Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


T.Macci Plauti


MilesGloriosus

I.i
PyrgopolynicesCurate ut splendor meo sit clupeo clarior
quam solis radii esseolim quom sudumst solent
utubi usus veniatcontra consertamanu
praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
nam ego hancmachaeram mihi consolari volo                    5
nelamentetur neve animum despondeat
quia se iam pridem feriatamgestitem
quae misera gestit ~ et fratrem facere ex hostibus.
sedubi Artotrogus hic est? Artotrogvs Stat propter virum
fortematque fortunatum et forma regia;                    10
tumbellatorem--Mars haud ausit dicere
neque aequiperare suas virtutesad tuas.
Pyrg. Quemne ego servavi in campisCurculioniis
ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
eratimperator summusNeptuni nepos?                    15
Art.Memini. nempe illum dicis cum armis aureis
cuius tu legionesdifflavisti spiritu
quasi ventus folia aut paniculumtectorium.
Pyrg. Istuc quidem edepol nihil est. Art.Nihil hercle hoc quidemst
praeut alia dicam--quae tu numquamfeceris.                    20
periurioremhoc hominem si quis viderit
aut gloriarum pleniorem quam illicest
me sibi habetoego me mancupio dabo;
nisi unumepityrumestur insanum bene.
Pyrg. Vbi tu es? Art. Eccum.edepol vel elephanto in India                    25
quopacto ei pugno praefregisti bracchium.
Pyrg. Quidbracchium? Art. Illud dicere voluifemur.
Pyrg. Atindiligenter iceram. Art. Pol si quidem
conisus essespercoriumper viscera
perque os elephanti transmineretbracchium.                    30
Pyrg.Nolo istaec hic nunc. Art. Ne hercle operae pretiumquidemst
mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.
venter creatomnis hasce aerumnas: auribus
peraurienda suntne dentesdentiant
et adsentandumst quidquid hicmentibitur.                    35
Pyrg.Quid illuc quod dico? Art. Ehemscio iam quid visdicere.
factum hercle estmemini fieri. Pyrg. Quid id est?Art. Quidquid est.
Pyrg. Habes--Art. Tabellasvis rogare? habeoet stilum.
Pyrg. Facete advortis tuomanimum ad animum meum.
Art. Novisse mores tuos me meditatedecet                    40
curamqueadhibereut praeolat mihi quod tu velis.
Pyrg. Ecquidmeministi? Art. Memini: centum in Cilicia
et quinquagintacentum in Scytholatronia
triginta Sardossexaginta Macedones
~sunt homines quos tu occidisti uno die.                    45
Pyrg.Quanta istaec hominum summast? Art. Septem milia.
Pyrg.Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
Art. At nulloshabeo scriptos: sic memini tamen.
Pyrg. Edepol memoria esoptuma. Art. Offae monent.
Pyrg. Dum tale faciesquale adhucassiduo edes                    50
communicabosemper te mensa mea.
Art. Quid in Cappadociaubi tuquingentos simul
ni hebes machaera foretuno ictuoccideras?
Pyrg. At peditastelli quia erantsiviviverent.
Art. Quid tibi ego dicamquod omnes mortalessciunt                    55
Pyrgopolynicemte unum in terra vivere
virtute et forma et factisinvictissumum?
amant ted omnes mulieresneque iniuria
qui sistam pulcher; vel illae quae here pallio
me reprehenderunt. Pyrg.Quid eae dixerunt tibi?                    60
Art.Rogitabant: 'hicine Achilles est?' inquit mihi.
'immo eius frater'inquam 'est'. ibi illarum altera
'ergo mecastor pulcher est'inquit mihi
'et liberalis. vide caesaries quam decet.
ne illaesunt fortunatae quae cum isto cubant.'                    65
Pyrg.Itane aibant tandem? Art. Quaen me ambae obsecraverint
utte hodie quasi pompam illa praeterducerem?
Pyrg. Nimiastmiseria nimis pulchrum esse hominem. Art. Immo itast.
molestaesunt: orantambiuntexobsecrant
videre ut liceatad sesearcessi iubent                    70
uttuo non liceat dare operam negotio.
Pyrg. Videtur tempusesseut eamus ad forum
ut in tabellis quos consignavi hicheri
latronesibus denumerem stipendium.
nam rex Seleucus meopere oravit maxumo                    75
utsibi latrones cogerem et conscriberem.
regi hunc diem mihi operamdecretumst dare.
Art. Age eamus ergo. Pyrg.Sequiminisatellites.--
II.i
PalaestrioMihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas
si ad auscultandumvostra erit benignitas;                    80
quiautem auscultare noletexsurgat foras
ut sit ubi sedeat ille quiauscultare volt.
nunc qua adsedistis causa in festivoloco
comoediai quam nos acturi sumus
et argumentum et nomenvobis eloquar.                    85
AlazonGraece huic nomen est comoediae
id nos Latine gloriosumdicimus.
hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus
qui hincad forum abiitgloriosusimpudens
stercoreusplenus periuriatque adulteri.                    90
aitsese ultro omnis mulieres sectarier:
is deridiculostquaquainceditomnibus.
itaque hic meretriceslabiis dum ductanteum
maiorem partem videas valgis saviis.
nam ego hau diu apudhunc servitutem servio;                    95
idvolo vos scirequo modo ad hunc devenerim
in servitutem ab eo cuiservivi prius.
date operamnam nunc argumentum exordiar.
eraterus Athenis mihi adulescens optumus;
is amabat meretricem * *matre Athenis Atticis                    100
etilla illum contra; qui est amor cultu optumus.
is publice legatusNaupactum fuit
magnai rei publicai gratia.
interibi hic milesforte Athenas advenit
insinuat sese ad illam amicam eri~                    105
occepiteius matri suppalparier
vinoornamentis opiparisqueobsoniis
itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.
ubiprimum evenit militi huic occasio
sublinit os illi lenaematrimulieris                    110
quamerus meus amabat; nam is illius filiam
conicit in navem miles clammatrem suam
eamque huc invitam mulierem in Ephesum advehit.
ubiamicam erilem Athenis avectam scio
ego quantum vivos possum mihinavem paro                    115
inscendout eam rem Naupactum ad erum nuntiem.
ubi sumus provecti in altumfit quod <di> volunt
capiunt praedones navem illam ubivectus fui:
prius perii quam ad erum veniquo ire occeperam.
ille<qui> me cepit dat me huic donomiliti.                    120
hicpostquam in aedis me ad se deduxit domum
video illam amicamerilemAthenis quae fuit.
ubi contra aspexit meoculis mihisignum dedit
ne se appellarem; deindepostquam occasioest
conqueritur mecum mulier fortunassuas:                    125
aitsese Athenas fugere cupere ex hac domu
sese illum amare meumerumAthenis qui fuit
neque peius quemquam odisse quam istummilitem.
ego quoniam inspexi mulieris sententiam
cepitabellasconsignaviclanculum                    130
dedimercatori cuidamqui ad illum deferat
meum erumqui Athenisfueratqui hanc amaverat
ut is huc veniret. is non sprevitnuntium;
nam et venit et is in proximo hic devertitur
apud suompaternum hospitemlepidum senem;                    135
isqueilli amanti suo hospiti morem gerit
nosque opera consilioqueadhortaturiuvat.
itaque ego paravi hic intus magnasmachinas
qui amantis una inter se facerem convenas.
nam unumconclaveconcubinae quod dedit                    140
milesquo nemo nisi eapse inferret pedem
in eo conclavi ego perfodiparietem
qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;
et senesciente hoc feci: is consilium dedit.
nam meus conservos est homohaud magni preti                    145
quemconcubinae miles custodem addidit.
ei nos facetis fabricis etdoctis dolis
glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita
faciemusut quod viderit ne viderit.
et mox ne erretishaec duarum hodievicem                    150
<suam>et hinc et illinc mulier feret imaginem
atque eadem eritverumalia esse adsimulabitur.
ita sublinetur os custodi mulieris.
sedforis concrepuit hinc a vicino sene;
ipse exit: hic illest lepidusquem dixi senex.                    155
II.ii
PeriplectomenvsNi hercle diffregeritis talos posthac quemque in tegulis
videritisalienumego vostra faciam latera lorea.
mi equidem iam arbitrivicini suntmeae quid fiat domi
ita per impluvium introspectant. nunc adeo edico omnibus:
quemque a milite hoc videritishominem in nostris tegulis                    160
extraunum Palaestrionemhuc deturbatote in viam.
quod ille gallinamaut columbam se sectari aut simiam
dicatdisperiistis ni usque admortem male mulcassitis.
atque adeo ut ne legi fraudem faciantaleariae
adcuratote ut sine talis domi agitentconvivium.                    165
Pal.Nescio quid malefactum a nostra hic familiastquantum audio:
itahic senex talos elidi iussit conservis meis;
sed me excepit:nihili facioquid illis faciat ceteris.
adgrediar hominem. Per.Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?
Pal. Quid agisPeriplectomene? Per. Hau multos hominessioptandum                    170
                    foret
nuncvidere et convenire quam te mavellem. Pal. Quid est?
quidtumultuas cum nostra familia? Per. Occisi sumus.
Pal.Quid negotist? Per. Res palamst. Pal. Quae res palamst?Per. De
                    tegulis
modonescio quis inspectavit vestrum familiarium
per nostrum impluviumintus apud nos Philocomasium atquehospitem                    175
osculantis.Pal. Quis homo id vidit? Per. Tuos conservos. Pal.Quis is
                    homost?
Per.Nescioita abripuit repente sese subito. Pal. Suspicor
meperiisse. Per. Vbi abitconclamo: 'heus quid agis tu' inquam'in
                    tegulis?'
illemihi abiens ita respondit 'se sectari simiam.'
Pal. Vaemihi miseroquoi pereundumst propter nihilibestiam.                    180
sedPhilocomasium hicine etiam nunc est? Per. Quom exibamhicerat.
Pal. I sisiube transire huc quantum possitse utvideant domi
familiaresnisi quidem illa nos voltqui servisumus
propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.
Per.Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis. Pal. Volo. hoc eidicito:                    185
profectout ne quoquam de ingenio degrediaturmuliebri                    185a
earumqueartem et disciplinam optineat colere. Per. Quem ad modum?
Pal.Vt eumqui hic se viditverbis vincatne is se viderit.
siquidemcentiens hic visa sittamen infitias eat.
os habetlinguamperfidiammalitiam atque audaciam
confidentiamconfirmitatemfraudulentiam.                    189a
quiarguat seeum contra vincat iureiurando suo:
domi habet animumfalsiloquomfalsificumfalsiiurium
domi dolosdomi delenificafactadomi fallacias.
nam mulier holitori numquam supplicatsiquast mala:
domi habet hortum et condimenta ad omnis moresmaleficos.
Per. Ego istaecsi erit hicnuntiabo. sed quidestPalaestrio                    195
quodvolutas tute tecum in corde? Pal. Paulisper tace
dum egomihi consilia in animum convoco et dum consulo
quid agamquemdolum doloso contra conservo parem
qui illam hic viditosculantemid visum ut ne visum siet.
Per. Quaere: egohinc abscessero aps te huc interim. illuc sisvide                    200
quemad modum adstititsevero fronte curans cogitans.
pectus digitispultatcor credo evocaturust foras;
ecce avortit: nixus laevo infemine habet laevam manum
dextera digitis rationem computatferit femur
dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegresuppetit.                    205
concrepuitdigitis: laborat; crebro commutat status
eccere autem capitenutat: non placet quod repperit.
quidquid estincoctum nonexprometbene coctum dabit.
ecce autem aedificat: columnam mentosuffigit suo.
apagenon placet profecto mi illaecaedificatio;                    210
namos columnatum poetae esse indaudivi barbaro
cui bini custodessemper totis horis occubant.
eugeeuscheme hercle astitit etdulice et comoedice;
numquam hodie quiescet prius quam id quodpetit perfecerit.
habet opinor. age si quid agisvigilane somnostude                    215
nisiquidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.
tibi ego dico. anheri maduisti? heus te adloquorPalaestrio:
vigila inquamexpergiscere inquamlucet hoc inquam. Pal. Audio.
