Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


T. Macci Plauti

Epidicvs 


Atto 1Scena 1

Epidicvs 



Heusadulescens.  Thesprio Quis properantem mereprehendit pallio?


Ep. 


Familiaris.  Th. Fateornam odio es nimium familiariter.


Ep. 


RespiceveroThesprio.  Th. Oh


Epidicumneego conspicor?

 5

Ep. 

 5

Satisrecte oculis uteris.


Th. 


Salve.  Ep. Dident quae velis.


veniresalvom gaudeo.  Th. Quid ceterum?  Ep. Quodeo adsolet:


cenatibi dabitur.  Th. Spondeo.  Ep. Quid?  Th. Meaccepturumsi dabis.


Ep. 


Quid tuagis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge

 10

corpulentiorvidere atque habitior.  Th. Huic gratia.


Ep. 


Quamquidem te iam diu

 11a

perdidisseoportuit.


T. 


Minusiam furtificus sum quam antehac.  E. Quidita?  T. Rapio propalam.


Ep. 


Diimmortales te infelicentut tu es gradibus grandibus.


nam utapud portum te conspexicurriculo occepi sequi:

 15

vixadipiscendi potestas modo fuit.  Th. Scurraes.  Ep. Scio


te esseequidem hominem militarem.  Th. Audacterquam vis dicito.


quidais? perpetuen valuisti?  Ep. Varie.  Th. Quivarie valent


capreaginumhominum non placet mihi neque pantherinum genus.


Ep. 


Quidtibi vis dicam nisi quod est? ut illae res? responde.  Th. Probe.

 20

Ep. 

 20

Quiderilis noster filius?  Th. Valet pugiliceatque athletice.


Ep. 


Voluptabilemmihi nuntium tuo adventu adportasThesprio.


sedubist is?  Th. Advenit simul.  Ep. Vbiis ergo est? nisi si in vidulo


aut siin mellina attulisti.  Th. Di teperdant.  Ep. Te volo


percontari:operam daopera reddetur tibi.

 25

Th. 

 25

Iusdicis.  Ep. Me decet.  Th. Iamtu autem nobis praeturam geris?


Ep. 


Quemdices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum?


Th. 


At unuma praetura tua


Epidiceabest.  Ep. Quidnam?  Th. Scies:


lictoresduoduo ulmei

 30

fascesvirgarum.  Ep. Vae tibi.


sedquid ais?  Th. Quid rogas?  Ep. Vbiarma sunt Stratippocli?


T. 

 30

Polilla ad hostis transfugerunt.  E. Armane?  T. Atqueequidem cito.


Ep. 


Serionedicis tu?


Th. 


Serioinquam: hostes habent.

 35

Ep. 


Edepolfacinus improbum.  Th. At iam ante aliifecerunt idem.


eritilli illa res honori.  Ep. Qui?  Th. Quiaante aliis fuit.


Mulcibercredoarma fecit quae habuit Stratippocles:

 35

travolaveruntad hostis.  Ep. Tum ille prognatus Theti


sineperdat: alia apportabunt ei Nerei filiae.

 40

id modovidendum estut materies suppetat scutariis


si insingulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit.


Th. 


Supersedeistis rebus iam.  Ep. Tu ipseubi lubetfinem face.


Th. 

 40

Desistepercontarier.  Ep. Loquere ipse: ubistStratippocles?


Th. 


Estcausa qua causa simul mecum ire veritust.  Ep. Quidnamid est?

 45

Th. 


Patremvidere se nevolt etiam nunc.  Ep. Quapropter?  Th. Scies.


quiaforma lepida et liberali captivam adulescentulam


depraeda mercatust.  Ep. Quid ego ex teaudio?  Th. Hoc quod fabulor.


Ep. 

 45

Cur eamemit?  Th. Animi causa.  Ep. Quotillic homo animos habet?


namcertoprius quam hinc ad legionem abiit domo

 50

ipsusmandavit miab lenone ut fidicina


quamamabatemeretur sibi. id ei impetratum reddidi.


Th. 


Vtcumquein alto ventustEpidiceexim velum vortitur.


Ep. 

 50

Vaemisero mihimale perdidit me.  Th. Quidistuc? quidnam est?


Ep. 


Quidistanc quam emitquanti eam emit?  Th. Vili.  Ep. Haudistuc te rogo.

 55

Th. 


Quidigitur?  Ep. Quot minis?  Th. Tot:quadraginta minis.


id adeoargentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore


in diesminasque argenti singulas nummis.  Ep. Papae.


Th. 

 55

Et isdanista advenit una cum eoqui argentum petit.


Ep. 


Diimmortalesut ego interii basilice.  Th. Quidiam? aut quid est

 60

Epidice?  Ep. Perdiditme.  Th. Quis?  Ep. Illequi arma perdidit.


Th. 


Namquid ita?  Ep. Quia cottidie ipse ad me ablegione epistulas


mittebatsedtaceam optumum est

 60

plusscire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est.


Th. 


Nescioedepol quid tu timidus estrepidasEpidiceita voltum tuom

 65

videorvidere commeruisse hic me absente in te aliquid mali.


Ep. 


Potinut molestus ne sies?  Th. Abeo.  Ep. Astaabire hinc non sinam.


Th. 


Quidnunc me retines?  Ep. Amatne istam quam emitde praeda?  Th. Rogas?

 65

deperit.  Ep. Detegeturcorium de tergo meo.


Th. 


Plusqueamat quam te umquam amavit.  Ep. Iuppiter teperduit.

 70

Th. 


Mittenunciamnam ille me vetuit domum


veniread Chaeribulum iussit huc in proxumum;


ibimanere iussiteo venturust ipsus.  Ep. Quidita?  Th. Dicam:

 70

quiapatrem prius convenire se non volt neque conspicari


quam idargentumquod debetur pro illadenumeraverit.

 75

Ep. 


Euedepol res turbulentas.  Th. Mitte me ut eamnunciam.


Ep. 


Haecineubi scibit senex


puppispereunda est probe.


Th. 

 75

Quidistuc ad me attinet


quo tuintereas modo?

 80

Ep. 


Quiaperire solus nolote cupio perire mecum


benevolenscum benevolente.  Th. Abi in malam remmaxumam a me


cumistac condicione.  Ep. I sanesiquidemfestinas magis.


