Readme.it in English  home page
Readme.it in Italiano  pagina iniziale
readme.it by logo SoftwareHouse.it

Ebook in formato Kindle (mobi) - Kindle File Ebook (mobi)

Formato per Iphone, Ipad e Ebook (epub) - Ipad, Iphone and Ebook reader format (epub)

Versione ebook di Readme.it powered by Softwarehouse.it


Publilii SyriSententiaeAlienum est omnequicquid optando evenit.Ab alio expectesalteri quod feceris.Animus vereri qui scitscit tuta ingredi.Auxilia humilia firma consensus facit.[5] Amor animi arbitrio sumiturnon ponitur.Aut amat aut odit muliernil est tertium.Ad tristem partem strenua est suspicio.Ames parentemsi aequus est: si aliterferas.Aspicere oportetquidquid possis perdere.[10] Amici vitia si ferasfacias tua.Alienum aes homini ingenuo acerba est servitus.Absentem laeditcum ebrio qui litigat.Amans iratus muta mentitur sibi.Avarus ipse miseriae causa est suae.[15] Amans quid cupiat scitquid sapiat non vidit.Amans quod suspicaturvigilans somniat.Ad calamitatem quilibet rumor valet.Amor extorqueri non poteelabi pote.Ab amante lacrimis redimas iracundiam.[20] Aperte mala cum est muliertum demum est bona.Avarum facile capiasubi non sis item.Amare et sapere vix deo conceditur.Avarus nisi cum moriturnil recte facit.Astus cinaedum celataetas indicat.[25] Avarus damno potius quam sapiens dolet.Avaro quid mali optes nisi Vivat diu?Animo dolenti nil oportet credere.Aliena nobisnostra plus aliis placent.Amare iuveni fructus estcrimen seni.[30] Anus cum luditmorti delicias facit.Amoris vulnus idemqui sanatfacit.Ad paenitendum properat cito qui iudicat.Aleator quanto in arte est meliortanto est nequior.Amor otiosae causa sollicitudinis.[35] Avidum esse oportet neminemminime senem.Animo virum pudicaenon oculo eligunt.Amantium ira amoris integratio est.Amantis ius iurandum poenam non habet.Amanssicut faxagitando ardescit magis.[40] Amorut lacrimaab oculo oriturin pectus cadit.Animo imperabit sapiensstultus serviet.Amicum an nomen habeasaperit calamitas.Amori finem tempusnon animus facit.Bis est gratum quod opus estultro si offeras.[45] Bonarum rerum consuetudo pessima est.Beneficium qui dare nescitiniuste petit.Bonum est fugienda aspicere in alieno malo.Beneficium accipere libertatem est vendere. Bona nemini hora estut non alicui sit mala.[50] Bis emori est alterius arbitrio mori.Beneficia plura recipitqui scit reddere.Bis peceascum peccanti obsequium accommodas.Bonus animus laesus gravius multo irascitur.Bona mors est hominivitae quae extinguit mala.[55] Beneficium dando accepitqui digno dedit.Blanditianon imperiofit dulcis Venus.Bonus animus numquam erranti obsequium adcommodat.Beneficium qui dedisse se dicitpetit.Benivoli coniunctio animio maxima est cognatio.[60] Beneficium saepe dare docere est reddere.Bonitatis verba imitari maior malitia est.Bona opinio bominum tutior pecunia est.Bonum quod est subprimiturnumquam extinguitur.Bis vincit qui se vincit in victoria.[65] Benignus etiam causam dandi cogitat.Bis interimiturqui suis armis perit.Bene dormitqui non sentit quam male dormiat.Bonorum crimen officiosus est miser.Bona fama in tenebris proprium splendorem optinet.[70] Bene cogitata si exciduntnon occidunt.Bene perdit nummosiudici cum dat nocens.Bona quae veniuntni sustineanturopprimunt.Bona [semper] imperante animo pecunia est.Bonum ad virum cito moritur iracundia.[75] Brevissima ipsa est memoria iracundiae.Bona turpitudo estquae periclum vindicat.Bona comparat praesidia misericordia.Beneficium dignis ubi desomnes obliges.Brevis ipsa vitased malis fit longior.[80] Boneficia donari aut mali aut stulti putant.Bene perdas gaudiumubi dolor pariter perit.Bene vixit isqui potuitcum voluit mori.(Bene audire alterum patrimonium est.)(Boni est virietiam in morte nullum fallere.)[85] Consueta vitia ferimusnon reprendimus.Crudelis in re adversa est obiurgatio.Cavendi nulla est dimittenda occasio.Cui semper dederisubi negesrapere imperes.Crudelem medicum intemperans aeger facit.[90] Cuius mortem amici expectantvitam cives oderunt.Cum inimico nemo in gratiam tuto redit.Citius venit periclum cum contemnitur.Casta ad virum matrona parendo imperat.Cito ignominia fit superbi gloria.[95] Consilio melius vincas quam iracundia.Cuiuis dolori remedium est patientia.Cotidie damnaturqui semper timet.Cum vitia prosuntpeccat qui recte facit.Contumeliam nee fortis pote nec ingenuus pati.[100] Conscientia animi nullas invenit linguae preces.Cito improborum laeta ad perniciem cadunt.(Contemni est gravius quam stultitiae percuti.)Cotidie est deterior posterior dies.Comes facundus in via pro vehiculo est.[105] Crimen relinquit vitaequi mortem appetit.Cui plus licet quam par estplus vult quam licet.Contra inpudentem stulta est nimia ingenuitas.Cogas amantem irasciamari si velis.Crudelis est non fortisqui infantem necat.[110] Consiliis indoctiorum multi se docti explicant.Cave quicquam incipiasquod paeniteat postea.Cui omnes benedicuntpossidet populi bona.Cui nolis saepe irasciirascaris semel.Crudelis lacrimis pasciturnon frangitur.[115] Caeci sunt oculicum animus alias res agit.Caret pericloqui etiam cum est tutus cavet.Cum ames non sapiasaut cum sapias non ames.Cicatrix conscientiae pro vulnere est.Cuivis potest acciderequod cuiquam potest.[120] Cave amicum credasnisi si quem probaveris.Contra felicem vix deus vires habet.Cum das avaro praemiumut noceat rogas.Discipulus est prioris posterior dies.Damnare est obiurgarecum auxilio est opus.[125] Diu adparandum est bellumut vincas celerius.Dixeris maledicta cunctacum ingratum hominem dixeris.De inimico ne loquaris malesed cogites.Deliberare utilia mora tutissima est.Dolor decrescitubi quo crescat non habet.[130] Didicere flere feminae in mendacium.Discordia fit carior concordia.Deliberandum est saepestatuendum est semel.Difficilem habere oportet aurem ad crimina.Dum est vita gratamortis condicio optima est.[135] Damnum appellandum est cum mala fama lucrum.     