Per.Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule
arripeopem auxiliumque ad hanc rem: propere hocnon placidedecet.                    220
antevenialiqua aut tu aliquosum circumduce exercitum
coge in obsidiumperduellisnostris praesidium para;
interclude inimiciscommeatumtibi muni viam
qua cibatus commeatusque ad te etlegiones tuas
tuto possit pervenire: hanc rem ageres subitariaest.                    225
[repericomminiscerecedo calidum consilium cito
quae hic sunt visa utvisa ne sintfacta ut facta ne sient.
magnam illic homo remincipissitmagna munit moenia.]
tu unus si recipere hoc ad tedicisconfidentiast
nos inimicos profligare posse. Pal.Dico et recipio                    230
adme. Per. Et ego impetrare dico id quod petis. Pal. Atte Iuppiter
bene amet. Per. Auden participare me quodcommentu's? Pal. Tace
dum in regionem astutiarum mearum teinducout scias
iuxta mecum mea consilia. Per. Salva sumesindidem.
Pal. Erus meus elephanti corio circumtentustnonsuo                    235
nequehabet plus sapientiai quam lapis. Per. Ego istuc scio.
Pal.Nunc sic rationem incipissohanc instituam astutiam
utPhilocomasio huc sororem geminam germanam alteram
dicam Athenisadvenisse cum amatore aliquo suo
tam similemquam <lacte>lactist; apud <te> eos hicdevortier                    240
dicamhospitio. Per. Euge eugelepidelaudo commentum tuom.
Pal.Vt si illic concriminatus sit advorsum militem
meus conservoseamvidisse hic cum alieno oscularier
eam arguam vidisse apud tecontra conservom meum
cum suo amatore amplexantem atqueosculantem. Per. Immo optume.                    245
idemego dicamsi <ex> me exquiret miles. Pal. Sedsimillimas
dicito esseet Philocomasio id praecipiendum est utsciat
ne titubetsi exquiret ex ea miles. Per. Nimisdoctum dolum.
sed si ambas videre in uno miles conciliovolet
quid agimus? Pal. Facilest: trecentae possunt causaeconligi:                    250
'nondomistabiit ambulatumdormitornaturlavat
prandetpotat:occupatastoperae non estnon potest'
quantum vis prolationumdum modo hunc prima via
inducamusvera ut esse credat quaementibimur.
Per. Placet ut dicis. Pal. Intro abiergoet si isti est mulieream                    255
                    iube
citodomum transireatque haec ei dice monstra praecipe
ut teneatconsilia nostraquem ad modum exorsi sumus
de gemina sorore.Per. Docte tibi illam perdoctam dabo.
numquid aliud? Pal.Intro ut abeas. Per. Abeo.--Pal. Et quidem egoibo
                    domum
atquehominem investigando operam huic dissimulabiliterdabo                    260
quifuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam.
nam ille nonpotuit quin sermone suo aliquem familiarium
participaverit deamica erisese vidisse eam
hic in proximo osculantem cum alienoadulescentulo.
novi morem: egomet tacere nequeo solus quodscio.                    265
siinvenio qui viditad eum vineas pluteosque agam:
res paratastvipugnandoque hominem caperest certa res.
si ita non reperioiboodorans quasi canis venaticus
usque donec persecutus volpem erovestigiis.
sed fores crepuerunt nostraeego voci moderabormeae;                    270
namillic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.
II.iii
SceledrvsNisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis
certo edepolscio me vidisse hic proxumae viciniae
Philocomasium erilem amicamsibi malam rem quaerere.
Pal. Hic illam vidit osculantemquantum hunc audivi loqui.                    275
Scel.Quis hic est? Pal. Tuos conservos. quid agisSceledre? Scel.Te
                    Palaestrio
volupest convenisse. Pal. Quid iam? aut quid negotist? facsciam.
Scel. Metuo--Pal. Quid metuis? Scel.Ne hercle hodiequantumhic
                    familiariumst
maxumumin malum cruciatumque insuliamus. Pal. Tu sali
solusnamego istam insulturam et desulturam nilmoror.                    280
Scel.Nescis tu fortasseapud nos facinus quod natumst novom.
Pal.Quod id est facinus? Scel. Impudicum. Pal. Tute sciassoli tibi
mihi ne dixisscire nolo. Scel. Non enim faciamquin scias.
simiam hodie sum sectatus nostram in horumtegulis.
Pal. EdepolSceledrehomo sectatu's nihilinequam bestiam.                    285
Scel.Di te perdant. Pal. Te istuc aequom--quoniam occepistieloqui.
Scel. Forte fortuna per impluvium huc despexi inproxumum
atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cumaltero
nescio quo adulescente. Pal. Quod egoSceledrescelus ex te audio?
Scel. Profecto vidi. Pal. Tutin?Scel. Egomet duobus his oculis                    290
                    meis.
Pal.Abinon verisimile dicisneque vidisti. Scel. Numtibi
lippus videor? Pal. Medicum istuc tibi meliustpercontarier.
verum enim tu istamsi te di amenttemere hautollas fabulam:
tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalemhinc creas.
nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciternisisupprimis                    295
tuomstultiloquium. Scel. Qui vero dupliciter? Pal. Dicamtibi.
primumdumsi falso insimulas Philocomasiumhocperieris;
iterumsi id verumsttu ei custos additus <eo>perieris.
Scel. Quid fuat menescio: haec me vidisse egocerto scio.
Pal. Pergininfelix? Scel. Quid tibivis dicam nisi quod viderim?                    300
quinetiam nunc intus hic in proxumost. Pal. Eho an nondomist?
Scel. Viseabi intro tutenam ego mi iam nilcredi postulo.
Pal. Certum est facere.--Scel. Hic teopperiar; eadem illi insidias dabo
quam mox horsum ad stabulumiuuenix recipiat se <a> pabulo.
quid ego nunc faciam?custodem me illi miles addidit:                    305
nuncsi indicium faciointerii; si taceo<interii> tamen
sihoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius?
dum ego integulis sumillaec sese ex hospitio edit foras;
edepol facinusfecit audax. hocine si miles sciat
credo hercle has sustollataedis totas atque hunc in crucem.                    310
herclequidquid estmussitabo potius quam inteream male;
non ego possumquae ipsa sese venditat tutarier.
Pal. SceledreSceledrequis homo in terra te alter est audacior?
quis magis dis inimicisnatus quam tu atque iratis? Scel. Quid est?
Pal.Iuben tibi oculos exfodiriquibus id quod nusquam estvides?                    315
Scel.Quidnusquam? Pal. Non ego tuam empsim vitam vitiosanuce.
Sc. Quid negotist? Pal. Quid negoti sit rogas?Sc. Cur non rogem?
Pal. Non tu tibi istampraetruncari linguam largiloquam iubes?
Scel. Quam ob remiubeam? Pal. Philocomasium eccam domiquam in proxumo
vidisseaibas te osculantem atque amplexantem cumaltero.                    320
Scel.Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.
Pal. Quid iam?Scel. Quia luscitiosu's. Pal. Verberoedepol tuquidem
caecusnon luscitiosu's. nam illa quidem * domi.
Scel.Quiddomi? Pal. Domi hercle vero. Scel. Abiludisme
                    Palaestrio.
Pa.Tum mihi sunt manus inquinatae. Sc. Qui dum? Pa. Quialudo luto.                    325
Scel.Vae capiti tuo. Pal. <Tuo> istucSceledrepromittofore
nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.
sed foresconcrepuerunt nostrae. Scel. At ego ilico observo foris;
namnihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.
Pal.Quin domi eccam. nescio quae teSceledrescelerasuscitant.                    330
Scel.Mihi ego videomihi ego sapio<mihi> ego credo plurumum:
mehomo nemo deterrebitquin ea sit in his aedibus.
hic obsistamneimprudenti huc ea se subrepsit mihi.
Pal. Meus illic homoestdeturbabo iam ego illum de pugnaculis.
vin iam faciamutstultividum * fateare? Scel. Ageface.                    335
Pal.Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? Scel.Volo.
Pal. Nempe tu istic ais esse erilem concubinam? Scel.Atque arguo
eam me vidisse osculantem hic intus cum alienoviro.
Pal. Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis?Scel. Scio.
Pal. Neque solarium neque hortumnisiper impluvium? Scel. Scio.                    340
Pal.Quid nunc? si ea domistsi faciout eam exire hinc videasdomo
dignun es verberibus multis? Scel. Dignus. Pal.Serva istas fores
ne tibi clam se subterducat istinc atque huctranseat.
Scel. Consilium est ita facere. Pal. Pedeego iam illam huc tibi sistam
                    inviam.--
Scel. Agedum ergo face. volo scireutrum egon idquod vidi viderim                    345
anillic faciatquod facturum dicitut ea sit domi.
nam ego quidemmeos oculos habeo nec rogo utendos foris.
sed hic illisubparasitatur semperhic eae proxumust
primus ad cibum vocaturprimo pulmentum datur;
nam illic noster est fortasse circitertriennium                    350
nequecuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia.
sed ego hocquod agoid me agere oportethoc observare ostium.
sic obsistam.hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.
II.iv
Pal.Praecepta facito ut memineris. Philocomasivm Totiens moneremirumst.
Pal. At metuo ut satis sis subdola. Phil.Cedo vel decemedocebo                    355
minimemalas ut sint malaemihi solae quod superfit.
Pal. Agenunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam.
quid ais tuSceledre? Scel. Hanc rem gero. habeo aurisloquerequidvis.
Pal. Credo ego istoc extemplo tibi esse eundumactutum extra portam
dispessis manibuspatibulum quom habebis.Scel. Quamnam ob rem?                    360
Pal.Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? Scel. Prodi
                    immortales
ericoncubinast haec quidem. Pal. Mihi quoque pol ita videtur.
agenunciamquando lubet--Scel. Quid agam? Pal. Perirepropera.
Phil. Vbi iste est bonus servosqui probri memaxumi innocentem
falso insimulavit? Pal. Em tibihic mihidixit tibi quae dixi.                    365
Phil.Tun me vidisse in proxumo hicscelesteais osculantem?
Pal.Atque cum alieno adulescentulo dixit. Scel. Dixi herclevero.
Ph. Tun me vidisti? S. Atque his quidem hercleoculis. Ph. Carebis
                    credo
quiplus vident quam quod vident. Scel. Numquam hercledeterrebor
quin viderim id quod viderim. Phil. Ego stultaet mora multum                    370
quaecum hoc insano fabulerquem pol ego capitis perdam.
Scel.Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum;
ibi mei suntmaiores sitipateravosproavosabavos.
non possunt mihiminaciis tuis hisce oculi exfodiri.
sed paucis verbis te voloPalaestrio. opsecro te                    375
undeexit haec? Pal. Vnde nisi domo? Scel. Domo? Pal.Me viden? Scel.
                    Tevideo.
nimis mirumst facinusquo modo haec hinc huc transirepotuit;
nam certo neque solariumst apud nos neque hortusullus
neque fenestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intusvidi.
Pal. Perginscelesteintendere hanc arguere? Phil. Ecastorergo                    380
mihau falsum evenit somniumquod noctu hac somniavi.
