale atquesalve
nam etoperam et pecuniam benigne praebuisti.
Lyc.Salutem multam dicito patrono. Cvrc. Nuntiabo. --
525
Lyc.Numquid visleno? Capp. Istas minas decemqui meprocurem
dum meliussit mihides. Lyc. Dabunturcras peti iubeto. --
Capp.Quando bene gessi remvolo hic in fano supplicare.
nam illamminis olim decem puellam parvolam emi
sed eumqui mi illam vendidit numquam postilla vidi;
530
periissecredo. quid id mea refert? ego argentum habeo.
quoihomini di sunt propitiilucrum ei profecto obiciunt.
nunc reidivinae operam dabo. certumst bene me curare. --
IV. iii
TherapontigonvsNon ego nunc mediocri incedo iratus iracundia
sed eapseilla qua excidionem facere condidici oppidis.
535
nunc nisitu mihi propere properas dare iam triginta minas
quas egoapud te deposivivitam propera ponere.
LycoNon edepol nunc ego te mediocri macto infortunio
sed eopseillo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Ther.Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
540
Lyc.Nec tu me quidem umquam subigesredditum ut reddam tibi
necdaturus sum. Ther. Idem ego istuc quom credebam credidi
te nihilesse redditurum. Lyc. Quor nunc a me igitur petis?
Ther.Scire volo quoi reddidisti. Lyc. Lusco liberto tuo
isSummanum se vocari dixitei reddidi.
545
[qui hastabellas obsignatas attulit. Ther. Quas tu mihi tabellas?]
quos tumihi luscos libertosquos Summanos somnias?
nec mihiquidem libertus ullust. Lyc. Facis sapientius
quam pars~ lenonumlibertos qui habent et eos deserunt.
Ther.Quid feci ~ Lyc. Quod mandasti fecitui honorisgratia
550
tuom quisignum ad me attulissetnuntium ne spernerem.
Ther.Stultior stulto fuistiqui tabellis crederes.
Lyc.Quis res publica et privata geriturnonne eis crederem?
ego abeotibi res solutast recte. bellatorvale.
Ther.Quid valeam? Lyc. Aut tu aegrota aetatemsi lubetperme quidem. --
555
Ther.Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
ut mioboedirentsi hic me hodie umbraticus deriserit?
IV. iv
CappadoxQuoi homini di sunt propitiiei non esse iratos puto.
postquamrem divinam fecivenit in mentem mihi
netrapezita exulatum abieritargentum ut petam
560
ut egopotius comedim quam ille. Ther. Iusseram salvere te.
Capp.Therapontigone Platagidoresalve; salvos quom advenis
inEpidaurumhic hodie apud me--numquam delinges salem.
Ther.Bene vocasverum locata res est--ut male sit tibi.
sed quidagit meum mercimonium apud te? Capp. Nil apud me quidem
565
ne faciastestisneque equidem debeo quicquam. Ther. Quid est?
Capp.Quod fui iuratus feci. Ther. Reddin an non virginem
prius quamte huic meae machaerae obiciomastigia?
Capp.Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illaabductasttu auferere hinc a mesi perges mihi
570
maleloquiprofectocui ego nisi malum nil debeo.
T.Mihin malum minitare? C. Atque edepol non minitaborsed dabo
mihi siperges molestus esse. Ther. Leno minitatur mihi
meaequepugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita memachaera et clupeus *
575
beneiuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur
iam ego tefaciam ut hic formicae frustillatim differant.
Capp.At ita me volsellaepectenspeculumcalamistrum meum
bene meamassint meaque axitia linteumque extersui
ut ego tuamagnifica verba neque istas tuas magnas minas
580
non plurisfacio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
ego illamreddidi qui argentum a te attulit. Ther. Quis is est homo?
Capp.Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. Ther. Meum?
attatCurculio hercle verba mihi deditcum cogito.
is mihianulum subripuit. Capp. Perdidistin tu anulum?
585
milespulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
Ther.Vbi nunc Curculionem inveniam? Capp. In triticofacillume
velquingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeovale atque salve. -- Ther. Male valemale sit tibi.
quid egofaciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
590
cupio daremercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
V. i
CvrcvlioAntiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia
mulieresduas peiores esse quam unam. res itast.
verummulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi
non vidiaut audivineque pol dici nec fingi potest
595
peior quamhaec est: quae ubi me habere hunc conspicatast anulum
rogat undehabeam. 'quid id tu quaeris?' 'quia mi quaesitost opus. '
nego medicere. ut eum eriperetmanum arripuit mordicus.
vix forasme abripui atque effugi. apage istanc caniculam.