Th. 

 80

Numquamhominem quemquam conveniunde abierim lubentius.


Ep. 


Illichinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides

 85

Epidice:nisi quid tibi in tete auxili estabsumptus es.


tantaein te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter


nonpotes subsistereitaque in te inruont montes mali.

 85

nequeego nunc quo modo


meexpeditum ex impedito faciamconsilium placet.

 90

egomiser perpuli


meisdolis senemut censeret suam sese emere filiam:


is suofilio

 90

fidicinamemitquam ipse amatquam abiens mandavit mihi.


si sibinunc alteram

 94a 91a

ablegione adduxit animi causacorium perdidi.

 95

nam ubisenex senserit


sibidata esse verbavirgis dorsum despoliet meum.


at enimtu praecave.

 95

atenimbat enimnihil est istuc. plane hoc corruptumst caput.


nequamhomo esEpidice.

 100

quilubidost male loqui?


quia tutete deseris.


quidfaciam? men rogas?


tuquidem antehac aliis solebas dare consilia mutua.

 100

aliquidaliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam

 105

adulescentiut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est.


tristisest. cum Chaeribulo incedit aequali suo.


hucconcedamorationem unde horum placide persequar.





Atto 1Scena 2

Stratippocles 



Remtibi sum elocutus omnemChaeribuleatque admodum

 105

meorummaerorum atque amorum summam edictavi tibi.


Chaeribvlvs 


Praeteraetatem et virtutem stultus esStratippocles.


idnepudet tequia captivam genere prognatam bono


depraeda es mercatus? quis eritvitio qui id vortat tibi?


Str. 


Quiinvident omnes inimicos mi illoc facto repperi;

 110

atpudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli.


Chaer. 


Iamistoc probior [es] meo quidem animocum in amore temperes.


Str. 


Nihilagit qui diffidentem verbis solatur suis;


isest amicusqui in re dubia re iuvatubi rest opus.


Chaer. 


Quidtibi me vis facere?  Str. Argenti darequadraginta minas

 115

quoddanistae deturunde ego illud sumpsi faenore.


Chaer. 


Sihercle haberem ...   Str. Nam quid te igiturretulit


beneficumesse orationesi ad rem auxilium emortuom est?


Chaer. 


Quinedepol egomet clamore differordifflagitor.


Str. 


Malimistius modi mihi amicos furno mersos quam foro.

 120

sedoperam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim.


quemquidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo


nisihodie prius comparassit mihi quadraginta minas


quamargenti fuero elocutus ei postremam syllabam.


Ep. 


Salvares est: bene promittitspero servabit fidem.

 125

sinemeo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae.


aggrediarhominem. advenientem peregre erum [suom] Stratippoclem


impertitsalute servos Epidicus.  Str. Vbi isest?  Ep. Adest.


salvomhuc advenisse  Str. Tam tibi istuc credoquam mihi.


Ep. 


Beneneusque valuisti?  Str. A morbo valuiabanimo aeger fui.


Ep. 

 130

Quodad me attinuitego curavi: quod mandavisti mihi


impetratumestempta ancillaquod tute ad me litteras


missiculabas.  Str. Perdidistiomnem operam.  Ep. Nam qui perdidi?


Str. 


Quiameo neque cara est cordi neque placet.  Ep. Quidretulit


mihitanto opere te mandare et mittere ad me epistulas?


Str. 

 135

Illamamabam olimnunc iam alia cura impendet pectori.


Ep. 


Herclemiserum est ingratum esse homini id quod facias bene.


egoquod bene feci male feciquia amor mutavit locum.


Str. 


Desipiebammentiscum illa scripta mittebam tibi.


Ep. 


Menpiacularem oportet fieri ob stultitiam tuam

 140

utmeum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum?


Str. 


Quidistic? verba facimus. huic homini opust quadraginta minis


celeritercalidisdanistae quas resolvatet cito.


Ep. 


Dicmodo unde auferre me vis. a quo trapezita peto?


Str. 


Vndelibet. nam ni ante solem occasum elo ...

 145

meamdomum ne inbitas: tu te in pistrinum ...


Ep. 


Faciletu istuc sine periclo et curacorde libero


fabulare;novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo.


Str. 


Quidtu nunc? patierin ut ego me interimam?  Ep. Nefeceris.


egoistuc accedam periclum potius atque audaciam.


Str. 

 150

Nuncplacesnunc ego te laudo.  Ep. Patiar egoistuc quod lubet.


Str. 


Quidilla fiet fidicina igitur?  Ep. Aliqua resreperibitur


aliquaope exsolvarextricabor aliqua.  Str. Plenusconsili es.


noviego te.  Ep. Est Euboicus miles locuplesmulto auro potens


quiubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram

 155

continuote orabit ultro ut illam tramittas sibi.


sedubi illa est quam tu adduxisti tecum?  Str. Iamfaxo hic erit.


Ch. 


Quidhic nunc agimus?  St. Eamus intro huc ad teut hunc hodie diem


luculentumhabeamus.  Ep. Ite introego de reargentaria


iamsenatum convocabo in corde consiliarium

 160

quoipotissimum indicatur bellum unde argentum auferam.


Epidicevide quid agasita res subito haec obiectast tibi;


nonenim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est:

 

adeundumst.senem oppugnare certumst consilium mihi.


iabi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio

 165

nehinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni.




Atto 2Scena 1

Apoecides 



Pleriquehominesquos cum nil refert pudet


ubipudendum est ibi eos deserit pudor


quomusus est ut pudeat.


is adeotu es. quid est quod pudendum siet

 170

generenatam bono pauperem domum

170a

ducerete uxorem?


praesertimeamqua ex tibi commemores hanc quae domist


filiamprognatam.


Periphanes 


Revereorfilium.  Ap. At pol ego te credidi


uxoremquam tu extulistipudore exsequi

175

cuiusquotiens sepulcrum videssacruficas


ilicoOrco hostiisneque adeo iniuria


quialicitumst eam tibi vivendo vincere.  Per. Oh


Herculesego fuidum illa mecum fuit;


nequesexta aerumna acerbior Herculiquam illa mihi obiectast.

 

Ap. 

 180

Pulcraedepol dos pecuniast.  Per. Quae quidem polnon maritast.