Ducis in consilio posita est virtus militum.Dies quod donat timeas: cito raptum venit.Dimissum quod nesciturnon amittitur.Deliberando discitur sapientia.[140] Deliberando saepe perit occasio.(Duplex fit bonitassimul accessit celeritas.)Damnati lingua vocem habetvim non habet.Dolor animi [multo] gravior est quam corporis.Dulce etiam fugiasfieri quod amarum potest.[145] Difficile est dolori convenire cum patientia.(Deos ridere credocum felix vocat.)Etiam innocentis cogit mentiri dolor.Etiam peccanti recte praestatur fides.Etiam celeritas in desiderio mora est.[150] Ex vitio alius sapiens emendat suum.Et deest et superat miseris cogitatio.Etiam oblivisci quid sisinterdum expedit.Ex hominum questu facta Fortuna est dea.Effigere cupiditatem regnum est vincere.[155] 'Exulanti ubi nusquam domus estsine sepulcro est mortuus.Et qui feceruntoderunt iniuriam.Eripere telumnon dare irato decet.Exilium patiturpatriae qui se denegat.Etiam capillus unus habet umbram suam.[160] Eheu quam miserum estfieri metuendo senem.Etiam hosti est aequusqui habet in consilio fidem.Excelsis multo facilius casus nocet.Extrema semper de ante factis iudicant.Ex lite multa gratia fit formosior.[165] (Etiam bonum saepe obest assuescere.)Fidem qui perditquo se servet relicuo?Fortuna cum blanditurcaptatum venit.Fortunam citius reperias quam retineas.Formonsa facies muta commendatio est.[170] Frustra rogaturqui misereri non potest.Fortuna unde aliquid fregitcassum ... est.Fraus est acciperequod non possis reddere.Fortuna nimium quem fovetstultum facit.Fatetur facinusquisquis iudicium fugit.[175] Felix inprobitas optimorum est calamitas.Ferasnon culpes quod mutari non potest.Futura pugnantnec se superari sinunt.Furor fit laesa saepius patientia.Fidem qui perditnil pote ultra perdere.[180] Facilitas nimia ad partem stultitiae rapit.Fides sicut animaunde abiitnumquam redit.Fidem nemo umquam perditnisi qui non babet.Fortuna obesse nulli contenta est semel.Fulmen estubi cum potestate habitat iracundia.[185] Frustra cum ad senectam ventum estrepetas adulescentiam.Falsum maledictum malivolum mendacium est.Feminae naturam regere desperare est otium.Feras faciliaut difficilia perferas.Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.[190] Feras quod laeditut quod prodest perferas.Facit gratum fortunaquem nemo videt.Fortuna hominibus plus quam consilium valet.Frugalitas miseria est rumoris boni.Grave praeiudicium estquod iudicium non habet.[195] Gravissima est probi hominis iracundia.Gravis animi poena estquem post facti paenitet.Gravis animus dubiam non habet sententiam.Gravius malum omne estquod sub aspectu latet.Gravius nocetquodcumque inexpertum accidit.[200] (Gravior est inimicusqui latet in pectore.)Gravissimum est imperium consuetudinis.Grave crimenetiam leviter cum est dictumnocet.Heu quam difficilis gloriae custodia est!Homo extra corpus est suumcum irascitur.[205] Heu quam est timendusqui mori tutum putat!Homoqui in homine calamitoso est misericorsmeminit sui.Honesta turpitudo est pro causa bona.Habet in adversis auxiliaqui in secundis commodat.Heu quam miserum est ab eo laedide quo non possis queri![210] Hominem experiri multa paupertas iubet.Heu dolor quam miser estqui in tormento vocem non habet!Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!(Heu quam miserum est discere servireubi sis doctus dominari!)Habet suum venenum blanda oratio.[215] Homo totiens moriturquotiens amittit suos.Homo saepe in aliud ferturaliud cogitat.Honestus rumor alterum est patrimonium.Homo ne sit sine doloreFortunam invenit.Honeste servitqui succumbit tempori.[220] Homo vitae commodatusnon donatus est.Heredis fletus sub persona risus est.Heredem ferre utilius est quam quaerere.Habent locum maledicti crebrae nuptiae.Honeste pareas improbout pareas probo.[225] Humanitatis optima est certatio.Honos honestum decoratinhonestum notat.Heu conscientia animi gravis est servitus!Hominem etiam frugi flectit saepe occasio.Homini consilium tunc deestcum multa invenit.[230] Inferior rescitquidquid peccat superior.Inimicum ulcisci vitam accipere est alteram.Invitum cum retineasexire incites.Ingenuitatem laedascum indignum roges.In nullo avarus bonus estin se pessimus.[235] Inopi beneficium bis datqui dat celeriter.Inopiae desunt multaavaritiae omnia.Instructa inopia est in divitiis cupiditas.Invitat culpamqui peccatum praeterit.Iocundum nil estnisi quod reficit varietas.[240] Ingenuitas non recipit contumeliam.Inritare est calamitatemcum te felicem voces.Inpune pecces in eumqui peccat prior.Ingratus unus omnibus miseris nocet.In miseria etiam vita contumelia est.[245] Ita amicum habeasposse ut facile fieri hunc inimicumputes.Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.In amore semper mendax iracundia est.Invidia tacitesed inimice irascitur.Iratum breviter vitesinimicum diu.[250] Iniuriarum remedium est oblivio.Iracundiam qui vincithostem superat maximum.Iactum tacendo crimen facias acrius.In malis sperare bene nisi innocens nemo solet.In vindicando criminosa est celeritas.[255] Inimicum quamvis humilem docti est metuere.In calamitoso risus etiam iniuria est.Iudex damnaturcum nocens absolvitur.Ignoscere hominum estubi pudet cui ignoscitur.In rebus dubiis plurimi est audacia.[260] Illo nocens se damnatquo peccat die.Ita crede amicone sit inimico locus.Iratus etiam facinus consilium putat.Invidia loquitur quod subestnon quod videt.Inprobe Neptunum accusatqui iterum naufragium facit.[265] Iniuriam aures quam oculi facilius ferunt.Iacet omnis virtusfama nisi late patet.Ignis suum calorem etiam in ferro tenet.In Venere semper certat dolor et gaudium.In amore forma plus valet quam auctoritas.[270] Ingrata sunt beneficiaquis comes est metus.Imprudens peccatquem post facti paenitet.Inertia indicaturcum fugitur labor.Iratuscum ad se rediitsibi tum irascitur.In amore semper causa damni quaeritur.[275] Iocunda macula est ex inimici sanguine.In Venere semper dulcis est dementia.In misero facile fit potens iniuria.Interdum habet stultitiae partem facilitas.Inertia est laboris excusatio.