V. ii
PlanesivmPhaedromepropera. Phaedromvs Quid properem? Plan.Parasitum
neamiseris.
600
magna resest. Phaed. Nulla est mihinam quam habui absumpsiceleriter.
Plan.Teneo. Phaed. Quid negotist? Plan. Rogita undeistunc habeat anulum.
pateristum meus gestitavit * Cvrc. At mea matertera.
Plan.Mater ei utendum dederat. Cvrc. Pater + uois rusumtibi.
Plan.Nugas garris. Cvrc. Soleonam propter eas vivofacilius.
605
Plan.Quid nunc? obsecroparentes ne meos mihi prohibeas.
Cvrc.Quid ego? sub gemmane abstrusos habeo tuam matrem et patrem?
Plan.Libera ego sum nata. Cvrc. Et alii multi qui nuncserviunt.
Phaed.Enim vero irascor. Cvrc. Dixi equidem tibiunde ad mehic pervenerit.
quotiensdicendum est? elusi militeminquamin alea.
610
Th.Salvos sumeccum quem quaerebam. quid agisbone vir? Cv.Audio.
si vistribus bolisvel in chlamydem. Ther. Quin tu is in malamcrucem
cum boliscum bulbis? redde mihi iam argentum aut virginem.
Cvrc.Quod argentumquas tu mihi tricas narras? quam tu virginem
mereposcis? Ther. Quam ab lenone abduxti hodiescelus viri.
615
C.Nullam abduxi. T. Certe eccistam video. Ph. Virgohaec libera est.
Ther.Mean ancilla libera ut sitquam ego numquam emisi manu?
Phaed.Quis tibi hanc dedit mancipio? aut unde emisti? fac sciam.
Ther.Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo.
quam egopecuniam quadruplicem abs te et lenone auferam.
620
Phaed.Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines
ambula inius. Ther. Non eo. Phaed. Licet [te] antestari?Ther. Non licet.
Phaed.Iuppiter temilesperdatintestatus vivito;
at egoquem licette. accede huc. Ther. Servom antestari? Cvrc.Vide.
624-625
em utscias me liberum esse. ergo ambula in ius. Ther. Em tibi.
626
C. Ocivescives. T. Quid clamas? Ph. Quid tibi istumtactio est?
T. Quiamihi lubitum est. Ph. Accede huc tuego illum tibi dedamtace.
Plan.Phaedromeobsecro serva me. Ph. Tamquam me et geniummeum.
milesquaeso <te> ut mihi dicas unde illum habeas anulum
630
quemparasitus hic te elusit. Plan. Per tua genua te obsecro
ut nosfacias certiores. Ther. Quid istuc ad vos attinet?
quaeratischlamydem et machaeram hanc unde ad me pervenerit.
Cvrc.Vt fastidit gloriosus. Ther. Mitte istumego dicamomnia.
Cvrc.Nihil est quod ille dicit. Plan. Fac me certioremobsecro.
635
Ther.Ego dicamsurge. hanc rem agite atque animum advortite.
pater meushabuit Periplanes +Planesium
is priusquam moritur mihi dedit tamquam suo
ut aequomfueratfilio. Plan. Pro Iuppiter.
Ther.Et isto me heredem fecit. Plan. <O> Pietas mea
640
serva mequando ego te servavi sedulo.
frater misalve. Ther. Qui credam ego istuc? cedo
si veramemorasquae fuit mater tua?
Plan.Cleobula. Ther. Nutrix quae fuit? Plan. Archestrata.
644-645
ea mespectatum tulerat per Dionysia.
646
postquamillo ventum estiamut me collocaverat
exoriturventus turbospectacla ibi ruont
egopertimesco: [tum] ibi me nescio quis arripit
timidamatque pavidamnec vivam nec mortuam.
650
nec quo mepacto abstulerit possum dicere.
Ther.Memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi
ubi is esthomo qui te surripuit? Plan. Nescio.
verum huncservavi semper mecum una anulum;
cum hocolim perii. Ther. Cedout inspiciam. Cvrc. Sananes
655
quae isticommittas? Plan. Sine modo. Ther. Pro Iuppiter
hic estquem ego tibi misi natali die.
tam facilenovi quam me. salvemea soror.
Plan.Frater misalve. Phaed. Deos volo bene vortere
istam remvobis. Cvrc. Et ego nobis omnibus:
660
tu uthodie adveniens cenam des sororiam
hicnuptialem cras dabit. promittimus.
Ther.Tace tu. Cvrc. Non taceoquando res vortit bene.
tu istancdesponde huicmiles. ego dotem dabo.