Atto 2Scena

Epidicvs 



Sttacetehabete animum bonum.


liquidoexeo foras auspicioavi sinistra;


acutumcultrum habeosenis qui exenterem marsuppium.

 185

sedeccum ipsum ante aedis conspicor Apoecide


qualisvolo vetulos duo.


iamego me convortam in hirudinem atque eorum exsugebo sanguinem


senatiqui columen cluent.

188a

... ......

 190

continuout maritus fiat.  Per. Laudo consilium tuom.


namego illum audivi in amorem haerere apud nescio quam fidicinam


idego excrucior.  Ep. Di hercle omnis meadiuvant augent amant:


ipsihi quidem mihi dant viamquo pacto ab se argentum auferam.


agenunciam orna teEpidiceet palliolum in collum conice

 195

itaqueadsimulato quasi per urbem totam hominem quaesiveris.


agesi quid agis. di immortalesutinam conveniam domi


Periphanemper omnem urbem quem sum defessus quaerere:


permedicinasper tonstrinasin gymnasio atque in foro


permyropolia et lanienas circumque argentarias.

 200

rogitandosum raucus factuspaene in cursu concidi.


Per. 


Epidice.  Ep. Epidicumquis est qui revocat?  Per. Ego sumPeriphanes.


Ap. 


Etego Apoecides sum.  Ep. Et ego quidem sumEpidicus. sedereoptuma


vosvideo opportunitate ambo advenire.  Per. Quidrei est?


Ep. 


Mane<dum>sine respirem quaeso.  Per. Immoadquiesce.  Ep. Animo malest.


A. 

 205

Recipeanhelitum.  P. Clementerrequiesce.  E. Animum advortite.


alegione omnes remissi sunt domum Thebis.  Ap. <Quishoc>

 

dicitfactum?  E. Ego ita factum essedico.  P. Scin tu istuc?  E. Scio.


Per. 


Quitu scis?  Ep. Quia ego ire vidi militesplenis viis;


armareferunt et iumenta ducunt.  Per. Nimisfactum bene.


Ep. 

 210

Tumcaptivorum quid ducunt secum! puerosvirgines


binosternosalius quinque; fit concursus per vias


filiossuos quisque visunt.  Per. Hercle rem gestambene.


Ep. 


Tummeretricum numerus tantusquantum in urbe omni fuit


obviamornatae occurrebant suis quaeque amatoribus

 215

eoscaptabant. id adeo qui maxime animum advorterim?


pleraequeeae sub vestimentis secum habebant retia.


quomad portam venioatque ego illam illi video praestolarier


etcum ea tibicinae ibant quattuor.  Per. QuicumEpidice?


Ep. 


Cumilla quam tuos gnatus annos multos deamatdeperit

 220

ubifidemque remque seque teque properat perdere;


eapraestolabatur illum apud portam.  Per. Videnveneficam?


Ep. 


Sedvestitaaurataornata ut lepideut concinneut nove.


Per. 


Quiderat induta? an regillam induculam an mendiculam?


Ep. 


Inpluviatamut istaec faciunt vestimentis nomina.


Per. 

 225

Vtininpluvium induta fuerit?  Ep. Quid istuc tammirabile est?


quasinon fundis exornatae multae incedant per vias.


attributus quom imperatus estnegant pendi potis:


illisquibus tributus maior penditurpendi potest.


quidistaequae vesti quotannis nomina inveniunt nova?

 230

tunicamrallamtunicam spissamlinteolum caesicium


indusiatampatagiatamcaltulam aut crocotulam

 

subparumaut subnimiumricambasilicum aut exoticum


cumatileaut plumatilecarinum aut cerinumgerrae maxumae.


caniquoque etiam ademptumst nomen.  Per. Qui?  Ep. VocantLaconicum.

 235

haecvocabula auctiones subigunt ut faciant viros.


Ap. 


Quintu ut occepisti loquere?  Ep. Occepere aliaemulieres


duaepost me sic fabulari inter seseego abscessi sciens


paulumab illisdissimulabam earum operam sermoni dare;


necsatis exaudibamnec sermonis fallebar tamen

 240

quaeloquerentur.  Per. Id lubidostscire.  Ep. Ibi illarum altera


dixitilli quicum ipsa ibat(  Per. Quid?  Ep. Taceergout audias)


postquamillam sunt conspicataequam tuos gnatus deperit:


'quamfacile et quam fortunate evenit illiobsecro


mulieriquam liberare volt amator.' 'quisnam is est?'

 245

inquitaltera illi. ibi illa nominat Stratippoclem


Periphanaifilium.  Per. Perii hercle. quid ego ex teaudio?


Ep. 


Hocquod actum est. egomet postquam id illas audivi loqui


coepirursum vorsum ad illas pauxillatim accedere


quasiretruderet hominum me vis invitum.  Per. Intellego.


Ep. 

 250

Ibiilla interrogavit illam: 'qui scis? quis id dixit tibi?'


'quinhodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle


eumargentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore


idparatum et sese ob eam rem id ferre.  Per. Certoego occidi.


Ep. 


Haecsic aibat: sic audivisse ex eapse atque epistula.


Per. 

 255

Quidego nunc faciam? consilium a te expetessoApoecides.


Ap. 


Reperiamusaliquid calidi conducibilis consili.


namille quidem aut iam hic aderitcredo hercleaut iamadest.  Ep. Si aequom siet


meplus sapere quam vosdederim vobis consilium catum


quodlaudetisut ego opinouterque  Per. Ergoubi id estEpidice?


Ep. 

 260

Atquead eam rem conducibile.  Ap. Quid istucdubitas dicere?


Ep. 


Vospriores esse oportetnos posterius dicere


quiplus sapitis.  Per. Eia veroagedic.  Ep. At deridebitis.


Ap. 


Nonedepol faciemus.  Ep. Immosi placebitutitor


consiliumsi non placebitreperitote rectius.

 265

mihiistic nec seritur nec metiturnisi ea quae tu vis volo.


Per. 


Gratiamhabeo; fac participes nos tuae sapientiae.


Ep. 


Continuoarbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam


illamquam is volt liberarequae illum corrumpit tibi


ulciscareatque ita cureturusque ad mortem ut serviat.


Ap. 