[280] Iniuriam facilius facias quam feras.Iratus nil non criminis loquitur loco.Incertus animus dimidium est sapientiae.In turpi re peccare bis delinquere est.Ingenuus animus non fert vocis verbera.[285] Iniuriam ipse faciasubi non vindices.Is minimo eget mortalisqui minimum cupit.Inimici ad animum nullae conveniunt preces.Inimico extincto exitium lacrimae non habent.Ibi semper est victoriaubi concordia est.[290] Iter estquacumque dat prior vestigium.Ibi pote valere populusubi leges valent.Loco ignominiae est apud indignum dignitas.Laus nova nisi orituretiam vetus amittitur.Laeso doloris remedium inimici est dolor.[295] Levis est Fortuna: cito reposcitquod dedit.Lex universa estquae iubet nasci et mori.Lucrum sine damno alterius fieri non potest.Lascivia et laus numquam habent concordiam.Legem nocens vereturfortunam innocens.[300] Libidonon iudicium est quod levitas sapit.Libido cunctos etiam sub vultu domat.Longinquum est omnequod cupiditas flagitat.Lapsus semel fit culpasi iterum cecideris.Lex videt iratumiratus legem non videt.[305] (Legem solet oblivisci iracundia.)Locis remotis qui latetlex est sibi.Late lucere ignis nihil ut uratpotest.Licentiam des linguaecum verum petas.Malignos fieri maxime ingrati docent.[310] Multis minaturqui uni facit iniuriam.Mora omnis odio estsed facit sapientiam.Mala causa estquae requirit misericordiam.Mori est felicisantequam mortem invocet.Miserum est tacere cogiquod cupias loqui.[315] Miserrima est fortunaquae inimico caret.Malus est vocandusqui sua est causa bonus.Malus bonum ubi se simulattunc est pessimus.Metus enim venitrarum habet somnus locum.Mori necesse estsed non quotiens volueris.[320] Male geriturquidquid geritur fortunae fide.Mortuo qui mittit munusnil dat illisibi adimit.Minus est quam servus dominusqui servos timet.Mage fidus heres nascitur quam scribitur.Malo in consilio feminae vincunt viros.[325] Mala est voluptas ad alienum consuescere.Maximo periclo custoditurquod multis placet.Mala est medicinaubi aliquid naturae perit.Malae naturae numquam doctore indigent.Misereri scire sine periclo est vivere.[330] Male vivuntqui se semper victuros putant.Maledictum interpretando facias acrius.Male secum agit aegermedicum qui heredem facit.Minus decipiturcui negatur celeriter.Mutat se bonitas inritata iniuria.[335] Mulier cum sola cogitatmale cogitat.Male facere qui vultnumquam non causam invenit.Malivolus semper sua natura vescitur.Multos timere debetquem multi timent.Male imperando summum imperium amittitur.[340] Mulier quae multis nubitmultis non placet.Malivolus animus abditos dentes habet.Medicina calamitatis est aequanimitas.Muliebris lacrima condimentum est malitiae.Metum respicere non solet quidquid iuvat.[345] Malo etiam parcassi una est periturus bonus.Magnum crimen secum adfert indignatio.Malus etsi obesse non potetamen cogitat.Mage valetqui nescit quod calamitas valet.Mora cogitationis diligentia est.[350] Multa ignoscendo fit potens potentior.Multis placere quae cupitculpam cupit.Minimum eripit fortunacui minimum dedit.Meretrix est instrumentum contumeliae.Malus bonum ad se nnumquam consilium refert.[355] Manifesta causa secum habet sententiam.Multorum calamitati vir moritur bonus.Metus improbos compescitnon clementia.(Muneribus non lacrimis meretrix est misericors.)Metuendum semper esse sciasquem tutum velis.)[360] Mors infanti felixiuveni acerbasera nimis seni.Malam rem cum velishonestatem improbes.Malum est consiliumquod mutari non potest.Malitia unius cito fit maledictum omnium.Mortem ubi contemnasomnes viceris metus.[365] Misera est voluptasubi pericli memoria est.Male vincit isquem paenitet victoriae.Misericors civis patriae est consolatio.Malitia ut peior veniatse simulat bonam.Malus animus in secreto peius cogitat.[370] Mutare quod non possisut natum estferas.Multa ante temptesquam virum invenias bonum.Miserrimum est arbitrio alterius vivere.Mansueta tutiora suntsed serviunt.Mala mors necessitatis contumelia est.[375] Minus saepe peccessi scias quod nescias.Malus quicumque in poena estpraesidium est bonis.Nil agere semper infelici est optimum.Nil peccent oculisi animus oculis imperet.Nil proprium ducasquidquid mutari potest.[380] Non cito ruina opteriturqui rimam timet.Nullus est tam tutus quaestusquam quod habeas parcere.Nescias quid optes aut quid fugias: ita ludit dies.Numquam periclum sine periclo vincitur.Nulla tam bona est fortunade qua nil possis queri.[385] Nusquam melius morimur hominesquam ubi libenter viximus.Negandi causa avaro numquam deficit.Non turpis est cicatrixquam virtus parit.Numquam ubi diu fuit ignisdefecit vapor.[390] Necesse est maximorum minima esse initia.Non corrigit sed laeditqui invitum regit.(Nimia concedendo interdum stultitia fit.)Nil magis amat cupiditasquam quod non licet.Nisi vindices delictaimprobitatem adiuves.[395] Nulli facilius quam malo invenias parem.Nil non acerbum prius quam maturum fuit.Nocere posse et nolle laus amplissima est.Non vincitursed vincit qui cedit suis.Necessitas dat legemnon ipsa accipit.[400] Nescio quid agitatcum bonum imitatur malus.Nulla homini maior poena est quam infelicitas.Non novit virtus calamitati cedere.Necessitas ab homine quae vult impetrat.Necessitati quodlibet telum utile est.[405] Nocere casus non solet constantiae.Non pote non saperequi se stultum intellegit.Necessitas egentem mendacem facit.Non facile solus servesquod multis placet.Necessitas quod poscitnisi deseripit.[410] Nocens precaturinnocens irascitur.Nec vita nec fortuna hominibus perpes est.Non semper aurem facilem facilitas habet.Numquam non miser estqui quod timeat cogitat.Ni qui scit facereinsidias nescit metuere.[415] Negat sibi ipse qui quod difficile est petit.Nimium altercando veritas amittitur.Nullo in loco male audit misericordia.Necessitas quod celatfrustra quaeritur.Necessitas quam pertinax regnum tenet![420] Nemo inmature moritur qui moritur miser.Nocentem qui defenditsibi crimen parit.Nil non aut lenit aut domat diuturnitas.Nil turpe ducas pro salutis remedio.Noli contemnere eaquae summos sublevant.