Pal. Quidsomniasti? Phil. Ego eloquar. sed amabo advortite animum.
hacnocte in somnis mea soror geminast germana visa
venisse Athenis inEphesum cum suo amatore quodam;
ei ambo hospitio huc in proxumummihi devortisse visi.                    385
Pal.Palaestrionis somnium narratur. perge porro.
Phil. Ego laeta visaquia soror venissetpropter eandem
suspicionem maximam sum visasustinere.
nam arguere in somnis me meus mihi familiarisvisust
me cum alieno adulescentuloquasi nunc tuesseosculatam                    390
quomilla osculata mea soror gemina esset suompte amicum.
id meinsimulatam perperam falsum esse somniavi.
Pal. Satin eademvigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?
eu hercle praesenssomnium. abi intro et comprecare.
narrandum ego istuc militicensebo. Phil. Facere certum est                    395
nequeme quidem patiar probri falso impune insimulatam.--
Scel. Timeoquid rerum gesserimita dorsus totus prurit.
Pal. Scin teperiisse? Scel. Nunc quidem domi certo est. certa res est
nuncnostrum observare ostiumubi ubist. Pal. AtSceledrequaeso
utad id exemplum somnium quam similesomniavit                    400
atqueut tu suspicatus es eam vidisse osculantem.
Scel. Nescio quidcredam egomet mihi iamita quod vidisse credo
me id iam nonvidisse arbitror. Pal. Ne tu hercle seroopinor
resipisces: siad erum haec res prius ~ deveneritperibis pulchre.
Scel. Nuncdemum experiormi ob oculos caliginemopstitisse.                    405
Pal.Dudum edepol planum est id quidemquae hic usque fuerit intus.
Scel.Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eametsi vidi.
Pal. Ne tuedepol stultitia tua nos paene perdidisti:
dum te fidelem facereero voluistiabsumptu's paene.
sed fores vicini proxumicrepuerunt. conticiscam.                    410
II.v
Phil.Inde ignem in aramut Ephesiae Dianae laeta laudes
gratesque agameique ut Arabico fumificem odore amoene
quom me in locisNeptuniis templisque turbulentis
servavitsaevis fluctibus ubisum adflictata multum.
Scel. Palaestrioo Palaestrio. Pal. OSceledreSceledrequid vis?                    415
Scel.Haec mulierquae hinc exit modoestne erilisconcubina
Philocomasiuman non est ea? Pal. Hercle opinoreavidetur.
sed facinus mirum estquo modo haec hinc huc transirepotuit
si quidem east. Scel. An dubium tibi est eam esse hanc?Pal. Ea videtur.
Scel. Adeamusappellemus. heusquid istuc estPhilocomasium?                    420
quidtibi istic in istisce aedibus debeturquid negotist?
quid nunctaces? tecum loquor. Pal. Immo edepol tute tecum;
nam haec nilrespondet. Scel. Te adloquorviti probrique plena
quae circumvicinos vagas. Phil. Quicum tu fabulare?
Scel. Quicum nisi tecum?Phil. Quis tu homo esaut mecum quid est                    425
                    negoti?
Scel.Me rogas homo qui sim? Phil. Quin ego hoc rogem quod nesciam?
Pal.Quis ego sum igitursi hunc ignoras? Phil. Mihi odiosusquisquis
                    es
ettu et hic. Sc. Non nos novisti? Ph. Neutrum. Sc. Metuo maxume
Pal.Quid metuis? Scel. Enim ne <nos> nosmet perdiderimususpiam;
nam nec te neque me novisse ait haec. Pal. Persectari hicvolo                    430
Sceledrenos nostri an alieni simusne dum quispiam
nos vicinorumimprudentis aliquis immutaverit.
Scel. Certe equidem noster sum.Pal. Et pol ego. quaeris tumulier
                    malum.
tibiego dicoheusPhilocomasium. Phil. Quae te intemperiae tenent
quime perperam perplexo nomine appelles? Pal.Eho                    435
quisigitur vocare? Phil. Diceae nomen est. Scel. Iniuria es
falsumnomen possiderePhilocomasiumpostulas;
ędikow es tunondika¤aet meo ero facis iniuriam.
Phil. Egone? Scel.Tu<ne>. Phil. Quae heri Athenis Ephesumadveni
                    vesperi
cummeo amatoreadulescente Atheniensi? Pal. Dic mihi                    440
quidhic tibi in Epheso est negoti? Phil. Geminam germanam meam
hicsororem esse indaudivieam veni quaesitum. Scel. Mala es.
Phil.Immo ecastor stulta multumquae vobiscum fabuler.
abeo. Scel.Abire non sinam te. Phil. Mitte. Scel. Manifestaria es.
nonomitto. Phil. At iam crepabunt mihi manusmalaetibi                    445
nisime omittis. Scel. Quidmalumastas? quin tenes altrinsecus?
Pal.Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio
an ista non sitPhilocomasium atque alia eius similis sit?
Phil. Mittis me an nonmittis? Scel. Immo vi atque invitam ingratiis
nisi voluntateibisrapiam te domum. Phil. Hosticum hocmihi                    450
domiciliumestAthenis domus est Atticis; ego istam domum
neque moror nequevos qui homines sitis novi neque scio.
Scel. Lege agito: tenusquam mittamnisi das firmatam fidem
te hucsi omiserointroituram. Phil. Vi me cogisquisquis es.
do fidemsi omittisistome intro ituram quo iubes.                    455
Sc.Ecce omitto. Ph. At ego abeo missa.--Sc. Muliebri fecit fide.
Pal.Sceledremanibus amisisti praedam. tam east quam potis
nostraerilis concubina. vin tu facere hoc strenue?
S. Quid faciam? P.Ecfer mihi machaeram huc intus. S. Quid facies ea?
Pal. Introrumpam recta in aedis: quemque hic intusvidero                    460
cumPhilocomasio osculantemeum ego obtruncabo extempulo.
Scel.Visanest ea esse? Pal. Immo edepol plane east. Scel. Sed quomodo
dissimulabat. Pa. Abimachaeram huc ecfer. Sc. Iam faxo hicerit.--
Pal. Neque eques neque pedes profectost quisquam tantaaudacia
qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulierfacit.                    465
ututrubique orationem docte divisit suam
ut sublinitur os custodicautoconservo meo.
nimis beat quod commeatus transtinet transparietem.
Scel. HeusPalaestriomachaera nihil opust. Pal. Quidiamaut quid est?
S. Domi eccam erilem concubinam. P. Quiddomi?S. In lecto cubat.                    470
Pal.Edepol ne tu tibi malam rem repperistiut praedicas.
Scel. Quidiam? Pal. Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo.
Scel.Magis hercle metuo. Pal. Sed numquam quisquam faciet quinsoror
istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hicvideras.
Scel. Id quidem palam est eam esseut dicis; quidpropius fuit                    475
quamut periremsi elocutus essem ero? Pal. Ergosi sapis
mussitabis:plus oportet scire servom quam loqui.
ego abeo a tene quid tecumconsili commisceam
atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbaenon placent.
erus si venietsi me quaerethic ero: hinc mearcessito.--                    480
II.vi
SceledrvsSatin abiit ille neque erile negotium
plus curatquasi nonservitutem serviat?
certo illa quidem hic nunc intus est inaedibus
nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
certum estnunc observationi operam dare.                    485
Periplectomenvsnon hercle hisce homines me maremsed feminam
vicini rentur esseservi militis:
ita me ludificant. meamne hic invitamhospitam
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo
tractatamet ludificatamingenuam et liberam?                    490
Scel.Perii herclehic ad me recta habet rectam viam.
metuoillaecmihi res ne malo magno fuat
quantum hunc audivi facere verborumsenem.
Per. Accedam ad hominem. tunSceledrehicscelerumcaput
meam ludificavisti hospitam ante aedismodo?                    495
Scel.Vicineausculta quaeso. Per. Ego auscultem tibi?
Scel. Expurigarevolo me. Per. Tun te expuriges
qui facinus tantum tamque indignumfeceris?
an quia latrocinaminiarbitramini
quidvis licerefacere vobisverbero?                    500
Scel.Licetne? Per. At ita me di deaeque omnis ament
nisi mihisupplicium virgeum de te datur
longum diutinumquea mane advesperum
quod meas confregisti imbricis et tegulas
ibi dumcondignam te sectatu's simiam                    505
quodqueinde inspectavisti meum apud me hospitem
amplexum amicamquomosculabatursuam
quodque concubinam erilem insimulare aususes
probri pudicam meque summi flagiti
tum quod tractavistihospitam ante aedis meam:                    510
nisimihi supplicium stimuleum de <te> datur
dedecoris plenioremerum faciam tuom
quam magno vento plenumst undarum mare.
Scel.Ita sum coactusPeriplectomeneut nesciam
utrum me postulareprius * tecum aequom siet;                    515
nisi<si> istaec non est haec neque <haec> istastmihi
meexpurigare tibi videtur aequius;
sicut etiam nunc nescio quidviderim:
itast ista huius similis nostrai tua
siquidem noneadem est. Per. Vise ad me introiamscies.                    520
Scel.Licetne? Per. Quin te iubeo; et placide noscita.
Scel. Ita facerecertum est.--Per. HeusPhilocomasiumcito
transcurre curricuload nosita negotiumst.
postquando exierit Sceledrus a nobiscito
transcurrito ad vos rursum curriculodomum.                    525
nuncpol ego metuo ne quid infuscaverit.
si hic non videbitmulierem--aperitur foris.
Scel. Pro di immortalessimilioremmulierem
magisque eandemut pote quae non sit eademnonreor                    529-530
deosfacere posse. Per. Quid nunc? Scel. Commeruimalum.                    531
Per.Quid igitur? eanest? Scel. Etsi eastnon est ea.
Per. Vidistinistam? Scel. Vidiet illam et hospitem
complexam atqueosculantem. Per. Eanest? Scel. Nescio.
Pe. Vin scire plane? Sc.Cupio. Pe. Abi intro ad vos domum                    535
continuovide sitne istaec vostra intus. Scel. Licet
pulchre admonuisti.iam ego ad te exibo foras.--
Per. Numquam edepol hominem quemquamludificarier
magis facete vidi et magis miris modis.
sed eccumegreditur. Scel. Periplectomeneteopsecro                    540
perdeos atque homines perque stultitiam meam
perque tua genua--Per.Quid opsecras me? Scel. Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas.nunc demum scio
me fuisse excordemcaecumincogitabilem.
namPhilocomasium eccam intus. Per. Quid nuncfurcifer?                    545
vidistinambas? Scel. Vidi. Per. Erum exhibeas volo.
Scel. Meruisse equidemme maxumum fateor malum
et tuae fecisse me hospitae aioiniuriam;
sed meam esse erilem concubinam censui
cui mecustodem erus addidit miles meus.                    550
namex uno puteo similior numquam potis
aqua aquai sumi quam haec estatque ista hospita.
et me despexe ad te per impluvium tuom
fateor.Per. Quid ni fateareego quod viderim?
et ibi osculantem meumhospitem cum ista hospita                    555
vidisti?Scel. Vidi (cur negem quod viderim?)
sed Philocomasium me vidissecensui.
Per. Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti
siego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insigniteiniuriam?                    560
Scel.Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror
cum remcognosco; at non malitiose tamen
feci. Per. Immo indigne; namhominem servom suos
domitos habere oportet oculos etmanus
orationemque. Scel. Egone si post huncdiem                    565
muttiveroetiam quod egomet certo sciam
dato excruciandum me: egomet mededam tibi;
nunc hoc mi ignosce quaeso. Per. Vincam animummeum
ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.
ignoscamtibi istuc. Scel. At tibi di faciantbene.                    570
Per.Ne tu herclesi te di amentlinguam comprimes
posthacetiamillud quod scies nesciveris
nec videris quod videris. Scel. Beneme mones
ita facere certum est. sed satine oratu's? Per.Abi.