 270

Fierioportet.  Per. Facere cupio quidvisdum idfiat modo.  Ep. Em


nuncoccasiost faciundiprius quam in urbem advenerit


sicutcras hic aderithodie non venit.  Per. Quiscis?  Ep. Scio.


quiamihi alius dixit qui illinc venitmane hic adfore.


Per. 


Quintu eloquerequid faciemus?  Ep. Sicfaciundum censeo

 275

quasitu cupias liberare fidicinam animi gratia


quasiqueames vehementer tu illam.  P. Quam ad remistuc refert?  E. Rogas?


utenim praestines argentoprius quam veniat filius


atqueut eam te in libertatem dicas emere  Per. Intellego.


Ep. 


Vbierit emptaut aliquo ex urbe amoveas; nisi quid est tua

 280

secussententia.  Per. Immo docte.  Ep. Quidtua autemApoecides?


Ap. 


Quidego iam nisi te commentum nimis astute intellego?


Ep. 


Iam<simul> igitur amota ei erit omnis consultatio


nuptiarumne gravetur quod velis.  Per. Vive sapis


etplacet.  Ep. Tum tu igitur calide quidquidacturu's age.


Per. 

 285

Remhercle loquere.  Ep. Et repperihaec te quiabscedat suspicio.


Per. 


Sineme scire.  Ep. Scibisaudi.  Ap. Sapithic pleno pectore.


Ep. 


Opusest homine qui illo argentum deferat pro fidicina;


namte nolo neque opus factost.  Per. Quidiam?  Ep. Ne te censeat


filicausa facere  Per. Docte.  Ep. Quoillum ab illa prohibeas:

 290

nequa ob eam suspicionem difficultas evenat.


Per. 


Quemhominem inveniemus ad eam rem utilem?  Ep. Hicerit optimus


hicpoterit cavere recteiura qui et leges tenet.


Per. 


Epidicohabeas gratiam.  Ep. Sed ego istuc faciamsedulo:


egoillum conveniam atque adducam hunc ad eum quoiast fidicina

 295

atqueargentum ego cum hoc feram.  P. Quanti emipotest minimo?  Ep. Illane?


adquadraginta fortasse eam posse emi minimo minis.


verumsi plus dederisreferamnihil in ea re captiost.


atqueid non decem occupatum tibi erit argentum dies.


Per. 


Quidum?  Ep. Quiaenim mulierem alius illam adulescens deperit

 300

auroopulentusmagnus miles Rhodiusraptor hostium


gloriosus:is emet illam de te et dabit aurum lubens.

 

facemodoest lucrum hic tibi amplum.  P. Deosquidem oro.  E. Impetras.


Ap. 


Quintu is intro atque huic argentum promis? ego visam ad forum.


Epidiceeo veni.  Ep. Ne abitas prius quam ego ad tevenero.


A. 

 305

Vsqueopperiar.  P. Sequere tu intro.  E. Inumeranil ego te moror.




Atto 2Scena 3

nullumesse opinor ego agrum in agro Attico



aequeferacem quam hic est noster Periphanes:


quinex occluso atque obsignato armario


decutioargenti tantum quantum mihi lubet.

 310

quodpol ego metuo si senex resciverit


neulmos parasitos faciatquae usque attondeant.


sedme una turbat res ratioqueApoecidi


quamostendam fidicinam aliquam conducticiam.


atqueid quoque habeo: mane me iussit senex

315

conducerealiquam fidicinam sibi huc domum


<quae>dum rem dinam faceretcantaret sibi;


eaconducetur atque ei praemonstrabitur


quopacto fiat subdola adversus senem.


ibointroargentum accipiam ab damnoso sene.




Atto 3Scena 1


320

Expectandoexedor miser atque exenteror



quomodo mi Epidici blanda dicta evenant.


nimisdiu maceror: sitne quid necne sit


scirecupio.  Chaeribvlvs Per illam tibi copiam

 5

copiamparare aliam licet: scivi equidem in principio ilico

 325

nullamtibi esse in illo copiam.  Str. Interiihercle ego.


Chaer. 


Absurdefacis qui angas te animi; si hercle ego illum semel prendero


numquaminridere nos illum inultum sinam servom hominem.


Chaer. 


Quidillum facere visquitibi quoi divitiae domi maxumae sunt

 10 330

isnummum nullum habes neque sodali tuo in te copiast.


Chaer. 


Sihercle habeampollicear lubensverum aliquid aliqua aliquo modo


alicundeab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam.


Str. 


Vaetibimuricide homo.  Chaer. Qui tibi lubetmihi male loqui?


Str. 


Quippetu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis

335

quodnusquamst neque ego id inmitto in aures meas


necmihi plus adiumenti adesquam ille qui numquam etiam natust.




Atto 3Scena 2

Epidicvs 



Fecistiiam officium tuomme meum nunc facere oportet.


perhanc curam quieto tibi licet essehoc quidem iam periit:


nequid tibi hinc in spem referasoppido hoc pollinctum est;

 340

credemodo mihi: sic ego agosic egerunt nostri.


prodi immortalesmihi hunc diem dedistis luculentum


utfacilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso


utimportem in coloniam hunc <meo> auspicio commeatum?


mihicessocum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales

 345

erumet Chaeribulumconspicor. quid hic agitis? accipe hoc sis.


Str. 


Quantumhic inest?  Ep. Quantum sat estet plussatis: superfit.


decemminis plus attuli quam tu danistae debes.


dumtibi ego placeam atque obsequarmeum tergum flocci facio.


Str. 


Namquid ita?  Ep. Quia ego tuom patrem faciamparenticidam.


Str. 

 350

Quidistuc est verbi?  Ep. Nil moror vetera etvolgata verba;


peratumductarent: ego follitum ductitabo.


namleno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi


manibushis denumeravi) pater suam natam quam esse credit;


nunciterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur

 355

inveni:nam ita suasi seni atque hanc habui orationem

355a

... ......


utcum rediisses ne tibi eius copia esset.  Str. Euge.

356a

... ......


ea iamdomist pro filia.  Str. <Iam>teneo.  Ep. Nunc cautorem


deditmihi ad hanc rem Apoecidemis apud forum manet me


[quasiqueamaret] caveat.  Str. Haud male.  Ep. Iamipse cautor captust.

 360

ipsein meo collo tuos pater cruminam collocavit;


isadornatadveniens domi extemplo ut maritus fias.