[425] Nil aliud scit necessitasquam vincere.Nemo timendo ad summum pervenit locum.Nisi per te sapiasfrustra sapientem audias.Necessitati sapiens nihil umquam negat.Non facile de innocente crimen fingitur.[430] Nimium boni est in mortecui nil sit mali.Ni gradus serveturnulli tutus est summus locus.Nil est miseriusquam ubi pudet quod feceris.Nec morten effugere quisquam nec amorem potest.Necessitatem ferrenon flere addecet.[435] Nusquam facilius culpa quam in turba latet.Omnis voluptas quemcumque arrisit nocet.Officium benivoli animi finem non babet.O vita misero longafelici brevis!Obiurgari in calamitate gravius est quam calamitas.[400] O dulce tormentumubi reprimitur gaudium!Omnes aequo animo parentubi digni imperant.Occidi est pulchrumignominiose ubi servias.O tacitum tormentum animi conscientia!Optime positum est beneficiumubi eius meminit qui accipit.[445] Obsequium nuptae cito fit odium paelicis.Occasio receptus difficiles habet.O pessimum periclumopertum quod latet!Omnescum occulte peccantpeccant ocius.Occasio aegre offerturfacile amittitur.[450] Probus libertus sine natura est filius.Prodesse qui vult nec potestaeque est miser.Pericla timidus etiam quae non sunt videt.Pudor doceri non potestnasci potest.Plus est quam poena sine re miserum vivere.[455] Pudorem alienum qui eripitperdit suum.Patientia animi occultas divitias habet.Peiora multo cogitat mutus dolor.Pecunia una regimen est rerum omnium.Pudor dimissus numquam redit in gratiam.[460] Perdendi finem nemo nisi egestas facit.Poena ad malum serpendocum properatvenit.Plus est quam poena iniuriae succumbere.Pro medicina est dolordolorem qui necat.Patiens et fortis se ipsum felicem facit.[465] Prospicere in pace oportetquod bellum iuvet.Parens iratus in se est crudelissimus.Perdit no  donatcui donat nisi est memor.Probi delicta cum neglegasleges teras.Pars benefici estquod petitur si belle neges.[470] Properare  in iudicando est crimen quaerere.Populi est mancipiumquisquis patriae est utilis.Per quae sis tutusilla semper cogites.Perfugere ad inferioremse ipsum est tradere.Peccatum amici veluti tuum recte putes.[475] Potens misericors publica est felicitas.Praesens est semperabsens qui se ulciscitur.Perfacile felix quod vota imperant facit.Poenam moratur improbusnon praeterit.Perdidisse [honeste] mallemquam accepisse turpiter.[480] Paucorum est intellegerequid donet dies.Perenne coniugium animusnon corpus facit.Pereundi scire tempus assidue est mori.Potenti irasci sibi periclum est quaerere.Peccare pauci noluntnulli nesciunt.[485] Paucorum improbitas universis calamitas.Pro dominis peccare etiam virtutis loco est.Patiendo multa veniuntquae nequeas pati.Paratae lacrimae insidiasnon fletum indicant.Peccatum extenuatqui celeriter corrigit.[490] Pudorem habere servitus quodammodo est.Pote ... in adversis numquam felicitas.Prudentis vultus etiam sermonis loco est.Probo beneficium qui datex parte accipit.Pudore quem non flectisnon frangit timor.[495] Poena allevaturubi relaxatur dolor.Plures tegit fortunaquam tutos facit.Post calamitatem memoria alia est calamitas.Pro bona fama maxima est bereditas.Pericla qui audet ante vincitquam accipit.[500] Perpetuo vincitqui utitur clementia.Quamvis non rectumquoad iuvatrectum putes.Quidquid nocere didicitmeminit cum potest.[Qui metuit calamitatemrare accipit.]Quam miserum est mortem cupere nec posse emori![505] Qui pro innocente dicitsatis est eloquens.Qui cum dolet blanditurpost tempus sapit.Quod timeas citius quam quod speres evenit.Quod vult cupiditas cogitnon quod decet.Quidquid conarisquo pervenias cogites.[510] Qui bene dissimulatcitius inimico nocet.Quod semper est paratumnon semper iuvat.Quodcumque celesipse tibi fias timor.Qui iusiurandum servatquovis pervenit.Quod aetas vitium posuitaetas auferet.[515] Quemcumque quaerit calamitasfacile invenit.Quod periit quaeri potereprendi non potest.Quam miserum officium estquod successum non habet!Quam miser estcuius ingrata est misericordia!Quam miserum est cogi opprimerequem salvum velis![520] Quem fama semel oppressitvix restituitur.Quod vi contingitvix voluptatem parit.Quam miserum estid quod pauci habent amittere!Qui in vero dubitatmale agit cum deliberat.Qui timet amicumamicus ut timeat docet.[525] Quoi quid vindicandum estomnis optima est occasio.Quam miserum auxilium estubi nocet quod sustinet!Qui pote consilium fugererapere idem potest.Qui ulcisci dubitatimprobos plures facit.Qui obessecum potestnon vultprodest tibi.[530] Quidquid bono concedasdes partem tibi.Quod nescias cui serves stultum est parcere.Quae vult videri bella nimisnulli negat.Qui debetlimen creditoris non amat.Qui pote transferre amorempote deponere.[535] Qui culpae ignoscit unisuadet pluribus.Quidquid probis eripiturimprobis datur.Qui sibi non vivitaliis merito est mortuus.Quidquid fit cum virtutefit cum gloria.Qui expectat ut rogeturofficium levat.[540] Qui timet amicumvim non novit nominis.Qui pote celare vitiumvitium non facit.Qui omnes insidias timetin nullas incidit.Quam malus estculpam qui suam alterius facit!Qui docte servitpartem dominatus tenet.[545] Qui se ipse laudatcito derisorem invenit.Quam miserum estbene quod feceris factum queri.Quam felix vita transit sine negotiis!Quidquid futurm est summumab imo nascitur.Quam miserum estubi consilium casu vincitur![550] Quidquid Fortuna exornatcito contemnitur.Quidquid plus qmam necesse est possideaspremit.Qui pote noceretimetur cum etiam non adest.Quem bono tenere non potueriscontineas malo.Quod senior loquituromnes consilium putant.[555] Quam misermm estubi te captantqui defenderint!Quod quisque amatlaudando commendat sibi.Quem diligasetiam queri de ipso malum est.Qui venit ut noceatsemper meditatus venit.Quis miserum sciretverba nisi haberet dolor?