Scel. Numquid nunc aliud me vis? Per. Ne menoveris.                    575
Scel.Dedit hic mihi verba. quam benigne gratiam
fecitne iratus esset.scio quam rem gerat:
ut miles cum extemplo a foro adveniatdomum
domi comprehendar. una hic et Palaestrio
me habentvenalem: sensi et iam dudum scio.                    580
numquamhercle ex ista nassa ego hodie escam petam;
nam iam aliquoaufugiam et me occultabo aliquot dies
dum haec consilescuntturbae atque irae leniunt.
nam uni satis populo impio meruimali.--
[verum tamen de me quidquid estibo hincdomum.]                    585
Per.Illic hinc abscessit. sat edepol certo scio
occisam saepe sapereplus multo suem:
quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
namillius oculi atque aures atque opinio
transfugere ad nos. usqueadhuc actum est probe;                    590
nimiumfestivam mulier operam praehibuit.
redeo in senatum rusum; namPalaestrio
domi nunc apud me estSceledrus nunc autemstforis:
frequens senatus poterit nunc haberier.
ibo intronedum absumalter sorti defuat.--                    595
III.i
PalaestrioCohibete intra limen etiam vos parumperPleusicles
sinite meprius perspectarene uspiam insidiae sient
concilium quod haberevolumus. nam opus est nunc tuto loco
unde inimicus ne quis nostrispolia capiat consili.
nam bene consultum inconsultum estsi idinimicis usuist                    600
nequepotest quinsi id inimicis usuistobsit tibi;
[nam bene<consultum> consilium surripitur saepissime
si minus cumcura aut cautella locus loquendi lectus est.]
quippe quisirescivere inimici consilium tuom
tuopte tibi consilio occluduntlinguam et constringunt manus                    605
atqueeadem quae illis voluisti facereilli faciunt tibi.
sedspeculaborne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
nostroconsilio venator adsit cum auritis plagis.
sterilis hincprospectus usque ad ultumam est plateam probe.
evocabo. heusPeriplectomene et Pleusiclesprogredimini.                    610
PeriplectomenvsEcce nos tibi oboedientes. Pal. Facilest imperiumin
                    bonis.
sedvolo scire: eodem consilioquod intus meditati sumus
gerimusrem? Per. Magis non potest esse ad rem utibile. Pal. Immo *
quidtibiPleusicles? Plevsicles Quodne vobis placeatdispliceatmihi?
quis homo sit magis meus quam tu es? Pal. Loquere lepide etcommode.                    615
Per.Pol ita decet hunc facere. Pl. At hoc me facinus miserummacerat
meumque cor corpusque cruciat. Per. Quid id est quodcruciat? cedo.
Plevs. Me tibi istuc aetatis homini facinorapuerilia
obicereneque te decora neque tuis virtutibus;
ea teexpetere ex opibus summis mei honorisgratia                    620
mihiqueamanti ire opitulatum atque ea te facere facinora
quae istaecaetas fugere facta magis quam sectari solet:
eam pudet me tibi insenecta obicere sollicitudinem.
Pal. Novo modo tu homo amassiquidem te quicquam quod faxis pudet;
nihil amasumbra esamantis magis quam amatorPleusicles.                    625
Plevs.Hancine aetatem exercere <mei> me amoris gratia?
Per. Quidais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
tam capularistamine tibi diu videor vitam vivere?
nam equidem haud sum natusannos praeter quinquaginta et quattuor
clare oculis videopernixsum manibuspedibus mobilis.                    630
Pal.Si albicapillus hicvidetur neutiquam ab ingenio senex.
inest inhoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
Plevs. Pol id quidemexperior ita esse ut praedicasPalaestrio;
nam benignitas quidemhuius oppido adulescentula est.
Per. Immohospesmagis cumpericlum faciesmagis nosces meam                    635
comitatemerga te amantem. Plevs. Quid opus nota noscere?
Per. Vt apud <te>exemplum experiundi habeasne quaeras foris;
nam nisi qui ipseamavitaegre amantis ingenium inspicit:
et ego amoris aliquantumhabeo umorisque etiam in corpore                    639-640
nequedum exarui ex amoenis rebus etvoluptariis.                    641
velcavillator facetus vel conviva commodus
item eroneque egooblocutor sum alteri in convivio:
incommoditate abstinere me apudconvivas commodo
commemini et meae orationis iustam partempersequi                    645
etmeam partem itidem tacerequom aliena est oratio;
minimesputatorscreator sumitidem minime mucidus:
post Ephesi sumnatusnon enim in Apulis; non sum Animulas.
Pal. O lepidum senemin se si quas memorat virtutis habet
atque equidem plane educatumin nutricatu Venerio.                    650
Per.Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
neque ego umquamalienum scortum subigito in convivio
neque praeripio pulpamentumneque praevorto poculum
neque per vinum umquam ex me exoriturdiscidium in convivio:
si quis ibi est odiosusabeo domumsermonem segrego;                    655
Veneremamorem amoenitatemque accubans exerceo.
Pal. Tu quidem edepolomnis moris ad venustatem ~ vacet;
cedo tris mi hominis aurichalcocontra cum istis moribus.
Plevs. At quidem illuc aetatis qui sitnon invenies alterum
lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amicosit magis.                    660
Per.Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus
ita apudomnis comparebo tibi res bene factis frequens.
opusne erit tibiadvocato tristiiracundo? ecce me;
opusne leni? leniorem dicesquam mutum est mare
liquidiusculusque ero quam ventus estfavonius.                    665
velhilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi
pel primariumparasitum atque obsonatorem optumum;
tum ad saltandum non cinaedusmalacus aequest atque ego.
Pal. Quid ad illas artis optassissioptio eveniat tibi?
Plevs. Huius pro meritis ut referri pariterpossit gratia                    670
tibiquequibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
at tibi tantosumptui esse mihi molestumst. Per. Morus es.
nam in mala uxoreatque inimico si quid sumassumptus est
in bono hospite atqueamico quaestus est quod sumitur
et quod in divinis rebussumptumstsapienti lucrumst.                    675
deumvirtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
esbibeanimo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
liberae suntaedisliber sum autem ego: mei volo vivere.
nam mihideumvirtute dicampropter divitias meas
licuit uxorem dotatam generesummo ducere;                    680
sednolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
Pal. Cur non vis?nam procreare liberos lepidumst onus.
Per. Hercle vero liberumesse teteid multo lepidiust.
Pal. Tu homo et alteri sapienterpotis es consulere et tibi.
Per. Nam bona uxor suave ductustsisit usquam gentium                    685
ubiea possit inveniri; verum egone eam ducam domum
quae mihi numquamhoc dicat 'ememi virlanamunde tibi pallium
malacum etcalidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae
ne algeas hachieme' (hoc numquam verbum ex uxore audias)
verum prius quamgalli cantent quae me e somno suscitet                    690
dicat'dami virkalendis meam qui matrem munerem
da qui faciam ~condiatda quod dem quinquatribus
praecantriciconiectricihariolae atque haruspicae;
flagitiumstsi nil mittetur quaesupercilio spicit;
tum plicatricem clementer non potest quinmunerem;                     695
iampridemquia nihil abstuleritsuscenset ceriaria;
tum opstetrixexpostulavit mecumparum missum sibi;
quid? nutrici non missuru'squicquamquae vernas alit?'
haec atque horum similia alia damnamulta mulierum
me uxore prohibentmihi quae huius similessermones serat.                    700
Pal.Di tibi propitii suntnam hercle si istam semel amiseris
libertatemhaud facile in eundem rusum restitues locum.
Plevs. At illa lausestmagno in genere et in divitiis maxumis
liberos hominemeducaregeneri monumentum et sibi.
Per. Quando habeo multoscognatosquid opus est mihi liberis?                    705
nuncbene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
meabona in morte cognatis didaminter eos partiam.
[ei apud meaderuntme curabuntvisent quid agamecquid velim.]
prius quamlucet adsuntrogitant noctu ut somnum ceperim.
[eos pro liberishabeboqui mihi mittunt munera.]                    710
sacrificant:dant inde partem mihi maiorem quam sibi
abducunt ad exta; me adse ad prandiumad cenam vocant;
ille miserrumum se returminimumqui misit mihi.
illi inter se certant donisegomet mecummussito:
bona mea inhiantme certatim nutricant etmunerant.                    715
Pal.Nimis bona ratione nimiumque ad te <te> et tuam vitam habes:
ettibi sunt gemini et trigeminisi te bene habesfilii.
Per. Polsi habuissemsatis cepissem miseriarum e liberis:
continuoexcruciarer animi: si ei forte fuissetfebris                    719-720
censerememori; cecidissetve ebrius aut de equouspiam                    721
metueremne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
Pal. Huic hominidignum est divitias esse et diu vitam dari
qui et rem servat etse bene habet suisque amicis usui est.
Plevs. O lepidum caput. itame di deaeque amentaequom fuit                    725
deosparavisseuno exemplo ne omnes vitam viverent;
sicut mercipretium statuit qui est probus agoranomus:
quae probast merspretium ei statuitpro virtute ut veneat
quae improbastpromercis vitio dominum pretio pauperat
itidem divos dispertissevitam humanam aequom fuit:                    730
quilepide ingeniatus essetvitam ei longinquam darent
qui improbiessent et scelestiis adimerent animam cito.
si hoc paravissentet homines essent minus multi mali
et minus audacter scelestafacerent factaet postea
qui homines probi essentesset isannona vilior.                    735
Per.Qui deorum consilia culpetstultus inscitusque sit
quique eosvituperet. nunc istis rebus desisti decet.
nunc volo opsonareuthospestua te ex virtute et mea
meae domi accipiam benignelepide et lepidis victibus.
Plevs. Nihil me paenitet iam quantosumptui fuerim tibi;                    740
namhospes nullus tam in amici hospitium devorti potest
quinubitriduom continuom fueritiam odiosus siet;
verum ubi dies decemcontinuos siteast odiorum Ilias:
tam etsi dominus non invituspatiturservi murmurant.
Per. Serviendae servituti ego servosinstruxi mihi                    745
hospesnon qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
si illisaegrest mihi quod volup estmeo remigio rem gero
tamen id quododiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
nuncquod occepiopsonatum pergam. Plevs. Si certumst tibi
commodulum obsonanemagno sumptu: mihi quidvis sat est.                    750
Per.Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
[nam]proletario sermone nunc quidemhospesutere;
nam ei solentquando accubuereubi cena adpositastdicere:
'quid opus fuithoc<hospes>sumptu tanto nostra gratia?
insanivistiherclenam idem hoc hominibus sat eratdecem.'                    755
quodeorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
Pal. Fit polillud ad illud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
Per. Sedeidem homines numquam dicuntquamquam adpositumst ampliter:
'iubeillud demi; tolle hanc patinam; remove pernamnil moror;
auferillam offam porcinamprobus hic congerfrigidus                    760
removeabi aufer' neminem eorum haec adseverare audias
sed procellunt seet procumbunt dimidiatidum appetunt.
Pal. Bonus bene ut malosdescripsit mores. Per. Haud centesimam
partem dixi atqueotiumrei si sitpossum expromere.
Pal. Igitur id quod agitur~ hicprimum praeverti decet.                    765
nunchoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua
Periplectomene;nam ego inveni lepidam sycophantiam
qui admutiletur miles usquecaesariatus atque uti
huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamuscopiam
ut hic eam abducat habeatque. Per. Dari istanc rationemvolo.                    770
Pal.At ego mi anulum dari istunc tuom volo. Per. Quam ad rem usuiest?
Pal. Quando habeboigitur rationem mearum fabricarumdabo.