Str. 


Vnopersuadebit modosi illamquae adducta est mecum


miadempsit Orcus.  Ep. Nunc ego hanc astutiaminstitui.


deveniamad lenonem domum egomet soluseum ego docebo

 365

siquid ad eum adveniamut sibi esse datum argentum dicat


profidicinaargenti minas se habere quinquaginta


(quippeego qui nudiustertius meis manibus denumeravi


proilla tua amicaquam pater suam filiam esse retur):


ibileno sceleratum caput suom imprudens alligabit

 370

quasipro illa argentum acceperitquae tecum adducta nunc est.


Chaer. 


Vorsutiores quam rota figularis.  Ep. Iam ego parabo


aliquamdolosam fidicinamnummo conducta quae sit


quaese emptam simuletquae senes duo docte ludificetur.


eamducet simul Apoecides ad tuom patrem.  Str. Vtparate.


Ep. 

 375

Eampermeditatammeis dolis astutiisque onustam


mittam.sed nimis longum loquordiu me estis demorati.


haecscitis iam ut futura sint. abeo.  Str. Beneambulato.


Chaer. 


Nimisdoctus ille <est> ad male faciendum.  Str. Meequidem certo


servavitconsiliis suis.  Chaer. Abeamus intro hincad me.


Str. 

 380

Atquealiquanto lubentius quam abs te sum egressus intus;

 

virtuteatque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.




Atto 3Scena 3

Periphanes 



Nonoris causa modo homines aequom fuit


sibihabere speculumubi os contemplarent suom


sedqui perspicere possent cor sapientiae

 385

[igiturperspicere ut possent cordis copiam]


ubiid inspexissentcogitarent postea


vitamut vixissent olim in adulescentia.


velegoqui dudum fili causa coeperam


egomed excruciare animiquasi quid filius

 390

meusdeliquisset me erga aut quasi non plurima


malefacta mea essent solida in adulescentia.


profectodeliramus interdum senes.


[fuitconducibile hoc quidem mea sententia.]


sedmeus sodalis it cum praeda Apoecides.

 395

veniresalvom mercatorem gaudeo.


quidfit?  Apoecides Di deaeque teadiuvant.  Per. Omen placet.


Ap. 


Quinomini omnes suppetunt res prospere.


sedtu hanc iube sis intro abduci.  Per. Heusforas


exitehuc aliquis. duce istam intro mulierem.

 400

atqueaudin?  Servvs Quid vis?  Per. Cavesiris cum filia


meacopulari hanc neque conspicere. iam tenes?


inaediculam istanc sorsum concludi volo.


divortuntmores virgini longe ac lupae.


Ap. 


Docteet sapienter dicis. num nimis potest

 405

pudicitiamquisquam suae servare filiae.


edepolne istam temperi gnato tuo


sumuspraemercati.  Per. Quid iam?  Ap. Quiadixit mihi


iamdudum se alius tuom vidisse hic filium:


hancedepol rem apparabat.  Per. Planum herclehoc quidem est.


Ap. 

 410

Netu habes servom graphicum et quantivis preti

 

noncarust auro contra. ut ille fidicinam


fecit<sese ut> nesciret esse emptam tibi!


itaridibundam atque hilaram huc adduxit simul.


Per. 


Mirumhoc qui potuit fieri.  Ap. Te pro filio

 415

facturumdixit rem esse divinam domi


quiaThebis salvos redierit.  Per. Rectaminstitit.


Ap. 


Immoipsus illi dixit conductam esse eam


quaehic administraret ad rem divinam tibi.


[facturumhoc dixit rem esse divinam tibi domi]

 420

egoillic me autem sic assimulabam: quasi


stolidumcombardum me faciebam.  Per. Em istuc decet.


Ap. 


Resmagna amici apud forum agiturei volo


ireadvocatus.  Per. At quaesoubi erit otium


revorteread me extemplo.  Ap. Continuo hic ero.


Per. 

 425

Nihilhomini amicost opportuno amicius:

 

sinetuo labore quod velis actumst tamen.


egosi allegavissem aliquem ad hoc negotium


minushominem doctum minusque ad hanc rem callidum


ossublitum essetitaque me albis dentibus

 430

meusderideret filius meritissumo.

435

sedquis hic est quem <ego> huc advenientem conspicor


suamqui undantem chlamydem quassando facit?




Atto 3Scena 4

Miles 



Cavepraeterbitas ullas aedisquin roges


senexhic ubi habitat Periphanes Platenius.


incertustuom cave ad me rettuleris pedem.


Per. 

 440

Adulescenssi istunc hominemquem tu quaeritas


tibicommonstrassoecquam abs te inibo gratiam?


Mil. 


Virtutebelli armatus promeruiut mihi


omnismortalis agere deceat gratias.


Per. 


Nonrepperistiadulescenstranquillum locum

 445

ubituas virtutes explicesut postulas.


namstrenuiori deterior si praedicat


suaspugnasde illius illae fiunt sordidae.


sedistum quem quaeris Periphanem Platenium


egosumsi quid vis.  Mil. Nempe quem inadulescentia

 450

memorantapud reges armisarte duellica


divitiasmagnas indeptum?  Per. Immo si audias


measpugnasfugias manibus dimissis domum.


Mil. 


Polego magis unum quaeromeas cui praedicem


quamillum qui memoret suas mihi.  Per. Hic nonest locus;

 455

prointu alium quaeras cui centones sarcias.


atquehaec stultitiast me illi vitio vortere


egometquod factitavi in adulescentia


cummilitabam: pugnis memorandis meis


eradicabamhominum aurisquando occeperam.


Mil. 


Animumadvorteut quod ego ad te advenio intellegas.


meamamicam audivi te esse mercatum.  Per. Attatae


nuncdemum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus


mihipraedicavit militem. adulescensitast

 460

utdicisemi.  Mil. Volo te verbis pauculis


sitibi molestum non est.  Per. Non edepolscio


molestumnecne sitnisi dicis quid velis.


Mil. 


Miillam ut tramittasargentum accipias: adest.


namquid ego apud te vera parcam proloqui?

 465

egoillam volo hodie facere libertam meam


mihiconcubina quae sit.  Per. Te absolvam brevi:


argentiquinquaginta mi illa empta est minis;


sisexaginta mihi denumerantur minae


tuaspossidebit mulier faxo ferias;

 470

atqueita profectout eam ex hoc exoneres agro.