[560] Quam miserum estcum se renovat consumptum malum!Quanto series peccaturtanto incipitur turpius.Quam miser estqui excusare sibi se non potest!Quo caveascum animus aliudverba aliud petunt?Qui invitus servitfit miserservit tamen.[565] Quod est timendum decipitsi neglegas.Quid tibi pecunia opustsi ea uti non potes?Quod fugere credassaepe solet occurrereQuamvis acerbusqui monetnulli nocet.Rationenon vi vincenda adulescentia est.[570] Rei nulli prodest mora nisi iracundiae.Reus innocens fortunamnon testem timet.Rarum esse oportetquod diu carum velis.Rapere est accipere quod non possis reddere.Regnatnon regiturqui nil nisi quod vult facit.[575] Rivalitatem non amat Victoria.Ruborem amico excutere amicum est perdere.Rex esse nolimut esse crudelis velim.Res quanto est maiortanto est invidiosior.Roganti melius quam imperanti pareas.[580] Respicere nil consuevit iracundia.Rapere estnon peterequidquid invito auferas.Remedium frustra est contra fulmen quaerere.[Rogare beneficium servitus quoddammodo est.]Semper plus iratus sese possequam possitputat.[585] Spes est salutisubi hominem obiurgat pudor.Suadere primumdein corrigere benivoli est.Sapiens contra omnes arma fertcum cogitat.Sanctissimum est meminissecui te debeas.Stulti timent fortunamsapientes ferunt.[590] Sensusnon aetas invenit sapientiam.Semper beatam se putat benignitas.Saepe ignoscendo des iniuriae locum.Solet esse in dubiis pro consilio temeritas.Semper consilium tunc deestcum opus est maxime.[595] Sapiens quod petitur ubi tacetbreviter negat.Semper plus metuit animus ignotum malum.Secunda in paupertate fortuna est fides.Si nil velis timeremetuas omnia.Summissum imperium non tenet vires suas.[600] Secundus est a matre nutricis dolor.Sibi ipsi suppliciumadmissi quem paenitet.Suum sequitur lumen semper innocentia.Stultum est alium velle ulcisci poena sua.Sibi primo auxilium eripere est leges tollere.[605] Suis qui nescit parcereinimicis favet.Sine dolore est vulnusquod ferendum est cum victoria.Semper metuendo sapiens evitat malum.Stultum est queri de adversisubi culpa est tua.Solet horaquod multi anni abstulerintreddere.[610] Spina etiam grata estex qua spectatur rosa.Stultum est vicinum velle ulcisci incendio.Stultum facit Fortunaquem vult perdere.Spes inopemres avarummors miserum levat.Se damnat indexinnocentem qui opprimit.[615] Sibi ipsa improbitas cogit fieri iniuriam.Satis est beatusqui potest cum vult mori.Solet sequi lauscum viam fecit labor.Socius fit culpaequisquis nocentem levat.Suspicio sibi ipsa rivales parit.[620] Semper metuendumquidquid irasci potest.Seditio civium hostium est occasio.Salutis causa bene fit homini iniuria.Stultitia est insectariquem omnes diligunt.Sat magna usura est pro beneficio memoria.[625] Sero in periclis est consilium quaerere.Thesaurum in sepulcro ponitqui senem heredem facit.Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.Tam deest avaro quod habetquam quod non habet.Ubi fata peccanthominum consilia excidunt.[630] Voluptas e difficili data dulcissima est.Ubi omnis vita metus estmors est optima.Unus dies poenam adfertmulti cogitant.Ubi peccat aetas maiormale discit minor.Ubi nil timeturquod timeatur nascitur.[635] Ubi sis cum tuis et absispatriam non desideres.Verum estquod pro salute fit mendacium.Ubicumque pudor estsemper ibi sancta est fides.('Utilius veru est in sulcoquam gravis galea in proelio.)Ubi innocens formidatdamnat iudicem.[640] Voluntas impudicumnon corpus facit.Virtuti melius quam fortunae creditur.Verbum omne refertin quam partem intellegas.Virum bonum naturanon ordo facit.Ubi coepit pauper divitem imitariperit.[645] Veterem ferendo iniuriam invites novam.Virtutis spolia cum videtgaudet labor.Virtutis vultus partem habet victoriae.Virtute quod non possisblanditia auferas.Utrumque casum aspicere debetqui imperat.[650] Voluptas tacita metus est mage quam gaudium.Viri boni est nescire iniuriam pati.Vultu an natura sapiens sismultum interest.Virtuti amorem nemo honeste denegat.SENTENTIAE TURICENSES                          Cum sese vincit sapiensminime vincitur.[655] Contra hostem aut fortem oportet esse aut simplicem.Cito culpam effugiassi incurrisse paenitet.Consilium in adversis prudentis remedium est.Cum inimico ignoscisamicos gratos comparas.(Contubernia illic sunt lacrimarumquando misericors conspicit miserum.)[660] (Durum est denegare superioricum debeas supplicare.)Dominari ex parte dinosciturcum superior supplicare videtur.)(Decima hora amicos plures quam prima repperies.)(Est utique profunda ignorantia nescirequod pecces.)Facile qui faciant bene inveniascum qui fecerunt colas.[665] (Frenos inpone linguaesaepius concupiscentiae.)(Grave est nimisquod fronte laeta dederistristi recipere.)Humilis nec alte caderenec graviter potest.Lucrum est dolorem posse damno extinguere.(Mutus estsi psallat superbus: humilis dominum laudatetiamcum  videtur habere silentium.)[670] (Plus amicos mensa quam mens concipit bona.)Qui amicis multis studetet inimicos ferat.Qui sese accusat ipseab alio non potest.Qui dormientem necatabsentem ulciscitur.Quod est venturumsapiens quasi praesens cavet.[675] Redditnon perditquoi quid alienum fuit.(Regnat carnalis cupiditasubi non est dei caritas.)Sua qui servatsalva esse vult communia.Satis est superare inimicumnimium est perdere.Suspicax animus omnium damnat fidem.[680] Suspicio probatis tacita iniuria est.Superari a superiors pars est gloriae.Supplicem hominem opprimere virtus non estsed crudelitas.Sine lege poena est animi conscientia.Satis est disertuse quo loquitur veritas.[685] Tarde si gravius vir irascitur et perbicax ulciscitur.Tuti sunt omnesunus ubi defenditur.Ubi libertas ceciditaudet libere nemo loqui.Vita otiosa regnum estet curae minus.(Ut plures corriganturrite pauci eliduntur.)[690] (Ut cupiditas nihil sine angustiaita nihil cum angustiacaritas tenet.)Virtutis omnis inpedimentum est timor.Ubi iudicat qui accusatvisnon lex valet.Ubi emas alienainvenias necesse est tua.SENTENTIAE FALSO INTER PUBLILIANAS RECEPTAE.Aberrare a fortuna tua non potesobsidet te.Abominandum remedii genus salutem debere morbo.Acerrima virtus estquam ultima necessitas excutit.Accipias praestat quam inferas iniuriam.