Ther.Quid dotis? Cvrc. Egone? ut semperdum vivatme alat.
665
verumhercle dico. Ther. Me lubente feceris.
sed lenohic debet nobis triginta minas.
Phaed.Quam ob rem istuc? Ther. Quia ille ita repromisit mihi:
siquisquam hanc liberali asseruisset manu
sinecontroversia omne argentum reddere.
670
nunc eamusad lenonem. Cvrc. Laudo. Phaed. Hoc prius volo
meam remagere. Ther. Quid id est? Phaed. Vt mihi hancdespondeas.
Cvrc.Quid cessasmileshanc huic uxorem dare?
T. Sihaec volt. Pl. Mi fratercupio. T. Fiat. C. Benefacis.
Phaed.Spondesnemilesmi hanc uxorem? Ther. Spondeo.
675
Cvrc.Et ego hoc idem una spondeo. Ther. Lepide facis.
sed eccumlenoneminceditthensaurum meum.
V. iii
679
CappadoxArgentariis male credi qui aiuntnugas praedicant:
nam etbene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum.
non malecreditur qui numquam redduntsed prorsum perit.
vel illedecem minas dum solvitomnis mensas transiit.
postquamnil fitclamore hominem posco: ille in ius me vocat;
pessumemetuine mihi hodie apud praetorem solveret.
685
verumamici compulerunt: reddit argentum domo.
nunc domumproperare certumst. Ther. Heus tulenote volo.
Phaed.Et ego te volo. Capp. At ego vos nolo ambos. Ther.Sta sis ilico
atqueargentum propere propera vomere. Capp. Quid mecum est tibi?
aut tibi?Ther. Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium
690
atque itate nervo torqueboitidem ut catapultae solent.
Phaed.Delicatum te hodie faciamcum catello ut accubes
ferreo egodico. Capp. At ego vos ambo in robusto carcere
utpereatis. Phaed. Collum obstringeabduce istum in malamcrucem.
Th.Quidquid estipse ibit potius. Ca. Pro deum atquehominum fidem
695
hocinepacto indemnatum atque intestatum me abripi?
obsecroPlanesiumet tePhaedromeauxilium ut feras.
Plan.Fraterobsecro tenoli hunc condemnatum perdere.
bene etpudice me domi habuit. Ther. Haud voluntate id sua:
Aesculapiohuic habetoquom pudica esgratiam;
700
nam sivaluissetiam pridem quoquo posset mitteret.
Phaed.Animum advortite<ego> si possum hoc inter voscomponere.
mitteistunc. accede hucleno. dicam meam sententiam
siquidemvoltis quod decrero facere. Ther. Tibi permittimus:
Capp.Dum quidem hercle ita iudicesne quisquam a me argentumauferat.
705
T.Quodne promisti? Ca. Qui promisi? Ph. Lingua.Ca. Eadem nunc nego.
dicendinon rem perdendi gratia haec nata est mihi.
Ph.Nihil agitcollum obstringe homini. Ca. Iam iam faciamut iusseris.
Ther.Quando vir bonus esresponde quod rogo. Capp. Rogaquod lubet.
Ther.Promistinsi liberali quisquam hanc assereret manu
710
te omneargentum redditurum? Capp. Non commemini dicere.
Ther.Quid? negas? Capp. Nego hercle vero. quo praesente? quoin loco?
Ther.Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Capp. Non taces?
Ther.Non taceo. Capp. Non ego te flocci facio; ne meterrites.
Ther.Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaed. Satiscredo tibi.
715
nunc adeout tu scire possislenomeam sententiam:
liberahaec esthic huius frater esthaec autem illius soror+
haec mihinubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est.
Ther.Tu autem in nervo iam iacebisnisi mi argentum redditur.
Capp.Hercle istam rem iudicasti perfidiosePhaedrome.
720
et tibioberit et temilesdi deaeque perduint.
tu mesequere. Ther. Quo sequar te? Capp. Ad trapezitammeum
adpraetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo.
Ther.Ego te in nervomhaud ad praetorem hinc rapiamni argentumrefers.
Capp.Ego te vehementer perire cupione tu [me] nescias.
725
Ther.Itane vero? Capp. Ita hercle vero. Ther. Noviego hos pugnos meos.
Capp.Quid tum? Ther. Quid tumrogitas? hisce egosi tu meirritaveris
placidumte hodie reddam. Capp. Age ergorecipe actutum. Ther.Licet.
Phaed.Tumilesapud me cenabis. hodie fient nuptiae.
Ther.Quae res bene vortat mi et vobis. spectatoresplaudite.