Mil. 


Estneempta mi istis legibus?  Per. Habeas licet.


Mil. 


Conciliavistipulchre.  Per. Heusforas educite


quamintroduxistis fidicinam. atque etiam fides


eiquae accesseretibi addam dono gratiis.

 475

ageaccipe hanc sis.  Mil. Quae te intemperiaetenent?


quastu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam


produciintus iubes.  Per. Haec ergo est fidicina.


hicalia nullast.  Mil. Non mihi nugari potes.


quintu huc producis fidicinam Acropolistidem?


Per. 

 480

Haecinquamst.  Mil. Non haec inquamst. nonnovisse me


meamrere amicam posse?  Per. Hancinquamfilius


meusdeperibat fidicinam.  Mil. Haec non est ea.


P. 


Quid?non est?  M. Non est.  P. Vndehaec igitur gentiumst?


equidemhercle argentum pro hac dedi.  Mil. Stultedatum

 485

reoret peccatum largiter.  Per. Immo haec east.


namservom misiqui illum sectari solet


meumgnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam.


Mil. 


Emistic homo te articulatim conciditsenex


tuosservos.  Per. Quid? concidit?  Mil. Sicsuspiciost

 490

nampro fidicina haec cerva supposita est tibi.


senextibi os est sublitum plane et probe.

 

egoillam requiram iam ubi ubi est.  Per. Bellatorvale.


eugeeugeEpidicefrugi espugnavistihomo es


quime emunxisti mucidumminimi preti.

 495

mercatuste hodie est de lenone Apoecides?


Fidicina 


Fandoego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem


nequeme quidem emere quisquam ulla pecunia


potuit:plus iam sum libera quinquennium.


Per. 


Quidtibi negotist meae domi igitur?  Fid. Audies.

 500

conductaveniut fidibus cantarem seni


dumrem divinam faceret.  Per. Fateor me omnium


hominumesse Athenis Atticis minimi preti.


sedtu novistin fidicinam Acropolistidem?


F. 


Tamfacile quam me.  P. Vbihabitat?  F. Postquam liberast

 505

ubihabitet dicere admodum incerte scio.


Pe. 


Ehoan libera illa est? quis eam liberaverit


volosciresi scis.  Fid. Id quod audivi audies.


Stratippoclemaiunt Periphanai filium


absentemcuravisse ut fieret libera.


Per. 

 510

Periiherclesi istaec vera sunt; planissume


meumexenteravit Epidicus marsuppium.


Fid. 


Haecsic audivi. numquid me vis ceterum?


Per. 


Malocruciatu ut pereas atque abeas cito.


Fid. 


Fidesnon reddis?  Per. Neque fides neque tibias.

 515

properaigitur fugere hincsi te di amant.  Fid. Abiero.


flagitiocum maiore post reddes tamen.


Per. 


Quidnunc? qui in tantis positus sum sententiis


[eamneego sinam impune? immo etiam si alterum


tantumperdundumstperdam potius quam sinam

 520

meimpune irrisum essehabitum depeculatui]


eisic data esse verba praesenti palam!


atqueme minoris facio prae illoqui omnium


legumatque iurum fictorconditor cluet;


isetiam sese sapere memorat: malleum

 525

sapientioremvidi excusso manubrio.




Atto 4Scena 1

Philippa 



Siquid est homini miseriarum quod miserescatmiser ex animost.


idego experiorcui multa in unum locum


confluontquae meum pectus pulsant simul:


multiplexaerumna me exercitam habet

 530

paupertaspavor territat mentem animi


nequeubi meas spes collocem habeo usquam munitum locum.


itagnata mea hostiumst potitaneque ea nunc ubi sit scio.


Per. 


Quisillaec est muliertimido pectore peregre adveniens


quaeipsa se miseratur?  Phil. In his dictustlocis habitare mihi

 535

Periphanes.  Per. Menominat haec; credo ego illi hospitio usus venit.


Phil. 


Pervelimmercedem darequi monstret eum mihi hominem aut ubi habitet.


Per. 


Noscitoego hancnam videor nescio ubi mi vidisse prius.


estneea an non east quam animus retur meus?


Phil. 


Dibonivisitavi ... ... antidhac?


Per. 

 540

Certoeast ... ... quam in Epidauro pauperculam memini comprimere.


Phil. 


Planehicine estqui mihi in Epidauro primus pudicitiam pepulit.


Per. 


Quaemeo compressu peperit filiam quam domi nunc habeo.


quidsi adeam  Phil. Hau scio ancongrediar  Per. Si haec east.  Phil. Siis est homosicut


annimulti dubia dant.


Per. 

 545

Longadies meum incertat animum. sin east quam incerte autumo

545a

hanccongrediar astu.


Phil. 


Muliebrisadhibenda mihi malitia nunc est.


Per. 


Compellabo.  Phil. Orationisaciem contra conferam.


Per. 


Salvasis.  Phil. Salutem accipio mi etmeis.  Per. Quid ceterum?


Phil. 


Salvossis: quod credidisti reddo.  Per. Haudaccuso fidem.

 550

novinego te?  Phil. Si ego te novianimuminducamut tu noveris.


Per. 


Vbite visitavi?  Phil. Iniqueiniuriu's.  Per. Quid iam?  Phil. Quia


tuaememoriae interpretari me aequom censes.  Per. Commode


fabulataes.  Ph. Mira memoras. <  P. Tememini>  Ph. Em istuc rectius.


P. 


Meministin  Ph. Meminiid quod memini.  P. At in Epidauro  Ph. Ahguttula

555

pectusardens mi aspersisti.  Per. Virginipauperculae


tuaequematri me levare paupertatem?  Phil. Tun ises


quiper voluptatem tuam in me aerumnam obsevisti gravem?


Per. 


Egosum. salve.  Phil. Salva sumquia te essesalvom sentio.


Per. 


Cedomanum.  Phil. Accipe. aerumnosam etmiseriarum compotem

560

mulieremretines.  Per. Quid est quod voltusturbatust tuos?


Phil. 