[5] Ad duo festinans neutrum bene peregeris.A duabus causis praestare princeps soletsi aut se vindicat autalium.Ad excutienda tela militares lacerti valent.Ad suspicionem vulneris cito pallescit.Adulter est uxoris amator acrior.[10] Aequo animo qui malis miscettirest malus.Aes debitorem levegrave inimicum facit.Affectus quidem tam mali ministri sunt quam duces.Agat princeps curam non tantum salutissed honestae cicatricis.Alius in aliis rebus est praestantior.[15] Alterius damnum gaudium haud facias tuum.Amici firmamentum sapientia.Amici mores noverisnon oderis.Amicitiae coagulum unicum est fides.Amicitia pares aut accipit aut facit.[20] Amicitia semper prodestamor et nocet.Amico ea exhibetoquae velis tibi.Amicos res opimae parantadversae probant.Amicum laedere ne ioco quidem licet.Amicum perdere est damnorum maximum.[25] Amicus eo magis deestquod nil abest.Amor misceri cum timore non potest.An dives omnes quaerimusnemo an bonus.Angusta capitur tutior mensa cibus.Animi motiiis eos putamus sanissimos validissimiosquequi nostroarbitrionon suo feruntur.[30] Animus hominisquidquid sibi iuperatobtinet.Annosus non diu vixitdiu fuit.Arbore deiecta ligna quivis colligit.Arcum intentio frangitanimum remissio.Ars non ea estquae ad effectuni casu venit.[35] Assidua pondus non habet severitas.Avarus animus nullo satiatur lucro.Auctor malus vel rem bonam turpem facit.Audacter veteranus cruorem expectatqui scit se saepissimevicisse   post sanguinem.Audendo virtus crescittardando timor.[40] Audire malis quam loqui libentius.Auferri et illudquod dari potuitpotest.Avidissimus quisque est egestosissimus.A(vi)gilia sunt membra cursoribus.Auloedus fiatqui esse citharoedus nequit.[45] Auro suadente nil potest oratio.Aut necesse est ipsum te vilem habeas aut pecuniam.Bello gladiusvoluptas pace vulnerat.Benefactis proxime ad deos accedimus.Beneficii numquamcito dati obliviscere.[50] Beneficium celeritas gratius facit.Beneficium egenti bis datqui dat celeriter.Beneficium est carere eoinvitus quod possideas.Beneficium est semper reddere bonitatis verba.Boni mores sibi semper placentes permanent.[55] Bonis nocetquisquis pepercerit malis.Bono iustitiae proxima est severitas.Bonorum ultro ad convivia accedunt boni.Bonum est duabus ancoris niti ratem.Bonus animus in mala re dimidium est mali.[60] Bonus esse non potest aliis malus sibi.Bonus iudex damnat improbandanon odit.Bonus iudex estqui novit dispensare quod dandum est etquatenus.Calamitas virtutis occasio est.Camelus cupiens cornua aures perdidit.[65] Caput sine lingua sententia pedaria est.Castiga amicum clanculumlauda palam.Casus quem saepe transitaliquando invenit.Cave illum semperqui tibi imposuit semel.Cito accusaris aut laudaris neminem.[70] Civilis belli oblivio defensio est.Clementia est lenitis superioris adversus inferiorem.Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi.Clementia in quamcumque domum veneritfelicem eam tranquillamquepraestabit.Cogit rogandocum rogatpotentior.[75] Commune naufragium omnibus solacio est.Conscientiae potius quam famae attenderis.Considera quid dicasnon quid cogites.Consuetudo peccandi multitudinem facit peccantium.Consuli quidem omnia debentverum non ab omnibus.[80] Contemptum periculorum assiduitas periclitandi facit.Conterunt plebeia celsum saepe dicta verticem.Coram uno aliquid turpe dictum ridemus et coram pluribusindignamur.Crebro si iaciasaliud alias ieceris.Cui convenit cum paupertatedives est.[85] Cuivis artifici in arte credendum est sua.Cum de unius moribus iudicabisde publicis cogita.Cum hominibus pacembella cum vitiis habe.Cum pare contendere indecenscum superiore furiosumcuminferiore sordidum.Cupiditati tarda est ipsa celeritas.[90] Damnum nisi ex abundantia raro venit.Datur meritis maiorum nulla gloria.Deformis simiarum erit pulcherrima.Demens est quisquis praestat errori fidem.Deo favente naviges vel vimine.[95] Desiderium melius vitam custod[ivlerit quam timor.Dies quandoque novercaquandoque est parens.Difficile reciduntur [vitia]quae nobiscum creverint.Difficilius est moderariubi dolori debetur ultioquam ubi exemplo.Discute quod audias omnequod credas proba.[100] Dissensio ab alioa te sit reconciliatio.Dissolutus est deliciis cuius latus alieno labore condoluit.Domi manere virum fortunatum decet.Domum qui aedificatimpolitam ne sinat.Dulcis malorum praeteritorum memoria.[105] Eget minus mortalisquo minus cupit.Eleemosyna non tam accipientibus quam dantibus prodest.Eodem animo beneficium debeturquo datur.Errat si quis existimat tutum diu esse regem.Esse iudicat meliorem lingua quem carpit mala.[110] Est finis irae initium paenitentiae.Est homini semper diligenti aliquid super.Est regium male audire et bene facere.Est socia mortis homini vita ingloria.Est turba semper argumentum pessimi.[115] Etiam gerunt cum timidis bellum somnia.Etiam sanato vulnere cicatrix manet.Etiam tyrannus vix precario imperat.Et miseriarum portus est patientia.Et non pollicitam vir bonus servat fidem.[120] Evadere possunt pusilla mala et verba dareingentibusobviam itur.Excusationem quaerere vitium est: omnia ad deum relinque.Exeritur opere neqititianon incipit.Expedit cum amico occidiquam cum inimico vivere.Expetit poenas iratus ab alioa se ipso exigit.[125] Ex saeva animadversione nulla regi gloria est.Ex spe praemii solacium fit laboris.Facilius crescitquam inchoatur dignitas.Facilius est perniciosa excludere quam regere.Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus.[130] Famam curant multipauci conscientiam.Felicitas infelici innocentia est.Felicitas nutrix est iracundiae.Felix criminibus nullus umquam erit diu.Felix est non qui videtur esse aliissed qui sibi.