Per. Vtereaccipe. Pal. Accipe a me rusum rationemdoli
quam institui. Plevs. Perpurigatis damus tibi ambo operamauribus.
Pal. Erus meus ita magnus moechus mulierum estutneminem                    775
fuisseaeque neque futurum credo. Plevs. Credo ego istuc idem.
Pal. IsqueAlexandri praestare praedicat formae suam
itaque omnis se ultrosectari in Epheso memorat mulieres.
Per. Edepol qui te de istomulti cupiunt ~ non mentirier
sed ego ita esse ut dicis teneopulchre. proinPalaestrio                    780
quampotis tam verba confer maxime ad compendium.
Pal. Ecquam tu potesreperire forma lepida mulierem
cui facetiarum cor pectusque sitplenum et doli?
Per. Ingenuamne an libertinam? Pal. Aequi istucfaciodum modo
eam des quae sit quaestuosaquae alat corpuscorpore                    785
cuiquesapiat pectus; nam cor non potestquod nulla habet.
Per. Lautamvis an quae nondum sit lauta? Pal. Sic consucidam
quamlepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
Per. Habeoeccillam meam clientammeretricem adulescentulam.
sed quid eausus est? Pal. Vt ad te eam iam deducasdomum                    790
itaqueeam huc ornatam adducasex matronarum modo
capite comptocrinisvittasque habeatadsimuletque se
tuam esse uxorem: itapraecipiundum est. Plevs. Erro quam insistas viam.
Pal. Atscietis. sed ecquae ancillast illi? Per. Est prime cata.
Pal. Eaquoque opus est. ita praecipito mulieri atqueancillulae                    795
utsimulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem
quasiquehunc anulum faveae suae dederitea porro mihi
militi ut daremquasique ego <ei> rei sim interpres. Per. Audio;
ne mesurdum esse arbitraresi audes. ego rectemeis
                                                                                auribusutor * Pal. *                    799a
eidabo<aps> tua mi uxore dicam delatum et datum
ut sese adeum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser
qui nisiadulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
Per. Non potuitreperiresi ipsi Soli quaerendas dares
lepidiores duas ad hancrem quam ego. habe animum bonum.
Pal. Ergo adcurased propereopus est. nunc tu auscultaPleusicles.                    805
Plevs.Tibi sum oboediens. Pal. Hoc facitomiles domum ubiadvenerit
memineris ne Philocomasium nomines. Plevs. Quemnominem?
Pa. Diceam. Pl. Nempe eandem quae dudum constitutast. Pa.Paxabi.
Plevs. Meminero. sed quid meminisse id refert<rogo>ego te tamen.
Pal. Ego enim dicam tum quando usus poscet; intereatace                    810
utnunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
Plevs. Ego eointro igitur.--Pal. Et praecepta sobrie ut cures face.
III.ii
quantasres turboquantas moveo machinas.
eripiam ego hodie concubinammiliti
si centuriati bene sunt maniplaresmei.                    815
sedillum vocabo. heus Sceledrenisi negotiumst
progredere anteaediste vocat Palaestrio.
Lvcrio Non operaest Sceledro. Pal.Quid iam? Lvc. Sorbet dormiens.
Pal. Quidsorbet? Lvc. Illudstertitvolui dicere.
sed quia consimile estquom stertasquasisorbeas--                    820
Pal.Eho an dormit Sceledrus intus? Lvc. Non naso quidem
nam eo magnumclamat. tetigit calicem clanculum
dum misit nardum in amphoramcellarius.
Pal. Eho tu scelestequi illi suppromu'seho--                    824-825
Lvc.Quid vis? Pal. Qui lubitum est illicondormiscere?                    826
Lvc.Oculis opinor. Pal. Non te istuc rogitoscelus.
procede huc.periisti iamnisi verum scio.
prompsisti tu illi vinum? Lvc. Nonprompsi. Pal. Negas?
Lvc. Nego hercle veronam ille me vetuitdicere;                    830
nequeequidem heminas octo exprompsi in urceum
neque illic calidumexbibit in prandium.
Pal. Neque tu bibisti? Lvc. Di me perdantsibibi
si bibere potui. Pal. Quid iam? Lvc. Quia enim obsorbui;
namnimis calebatamburebat gutturem.                    835
Pal.Alii ebrii suntalii poscam potitant.
bono subpromo et promocellam creditam.
Lvcr. Tu hercle idem faceressi tibi essetcredita:
quoniam aemulari non licetnuncinvides.                    839-840
Pal.Eho an umquam prompsit antehac? respondescelus.                    841
atqueut tu scire possis<ego> dico tibi:
si falsa dicesLucrioexcruciabere.
Lvcr. Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices
post<e> sagina ego eiciar cellaria                    845
uttibisi promptesalium subpromum pares.
Pal. Non edepol faciam.age eloquere audacter mihi.
Lvcr. Numquam edepol vidi promere.verum hoc erat:
mihi imperabatego promebam postea.
Pal. Hocilli crebro capite sistebant cadi.                    850
Lvcr.Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;
sed in cella eratpaulum nimis loculi lubrici
ibi erat bilibris aula sic proptercados
ea saepe deciens complebatur: vidi eam
plenam atqueinanem fieriplenam maxume;                    855
ubibacchabatur aulacassabant cadi.
Pal. Abiabi intro iam. vos incella vinaria
bacchanal facitis. iam hercle ego erum adducam aforo.
Lvcr. Periiexcruciabit me erusdomum si venerit
quomhaec facta scibitquia sibi nondixerim.                    860
fugiamhercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.
ne dixeritisobsecrohuicvostram fidem.
Pal. Quo te agis? Lvcr. Missus sumaliquo: iam huc revenero.
Pal. Quis misit? Lvcr. Philocomasium.Pal. Abiactutum redi.
Lvcr. Quaeso tamen tu meam parteminfortunium                    865
sidivideturme absente accipito tamen.--
Pal. Modo intellexi quamrem mulier gesserit:
quia Sceledrus dormithunc subcustodemsuom
foras ablegavitdum ab se huc transiret. placet.
sedPeriplectomenus quam ei mandavi mulierem                    870
nimislepida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.
quam digne ornataincedithaud meretricie.
lepide hoc succedit sub manus negotium.
III.iii
PeriplectomenvsRem omnem tibiAcroteleutiumtibique unaMilphidippa
domidemonstravi in ordine. hanc fabricamfallaciasque                    875
minussi tenetisdenuo volo percipiatis plane;
satis si intellegitisaliud est quod potius fabulemur.
Acrotelevtivm Stultitia atqueinsipientia mea istaec sit<mi patrone>
me ire in opusalienum aut ibi meam operam pollicitari
si ea in opificinanesciam aut mala esse aut fraudulenta.                    880
Per.At melius est monerier. Acr. Meretricem commoneri
quam sane magnireferatnihil clam est. quin egomet ultro
postquam adbibereauris meae tuae oram orationis
tibi diximiles quem ad modumpotis sit deasciari.
Per. At nemo solus satis sapit. nam egomultos saepe vidi                    885
regionemfugere consili prius quam repertam haberent.
Acr. Si quidfaciendum est mulieri male atque malitiose
ea sibi immortalismemoriast meminisse et sempiterna;
sin bene quid aut fideliterfaciundum eisdem veniat
obliviosae extempulo fiuntmeminissenequeunt.                    890
Per.Ergo istuc metuoquom venit vobis faciundum utrumque:
nam idproderit mihimiliti male quod facietis ambae.
Acr. Dumnescientes quod bonum faciamusne formida.
Per. Mala mulier mersest. Acr. Ne pavepeioribusconveniunt.                    894-895
Per.Ita vos decet. consequimini. Pal. Cesso ego illis obviamire?                    896
veniresalvom gaudeolepide hercle ornatus incedis.
Per. Beneopportuneque obviam esPalaestrio. em tibi adsunt
quas meiussisti adducere et quo ornatu. Pal. eunoster esto.
PalaestrioAcroteleutium salutat. Acr. Quis hic amaboest                    900
quitam pro nota nominat me? Per. Hic noster architectust.
Acr. Salvearchitecte. Pal. Salva sis. sed dic mihiecquid hic te
oneravitpraeceptis? Per. Probe meditatam utramque duco.
Pal. Audire cupioquem ad modum; ne quid peccetis paveo.
Per. Ad tua praecepta demeo nihil his novom adposivi.                    905
Acr.Nempe ludificari militem tuom erum vis? Pal. Exlocuta es.
Acr.Lepide et sapientercommode et facete res paratast.
Pal. Atquehuius uxorem volo <te esse> adsimulare. Acr. Fiet.
Pal.Quasi militi animum adiecerissimulare. Acr. Sic futurum est.
Pal.Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.                    910
Acr.Bonus vates poteras essenam quae sunt futura dicis.
Pal.Quasique anulum hunc ancillula tua abs te detulerit ad me
quemego militi <porro> darem tuis verbis. Acr. Vera dicis.
Per.Quid istis nunc memoratis opust quae commeminere? Acr. Meliust.
nammi patronehoc cogitatoubi probus estarchitectus                    915
benelineatam si semel carinam conlocavit
facile esse navem facereubi fundataconstitutast.
nunc haec carina satis probe fundatabene statutast
atque architecto adsunt fabri ad eam rem haudimperiti.
si non nos materiarius remoraturquod opus quidet                    920
(noviindolem nostri ingeni)cito erit parata navis.
Pal. Nempe tunovisti militem meum erum? Acr. Rogare mirumst.
populi odiumquidni noverimmagnidicumcincinnatum
moechum unguentatum. Pal.Num ille te nam novit? Acr. Numquam vidit:
qui noverit me quis egosim? Pal. Nimis lepide fabulare;                    925
eo~potiuerim lepidius pol fieri. Acr. Potin ut hominem
mihi desquiescas cetera? ni ludificata lepide
eroculpam omnem in meimponito. Pal. Age igitur intro abite
insistite hoc negotiumsapienter. Acr. Alia cura.
Pal. AgePeriplectomenehas nunciamduc intro; ego ad forum illum                    930
conveniamatque illi hunc anulum daboatque praedicabo
a tua uxore mihidatum esse eamque illum deperire.
hanc ad nosquom extemplo aforo veniemusmittitote
quasi clanculum ad <eum> missasit. Per. Faciemus. alia cura.
Pal. Vos modo curateego illumprobe iam oneratum huc acciebo.--                    935
Per.Bene ambulabene rem geras. egone hoc si efficiam plane
utconcubinam militis meus hospes habeat hodie
atque hinc Athenasavehat<si> hodie hunc dolum dolamus
quid tibi ego mittammuneris! Acr. Datne ab se mulieroperam?                    939-940
Per.Lepidissume et compsissume. Acr. Confidoconfuturum.                    941
ubifacta erit conlatio nostrarum malitiarum
haud vereor ne nossubdola perfidia pervincamur.
Per. Abeamus ergo introhaec utimeditemur cogitate
ut accurate et commode hoc quod agendumstexsequamur                    945
nequidubi miles venerittitubetur. Acr. Tu morare.--
IV.i
Pyrgopolinices
Volup estquod agassi id procedit lepide at<queex>
                    sententia;
namego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum
ut latrones quosconduxi hinc ad Seleucum duceret
qui eius regnum tutarenturmihidum fieret otium                    950
PalaestrioQuin tu tuam rem cura potius quam Seleuciquae tibi
condicio novaet luculenta fertur per me interpretem.
Pyrg. Immo omnis resposteriores pono atque operam do tibi.
loquere: auris measprofecto dedo in dicionem tuam.
Pal. Circumspice dumne quisnostro hic auceps sermoni siet.                    955
namhoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.
Pyrg. Nemoadest. Pal. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.