Filiamquam ex te suscepi  Per. Quideam?  Phil. Eductam perdidi.


hostiumest potita.  Per. Habe animum lenem ettranquillum. tace.


domimeae eccam salvam et sanam. nam postquam audivi ilico


exmeo servoillam esse captamcontinuo argentum dedi

565

utemeretur. ille eam rem adeo sobrie et frugaliter


accuravitut<ut> ad alias res est impense inprobus.


Phil. 


Facvideamsi measi salva <mihi sit>.  Pe. EhoistincCanthara


iubeTelestidem huc prodire filiam ante aedis meam


utsuam videat matrem.  Phil. Remigrat animusnunc demum mihi.




Atto 4Scena 2

Acropolistis 


 570

Quidestpaterquod me excivisti ante aedis?  Per. Vtmatrem tuam


videasadeasadvenienti des salutem atque osculum.


Acr. 


Quammeam matrem?  Per. Quae exanimata exsequituraspectum tuom.


Phil. 


Quisistaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?  Per. Tuafilia.


Phil. 


Haecine?  Per. Haec.  Phil. Egoneosculum huic dem?  Per. Quor nonquae ex tenata sit?


Phil. 

 575

Tuhomo insanis.  Per. Egone?  Phil. Tune.  Per. Quor?  Phil. Quiaego hanc quae siet


nequescio neque novineque ego hanc oculis vidi ante hunc diem.


Per. 


Scioquid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem


habethaec...


Ph. 


...aliter catuli longe olentaliter suis.

 580

neego eam novisse ...   Per. Pro deum atquehominum fidem


quid?ego lenocinium facioqui habeam alienos domi


atqueargentum egurgitem domo prosus? quid tuquae patrem


tuomvocas me atque oscularequid stas stupida? quid taces?


Acr. 


Quidloquar vis?  Per. Haec negat se tuam essematrem.  Acr. Ne fuat

 585

sinon volt: equidem hac invita tamen ero matris filia;


nonmed istanc cogere aequom est meam esse matremsi nevolt.


Per. 


Curme igitur patrem vocabas?  Acr. Tua istaecculpastnon mea.


nonpatrem ego te nominemubi tu tuam me appellas filiam?


hancquoque etiamsi me appellet filiammatrem vocem.

 590

negathaec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est.


postremohaec mea culpa non est: quae didici dixi omnia;


Epidicusmihi fuit magister.  Per. Periiplaustrumperculi.


Acr. 


Numquidego ibipaterpeccavi?  Per. Si hercle teumquam audivero


mepatrem vocarevitam tuam ego interimam.  Acr. Nonvoco.

 595

ubivoles pater esseibi esto; ubi nolesne fueris pater.


Phil. 


Quid<si> ob eam rem hanc emistiquia tuam gnatam es ratus


quibusde signis agnoscebas?  Per. Nullis.  Phil. Quare filiam


credidistinostram?  Per. Servos Epidicus dixit mihi.


Phil. 


Quidsi servo aliter visumstnon poteras novisseobsecro?


Per. 

 600

Quidegoqui illam ut primum vidinumquam vidi postea?


Phil. 


Periimisera.  Per. Ne flemulier. intro abihabe animum bonum;


egoillam reperiam.  Phil. Hinc Athenis civiseam emit Atticus:


adulescentemequidem dicebant emisse.  Per. Inveniamtace.

 

abimodo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam.

 605

egorelictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo:


siinvenioexitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem.




Atto 5Scena 1

Stratippocles 



Malemorigerus mi est danistaqui a me argentum non petit


nequeillam adducit quae <empta> ex praedast. sed eccum inceditEpidicus.


quidilluc est quod illi caperrat frons severitudine?


Epidicvs 

 610

Siundecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter


itanon omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum.


Periphanememere lora vidiibi aderat una Apoecides;


nunchomines me quaeritare credo. senseruntsciunt


sibidata esse verba.  Str. Quid agismeacommoditas?  Ep. Quod miser.


Str. 

 615

Quidest tibi?  Ep. Quin tu mi adornas ad fugamviaticum


priusquam pereo? nam per urbem duo defloccati senes


quaeritantmein manibus gestant copulas secum simul.


Str. 


Habebonum animum.  Ep. Quippe ego quoi libertasin mundo sitast.


Str. 


Egote servabo.  Ep. Edepol me illi meliussinacti fuant.

 620

sedquis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit?


Str. 


Hicest danistahaec illa est autemquam emi depraeda.  Ep. Haecinest?


Str. 


Haecest. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contemplaEpidice:


usqueab unguiculo ad capillum summumst festivissuma.


estneconsimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris?


Ep. 

 625

Extuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas


quemApella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis.


Str. 


Diimmortalessicin iussi ad me ires? pedibus pulmunes


quiperhibetur prius venisset quam tu advenisti mihi.


Danista 


Haecedepol remorata med est.  Str. Siquidemistius gratia

 630

idremoratu's quod ista voluitnimium advenisti cito.


Dan. 


Ageageabsolve <me> atque argentum numerane comites morer.


St. 


Pernumeratumst.  Da. Tenecruminam: huc inde.  St. Sapienter venis.


opperiredum effero ad te argentum.  Dan. Matura.  Str. Domist.


Ep. 


Satinego oculis utilitatem optineo sincere an parum?

 635

videonego Telestidem tePeriphanai filiam


exPhilippa matre natam ThebisEpidauri satam?


Telestis 


Quistu homo esqui meum parentum nomen memoras et meum?


Ep. 


Nonme nosti?  Tel. Quod quidem nunc veniat inmentem mihi.


Ep. 


Nonmeministi me auream ad te afferre natali die

 640

lunulamatque anellum aureolum in digitum?  Tel. Meminimi homo.


tuneis es?  Ep. Ego sumet istic fraterqui temercatusttuos.


... ...alia matreuno patre.


Tel. 


Quidpater meus? vivit?  Ep. Animo liquido ettranquillo estace.


Tel. 


Dime ex perdita servatam cupiuntsi vera autumas.


Ep. 

 645

Nonhabeo ullam occasionemut apud te falsa fabuler.


Stratippocles 


Accipeargentum hocdanista. hic sunt quadraginta minae.


siquiderit dubiumimmutabo.  Dan. Bene fecistibene vale.


Str. 


Nuncenim tu mea es.  Tel. Soror quidem edepolut tu aeque scias.


salvefrater.  Str. Sanan haec est?  Ep. Sanasi appellat suom.