[135] Felix videtur qui mala ignorat sua.Ferme fugiendo in media fata incurritur.Ficta cito ad naturam redierint suam.Fortunae invidia estsi quis immerito miser.Fortuna ius in hominesmores non habet.[140] Fortuna magna domino est servitus.Fortunam cuique mores confingunt sui.Fortuna multis dat nimisnulli satis.Fortuna nos vincitnisi tota vincitur.Fortuna quo seeodem et inclinat favor.[145] Fortuna usu dat multamancipio nihil.Frequens vindicta paucorum odium reprimitomnium irritat.Geminat peccatumquem delicti non pudet.Gemitus dolores indicatnon vindicat.Gladiator in arena consilium capit.[150] Gloriosum est iram amici amicitiae dare.Gradus a magnis fit ad maiora saepius.Graviora quaedam sunt remedia periculis.Gravius irasciturqui quod dolet deo commendat.Haec clementia principem decetutquocumque veneritmansuetiora omnia faciat.[155] Haud minus turpia sunt principi multa suppliciaquammedico multa funera.Hoc magis premere ab iraquo iram presseris minus.Homo tacere qui nescitnescit loqui.Honesta fama melior pecunia est.Honesta lex est temporis necessitas.[160] Honestius est cum iudicaveris amarequam cum amaverisiudicare.Humilis et inertis est tuta sectari.Id agasne quis tuo te merito oderit.Ignavus omni cessat omnis tempore.Ignis probat aurummiseriae fortem probant.[165] Ignoscas aliis multased nihil tibi.  Ignoscito saepealterinumquam tibi.Imago animi sermo est: qualis est virtalis oratio.Imperium habere vis magnum? impera tibi.Imbecillos oculos essequi ad alienam lippitudinem suffunduntur.In felice felicitas est innocentianequitia ipsa poena sui est.[170] In felicitate se erigere est felicitatem submittere.Infirmi animi est non posse divitias pati.Inhonesta res est suos vincere: satis est potuisse puniri.In nil sapiendo vita iucundissima est.Insanus omnis furere credit ceteros.[175] Insita nobis nostri caritas est corporis.In sterculino plurimum gallus potest.Intellige ecquae sintut et bene agas bona.Inter amicos iudicatur quam inimicos molestius.In tranquillo esse quisque gubernator potest.[180] Iram qui vincithostem superat maximum.Iratus cum ad se rediitsibi tum irascitur.Iusiurandum alieni infido emplastrum aeris est.Ius omnem supra iniuriam positum scias.Labor imperantis militum securitas.[185] Lassa crudelitas non est vocanda clementia.Lepores duo qui insequituris neutrum capit.Lingua est maliloquax mentis indicium malae.Mage cavenda amicorum invidiaquam insidiae hostium.Magister infidelis est recti metus.[190] Magnam fortunam magnus animus decet.Magni animi est proprium esse tranquilluminiurias atqueoffensiones semper despicere.Male habebit medicusnemo si male habuerit.Male vivet quisquis nesciet mori bene.Malis displicere laudari est.[195] Malo veris offendere quam placere adulando.Malum alienum tuum ne feceris gaudium.Malum consilium consultori pessimum est.Maritimus cum sisfieri terrestris cave.Maximum remedium irae mora est.[200] Mens incorrupta miseria corrumpitur.Minime amicus sumfortunae particeps nisi sim meae.Minimum vivitqui nil quam vitam cogitat.Misera est aegritudo animi ob alienarum species miseriarum.Miser dici bonus viresse non potest.[205] Misericordia est vicina miseriae: habet enim aliquidtrahitque ex ea.Misericordia non causamsed fortunam spectat.Miserum te iudicoquod numquam fueris miser.Modica voluptas laxat animos et temperat.Monstro similis est avaritia unica.Morbum esse scias non hilaritatemsemper arridere arridentibus[210] et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.Mortalis nemo estquem non attingat dolor.Mortem timere crudelius est quam mori.Muliebre est furere in ira.Multi dum falli putantfallere docent.[215] Natura vincit naturam et dii deos.Nae virtutibus multis abundatqui alienas amat.Necesse est multos timeatquem multi timent.Necessitatis est remedium parcitas.Negata est magnis sceleribus semper fides.[220] Nemo ita pauper vivit quam natus est.Nemo potest personam diu ferre fictam: ficta cito in naturam suamrecidunt.Nemo prudens punit quia peceatum estsed ne peccetur.Nemo regere potest nisi et qui regi.Nemoqui coepit ex serisum praebuit.[225] Nequitia poena maxima ipsamet sui est.Nescit is nocerequi nocere velle prodidit.Nil eripit fortunanisi quod et dedit.Nil posse quemquam mortuum hoc est vivere.Nil prodest didicissesi cessas bene facere.[230] Nil rationis estubi res semel in affectum venit.Nil turpius quam vivere incipiens senex.Nimium tendendo rumpi funiculus solet.Nobilis professio sapientia est: quae distributa suscipitincrementumavarum dedignata possessorem.Nocens quis illico fitsuccumbit ut fides.[235] Non alia facies est quieti moderatique imperiiquam serenicaeli et nitentis.Non animus hominissed facta cernuntur.Nondum felix essi nondum turba te deriserit.Non egere felicitate felicitas est.Non est beatusipse qui se nesciat.[240] Non est bonitas esse meliorem pessimo.Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab hisquos ipse non diligat.Non est pusillumsi quid maximo est minus.Non est tuumfortuna quod fecit tuum.Non fert ullum ictum illaesa felicitas.[245] Non minus latrocuius telum opposita veste elusum est.Non multum supra eum eminet quiscui se irascendo exaequat.Non omni eundem calceum induces pedi.Non quam diused quam bene vivascogita.Non qui iussus aliquodsed qui invitus facitmiser est.[250] Non vindicandum sceleresi possisscelus.Nulla res magis alit iracundiamquam luxuria.Nulla tam bona uxorde qua non invenias quid queri.Nulli imponasquod ipse non possis pati.Nullum ex omnibus clementia magis quam regem aut praelatum decet.[255] Nullum laborem recusant manus ab aratro ad arma translatae.Nullum morosius est animal maioreque arte tractandum quam homo: et nulli magis parcendum quam homini.Nullum sine auctoramento est magnum malum.Nullus sapientum proditori credidit.Numquam liquidum sincerumque ex turbido venit.[260] Numquam quam multissed qualibus placeasstude.Numquam satis estquod improbae spei datur.Numquam secura est prava conscientia.Numquam virtutis molle documentum est.Occasiones non modo accipearripe.