Pyrg. Quidhic? unde est? Pal. A luculenta atque festiva femina
quae te amattuamque expetessit pulcram pulcritudinem;
eius nunc mi anulum adte ancilla porro ut deferrem dedit.                    960
Pyrg.Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?
Pal. Vahegone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius
quiingenuis satis responsare nequeas quae cupiunt tui?
Pyrg. Nuptanest an vidua? Pal. Et nupta et vidua. Pyrg. Quo                    964-965
                    pactopotis
nupta et vidua esse eadem? Pal. Quia adulescens nuptast cumsene.                    966
Pyrg.Euge. Pal. Lepida et liberali formast. Pyrg. Cave mendacium.
Pal.Ad tuam formam illa una dignast. Pyrg. Hercle pulchram praedicas.
sedquis east? Pal. Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo;
eademoritur te atque ab illo cupit abire: oditsenem.                    970
nuncte orare atque obsecrare iussitut eam copiam
sibi potestatemquefacias. Pyrg. Cupio hercle equidemsi illa volt.
Pal. Quae cupit?Pyrg. Quid illa faciemus concubinaquae domist?
Pal. Quin tuillam iube abs te abire quo lubet: sicut soror
eius huc geminavenit Ephesum et materaccersuntqueeam.                    975
Pyrg.Eho tuan venit Ephesum mater eius? Pal. Aiunt qui sciunt.
Pyrg.Hercle occasionem lepidamut mulierem excludam foras.
Pal. Immovin tu lepide facere? Pyrg. Loquere et consilium cedo.
Pal. Vin tuillam actutum amoverea te ut abeat per gratiam?
Pyrg. Cupio.Pal. Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum                    980
                    adfatimst:
iubesibi aurum atque ornamentaquae illi instruxti mulieri
donohabereauferre * abs te quo lubeat sibi.
Pyrg. Placet ut dicis;sed ne <et> istam amittam et haec mutet fidem
vide modo.Pal. Vah delicatu'squae te tamquam oculos amet.
Pyrg. Venus meamat. Pal. St taceaperitur forisconcede huc                    985
                    clanculum.
haeccelox illiustquae hinc egrediturinternuntia
[Pyrg. Quae haeccelox? Pal. Ancillula illiustquae hincegreditur
                    foras.]
quaeanulum istunc attulit quem tibi dedi. Pyrg. Edepol haecquidem
bellulast. Pal. Pithecium haec est prae illa etspinturnicium.
viden tu illam oculis venaturam facere atqueaucupium auribus?                    990
IV.ii
Milphidippa
Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.
dissimulabohos quasi non videam neque esse hic etiamdum sciam.
Pyrg. Tacesubauscultemus ecquid de me fiat mentio.
Milph. Numquis nam hicprope adest qui rem alienam potius curet quam suam
qui aucupet mequid agamqui de vesperi vivat suo?                    995
eosnunc homines metuomihi ne obsint neve opstent uspiam
domo sibitatdum huc transbitatquae huius cupiens corporist
quae amathunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine
militemPyrgopolynicem. Pyrg. Satin haec quoque me deperit?
meam laudatspeciem. edepol huius sermo haud cineremquaeritat.                    1000
Pal.Quo argumento? Pyrg. Quia enim loquitur laute et minime sordide.
Pal.Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.
Pyrg.Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina.
herclevero iam adlubescit primulumPalaestrio.
Pal. Priusne quam illamoculis tuis <videas>? Pyrg. Video id quod                    1005
                    credotibi.
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. Pal.Hercle hanc quidem
nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi siilla hodie nupserit
ego hanc continuo uxorem ducam. Pyrg. Quidergo hanc dubitas conloqui?
Pal. Sequere hac me ergo. Pyrg.Pedisequos tibi sum. Milph. Vtinam
                    cuiuscausa foras
sum egressa<eius> conveniundi mihi potestasevenat.                    1010
Pal.Eritet tibi exoptatum optingetbonum habe animumne formida;
homoquidamst qui scitquod quaeris ubi sit. Milph. Quem ego hicaudivi?
Pal. Socium tuorum conciliorum et participemconsiliorum.
Milph. Tum pol ego id quod celo hau celo. Pal. Immoet celas et non
                    celas.
Milph.Quo argumento? Pal. Infidos celas: ego sum tibi firmefidus.                    1015
Milph.Cedo signumsi harunc Baccharum es. Pal. Amat mulierquaedam
                    quendam.
Milph.Pol istuc quidem multae. Pal. At non multae de digitodonum
                    mittunt.
Milph.Enim cognovi nuncfecisti modo mi ex proclivo planum.
sed hicnumquis adest? Pal. Vel adest vel non. Milph. Cedo te mihisolae
                    solum.
Pal.Brevin an longinquo sermoni? Milph. Tribus verbis. Pal. Iam                    1020
                    adte redeo.
Pyrg. Quid ego? hic astabo tantisper cum hac forma etfactis frustra?
Pal. Patere atque astatibi ego hanc do operam.Pyrg. Propera
                    <expecta>ndoexcrucior.
Pal. Pedetemptim (tu hoc scis) tractari satiust hascehuius modi mercis.
Pyrg. Age age ut tibi maxume concinnumst. Pal.Nullumst hoc stolidius
                    saxum.
redeoad te. quid me voluisti? Milph. Quo pacto hoc Iliumaccedi                    1025
velisut ferrem abs te consilium. Pal. Quasi hunc depereat--Milph.Teneo
                    istuc.
Pal.Conlaudato formam et faciem et virtutis commemorato.
Milph. Ad eamrem habeo omnem aciemtibi uti dudum iam demonstravi.
Pal. Tucetera cura et contempla et de meis venator verbis.
Pyrg. Aliquammihi partem hodie operae des deniquetandem ades                    1030
                    remeligo.
Pa.Adsumimperasi quid vis. Py. Quid illaec narrat tibi?Pa.
                    Lamentari
aitillammiseram cruciari et lacrimantem se adflictare
quia tisegeatquia te careat. ob eam rem huc ad te missast.
Pyrg. Iubeadire. Pal. At scin quid tu facias? facito fastidi plenum
quasinon lubeat; me inclamatoquia sic te volgovolgem.                    1035
Pyrg.Memini et praeceptis parebo. Pal. Vocon ergo hanc quae tequaerit?
Pyrg. Adeatsi quid volt. Pal. Si quid visadimulier.Mil. Pulcher
                    salve.
Pyrg.Meum cognomentum commemoravit. di tibi dent quaecumque optes.
Milph.Tecum aetatem exigere ut liceat--Pyrg. Nimium optas. Milph.Non
                    medico
sed eram meamquae te demoritur. Pyrg. Multae aliae idemistuc                     1040
                    cupiunt
quibuscopia non est. Milph. Ecastor haud mirumsi te habes carum
hominemtam pulchrum et praeclarum virtute et forma <et> factis.
deusdignior fuit quisquam homo qui esset? Pal. Non hercle humanustergo--
nam volturio plus humani credo est. Pyrg. Magnum mefaciam
nunc quom illaec me sic conlaudat. Pal. Viden tu ignavumut sese                     1045
                    infert?
quintu huic respondehaec illaec est ab illa quam dudum <dixi>.
Pyrg.Qua ab illarum? nam ita me occursant multae: meminisse haudpossum.
Milph. Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitosdecorat.
nam hunc anulum ab tui cupienti huic detulihic <adte> porro.
Pyrg. Quid nunc tibi vismulier? memora. Milph. Vtquae te cupit                    1050
                    eamne spernas
quae per tuam nunc vitam vivit: sit necne sitspes inte uno est.
Pyrg. Quid nunc volt? Mil. Te compellare et complectiet contrectare.
nam nisi tu illi fers suppetiasiam illa animumdespondebit.
agemi Achillesfiat quod te oroserva illampulchram pulchre
exprome benignum ex te ingeniumurbicapeoccisor regum.                    1055
Pyrg.Eu hercle odiosas res. quotiens hoc tibiverberoegointerdixi
meam ne sic volgo pollicitere operam? Pal. Audin tumulier?
dixi hoc tibi dudumet nunc dico: nisi huic verriadfertur merces
non hic suo seminio quemquam porclenamimpertiturust.                    1059-1060
Milph.Dabitur quantum ipsus preti poscet. Pal. Talentum Philippi                    1061
                    huicopus auri est;
minus ab nemine accipiet. Milph. Eu ecastor nimisvilest tandem.
Pyrg. Non mihi avaritia umquam innatast: satishabeo divitiarum
plus mi auri mille est modiorum Philippi. Pal.Praeter thensauros.
tum argenti montesnon massas habetAetnamons non aeque altos. ~                    1065
Milph.Eu ecastor hominem periurum. Pal. Vt ludo? Milph. Quid ego?ut
                    sublecto?
sedamabomitte me actutum. Pal. Quin tu huic respondes aliquid
autfacturum aut non facturum? Milph. Quid illam miseram animiexcrucias
quae numquam male de te meritast? Pyrg. Iube eampseexire huc ad nos.
dic me omnia quae volt facturum. Milph. Facisnunc ut <te> facere                    1070
                    aequom
quomquae te volteandem tu visPal. Non insulsum huic ingenium.
Milph.Quomque me oratricem haud sprevisti sistique exorare ex te.
quidest? ut ludo? Pal. Nequeo hercle equidem risu meo moderari. Milph.*
ob eam causam huc abs te avorti. Pyrg. Non edepol tu scismulier
quantum ego honorem nunc illi habeo. Milph. Scioet istucilli dicam.                    1075
Pal.Contra auro alii hanc vendere potuit operam. Mil. Pol istuctibi
                    credo.
Pal.Meri bellatores gignunturquas hic praegnatis fecit
et pueriannos octingentos vivont. Milph. Vae tibinugator.
Pyrg. Quinmille annorum perpetuo vivontab saeclo ad saeclum.
Pal. Eo minusdixine haec censeret me advorsum sementiri.                    1080
Milph.Periiquot hic ipse annos vivetcuius filii tam diu vivont?
Pyrg.Postriduo natus sum egomulierquam Iuppiter ex Ope natust.
Pal.Si hic pridie natus foret quam ille esthic haberet regnum incaelo.
Milph. Iam iam satamaboest. sinite abeamsi possumviva a vobis.
Pal. Quin ergo abisquando responsumst? Milph. Iboatque illamhuc                    1085
                    adducam
propter<quam> opera est mihi. numquid vis? Pyrg. Ne magis sim pulcherquam
                    sum
itame mea forma habet sollicitum. Pal. Quid hic nunc stas? quinabis?
                    Milph.Abeo.
Pal. Atque adeoaudin [tu]? dicito docte et cordateut corei saliat--
Philocomasio dicsi est isticdomum ut transeat:hunc hic esse.
Milph. Hic cum <mea> era est<hinc>clam nostrum hunc sermonem                    1090
                    sublegerunt.
Pal.Lepide factumst: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro.
Milph.Remorareabeo.--Pal. Neque te remoror neque tango nequete--taceo.
Pyrg. Iube maturare illam exire huc. iam istic reipraevortemur.
IV.iii
Pyrg.
Quid nunc mi es auctor ut faciamPalaestrio
de concubina? namnullo pacto potest                    1095
priushaec in aedis recipi quam illam amiserim.
Pal. Quid me consultasquid agas? dixi equidem tibi
quo id pacto fieri possitclementissime.
aurum atque vestem muliebrem omnem habeatsibi
quae illi instruxisti: sumathabeatauferat;                    1100
dicasquetempus maxume esseut eat domum:
sororem geminam adesse et matremdicito
quibus concomitata recte deveniat domum.
Pyrg. Qui tuscis eas adesse? Pal. Quia oculis meis
vidi hic sororem esse eius.Pyrg. Convenitne eam?                    1105
Pal.Convenit. Pyrg. Ecquid fortis visast? Pal. Omnia
vis optinere.Pyrg. Vbi matrem esse aiebat soror?