S. 

 650

Quid?ego modo <amator sum> huic frater factusdum intro eo atqueexeo?


Ep. 


Quodboni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas.


Str. 


Perdidistiet repperisti mesoror.  Ep. Stultu'stace.


tibiquidem quod ames domi praestostfidicinaopera mea;


etsororem in libertatem idem opera concilio mea.


Str. 

 655

Epidicefateor  Ep. Abi intro ac iube huic aquamcalefieri;


ceterahaec posterius faxo scibisubi erit otium.


Str. 


Sequerehac mesoror.  Ep. Ego ad vos Thesprionemiussero


huctransire. sed mementosi quid saevibunt senes


suppetiasmihi cum sorore ferre.  Str. Facile istucerit.


Ep. 

 660

Thesprioexi istac per hortumadfer domum auxilium mihi


magnastres. minoris multo facio quam dudum senes.


remeabointrout accurentur advenientes hospites.


eademhaec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.


nonfugiodomi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi

 665

pedibussese provocatum. abeo intronimis longum loquor.




Atto 5Scena 2

Periphanes 



Satineillic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos


habet?  Apoecides Immoedepol tu quidem miserum med habes miseris modis.


Per. 


Tacesismodo sine me hominem apisci.  Ap. Dicoego tibi iamut scias:


aliumtibi te comitem meliust quaerere; itadum te sequor

 670

lassitudineinvaserunt misero in genua flemina.


Per. 


Quotillic homo hodie me exemplis ludificatust atque te


utillic autem exenteravit mihi opes argentarias!


Ap. 


Apageillum a menam ille quidem Volcani iratist filius:


quaquatangitomne amburitsi astesaestu calefacit.


Epidicvs 

 675

Duodecimdeis plus quam in caelo deorumst immortalium


mihinunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.


quidquidego malefeciauxilia mi et suppetiae sunt domi


apolactizoinimicos omnis.  Per. Vbi illum quaeramgentium?


Ap. 


Dumsine me quaerasquaeras mea causa vel medio in mari.


Ep. 

 680

Quidme quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.


numte fuginum ab domo apsumnum oculis concessi tuis?


... ......


nectibi supplico. vincire vis? emostendo manus;


tuhabes loraego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.


Per. 

 685

Ilicetvadimonium ultro mi hic facit.  Ep. Quincolligas?


Ap. 


Edepolmancipium scelestum.  Ep. Te profectoApoecides


nilmoror mihi deprecari.  Ap. Facile exorasEpidice.


Ep. 


Ecquidagis?  Per. Tuon arbitratu?  Ep. Meohercle vero atque hau tuo


colligandaehaec sunt tibi hodie.  Per. At non lubetnon colligo.


Ap. 

 690

Tragulamin te inicere adornatnescio quam fabricam facit.


Ep. 


Tibimoram faciscum ego solutus asto. ageinquamcolliga.


Per. 


Atmihi magis lubet solutum te rogitare.  Ep. Atnil scies.


Per. 


Quidago?  Ap. Quid agas? mos geratur.  Ep. Frugies tu homoApoecides.


Per. 


Cedomanus igitur.  Ep. Morantur nihil. atquearte colliga.


Per. 

 695

Nihilmoror.  Ep. Obnoxiose.  Per. Factoopere arbitramino.


Ep. 


Benehoc habet. age nunciam ex me exquirerogita quod lubet.


Per. 


Quafiducia ausu's primumquae emptast nudiustertius


filiammeam dicere esse?  Ep. Libuit: ea fiducia.


Per. 


Aintu? libuit?  Ep. Aio. vel da pignusni easit filia.


Per. 

 700

Quamnegat novisse mater?  Ep. Ni ergo matrisfilia est


inmeum nummumin tuom talentum pignus da.  Per. Enimistaec captiost.


sedquis east mulier?  Ep. Tui gnati amicautomnem <rem> scias.


Per. 


Dedintibi minas triginta ob filiam?  Ep. Fateordatas


eteo argento illam me emisse amicam fili fidicinam

 705

protua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.


Per. 


Quomodo me ludos fecisti de illa conducticia


fidicina?  Ep. Factumhercle veroet recte factum iudico.


Per. 


Quidpostremo argento factum est quod dedi?  Ep. Dicamtibi:


nequemalo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.


Per. 

 710

Quordare ausu's?  Ep. Quia mi libitumest.  Per. Quae haecmalumimpudentiast?


Ep. 


Etiaminclamitor quasi servos?  Per. Cum tu eslibergaudeo.


Ep. 


Meruiut fierem.  Per. Tu meruisti?  Ep. Viseintro: ego faxo scies


hocita esse.  Per. Quid est negoti?  Ep. Iamipsa res dicet tibi.


abimodo intro.  Ap. Einon illuctemerest.  Per. Adserva istumApoecides.


Ap. 

 715

QuidillucEpidiceest negoti?  Ep. Maximahercle iniuria


vinctusastocuius haec hodie opera inventast filia.


Ap. 


Aintu te illius invenisse filiam?  Ep. Inveniet domi est.


sedut acerbum estpro bene factis cum mali messim metas.


Ap. 


Quamnehodie per urbem uterque sumus defessi quaerere?


Ep. 

 720

Egosum defessus reperirevos defessi quaerere.


Per. 


Quidisti oratis opere tanto? mi <orandum> esse intellego


utliceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.


Ep. 


Neattigas.  Per. Ostendevero.  Ep. Nolo.  Per. Nonaequom facis.


Ep. 


Numquamhercle hodienisi supplicium mihi dasme solvi sinam.


Per. 

 725

Optumumatque aequissumum oras. soccostunicampallium


tibidabo.  Ep. Quid deindeporro?  Per. Libertatem.  Ep. Atpostea?


novoliberto opus est quod pappet.  Per. Dabiturpraebebo cibum.


Ep. 


Numquamhercle hodienisi me orassissolves.  Per. OroteEpidice


mihiut ignoscassiquid imprudens culpa peccavi mea.

730

atob eam rem liber esto.  Ep. Invitus do hancveniam tibi


nisinecessitate cogar. solve sanesi lubet.


Poeta 


Hicis homo est qui libertatem malitia invenit sua.


plauditeet valete. lumbos porgite atque exsurgite.