[265] Odi praecoci puerulos sapientia.Odi sapientemqui sibi ipsi non sapit.Omnes vitam differentes mors incerta praevenit.Omne vitium habet patrocinium suum.Omnia cum inimico communia habebitqui multa cum homine.[270] Omnia subicitqui se subicit rationi.Omni rei moderatio est adbibenda.Omnis dies velut ultimus putandus est.Omnis qui amicus est amatsed non omnis qui amat amicus est.Omnium est communis amicusqui hostis est suorum.[275] Oriente sole consiliumoccidente convivium.Pacem cum hominibus habebisbellum cum vitiis.Parcendum est improbandis civibusnon aliter quam membrislanguentibus.Parere scire par imperio gloria est.Parvo fames constatmagno fastidium.[280] Pati necesse est multa mortalem mala.Patria estubicumque bene vixeris.Peccandi verecundiam facit ipsa clementia regentis.Peccare nolle triumphus innocentiae est.Peccat voluntasetsi nullum crimen est.[285] Pecuniae imperarenon servire convenit.Pecunia non satiat avarumsed irritat.Perdenda sunt rnultaut semel ponas bene.Perit voluptasvirtus immortalis est.Pestifera vis valere ad nocendum.[290] Pipere qui abundatoleribus miscet piper.Plerosque hominuni in domibus saevissimosin alienis humillimosservos.Plerumque similem ducit ad similem deus.Plurimi quot servostotidem hostes habent.Plurimum qui sisnon qui habearisinterest.[295] Pluris docentis vita quam sententia.Potest quid esse honestumquod non liberum?Praeter causam multum amico dabiturmultum etiam contra amicum scias.Principum saevitia bellum est.Privata studia publicum evertunt bonum.[300] Probare amicos difficile est re prospera.Prope est ut libenter damnetqui cito.Prope est ut non aeque damnetqui nimis.Pupillus est avarus aetatis brevis.Puras deusnon plenas aspicit manus.[305] Quae deflorueritne iterum quaeratur rosa.Quae est ars parandae amicitiae?  Si vis amariama.Quaerendus cuneus est malus trunco malo.Quam magnum est non laudari et esse laudabilem!Quam saepe veniamqui negaveratpetit![310] Qui alii maledicitsibi convicium facit.Quid eo infeliciuscui iam malo esse necesse est?Quid est beneficium dare? imitari deum.Quid potest ab eo quisquam sperarequem malum esse docuit?Quidquid aequo plus futurum estin partem humaniorem inclina velpraepondera.[315] Quid quisque possitnisi tentato nesciit.Quid refert quantum habeas? multo illud plus estquod non habes.Qui propter pecuniae vel libidinis amorem moriturostendit se numquam sui causa vixisse.Quod diu tractarisid puta rectissimum.Quod esse tacitum visid nulli dixeris.[320] Quod facere turpe estdicere ne honestum puta.Quod nescias damnare summa est temeritas.Quod vult habetqui velle quod satis estpotest.Quum tempus revocatilla praecox est fuga.Refert bonorum exemplis puniri improbos.[325] Refert quam quis bene vivat; quam diu non refert.Rege incolumi mens omnibus una est; amisso rupere fidem.Regibus certior est ex mansuetudine securitas.Regum fortuna casus praecipites rotat.Repente dives nemo factus est bonus.[330] Res inquieta est in se ipsam felicitas.Revertere unde veneris nihil grave est.Ridiculum est odio nocentis perdere innocentiam.Saepe dissimulare quam ulcisci satius fuit.Saepe fortuna innocentemnumquam spes bona deserit.[335] Saepe oculi et aures vulgi testes sunt mali.Saepius locutumnumquam me tacuisse paenitet.Salis absumendus modiuspriusquam habeas fidem.Sapiens etsi contentus est setamen amicum vult habere et q. s.Sapiens nihil facitquod non debetet nihil praetermittitquoddebet.[340] Securus obitqui vitia sua ante immolat.Semper redundat ipse in auctores timor.Servis imperare moderate laus est.Severitas assidua amittit auctoritatem.Severitatem abditamclementiam in procinctu habe.[345] Sic prodesto amicone tibi noceas; sic age alienumuttuum non obliviscaris negotium.Sine teste nullum esse putaveris locum.Si quis ab alio iratus poenas expetita se exigit.Si vis amariama.Solacium grande est cum universo una rapi.[350] Sordidius multo vivimus quam nascimur.Spiritumquem unus tibi deditlicet minentur multinon perdesnisi unus abstulerit.Stultum estqui multitudinem in loco timetper quem nisi unus potest transire.Stultum est timerequod vitari non potest.Stultum imperare reliquisqui nescit sibi.[355] Suavissima haec est vitasi sapias nihil.  Nam sapere nildoloris expers est malum.Subiecta semper invidiae felicitas.Subinde bos alientis prospectat foras.Suspecta somper ornamenta ementibus.Tacere pro se praestatquam contra loqui.[360] Tamdiu a periculo aberit populusquamdiu sciet ferrefrenos.Tamdiu discendum est hominiquamdiu nesciat.Tam omnibus quam nulli ignoscere est crudelitas.Tanti homo est sine amicoquanti corpus absque spiritu est.Telum fides maioribus nostris maximum.[365] Timidus vocat se cautumparcum sordidus.Torquere corpus extra naturam est suum.Turpis inopia estquae nascitur de gloria.Tuta est iacturaquae fit neglegentia.Tuta saepenumquam secura mala conscientia est.[370] Tutissima res est timere nil praeter deum.Tyrannus a rege distat factisnon nomine.Ubi discrimen inter bonos malosque sublatum estconfusiosequitur et vitiorum eruptio.Ubi maxime gaudebismetues maxime.Ubi tranquilla tibi omnia videnturtibi ibi nocitura [nondesunt].[375] Ubi usitata remedia non procedunttenta contraria.Velle bonum fieri magna pars est bonitatis.Velox consilium sequitur paenitentia.Vel strangulari pulchro de ligno iuvat.Venia est poenae debitae remissio.[380] Vile nil decet sonare in maximorum laudibus.Veri boni est patinon facere iniuriam.Virtusquam necessitas excutitacerrima est.Virtute abundat multaqui alienam amat.Vis notus omnibus esse? nullum noveris.[385] Vitium fuitnunc mos est adsentatio.Ulcera animi magis quam corporis sananda sunt.Volunt homines ita praeceptum esse ut vivuntnon ita vivere ut praeceptum est.Utendum est divitiisnon abutendum.Ut fulmina paucorum periculo cadantomnium metusic animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent.Utinam ea lex homini essetut [ira] cum telo suo frangereturnec saepius liceret nocere quam semel.Utrumque vitium est nulli credere et omnibus.