Pal. Cubare in navi lippamatque oculis turgidis
nauclerus dixitqui illas advexitmihi.
isad hos nauclerus hospitio devortitur.                    1110
Pyrg.Quid is? ecquid fortis? Pal. Abi sis hincnam tu quidem
ad equasfuisti scitus admissarius
qui consectare qua maris quafeminas.
hoc age nunc. Pyrg. Istuc quod das consilium mihi
tecum illa verba facere de ista re volo;                    1115
namcum illa sane congruos sermo tibi.
Pal. Qui potius quam tuteadeastuam rem tute agas?
dicas uxorem tibi necessumducere;
cognatos persuadereamicos cogere.
Pyrg. Itan tucenses? Pal. Quid ego ni ita censeam?                    1120
Pyrg.Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim
speculareutubiillaec prodeatme provoces.
Pal. Tu modo istuc cura quod agis.Pyrg. Curatum id quidemst.
quin si voluntate noletvi extrudamforas.
Pal. Istuc cave faxis; quin potius pergratiam                    1125
bonamabeat abs te. atque illaec quae dixi dato
aurumornamenta quaeilli instruxisti ferat.
Pyrg. Cupio hercle. Pal. Credo te facileimpetrassere.
sed abi intro. noli stare. Pyrg. Tibi sumoboediens.--
Pal. Numquid videtur demutare alio atqueuti                    1130
dixiesse vobis dudum hunc moechum militem?
nunc ad me ut veniat usustAcroteleutium aut
ancillula eius aut Pleusicles. proIuppiter
satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?
nam quosvidere exoptabam me maxume                    1135
unaexeuntis video hinc e proxumo.
IV.iv
Acrotelevtivm
Sequiminisimul circumspicitene quis adsit arbiter.
MilphidippaNeminem pol videonisi hunc quem volumus conventum. Pal.Et
                    egovos.
Milph. Quid agisnoster architecte? Pal. Egone architectus?vah.
                    Milph.Quid est?
Pal. Quia enim non sum dignus prae teut figam palum inparietem.                    1140
Acr.Heia vero. Pal. Nimis facete nimisque facunde malast.
ut lepidederuncinavit militem. Milph. At etiam parum.
Pal. Bono animo es:negotium omne iam succedit sub manus;
vos modo porroutoccepistisdate operam adiutabilem.
nam ipse miles concubinamintro abiit oratum suam                    1145
abse ut abeat cum sorore et matre Athenas. Plevsicles Euprobe.
Pal.Quin etiam aurum atque ornamentaquae ipse instruxitmulieri
omniadat donoa se ut abeat: ita ego consilium dedi.
Plevs. Facileistuc quidemstsi et illa volt et ille autem cupit.
Pal. Non tuscisquom ex alto puteo sursum ad summumescenderis                    1150
maxumumpericlum inde esse ab summo ne rusum cadas?
nunc haec res apudsummum puteum geritur: si praesenserit
milesnihil ecferripoterit huius: nunc cum maxume
opust dolis: domi esse ad eam remvideo silvai satis
mulieres tresquartus tute esquintus egosextus senex;                    1155
quodapud nos fallaciarum sex situmstcerto scio
oppidum quodvissideturposse expugnari dolis.
date modo operam. Acr. Id nos ad tesi quid vellesvenimus.
Pal. Lepide facitis. nunc hanc tibi egoimpero provinciam.
Acr. Impetrabisimperatorquod ego poteroquod voles.                    1160
Pal.Militem lepideet facete <et> laute ludificarier
volo. Acr.Voluptatem mecastor mi imperas. Pal. Scin quem ad modum?
Acr.Nempe ut adsimulem me amore istius differri. Pal. Tenes.
Acr.Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio
abierimcupiensistius nuptiarum. Pal. Omne ordine.                    1165
nisimodo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas
hinc senem apste abiissepostquam feceris divortium:
ne ille mox vereatur introire in alienam domum.
Acr. Bene mones. Pal. Sed ubi ille exieritintusistinc te procul
ita volo adsimulareprae illius formaquasi spernas tuam                    1170
quasiqueeius opulentitatem revereariset simul
formamamoenitatemilliusfaciempulchritudinem
conlaudato. satin praeceptumst?Acr. Teneo. satinestsi tibi
meum opus ita dabo expolitumutimprobare non queas?
Pal. Sat habeo. nunc tibi vicissim quaeimperabo ea discito.                    1175
quomextemplo hoc erit factumubi intro haec abieritibi tu ilico
facitouti venias ornatu huc ad nos nauclerico;
causeam habeasferrugineamet scutulam ob oculos laneam
palliolum habeasferrugineum (nam is colos thalassicust)
id conexum in umerolaevoexfafillato bracchio                    1180
praecinctusaliqui: adsimulato quasi gubernator sies;
atque apud hunc senemomnia haec suntnam is piscatores habet.
Plevs. Quid? ubi eroexornatus quin tu dicis quid facturus sim?
Pal. Huc venito etmatris verbis Philocomasiumarcessito                    1184-1185
utsi itura sit Athenaseat tecum ad portumcito                    1186
atqueut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.
nisi eattesoluturum esse navim: ventum operam dare.
Plevs. Satis placetpictura. perge. Pal. Ille extemplo illam hortabitur
ut eatutproperetne morae sit matri. Plevs. Multimodis sapis.                    1190
Pal.Ego illi dicamut me adiutoremqui onus feram ad portumroget.
ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeout tuscias
prorsum Athenas protinus abibo tecum. Plevs. Atque ubi illoveneris
triduom servire numquam tequin liber sissinam.
Pal.Abi cito atque orna te. Plevs. Numquid aliud? Pal. Haec ut                    1195
                    memineris.
Plevs.Abeo.--Pal. Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc satscio
iam exiturum esse intus. Acr. Celebre apud nos imperiumtuomst.--
Pal. Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperiturforis.
hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.
IV.v
Pyrgopolinices
Quod volui ut volui impetraviper amicitiam etgratiam                    1200
a Philocomasio. Pal. Quid tam intus fuisse te dicamdiu?
Pyrg. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illamuliere.
Pal. Quid iam? Pyrg. Vt multa verba feciut lentamateries fuit.
verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi
quaevoluitquae postulavit; <te> quoque <ei> donodedi.                    1205
Pal.Etiam me? quo modo ego vivam sine te? Pyrg. Ageanimo bono<es>
eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullomodo
impetrare ut abiretne te abduceretoperam dedi;
verumoppressit. Pal. Deos sperabo teque. postremo tamen
etsi istuc miacerbumstquia ero te carendum est optimo                    1210
saltemid volup estquom ex virtute formae evenit tibi
mea opera superhac vicinaquam ego nunc concilio tibi.
Pyrg. Quid opust verbis?libertatem tibi ego et divitias dabo
si impetras. Pal. Reddamimpetratum. Pyrg. At gestio. Pal. Atmodice
                    decet:
moderareanimone sis cupidus. sed eccam ipsamegrediturforas.                    1215
IV.vi
Milphidippa
Eraeccum praesto militem. Acrotelevtivm Vbi est?Milph.
                    Adlaevam. Acr. Video.
Milph. Aspicito limis [oculis]ne ille nos sesentiat videre.
Acr. Video. edepol nunc nos tempus est malaspeioris fieri.
Milph. Tuomst principium. Acr. Obsecrotute ipsumconvenisti?
ne parce vocemut audiat. Milph. Cum ipso pol sumlocuta                    1220
placideipsi dum libitum est mihiotiosemeo arbitratu [ut volui].
Pyrg.Audin quae loquitur? Pal. Audio. quam laeta estquia ted adiit.
Acr.Ofortunata mulier es. Pyrg. Vt amari videor. Pal. Dignu's.
Acr.Permirum ecastor praedicaste adiisse atque exorasse;
perepistulam aut per nuntiumquasi regemadiri eumaiunt.                    1225
Milph.Namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi.
Pal. Vt tuinclitu's apud mulieres. Pyrg. Patiarquando ita Venus volt.
Acr.Veneri pol habeo gratiameandemque et oro et quaeso
ut eius mihisit copia quem amo quemque expetesso
benignusque erga me <ut>sietquod cupiam ne gravetur.                     1230
Milph.Spero ita futurumquamquam illum multae sibi expetessunt:
illeillas spernit segregat ab se omnisextra te unam.
Acr. Ergo istemetus me maceratquod ille fastidiosust
ne oculi eius sententiammutentubi viderit me
atque eius elegantia meam extemplo speciemspernat.                    1235
Milph.Non facietbonum animum habe. ~ Pyrg. Vt ipsa se contemnit.
Acr.Metuone praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.
Milph. Istuccuraviut opinione illius pulchrior sis.
Acr. Si pol me noletducere uxoremgenua amplectar
atque obsecrabo; alio modosi nonquibo impetrare                    1240
consciscamletum: vivere sine illo scio me non posse.
Pyrg. Prohibendammortem mulieri video. adibon? Pal. Minime;
nam tu te vilemfecerissi te ultro largiere:
sine ultro veniat; quaeritetdesideretexspectet
sine: perdere istam gloriam visquam habes?cave sis faxis.                    1245
namnulli mortali scio obtigisse hocnisi duobus
tibi et PhaoniLesbiotam mulier se ut amaret.
Acr. Eo introaut tu illum hucevoca forasmea Milphidippa.
Milph. Immo opperiamurdum exeataliquis. Acr. Durare nequeo
quin eam intro. Milph. Occlusae suntforis. Acr. Exfringam.Milph.                    1250
                    Sananon es.
Acr. Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet acformam
per amorem si quid feceroclementi animo ignoscet.
Pal.Vtquaesoamore perditast tuo misera. Pyrg. Mutuom fit.
Pal.Tacene audiat. Milph. Quid astitisti obstupida? cur nonpultas?
Acr. Quia non est intus quem ego volo. Milph. Qui scis?Acr. Scio                    1255
                    polegoolfacio;
nam odore nasum sentiatsi intus sit. Pal.Hariolatur.
Pyrg. Quia me amatpropterea Venus fecit eam utdivinaret.
Acr. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre:olet profecto.
Pyrg. Naso pol iam haec quidem plus videt quamoculis. Pal. Caeca amore
                    est.
Acr.Tene me obsecro. Mil. Quor? Acr. Ne cadam. Milph. Quidita?                    1260
                    Acr.Quia stare nequeo
ita animus per oculos meos <meus> defit.Milph. Militem pol
tu aspexisti. Acr. Ita. Milph. Non video. ubiest? Acr. Videres polsi
                    amares.
Milph.Non edepol tu illum magis amasquam ego amemsi per te liceat.
Pal.Omnes profecto mulieres te amantut quaeque aspexit.
Pyrg.Nesciotu ex me hoc audiveris an non: nepos sumVeneris.                    1265
Acr.Mea Milphidippaadi obsecro et congredere. Pyrg. Vt me veretur.
Pal.Illa ad nos pergit. Mil. Vos volo. Pyrg. Et nos te. Mil.Vt
                    iussisti
erammeam eduxi foras. Pyrg. Video. Milph. Iube ergo adire.
Pyrg.Induxi in animumne oderim item ut aliasquando orasti.
Milph.Verbum edepol facere non potissi accesserit prope adte.                    1270
dumte obtueturinterim linguam oculi praeciderunt.
Pyrg. Levandummorbum mulieri video. Mil. Vt tremit atque extimuit
postquam teaspexit. Pyrg. Viri quoque armati idem istuc faciunt
ne tu mirereeius mulierem. sed quid <illa> volt me facere?
Milph. Ad seut eas: tecum vivere volt atque aetatemexigere.                    1275
Pyrg.Egon ad illam eamquae nupta sit? vir eius me deprehendat.
Milph.Quin tua causa exegit virum ab se. Pyrg. Qui id facere potuit?
Mil.Quia aedis dotalis huius sunt. Pyrg. Itane? Mil. Ita pol.Pyrg.
                    Iubedomum ire.
iam ego illi ero. Milph. Vide ne sies inexspectatione
ne illam animi excrucies. Pyrg. Non ero profecto.abite. Mil.                    1280
                    Abimus.--
Pyrg.Sed quid ego video? Pal. Quid vides? Pyrg. Nescio quiseccum
                    incedit
ornatuquidem thalassico. Pal. It ad nosvolt te profecto.
nauclerus hicquidem est. Pyrg. Videlicet accersit hanc iam. Pal. Credo.
IV.vii
Plevsicles
Alium alio pacto propter amorem ni sciam
fecisse multa nequiterverear magis                    1285
meamoris causa hoc ornatu incedere.
verum quom multos multa admisseacceperim
inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:
mittoiamut occidi Achilles civis passus est--
sed eccumPalaestrionemstat cum milite:                    1290
oratioalio mihi demutandast mea.
mulier profecto natast ex ipsaMora;
nam quaevis alia quae morast aequemora
minor ea videturquam quae propter mulieremst.
hoc adeo fieri credoconsuetudine.                    1295
namego hanc accerso Philocomasium. sed fores
pultabo. heusecquishic est? Pal. Adulescensquid est?
quid vis? quid pultas? Plevs.Philocomasium quaerito.
a matre illius venio. si iturasteat.
omnis moratur: navim cupimussolvere.                    1300
Pyrg.Iam dudum res paratast. iPalaestrio
aurumornamentavestempretiosa omnia
duc adiutores tecum ad navim qui ferant.
omniaconposita sunt quae donavi: auferat.
Pal. Eo.--Plevs. Quaesohercle propera. Py. Non morabitur.                    1305
quidistucquaeso? quid oculo factumst tuo?
Plevs. Habeo equidemhercle oculum. Pyrg. At laevom dico.Plevs.
                    Eloquar.
mariscausa hercle hoc ego oculo utor minus
nam si abstinuissem amaretamquam hoc uterer.
sed nimis morantur me diu. Pyrg. Eccosexeunt.                    1310
IV.viii
Pal.
Quid modi flendo quaeso hodie facies? Philocomasivm Quid egoni
                    fleam?
ubipulcherrume egi aetatemabeo. Pal. Em hominem tibi
qui a matreet sorore venit. Phil. Video. Pyrg. AudinPalaestrio?
Pal. Quidvis? Pyrg. Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi?
Plevs.Philocomasiumsalve. Phil. Et tu salve. Plevs. Materque et                    1315
                    soror
tibisalutem me iusserunt dicere. Phil. Salvae sient.
Plevs. Orant teut easventus operam dum datut velum explicent;
nam matri oculisi valerentmecum venissent simul.
Phil. Ibo; quamquam invitafacioimpietas sit nisi eam. Plevs. Sapis.
Pyrg. Si non mecumaetatem egissethodie stulta viveret.                    1320
Phil.Istuc cruciora viro me tali abalienarier
nam tu quemvis potises facere ut afluat facetiis;
et quia tecum erampropterea animoeram ferocior:
eam nobilitatem amittendam video. Pyrg. Ne fle.Phil. Non queo
quom te video. Pyrg. Habe bonum animum. Phil. Scioego quid doleat                    1325
                    mihi.
Pal.Nam nil mirorsi libenterPhilocomasiumhic eras
<si>forma huiusmoresvirtusanimum attinuere hic tuom
quom egoservos quando aspicio hunclacrumo quia diiungimur.
Phil. Obsecrolicet complecti prius quam proficisco? Pyrg. Licet.
Phil. O mioculeo mi anime. Pal. Obsecrotene mulierem                    1330
neadfligatur. Pyrg. Quid istuc quaesost? Pal. Quia abs te abitanimo
                    male
factumest huic repente miserae. Pyrg. Curre intro atque ecferto aquam.
Pal.Nihil aquam mororquiescat malo. ne interveneris
quaesodumresipiscit. Pyrg. Capita inter se nimis nexa hisce habent.
nonplacet. labra ab labellis aufernautacavemalo.                    1335
Plevs.Temptabam spiraret an non. Pyrg. Aurem admotam oportuit.
Plevs. Simagis viseam omittam. Pyrg. Noloretine. Plevs. Atultro
                    misero.
Pyrg.Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.
Pal. Etiamnunc saluto te<Lar> familiarisprius quam eo.
conserviconservaeque omnisbene valete etvivite                    1340
benequaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.
Pyrg. AgePalaestriobono animo es. Pal. Eheunequeo quin fleam
quom abste abeam. Pyrg. Fer aequo animo. Pal. Scio ego quid doleatmihi.
Phil. Sed quid hoc? quae res? quid video? luxsalve*
Plevs. Iam resipisti? * Phil. Obsecroquem amplexasum                    1345
hominem?perii. sumne ego apud me? Plevs. Ne timevoluptasmea.                    1345a
Pyrg.Quid istuc est negoti? Pal. Animus hanc modo hicreliquerat.                    1347
~metuoque ut timeone hoc tandem propalam fiat nimis.
Pyrg. Quidid est? Pal. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia
ne quistibi hoc vitio vortat. Pyrg. Meanon illorumdedi:                    1350
parviego illos facio. agiteite cum dis benevolentibus.
Pal. Tua egohoc causa dico. Pyrg. Credo. Pal. Iam vale. Pyrg. Ettu
                    benevale.
Pal. Ite citoiam ego adsequar vos: cum ero pauca vololoqui.--
quamquam alios fideliores semper habuisti tibi
quammetamen tibi habeo magnam gratiam rerumomnium;                    1355
etsi ita sententia essettibi servire malui
multoquam aliilibertus esse. Pyrg. Habe bonum animum.
Pal. Eheuquom venit miin mentemut mores mutandi sient
muliebris mores discendiobliscendi stratiotici.
Pyrg. Fac sis frugi. Pal. Iam non possumamisi omnem lubidinem.                    1360
Pyrg.Isequere illosne morere. Pal. Bene vale. Pyrg. Et tubene
                    vale.
Pal.Quaeso meminerissi forte liber fieri occeperim
(mittam nuntiumad te)ne me deseras. Pyrg. Non est meum.
Pal. Cogitatoidentidemtibi quam fidelis fuerim.
si id faciestum demumscibistibi qui bonus sitqui malus.                    1365
Pyrg.Scio et perspexi saepe. Pal. Verum cum antehachodie maxume
scies:immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.
Pyrg. Vixreprimor quin te manere iubeam. Pal. Cave istuc feceris:
dicent temendacem nec verum essefide nulla esse te
dicent servorumpraeter me esse <hic> fidelem neminem.                    1370
namsi honeste censeam te facere possesuadeam;
verum non potest.cave faxis. Pyr. Abi iam. Pal. Patiar quidquid est.
Pyrg. Benevale igitur. Pal. Ire meliust strenue.--Pyrg. Etiamnunc
                    vale.
antehoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:
eum fidelemmi esse invenio. cum egomet mecumcogito                    1375
stultefeci qui hunc amisi. ibo hinc intro nunciam
ad amores meos. sedsensihinc sonitum fecerunt foris.
IV.ix
PverNe me moneatismemini ego officium meum
ego ~ nam conveniamillumubi ubi est gentium;
investigabooperae non parcammeae.                    1380
Pyrg.Me quaerit illic. ibo huic puero obviam.
Pver. Ehemte quaero.salvevir lepidissime
cumulate commoditatepraeter ceteros
duodi quem curant. Pyrg. Qui duo? Pver. Mars et Venus.
Pyrg. Facetumpuerum. Pver. Intro te ut eas obsecrat                    1385
tevoltte quaeritteque exspectans expetit.
amanti fer opem. quidstas? quin intro is? Pyrg. Eo.--
Pver. Ipsus illic sese iamimpedivit in plagas;
paratae insidiae sunt: in statu statsenex
ut adoriatur moechumqui formastferox                    1390
quiomnis se amare creditquaeque aspexerit
mulier: eum oderunt quaviri qua mulieres.
nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio.--
V.i
Periplectomenvs
Ducite istum; si non sequiturrapite sublimen foras
facite interterram atque caelum ut sit <situs>discindite.                    1395
PyrgopolinicesObsecro herclePeriplectomenete. Per. Nequiquamhercle
                    obsecras.
videut istic tibi sit acutusCarioculter probe.
Cario Quin iamdudumgestit moecho hoc abdomen adimere
ut ea iam quasi puero in collopendeant crepundia.
Pyrg. Perii. Per. Haud etiamnumero hocdicis. Car. Iamne in                    1400
                    homineminvolo?
Per. Immo etiam prius verberetur fustibus. Car. Multumquidem.
* * *                    1401a
Per.Cur es ausus subigitare alienam uxoremimpudens?
Pyrg. Ita me diamentultro ventumst ad me. Per. Mentiturferi.
Pyrg. Manedumnarro. Per. Quid cessatis? Pyrg. Non licet mihi dicere?
Per. Dic.Pyrg. Oratus sumad eam ut irem. Per. Quor ireausu's?                    1405
                    emtibi.
Pyrg. Oieisatis sum verberatus. obsecro. Car. Quam moxseco?
Per. Vbi lubet: dispennite hominem divorsum etdistendite.
Pyrg. Obsecro hercle teut mea verba audias priusquam secat.
Per. Loquere. Pyrg. Non volui nec factum est: viduamhercle esse censui
itaque ancillaconciliatrix quae eratdicebat mihi.                    1410
Per.Iura te non nociturum esse homini de hac re nemini
quod tu hodiehic verberatu's aut quod verberabere
si te salvom hinc amittemusVenerium nepotulum.
Pyrg. Iuro per Iovem et Mavortemme nociturumnemini
quod ego hic hodie vapularimiureque id factumarbitror;                    1415
etsi intestatus non abeo hincbene agitur pro noxia.
Per. Quid siid non faxis? Pyrg. Vt vivam semper intestabilis.
Car. Verbereturetiampostibi amittendum censeo.
Pyrg. Di tibi bene faciantsemperquom advocatus mihi venis.
Car. Ergo des minam auri nobis.Pyrg. Quam ob rem? Car. Salvis                    1420
                    testibus
utte hodie hinc amittamus Venerium nepotulum;
aliter hinc non ibisne sis frustra. Pyrg. Dabitur. Car. Magis sapis.
de tunica etchlamyde et machaera ne quid speresnon feres.
Car. Verberonetiaman iam mittis? Pyrg. Mitis sum equidem fustibus.
opsecrovos. Per. Solvite istunc. Pyrg. Gratiam habeo tibi.                    1425
Per.Si posthac prehendero ego te hiccarebis testibus.
Pyrg. Causamhaud dico. Per. Eamus introCario.--Pyrg. Servos meos
eccosvideo. Philocomasium iam profecta est? dic mihi.
Servvs Iam dudum.Pyrg. Ei mihi. Ser. Magis dicassi scias quodego
                    scio.
namille qui lanam ob oculum habebat <laevom>nauta nonerat.                    1430
Pyrg.Quis erat igitur? Ser. Philocomasio amator. Pyrg. Qui tuscis?
                    Ser.Scio.
nam postquam porta exieruntnil cessarunt ilico
osculariatque amplexari inter se. Pyrg. Vae misero mihi
verba mihi dataesse video. scelus viri Palaestrio
is me in hanc inlexit fraudem.iure factum iudico;                    1435
sisic aliis moechis fiatminus hic moechorum siet
magis metuantminus has res studeant. eamus ad me. plaudite.